@@@@{1DE PROLE AUGENDA}1 쮠ήsi sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est. 쮠ήdi immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. at parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. quid ergo nos divinitus expectemus, nisi malis rationibus finem facimus? is de-mum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. dii immortales virtutem adprobare, non adhi-bere debent.