@@@@{1UTI LEX PAPIRIA ACCIPIATUR}1 򮠦̦pessimi Tiberium fratrem meum optimum inter-fecerunt. em! videte quam par pari sim. 򮠦̦qui sapientem %cum faciet, qui et vobis et rei publicae et sibi communiter prospiciat, non qui pro %sylla humanum trucidet. 򮠦̦nequaquam iniuriose nobis contumeliam imponi sinatis. 򮠦̦usquequaque curavit. @@@@{1DE LEGE PENNI ET PEREGRINIS}1 󠲸eae nationes cum aliis rebus per avaritiam atque stultitiam res publicas suas amiserunt. @@@@{1APUD CENSORES CUM EX SARDINIA REDIIT}1 㮠abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet. 򮠦̦cum galeare %ursici. @@@@{1AD POPULUM CUM EX SARDINIA REDIIT}1 쮠ήversatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae condu-cere arbitrabar. nulla apud me fuit popina neque pueri eximia facie stabant et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia. 쮠ήita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, om-nium nationum postremissimum nequissimumque existi-matote. cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum li-beris vestris vixisse. 쮠ήitaque, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli; alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento re-pletas domum reportaverunt. @@@@{1PRO SE}1 㮠̦si nanciam populi desiderium, conprobabo rei pu-blicae commoda. @@@@{1IN P. POPILLIUM LAENATEM}1 @@@@{1PRO ROSTRIS}1 쮠ήquae vos cupide per hosce annos adpetistis atque vo-luistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini. 󠲰homines liberi nunc in oppido occisitantur. @@@@{1DE P. POPILLIO LAENATE CIRCUM CONCILIABULA}1 쮠ήcredo ego inimicos meos hoc dicturum. 󠲴poteratur. 󠱵malo cruce. ̦antecellant. @@@@{1IN P. PO[M]PIL[2L]2IUM ET MATRONAS}1 󠱵eo exemplo instituto dignus fuit, qui malo cruce periret. @@@@{1IN L. CALPURNIUM PISONEM FRUGI}1 㮠cogis me . . . dicere: inimicum meum Frugi. 㮠̦aerarium delargitur Romano populo. 䮠箦pueritia tua adulescentiae tuae inhonestamentum fuit, adulescentia senectuti dedecoramentum, senectus rei publicae flagitium. @@@@{1DISSUASIO LEGIS AUFEIAE}1 쮠ήnam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. ego ipse, qui aput vos verba facio, ut vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; verum peto a vobis non pecuniam, sed bonam existima-tionem atque honorem. qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam; qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate, rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt; nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt. vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem; legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentis-simus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: 'mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi'. item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt. @@@@{1DE LEGIBUS PROMULGATIS}1 㦳讠⮠㮠쮦si vellem aput vos verba facere et a vobis postulare, cum genere summo ortus essem et cum fratrem propter vos amisissem, nec quisquam de P. Africani et Tiberi Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset: haud [2scio]2 an lubentibus a vobis impetrassem. 쮠ήnuper Teanum Sidicinum consul venit. uxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. quaestori Sidi-cino M. Mario datum est negotium uti balneis exigerentur qui lavabantur. uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne quis in balneis lavisse vellet cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores abripi iussit: alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est. 쮠ήquanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. his annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magi-stratum non ceperat, homo adulescens pro legato. is in lectica ferebatur. ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit. 쮠ήea luxurii causa aiunt institui. 쮠ήnon est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa. 󠲰quod unum nobis in ostentum, ipsis in usum adportatur. @@@@{1DE LEGE MINUCIA}1 󠲰mirum si quid his iniuriae fit; semper eos osi sunt. @@@@{1IN Q. AELIUM TUBERONEM}1 㮠̦utrum inimicorum meorum factio an magis solli-citudo te impulit ut in me industriior sis quam in te? @@@@{1IN L. METELLUM}1 ̦usque adeo pertaesum vos mihi esse. @@@@{1ADVERSUS FURNIUM}1 ̦quibus ego primus quo modo auxiliem? @@@@{1IN MAEVIUM}1 䮠箦considerate, Quirites, sinistram eius; en, quoius auctoritatem sequimini, qui propter mulierum cupidi-tatem ut mulier est ornatus. @@@@{1IN ROGATIONE CN. MARCI CENSORINI}1 򮠦̦si vobis probati essent homines adulescentes, ta-men necessario vobis tribuni militares veteres faciundi essent. @@@@{1ORATIO EXTREMIS VITAE DIEBUS HABITA}1 㮠quo me miser conferam? quo vortam? in Ca-pitoliumne? at fratris sanguine redundat. an do-mum? matremne ut miseram lamentantem videam et abiectam? @@@@{1INCERTAE SEDIS}1 㮠⮠̦purpura et diadema. 򮠦̦patres familiae. 쮠ήmisereri vestrum. 쮦tu matri meae maledicas, quae me peperit? 򮠦̦suos parentes amat. 򮠹̦stirps