@@@@{1SUASIO LEGIS LICINIAE DE SUMPTU MINUENDO}1 쮠ήpraefecti popinae atque luxuriae negant cenam lau-tam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere; su-periorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum [2non]2 habere. si pro portione pergit luxuria crescere, quid relinquitur nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro argento purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?