@@@@{1AMPHITRVO}1 @@@@{1I.i}1 @@{&7Mercvrivs&} Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene [2me]2 expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro): haec ut me voltis adprobare adnitier, [lucrum ut perenne vobis semper suppetat] ita huic facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri. @@Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim dicam simulque ipse eloquar nomen meum. Iovis iu/ssu venio, nomen Mercurio est mihi. pater huc me misit ad vos oratum meus, @1 tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret, scibat facturos, quippe qui intellexerat vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem; verum profecto hoc petere me precario a vobis iussit, leniter, dictis bonis. etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter non minus quam vostrum quivis formidat malum: humana matre natus, humano patre, mirari non est aequom, sibi si praetimet; atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius, contagione mei patris metuo malum. propterea pace advenio et pacem ad vos affero:% iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo, nam iusta ab iustis iustus sum orator datus. nam iniusta ab iustis impetrari non decet, iusta autem ab iniustis petere insipientia est; quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent. nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite. debetis velle quae velimus: meruimus et ego et pater de vobis et re publica; nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis vidi, Neptunum Virtutem Victoriam Martem Bellonam, commemorare quae bona vobis fecissent) quis bene factis meus pater, deorum regnator * architectus omnibus? sed mos numquam illi fuit patri meo,% ut exprobraret quod bonis faceret boni; gratum arbitratur esse id a vobis sibi meritoque vobis bona se facere quae facit. @1 @@Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae. quid? contraxistis frontem, quia tragoediam dixi futuram hanc? deus sum, commutavero. eandem ha/nc, si voltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus. utrum sit an non voltis? sed ego stultior, quasi nesciam vos velle, qui divos siem. teneo quid animi vostri super hac re siet: faciam ut commixta sit: [2sit]2 tragicomoedia. nam me perpetuo facere ut sit comoedia, reges quo veniant et di, non par arbitror. quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet, faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia. nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae; sive qui/ ambissint palmam histrionibus sive cui/quam artifici, si per scriptas litteras sive qui i/pse ambissit seu per internuntium, sive adeo aediles perfidiose cui duint, sirempse legem iussit esse Iuppiter, quasi ma/gistratum sibi alterive ambiverit. @1 virtute dixit vos victores vivere, non ambitione neque perfidia: qui minus eadem histrioni sit lex quae summo viro? virtute ambire oportet, non favitoribus. sat habet favitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu. hoc quoque etiam mihi [2pater]2 in mandatis dedit, ut conquaestores fierent histrionibus: qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius o/rnamenta et corium uti conciderent. mirari nolim vos, quapropter Iuppiter nunc histriones curet; ne miremini: ipse hanc acturust Iuppiter comoediam. quid? admirati estis? quasi vero novom nunc proferatur, Io/vem facere histrioniam; etiam, histriones anno cum in proscaenio hic Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit. [praeterea certo prodit in tragoedia.] hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget, et ego una cum illo. nunc [2vos]2 animum advortite, dum huius argumentum e/loquar comoediae. @@Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia. is nunc Amphitruo praefectust legionibus, nam cum Telobois bellum est Thebano poplo. is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum, gravidam Alcumenam u/xorem fecit suam. nam ego vos novisse credo iam ut sit pa/ter meus, @1 quam liber harum rerum multarum siet quantusque amator sit quod complacitum est semel. is amare occepit Alcumenam clam virum usuramque eius corporis cepit sibi, et gravidam fecit is eam compressu suo. nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove. et meus pater nunc intus hic cum illa cubat, et haec ob eam rem nox est facta longior, dum [2cum]2 illa quacum volt voluptatem capit; sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet. nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum servili schema: veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, propterea ornatus in novom incessi modum. nam me/us pater intus nu/nc est eccum Iuppiter; in Amphitruonis vertit sese imaginem omnesque eum esse censent servi qui vident: ita versipellem se facit quando lubet. ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem, qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum, ut praeservire amanti meo possem patri atque ut ne, qui essem, familiares quaererent, versari crebro hic cum viderent me domi; nunc, cum esse credent servom et conservom suom, haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim. pater nunc intus suo animo morem gerit: cubat complexus cuius cupiens maxime est; quae illi ad legionem facta sunt memorat pater @1 meus Alcumenae: i/lla illum censet virum suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater memorat, legiones hostium ut fugaverit, quo pacto sit donis donatus plurimis. ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data, abstulimus: facile meus pater quod volt facit. nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu et servos, cuius ego hanc fero/ imaginem. nunc internosse ut nos possitis facilius, ego has habebo u/sque in petaso pinnulas; tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso: id signum Amphitruoni non erit. ea signa nemo ho/rum familiarium videre poterit: verum vos videbitis. sed Amphitruonis illic est servos Sosia: a portu illi/c nunc cum lanterna a/dvenit. abigam iam ego illum advenientem ab aedibus. adeste: erit operae pretium hi/c spectantibus Iovem et Mercurium facere hi/strioniam. {&7Sosia&} Qui me a/lter est auda/cior homo au/t qui confide/ntior, iuventu/tis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem? quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint? inde cra/s quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, ne/que in ero quicquam auxili nec quisquam sit quin me [2malo]2 omnes esse dignum deputent. i/ta quasi incude/m me miserum ho/mines octo va/lidi caedant: @1 ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar. hae/c eri immode/stia coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit. nonne i/dem hoc luci me mi/ttere potuit? opule/nto homini hoc servitu/s dura est, hoc ma/gis miser est divi/tis servos: no/ctesque die/sque assiduo/ satis superque est quo/d facto aut di/cto adeost o/pus, quietus ne sis. i/pse dominus di/ves, operis e/t laboris expers, quo/dcumque homini a/ccidit libe/re, posse retur: ae/quom esse puta/t, non reputa/t laboris quid sit. [nec ae/quom anne ini/quom impere/t cogita/bit.] ergo i/n servitu/te expetu/nt multa ini/qua: habe/ndum et feru/ndum hoc onu/st cum labo/re. {&7Merc&.} Satiu/st me queri i/llo modo/ servitu/tem: hodie/ qui fuerim li/ber, eu/m nunc poti/vit pate/r servitu/tis, hic qui verna natus est queritur. {&7Sos&.} Sum ve/ro verna ve/rbero: num nu/mero mi in mente/m fuit, @1 dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui? ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita. {&7Merc&.} Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. {&7Sos&.} Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi. victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duello/ exstincto maximo atque internecatis hostibus. quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime. praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom. me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo. ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero. si dixero mendacium, solens meo more fecero. nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume; verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier, prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar. @@Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus, continuo Amphitruo delegit viros primorum principes; eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere, si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat, @1 sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere. haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti propere [2irent]2, de suis finibus exercitus deducerent. haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas. po/stquam utrimque e/xitum est ma/xima co/pia, dispertiti viri, dispertiti ordines, nos nostras more nostro et modo instruximus le/giones, item ho/stes contra le/giones suas i/nstruont. dei/nde utrique i/mperato/res in medium e/xeunt, e/xtra turbam o/rdinum co/lloquontu/r simul. convenit, victi utri sint eo proelio, urbem agrum aras focos seque uti dederent. postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt, consonat terra, clamorem utrimque efferunt. imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi vota suscipere, [2utrimque]2 hortari exercitum. [2tum]2 pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat cae/lum fremitu/ virum, ex spi/ritu atque anhe/litu ne/bula consta/t, cadunt vo/lnerum vi/ viri. denique, ut voluimus, nostra superat manus: hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont @1 [vicimus] vi/ feroces. sed %fugam in se tamen nemo convortitur nec recedit loco quin statim rem gerat; animam omittunt prius quam loco demigrent: quisque ut steterat iacet optinetque ordinem. ho/c ubi Amphi/truo erus co/nspicatust, i/lico equite/s iubet de/xtera indu/cere. equites parent citi: ab dextera maximo cu/m clamore involant i/mpetu alacri, foe/dant et pro/terunt ho/stium co/pias iu/re iniustas. {&7Merc&.} Numquam e/tiam quicquam adhu/c verborum est pro/locutus pe/rperam: namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater. {&7Sos&.} Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: vortentibus Telobois telis complebantur corpora, ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu. haec illic est pugnata pugna u/sque a mani ad vesperum (hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui), sed proelium id tandem diremit nox interventu suo. postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes: velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo. post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae. nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere. @1 {&7Merc&.} A/ttat, illic hu/c iturust. i/bo ego illi o/bviam, neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere; quando imago est huius in me, certum est hominem eludere. et enim vero quoniam formam ce/pi huius i/n med et statum, decet et facta moresque huius habere me similes item. itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere. sed quid illu/c est? caelum aspectat. observabo quam rem agat. {&7Sos&.} Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum o/bdormivisse ebrium. nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae o/ccidunt. ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die. {&7Merc&.} Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo: optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas. {&7Sos&.} Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo, nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem; eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine. credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe; mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum. {&7Merc&.} Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas? ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium. @1 {&7Sos&.} Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant? haec nox scita est exercendo scorto conducto male. {&7Merc&.} Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens. {&7Sos&.} Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem. sed quis hic e/st homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet. {&7Merc&.} Nullust hoc metuculosus aeque. {&7Sos&.} Mi in mentem venit, illic homo/ hoc de/ umero volt pallium detexere. {&7Merc&.} Timet homo: deludam ego illum. {&7Sos&.} Perii, dentes pruriunt; certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est. credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam. oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est. {&7Merc&.} Clare advorsum fabulabor, [2ut]2 hic auscultet quae loquar; igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum. agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis: iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor in soporem collocastis nudos. {&7Sos&.} Formido male, ne/ ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat: metuo ne numerum augeam illum. {&7Merc&.} em, nunciam ergo: sic volo. {&7Sos&.} Cingitur: certe expedit se. {&7Merc&.} Non feret quin vapulet. {&7Sos&.} Quis homo? {&7Merc&.} Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet. {&7Sos&.} Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo; proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus. {&7Merc&.} Haud malum huic est pondus pugno. {&7Sos&.} Perii, pugnos ponderat. {&7Merc&.} Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? {&7Sos&.} Servaveris, nam continuas has tris noctes pervigilavi. {&7Merc&.} Pessumest, @1 facimus nequiter, ferire malam male discit manus; alia forma e/sse oportet quem tu pugno legeris. {&7Sos&.} Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo. {&7Merc&.} Exossatum os esse oportet quem probe percusseris. {&7Sos&.} Mirum ni hic me quasi murenam e/xossare cogitat. ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit. {&7Merc&.} Olet homo quidam malo suo. {&7Sos&.} ei, numnam ego o/bolui? {&7Merc&.} Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit. {&7Sos&.} Illic homo superstitiosust. {&7Merc&.} Gestiunt pugni mihi. {&7Sos&.} Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes. {&7Merc&.} Vox mi ad aures advolavit. {&7Sos&.} Ne/ ego homo infelix fui, qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito. {&7Merc&.} Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo. {&7Sos&.} Non equidem ullum habeo iumentum. {M.} Onerandus est pugnis probe. {&7Sos&.} Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo; vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes. {&7Merc&.} Certe enim hic nescio quis loquitur. {&7Sos&.} Salvos sum, non me videt: nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest. {&7Merc&.} Hinc enim mi/hi dextra vox auris, ut videtur, verberat. {&7Sos&.} Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat. {&7Merc&.} Optume eccum incedit ad me. {&7Sos&.} Timeo, totus torpeo. non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commovere possum prae formidine. ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia. verum certum est confidenter hominem contra conloqui, qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum. {&7Merc&.} Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris? {&7Sos&.} Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus? @1 {&7Merc&.} Servosne [2es]2 an liber? {&7Sos&.} Vtcumque animo conlibitum est meo. {&7Merc&.} Ain vero? {&7Sos&.} Aio enim vero. {M.} Verbero. {S.} Mentiris nunc. {&7Merc&.} At iam faciam ut verum dicas dicere. {&7Sos&.} Quid eo est opus? {&7Merc&.} Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris? {&7Sos&.} Hu/c eo, eri [2iussu, eius]2 sum servos. numquid nunc es certior? {M.} Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. {S.} Haud potes: bene pudiceque adservatur. {&7Merc&.} Pergin argutarier? quid apud hasce aedis negoti e/st tibi? {&7Sos&.} Immo quid tibi est? {&7Merc&.} Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat. {&7Sos&.} Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi; at nunc abi sane, advenisse familiares dicito. {&7Merc&.} Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis, familiaris accipiere faxo haud familiariter. {S.} Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. {M.} At scin quo modo? faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. {&7Sos&.} Quonam modo? {&7Merc&.} Auferere, non abibis, si/ ego fustem sumpsero. {&7Sos&.} Quin me esse huius familiai familiarem praedico. {&7Merc&.} Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis. {&7Sos&.} Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas? {M.} Haecine tua domust? {S.} Ita inquam. {M.} Quis erus est igitur tibi? {&7Sos&.} Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, quicum nupta est Alcumena. {&7Merc&.} Quid ais? quid nomen tibi est? {&7Sos&.} Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre. {&7Merc&.} Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis advenisti, audaciai columen, consutis dolis. {&7Sos&.} Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis. {&7Merc&.} At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis. {&7Sos&.} Ita profecto. {&7Merc&.} Nunc profecto vapula ob mendacium. {&7Sos&.} Non edepol volo profecto. {&7Merc&.} At pol profecto ingratiis. hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium. {&7Sos&.} Tuam fidem obsecro. {&7Merc&.} Tun te audes Sosiam esse dicere, qui/ ego sum? {S.} Perii. {M.} Parum etiam, praeut futurum est, praedicas. @1 quoius nunc es? {&7Sos&.} Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom. pro fidem, Thebani cives. {&7Merc&.} Etiam clamas, carnifex? loquere, quid venisti? {&7Sos&.} Vt esset quem tu pugnis caederes. {M.} Cuius es? {S.} Amphitruonis, inquam, Sosia. {M.} Ergo istoc magis, quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia. {&7Sos&.} Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem. {M.} Etiam muttis? {S.} Iam tacebo. {M.} Quis tibi erust? {S.} Quem tu voles. {&7Merc&.} Quid igitur? qui nunc vocare? {&7Sos&.} Nemo nisi quem iusseris. {&7Merc&.} Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. {&7Sos&.} Peccaveram, nam Amphitruonis %socium ne me esse volui dicere. {&7Merc&.} Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam. fugit te ratio/. {&7Sos&.} Vtinam istuc pugni fecissent tui. {&7Merc&.} Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. {&7Sos&.} Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem. {&7Merc&.} Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui. {&7Sos&.} Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales. {&7Merc&.} Dic si quid vis, non nocebo. {&7Sos&.} Tuae fide credo? {&7Merc&.} Meae. {&7Sos&.} Quid si falles? {&7Merc&.} Tum Mercurius Sosiae iratus siet. {&7Sos&.} Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui. Amphitruonis ego sum servos Sosia. {&7Merc&.} Etiam denuo? {&7Sos&.} Pacem feci, foedus feci. vera dico. {&7Merc&.} Vapula. {&7Sos&.} Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen. {&7Merc&.} Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia. {&7Sos&.} Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia. [qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.] {M.} Hic homo sanus non est. {S.} Quod mihi praedicas vitium, id tibi est. quid, malum, non su/m ego servos Amphitruonis Sosia? nonne hac noctu nostra navis [2huc]2 ex portu Persico @1 venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus? nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? non loquor, no/n vigilo? nonne hic homo mo/do me pugnis contudit? fecit hercle, nam etiam misero nunc [2mihi]2 malae dolent. quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum? {M.} Quid, domum vostram? {S.} Ita enim vero. {M.} Quin quae dixisti modo omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum. nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio. {&7Sos&.} Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; hic quidem ce/rte quae illic sunt res gestae memorat memoriter. sed quid ais? quid Amphitruoni [2doni]2 a Telobois datum est? {&7Merc&.} Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea. {&7Sos&.} Elocutus est. ubi patera nunc est? {&7Merc&.} [2Est]2 in cistula; Amphitruonis obsignata signo est. {&7Sos&.} Signi dic quid est? {&7Merc&.} Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex? {&7Sos&.} Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi. nescio unde haec hic spectavit. ia/m ego hunc decipiam probe; nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere. si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris. {&7Merc&.} Cadus erat vini, inde implevi hi/rneam. {&7Sos&.} Ingressust viam. {&7Merc&.} Eam ego, ut matre fuerat natum, vini e/duxi meri. {&7Sos&.} Factum est illud, ut ego illi/c vini hirneam ebiberim meri. mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea. {&7Merc&.} Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam? {&7Sos&.} Tu negas med esse? {&7Merc&.} Quid ego ni negem, qui egomet siem? @1 {&7Sos&.} Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere. {&7Merc&.} At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere; nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi. {&7Sos&.} Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo. {&7Merc&.} Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis. {&7Sos&.} Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei; itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego; sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust? si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius. sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio. non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris. {&7Merc&.} Quo/ agis te? {S.} Domum. {M.} Quadrigas si nunc inscendas Iovis atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium. {&7Sos&.} Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet? {&7Merc&.} Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam. nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes. {&7Sos&.} Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem, ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui? na/m hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet. vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi. ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter, ut ego hodie ra/so capite calvos capiam pilleum._ @1 @@@@{1I.ii}1 {&7Merc&.} Bene pro/spere hoc hodie operis processit mihi: amovi a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier. iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit, narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam amovisse; ille adeo illum mentiri sibi credet, neque credet huc profectum, ut iusserat. erroris ambo ego illos et dementiae complebo atque omnem Amphitruonis familiam, adeo usque, satietatem dum capiet pater illius qua/m amat. igitur demum omnes scient quae facta. denique Alcumenam Iuppiter redige/t antiquam coniugi in concordiam. nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet atque insimulabit eam probri; tum meus pater eam se/ditionem illi in tranquillum conferet. nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo; eorum A/mphitruonis alter est, alter Iovis: verum minori puero maior est pater, minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? sed Alcumenae huius honoris gratia pater curavit uno ut fetu fieret, uno ut labore absolvat aerumnas duas. @1 [et ne in suspicione ponatur stupri et clandestina ut celetur consuetio.] quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro profecto ducet Alcumenae; nam deum non par videtur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat. orationem comprimam: crepuit foris. Amphitruo subditivos eccum exit foras cum Alcumena uxore usuraria. @@@@{1I.iii}1 {&7Ivppiter&} Be/ne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito. {&7Alcvmena&} Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo abeas? {&7Ivpp&.} Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. {&7Merc&.} Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. observatote [2eum]2, quam blande mulieri palpabitur. {&7Alc&.} Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. {&7Ivpp&.} Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? {&7Merc&.} Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem. {&7Alc&.} Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus. @1 heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet? {&7Merc&.} Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. {&7Ivpp&.} Carnufex, non ego te novi? a/bin e conspectu meo? quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? quoii ego iam hoc scipione_{&7Alc&.} Ah noli. {&7Ivpp&.} Muttito modo. {&7Merc&.} Nequiter paene expedivit prima parasitatio. {&7Ivpp&.} Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, ex me primo [2ut]2 prima scires, rem ut gessissem publicam. ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum, non facerem. {&7Merc&.} Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. {&7Ivpp&.} Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica. {&7Alc&.} Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. {&7Ivpp&.} Tace, ne corrumpe oculos, redibo actutum. {&7Alc&.} Id actutum diu est. {&7Ivpp&.} Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. {&7Alc&.} Sentio, nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. {&7Ivpp&.} Cur me tenes? tempus [2est]2: exire ex urbe prius quam lucescat volo. nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, Alcumena, tibi condono. {&7Alc&.} Facis ut alias res soles. ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. {&7Merc&.} Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. {&7Ivpp&.} Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? {&7Alc&.} Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. {&7Ivpp&.} Faciam ita ut vis. {&7Merc&.} Ex amore hic admodum quam saevos est. {I.} Numquid vis? {A.} Vt quom absim me/ ames, me tuam te absente tamen. {&7Merc&.} Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. {&7Ivpp&.} Abi prae, Sosia, @1 iam ego sequar. numquid vis? {A.} Etiam: ut actutum advenias. {I.} Licet, prius tua/ opinione hi/c adero: bonum a/nimum habe._ nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida. atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar._ @@@@{1II.i}1 {&7Amphitrvo&} Age i/ tu secu/ndum. {&7Sosia&} Sequo/r, subsequo/r te. {&7Amph&.} Scelestissimum te arbitror. {&7Sos&.} Nam quam ob rem? {&7Amph&.} Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi praedicas. {&7Sos&.} Eccere, iam tuatim facis [2tu]2, ut tuis nulla apud te fides sit. {&7Amph&.} Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam scelestam, scelus, linguam abscidam. {&7Sos&.} Tuos sum, proinde ut commodumst et lubet quidque facias; tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, numquam ullo modo me potes deterrere. {&7Amph&.} Scelestissime, audes mihi praedicare id, domi te esse nunc, qui hic ades? {&7Sos&.} Vera dico. {&7Amph&.} Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo. {&7Sos&.} Istuc tibist in manu, nam tuos sum. {&7Amph&.} Tun me, verbero, audes erum ludificari? tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac vidit nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit? {&7Sos&.} Profecto ut loquor res ita est. {&7Amph&.} Iuppiter te perdat. {&7Sos&.} Quid mali su/m, ere, tua ex re promeritus? {&7Amph&.} Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? @1 {&7Sos&.} Merito/ maledica/s mihi, si id ita factum est.% verum haud mentior, resque uti facta dico. @@{&7Amph&.} Homo hic e/brius est, ut opi/nor. {&7Sos&.} V/tinam ita essem. {&7Amph&.} Opta/s quae facta. {&7Sos&.} E/gone? {&7Amph&.} Tu istic. u/bi bibisti? {&7Sos&.} Nusquam equidem bibi. {&7Amph&.} Quid hoc sit hominis? {&7Sos&.} equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, e/cquid audis? et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor tibi locutus esse? {&7Amph&.} Vah, a/page te a me. {&7Sos&.} Qui/d est negoti? {&7Amph&.} Pe/stis te tenet. {&7Sos&.} Na/m quor istuc dicis? equidem valeo et salvos sum recte, Amphitruo. {&7Amph&.} At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero: iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. {&7Sos&.} Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. {&7Amph&.} Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta) @1 fieri, nunc uti tu [2et]2 hic sis et domi? id dici volo. {&7Sos&.} Sum profecto et hic et illi/c. hoc cuivis mirari licet, neque tibi istuc mirum * ma/gis videtur quam mihi. {&7Amph&.} Quo modo? {S.} Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. ordine omne, uti quicque actum est, du/m apud hostis sedimus, edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine. neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum_ {A.} Quid igitur? {S.} Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram. {&7Amph&.} Quas, malum, nuga/s? satin tu sanus es? {&7Sos&.} Sic sum ut vides. {&7Amph&.} Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit. {&7Sos&.} Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. {&7Amph&.} Quis te verberavit? {&7Sos&.} Egomet memet, qui nunc sum domi. {&7Amph&.} Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo. {&7Sos&.} Tuos est servos. {&7Amph&.} Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam. {&7Sos&.} At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, Davo prognatum patre eodem quo e/go sum, forma, aetate item qua e/go sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi. {&7Amph&.} Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? {S.} Quin intro ire in aedis numquam licitum est. {A.} Quis te prohibuit? {&7Sos&.} Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit. {&7Amph&.} Quis istic Sosia est? {&7Sos&.} Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? {&7Amph&.} Sed quid ais? num obdormivisti dudum? {&7Sos&.} Nusquam gentium. {&7Amph&.} Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam_ {&7Sos&.} Non soleo ego somniculose e/ri imperia persequi. vigilans vidi, vigilans nunc [2te]2 video, vigilans fabulor, @1 vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit. {&7Amph&.} Quis homo? {&7Sos&.} Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? {&7Amph&.} Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. {&7Sos&.} Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam. {&7Amph&.} Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. [sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia. {&7Sos&.} Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant; non ego cum vino simitu e/bibi imperium tuom. {&7Amph&.} Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.] @@@@{1II.ii}1 {&7Alcvmena&} Sati/n parva re/s est volu/ptatum in vi/ta atque in ae/tate agu/nda praequa/m quod mole/stum est? ita cui/que compara/tum est in ae/tate hominum; ita di/vis est pla/citum, volu/ptatem ut mae/ror come/s consequa/tur: quin i/ncommodi/ plus mali/que ilico a/dsit, boni/ si optigi/t quid. nam ego i/d nunc expe/rior domo a/tque ipsa de/ me scio/, cui volu/ptas paru/mper data/st, dum viri/ mei mi/hi pote/stas vide/ndi fuit noctem u/nam modo; a/tque is repe/nte abiit a/ me hinc a/nte lucem. sola hi/c mihi nunc vi/deor, quia i/lle hinc abe/st quem ego amo/ praeter omnes. plus ae/gri ex a/bitu viri/, quam ex adve/ntu volu/ptatis ce/pi. sed ho/c me bea/t salte/m, quom perdue/llis vici/t et domu/m laudis co/mpos reve/nit: id so/lacio est. absi/t, dum modo/ laude pa/rta domu/m recipia/t se; feram e/t perferam u/sque abitum e/ius a/nimo forti a/tque offirma/to, id mo/do si merce/dis datu/r mi, ut meu/s victor vi/r belli clu/eat. @1 satis mi esse ducam. virtu/s praemium e/st optimu/m; virtu/s omnibu/s rebus a/nteit profe/cto: libe/rtas salu/s vita re/s et pare/ntes, patria e/t progna/ti tuta/ntur, serva/ntur: virtu/s omnia i/n sese habe/t, omnia a/dsunt bona que/m penest vi/rtus. {&7Amph&.} E/depol me uxori e/xoptatum cre/do adventuru/m domum, quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, victis hostibus: quos nemo posse superari ratust, eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus. certe enim me/d illi expectatum optato venturum scio. {&7Sos&.} Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? {&7Alc&.} Meus vir hic quidem est. {&7Amph&.} Se/quere hac tu me. {&7Alc&.} Nam quid ille revortitur qui dudum properare se aibat? a/n ille me temptat sciens atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem? ecastor med haud invita se domum recipit suam. {&7Sos&.} Amphitruo, redire ad navem meliust nos. {&7Amph&.} Qua gratia? {&7Sos&.} Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. {&7Am&.} Qui tibi nunc istuc in mentemst? {S.} Quia enim sero advenimus. {&7Amph&.} Qui? {&7Sos&.} Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. {&7Amph&.} Gravidam ego illanc hic reliqui quo/m abeo. {&7Sos&.} Ei perii miser. {&7Am&.} Quid tibi est? {S.} Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego. {&7Am&.} Bono animo es. {S.} Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ni/ ego illi puteo, si occepso, a/nimam omnem intertraxero. {&7Amph&.} Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. @1 {&7Al&.} Magis nunc [2me]2 meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. {&7Amph&.} Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam. valuistin usque? exspectatun advenio? {&7Sos&.} Haud vidi magis. exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. {&7Am&.} Et quom te %gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. {&7Alc&.} Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? [atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?] {&7Amph&.} Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. {&7Alc&.} Cur negas? {&7Am&.} Quia vera didici dicere. {&7Al&.} Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit. an periclitamini quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? an te auspicium commoratum est an tempestas continet qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? {&7Am&.} Dudum? quam dudum istuc factum est? {&7Al&.} Temptas. iam dudum, modo. {&7Amph&.} Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? {&7Alc&.} Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. {&7Amph&.} Haec quidem deliramenta loquitur. {&7Sos&.} Paulisper mane, dum edormiscat unum somnum. {&7Amph&.} Quaene vigilans somniat? {&7Alc&.} Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. {&7Amph&.} Quo in loco? {&7Al&.} Hic in aedibu/s ubi tu habitas. {&7Am&.} Numquam factum est. {S.} Non taces? quid si e portu navis huc nos dormientis detulit? @1 {&7Amph&.} Etiam tu quoque adsentaris hu/ic? {&7Sos&.} Quid vis fieri? non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius; si obsequare, una resolvas plaga. {&7Amph&.} At pol qui certa res hanc est obiurgare, quae me ho/die advenientem domum noluerit salutare. {&7Sos&.} Inritabis crabrones. {&7Amph&.} Tace. Alcumena, unum rogare te volo. {&7Alc&.} Quid vis roga. {&7Amph&.} Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? {&7Alc&.} Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? {&7Amph&.} Quia salutare advenientem me solebas antidhac, appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent. eo more expertem te factam adveniens offendi domi. {&7Alc&.} Ecastor equidem te certo heri advenientem i/lico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. {&7Sos&.} Tun heri hunc salutavisti? {&7Alc&.} Et te quoque etiam, Sosia. {&7Sos&.} Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; verum non est puero gravida. {&7Amph&.} Quid igitur? {&7Sos&.} Insania. {&7Alc&.} Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. verum tu malum ma/gnum habebis, si hic suom officium facit: ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. {&7Sos&.} Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. {&7Amph&.} Tu me heri hic vidisti? {&7Alc&.} Ego, inquam, si vis decies dicere. {&7Am&.} In somnis fortasse. {&7Al&.} Immo vi/gilans vigilantem. {&7Am&.} Ei misero mihi. @1 {&7Sos&.} Quid tibi est? {&7Amph&.} Delirat uxor. {&7Sos&.} Atra bili percita est. nulla res tam delirantis homines concinnat cito. {&7Amph&.} Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? {&7Alc&.} Equidem ecastor sana et salva sum. {&7Amph&.} Quor igitur praedicas, te/ heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus? ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, neque meum pedem huc i/ntuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus. {&7Alc&.} Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. {&7Amph&.} Quid est? {&7Alc&.} Vera dico. {&7Amph&.} Non de hac quidem hercle re; de a/liis nescio. {&7Alc&.} Primulo diluculo abiisti ad legiones. {&7Amph&.} Quo modo? {&7Sos&.} Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. {&7Alc&.} Vae capiti tuo/. {&7Sos&.} Tua istuc refert_si curaveris. {&7Alc&.} Iterum ia/m hic in me inclementer dicit, atque id sine malo. {&7Amph&.} Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? {&7Alc&.} Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium? {&7Am&.} An etiam id tu scis? {&7Al&.} Quippe qui e/x te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris. {&7Amph&.} Egone istuc dixi? {&7Alc&.} Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. {&7Amph&.} Audivistin tu me narrare haec hodie? {&7Sos&.} Vbi ego audiverim? {&7Am&.} Hanc roga. {S.} Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. {&7Alc&.} Mirum quin te adversus dicat. {&7Amph&.} Sosia, age me huc aspice. {&7Sos&.} Specto. {&7Amph&.} Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? {&7Sos&.} Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? {&7Am&.} Quid nunc, mulier? audin illum? {&7Al&.} Ego ve/ro, ac falsum dicere. {&7Amph&.} Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? {&7Alc&.} Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. {&7Am&.} Tun me heri advenisse dicis? {&7Al&.} Tun te abiisse hodie hinc negas? @1 {&7Amph&.} Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. {&7Alc&.} Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi de/disse dono hodie/, qua te illi donatum esse dixeras? {&7Amph&.} Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istu/c tibi dixit? {&7Alc&.} Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu pateram. {&7Amph&.} Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia. {&7Sos&.} Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. {&7Am&.} Quid hoc sit hominis? {&7Al&.} Vin proferri pateram? {&7Am&.} Proferri volo. {&7Alc&.} Fiat. [2heus]2 tu, Thessala, intus pateram proferto foras, qua ho/die meus vir donavit me. {&7Amph&.} Secede huc tu, Sosia, enim vero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet pa/teram illam. {&7Sos&.} An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? {&7Amph&.} Salvom signum est? {&7Sos&.} Inspice. {&7Amph&.} Recte, ita est ut obsignavi. {&7Sos&.} Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri? {&7Amph&.} Edepol qui facto est opus; nam haec quidem edepol laruarum plenast. {&7Alc&.} Quid verbis opust? em tibi pateram, eccam. {&7Am&.} Cedo mi. {&7Alc&.} Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem e/go iam hic convincam palam. estne haec patera, qua donatu's illi? {&7Amph&.} Summe Iuppiter, quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. {&7Sos&.} Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet. {&7Amph&.} Agedum, exsolve cistulam. {&7Sos&.} Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: tu peperisti A/mphitruonem, ego alium peperi Sosiam; nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus. {&7Amph&.} Certum est aperire atque inspicere. {&7Sos&.} Vide sis signi quid siet, @1 ne posterius in me culpam conferas. {&7Amph&.} Aperi modo; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. {&7Alc&.} Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? {&7Amph&.} Opus mi est istuc exquisito. {&7Sos&.} Iuppiter, pro Iuppiter. {&7Am&.} Quid tibi est? {S.} Hic patera nulla in cistulast. {AM.} Quid ego audio? {&7Sos&.} Id quod veru/mst. {&7Amph&.} At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. {&7Al&.} Haec quidem apparet. {&7Am&.} Quis igitur tibi dedit? {&7Al&.} Qui me rogat. {&7Sos&.} Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum o/bsignasti clanculum. {&7Amph&.} Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam? ain heri nos advenisse huc? {&7Alc&.} Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. {&7Sos&.} Iam illud non placet principium de osculo. {&7Amph&.} Perge exsequi. {&7Alc&.} Lavisti. {&7Am&.} Quid postquam lavi? {&7Al&.} Accubuisti. {S.} Euge optime. nunc exquire. {&7Amph&.} Ne interpella. perge porro dicere. {&7Alc&.} Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul. {&7Amph&.} In eodem lecto/? {&7Alc&.} In eodem. {&7Sos&.} Ei, non placet convivium. {&7Amph&.} Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus? {&7Alc&.} Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. {&7Amph&.} Vbi tu cubuisti? {&7Alc&.} In eodem lecto/ tecum una in cubiculo. {&7Am&.} Perdidisti. {&7Sos&.} Quid tibi est? {&7Am&.} Haec me modo ad mortem dedit. {&7Al&.} Quid iam, amabo? {&7Am&.} Ne me appella. {S.} Quid tibi est? {A.} Perii miser, quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum. {&7Alc&.} Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio? {&7Amph&.} Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine. {&7Sos&.} Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro. {&7Alc&.} Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? {&7Amph&.} Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. {&7Alc&.} Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui? {&7Amph&.} Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? @1 saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. {&7Alc&.} Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. {&7Amph&.} Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? {&7Sos&.} Propemodum. {&7Amph&.} Cenavin ego heri in navi in portu Persico? {&7Alc&.} Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. {&7Sos&.} Nescio quid istu/c negoti dicam, nisi si quispiam est Amphitruo/ alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. {&7Amph&.} Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. {&7Alc&.} Per supremi regis regnum iuro et matrem familias Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me impudicam faceret. {&7Amph&.} Vera istaec velim. {&7Alc&.} Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. {&7Amph&.} Mulier es, audacter iuras. {&7Alc&.} Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. {&7Amph&.} Satis audacter. {&7Alc&.} Vt pudicam decet. {&7Am&.} %In verbis probas. {&7Alc&.} Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. {&7Sos&.} Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima. {&7Amph&.} Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. {&7Sos&.} Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis: ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus. {&7Amph&.} Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. @1 {&7Alc&.} Edepol me libente facies. {&7Amph&.} Quid ais? responde mihi, quid si adduco tuom cognatum hu/c a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? {&7Alc&.} Si deliqui, nulla causa est. {&7Amph&.} Convenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem._ {&7Sos&.} Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio: ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? {&7Alc&.} Abin hinc a me dignus domino servos? {&7Sos&.} Abeo, si iubes._ {&7Alc&.} Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo._ @@@@{1III.i}1 {&7Ivppiter&} Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore qui/ habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum. nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. nunc Amphitruonem memet, u/t occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam; post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram @1 faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro et me quod gravidast pariat sine doloribus. Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar. @@@@{1III.ii}1 {&7Alcvmena&} Durare nequeo in aedibus. ita me probri, stupri, dedecoris a viro argutam meo! ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; atque id me susque deque esse habituram putat. non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut sa/tis faciat mi ille a/tque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit. {&7Ivpp&.} Faciundum est mi illud, fieri quo/d illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi illius ira in hanc et male dicta expetent. {&7Alc&.} Sed eccum video qui me miseram arguit stupri, dedecoris. {&7Ivpp&.} Te volo, uxor, conloqui. quo te avortisti? * {&7Alc&.} Ita ingenium meumst: @1 inimicos semper osa sum optuerier. {&7Ivpp&.} Heia autem inimicos? {&7Alc&.} Sic est, vera praedico; nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. {&7Ivpp&.} Nimis iracunda es. {&7Alc&.} Potin ut abstineas manum? nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tu/ sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. {&7Ivpp&.} Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc revorti uti me purgarem tibi. nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, quam postquam audivi ted esse iratam mihi. cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. non edepol quo te esse impudicam crederem; verum periclitatus su/m animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres. equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa. ve/l hunc rogato Sosiam. {&7Alc&.} Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non venisse? {&7Ivpp&.} Si quid dictum est per iocum, non aequom est id te serio praevortier. {&7Alc&.} Ego illu/d scio quam doluerit cordi meo. {&7Ivpp&.} Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies. {&7Alc&.} Ego istaec feci verba virtute irrita; nunc, quando factis me impudicis abstini, ab impudicis dictis avorti volo. valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. iuben mi i/re comites? {&7Ivpp&.} Sanan es? {&7Alc&.} Si non iubes, @1 ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.% {&7Ivpp&.} Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. {&7Alc&.} A, propitius sit potius. {&7Ivpp&.} Confido fore; nam ius iurandum verum te advorsum dedi. iam nunc irata non es? {&7Alc&.} Non sum. {&7Ivpp&.} Bene facis. nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi: capiunt volupta/tes, capiunt rursum miserias; irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius. {&7Alc&.} Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. {&7Ivpp&.} Iube ve/ro vasa pura adornari mihi, ut quae a/pud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia. {&7Alc&.} Ego istuc curabo. {&7Ivpp&.} Evocate huc Sosiam; gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. is adeo * inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. {&7Alc&.} Mirum quid solus secum secreto ille agat. atque aperiuntur aedes. exit Sosia. @@@@{1III.iii}1 {&7Sosia&} A/mphitruo, assum. si/ quid opus est, impera, imperium e/xequar. {&7Ivpp&.} [2Sosia,]2 optume advenis. {&7Sos&.} Iam pax est inter vos duos? nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi. @1 atque ita servom par videtur frugi sese instituere: proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. sed age responde: iam vos rediistis in concordiam? {&7Ivpp&.} Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. {&7Sos&.} An id ioco dixisti? e/quidem serio ac vero ratus. {&7Ivpp&.} Habui expurigationem; facta pax est. {&7Sos&.} Optume est. {&7Ivpp&.} Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. {&7Sos&.} Censeo. {&7Ivpp&.} Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat. {&7Sos&.} Iam hic ero, cum illic censebis esse me._{&7Ivpp&.} Actutum huc redi. {&7Alc&.} Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? {&7Ivpp&.} I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. {&7Alc&.} Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae._ {&7Ivpp&.} Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. nunc tu divine hu/c fac adsis Sosia (audis quae dico, tam etsi praesens non ades), fac Amphitruonem a/dvenientem ab aedibus ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. volo de/ludi illunc, dum cum hac usuraria uxore nunc mihi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. @@@@{1III.iv}1 {&7Mercvrivs&} Conce/dite atque absce/dite omnes, de/ via dece/dite, nec qui/squam tam audax fu/at homo, qui o/bviam obsista/t mihi. @1 nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis? ille na/vem salvam nuntiat aut irati adventum senis: ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere. pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens; ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast. amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono. nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus. capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium; atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius. deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia: eum fe/cisse ille hodie arguet quae ego fecero/ hic. quid mea? meo me ae/quomst morigerum patri, eius studio servire addecet. sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe, siquide/m vos voltis auscultando operam dare. ibo intro, ornatum capiam qui potis decet; dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam. @@@@{1IV.i}1 {&7Amphitrvo&} Nau/cratem quem co/nvenire vo/lui, in navi no/n erat, neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit. nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia; apud emporium atque in macello, i/n palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem. nunc domum ibo atque ex uxore ha/nc rem pergam exquirere, @1 quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit. nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? @@@@{1IV.ii}1 {&7Mercvrivs&} Qui/s ad fores est? {&7Amph&.} E/go sum. {&7Merc&.} Quid ego sum. {Amph.} I/ta loquor. {&7Merc&.} Tibi Iu/ppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. {&7Amph&.} Quo modo? {&7Merc&.} Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser. {&7Amph&.} Sosia. {&7Merc&.} Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. quid nunc vis? {&7Amph&.} Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas? {&7Merc&.} Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. an foris censebas nobis publicitus praeberier? quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo? {&7Amph&.} Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns? quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris. {&7Merc&.} Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. {&7Amph&.} Quidum? {&7Merc&.} Quia senecta aetate a/ me mendicas malum. {&7Amph&.} Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas. {&7Merc&.} Sacrufico ego tibi. {A.} Qui? {M.} Quia enim te macto infortunio. @1 {&7Amph&.} At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia. {(&7Merc&.)} E/rus Amphitruo[2st]2 occupatus. 㮠̦{(&7Merc&.)} abiendi nunc tibi etiam occasiost. {(&7Merc&.)} Optimo iure infringatur aula cineris in caput. {(&7Merc&.)} Ne tu postules matulam unam tibi aquae i/nfundi in caput. {(&7Merc&.)} Laruatu's. edepol hominem miserum. medicum quaerita. {(&7Alc&.)} Exiu/ravisti te mihi dixe per iocum. ͬ{(&7Alc&.)} Quaeso advenienti morbo medicari iube: tu certe aut laruatus aut cerritus es. {(&7Alc&.)} Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo, non causam dico quin vero insimules probri {(&7Amph&.)} Cuius? quae/ me absente corpus volgavit suom. {(&7Amph&.)} Qui/d minitabas te facturum, si istas pepulissem fores? 㮠̦ˬ{(&7Amph&.)} Ibi scrobes ecfodito [2tu]2 plus sexagenos in die. @1 {(&7Amph&.)} Noli pessimo precari. {(&7Bleph&.)} animam comprime {(&7Ivpp&.)} Ma/nifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti. {(&7Amph&.)} Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri. {(&7Amph&.)} Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi? 㦳{(&7Amph&.)} clandestino {(&7Amph&. &3sive &7Ivpp&.)} Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere. @@@@{1IV.iii}1 {(&7Bleph&.)} Vo/s inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est; neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo. {&7Amph&.} Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas. {&7Bleph&.} Vale. quid opust me advocato, qui/ utri sim advocatus nescio?_ {&7Ivpp&.} Intro ego hinc eo. Alcumena parturit._{&7Amph&.} Perii miser. quid ego [2faciam,]2 quem advocati iam atque amici deserunt? numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est; nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.% ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum, qui pervorse perturbavit familiae mentem meae. sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam. @1 qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam, quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet. certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero, si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum seu patrem sive a/vom videbo, o/btruncabo in aedibus. neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent, quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam. @@@@{1V.i}1 {&7Bromia&} Spes a/tque opes vitae/ meae iace/nt sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos si/bi invocat, strepitu/s, crepitus, sonitu/s, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit! ubi qui/sque institerat, co/ncidit crepitu. i/bi nescio quis ma/xuma vo/ce exclamat: 'Alcumena, adest auxilium, ne time: et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. exsu/rgite' inquit 'qui terrore meo occidistis prae metu.' ut ia/cui, exsurgo. arde/re censui ae/dis, ita tum co/nfulgebant. i/bi me inclamat A/lcumena; iam e/a res me horrore a/dficit, eri/lis praeverti/t metus: accu/rro, ut sciscam qui/d velit. @1 atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus. se/d quid hoc? quis hic e/st senex, qui ante ae/dis nostras si/c iacet? numnam hu/nc percussit Iu/ppiter? credo e/depol, nam, pro Iu/ppiter, sepu/ltust quasi sit mo/rtuos. ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hi/c quidem [2est]2 e/rus meus. Amphi/truo. {A.} Perii. {B.} Su/rge. {A.} Interii. {B.} Ce/do manum. {A.} Quis me/ tenet? {&7Br&.} Tua Bromia ancilla. {&7Am&.} Totus timeo, i/ta me increpuit Iuppiter. nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras egressa es? {&7Brom&.} Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, Amphitruo, i/ta mihi animus etiam nunc abest. {&7Amph&.} Agedum expedi: scin me tuom esse erum Amphitruonem? {B.} Scio. {A.} Vide etiam nunc. {B.} Scio. {&7Amph&.} Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. {&7Brom&.} Immo omnes sani sunt profecto. {A.} At me uxor insanum facit suis foedis factis. {&7Brom&.} At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, A/mphitruo, piam et pudicam e/sse tuam uxorem ut scias. de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. {A.} Ain tu, geminos? {B.} Geminos. {A.} Di me servant. {B.} Sine me dicere, ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. {&7Amph&.} Loquere. {&7Brom&.} Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. i/bi continuo contonat sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. {&7Amph&.} Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde? {&7Brom&.} Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; ita profecto sine dolore peperit. {&7Amph&.} Iam istuc gaudeo, @1 utut erga me merita est. {&7Brom&.} Mitte ista atque haec quae dicam accipe. postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. sed puer ille que/m ego lavi, ut magnust et multum valet! neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. {&7Amph&.} Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus non metuo quin me/ae uxori latae suppetiae sient. {&7Brom&.} Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi: continuo extollunt ambo capita. {&7Amph&.} Ei mihi. {&7Brom&.} Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: alterum altera prehendit eos manu perniciter. {&7Amph&.} Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere. {&7Brom&.} Puer ambo angues enicat. dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam_ {A.} Quis homo? {B.} Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; alterum tuom esse dixit puerum. {&7Amph&.} Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. ego Teresiam coniectorem a/dvocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem. @1 @@@@{1V.ii}1 {&7Ivppiter&} Bono a/nimo es, adsum auxi/lio, Amphitruo, ti/bi et tuis: nihil est quod timeas. hariolos, haruspices mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar, multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter. primum omnium Alcumenae usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio. tu gravidam item fecisti, cu/m in exercitum profectu's: uno partu duos peperit simul. eorum alter, nostro qui est susceptus semine, suis factis te immortali adficiet gloria. tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres; mea vi subactast facere. ego in caelum migro._ @@@@{1V.iii}1 {&7Amph&.} Fa/ciam ita ut iube/s et te oro, pro/missa ut serve/s tua. ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. nunc, spectatores, Iovis su/mmi causa clare plaudite. @1 @@@@{1ASINARIA}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Hoc agite sultis, spectatores, nunciam, quae quidem mihi atque vobis res vertat bene gregique hui/c et dominis atque conductoribus. face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum. age nunc reside, cave modo ne gratiis. nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim dicam: ut sciretis nomen huius fabulae; nam quod ad argumentum attinet, sane brevest. nunc quod me dixi velle vobis dicere, dicam: hu/ic nomen graece Onagost fabulae; Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare; Asinariam volt esse, si per vos licet. inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est. date benigne operam mihi, ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet. @1 @@@@{1I.i}1 {&7Libanvs&} Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas. {&7Demaenetvs&} Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges. [ita me obstinate adgressu's, ut non audeam profecto, percontanti quin promam omnia.] proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias. {&7Lib&.} Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave mi/hi mendaci quicquam. {&7Dem&.} Quin tu ergo rogas? {&7Lib&.} Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? @1 {&7Dem&.} Quid istu/c est? aut ubi istu/c est terrarum loci? {&7Lib&.} [Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.] apud fu/stitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves. {&7Dem&.} Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci: ubi fit polenta, te fortasse dicere. {&7Lib&.} Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro hercle ut quae locutu's despuas. {&7Dem&.} Fiat, geratur mos tibi. {&7Lib&.} Age, age usque excrea. {&7Dem&.} Etiamne? {&7Lib&.} Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus. etiam amplius. {&7Dem&.} Nam quo usque? {&7Lib&.} Vsque ad mortem volo. {&7Dem&.} Cave si/s malam rem. {&7Lib&.} Vxoris dico, non tuam. {&7Dem&.} Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. {&7Lib&.} Di tibi dent quaecumque optes. {&7Dem&.} Redde operam mihi. cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris? aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri? {&7Lib&.} Quid istu/c novi est? demiror quid sit et quo evadat sum in metu. {&7Dem&.} Equidem scio iam, filius quod amet meus istanc meretricem e proxumo Philaenium. estne hoc ut dico, Libane? {&7Lib&.} Rectam instas viam. ea res est. sed eum morbus invasit gravis. {&7Dem&.} Quid morbi est? {&7Lib&.} Quia non suppetunt dictis data. {&7Dem&.} Tune es adiutor nunc amanti filio? @1 {&7Lib&.} Sum vero, et alter noster est Leonida. {&7Dem&.} Bene hercle facitis e/t a me initis gratiam. verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? {&7Lib&.} Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. {&7Dem&.} Fateo/r eam esse importunam atque incommodam. {&7Lib&.} Posterius istuc dicis quam credo tibi. {&7Dem&.} Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam% quippe qui/ mage amico utantur gnato et benevolo. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis; volo me/ patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem; neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi. eos me/ decretumst persequi mores patris. nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; et i/d ego percupio obsequi gnato meo. [volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.] quamquam illum mater arte contenteque habet, patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec. praesertim quom is me dignum quoi concrederet @1 habuit, me habere honorem eius ingenio decet; quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, cupio esse amicae quod det argentum suae. {&7Lib&.} Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi. {&7Dem&.} Argentum accepi, dote imperium vendidi. nunc verba in pauca conferam quid te velim. viginti iam usust filio argenti minis: face id ut paratum iam sit. {&7Lib&.} Vnde gentium? {&7Dem&.} Me defraudato. {&7Lib&.} Maxumas nugas agis: nudo detrahere vestimenta me iubes. defraudem te ego? age si/s, tu sine pennis vola. tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? {&7Dem&.} Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris. {&7Lib&.} Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.% {&7Dem&.} Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere: perficito, argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det. {&7Lib&.} Quid ais tu, Demaenete? {&7Dem&.} Quid [2vis?]2 {&7Lib&.} Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint? {&7Dem&.} Redimam. {&7Lib&.} Tum tu igitur aliud cura quid lubet. ego eo ad forum, nisi quid vis. {&7Dem&.} Ei, bene ambula. @1 atque audin etiam? {&7Lib&.} Ecce. {&7Dem&.} Si quid te volam, ubi eris? {&7Lib&.} Vbicumque libitum erit animo meo. profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuom. quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. {&7Dem&.} Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. {&7Lib&.} Nempe in foro? {&7Dem&.} Ibi, si quid opus fuerit. {&7Lib&.} Meminero._ {&7Dem&.} Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. eidem homini, si quid recte curatum velis, mandes: moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit. nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui. sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? * atque ibi manebo apud argentarium._ @@@@{1I.ii}1 {&7Argyrippvs&} Si/cine hoc fi/t? foras ae/dibus me e/ici? promerenti optume hocin preti redditur? bene merenti mala es, male merenti bona es; at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco @1 i/bo ego ad tre/s viros vo/straque ibi no/mina faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam, pe/rlecebrae, pe/rmities, a/dulescentum exitium. na/m mare haud e/st mare, vo/s mare ace/rrumum; nam in mari repperi, hic elavi bonis. ingrata atque inrita esse omnia intellego quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi ma/le quod potero fa/cere faciam, me/ritoque id facia/m tuo. ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias. quae prius quam i/stam adii atque amans ego animum me/um isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si e/rant, magna/s habebas omnibus dis gratias; eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala. reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo. nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret; tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es. te/ ego ulciscar, te/ ego ut digna es perdam atque ut de me meres. at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat que/m adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet? atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium meo modo loquar quae/ volam, quoniam intus non licitum est mihi. @@@@{1I.iii}1 {&7Cleareta&} Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit; @1 nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: fixus hic apud no/s est animus tuos clavo Cupidinis. remigio veloque quantum poteris festina et fuge: quam magis te/ in altum capessis, tam aestus te in portum refert. {&7Argyr&.} Ego pol istum portitorem privabo portorio; ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo. {&7Clear&.} Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. {&7Argyr&.} Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli; solus si ductem, referre gratiam numquam potes. {&7Clear&.} Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. {&7Argyr&.} Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes; modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras. {&7Clear&.} Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes? modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. {A.} Dedi equidem quod mecum egisti. {C.} Et tibi ego misi mulierem: par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. {A.} Male agis mecum. {C.} Quid me accusas, si facio officium meum? nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt. {&7Argyr&.} Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu. {&7Clear&.} Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens; is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur; neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet. volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, @1 volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat. vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum. {&7Argyr&.} Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo. {&7Clear&.} Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas; nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. {A.} Non meum est. {C.} Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis. verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo. {A.} Quid si non est? {C.} Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen. {A.} Vbi illaec quae dedi ante? {C.} Abusa. nam si ea durarent mihi, mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem. diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide. quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur. semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident. vetus est: 'nihili coactiost'_scis cuius. non dico amplius. {&7Argyr&.} Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice. tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae; me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram @1 faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius. nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae. {&7Clear&.} Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. auceps quando concinnavit aream, offundit cibum; aves adsuescunt: ne/cesse est facere sumptum qui quaerit lucrum; saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi. ۭitidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; bene salutando consuescunt, compellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula. si papillam pertractavit, haud est ab re au/cupis; savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus. haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? {&7Argyr&.} Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves. {&7Clear&.} Remeato audacter, mercedem si/ eris nactus: nunc abi. {&7Argyr&.} Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, annum hunc ne cum quiquam alio sit? {&7Clear&.} Tene? viginti minas; atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale. {A.} At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. {C.} Dic quod lubet. {A.} Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis. habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum. {&7Clear&.} Quin, si tu voles, domi se/rvi qui sunt castrabo viros. postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas; ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito: modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. portitorum si/millumae sunt ianuae lenoniae: si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent._ @1 {&7Argyr&.} Interii, si non invenio ego illas viginti minas, et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,% nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore._ @@@@{1II.i}1 {&7Libanvs&} Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier atque argento comparando fingere fallaciam. iam diu est factu/m quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, [igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.] ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. serva erum, cave tu/ idem faxis alii quod servi solent, qui/ ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. certe hercle ego quantum ex augurio e/ius pici intellego, aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. sed quid illu/c, quod exanimatus currit huc Leonida? metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae. @1 @@@@{1II.ii}1 {&7Leonida&} Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium, ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast? maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo. quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam. {&7Lib&.} Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo. vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam. {&7Leon&.} Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo. {&7Lib&.} Mea quidem hercle o/pera liber numquam fies ocius. {&7Leon&.} Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo. {&7Lib&.} Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit. {&7Leon&.} Nam si huic se/se occasioni tempus supterduxerit, numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea; erum in o/bsidione linquet, inimicum animos auxerit. sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, maximas opimitates, gaudio exfertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, nostro devincti beneficio. {&7Lib&.} Vinctos nescio quos ait; non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit. {&7Leon&.} Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium. {&7Lib&.} Illic homo/ socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi. non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit. {&7Leon&.} Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior? quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem? {&7Lib&.} Edepol hominem i/nfelicem, qui patronam comprimat. @1 nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat. {&7Leon&.} Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem. {&7Lib&.} Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est. iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent. {&7Leon&.} Gymnasium flagri, salveto. {&7Lib&.} Quid agis, custos carceris? {&7Leon&.} O catenarum colone. {&7Lib&.} O virgarum lascivia. {&7Leon&.} Quot pondo ted esse censes nudum? {&7Lib&.} Non edepol scio. {&7Leon&.} Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio: nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes. {&7Lib&.} Quo argumento istuc? {&7Leon&.} Ego dicam, quo argumento et quo modo. ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, nec dependes nec propendes_quin malus nequamque sis. {&7Lib&.} Vae tibi. {&7Leon&.} Hoc testamento Servitus legat tibi. {&7Lib&.} Verbivelitationem fieri compendi volo. Quid istud est negoti? {&7Leon&.} Certum est credere. {&7Lib&.} Audacter licet. {&7Leon&.} Sis amanti subvenire familiari filio, tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies. Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis. tantum facinus modo inve/ni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant. {&7Lib&.} Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum. quidquid est, eloquere. {&7Leon&.} Magna est praeda cum magno malo. {&7Lib&.} Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris. {&7Leon&.} Si istam firmitudinem animi o/ptines, salvi sumus. {&7Lib&.} Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum: @1 pernegabo atque obdurabo, periurabo denique. {&7Leon&.} Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter; fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum. {&7Lib&.} Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. {&7Leon&.} Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides me ex cursura anhelitum etiam ducere? {&7Lib&.} Age, age, mansero tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. {&7Leon&.} Vbinam est erus? {&7Lib&.} Maior apud forumst, minor hic est intus. {&7Leon&.} Iam satis est mihi. {&7Lib&.} Tu/m igitur tu dives es factus? {&7Leon&.} Mitte ridicularia. {&7Lib&.} Mitto. * istuc quod adfers aures exspectant meae. {&7Le&.} Animum adverte, ut aeque mecum hae/c scias. {&7Li&.} Taceo. {&7Le&.} Beas. meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo έnostrum vendere atriensem? {&7Lib&.} Memini. quid tum postea? {&7Leon&.} Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae pro/ asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit. {&7Lib&.} Vbi is homost? {&7Leon&.} Iam devorandum censes, si conspexeris? {&7Lib&.} Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina ia/m erant ungulae? {&7Leon&.} Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas. {&7Lib&.} Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. {&7Le&.} Memor es probe. verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier, ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum. dico me novisse extemplo et me eius servom praedico esse, et aedis demonstravi nostras. {&7Lib&.} Quid tum postea? {&7Leon&.} Ait se ob asinos ferre argentum a/triensi Saureae, viginti minas, se/d eum sese non nosse hominem qui siet, ipsum vero se novisse callide Demaenetum. quoniam ille elocutus haec sic_{&7Lib&.} Quid tum? {&7Leon&.} Ausculta ergo, scies. extemplo facio facetum me atque magnificum virum, @1 dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi: 'ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio. te non aequomst suscensere. si/ erum vis Demaenetum, que/m ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.' ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore; ille in balineas iturust, inde huc veniet postea. quid nunc consili captandum censes? dic. {&7Lib&.} Em istuc ago, quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream. iam hoc opus est % exasceatum; nam si ille argentum prius hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus. nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, ni/ hodie Argyrippo e/ssent viginti argenti minae; iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam defraudare, dixit sese o/peram promiscam dare. nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus: te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, dum argentum afferat mercator pro/ asinis. {&7Leon&.} Faciam ut iubes. {&7Lib&.} Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit. {&7Leon&.} Quid ais? {&7Lib&.} Quid vis? {&7Le&.} Pugno malam si tibi percussero, mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas. {&7Lib&.} Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis, ne/ hodie malo cum auspicio nomen commutaveris. {&7Leon&.} Quaeso, aequo animo patitor. {L.} Patitor tu/ item, cum ego te referiam. {&7Leon&.} Dico ut usust fieri. {&7Lib&.} Dico hercle ego quoque ut facturus sum. {&7Leon&.} Ne nega. {&7Lib&.} Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris. {&7Leon&.} Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est, ille est ipsus. iam ego recurro hu/c. tu hunc interea hic tene. volo seni narrare. {&7Lib&.} Quin tuom officium facis ergo ac fugis? @1 @@@@{1II.iii}1 {&7Mercator&} Vt de/monstratae su/nt mihi, hasce ae/dis esse opo/rtet, Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. {&7Lib&.} Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis. {&7Merc&.} Nemo etiam tetigit. sanun es? {&7Lib&.} At censebam attigisse propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas meas a/ te verberarier. sane ego sum amicus nostris. {&7Merc&.} Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. {&7Lib&.} Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. sed quid venis? quid quaeritas? {&7Merc&.} Demaenetum volebam. {&7Lib&.} Si sit domi, dicam tibi. {&7Merc&.} Quid eius atriensis? {&7Lib&.} Nihilo mage intus est. {&7Merc&.} Vbi est? {&7Lib&.} Ad tonsorem ire dixit. {&7Merc&.} Conveni. sed post non redit? {&7Lib&.} Non edepol. quid volebas? {&7Merc&.} Argenti viginti minas, si adesset, accepisset. {&7Lib&.} Qui pro istuc? {&7Merc&.} Asinos vendidit Pellaeo mercatori mercatu. {&7Lib&.} Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum. {&7Merc&.} Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero. {&7Lib&.} Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte. {&7Merc&.} Non potuit pictor rectius describere eius formam. {&7Lib&.} Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit. quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit. {&7Merc&.} Siquidem he/rcle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, si med iratus tetigerit, iratus vapulabit. @@@@{1II.iv}1 {&7Leonida&} Quid hoc si/t negoti, neminem meum dictum magni facere? Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit. @1 ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore. {&7Merc&.} Nimis imperiosust. {&7Lib&.} Vae mihi. {&7Leon&.} Hodie salvere iussi Libanum libertum? iam manu emi/ssu's? {&7Lib&.} Obsecro te. {&7Leon&.} Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti. cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam? {&7Lib&.} Hic me moratust. {&7Leon&.} Siquidem he/rcle nunc summum Iovem te dicas detinuisse atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam. tu, verbero, imperium meum contempsisti? {&7Lib&.} Perii, hospes. {&7Merc&.} Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare. {&7Leon&.} Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit. {&7Merc&.} Quiesce quaeso. {&7Leon&.} Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis. abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare. iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri? iussin columnis deici operas araneorum? iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris? nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum. quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo, dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat. em ergo ho/c tibi. {&7Lib&.} Hospes, te obsecro, defende. {&7Merc&.} Saurea, oro, mea causa ut mitta/s. {&7Leon&.} Eho, ecquis pro vectura olivi rem solvit? {&7Lib&.} Solvit. {&7Leon&.} Cui datumst? {&7Lib&.} Sticho vicario ipsi tuo. {&7Leon&.} Va/h, delenire apparas, scio mihi vicarium esse, neque eo esse servom in aedibus eri qui/ sit pluris quam illest. @1 sed vina quae/ heri vendidi vinario Exaerambo, iam pro/ eis satis fecit Sticho? {&7Lib&.} Fecisse satis opinor, nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum. {&7Leon&.} Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi; nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos. Dromo mercedem rettulit? {&7Lib&.} Dimidio minus opinor. {&7Leon&.} Quid relicuom? {&7Lib&.} Aibat reddere quom extemplo redditum esset; nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret. {&7Leon&.} Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne? {&7Lib&.} Non etiam. {&7Leon&.} Hem non? si velis da * , commoda homini amico. {&7Merc&.} Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. {&7Lib&.} Heu/s iam satis tu. audin quae loquitur? {&7Leon&.} Audio et quiesco. {&7Merc&.} Tandem, opinor, conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire. quam mox mi operam das? {&7Leon&.} Ehem, o/ptume. quam dudum tu advenisti? non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas), ita iracundia obstitit oculis. {&7Merc&.} Non mirum factum est. sed si domi est, Demaenetum volebam. {&7Leon&.} Negat esse intus. verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare, repromittam istoc nomine solutam rem futuram. {&7Merc&.} Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam. {&7Lib&.} Erus istunc novit atque erum hic. {&7Merc&.} Ero huic praesente reddam. {&7Lib&.} Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo; nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam, suscenseat, quoi o/mnium rerum ipsus semper credit. {&7Leon&.} Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet. {&7Lib&.} Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida: salvom hercle erit. {&7Merc&.} Credam fore, dum quidem ipse in ma/nu habebo. peregrinus ego sum, Sauream non novi. {&7Lib&.} At nosce sane. @1 {&7Merc&.} Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet. ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini. {&7Leon&.} Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis. ferox est viginti minas meas tractare sese. nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis. {&7Merc&.} Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom. {&7Leon&.} Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis. {&7Lib&.} Impure, nihili. non vides irasci? {&7Leon&.} Perge porro. {&7Lib&.} Flagitium hominis. da, o/bsecro, argentum huic, ne male loquatur. {&7Merc&.} Malum hercle vobis quaeritis. {&7Leon&.} Crura hercle diffringentur, ni istum impudicum percies. {&7Lib&.} Perii hercle. age impudice, sceleste, non audes mihi scelesto subvenire? {&7Leon&.} Pergin precari pessimo? {&7Merc&.} Quae res? tun libero homini male servos loquere? {&7Leon&.} Vapula. {&7Merc&.} Id quide/m tibi hercle fiet, ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie. [in ius voco te. {&7Leon&.} Non eo. {&7Merc&.} Non is? memento. {&7Leon&.} Memini. {&7Merc&.} Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro. {&7Leon&.} Vae te. tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?% {&7Merc&.} Atque etiam pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.] 䭴{&7Leon&.} Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes? ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas. {&7Merc&.} Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me dare iusserit Demaenetus. {&7Leon&.} Ita facito, age ambula ergo. tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur? tam ego homo sum quam tu. {&7Me&.} Scilicet. ita res est. {&7Le&.} Sequere hac ergo. praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam, cui credi recte aeque putent. {&7Merc&.} Fortassis. sed tamen me numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto. lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit. @1 {&7Leon&.} Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus, frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari. {&7Merc&.} Fortasse. {&7Leon&.} Etiam % nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives absente ero solus mihi talentum argenti soli adnumeravit et mihi cre/didit, nequest deceptus in eo. {&7Merc&.} Fortasse. {&7Leon&.} Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers. {&7Merc&.} Haud negassim._ @@@@{1III.i}1 {&7Cleareta&} Ne/queon ego ted interdictis facere mansuetem meis? an ita tu es animata, ut qui matris e/xpers imperio sies? {&7Philaenivm&} Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis? [{&7Clear&.} An decorum est adversari meis te praeceptis? {&7Phil&.} Quid est?] {&7Clear&.} Hocine est pietatem colere, matris impe/rium minuere? {&7Phil&.} Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo. {&7Clear&.} Satis dicacula es amatrix. {&7Phil&.} Mater, is quaestus mihi est: lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet. {&7Clear&.} Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades. {&7Phil&.} Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo. verum ego meas queror fortunas, cum illo que/m amo prohibeor. {&7Clear&.} Ecqua pars orationis de die dabitur mihi? {&7Phil&.} Et meam partem loquendi e/t tuam trado tibi; @1 ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum. quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. {&7Clear&.} Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam? quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare aut contrectare, conloquive aut contui? quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis? ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes. illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis. an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi te facturum divitem, si moriatur mater sua? %ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur, dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame. nunc adeo nisi mi huc argenti a/dfert viginti minas, ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras. hic dies summust * apud me ino/piae excusatio. {&7Phil&.} Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea. {&7Clear&.} Non voto te/d amare qui dant quoia amentur gratia. {&7Phil&.} Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone. {C.} Em, meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua. {&7Phil&.} Etiam o/pilio qui pascit, mater, alienas ovis, aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam. sine me amare unum Argyrippum a/nimi causa, quem volo. {&7Clear&.} Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius. {&7Phil&.} Audientem dicto, mater, produxisti filiam. @1 @@@@{1III.ii}1 {&7Libanvs&} Perfi/diae laudes gra/tiasque habe/mus merito ma/gnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias %indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nu/nc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti. id virtute huius % collegae meaque comitate factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas? {&7Leon&.} Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti. ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis virgatores. {&7Lib&.} Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera; verum edepol ne etiam tu/a quoque malefacta iterari multa et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris, @1 ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, [ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, [ubi amicae qua/m amico tuo fueris magis fidelis,] ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. num male relata est gratia, ut collegam collaudavi? {&7Leon&.} Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit. {&7Lib&.} Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. {&7Leon&.} Rogita quod vis. {&7Lib&.} Argenti vinginti minas habesne? {&7Leon&.} Hariolare. edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit, quod se absente mihi fidem habere noluisset. ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! {&7Li&.} Mane du/m. {&7Le&.} Quid est? {&7Li&.} Philaenium estne hae/c quae intus exit atque Argyrippus una? {&7Leon&.} Opprime os, is est. subauscultemus. {&7Lib&.} Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam? taciti auscultemus. {&7Leon&.} Attatae, modo hercle in mentem venit, nimis ve/llem habere perticam. {&7Lib&.} Quoi rei? {&7Leon&.} Qui verberarem asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina. @@@@{1III.iii}1 {&7Argyrippvs&} Cur me retentas? {&7Philaenivm&} Quia tui amans abeuntis egeo. {&7Arg&.} Vale. {&7Phil&.} Aliquanto a/mplius valerem, si hic maneres. @1 {&7Arg&.} Salve. {&7Phil&.} Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum. {&7Arg&.} Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit. {&7Phil&.} Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. {&7Lib&.} Homo hercle hinc exclusust foras. {&7Leon&.} Ita res est. {A.} Mitte quaeso. {&7Phil&.} Quo nunc abis? quin tu hic manes? {&7Arg&.} Nox, si voles, manebo. {&7Lib&.} Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse negotiosum interdius videlicet Solonem, leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae! qui sese parere apparent huius le/gibus, profecto numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent. {&7Leon&.} Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire. {&7Lib&.} Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam. {&7Arg&.} Vale. {&7Phil&.} Quo properas? {&7Arg&.} Bene vale, apud Orcum te videbo. nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo. {&7Phil&.} Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas? {&7Arg&.} Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam. {&7Phil&.} Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum? nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis? mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis. {&7Arg&.} Oh melle dulci dulcior tu es. {&7Phil&.} Certe enim tu/ vita es mi. complectere. {&7Arg&.} Facio lubens. {&7Phil&.} Vtinam sic efferamur. {&7Leon&.} O Libane, uti miser est homo qui amat. {&7Lib&.} Immo hercle vero, qui pendet multo est miserior. {&7Leon&.} Scio qui periclum feci. circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus. ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare? {&7Arg&.} Quidum? {&7Leon&.} Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. {&7Arg&.} Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis. {&7Leon&.} Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui. {&7Lib&.} Philaenium, salve. {&7Phil&.} Dabunt di quae velitis vobis. @1 {&7Lib&.} Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant. {&7Arg&.} Verbum cave fa/xis, verbero. {&7Lib&.} Tibi equidem, non mihi opto. {&7Arg&.} Tum tu igitur loquere quod lubet. {&7Lib&.} Hunc hercle verberare. {&7Leon&.} Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate? tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari? {&7Arg&.} Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe, qui ho/die numquam ad vesperum vivam. {&7Lib&.} Quapropter, quaeso? {A.} Quia ego hanc amo/ et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est, hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater. argenti viginti minae me ad mo/rtem appulerunt, quas hodie adule/scens Diabolus ipsi daturus dixit, ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum. videtin viginti minae quid pollent quidve possunt? ille qui i/llas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo. {&7Lib&.} Iam dedit argentum? {&7Arg&.} Non dedit. {&7Li&.} Bono animo es, ne formida. {&7Leon&.} Secede huc, Libane, te volo. {&7Lib&.} Si quid vis. {&7Arg&.} Obsecro vos, eadem istac opera suaviust complexos fabulari. {&7Lib&.} Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito: vobis est suave amantibus complexos fabulari, ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur. proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades. {&7Arg&.} Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur, concedite istuc. {&7Leon&.} Vin erum deludi? {&7Lib&.} Dignust sane. {&7Leon&.} Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur? {&7Lib&.} Cupio hercle. {&7Leon&.} Sequere hac. {A.} Ecquid est salutis? satis locuti. {&7Leon&.} Auscultate atque operam date et mea dicta devorate. primum omnium servos tuos nos esse non negamus; sed tibi si viginti minae argenti proferentur, quo nos vocabis nomine? {&7Arg&.} Libertos. {&7Leon&.} Non patronos? {&7Arg&.} Id potius. {&7Leon&.} Viginti minae hic insunt in crumina, has ego, si vis, tibi dabo. {&7Arg&.} Di te servassint semper, custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum, @1 salus interioris % corporis amorisque imperator. hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane. {&7Leon&.} Nolo ego te, qui/ erus sis, mihi onus istuc sustinere. {&7Arg&.} Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me? {&7Leon&.} Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis. {&7Arg&.} Quid nunc? {&7Leon&.} Quid est? {&7Arg&.} Quin tradis huc cruminam pressatum umerum? {&7Leon&.} Hanc, cui daturu's hanc, iube petere atque orare mecum. nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare. {&7Phil&.} Da, meus ocellus, mea rosa, mi a/nime, mea voluptas, Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis. {&7Leon&.} Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis. {&7Arg&.} Ten osculetur, verbero? {&7Leon&.} Quam vero indignum visum est? at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur. {&7Arg&.} Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro? {&7Phil&.} Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem, redime istoc beneficio/ te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento. {&7Leon&.} Nimis be/lla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie numquam me orares quin darem: illum te orare meliust, illic ha/nc mihi servandam dedit. ei sane bella belle. cape hoc sis, Libane. {&7Arg&.} Furcifer, etiam me delusisti? {&7Leon&.} Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares. age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc. {&7Lib&.} Taceas, me spectes. {&7Arg&.} Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur, virum quidem pol optimum et non similem furis huius? {&7Lib&.} Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt. {&7Arg&.} Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari, da mi istas viginti minas. vides me amantem egere. @1 {&7Lib&.} Videbitur. factum volo. redito huc conticinno. nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum. {&7Phil&.} Amandone exorarier vis ted an osculando? {&7Lib&.} Enim ve/ro utrumque. {P.} Ergo, obsecro, e/t tu utrumque nostrum serva. {&7Arg&.} O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst libertum potius quam patronum onus in via portare. {&7Phil&.} Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis. {&7Lib&.} Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte. {&7Arg&.} Ten complectatur, carnufex? {&7Lib&.} Quam vero indignus videor? ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me, vehes po/l hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres. {&7Arg&.} Ten ego veham? {&7Lib&.} Tun hoc feras argentum a/liter a me? {&7Arg&.} Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom, inscende. {&7Lib&.} Sic isti solent superbi subdomari. asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam? em sic. abi, lau/do, nec te equo magis est equos ullus sapiens. {&7Arg&.} Inscende actutum. {&7Lib&.} Ego fecero. hem quid istu/c est? ut tu incedis? demam hercle iam de ho/rdeo, tolutim ni badizas. {&7Arg&.} Amabo, Libane, iam sat est. {&7Lib&.} Numquam hercle hodie exorabis. @1 nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom, postidea ad pistores dabo, ut ibi/ cruciere currens. asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es. {&7Arg&.} Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis, datisne argentum? {&7Lib&.} Si quidem mihi statuam et aram statuis atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum. {&7Leon&.} Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque % ipse me adgredere atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque? {&7Arg&.} Quem te autem divom nominem? {&7Le&.} Fortunam, atque Obsequentem. {&7Arg&.} Iam istoc es melior. {&7Lib&.} An quid est homini Salute melius? {&7Arg&.} Licet lau/dem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem. {&7Phil&.} Ecastor ambae sunt bonae. {&7Arg&.} Sciam ubi boni quid dederint. {&7Leon&.} Opta id quod ut co/ntingat tibi vis. {&7Arg&.} Quid si optaro? {&7Le&.} Eveniet. {&7Arg&.} Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. {&7Leon&.} Impetrasti. {&7Arg&.} Ain vero? {&7Leon&.} Certe inquam. {&7Li&.} Ad me adi vicissim atque experire. exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet. {&7Arg&.} Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius ino/piast, viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri. {&7Lib&.} Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent. {&7Arg&.} Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna. {&7Leon&.} Ego caput huic argento fui hodie reperiundo. {&7Lib&.} Ego pes fui. {&7Arg&.} Quin nec caput nec pes sermoni apparet. nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum. {&7Lib&.} Satis ia/m delusum censeo. nunc re/m ut est eloquamur. animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit argentum ad ted. {&7Arg&.} Vt temperi opportuneque attulistis. {&7Lib&.} Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae; @1 has tibi nos pactis legibus dare iussit. {&7Arg&.} Quid id est, quaeso? {&7Lib&.} Noctem huius et ce/nam sibi ut dares. {&7Arg&.} Iube advenire quaeso: meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores nostros dispulsos compulit. {&7Leon&.} [2Patierin, Argyrippe,]2 patrem hanc amplexari tuom? {&7Arg&.} Haec faciet facile ut patiar. Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat. {&7Leon&.} Iam dudum est intus. {&7Arg&.} Hac quidem non venit. {&7Le&.} Angiporto illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit. de argento si mater tua scia/t ut sit factum_{&7Arg&.} Heia, bene dicite. {&7Lib&.} Ite intro cito. {&7Arg&.} Valete._{&7Leon&.} Et vos amate._ @@@@{1IV.i}1 {&7Diabolvs&} Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum inter me et amicam et lenam. leges pellege. nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus. {&7Parasitvs&} Horrescet faxo lena, leges cum audiet. {&7Diab&.} Age quaeso mi hercle translege. {&7Par&.} Audin? {&7Diab&.} Audio. {&7Par&.} 'Diabolus Glauci filius Clearetae lenae dedit do/no argenti viginti minas, Philaenium ut secum esset noctes et dies hunc annum totum.' {&7Diab&.} Neque cum quiquam alio quidem. {&7Par&.} Addone? {&7Diab&.} A/dde, et scribas vi/de plane et probe. {&7Par&.} 'Alienum ho/minem intro mittat neminem. quod illa au/t amicum au/t patronum nominet, aut quo/d illa amicae * amatorem praedicet, fores occlusae o/mnibus sint nisi tibi. @1 in foribus scribat occupatam e/sse se. aut quod illa dicat peregre allatam epistulam, ne epistula quidem ulla sit in aedibus nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum acceperit, tuos arbitratus sit, comburas, si velis, ne illi sit cera, ubi facere possit litteras. vocet convivam neminem illa, tu voces; ad eorum ne quem o/culos adiciat suos. si quem alium aspexit, caeca continuo siet. tecum una potet, aeque pocla potitet: abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas, ne illa minus aut plus quam tu sapiat.' {&7Diab&.} Satis placet. {&7Par&.} 'Suspiciones omnes ab se segreget. neque illaec ulli pede pede/m homini premat, cum surgat, neque [2cum]2 in lectum inscendat proximum, neque cum descendat inde, det cuiquam manum: spectandum ne cui a/nulum det neque roget. talos ne cuiquam ho/mini admoveat nisi tibi. cum iaciat, 'te' ne dicat: nomen nominet. deam invocet sibi quam libebit propitiam, deum nullum; si magis religiosa fuerit, tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius. neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat. post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui membri commoveat quicquam in tenebris.' {&7Diab&.} Optumest. ita scilicet facturam. verum in cubiculo_ deme istuc_equidem illam moveri gestio. nolo illam habere causam et votitam dicere. @1 {&7Par&.} Scio, ca/ptiones metuis. {&7Diab&.} Verum. {&7Par&.} Ergo ut iubes tollam. {&7Diab&.} Quid ni? {&7Par&.} Audi relicua. {&7Diab&.} Loquere, audio. {&7Par&.} 'Neque ullum verbum faciat perplexabile, neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica. forte si/ tussire occepsit, ne sic tussiat, ut cuiquam linguam in tussiendo proserat. quod illa au/tem simulet, quasi gravedo profluat, hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas potius quam cuiquam savium faciat palam. nec mater lena ad vinum accedat interim, nec ulli verbo male dicat. si dixerit, haec multa ei esto, vino viginti dies ut careat.' {&7Diab&.} Pulchre scripsti. scitum syngraphum. {&7Par&.} 'Tum si coronas, serta, unguenta iusserit ancillam ferre Veneri au/t Cupidini, tuos servos servet, Venerine eas det an viro. si forte pure velle habere dixerit, tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.' haec sunt non nugae, non enim mortualia. {&7Diab&.} Placent profecto leges. sequere intro._{&7Par&.} Sequor._ @@@@{1IV.ii}1 {&7Diab&.} Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori me malim, quam haec non eius uxori indicem. ain tu? a/pud amicam munus adulescentuli fungare, uxori excuses te et dicas senem? praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae? suppiles clam domi uxorem tuam? suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas. iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, nisi qui/dem illa ante occupassit te, effliges scio, luxuriae sumptus suppeditare ut possies. @1 {&7Par&.} Ego sic faciundum censeo: me honestiust, quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet amoris causa percitum id fecisse te magis qua/m sua cau/sa. {&7Diab&.} At pol qui dixti rectius. tu ergo fac ut illi turbas lites concias; cum suo sibi/ gnato unam ad amicam de die potare, illam expilare [2narra]2. {&7Par&.} Ne mone, ego istud curabo._{&7Diab&.} At ego te opperiar domi._ @@@@{1V.i}1 [{&7Argyrippvs&} Age decumbamus sis, pater. {&7Demaenetvs&} Vt iusseris, mi gnate, ita fiet. {&7Arg&.} Pueri, mensam adponite.] {&7Dem&.} Numqui/dnam tibi mole/stumst, gnate mi/, si haec nunc mecum a/ccubat? {&7Arg&.} Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego ista/nc amo, possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat. {&7Dem&.} Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. {&7Arg&.} Edepol, pater, merito tuo facere possum. {&7Dem&.} Age ergo, hoc agitemus convivium vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo, mi gnate, me abs te. {&7Arg&.} Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium. {&7Dem&.} Credam istuc, si esse te hilarum videro. {A.} An tu me tristem putas? {D.} Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit? ǭ{&7Arg&.} Ne dixis istuc. {&7Dem&.} Ne sic fueris: ilico ego non dixero. {&7Arg&.} Em aspecta: rideo. {&7Dem&.} Vtinam male qui mihi volunt sic rideant. {&7Arg&.} Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi: quia istae/c est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater, ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis; verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. {D.} At ego hanc volo. {A.} Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo. @1 {&7Dem&.} Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. ѭ{A.} Em istoc me facto tibi devinxti. {D.} Quin te ergo hilarum das mihi? @@@@{1V.ii}1 {&7Artemona&} A/in tu meum virum hi/c potare, o/bsecro, cum fi/lio et ad amicam detulisse argenti viginti minas meoque filio sciente id facere flagitium patrem? {&7Parasitvs&} Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas, Artemona, si huius rei me/ mendacem inveneris. {&7Art&.} At scelesta ego praeter alios meum virum % frugi rata, siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume. {&7Par&.} At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti, madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae. {&7Art&.} Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit. {&7Par&.} Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus, verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex. {&7Art&.} Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie. ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem: is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet. {&7Par&.} Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum? {&7Art&.} Tace modo. ne [2ego]2 illum ecastor miserum habebo. {P.} Ego istu/c scio, ita fore illi dum quidem cum i/llo nupta eris. {&7Art&.} Ego censeo. %eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus, ibi labore delassatum noctem totam stertere: ille opere/ foris faciendo lassus noctu [2ad me]2 advenit; fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. @1 is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. {&7Par&.} Sequere hac me modo/, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas. {&7Art&.} Nihil ecastor est quod facere mavelim. {P.} Mane dum. {A.} Quid est? {&7Par&.} Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere? {A.} Possum ecastor. {P.} Em tibi hominem. {A.} Perii. {P.} Paulisper mane. aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant. {&7Arg&.} Quid modi, pater, amplexando facies? {&7Dem&.} Fateor, gnate mi_ {&7Arg&.} Quid fatere? {&7Dem&.} Me ex amore hu/ius corruptum oppido. {&7Par&.} Audin quid ait? {&7Art&.} Audio. {&7Dem&.} Egon ut non domo uxori meae subripiam in deliciis pallam quam ha/bet, atque ad te deferam, non edepol conduci possum vita uxoris annua. {&7Par&.} Censen tu illum hodie/ primum ire a/dsuetum esse in ganeum? {&7Art&.} Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam. {&7Arg&.} Pater, iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi. {&7Dem&.} Da, puere, ab summo. a/ge tu interibi ab infimo da savium. {&7Art&.} Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus. {&7Dem&.} Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae. {&7Phil&.} Dic amabo, an fetet anima u/xoris tuae? {&7Dem&.} Nauteam bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. {&7Art&.} Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere. {&7Phil&.} Miser ecastor es. {&7Art&.} Ecastor dignus est. {&7Arg&.} Quid ais, pater? ecquid matrem amas? {&7Dem&.} Egone illam? nunc amo, quia non adest. {&7Arg&.} Quid cum adest? {D.} Periisse cupio. {P.} Amat homo hic te, ut praedicat. {&7Art&.} Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum @1 redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum. {&7Arg&.} Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. {&7Dem&.} Maxime. te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est. pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date. {&7Art&.} Non queo durare. {&7Par&.} Si non didicisti fulloniam, non mirandum est. * in oculos invadi optumum est. {&7Art&.} Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo invocavisti. {&7Par&.} Ecquis currit pollictorem accersere? {&7Arg&.} Mater, salve. {&7Art&.} Sat salutis. {&7Par&.} Mortuost Demaenetus. tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium. ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant. poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier. Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro, regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium._ {&7Art&.} Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? {&7Phil&.} Pol me quidem miseram odio e/nicavit. {&7Art&.} Surge, amator, i domum. {&7Dem&.} Nullus sum. {&7Art&.} Immo es, ne nega, omnium [2unus]2 pol nequissimus. at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum. {&7Dem&.} Vae mihi. {&7Art&.} Vera hariolare. surge, amator, i domum. {&7Dem&.} Abscede ergo paululum istuc. {&7Art&.} Surge, amator, i domum. {&7Dem&.} Iam obsecro, uxor. {&7Art&.} Nunc uxorem me esse meministi tuam? modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram. {&7Dem&.} Totus perii. {&7Art&.} Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae? {&7Dem&.} Murram olet. {&7Art&.} Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares? {&7Phil&.} Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi. {&7Dem&.} Non taces? {&7Arg&.} Ego dissuadebam, mater. {&7Art&.} Bellum filium. @1 istoscine patrem aequom est mores liberis largirier? nilne te pudet? {&7Dem&.} Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet. {&7Art&.} Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. {&7Dem&.} Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo? {&7Art&.} Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum. {&7Dem&.} Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum. {&7Arg&.} Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male. {&7Phil&.} De palla memento, amabo. {&7Dem&.} Iuben hanc hinc abscedere? {&7Art&.} I domum. {&7Phil&.} Da savium etiam prius quam abis. {&7Dem&.} I in crucem. {&7Phil&.} Immo intro potius. sequere hac me, mi/ anime. {&7Arg&.} Ego vero sequor. {&7Grex&} Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup, neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent; nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore, quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene. nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, remur impetrari posse, plausum si clarum datis. @1 @@@@{1AVLVLARIA}1 @@@@{1PROLOGVS}1 {&7Lar familiaris&} Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar. ego Lar sum familiaris ex hac familia unde exeuntem me aspexistis. hanc domum iam multos annos est cum possideo et colo patri avoque iam huius qui nunc hic habet. sed mi/ avos huius obsecrans concredidit thensaurum au/ri clam omnis: in medio foco defodit, venerans me/ ut id servarem sibi. is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio; agri reliquit ei non magnum modum, quo cum labore magno et misere viveret. ubi is o/biit mortem qui mihi id aurum credidit, coepi observare, ecqui maiorem filius mihi honorem haberet quam eius habuisset pater. atque ille vero minus minusque impendio @1 curare mi/nusque me impertire honoribus. item a me contra factum est, nam item obiit diem. is ex se hu/nc reliquit qui hic nunc habitat filium pariter moratum ut pater avosque huius fuit. huic filia una est. ea mihi cottidie aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat, dat mihi coronas. eius honoris gratia feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio, quo illam facilius nuptum, si vellet, daret. nam eam compressit de summo adulescens loco. is scit adulescens quae sit quam compresserit, illa illum nescit, neque compressam autem pater. eam ego ho/die faciam ut hic senex de proxumo sibi uxo/rem poscat. id ea faciam gratia, quo ille eam facilius ducat qui compresserat. et hic qui poscet eam sibi uxorem senex, is adulescentis illius est avonculus, qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis. sed hic senex iam clamat intus ut solet. anum foras extrudit, ne sit conscia. credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet. @@@@{1I.i}1 {&7Evclio&} Exi, i/nquam. age exi. exeu/ndum hercle/ tibi hinc est foras, circumspectatrix cum oculis emissiciis. {&7Staphyla&} Nam cur me miseram verberas? {&7Evcl&.} Vt misera sis atque ut te dignam mala malam aetatem exigas. {&7Staph&.} Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus? {&7Evcl&.} Tibi ego/ rationem reddam, stimulorum seges? illuc regredere ab ostio. illuc sis vide, ut ince/dit. at scin quo modo tibi res se habet? @1 si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum, testudineum istum tibi ego grandibo gradum. {&7Staph&.} Vtinam me divi adaxint ad suspendium potius quidem quam hoc pacto apud te serviam. {&7Evcl&.} At ut scelesta sola secum murmurat. oculos hercle e/go istos, improba, ecfodiam tibi, ne me observare possis quid rerum geram. abscede etiam nunc_etiam nunc_etiam_ohe, istic astato. si hercle tu ex istoc loco digitum transvorsum aut unguem latum excesseris aut si respexis, donicum ego te iussero, continuo hercle ego te dedam discipulam cruci. scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male, ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum, quae in occipitio quoque habet oculos pessima. nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi, quod me sollicitat plurimis miserum modis._ {&7Staph&.} Noenum mecastor quid ego ero dicam meo malae rei evenisse quamve insaniam, queo comminisci; i/ta me miseram ad hunc modum decies die uno saepe extrudit aedibus. nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent: pervigilat noctes totas, tum autem interdius quasi claudus sutor domi sedet totos dies. neque iam quo pacto celem erilis filiae probrum, propinqua partitudo cui appetit, queo comminisci; neque quicquam meliust mihi, ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram longam, [2meum]2 laqueo collum quando obstrinxero. @1 @@@@{1I.ii}1 {&7Evcl&.} Nunc defaecato demum animo egredior domo, postquam perspexi salva esse intus omnia. redi nu/nciam intro atque intus serva. {&7Staph&.} Quippini? ego intus servem? an ne quis aedes auferat? nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, ita inaniis sunt oppletae atque araneis. {&7Evcl&.} Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter Philippum regem aut Dareum, trivenefica. araneas mihi ego illas servari volo. pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero. abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero. cave que/mquam alienum in aedis intro miseris. quod quispiam ignem quaerat, extingui volo, ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet. nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo. tum aquam aufugisse dicito, si quis petet. cultrum, securim, pistillum, mortarium, quae utenda vasa semper vicini rogant, fures venisse atque abstulisse dicito. profecto in aedis meas me absente neminem volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi, si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris. {&7Staph&.} Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet, nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est. {&7Evcl&.} Tace atque abi intro. {&7Staph&.} Taceo atque abeo._{&7Evcl&.} Occlude sis fores ambobus pessulis. iam ego hic ero. discrucior animi, qui/a ab domo abeundum est mihi. nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio. nam noster nostrae qui est magister curiae dividere argenti dixit nummos in viros; id si relinquo ac non peto, omnes ilico me suspicentur, credo, habere aurum domi. @1 nam non est veri simile, hominem pauperem pauxillum parvi facere quin nummum petat. nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant, omnes videntur scire et me benignius omnes salutant quam salutabant prius; adeunt, consistunt, copulantur dexteras, rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram. nunc quo profectus sum ibo; postidea domum me rursum quantum potero tantum recipiam. @@@@{1II.i}1 {&7Evnomia&} Veli/m te arbitra/ri med hae/c verba, fra/ter, meai fidei tuaique rei causa facere, ut aequom est germanam sororem. quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi; nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse [2aut]2 hodie dicunt mulierem [2aut]2 ullo in saeclo. verum hoc, frater, unum tamen cogitato, tibi proximam me mihique esse item te; ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur et mihi te et tibi [2me]2 consulere et monere; neque o/ccultum id habe/ri neque pe/r metu/m mussa/ri, quin participem pariter ego te et tu me ut facias. eo nu/nc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam re/m ego tecum hic loquerer familiarem. {&7Megadorvs&} Da mi, optuma femina, manum. {&7Evn&.} Vbi ea est? quis ea est nam optuma? {&7Meg&.} Tu. {&7Evn&.} Tu/ne ais? {&7Meg&.} Si ne/gas, nego. @1 {&7Evn&.} Decet te e/quidem vera pro/loqui; nam optu/ma nulla/ potest eligi: alia a/lia peior, fra/ter, est. {&7Meg&.} Idem ego a/rbitror, ne/c tibi advorsari certum est de istac re/ umquam, soror. {&7Evn&.} Da/ mihi/ o/peram amabo/. {&7Meg&.} Tuast, u/tere atque i/mpera, si qui/d vis. {&7Evn&.} I/d quod in re/m tuam o/ptumum esse a/rbitror, te/d id monitum adve/nto. {&7Meg&.} Soror, mo/re tuo facis. {&7Evn&.} Fa/ctum volo. {&7Meg&.} Quid e/st id, soro/r? {&7Evn&.} Quod tibi/ sempite/rnum salu/tare sit: liberi/s procrea/ndis (ita di/ faxint) volo te u/xorem domum du/cere. {&7Meg&.} Ei occidi/. {&7Evn&.} Quid ita? {&7Meg&.} Quia mi/hi misero cerebrum e/xcutiunt tua di/cta, soror: lapide/s loqueris. {&7Evn&.} Heia, hoc face quod te iubet soror. {&7Meg&.} Si lubeat, faciam. {&7Evn&.} In rem hoc tuam est. {&7Meg&.} Vt quidem emoriar prius quam ducam. sed hi/s legibu/s si quam da/re vis du/cam: quae cra/s veniat, pere/ndie fora/s feratur; his legibu/s dare vi/s? cedo: nuptia/s adorna. {&7Evn&.} Cum ma/xima possu/m tibi, frate/r, dare dote; sed e/st grandio/r natu: me/dia est mu/lieris aetas. eam si/ iubes, frate/r, tibi me po/scere, poscam. {&7Meg&.} Nu/m non vis me inte/rrogare te? {&7Evn&.} I/mmo, si quid vi/s, roga. {&7Meg&.} Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, @1 si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus? nunc ego istu/m, soror, laborem demam et deminuam tibi. ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis. istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, cla/mores, impe/ria, eburata ve/hicla, pallas, pu/rpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros. {E.} Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? {M.} Eloquar. nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum? {&7Evn&.} Novi, hominem haud malum mecastor. {&7Meg&.} Eius cupio filiam virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror. scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet. {E.} Di bene vortant. {M.} Idem ego spero. {E.} Quid me? num quid vis? {M.} Vale. {&7Evn&.} Et tu, frater._{&7Meg&.} Ego conveniam Eu/clionem, si domi est. sed eccum [2video]2. nescio unde sese homo recipit domum. @@@@{1II.ii}1 {&7Evclio&} Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo; itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium venit neque magister quem dividere argentum oportuit. nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est. {&7Meg&.} Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies. {&7Evcl&.} Di te ament, Megadore. {M.} Quid tu? recten atque ut vis vales? {&7Evcl&.} Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem. iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius. {&7Meg&.} Ain tu te valere? {&7Evcl&.} Pol ego haud perbene a pecunia. @1 {&7Meg&.} Pol si est animus aequos tibi, sat ha/bes qui bene vitam colas. {&7Evcl&.} Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est, cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi. {&7Meg&.} Quid tu solus tecum loquere? {&7Evcl&.} Meam pauperiem conqueror. virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam. {&7Meg&.} Tace, bonum habe animum, Euclio. dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera. {&7Evcl&.} Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret. altera manu fert lapidem, panem ostentat altera. nemini credo qui large blandust dives pauperi: ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia. ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent. {&7Meg&.} Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo de communi re appellare mea et tua. {&7Evcl&.} Ei misero mihi, aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio, mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum. {&7Meg&.} Quo abis? {&7Evcl&.} Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum._ {&7Meg&.} Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia, mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur; neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior. {&7Evcl&.} Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit. nimis male/ timui. prius quam i/ntro redii, exanimatus fui. redeo ad te, Megadore, si quid me vis. {&7Meg&.} Habeo gratiam. quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui. {&7Evcl&.} Dum quidem ne/ quid perconteris quod non lubeat proloqui. {&7Meg&.} Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum? {&7Evcl&.} Bono. {M.} Quid fide? {E.} Bona. {M.} Quid factis? {E.} Neque malis neque improbis. {&7Meg&.} Aetatem meam sci/s? {&7Evcl&.} Scio esse grandem, item ut pecuniam. @1 {&7Meg&.} Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia semper sum arbitratus et nunc arbitror. {&7Evcl&.} Aurum huic olet. quid nunc me vis? {&7Meg&.} Quoniam tu me et ego te qualis sis scio, quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae, filiam tua/m mi uxorem posco. promitte hoc fore. {&7Evcl&.} Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas. nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis. {&7Meg&.} Neque edepol ego te derisum venio neque derideo, neque dignum arbitror. {&7Evcl&.} Cur igitur poscis meam gnatam tibi? {&7Meg&.} Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos. {&7Evcl&.} Venit hoc mihi, Megado/re, in mentem, ted esse hominem divitem, factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum; nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem. et te utar iniquiore e/t meus me ordo inrideat, neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat: asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus. hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere. {&7Meg&.} Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris, tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, atque eam desponde mi. {&7Evcl&.} At nihil est dotis quod dem. {M.} Ne duas. dum modo/ morata recte veniat, dotata est satis. {&7Evcl&.} Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas. {&7Meg&.} Novi, ne doceas. desponde. {&7Evcl&.} Fiat. sed pro Iuppiter, num e/go disperii? {M.} Qui/d tibi est? {E.} Quid crepuit quasi ferrum modo?_ {&7Meg&.} Hic apud me hortu/m confodere iussi. sed ubi hic est homo? abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit; nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam, pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit. @1 idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit. {&7Evcl&.} Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, impero auctorque [2ego]2 sum, ut tu me cuivis castrandum loces. {&7Meg&.} Video hercle ego te me arbitrari, Eu/clio, hominem idoneum, quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo. {&7Evcl&.} Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est. {&7Meg&.} Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? {&7Evcl&.} Illis legibus, cum illa dote quam tibi dixi. {&7Meg&.} Sponden ergo? {&7Evcl&.} Spondeo. {&7Meg&.} Di bene vertant. {&7Evcl&.} Ita di faxint. illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia. {&7Meg&.} Memini. {&7Evcl&.} At scio quo vos soleatis pacto perplexarier: pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet. {&7Meg&.} Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias num quae causa est quin faciamus hodie? {&7Evcl&.} Immo edepol optuma. {&7Meg&.} Ibo igitur, parabo. numquid me vis? {&7Evcl&.} Istuc. ei et vale. {&7Meg&.} Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue._ {&7Evcl&.} Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet. [credo ego illu/m iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.] id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia. @@@@{1II.iii}1 ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco. ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue: filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo. {&7Staphyla&} Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis. {&7Evcl&.} Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum; atque aedis occlude; ia/m ego hic adero._{&7Staph&.} Quid ego nunc agam? nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, @1 nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest. ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam._ @@@@{1II.iv}1 {&7Pythodicvs&} Postquam o/bsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam. {&7Anthrax&} Me quidem hercle, dicam [2tibi]2 palam, non divides; si quo tu totum me ire vis, operam dabo. {&7Congrio&} Bellum et pudicum vero prostibulum popli. post si quis vellet, te haud non velles dividi. {&7Pyth&.} Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias meus hodie faciet. {&7Anthr&.} Cuius ducit filiam? {&7Pyth&.} Vicini huius Euclionis [2senis]2 e proximo. ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari, cocum alterum itidemque alteram tibicinam. {&7Anthr&.} Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? {&7Pyth&.} Nempe si/cut dicis. {&7Anthr&.} Qui/d? hic non poterat de suo @1 senex o/bsonari filiai nuptiis? {&7Pyth&.} Vah. {&7Anthr&.} Quid negotist? {&7Pyth&.} Quid negoti sit rogas? pumex non aeque est aridus atque hic est senex. {&7Anthr&.} Ain tandem? {&7Pyth&.} Ita esse ut dixi. tute existuma: * * * suam rem periisse seque eradicarier. quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras. quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam. {&7Anthr&.} Cur? {&7Pyth&.} Ne quid animae forte amittat dormiens. {&7Anthr&.} Etiamne obturat inferiorem gutturem, ne quid animai forte amittat dormiens? {&7Pyth&.} Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere. {&7Anthr&.} Immo equidem credo. {&7Pyth&.} At scin etiam quo modo? aquam hercle plorat, cum lavat, profundere. {&7Anthr&.} Censen talentum magnum exorari pote ab isto/c sene ut det, qui fiamus liberi? {&7Pyth&.} Famem hercle utendam si roges, numquam dabit. quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat: collegit, omnia abstulit praesegmina. {&7Anthr&.} Edepol mortalem parce parcum praedicas. {&7Pyth&.} Censen vero esse parcum et misere vivere? pulmentum pridem e/i eripuit miluos: @1 homo ad praetorem plorabundus devenit; infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier. sescenta sunt quae memorem, si sit otium. sed uter vestrorum est celerior? memora mihi. {&7Anthr&.} Ego, et multo melior. {&7Pyth&.} Cocum ego, non furem rogo. {&7Anthr&.} Cocum ergo dico. {&7Pyth&.} Quid tu ais? {&7Cong&.} Sic sum ut vides. {&7Anthr&.} Cocus ille nundinalest, in nonum diem solet ire coctum. {&7Cong&.} Tun, trium litterarum homo, me vituperas? fur. {&7Anthr&.} Etiam fur, trifurcifer. @@@@{1II.v}1 {&7Pyth&.} Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior [2cape atque abi intro ad nos.]2 {&7Anthr&.} Licet._{&7Pyth&.} Tu, Congrio, [2quem illic reliquit agnum,]2 eum sume atque abi * intro illuc, et vos illum sequimini. vos ceteri ite huc ad nos. {&7Cong&.} Hercle iniuria dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent. {&7Pyth&.} At nunc tibi dabitur pinguior tibicina. i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium, huc intro abi ad nos. {&7Cong&.} O Pythodice subdole, hucine detrusti me ad senem parcissimum? ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius @1 quam quicquam detur. {&7Pyth&.} Stultus et sine gratia es. % tibi recte facere, quando quod facias perit. {&7Cong&.} Qui vero? {&7Pyth&.} Rogitas? iam principio in aedibus turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, domo abs te adferto, ne operam perdas poscere. hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea: ibi si perierit quippiam (quod te scio facile abstinere posse, si nihil obviam est), dicant: coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in puteum condite. horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. {&7Cong&.} Sequor. @@@@{1II.vi}1 {&7Pyth&.} Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. {&7Staphyla&} Qui vocat? {&7Pyth&.} Pythodicus. {&7Staph&.} Quid vis? {&7Pyth&.} Hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias. Megadorus iussit Euclioni haec mittere. {&7Staph&.} Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias? {&7Pyth&.} Qui? {&7Staph&.} Quia temeti nihil allatum intellego. {&7Pyth&.} At iam afferetur, si a foro ipsus redierit. {&7Staph&.} Ligna hic apud nos nulla sunt. {&7Cong&.} Sunt asseres? {&7Staph&.} Sunt pol. {&7Cong&.} Sunt igitur ligna, ne quaeras foris. {&7Staph&.} Quid, impurate? quamquam Volcano studes, cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere? {&7Cong&.} Haud postulo. {&7Pyth&.} Duc istos intro. {&7Staph&.} Sequimini._ @1 @@@@{1II.vii}1 {&7Pyth&.} Curate. ego intervisam quid faciant coqui; quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est. nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant: inde co/ctam sursum subducemus corbulis. si au/tem deorsum comedent, si quid coxerint, superi incenati sunt et cenati inferi. sed verba hic facio, quasi negoti nil siet, rapacidarum ubi tantum sit in aedibus. @@@@{1II.viii}1 {&7Evclio&} Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene me haberem filiai nuptiis. venio ad macellum, rogito pisces: indicant caros; agninam caram, caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia. atque eo fuerunt cariora, aes non erat. abeo i/ratus illinc, quoniam nihil est qui emam. ita illi/s impuris omnibus adii manum. deinde egomet mecum cogitare intervias occepi: festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris. postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem. nunc tusculum emi hoc et coronas floreas: haec imponentur in foco nostro Lari, ut fortunatas faciat gnatae nuptias. sed quid ego apertas aedis nostras conspicor? et strepitust intus. numnam ego compilor miser? @1 {&7Congrio&} Aulam maiorem, si pote, ex vicinia pete: haec est parva, capere non quit. {&7Evcl&.} Ei mihi, perii hercle. au/rum rapitur, aula quaeritur. [ni/mirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.] Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva, confige sa/gittis fures thensaurarios, [2si]2 cui in re tali iam subvenisti antidhac. sed cesso prius quam prorsus perii currere? @@@@{1II.ix}1 {&7Anthrax&} Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio, congrum, murenam exdorsua quantum potest. ego hinc artoptam ex proximo utendam peto a Congrione. tu istum gallum, si sapis, glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust. sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo? coqui hercle, credo, faciunt officium suom. fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat. @@@@{1III.i}1 {&7Congrio&} %O/ptati vires populares, i/ncolae, accolae, a/dvenae omnes, date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant. neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum, ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt. totu/s doleo atque oppido/ perii, ita me i/ste habuit senex gy/mnasium; @1 a/ttat, perii hercle ego miser, a/perit bacchanal, adest, se/quitur. scio quam rem geram: hoc ipsu/s magiste/r me do/cuit. neque li/gna ego usquam gentium praebe/ri vidi pu/lchrius, itaque o/mnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus. @@@@{1III.ii}1 {&7Evclio&} Redi. quo/ fugis nunc? te/ne, tene. {&7Cong&.} Quid, sto/lide, clamas? {&7Evcl&.} Quia ad tri/s viros iam ego de/feram nome/n tuom. {C.} Quam ob rem? {&7Evcl&.} Quia cultrum habes. {&7Cong&.} Cocum decet. {&7Evcl&.} Quid comminatu's mihi? {&7Cong&.} Istud male factum arbitror, quia no/n latus fo/di. {&7Evcl&.} Homo nullust te scelestior qui vivat hodie, neque quoi e/go de industria a/mplius male plu/s libens fa/xim. {&7Cong&.} Pol etsi/ taceas, palam id quidem est: res ipsa testist; ita fustibus sum mollior magis quam u/llus cinae/dus. sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? {&7Evcl&.} Quae res? etiam rogitas? an quia minus quam ae/quom erat feci? {&7Cong&.} Sine, at he/rcle cum magno/ malo tuo, si ho/c caput se/ntit. {&7Evcl&.} Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nu/nc caput se/ntit. sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti me absente, nisi ego iusseram? volo sci/re. {&7Cong&.} Tace e/rgo. quia venimus coctum ad nuptias. {&7Evcl&.} Quid tu, malum, cu/ras, utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? {&7Cong&.} Volo scire, si/nas an non sinas nos coquere hic cenam? {&7Evcl&.} Volo scire ego item, meae domi mean sa/lva futura? {&7Cong&.} Vtinam mea mihi modo auferam, quae a/dtuli, salva: me haud paenitet, tua ne expetam. {&7Evcl&.} Scio, ne/ doce, novi. @1 {&7Cong&.} Quid est qua/ prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles? {&7Evcl&.} Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulo/s in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis? ibi ubi/ tibi erat negotium, ad focum si adesses, non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis: si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius, ego te faciam miserrimus mortalis uti sis. scis iam meam sententiam._{&7Cong&.} Quo abis? redi rursum. ita me bene amet Laverna, [2uti]2 te iam, nisi reddi mihi/ vasa/ iubes, pi/pulo hic differam ante ae/dis. qui/d ego nunc aga/m? ne ego edepol ve/ni huc auspicio/ malo. nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus. @@@@{1III.iii}1 {&7Evclio&} Hoc quidem hercle, quoquo i/bo, mecum erit, mecum feram, neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet. ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae, etiam i/ntro duce, si vis, vel gregem venalium, coquite, facite, festinate nunciam quantum libet. {&7Cong&.} Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput. {&7Evcl&.} Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio. {&7Cong&.} Heus, senex, pro vapulando hercle e/go abs te mercedem petam. @1 coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui. {&7Evcl&.} Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque, aut abi in malum cruciatum ab aedibus. {&7Cong&.} Abi tu modo._ @@@@{1III.iv}1 {&7Evcl&.} Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.% veluti Megadorus temptat me o/mnibus miserum modis, qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos: is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi. condigne etiam meus med intus gallus gallinacius, qui e/rat anu peculiaris, perdidit paenissume. ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit: capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium. credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos, si id palam fecisset. exemi ex manu % manubrium. [quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.] sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro. iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar. @@@@{1III.v}1 {&7Megadorvs&} Narravi amicis multis consilium meum de condicione hac. Euclionis filiam laudant. sapienter factum et consilio bono. nam meo quidem animo si/ idem faciant ceteri opulentiores, pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum, et multo fiat civitas concordior, et invi/dia nos minore utamur quam utimur, @1 et illae/ malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus. in maximam illuc populi partem est optimum; in pauciores avidos altercatio est, quorum animis avidis atque insatietatibus neque lex neque sutor capere est qui possit modum. namque hoc qui dicat 'quo illae nubent divites dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?' quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes. hoc si/ ita fiat, mores meliores sibi parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt, ego faxim muli, pretio qui superant equos, sint viliores Gallicis cantheriis. {&7Evcl&.} Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens. nimis le/pide fecit verba ad parsimoniam. {&7Meg&.} Nulla igitur dicat 'equidem dotem ad te adtuli maiorem multo quam tibi erat pecunia; enim mi/hi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, ancillas, mulos, muliones, pedisequos, salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.' {&7Evcl&.} Vt matronarum hic facta pernovit probe. moribus praefectum mulierum hunc factum velim. {&7Meg&.} Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus videas quam ruri, quando ad villam veneris. sed hoc e/tiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt. stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius; caupones patagiarii, indusiarii, flammarii, violarii, carinarii; stant manulearii, stant % murobatharii, @1 propolae linteones, calceolarii; sedenta/rii sutores diabathrarii, solearii astant, astant molocinarii; [petunt fullones, sarcinatores petunt;] strophiarii astant, astant semul sonarii. iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt treceni, cum stant thylacistae in atriis textores limbularii, arcularii. ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas, cum incedunt infectores corcotarii, aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat. {&7Evcl&.} Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat memorare mores mulierum: nunc sic sinam. {&7Meg&.} Vbi nugivendis res soluta est omnibus, ibi ad postremum cedit miles, aes petit. itur, putatur ratio cum argentario; miles inpransus astat, aes censet dari. ubi disputata est ratio cum argentario, etiam ipsus ultro debet argentario: spes prorogatur militi in alium diem. haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus incommoditates sumptusque intolerabiles. nam quae indotata est, ea in potestate est viri; dotatae mactant et malo et damno viros. sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio? @@@@{1III.vi}1 {&7Evcl&.} Nimium lubenter edi sermonem tuom. {&7Meg&.} An audivisti? {&7Evcl&.} Vsque a principio omnia. @1 {&7Meg&.} Tamen meo/ quidem animo aliqua/nto facias rectius, si nitidior sis filiai nuptiis. {&7Evcl&.} Pro re nitorem et gloriam pro copia qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient. neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi opinione melius res structa est domi. {&7Meg&.} Immo est [2quod satis est]2, et di faciant ut siet plus plusque [2et]2 istuc sospitent quod nunc habes. {&7Evcl&.} Illud mihi verbum non placet 'quod nunc habes.' tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam. {&7Meg&.} Quid tu te solus e senatu sevocas? {&7Evcl&.} Pol ego ut te accusem merito meditabar. {&7Meg&.} Quid est? {&7Evcl&.} Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos furum implevisti in aedibus misero mihi, qui mi intro misti in aedis quingentos coquos, cum senis manibus, genere Geryonaceo; quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit, quem quondam Ioni Iuno custodem addidit, is numquam servet. praeterea tibicinam, quae mi interbibere sola, si vino scatat, Corinthiensem fontem Pirenam potest. tum obsonium autem_{&7Meg&.} Pol vel legioni sat est. etiam agnum misi. {&7Evcl&.} Quo quidem agno sat scio magis curionem nusquam esse ullam beluam. {&7Meg&.} Volo ego ex te scire qui sit agnus curio. @1 {&7Evcl&.} Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet. quin exta inspicere in sole ei vivo licet: ita is pellucet quasi lanterna Punica. {&7Meg&.} Caedundum conduxi e/go illum. {&7Evcl&.} Tum tu idem optumumst loces e/fferendum; nam iam, credo, mortuost. {&7Meg&.} Potare ego hodie, Euclio, tecum volo. {&7Evcl&.} Non potem e/go quidem hercle. {&7Meg&.} At ego iussero cadum unum vini veteris a me adferrier. {&7Evcl&.} Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam. {&7Meg&.} Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe, tibi cui decretum est bibere aquam. {&7Evcl&.} Scio quam rem agat: ut me deponat vino, eam adfectat viam, post hoc quod habeo ut commutet coloniam. ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris. ego faxo et operam et vinum perdiderit simul. {&7Meg&.} Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem._ {&7Evcl&.} Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est. nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam, aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe. Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi, ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo. ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia._ @@@@{1IV.i}1 {&7Strobilvs&} Ho/c est servi facinus frugi, facere quod ego persequor, ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi. nam qui ero ex sententia servire servos postulat, @1 in erum matura, in se sera condecet capessere. sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet. [na/m qui amanti ero se/rvitutem servit, quasi ego servio, si e/rum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor, retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere. quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis, qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus, eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo, ut [2eum]2 toleret, ne pessum abeat tamquam * * ] % erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant; quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi. qui e/a curabit, abstinebit censione bubula, nec sua opera rediget umquam i/n splendorem compedes. nunc erus meus amat fi/liam huius Euclionis pauperis; eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari. is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps. nunc sine omni/ suspicione in ara hic adsidam sacra; hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier. @@@@{1IV.ii}1 {&7Evclio&} Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides: non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst. edepol ne illic pulchram praedam aga/t, si quis illam invenerit aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides. nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer quin ubi accersa/t meam extemplo filiam ducat domum. vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam: tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm._ @1 {&7Strob&.} Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui: se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide. cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi. atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus qua/m amat, [2virginis]2. ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam aurum, du/m hic est occupatus. sed si repperero, o Fides, mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam. id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero._ @@@@{1IV.iii}1 {&7Evclio&} Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu; semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua: continuo meum cor coepit artem facere ludicram atque in pectus emicare. sed ego cesso currere? @@@@{1IV.iv}1 [2I]2 foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris. ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis. {&7Strobilvs&} Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex? quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas? {&7Evcl&.} Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur? {&7Strob&.} Quid tibi su/rrupui? {&7Evcl&.} Redde huc sis. {&7Strob&.} Quid tibi vis reddam? {&7Evcl&.} Rogas? {&7Strob&.} Nil equidem tibi abstuli. {&7Evcl&.} At illud quod tibi abstuleras cedo. ecquid agis? {&7Strob&.} Quid aga/m? {E.} Auferre non potes. {&7St&.} Quid vis tibi? {&7Evcl&.} Pone. {&7Strob&.} Id quidem pol te datare credo consuetum, senex. {&7Evcl&.} Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago. {&7Strob&.} Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine. @1 non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. {&7Evcl&.} Ostende huc manus. {&7Strob&.} Em tibi, ostendi, eccas. {&7Evcl&.} Video. age ostende etiam tertiam. {&7Strob&.} Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem. facisne iniuriam mihi? {&7Evcl&.} Fateor, quia non pendes, maximam. atque id quoque iam fiet, nisi fatere. {&7Strob&.} Quid fatear tibi? {&7Evcl&.} Quid abstulisti hinc? {S.} Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli nive adeo abstulisse vellem. {&7Evcl&.} Agedum, excutedum pallium. {&7Strob&.} Tuo arbitratu. {E.} Ne inter tunicas habeas. {S.} Tempta qua lubet. {&7Evcl&.} Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam. novi sycophantias. age rusum o/stende huc manum dexteram. {S.} Em. {E.} Nunc laevam ostende. {S.} Quin equidem ambas profero. {E.} Iam scrutari mitto. redde huc. {S.} Quid reddam? {E.} A, nugas agis, certe habes. {S.} Habeo ego? quid habeo? {E.} Non dico, audire expetis. id meum, quidquid habes, redde. {&7Strob&.} Insanis: perscrutatus es tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes. {&7Evcl&.} Ma/ne, mane. qui/s illic est? quis hic i/ntus alter e/rat tecum simul? perii hercle: ille nunc i/ntus turbat, hunc si amitto hic abierit. postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet. {&7Strob&.} Iuppiter te dique perdant. {&7Evcl&.} Haud male egit gratias. ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam. fugin hinc ab oculis? abin an non? {S.} Abeo. {E.} Cave sis % te videam._ @@@@{1IV.v}1 {&7Strob&.} Emortuom ego me mavelim leto malo quam non ego illi de/m hodie insidias seni. nam hi/c iam non audebit aurum abstrudere: credo ecferet iam secum et mutabit locum. @1 attat, foris cre/puit. senex eccum aurum ecfert foras. tantisper huc ego ad ia/nuam concessero. @@@@{1IV.vi}1 {&7Evclio&} Fide censebam maxumam multo fidem esse, ea sublevit os mihi paenissume: ni subvenisset corvos, periissem miser. nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego i/lli aliquid boni dicam; nam quod edit tam duim quam perduim. nunc hoc ubi abstru/dam cogito solum locum. Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus. ibi sumam locum. certumst, Silvano potius credam quam Fide._ {&7Strob&.} Euge, euge, di me salvom et servatum volunt. iam ego illu/c praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque o/bservabo, au/rum ubi abstrudat senex. quamquam hic manere me/ erus sese iusserat; certum est, malam rem potius quaeram cum lucro._ @@@@{1IV.vii}1 {&7Lyconides&} Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, super Euclionis filia. nunc te obsecro resecroque, mater, quod dudum obsecraveram: fac mentionem cum avonculo, mater mea. {&7Evnomia&} Scis tute facta velle me quae tu velis, et istu/c confido [2a]2 fratre me impetrassere; et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas, @1 te eam co/mpressisse vinulentum virginem. {&7Lyc&.} Egone ut te advorsum mentiar, mater mea? {&7Phaedrivm&} Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet. Iuno Lucina, tuam fidem! {&7Lyc&.} Em, mater mea, tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit. {&7Evn&.} Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum, ut istu/c quod me oras impetratum ab eo auferam._ {&7Lyc&.} I, iam sequor te, mater. sed servom meum Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram hic opperiri. nunc ego mecum cogito: si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est. ibo intro, ubi/ de capite meo sunt comitia._ @@@@{1IV.viii}1 {&7Strobilvs&} Picis divitiis, qui aureos montes colunt, ego solus supero. nam istos reges ceteros memorare nolo, hominum mendicabula: ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem. nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior multoque prius me conlocavi in arborem inde/que spectabam au/rum ubi abstru/debat senex. ubi ille a/biit, ego me deorsum duco de arbore, exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco video recipere se senem; ille me non videt, nam ego declinavi paululum me extra viam. attat, eccum ipsum. i/bo ut hoc condam domum._ @1 @@@@{1IV.ix}1 {&7Evclio&} Perii i/nterii occidi. quo/ curram? quo no/n curram? tene, te/ne. quem? quis? nescio/, nil video, cae/cus eo atque equide/m quo eam aut ubi sim au/t qui sim nequeo/ cum animo certum i/nvestigare. o/bsecro vos ego, mi au/xilio, oro o/btestor, siti/s et hominem demo/nstretis, quis eam a/bstulerit. quid est? qui/d ridetis? no/vi omnes, scio fu/res esse hic co/mplures, qui ve/stitu et creta o/ccultant sese a/tque sedent quasi si/nt frugi. quid ai/s tu? tibi crede/re certum est, nam esse/ bonum ex voltu co/gnosco. hem, ne/mo habet horum? occi/disti. dic i/gitur, quis habet? ne/scis? heu me/ miserum, misere/ perii, male pe/rditus, pessime ornatus eo: tantu/m gemiti et mali mae/stitiaeque hic die/s mi optuli/t, famem et pau/periem. perditi/ssimus ego sum omnium i/n terra; nam quid mi o/pust vita, qui ta/ntum auri perdidi/, quod concusto/divi sedu/lo? egomet me de/fraudavi animu/mque meum geniu/mque meum; nunc eo/ alii laeti/ficantur meo ma/lo et damno. pati ne/queo. {&7Lyconides&} Qui/nam homo hic ante ae/dis nostras e/iulans conque/ritur maerens? a/tque hic quidem Euclio e/st, ut opinor. o/ppido ego interii/: palamst res, @1 scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam e/depol nescio. @@@@{1IV.x}1 {&7Evcl&.} Qui/s homo hic loquitur? {&7Lyc&.} E/go sum miser. {&7Evcl&.} Immo e/go sum, et misere pe/rditus, cui tanta mala maestitudoque optigit. {&7Lyc&.} Animo bono es. {&7Evcl&.} Quo, obsecro, pacto esse possum? {L.} Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor. {&7Evcl&.} Quid ego ex te audio? {&7Lyc&.} Id quod verumst. {E.} Quid ego [2de te]2 commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos? {&7Lyc&.} Deus impulsor mihi fuit, is me a/d illam inlexit. {&7Evcl&.} Quo modo? {&7Lyc&.} Fateor peccavisse e/t me culpam commeritum scio; id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi. {&7Evcl&.} Cur id ausu's facere, ut id quod non tuom esset tangeres? {&7Lyc&.} Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest. deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio. {&7Evcl&.} At ego deos credo voluisse ut a/pud me te in nervo enicem. {&7Lyc&.} Ne i/stuc dixis. {&7Evcl&.} Quid tibi ergo meam me invito tactiost? {&7Lyc&.} Quia vini vitio atque amoris feci. {&7Evcl&.} Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens! nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet. {&7Lyc&.} Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam. {&7Evcl&.} Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit. {&7Lyc&.} Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam ego habeam potissimum. {&7Evcl&.} Tun habeas me invito meam? @1 {&7Lyc&.} Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror. quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio. {&7Evcl&.} Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam, nisi refers. {&7Lyc&.} Quid tibi ego referam? {&7Evcl&.} Quod surripuisti meum. {&7Lyc&.} Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? {E.} Ita te amabit Iuppiter, ut tu nescis. {&7Lyc&.} Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris. {&7Evcl&.} Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's mihi te abstulisse. {&7Lyc&.} Neque edepol ego dixi neque feci. {&7Evcl&.} Negas? {&7Lyc&.} Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet scio nec novi. {&7Evcl&.} Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo. i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam. tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer. {&7Lyc&.} Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio, de/ alia re rescivisse censui, quod ad me attinet; % magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui. {&7Evcl&.} Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? {&7Lyc&.} Bona. {E.} Neque [2eum]2 scis qui abstulerit? {L.} Istuc quoque bona. {E.} Atque id si scies qui abstulerit, mihi indicabis? {&7Lyc&.} Faciam. {&7Evcl&.} Neque partem tibi ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? {&7Lyc&.} Ita. {&7Evcl&.} Quid [2si]2 fallis? {&7Lyc&.} Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter. {&7Evcl&.} Sat habeo. age nunc loquere quid vis. {&7Lyc&.} Si me novisti minus, ge/nere quo sim gna/tus: hic mihi e/st Megadorus avonculus, meus pater fuit Anti/machus, ego vocor Lyconides, mater est Eunomia. {&7Evcl&.} Novi genus. nunc quid vis? id volo noscere. {&7Lyc&.} Filiam ex te tu/ habes. {&7Evcl&.} Immo e/ccillam domi. @1 {&7Lyc&.} Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. {&7Evcl&.} Omnem rem tenes. {&7Lyc&.} Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi. {&7Evcl&.} Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis? ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser. {&7Lyc&.} Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae bene feliciterque vortat_ita di faxint, inquito. {&7Evcl&.} Ita di faciant. {&7Lyc&.} Et mihi ita di faciant. audi nunciam. qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent. ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae, Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae. {&7Evcl&.} Ei mihi, quo/d ego facinus ex te au/dio? {&7Lyc&.} Cur eiulas, que/m ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis? nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape; ea re repudium remisit avonculus causa mea. i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. {&7Evcl&.} Perii oppido, ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant. ibo intro, ut quid huius verum sit sciam._{&7Lyc&.} Iam te sequor. haec pro/pemodum iam esse i/n vado salu/tis res vide/tur. nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio; nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit. @@@@{1V.i}1 {&7Strobilvs&} Di i/mmortales, qui/bus et quantis me/ donatis gau/diis. quadrilibrem aulam au/ro onustam ha/beo. quis me est ditior? @1 quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii? {L.} Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. {S.} Hem, e/rumne ego aspicio/ meum? {L.} Video/n ego hunc servo/m meum? {S.} Ipsus est. {L.} Haud alius est. {S.} Congrediar. {L.} Contollam gradum. credo ego illum, u/t iussi, ea/mpse anum adiisse, huius nutri/cem virginis. {&7Strob&.} Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,] igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar. repperi_{&7Lyc&.} Quid repperisti? {&7Strob&.} Non quod pueri clamitant in faba se repperisse. {&7Lyc&.} Iamne autem, ut soles? deludis. {S.} Ere, mane, eloquar iam, ausculta. {L.} Age ergo loquere. {S.} Repperi hodie, ere, divitias nimias. {L.} Vbinam? {S.} Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam. {&7Lyc&.} Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit. ubi id est aurum? {&7Strob&.} In arca apud me. nunc volo me emitti manu. {&7Lyc&.} E/gone te emitta/m manu, sce/lerum cumulatissume? {&7Strob&.} Abi, ere, scio quam rem geras. le/pide hercle animum tuom temptavi. ia/m ut eriperes apparabas: quid faceres, si repperissem? {&7Lyc&.} Non potes probasse nugas. i, redde aurum. {&7Strob&.} Reddam ego aurum? {&7Lyc&.} Redde, inquam, u/t huic reddatur. {&7Strob&.} Vnde? {&7Lyc&.} Quod modo fassu's esse in arca. {S.} Soleo hercle ego garrire nugas. {&7Lyc&.} * * {&7Strob&.} Ita/ loquor. {&7Lyc&.} At scin quo modo? * * {&7Strob&.} Vel hercle e/nica, numquam hinc feres a me * * * * * @1 pro illi/s corcotis, stro/phiis, sumptu uxo/rio 쮠ήut admemordit hominem {(&7Evcl&.)} ego ecfodiebam i/n die denos scrobes. @@@@{(&7Evcl&.)} nec noctu nec diu quietus umquam [2servabam]2 eam: nunc dormiam. qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint. @1 @@@@{1BACCHIDES}1 qui/bus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate vi/ncla, virgae/, molae: sae/vitudo mala fit peior 򮠦̦conve/rrite * sco/pis, agite stre/nue 󠱶ecquis e/vocat cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum? 𮠦î̦si/cut lacte lactis similest {(&7Bacchis&)} i/lla mi cognominis fuit @1 (latro) suam qui auro vitam venditat 㮠̦scio/ spiritum e/ius maio/rem esse multo quam folles taurini habe/nt, cum liquescunt petrae/, ferrum ubi/ fit. [2Cuiatis tibi visust?]2 Praene/stinum opino esse, ita erat gloriosus. 򮠦ne/que [2id]2 haud subditiva glo/ria oppidum arbitror. {(&7Pver&)} ne a quo/quam acciperes alio mercedem annuam, nisi ab se/se, nec cum quiquam limares caput. limaces viri co/r meum, spe/s mea, me/l meum, sua/vitudo/, cibus, gau/dium. 򮠦si/ne te amem ͬCupidon tecum saevust anne Amor? 򮠦̦Vli/xem audivi fuisse aerumnosissimum, qui annis viginti errans a patria afuit; verum hic adulescens multo Vlixem anteit * qui i/lico errat intra muros civicos. quidquid est nomen sibi @1 򮠦̦ˬ{(&7Pistoclervs&)} quae/ sodalem a/tque me exe/rcitos habet nam cre/do cuivis excantare cor potes. 򮠦̦sin le/nocinium forte collibitum est tibi, videas mercedis quid tibi est aecum dari, ne istac aetate me sectere gratiis. 򮠦̦Arabus @@@@{1I.i}1 {&7Bacchis&.} Qui/d si hoc potis est u/t tu taceas, e/go loquar? {Soror.} Lepide/, licet. {&7Bacch&.} Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. {&7Sor&.} Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio. {&7Bacch&.} Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio. sequere hac. {&7Pistoclervs&.} Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? quid in consilio consuluistis? {&7Bacch&.} Bene. {&7Pist&.} Pol haud meretricium est. {&7Bacch&.} Miserius nihil est quam mulier. {&7Pist&.} Quid esse dices dignius? {&7Bacch&.} Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem_ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum. id, amabo te, huic caveas. {&7Pist&.} Quid isti caveam? {B.} Vt revehatur domum, @1 ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. {P.} Vbi nunc is homost? {B.} Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. {P.} Viscus merus vostrast blanditia. {B.} Quid iam? {P.} Quia enim intellego, duae unum e/xpetitis palumbem, % perii harundo alas verberat. non ego istu/c facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. {&7Bacch&.} Qui/, amabo? {&7Pist&.} Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. {&7Bacch&.} Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? {&7Pist&.} Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. {&7Bacch&.} Egomet, apud me [2si]2 quid stulte facere cupias, prohibeam. sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. quid, amabo, opticuisti? {&7Pist&.} Quia istaec lepida sunt memoratui: eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. {&7Sor&.} Quid ab hac metuis? {&7Pist&.} Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? [ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?] {&7Bacch&.} Lepide memoras. {&7Pist&.} Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, @1 pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro/ equo lectus detur, scortum pro scuto accubet? apage a me, apage. {B.} Ah, nimium ferus es. {P.} Mihi sum. {B.} Malacissandus es. equidem tibi do hanc operam. {&7Pist&.} Ah, nimium pretiosa es operaria. {&7Bacch&.} Simulato me amare. {&7Pist&.} Vtrum e/go istuc io/con adsimulem an serio? {&7Bacch&.} Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo me amplexari. {&7Pist&.} Quid eo mi opus est? {&7Bacch&.} Vt ille te videat volo. scio quid ago. {&7Pist&.} Et pol e/go scio quid metuo. sed quid ais? {B.} Quid est? {&7Pist&.} Quid si apud te evenia/t desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam? {&7Bacch&.} A/pud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. ubi tu lepide vo/les esse tibi, me/a rosa, mihi dicito 'dato qui bene sit': ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. {&7Pist&.} Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. {&7Bacch&.} Atque ecastor apud hunc fluvium a/liquid perdundumst tibi. manum da et sequere. {P.} Aha, minime. {B.} Quid ita? {P.} Quia istoc in lecebrosius fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. {&7Bacch&.} Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. ille quidem hanc abducet; tu/ nullus a/dfueris, si non lubet. {&7Pist&.} Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? {B.} Quid est quod metuas? {P.} Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: tuos sum, tibi dedo operam. {B.} Lepidu's. nunc ego te facere hoc volo. ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. {&7Pist&.} Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia @1 et operam dare mi e/t ad eam operam facere sumptum de tuo. {&7Bacch&.} At ego nolo dare te quicquam. {P.} Sine. {B.} Sino equidem, si lubet. propera, amabo. {&7Pist&.} Prius hic adero quam te amare desinam._ {&7Sor&.} Bene me accipies advenientem, mea soror. {&7Bacch&.} Quid ita, obsecro? {&7Sor&.} Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus. {&7Bacch&.} Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror, ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite. {&7Sor&.} Cupio. {&7Bacch&.} Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves. na/m uti navi vecta es, credo timida es. {&7Sor&.} Aliquantum, soror. [simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus * ] {&7Bacch&.} Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem. @@@@{1I.ii}1 {&7Lydvs&} Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor, expectans quas tu res hoc ornatu geras. namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier. quo nunc capessis ted hinc adversa via cum tanta pompa? {&7Pistoclervs&} Hu/c. {&7Lyd&.} Quid huc? quis isti/c habet? {&7Pist&.} Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Lu/dus, Sermo, Suavisaviatio. {&7Lyd&.} Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? {&7Pist&.} Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; tu dis nec recte dicis: non aequom facis. {&7Lyd&.} An deus est ullus Suavisaviatio? {&7Pist&.} An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, @1 is stultior es barbaro poticio, qui tantus natu deorum nescis nomina. {&7Lyd&.} Non hic placet mi ornatus. {&7Pist&.} Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. {&7Lyd&.} Etiam me advorsus exordire argutias? qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. {&7Pist&.} Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate opsoni haec concuret cocus. {&7Lyd&.} Iam perdidisti te atque me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. {&7Pist&.} Ibidem e/go meam operam perdidi, ubi tu tuam: tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. {&7Lyd&.} O praeligatum pectus. {&7Pist&.} Odiosus mihi es. tace atque sequere, Lyde, me. {&7Lyd&.} Illuc sis vide, non paedagogum iam me, sed Lydum vocat. {&7Pist&.} Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec [2qui emit]2 intus sit et cu/m amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet. {&7Lyd&.} An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? {&7Pist&.} Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. {&7Lyd&.} Tu amicam habebis? {&7Pist&.} Cum videbis, tum scies. {&7Lyd&.} Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum. {&7Pist&.} Omitte, Lyde, ac cave malo. {&7Lyd&.} Quid? cave malo? {&7Pist&.} Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. {&7Lyd&.} O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. [video nimio iam multo plus quam volueram.] vixisse nimio satiust iam quam vivere. magistron quemquam discipulum minitarier? @1 [nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis: valens afflictat me vacivom virium.] {&7Pist&.} Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. {&7Lyd&.} Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem. {&7Pist&.} Satis historiarumst. {&7Lyd&.} Hic vereri perdidit. compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactu's inpudentiam. occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi patrem tibi esse? {&7Pist&.} Tibi ego an tu mihi servos es? {&7Lyd&.} Peior magister te istaec docuit, non ego. nimio es tu ad istas res discipulus docilior, quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. [edepol fecisti furtum in aetatem malum cum istaec flagitia me celavisti et patrem.] {&7Pist&.} Istactenus tibi, Lyde, libertas datast orationis. satis est. sequere hac me ac tace._ @@@@{1II.i}1 {&7Chrysalvs&} Erilis patria, salve, quam ego biennio, postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens. saluto te, vicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, veneroque te, ne Nicobulum me sinas nostrum senem prius co/nvenire quam sodalem viderim Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide. @1 @@@@{1II.ii}1 {&7Pistoclervs&} Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere, qui abire hinc nullo pacto possim, si velim: ita me vadatum amore vinctumque adtines. {&7Chrys&.} Pro di immortales, Pistoclerum conspicor. o Pistoclere, salve. {&7Pist&.} Salve, Chrysale. {&7Chrys&.} Compendi verba multa iam faciam tibi. venire tu me gaudes: ego credo tibi; hospitium et cenam pollicere, ut convenit peregre advenienti: ego autem venturum adnuo. salutem tibi ab soda/li solidam nuntio: rogabis me u/bi sit: vivit. {&7Pist&.} Nempe recte/ valet? {&7Chrys&.} Istuc volebam ego ex te percontarier. {&7Pist&.} Qui scire possum? {&7Chrys&.} Nullus plus. {&7Pist&.} Quemnam ad modum? {&7Chrys&.} Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet; si non inventa est, minus valet moribundusque est. animast amica amanti: si/ abest, nullus est; si adest, res nullast: ipsus est_nequam et miser. sed tu quid factitasti mandatis super? {&7Pist&.} Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius, non impetratum id advenienti ei redderem? regiones colere mavellem Acherunticas. ǭ{&7Chrys&.} Eho, an i/nvenisti Bacchidem? {&7Pist&.} Samiam quidem. {&7Chrys&.} Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens; scis tu ut confringi vas cito Samium solet. {&7Pist&.} Iamne ut soles? {&7Chrys&.} Dic ubi ea nunc est, obsecro. {&7Pist&.} Hic, exeuntem me unde aspexisti modo. {&7Chrys&.} Vt istu/c est lepidum: proximae viciniae habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi? {&7Pist&.} Rogas? immo unice unum plurimi pendit. {&7Chrys&.} Papae. {&7Pist&.} Immo ut eam credis? misera amans desiderat. {&7Chrys&.} Scitum istuc. {&7Pist&.} Immo, Chrysale, em non tantulum @1 umquam intermittit tempus quin eum nominet. {&7Chrys&.} Tanto hercle melior. {&7Pist&.} Immo_{&7Chrys&.} Immo hercle abiero potius. {&7Pist&.} Num invitus rem bene gestam audis eri? {&7Chrys&.} Non res, sed actor mihi cor odio sauciat. etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo, nullam aeque invitus specto, si/ agit Pellio. sed Bacchis etiam fortis tibi visast? {&7Pist&.} Rogas? ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem. {&7Chrys&.} Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego, quod ames paratumst: quod des inventost opus. nam istic fortasse auro est opust. {&7Pist&.} Phi/lippeo quidem. {&7Chrys&.} Atque eo fortasse ia/m opust. {&7Pist&.} Immo etiam prius: nam iam huc adveniet miles. {&7Chrys&.} Et miles quidem? {&7Pist&.} Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget. {&7Chrys&.} Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae. domist: non metuo nec [2ego]2 quoiquam supplico, dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum. abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito Mnesilochum adesse Bacchidi. {&7Pist&.} Faciam ut iubes._ {&7Chrys&.} Negotium hoc ad me adtinet aurarium. mille et ducentos Philippos a/ttulimus aureos Epheso, quos hospes debuit nostro seni. inde ego hodie aliquam machinabor machinam, unde aurum efficiam amanti erili filio. sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras? @@@@{1II.iii}1 {&7Nicobvlvs&} Ibo in Piraeum, visam e/cquae advenerit in portum ex Epheso navis mercatoria. nam meus formidat animus, nostrum tam diu @1 ibi desidere neque redire filium. {&7Chrys&.} Extexam ego illum pulchre iam, si di volunt. haud dormitandumst: opus est chryso Chrysalo. adibo hunc, quem quidem ego ho/die faciam hic arietem Phrixi, itaque tondebo auro usque ad vivam cutem. servos salutat Nicobulum Chrysalus. {&7Nic&.} Pro di immortales, Chrysale, ubi mist filius? {&7Chrys&.} Quin tu salutem primum reddis quam dedi? {&7Nic&.} Salve. sed ubinamst Mnesilochus? {&7Chrys&.} Vivit, valet. {&7Nic&.} Venitne? {&7Chrys&.} Venit. {&7Nic&.} Euax, aspersisti aquam. benene usque valuit? {&7Chrys&.} Pancratice atque athletice. {&7Nic&.} Quid hoc? qua causa e/um in Ephesum miseram, accepitne aurum ab hospite Archidemide? {&7Chrys&.} Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur, istius hominis ubi fit quomque mentio. tun hospitem illum nominas hostem tuom? {&7Nic&.} Quid ita, obsecro hercle? {&7Chrys&.} Quia edepol certo scio, Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor, scelestiorem nullum inluxere alterum. {&7Nic&.} Quamne Archidemidem? {&7Chrys&.} Quam, inquam, Archidemidem. {&7Nic&.} Quid fecit? {&7Chrys&.} Quid non fecit? quin tu id me rogas? primumdum infitias ire coepit filio, negare se debere tibi triobulum. continuo a/ntiquom hospitem nostrum sibi Mnesilochus advocavit, Pelagonem senem; eo prae/sente homini extemplo ostendit symbolum, quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio. {&7Nic&.} Quid ubi ei ostendit symbolum? {&7Chrys&.} Infit dicere adulterinum et non eum esse symbolum. quotque innocenti ei dixit contumelias! adulterare eum aibat rebus ceteris. {&7Nic&.} Habetin aurum? i/d mihi dici volo. @1 {&7Chrys&.} Postquam quidem prae/tor recuperatores dedit, damnatus demum, vi coactus reddidit ducento/s et mille Phi/lippum. {&7Nic&.} Tantum debuit. {&7Chrys&.} Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare. {&7Nic&.} Etiamnest quid porro? {&7Chrys&.} Em, a/ccipitrina haec nunc erit. {&7Nic&.} Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi. {&7Chrys&.} Quin tu audi. {&7Nic&.} Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis. {&7Chrys&.} Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus, domi cupientes. forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, a/tque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier. {&7Nic&.} Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus. {&7Chrys&.} Is erat communis cum hospite et praedonibus. {&7Nic&.} Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem, cum mi ipsum nomen eius Archidemides clamaret dempturum esse, si quid crederem? {&7Chrys&.} Is lembus nostrae navi insidias dabat. occepi ego observare eos quam rem gerant. interea e portu nostra navis solvitur. ubi portu eximus, homines remigio sequi, neque aves neque venti citius. quoniam sentio quae res gereretur, navem extemplo statuimus. quoniam vident nos stare, occeperunt ratem turbare in portu. {&7Nic&.} Edepol mortalis malos. quid denique agitis? {&7Chrys&.} Rursum in portum recipimus. {&7Nic&.} Sapienter factum a vobis. quid illi postea? {&7Chrys&.} Revorsionem ad terram faciunt vesperi. {&7Nic&.} Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant. {&7Chrys&.} Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui. quoniam videmus auro insidias fieri, capimus consilium continuo; postridie @1 auferimus aurum o/mne illis praesentibus, palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent. {&7Nic&.} Scite hercle. cedo quid illi? {&7Chrys&.} Tristes ilico, quom extemplo a portu i/re nos cum auro vident, subducunt lembum capitibus quassantibus. nos apud Theoti/mum omne aurum deposivimus, qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae. {&7Nic&.} Quis isti/c Theotimust? {&7Chrys&.} Megalobuli filius, qui nunc in Ephesost Ephesiis carissimus. {&7Nic&.} Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior, si me illo auro tanto circumduxerit. {&7Chrys&.} Quin in eapse aede Dianai conditumst; ibidem publicitus servant. {&7Nic&.} Occidistis me; nimio hic privatim servaretur rectius. sed nilne a/ttulistis inde auri domum? {&7Chrys&.} Immo etiam. verum quantum attulerit nescio. {&7Nic&.} Quid? nescis? {&7Chrys&.} Quia Mnesilochus noctu clanculum devenit ad Theotimum, nec mihi credere nec cuiquam in navi voluit: eo ego nescio quantillum attulerit; verum haud permultum attulit. {&7Nic&.} Etiam dimidium censes? {&7Chrys&.} Non edepol scio; verum haud opinor. {&7Nic&.} Fertne partem tertiam? {&7Chrys&.} Non hercle opinor; verum verum nescio. profecto de auro nil scio nisi nescio. nunc tibimet illuc navi capiundumst iter, ut illu/d reportes aurum ab Theotimo domum. atque heus tu. {&7Nic&.} Quid vis? {&7Chrys&.} Anulum gnati tui facito ut memineris ferre. {&7Nic&.} Quid opust anulo? {&7Chrys&.} Quia id si/gnumst cum Theotimo, qui/ eum illi adferet, ei aurum ut reddat. {&7Nic&.} Meminero, et recte mones. sed divesne est istic Theotimus? {&7Chrys&.} Etiam rogas? @1 quin auro ha/beat soccis subpactum solum? {&7Nic&.} Cur ita fastidit? {&7Chrys&.} Tantas divitias habet; nescit quid faciat auro. {&7Nic&.} Mihi dederit velim. sed qui praesente id aurum Theotimo datumst? {&7Chrys&.} Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat. {&7Nic&.} Istuc sapienter saltem fecit filius, cum diviti homini id aurum servandum dedit; ab eo licebit quamvis subito sumere. {&7Chrys&.} Immo em tantisper numquam te morabitur, quin habeas illud quo die illuc veneris. {&7Nic&.} Censebam me effugisse a vita marituma, ne navigarem tandem hoc aetatis senex; id mi haud, utrum velim, licere intellego: ita bellus hospes fecit Archidemides. ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius? {&7Chrys&.} Deos a/tque amicos iit salutatum ad forum. {&7Nic&.} At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest._ {&7Chrys&.} Ille est oneratus recte et plus iusto vehit. exorsa haec tela non male omnino mihi est: ut amantem erilem copem facerem filium, ita feci, ut auri quantum vellet sumeret, quantum autem lubeat reddere ut reddat patri. senex in Ephesum i/bit aurum arcessere, hic nostra agetur aetas in malacum modum, siquidem hi/c relinquet neque secum abducet senex med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo! sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit, cum se excucurrisse illuc frustra sciverit nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea? credo hercle adveniens nomen mutabit mihi facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo. aufugero hercle, si magis usus venerit. @1 si ero reprehensus, macto ego illum infortunio: si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist. nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo super auro amicaque eius inventa Bacchide._ @@@@{1III.i}1 {&7Lydvs&} Pa/ndite atque aperi/te propere ia/nuam hanc Orci, o/bsecro. nam e/quidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit, nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae. apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem. omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare_ quae/ ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes. egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula? [quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.] neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos tua infa/mia fecisti gerulifigulos flagiti. [nunc prius qua/m malum istoc addis, certumst iam dicam patri] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum e/x lutulento caeno propere hinc eliciat foras._ @@@@{1III.ii}1 {&7Mnesilochvs&} Mu/ltimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror: homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet, nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita. na/m ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) @1 ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus. condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem, ut mi amanti copia esset. [se/d eccum video incedere.] nam pol quidem meo animo ingrato ho/mine nihil inpensiust; malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum; nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier: illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali. qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus. nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus. cave sis te superare servom siris faciundo bene. utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant. @@@@{1III.iii}1 {&7Lydvs&} Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore. sequere. {&7Philoxenvs&} Quo sequar? quo ducis nunc me? {&7Lyd&.} Ad illam quae tuom perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum. {&7Phil&.} Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis. @1 minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit, quam si non faciat. feci e/go istaec itidem in adulescentia. {&7Lyd&.} Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio. nam absque te esset, e/go illum haberem rectum ad ingenium bonum: nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam Pistoclerus. {&7Mnes&.} Di immortales, meum sodalem hic nominat. quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet? {&7Phil&.} Paulisper, Lyde, est libido ho/mini suo animo obsequi; iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras; dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine. {&7Lyd&.} Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam. sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras? nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae, digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus. ante solem exoriente/m nisi in palaestram veneras, gymnasi praefecto hau/d mediocris poenas penderes. id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum: et discipulus et magister perhibebantur improbi. ibi cursu luctando ha/sta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis: ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium. {&7Mnes&.} Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser; innocens suspicionem hanc sustinet causa mea. {&7Phil&.} Alii, Lyde, nunc sunt mores. {&7Lyd&.} Id equidem ego certo scio. nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, quam magistro desinebat esse dicto oboediens; @1 at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer pae/dagogo tabula disrumpit caput. cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater: 'noster esto, dum te poteris defensare iniuria.' provocatur paedagogus: 'eho senex minimi preti, ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.' [it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.] itur illinc iure dicto. ho/cine hic pacto potest inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet? {&7Mnes&.} Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego, mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit. {&7Lyd&.} Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene, deos propitios me videre quam illum [2haud]2 mavellem mihi. {&7Phil&.} Quis illic est? {&7Lyd&.} Mnesilochus, gnati tui sodalis [Pistocleri]. haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat. fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi. {&7Phil&.} Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo. {&7Mnes&.} Di te ament, Philoxene. {&7Lyd&.} Hic enim rite productust patri: in mare it, rem familiarem curat, custodit domum, obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris. hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit; triduom non interest aetatis u/ter maior siet: verum ingenium plus triginta a/nnis maiust quam alteri. {&7Phil&.} Cave malo et compesce in illum dicere iniuste. {&7Lyd&.} Tace, stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit. [nam illum meum malum promptare malim quam peculium. {&7Phil&.} Quidum? {&7Lyd&.} Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.] {&7Mnes&.} Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom? {&7Lyd&.} Periit tibi sodalis. {&7Mnes&.} Ne di sirint. {&7Lyd&.} Sic est ut loquor. @1 quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo. {&7Mnes&.} Quid factum est? {&7Lyd&.} Meretricem indigne deperit. {M.} Non tu taces? {&7Lyd&.} Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit. {M.} Vbi ea mulier habitat? {L.} Hic. {M.} Vnde eam esse aiunt? {L.} Ex Samo. {M.} Quae vocatur? {L.} Bacchis. {M.} Erras, Lyde: ego omnem rem scio quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis. nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas. {&7Lyd&.} Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens? nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem manus fera/t [2ei]2 ad papillas, la/bra ab labris nusquam auferat? na/m alia memorare quae illum facere vidi dispudet: cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust? mihi discipulus, tibi sodalis periit, hu/ic filius; na/m ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor. [quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo, ut % opinor illius inspectandi mi esset maior copia, plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.] {&7Mnes&.} Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem capitis non perdam? perire me malis malim modis. satin ut quem tu habea/s fidelem tibi aut cui credas ne/scias? {&7Lyd&.} Viden ut aegre patitur gnatum e/sse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine? {&7Phil&.} Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas; serva tibi sodalem e/t mihi filium. {&7Mnes&.} Factum volo. @1 {&7Lyd&.} Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres. {&7Phil&.} Adfatim est. {&7Lyd&.} Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe, qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis. {&7Phil&.} In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. {L.} Sequor._ @@@@{1III.iv}1 {&7Mnes&.} Inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst. illum exoptavit potius? habeat. optumest. ne illa illud hercle cum malo fecit suo; nam mihi divini numquam quisquam creduat, ni ego illam exemplis plurumis planeque_amo. ego faxo hau dicet nactam quem derideat. nam iam domum ibo atque_aliquid surrupiam patri. id isti/ dabo. ego istanc multis ulciscar modis. adeo e/go illam cogam usque ut mendicet_meus pater. sed satine ego animum mente sincera gero, qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor? amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam. verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere. numquam edepol viva me inridebit. nam mihi decretumst renumerare iam omne aurum patri. igitur mi inani atque inopi subblandibitur tum quom blandiri nihilo pluris referet, quam si ad sepulcrum mortuo narres logos. @1 [sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim e/xcruciatum i/nopia.] profecto stabilest me patri aurum reddere. eadem e/xorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est; nam illi aequomst me consulere, qui causa mea mendacium e/i dixit. vos me sequimini._ @@@@{1III.v}1 {&7Pistoclervs&} Re/bus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi: Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul. nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius, quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi. @@@@{1III.vi}1 {&7Mnesilochvs&} Reddidi patri/ omne aurum. nunc ego illam me velim convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam. sed veniam mihi quam gravate pa/ter dedit de Chrysalo; verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat. {&7Pist&.} Estne hic meus sodalis? {&7Mnes&.} Estne hic hostis, quem aspicio, meus? {&7Pist&.} Certe is est. {&7Mnes&.} Is est. {&7Pist&.} Adibo contra et contollam gradum. salvos sis, Mnesiloche. {&7Mnes&.} Salve. {&7Pist&.} Salvos quom peregre advenis, cena detur. {&7Mnes&.} Non placet mi cena quae bilem movet. {&7Pist&.} Numquae advenienti aegritudo obiecta est? {&7Mnes&.} Atque acerruma. {&7Pist&.} Vnde? {&7Mnes&.} Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac. {&7Pist&.} Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. @1 nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; sibi ne i/nvideatur, ipsi ignavia recte cavent. {&7Mnes&.} Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes. sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant. sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. {&7Pist&.} Improbum istunc esse oportet hominem. {&7Mnes&.} Ego ita esse arbitror. {&7Pist&.} Obsecro hercle loquere, quis is est. {&7Mnes&.} Benevolens vivit tibi. nam ni ita esset, tecum orarem ut e/i quod posses mali facere faceres. {&7Pist&.} Dic modo hominem qui sit: si non fecero ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum. {&7Mnes&.} Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. {&7Pist&.} Tanto magis dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam. {&7Mnes&.} Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar. Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. {&7Pist&.} Quid istuc est? {&7Mnes&.} Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam super amica, ut mi invenires? {&7Pist&.} Fateor factum, et repperi. {&7Mnes&.} Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia quibuscum haberes rem, nisi cum illa qua/m ego mandassem tibi occiperes tute % amare et mi ires consultum male? {&7Pist&.} Sanun es? {&7Mnes&.} Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega. perdidisti me. {&7Pist&.} Etiamne ultro tuis me prolectas probris? {&7Mnes&.} Quid? amas Bacchidem? {&7Pist&.} Duas ergo hic intus eccas Bacchides. {M.} Quid? duas? {P.} A/tque ambas sorores. {M.} Loqueris nunc nugas sciens. @1 {&7Pist&.} Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. {M.} Immo ibo, mane. {&7Pist&.} Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. {M.} Sequor._ @@@@{1IV.i}1 {&7Parasitvs&} Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, militis, qui amicam secum avexit ex Samo. nunc me ire iussit ad eam et percontarier, utrum aurum reddat anne eat secum semul. tu dudum, puere, cum illac usque isti semul: quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores. recede hinc dierecte. ut pulsat propudium! comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis. ecquis in aedibust? heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? ecquis e/xit? @@@@{1IV.ii}1 @@@@{&7Pistoclervs&} Quid istuc? quae istaec est pulsatio? * quae te mala crux agitat, qui/ ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio? fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? {&7Par&.} Adulescens, salve. {&7Pist&.} Salve. sed quem quaeritas? {&7Par&.} Bacchidem. {&7Pist&.} Vtram ergo? {&7Par&.} Nil scio nisi Bacchidem. paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, vel ut ducentos Phi/lippos reddat aureos vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul. {&7Pist&.} Non it. negat se ituram. abi et renuntia. alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus. {&7Par&.} Nimis iracunde. {&7Pist&.} At scin quam iracundus siem? ne ti/bi hercle haud longe est os ab infortunio, @1 ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt. {&7Par&.} Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, ne nucifrangibula excussit ex malis meis. tuo ego istaec igitur dicam illi periculo. {&7Pist&.} Quid ais tu? {&7Par&.} Ego istuc illi dicam. {&7Pist&.} Dic mihi, quis tu es? {&7Par&.} Illius sum integumentum corporis. {&7Pist&.} Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu's. {&7Par&.} Sufflatus ille huc veniet. {&7Pist&.} Dirrumptum velim. {&7Par&.} Numquid vis? {&7Pist&.} Abeas. celeriter factost opus. {&7Par&.} Vale, dentifrangibule._{&7Pist&.} Et tu, integumentum, vale. in eum nunc haec res ve/nit locum, ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam, qui iratus renumeravit omne aurum patri, neque nummus ullust qui reddatur militi. sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. Mnesilochus eccum maestus progreditur foras. @@@@{1IV.iii}1 {&7Mnesilochvs&} Pe/tulans, protervo i/racundo a/nimo, indomito inco/gitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, i/namabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse a/liis. credibile ho/c est? nequio/r nemost neque indi/gnior quoi di be/ne faciant neque que/m quisquam homo au/t amet aut a/deat. inimi/cos quam ami/cos aequo/mst med habe/re, malo/s quam bono/s par magi/s me iuva/re. o/mnibus probris, quae i/mprobis viris di/gna sunt, di/gnior nu/llus est homo; @1 qui/ patri re/ddidi omne au/rum amans, [2mihi]2 quo/d fuit prae/ manu. su/mne ego homo miser? pe/rdidi me/ simulque o/peram Chrysali. {&7Pi&.} Conso/landus hic mist, i/bo ad eum. Mnesi/loche, quid fit? {&7Mn&.} Pe/rii. {&7Pi&.} Di me/lius faciant. {&7Mn&.} Pe/rii. {&7Pi&.} Non ta/ces, insipiens? {&7Mn&.} Ta/ceam? {&7Pi&.} Sanu/s satis non es. {&7Mn&.} Pe/rii. mu/lta mala mi in pe/ctore nunc a/cria atque ace/rba eveniunt. criminin me habuisse fi/dem? imme/rito tibi i/ratus fui. {&7Pi&.} Heia, bonum habe a/nimum. {&7Mn&.} Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam e/go sum. {&7Pi&.} Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum ego meis dictis malis his foribus atque hac [2platea abegi]2; reppuli, reieci hominem. {&7Mn&.} Quid mi id prodest? [2quom ipse veniet,]2 quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio. {&7Pi&.} Si mihi sit, no/n pollicear. {&7Mn&.} Scio, dares, novi [2tuom]2. sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; [2eo/ quod amas tamen]2 nunc agitas sat tute tuarum re/rum; [2sin libe/r sies]2 egone ut opem mi ferre posse pu/tem inopem te? [2non potest]2. {&7Pi&.} Tace modo: deus respiciet nos aliquis. {&7Mn&.} Nugae. [2vale]2. {P.} Mane. {M.} Quid est? {P.} Tuam co/piam eccam Chrysalum video. [2tace.]2 @@@@{1IV.iv}1 {&7Chrysalvs&} Hunc ho/minem decet auro e/xpendi, huic de/cet statuam statui e/x auro; nam du/plex hodie facinu/s feci, duplici/bus spoliis sum adfe/ctus. e/rum maiorem me/um ut ego hodie lu/si lepide, ut lu/dificatust. ca/llidum senem ca/llidis dolis co/mpuli et pe/rpuli, mi o/mnia ut cre/deret. @1 nu/nc amanti ero fi/lio senis, qui/cum e/go bibo, qui/cum e/do et amo, re/gias co/pias au/reasque o/ptuli, u/t domo su/meret neu/ foris quae/reret. no/n mihi isti/ placent Pa/rmenone/s, Syri, qui/ duas aut tri/s minas au/ferunt eris. ne/quius nil e/st quam egens co/nsili servo/s, nisi ha/bet multipotens pe/ctus: u/bicumque usu/s siet, pe/ctore exproma/t suo. nullu/s frugi esse po/test homo, nisi qui e/t bene et ma/le facere tenet. i/mprobis cum i/mprobus sit, ha/rpaget fu/ribus, fu/retur quo/d queat, vo/rsipellem fru/gi co/nvenit esse hominem, pe/ctus quoi sapi/t: bonus si/t bonis, malus si/t malis; utcu/mque res sit, ita a/nimum ha/beat. se/d lubet sci/re quantum au/rum erus sibi de/mpsit et qui/d suo re/ddidit patri. si/ frugi est, He/rculem fe/cit ex patre: de/cimam partem ei/ dedit, si/bi novem abstulit. se/d quem quaero o/ptume eccum o/bviam mihi est. nu/m qui nummi e/xcideru/nt, ere, tibi, quod si/c terram optue/re? @1 quid vo/s maestos tam tri/stesque esse co/nspicor? non pla/cet nec temere est e/tiam. quin mihi re/spondetis? {&7Mnes&.} Chry/sale, occidi. {&7Chrys&.} Fortassis tu auri dempsisti parum? {&7Mnes&.} Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. {&7Chrys&.} Quid igitur, stulte? [2an tu,]2 quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? an nescibas quam eius modi ho/mini raro tempus se daret? {&7Mnes&.} Erras. {&7Chrys&.} At quidem tu/te errasti, cum parum immersti ampliter. {&7Mnes&.} Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris. occidi. {&7Chrys&.} Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali. {&7Mnes&.} Perii. {&7Chrys&.} Quid ita? {&7Mnes&.} Quia patri omne cum ramento reddidi. {&7Chrys&.} Reddidisti? {M.} Reddidi. {C.} Omnene? {M.} Oppido. {C.} Occisi sumus. qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum? {&7Mnes&.} Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi meo patri. {&7Chrys&.} Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri? {&7Mnes&.} Me/ id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. {&7Chrys&.} Em, istoc dicto de/disti hodie i/n cruciatum Chrysalum; nam u/bi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex. {&7Mnes&.} Ego patrem exoravi. {&7Chrys&.} Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor? {&7Mnes&.} Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat; atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale. {&7Chrys&.} Quid vis curem? {&7Mnes&.} Vt ad senem etiam a/lteram facias viam. compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas. {&7Chrys&.} Vix videtur fieri posse. {&7Mnes&.} Perge, ac facile ecfeceris. @1 {&7Chrys&.} Quam, malum, fa/cile, quem mendaci prendit manufesto modo? quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere. {&7Mnes&.} Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi. {&7Chrys&.} Quid dixit? {&7Mnes&.} Si tu illum solem sibi solem esse diceres, se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. {&7Chrys&.} Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit. {&7Mnes&.} Nunc quid nos vis facere? {&7Chrys&.} E/nim nil nisi ut ametis impero. ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo. quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. {&7Mnes&.} Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. {&7Chrys&.} Ego dabo. {&7Mnes&.} Tum nobis opus est sumptu. {C.} Ah, placide volo unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem; ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, sicut animus sperat. {&7Pist&.} Apud test animus noster, Chrysale. {&7Chrys&.} Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito {&7Pist&.} Quid? {C.} Stilum, ceram et tabellas, linum. {P.} Iam faxo hic erunt._ {&7Mnes&.} Quid nunc es facturus? id mihi dice. {&7Chrys&.} Coctumst prandium? vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia? {&7Mnes&.} Sicut dicis. {&7Chrys&.} Pistoclero nulla amica est? {M.} Immo adest. alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides. {&7Chrys&.} Quid tu loquere? {&7Mnes&.} Hoc, ut futuri sumus. {&7Chrys&.} Vbist biclinium vobis stratum? {&7Mnes&.} Quid id exquaeris? {&7Chrys&.} Res itast, dici volo. nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. {&7Mnes&.} Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice. ԭ{&7Chrys&.} Euax, nimis bellus a/tque ut esse maxume optabam locus. {&7Pist&.} Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. @1 {&7Chrys&.} Quid parasti? {&7Pist&.} Quae parari tu iussisti o/mnia. {&7Chrys&.} Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. {&7Mnes&.} Quid postea? {&7Chrys&.} Quod iubebo scribito istic. nam propterea [2te]2 volo scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat. scribe. {&7Mnes&.} Quid scribam? {&7Chrys&.} Salutem tuo patri verbis tuis. {&7Pist&.} Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius. {C.} Ne interturba. {M.} Iam imperatum in cera inest. {C.} Dic quem ad modum. {&7Mnes&.} 'Mnesilochus salutem dicit suo patri.' {&7Chrys&.} Adscribe hoc cito: 'Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, quia tibi aurum reddidi et qui/a non te fraudaverim.' {&7Pist&.} Mane dum scribit. {&7Chrys&.} Celerem oportet esse amatoris manum. {P.} Atque % idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito. {M.} Loquere. hoc scriptumst. {C.} 'Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi, sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; et profecto se ablaturum dixit.' plane adscribito. {&7Mnes&.} Dic modo. {&7Chrys&.} 'Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater. sed, pater, vide ne/ tibi hodie verba det: quaeso cave.' {M.} Loquere porro. {C.} Adscribe dum etiam. {M.} Loquere quid scribam modo. {&7Chrys&.} 'Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.' cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito. {&7Mnes&.} Obsecro, quid isti/s ad istunc usust conscriptis modum, ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? {&7Chrys&.} Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi? mea fiducia o/pus conduxi et meo periclo rem gero. @1 {&7Mnes&.} Aequom dicis. {C.} Cedo tabellas. {M.} Accipe. {C.} Animum advortite. Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito. {&7Pist&.} Numquid aliud? {&7Chrys&.} Hoc, atque etiam: u/bi erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. {&7Pist&.} O imperatorem probum! {&7Chrys&.} Iam bis bibisse oportuit. {&7Mnes&.} Fugimus._{&7Chrys&.} Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum. @@@@{1IV.v}1 insa/num magnum molior negotium, metuoque ut hodie possiem emolirier. sed nunc truculento mi atque saevo usus senest; nam non conducit hu/ic sycophantiae senem tranquillum e/sse ubi me aspexerit. versabo ego illum hodie, si vivo, probe. tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer. adambulabo ad ostium, ut, quando exeat, extemplo advenienti ei tabellas dem in manum. @@@@{1IV.vi}1 {&7Nicobvlvs&} Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum. {&7Chrys&.} Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi adeundi ad hominem tempus. {&7Nic&.} Quis loquitur prope? atque hic quidem, opinor, Chrysalust. {&7Chrys&.} Accessero. {&7Nic&.} Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua. @1 {&7Chrys&.} Men criminatust? optimest: ego sum malus, ego sum sacer, scelestus. specta rem modo; ego verbum faciam [2nullum]2. {&7Nic&.} Etiam, carnufex, minitare? {&7Chrys&.} Nosces tu illum actutum qualis sit. nunc has tabellas ferre me iussit tibi. orabat, quod istic esset scriptum ut fieret. {&7Nic&.} Cedo. {&7Chrys&.} Nosce signum. {&7Nic&.} Novi. ubi ipse est? {&7Chrys&.} Nescio. nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. scio me e/sse servom. nescio etiam id quod scio. nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus. {&7Nic&.} Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale._ {&7Chrys&.} Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. servos arcessit intus qui me vinciant. bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis. sed conticiscam, nam audio aperiri fores. @@@@{1IV.vii}1 {&7Nic&.} Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. {&7Chrys&.} Quid feci? {&7Nic&.} Impinge pugnum, si muttiverit. quid hae locuntur litterae? {&7Chrys&.} Quid me rogas? ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. {&7Nic&.} Eho tu, * loquitatusne es gnato meo male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam? {&7Chrys&.} Egone istuc dixi? {&7Nic&.} Ita. {&7Chrys&.} Quis homost qui dicat me dixisse istuc? {&7Nic&.} Tace, nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. {&7Chrys&.} Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine. {&7Nic&.} Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo @1 ut pergraecetur tecum, tervenefice. {&7Chrys&.} O stulte, stulte, nescis nunc venire te; atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat. {&7Nic&.} Responde: quis me vendit? {&7Chrys&.} Quem di diligunt adulescens moritur, dum valet sentit sapit. hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, plus iam viginti mortuom esse oportuit: terrai o/dium a/mbulat, iam nil sapit nec sentit, tantist quantist fungus putidus. {&7Nic&.} Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter. numquam auferes hinc aurum. {&7Chrys&.} A/t qui iam dabis. {&7Nic&.} Dabo? {&7Chrys&.} Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet. tum libertatem Chrysalo largibere; ego adeo numquam accipiam. {&7Nic&.} Dic, scelerum caput, dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius? {&7Chrys&.} Sequere hac me, faxo iam scies. {&7Nic&.} Quo gentium? {&7Chrys&.} Tres unos passus. {&7Nic&.} Vel decem. {&7Chrys&.} Agedum tu, Artamo, forem hanc pauxillum a/peri; placide, ne crepa; sat est. accede huc tu. viden convivium? {&7Nic&.} Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. {&7Chrys&.} Qui sunt in lecto illo altero? {&7Nic&.} Interii miser. {&7Chrys&.} Novistine hominem? {&7Nic&.} Novi. {&7Chrys&.} Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier? {&7Nic&.} Admodum. {&7Chrys&.} Quid illa/m, meretricemne esse censes? {&7Nic&.} Quippini? {&7Chrys&.} Frustra es. {&7Nic&.} Quis igitur obsecrost? {&7Chrys&.} Inveneris. ex me quidem hodie numquam fies certior. @@@@{1IV.viii}1 {&7Cleomachvs&} Meamne hi/c Mnesilochus, Nicobuli filius, per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost? @1 {&7Nic&.} Quis ille/st? {&7Chrys&.} Per tempus hic venit miles mihi. {&7Cleom&.} Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere. nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, ni illum exanimalem faxo, si convenero, nive exheredem fecero vitae suae. {&7Nic&.} Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? {&7Chrys&.} Vir hic e/st illius mulieris quacum accubat. {&7Nic&.} Quid, vir? {&7Chrys&.} Vir, inquam. {&7Nic&.} Nuptanest illa, obsecro? {&7Chrys&.} Scies hau/d multo post. {&7Nic&.} Oppido interii miser. {&7Chrys&.} Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus? age nunc vincito me, auscultato filio. dixin tibi ego illum inve/nturum te qualis sit? {&7Nic&.} Quid nunc ego faciam? {&7Chrys&.} Iube sis me exsolvi cito; nam ni/ ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet. {&7Cleom&.} Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. {&7Chrys&.} Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes? {&7Nic&.} Exsolvite istum. perii, pertimui miser. {&7Cleom&.} Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo se haud dicat nactam quem derideat. {&7Chrys&.} Pacisci cum illo paulula pecunia potes. {&7Nic&.} Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet. {&7Cleom&.} Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido. {&7Nic&.} Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, pacisce quid vis. {&7Chrys&.} Ibo et faciam sedulo. quid clamas? {&7Cleom&.} Vbi erus tuos est? {&7Chrys&.} Nusquam. nescio. vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium? {&7Cleom&.} Nihil est quod malim. {&7Chrys&.} Atque ut tibi mala multa ingeram? @1 {&7Cleom&.} Tuo arbitratu. {&7Nic&.} Vt subblanditur carnufex. {&7Chrys&.} Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. {&7Nic&.} Quid fi/t? {&7Chrys&.} Ducentis Phi/lippis rem pepigi. {&7Nic&.} Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico 'dabo'? {&7Chrys&.} Roga hunc tu, tu promitte huic. {&7Nic&.} Promitto, roga. {&7Cleom&.} Ducentos nummos aureos Philippo/s probos dabin? {&7Chrys&.} 'Dabuntur' inque. responde. {&7Nic&.} Dabo. {&7Chrys&.} Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? quid illi/ molestu's? quid illum morte territas? et ego te et ille macta/mus infortunio. si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. {&7Cleom&.} Immo est quoque. {&7Chrys&.} Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva % Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet. {&7Nic&.} Vt iurat! servat me ille suis periuriis. {&7Cleom&.} Vbi nunc Mnesilochus ergost? {&7Chrys&.} Rus misit pater. illa autem in arcem a/biit aedem visere Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. {&7Cleom&.} Abeo ad forum igitur. {&7Chrys&.} Ve/l hercle i/n malam crucem. @1 {&7Cleom&.} Hodie exigam aurum hoc? {&7Chrys&.} Exige, ac suspende te: ne supplicare [2hunc]2 censeas [2tibi]2, nihili homo._ ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro deos immortales) ire huc intro ad filium. {&7Nic&.} Quid eo intro ibis? {&7Chrys&.} Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum. {&7Nic&.} Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, cave pa/rsis in eum dicere. {&7Chrys&.} Etiam me mones? satin est si plura ex me audiet hodie mala, quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?_ {&7Nic&.} Lippi illic oculi servos est simillimus: si non est, nolis esse neque desideres; si est, abstinere quin attingas non queas. nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium. nunc quasi ducentis Phi/lippis emi filium, quos dare promisi militi: quos non dabo temere etiam prius quam filium convenero. numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; verum lubet etiam mi has perlegere denuo: aequomst tabellis consignatis credere._ @@@@{1IV.ix}1 {&7Chrysalvs&} Atri/dae duo fratre/s cluent feci/sse facinus ma/xumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt. non pedibus termento fuit praeut e/go erum expugnabo meum @1 sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. [cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.] nunc prius quam hu/c senex venit, libet la/mentari dum e/xeat. o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringe/ntis Philippis aureis. nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. [Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat; Bacchidem habet secum: ille olim ha/buit ignem qui signum daret, hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.] tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo i/nsunt milites armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc. atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum: exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis. nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; miles Menelaust, ego Agamemno, i/dem Vlixes Lartius, Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae; is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio. nam illi i/tidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum: [2i/n]2 dolis ego pre/nsus sum, ille mendi/cans paene inve/ntus interiit, dum i/bi exquirit fata Iliorum; adsi/militer mi hodie o/ptigit. vi/nctus sum, sed do/lis me exemi: item se i/lle servavi/t dolis. I/lio tria fui/sse audivi fa/ta quae illi fo/rent exitio: signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors; @1 tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur: paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio. nam du/dum primo ut di/xeram nostro/ seni menda/cium et de ho/spite et de auro e/t de lembo, ibi si/gnum ex arce iam abstuli. iam du/o restabant fa/ta tunc, nec ma/gis id ceperam o/ppidum. post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis. [i/bi vix me exsolvi: i/d periclum adsi/milo, Vlixem ut prae/dicant co/gnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se blanditiis exemit et persuasit se/ ut amitteret, i/tem ego dolis me illo e/xtuli e peri/clo et decepi/ senem.] post cu/m magnifico mi/lite, urbes ve/rbis qui inermu/s capit, conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni: eum ego a/deo uno menda/cio devi/ci, uno ictu exte/mpulo ce/pi spolia. is nu/nc ducentos nu/mmos Philippos mi/liti, quos da/re se promisi/t, dabit. nunc a/lteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur I/lio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites. [sed Pri/amus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo, quadringe/ntos filios habet a/tque equidem omnis lectos sine probro: eos e/go hodie omnis contruncabo duo/bus solis ictibus.] [nunc Pri/amo nostro si e/st quis emptor, co/mptionale/m senem vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.] sed Pri/amum adstantem eccum a/nte portam vi/deo. adibo atque adloquar. {&7Nicobvlvs&} Quo/ianam vox pro/pe me sonat? {&7Chrys&.} O Nicobule. {&7Nic&.} Quid fit? qui/d quod te misi, e/cquid egi/sti? {&7Chrys&.} Ro/gas? congredere. {&7Nic&.} Gradior. @1 {&7Chrys&.} Optumus sum orato/r. ad lacrumas coe/gi hominem ca/stigando maleque dictis, quae quidem qui/vi comminisci. {&7Nic&.} Quid ait? {C.} Verbum nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar; tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit. ti/bi me iussit dare, sed metuo, ne/ idem cantent quod priores. nosce signum. estne eius? {&7Nic&.} Novi. libet perlegere has. {C.} Perlege. nunc su/perum limen sci/nditur, nunc a/dest exitium I/lio, turba/t equos lepide li/gneus. {&7Nic&.} Chrysa/le, ades, dum ego has pe/rlego. {&7Chrys&.} Quid me/ tibi adesse opus e/st? {N.} Volo, [ut quod iubeo facias] u/t scias quae hic scri/pta sient. {&7Chrys&.} Ni/l moror neque sci/re volo. {&7Nic&.} Ta/men ades. {&7Chrys&.} Quid opu/st? {&7Nic&.} Taceas: quo/d iubeo id facia/s. {&7Chrys&.} Adero. {&7Nic&.} Eu/ge littera/s minutas. {&7Chrys&.} Qui/ quidem videa/t parum; ve/rum, qui satis vi/deat, grandes sa/tis sunt. {&7Nic&.} Animum advo/rtito igitur. {&7Chrys&.} No/lo inquam. {&7Nic&.} At volo i/nquam. {&7Chrys&.} Quid opust? {&7Nic&.} A/t enim id quod te iu/beo facias. {&7Chrys&.} Iu/stumst [2ut]2 tuo/s tibi servos tuo a/rbitratu se/rviat. {&7Nic&.} Hoc a/ge sis nunciam. {C.} Vbi lubet, recita: au/rium operam ti/bi dico. {&7Nic&.} Cerae/ quidem haud parsit ne/que stilo; sed qui/dquid est, pelle/gere certumst. 'Pate/r, ducentos Phi/lippos quaeso Chry/salo da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.' malum quidem hercle magnum. {&7Chrys&.} Tibi dico. {&7Nic&.} Quid est? {&7Chrys&.} Non prius salutem scripsit? {&7Nic&.} Nusquam sentio. {&7Chrys&.} Non dabis, si sapies; verum si das maxume, ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi: nam ego non laturus sum, si iubeas maxume. sat sic suspectus sum, cum careo noxia. @1 {&7Nic&.} Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. {&7Chrys&.} Inde a principio iam inpudens epistula est. {&7Nic&.} 'Pudet prodire me ad te in conspectum, pater: tantum flagitium te scire audivi meum, quod cum peregrini cubui uxore militis.' pol haud derides; nam ducentis aureis Philippi/s redemi vitam ex flagitio tuam. {&7Chrys&.} Nihil est illorum quin ego illi dixerim. {&7Nic&.} 'Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras. ego animo cupido atque oculis indomitis fui; persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.' prius te/ cavisse ergo qua/m pudere aequom fuit. {&7Chrys&.} Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia. {&7Nic&.} 'Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.' {&7Chrys&.} Estne istuc istic scriptum? {&7Nic&.} Em specta, tum scies. {&7Chrys&.} Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus. {&7Nic&.} 'Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.' {&7Chrys&.} Ne unum quidem hercle, si sapis. {&7Nic&.} Sine perlegam. 'ego ius iurandum verbis conceptis dedi, daturum id me hodie mulieri ante vesperum, prius quam a/ me abiret. nunc, pater, ne perierem cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest, quam propter tantum damni feci et flagiti. cave ti/bi ducenti nummi dividiae fuant; sescenta tanta reddam, si vivo, tibi. vale atque haec cura'. quid nunc censes, Chrysale? {&7Chrys&.} Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, @1 neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, fecisse dicas de mea sententia. verum, ut ego opinor, si/ ego in istoc sim loco, dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. duae condiciones sunt: utram tu a/ccipias vide: vel ut aurum perdas vel ut amator perieret. ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo. {&7Nic&.} Miseret me illius. {&7Chrys&.} Tuos est, non mirum facis. si plus perdundum sit, periisse suaviust, quam illud flagitium volgo dispalescere. {&7Nic&.} Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum. quid ego istic? quod perdundumst properem perdere. binos ducentos Philippos iam intus ecferam, et militi quos dudum promisi miser et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale._ {&7Chrys&.} Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum. scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo. edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum i/llo pignus haud ausim dare; tantas turbellas facio. sed crepuit foris: ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. {&7Nic&.} Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio. ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. {&7Chrys&.} Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. nolo ego mihi credi. {&7Nic&.} Cape vero, odiose facis. {&7Chrys&.} Non equidem capiam. {&7Nic&.} At quaeso. {C.} Dico ut res se habet. {&7Nic&.} Morare. {&7Chrys&.} Nolo, inquam, aurum concredi mihi. vel da aliquem qui servet me. {&7Nic&.} Ohe, odiose facis. {&7Chrys&.} Cedo, si/ necesse est. {&7Nic&.} Cura hoc. iam e/go huc revenero._ {&7Chrys&.} Curatum est_esse te senem miserrumum. @1 hoc est incepta efficere pulcre: bellule mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem; salute nostra atque urbe capta per dolum domum reduco i/ntegrum omnem exercitum. sed, spectatores, vos nunc ne miremini quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror; verum tamen accipientur mulso milites. nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam._ @@@@{1IV.x}1 {&7Philoxenvs&} Quam ma/gis in pectore meo/ foveo quas me/us filius turba/s turbet, quam se a/d vitam et quos a/d mores praeci/pitem inscitus cape/ssat, magis cu/rae est magisque adfo/rmido, ne is pe/reat neu corru/mpatur. scio, fu/i ego illa aetate e/t feci illa omni/a, sed more mode/sto; neque pla/citant mores qui/bus video volgo [2i/n]2 gnatos esse/ parentes: [duxi, ha/bui scortum, po/tavi, dedi, donavi, sed enim i/d raro.] ego da/re me meo gnato i/nstitui, ut animo o/bsequium sume/re possit; aequom e/sse puto, sed nimis nolo desi/diae ei dare lu/dum. nunc Mne/silochum, quod ma/ndavi, viso e/cquid eum ad virtu/tem aut ad frugem o/pera sua compu/lerit, sic ut eu/m, si conveni/t, scio fe-cisse: eo/st ingenio na/tus. @@@@{1V.i}1 {&7Nicobvlvs&} Quicu/mque ubi ubi sunt, qui/ fuerunt quique/ futuri sunt po/sthac stulti/, stolidi, fatui/, fungi, bardi/, blenni, bucco/nes, solu/s ego omnis longe a/ntideo stulti/tia et moribus i/ndoctis. @1 perii/, pudet: hocine me ae/tatis ludo/s bis factum esse i/ndigne? magis quam i/d reputo, tam ma/gis uror quae me/us filius turba/vit. perdi/tus sum atque eradi/catus sum, omni/bus exemplis e/xcrucior. omni/a me mala conse/ctantur, omni/bus exitiis i/nterii. Chrysa/lus med hodie la/ceravit, Chrysa/lus me miserum spo/liavit: is me/ scelus auro usque a/ttondit dolis do/ctis indoctum, u/t lubitumst. ita mi/les memorat me/retricem esse eam quam i/lle uxorem esse a/iebat, omni/aque ut quidque actum est memoravit, eam si/bi hunc annu/m condu/ctam, relicu/om id auri factu/m quod ego ei stulti/ssimus homo promi/sissem: hoc, hoc e/st quo [2cor]2 perace/scit; hoc e/st demum quod pe/rcrucior, me hoc ae/tatis ludi/ficari, [immo edepol sic ludos factum] cano/ capite atque alba/ barba miseru/m me auro esse emu/nctum. perii, ho/c servom meum no/n nauci facere e/sse ausum! atque ego, si a/libi plus pe/rdiderim, minus ae/gre habeam minusque i/d mihi damno du/cam. {&7Phil&.} Certo hi/c prope me mihi ne/scio quis loqui vi/sust; sed quem vi/deo? hic quide/mst pater Mnesilochi. {N.} Eu/ge, socium aeru/mnae et mei mali vi/deo. Philoxe/ne, salve. {&7Phil&.} Et tu. unde a/gis? {&7Nic&.} Vnde homo miser a/tque infortuna/tus. @1 {P.} At po/l ego ibi sum, esse ubi mi/serum hominem decet a/tque infortuna/tum. {&7Nic&.} Igitu/r pari fortuna, ae/tate ut sumus, u/timur. {&7Phil&.} Sic est. se/d tu, qui/d tibist? {&7Nic&.} Po/l mihi par, idem est quo/d tibi. {&7Phil&.} Nu/mquid nam ad fi/lium haec ae/gritudo a/ttinet? {&7Nic&.} A/dmodum. {&7Phil&.} Ide/m mihi mo/rbus in pe/ctorest. {&7Nic&.} A/t mihi Chry/salus o/ptumus homo pe/rdidit fi/lium, me a/tque rem omne/m meam. {&7Phil&.} Qui/d tibi ex fi/lio nam, o/bsecro, aegre/st? {&7Nic&.} Scies: i/d, perit cu/m tuo: ambo ae/que amica/s habent. {&7Phil&.} Qui sci/s? {&7Nic&.} Vidi {&7Phil&.} Ei/ mihi, di/sperii. {&7Nic&.} Qui/d dubitamus pu/ltare atque huc e/vocare ambo/s foras? {&7Phil&.} Haud moror. {&7Nic&.} Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores, nisi mavoltis fores et postes comminui securibus. @@@@{1V.ii}1 {&7Bacchis&} Quis so/nitu ac tumu/ltu tanto/ nomina/t me atque pu/ltat aedes? {&7Nic&.} Ego a/tque hic. {&7Bacch&.} Quid ho/c est nego/ti nam, ama/bo? quis ha/s huc ovi/s adegit? {&7Nic&.} Ovi/s nos voca/nt pessumae/. {&7Soror&} Pastor ha/rum dormi/t, quom haec eunt si/c a pecu/ balita/ntes. {&7Bacch&.} At po/l nitent, haud so/rdidae vide/ntur ambae. {&7Sor&.} Attonsae hae/ quidem a/mbae usque su/nt. {&7Phil&.} Vt vide/ntur deri/dere no/s. {&7Nic&.} Sine suo u/sque arbitra/tu. {&7Bacch&.} Reri/n ter in anno/ tu has to/nsitari? {&7Sor&.} Pol ho/die altera ia/m bis deto/nsa certo est. @1 {&7Bacch&.} Vetulae/ sunt, % thimiame. {&7Sor&.} At bona/s fuisse cre/do. {&7Bacch&.} Vide/n limuli/s, obsecro/, ut intue/ntur? {&7Sor&.} Eca/stor sine o/mni arbitro/r malitia e/sse. {&7Phil&.} Merito ho/c nobis fi/t, qui quidem hu/c veneri/mus. {&7Bacch&.} Coga/ntur quidem i/ntro. {&7Sor&.} Haud scio/ quid eo opu/s sit, quae ne/c lac nec la/nam ullam habe/nt. sic sine a/stent. exso/lvere qua/nti fue/re, omnis fru/ctus iam illi/s decidi/t. non vide/s, ut pala/ntes solae/ liberae/ grasse/ntur? quin aetate cre/do esse mu/tas: ne ba/lant quide/m, quom a pecu/ cetero a/bsunt. stultae a/tque haud malae/ videntur. {&7Sor&.} Revo/rtamur i/ntro, soro/r. {&7Nic&.} Ilico a/mbae mane/te: haec ove/s volunt vos. {&7Sor&.} Pro/digium hoc quide/mst: humana no/s voce appella/nt oves. {&7Nic&.} Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt. {&7Bacch&.} Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam. sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini? {&7Phil&.} Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos. {&7Nic&.} Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis: qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus. {B.} Soror, e/st quod te volo se/creto. {S.} Eho, ama/bo. {N.} Quo illaec a/beunt? {&7Bacch&.} Senem illu/m tibi dedo ulte/riorem, lepide u/t lenitum re/ddas; ego ad hu/nc iratum adgre/diar, [2si]2 possu/mus nos hos intro i/nlicere huc. {S.} Meum pe/nsum ego lepide accu/rabo, quamquam o/diost mortem ample/xari. @1 {B.} Facito u/t facias. {S.} Tacea/s. tu tuom facito: e/go quod dixi haud mu/tabo. {&7Nic&.} Quid illae/c illic in co/nsilio duae se/creto consu/ltant? {&7Phil&.} Quid ai/s tu, homo? {&7Nic&.} Quid me/ vis? {&7Phil&.} Pudet di/cere me tibi qui/ddam. {N.} Quid est quo/d pudeat? {P.} Sed ami/co homini tibi quo/d volo credere ce/rtumst. nihili/ sum. {&7Nic&.} Istuc iam pri/dem scio. sed qui/ nihili es? id me/mora. {&7Phil&.} Tactu/s sum vehemente/r visco; cor sti/mulo foditur. {&7Nic&.} Po/l tibi multo aequi/us est coxendi/cem. sed qui/d istuc est? etsi/ iam ego ipsus quid si/t probe scire puto/ me; verum au/dire etiam ex te/ studeo. {&7Phil&.} Viden ha/nc? {&7Nic&.} Video. {&7Phil&.} Haud mala est mu/lier. {&7Nic&.} Pol ve/ro ista mala et tu/ nihili. {&7Phil&.} Quid mu/lta? ego amo. {&7Nic&.} An amas? {&7Phil&.} $NAI\ GA/R. {&7Nic&.} Tun, ho/mo putide, amato/r istac fieri ae/tate audes? {&7Phil&.} Qui/ non? {&7Nic&.} Quia fla/gitium est. {&7Phil&.} Quid opu/st verbis? meo fi/lio non sum ira/tus, neque te/ tuost aequom esse i/ratum: si ama/nt, sapienter fa/ciunt. {&7Bacch&.} Sequere ha/c. {&7Nic&.} Eunt eccas ta/ndem probri pe/rlecebrae et persua/strices. quid nu/nc? etiam reddi/tis nobis filio/s et servom? an ego e/xperior tecu/m vim maiorem? {&7Phil&.} A/bin hinc? non ho/mo tu quidem es, qui isto/c pacto tam le/pidam inlepide appe/lles. {&7Bacch&.} Senex o/ptime quantumst i/n terra, sine [2me]2 ho/c exorare a/bs te, ut istu/c delictum de/sistas tanto o/pere ire oppugna/tum. {&7Nic&.} Ni abea/s, quamquam tu be/lla es, malum ti/bi magnum dabo ia/m. {&7Bacch&.} Patiar, @1 non me/tuo, ne quid mi/hi doleat quod fe/rias. {&7Nic&.} Vt blandi/loquast! ei mi/hi, metuo. {&7Sor&.} Hic magis tra/nquillust. {&7Bacch&.} I hac me/cum intro atque ibi, si/ quid vis, filiu/m concastiga/to. {N.} Abin a/ me, scelus? {B.} Sine, me/a pietas, te exorem. {N.} Exores tu/ me? {S.} Ego qui/dem ab hoc certe exo/rabo. {P.} Immo ego te o/ro, ut me intro abdu/cas. {&7Sor&.} Lepidu/m te. {&7Phil&.} At scin quo pa/cto me ad te intro a/bducas? {&7Sor&.} Mecum u/t sis. {&7Phil&.} Omni/a quae cupio co/mmemoras. {&7Nic&.} Vidi e/go nequam homines, ve/rum te nemi/nem deteriorem. {&7Phil&.} I/ta sum. {&7Bacch&.} I hac me/cum intro, ubi tibi si/t lepide victi/bus, vino atque ungue/ntis. {&7Nic&.} Satis, sa/tis iam vostrist co/nvivi: me ni/l paenitet ut sim a/cceptus: quadringe/ntis Philippis fi/lius me et Chrysa/lus circumduxe/runt. quem qui/dem ego ut non excru/ciem, alte/rum tantum auri no/n meream. {&7Bacch&.} Quid ta/ndem, si dimi/dium auri reddi/tur, in hac mecum i/ntro? atque ut eis de/licta ignosca/s. {&7Phil&.} Faciet. {&7Nic&.} Minime, nolo. nil mo/ror, sine sic. malo i/llos ulcisci a/mbo. {&7Phil&.} Etia/m tu, homo nihili? quo/d di dant boni ca/ve culpa tua amissis: dimi/dium auri datur: a/ccipias, pote/sque et scortum accu/mbas. {&7Nic&.} Egon u/bi filius corru/mpatur meus, i/bi potem? {Phil.} Potandumst. @1 {&7Nic&.} Age iam, i/d ut ut est, e/tsi est de/decori, patia/r, facere inducam a/nimum: egon, cum hae/c cum illo accubet, i/nspectem? {&7Bacch&.} Immo equide/m pol tecum accu/mbam, te ama/bo et te amplexa/bor. {&7Nic&.} Caput pru/rit, perii, vi/x negito. {&7Bacch&.} Non ti/bi venit in mente/m, amabo, si du/m vivas tibi be/ne facias tam po/l id quidem esse haud perlo/nginquom, neque, si ho/c hodie amissi/s, post in morte e/venturum esse u/mquam? {N.} Quid ago/? {P.} Quid agas? rogita/s etiam? {N.} Libet e/t metuo. {B.} Quid me/tuis? {&7Nic&.} Ne obno/xius filio sim e/t servo. {&7Bacch&.} Mel me/um, amabo, etsi haec fi/unt, tuost: u/nde illum sume/re censes, nisi quo/d tute illi de/deris? hanc ve/niam illis sine te e/xorem. {&7Nic&.} Vt terebra/t! satin offirma/tum quod mi/hi erat, id me exo/rat? tua sum o/pera et propter te i/mprobior. {&7Bacch&.} Nemi/nis quam mea mave/llem. satin e/go istuc habeo fi/rmatum? {&7Nic&.} Quod se/mel dixi haud muta/bo. {&7Bacch&.} It die/s, ite intro accu/bitum, filii/ vos exspecta/nt intus. {&7Nic&.} Quam qui/dem actutum emoria/mur. {S.} Vespe/r hic est, sequimini. {N.} Du/cite nos quo lu/bet tamquam quidem addi/ctos. {&7Bacch&.} Lepide i/psi hi sunt capti/, suis qui filii/s fecere insi/dias. {&7Grex&} Hi/ senes nisi fui/ssent nihili iam i/nde ab adulesce/ntia, non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus; neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri, ut apud lenones rivales filiis fierent patres. spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere. @1 @@@@{1CAPTIVI}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Hos quos videtis stare hic captivos duos, %illi qui astant, hi stant ambo, non sedent; hoc vos mihi testes estis me verum loqui. senex qui hic habitat Hegio est huius pater. sed is quo pacto serviat suo sibi patri, id ego hic apud vos proloquar, si operam datis. seni huic fuerunt filii nati duo; alterum quadrimum puerum servos surpuit eumque hi/nc profugiens vendidit in Alide patri huius. iam hoc tenetis? * optume est. nega/t hercle ille ultimus. accedito. si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules, quando histrionem cogis mendicarier. ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum. vos qui potestis ope vestra censerier, accipite relicuom: alieno uti nil moror. fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri domo que/m profugiens dominum abstulerat vendidit. is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem, quia quasi una aetas erat. @1 hic nunc domi se/rvit suo patri, nec scit pater; enim ve/ro di nos quasi pilas homines habent. rationem habetis, quo modo unum amiserit. postquam belligerant Aetoli cum Aleis, ut fit in bello, capitur alter filius: medicus Menarchus emit ibidem in Alide. coepit captivos commercari hic Aleos, si quem reperire possit qui mutet suom, illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist. et quoniam heri indaudivit, de summo loco summoque genere captum esse equitem Aleum, nil pretio parsit, filio dum parceret: reconciliare ut facilius posset domum, emi/t hosce e praeda ambos de quaestoribus. hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum. itaque inter se commutant vestem et nomina; illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus: huius i/llic, hic illius hodie fert imaginem. et hic ho/die expediet hanc docte fallaciam, et suom erum faciet libertatis compotem, eodemque pacto fratrem servabit suom reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis plus insciens quis fecit quam prudens boni. sed inscientes sua sibi fallacia ita compararunt et confinxerunt dolum itaque hi commenti, de sua sententia ut in se/rvitute hic ad suom maneat patrem: ita nunc ignorans suo sibi servit patri; homunculi quanti sunt, quom recogito! @1 haec res agetur nobis, vobis fabula. sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim. profecto expediet fabulae huic operam dare. non pertractate facta est neque item ut ceterae: neque spurcidici insunt versus, immemorabiles; hic neque periurus leno est nec meretrix mala neque miles gloriosus; ne vereamini, quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis: foris i/llic extra scaenam fient proelia. nam hoc paene iniquomst, comico choragio conari desubito agere nos tragoediam. proin si quis pugnam expectat, litis contrahat: valentiorem nactus adversarium si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, adeo ut spectare postea omnis oderit. abeo. valete, iudices iustissimi domi duellique duellatores optumi. @1 @@@@{1I.i}1 {&7Ergasilvs&} Iuventus nomen indidit Scorto mihi, eo qui/a invocatus soleo esse in convivio. scio absu/rde dictum hoc derisores dicere, at ego aio recte. nam scortum in convivio sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat. estne invocatum an non [2est? est]2 planissume; verum hercle vero nos parasiti planius, quos numquam quisquam neque vocat neque invocat. quasi mures semper edimus alienum cibum; ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, simul prolatae res sunt nostris dentibus. quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, suo sibi suco vivont, ros si non cadit, item parasiti rebus prolatis latent in occu/lto miseri, victitant suco suo, dum ruri rurant homines quos ligurriant. prolatis rebus parasiti venatici sumus, quando res redierunt, molossici @1 odiosicique et multum incommodestici. et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est. nam postquam meus rex est potitus hostium_ ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis; nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide, Philopolemus, huius Hegionis filius senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo; nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia inhonestum et maxime alienum ingenio suo: homines captivos commercatur, si queat aliquem invenire, suom qui mutet filium. quod quidem ego nimis quam cupio * ut impetret; nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam. [2nam]2 nulla est spes iuventu/tis, sese omnis amant; ille de/mum antiquis est adulescens moribus, cuius nu/mquam voltum tranquillavi gratiis. condigne pater est eius moratus moribus. nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium, unde sa/turitate saepe ego exii ebrius. @@@@{1I.ii}1 {&7Hegio&} Advorte animum sis tu: istos captivos duos, heri quos emi de praeda a quaestoribus, @1 eis indito catenas singularias istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito; sinito ambulare, si foris si intus volent, sed uti adserventur magna diligentia. liber captivos avis ferae consimilis est: semel fugiendi si data est occasio, satis est, numquam postilla possis prendere. {&7Lorarivs&} Omnes profecto liberi lubentius sumus qua/m servimus. {&7Heg&.} Non videre ita tu quidem. {&7Lor&.} Si non est quod dem, mene vis dem ipse_in pedes? {&7Heg&.} Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi. {&7Lor&.} Avis me/ ferae consimilem faciam, ut praedicas. {&7Heg&.} Ita ut di/cis: nam si faxis, te in caveam dabo. sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, visam ne nocte hac quippiam turbaverint. inde me/ continuo recipiam rursum domum. {&7Erg&.} Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam miserum senem. sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, vel carnificinam hunc facere possum perpeti. {&7Heg&.} Quis hic lo/quitur? {&7Erg&.} Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser; ossa atque pellis sum miser a macritudine; neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi: foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. {&7Heg&.} Ergasile, salve. {&7Erg&.} Di te bene ament, Hegio. {&7Heg&.} Ne fle. {&7Erg&.} Egone illum non fleam? e/gon non defleam Talem adulescentem? {&7Heg&.} Semper sensi, filio @1 meo te e/sse amicum, et illum intellexi tibi. {&7Erg&.} Tum denique homines nostra intellegimus bona, quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, expertus quanti fuerit nunc desidero. {&7Heg&.} Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facerest, cui ille est unicus? {&7Erg&.} Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio, numquam istuc dixis neque animum induxis tuom; tibi ille u/nicust, mi etiam unico magis unicus. {&7Heg&.} Laudo, malum cum amici tuom ducis malum. nunc habe bonum animum. {&7Erg&.} Eheu, huic illud dolet, quia nunc remissus est edendi exercitus. {&7Heg&.} Nullumne interea nactu's, qui posset tibi remissum quem dixti imperare exercitum? {&7Erg&.} Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam, quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos. {&7Heg&.} Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam. multis et multigeneribus opus est tibi militibus: primumdum opus est Pistorensibus; eorum sunt aliquot genera Pistorensium: opus Pa/niceis est, opus Placentinis quoque; opus Turdetanis, opust Ficedulensibus; iam maritumi omnes milites opus sunt tibi. {&7Erg&.} Vt saepe summa ingenia in occulto latent; hic qualis imperator nunc privatus est. @1 {&7Heg&.} Habe modo bonum animum, nam illum confido domum in his diebus me reconciliassere. nam eccum hic captivom adulescentem [2intus]2 Aleum, prognatum genere summo et summis ditiis: hoc illum me mutare confido pote. {&7Erg&.} Ita di deaeque faxint. sed num quo foras vocatus [2es]2 ad cenam? {&7Heg&.} Nusquam, quod sciam. sed quid tu id quaeris? {&7Erg&.} Quia mi est natalis dies; propterea te vocari ad te ad cenam volo. {&7Heg&.} Facete dictum. sed si pauxillo potes contentus esse. {&7Erg&.} Ne perpauxillum modo, nam istoc me assiduo victu delecto domi; age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus. {&7Heg&.} Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi. sed si venturu's, temperi. {&7Erg&.} Em, vel iam otium est. {&7Heg&.} I modo, venare leporem: nunc irim tenes; nam meus scruposam victus commetat viam. {&7Erg&.} Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules: cum calceatis dentibus veniam tamen. {&7Heg&.} Asper meus victus sane est. {&7Erg&.} Sentisne essitas? {&7Heg&.} Terrestris cena est. {&7Erg&.} Sus terrestris bestia est. {&7Heg&.} Multis holeribus. {&7Erg&.} Curato aegrotos domi. numquid vis? {&7Heg&.} Venias temperi. {&7Erg&.} Memorem mones._ {&7Heg&.} Ibo intro atque intus subducam ratiunculam, quantillum argenti mi a/pud trapezitam siet. ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero._ @1 @@@@{1II.i}1 {&7Lorarii&} Si di i/mmortales i/d voluerunt, vo/s hanc aerumnam e/xsequi, dece/t id pati animo ae/quo: si id facie/tis, levior la/bos erit. domi fui/stis, credo, li/beri: nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere. indigna digna habenda sunt, erus quae facit. {&7Captivi&} Oh oh oh. {&7Lor&.} E/iulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus: in re/ mala animo si/ bono utare, a/diuvat. {&7Tyndarvs&} At no/s pudet, quia cu/m catenis su/mus. {&7Lor&.} At pigeat po/stea nostrum erum, si vos e/ximat vi/nculis, au/t soluto/s sinat, quo/s argento e/merit. {&7Tynd&.} Quid a no/bis metuit? sci/mus nos no/strum officiu/m quod est, si/ soluto/s sinat. {&7Lor&.} A/t fugam fi/ngitis: se/ntio quam rem a/gitis. {&7Philocrates&} No/s fugiamus? quo/ fugiamus? {L.} In patriam. {P.} Apage, haud no/s id deceat, fu/gitivos imita/ri. {&7Lor&.} Immo edepol, si e/rit occasio, hau/d dehortor. {&7Tynd&.} V/num exora/re vos si/nite nos. {&7Lor&.} Qui/dnam id est? {&7Tynd&.} V/t sine hisce arbitris a/tque vobis nobis de/tis lo/cum loquendi. {&7Lor&.} Fi/at. absce/dite hinc: no/s conceda/mus huc. se/d brevem ora/tionem i/ncipisse. @1 {&7Tynd&.} Em istu/c mihi certum erat. co/ncede huc. {&7Lor&.} Abi/te ab i/stis. {&7Tynd&.} Obno/xii a/mbo vo/bis sumus pro/pter hanc re/m, quom quae vo/lumus nos copia est % ea facitis nos compotes. {&7Phil&.} Se/cede huc nu/nciam, si/ videtu/r, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia. nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam provenit. nam si/ erus mihi es tu a/tque ego me tu/om esse servom assi/mulo, tamen vi/so opust, cauto est opus, ut hoc so/brie sineque a/rbitris accu/rate aga/tur, docte e/t dilige/nter; tanta i/ncepta re/s est: haud so/mniculo/se hoc age/ndum est. {&7Tynd&.} Ero u/t me vole/s esse. {&7Phil&.} Spe/ro. {&7Tynd&.} Nam tu/ nunc vide/s pro tuo/ caro ca/pite carum o/fferre [2me/]2 meum capu/t vilita/ti. {&7Phil&.} Scio. {&7Tynd&.} At sci/re memento, qua/ndo id quo/d voles habe/bis; nam fe/re maxima pars mo/rem hunc homine/s habent: quod si/bi volunt, dum id i/mpetrant, boni/ sunt; sed i/d ubi iam penes se/se habent, e/x bonis pe/ssimi et frau/dulenti/ssimi fi/unt: nunc u/t mihi te/ volo esse au/tumo. [quo/d tibi sua/deam, sua/deam meo/ patri.] {&7Phil&.} Po/l ego si te au/deam, meu/m patrem no/minem: na/m secundu/m patrem tu e/s pater pro/ximus. @1 {&7Tynd&.} Au/dio. {&7Phil&.} Et propte/rea saepiu/s te uti memi/neris moneo: non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum_ quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem_ per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conse/rvitium commune, quo/d hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris. {&7Tynd&.} Scio quidem me te esse nunc et te esse me. {&7Phil&.} Em istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis i/n hac astutia. @@@@{1II.ii}1 {&7Hegio&} Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero. ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras? {&7Phil&.} Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego, ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus. {&7Heg&.} Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet; etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est. an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia? {&7Phil&.} Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere, neque te nobis, si/ abeamus hinc, si fuat occasio. {&7Heg&.} Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius. {&7Phil&.} Captus est? {&7Heg&.} Ita. {&7Phil&.} Non igitur nos soli ignavi fuimus. {&7Heg&.} Secede huc. nam sunt quae e/x te solo scitari volo. quarum rerum te falsilocum mi esse nolo. {&7Phil&.} Non ero quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi. {&7Tynd&.} Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet. @1 ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet. sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem, nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe. {&7Heg&.} Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. {&7Phil&.} Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume, id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus, nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. {&7Tynd&.} Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, nam ad sapientiam huius * nimius nugator fuit. ut facete orationem ad servitutem contulit. {&7Heg&.} Quo de genere natust illic Philocrates? {&7Phil&.} Polyplusio: quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. {H.} Quid ipsus hic? quo honore est illic? {P.} Summo, atque ab summis viris. {&7Heg&.} [Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,] quid divitiae, suntne opimae? {&7Phil&.} Vnde excoquat sebum senex. {&7Heg&.} Quid pater, vivitne? {&7Phil&.} Vivom, cum inde abimus, liquimus; nunc vivat[2ne]2 necne, id Orcum scire oportet scilicet. {&7Tynd&.} Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est. {&7Heg&.} Quid erat ei nomen? {&7Phil&.} Thensaurochrysonicochrysides. {&7Heg&.} Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est. {&7Phil&.} Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam. [nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.] {&7Heg&.} Quid tu ais? tenaxne pater est eius? {&7Phil&.} Immo edepol pertinax; quin etiam ut magis no/scas: Genio suo ubi quando sacruficat, ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide. @1 {&7Heg&.} Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero. Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit. na/m ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi; haec tu eadem si confiteri vis, tua [2ex]2 re feceris: quae tamen scio scire me ex hoc. {&7Tynd&.} Fecit officium hic suom, cum tibi est confessus verum, quam[2quam]2 volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi, non ego istu/nc me potius quam te metuere aequom censeo. vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles; memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet. sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet: me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum; qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor. et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae, habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet. Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim. {&7Heg&.} Loquere audacter. {&7Tynd&.} Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio. est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt: is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit; bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. quam tu filium tuom, tam pa/ter me meus desiderat. {&7Heg&.} Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi? {&7Tynd&.} Ego patri meo esse fateor summas divitias domi meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: ne patri, tam e/tsi sum unicus, decere videatur magis, me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo @1 potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere. {&7Heg&.} [Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.] non ego o/mnino lucrum omne esse utile homini existimo: scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit; est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum. odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam. nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias. filius meus illic apud vos servit captus Alide: eum si reddis mihi, praeterea u/num nummum ne duis; et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes. {&7Tynd&.} Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo. sed is privatam servitutem servit illi an publicam? {&7Heg&.} Privatam medici Menarchi. {&7Tynd&.} Pol is quidem huius est cliens. tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit. {&7Heg&.} Fac is homo ut redimatur. {&7Tynd&.} Faciam. sed te id oro, Hegio_ {&7Heg&.} Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. {&7Tynd&.} Ausculta, tum scies. ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, ut is homo redimatur illi. {&7Heg&.} Immo alium potius misero hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem, qui tua quae tu iusseris mandata ita u/t velis perferat. {&7Tynd&.} At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris. hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia, neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius. @1 ne vereare, meo periclo hu/ius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me e/sse scit erga se benevolum. {&7Heg&.} Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. {&7Tynd&.} Volo; quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo. {&7Heg&.} Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas mihi des pro illo? {&7Tynd&.} Optuma immo. {&7Heg&.} Solvite istum nunciam, atque utrumque. {&7Tynd&.} Di tibi omnis omnia optata offerant, cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis. hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret. {&7Heg&.} Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis. nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? {&7Tynd&.} Voca. @@@@{1II.iii}1 {&7Heg&.} Quae res bene vortat mihi meoque filio vobisque, volt te novos erus operam dare tuo veteri domino, quod is velit, fideliter. nam ego te aestumatum hui/c dedi viginti minis, hic autem te/ ait mittere hinc velle ad patrem, meum ut illic redimat filium, mutatio inter me atque illum ut nostris fiat filiis. {&7Phil&.} Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum; pro rota me uti licet: vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis. {&7Heg&.} Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum, cum servitutem i/ta fers ut ferri decet. sequere. em tibi hominem. {&7Tynd&.} Gratia/m habeo tibi, quom copiam istam mi et potestatem facis, ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim @1 patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat. nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare, ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem, si non rebitas huc, ut viginti minas dem pro te. {&7Phil&.} Recte convenisse sentio. nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium, qui hinc ad se veniat. {&7Tynd&.} Ergo animum advortas volo quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem. {&7Phil&.} Phi/locrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, ut potissimum quod in rem recte conducat tuam, id petam idque persequar corde et animo atque viribus. {&7Tynd&.} Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo: omnium primum salutem dicito matri et patri et cognatis et si quem alium benevolentem videris; me hic valere et servitutem servire huic homini optumo, qui me honore honestiorem semper fecit et facit. {&7Phil&.} Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen. {&7Tynd&.} Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror. dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit de huius filio. {&7Phil&.} Quae memini, mora mera est monerier. {&7Tynd&.} Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem. {&7Phil&.} Meminero. {H.} At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime. {&7Phil&.} Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit. {&7Heg&.} Meus mihi, suos cuique est carus. {&7Phil&.} Numquid aliud vis patri nuntiari? {&7Tynd&.} Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) @1 beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen; neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet, Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu % et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius. nam tua opera et comitate et virtute et sapientia fecisti ut redire liceat ad parentis denuo, cu/m apud hunc confessus es et genus et divitias meas: quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia. {&7Phil&.} Feci ego ista u/t commemoras, et te meminisse id gratum est mihi. merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, si/ ego item memorem quae me erga multa fecisti bene, nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius [2tu]2 mihi obsequiosus semper fuisti. {&7Heg&.} Di vostram fidem, hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi. videas corde amare inter se. quantis [2lautus]2 laudibus suom erum servos collaudavit. {&7Tynd&.} Po/l istic me haud centesimam partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus. {&7Heg&.} Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter. {&7Phil&.} Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi; id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio, me infidelem non futurum Philocrati. {&7Heg&.} Probus es homo. {&7Phil&.} Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi. {&7Tynd&.} Istaec dicta te experiri et operis et factis volo; @1 et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo, atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas; sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et me/am esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e/ conspectu abscesseris, quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium; [scito te hinc minis viginti ae/stumatum mittier.] fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras: nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia; serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni. haec per dexteram tuam te dextera retinens manu opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi. tu ho/c age. tu mihi/ erus nunc es, tu patronus, tu pater, tibi commendo spes opesque meas. {&7Phil&.} Mandavisti satis. satin habes, mandata quae sunt facta si refero? {&7Tynd&.} Satis. {&7Phil&.} Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia. numquid aliud? {&7Tynd&.} Vt quam primum possis redeas. {&7Phil&.} Res monet. {&7Heg&.} Sequere me, viaticum ut dem a/ trapezita tibi, eadem opera a praetore sumam syngraphum. {&7Tynd&.} Quem syngraphum? {&7Heg&.} Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum. tu intro abi. {T.} Bene ambulato._{P.} Bene vale. {H.} Edepol rem meam constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus; expedivi ex servitute filium, si dis placet. at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu. servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem ecferat sine custodela. [2iam]2 ego apparebo domi; ad fratrem modo captivos alios inviso meos, @1 eadem percontabor, ecquis hunc a/dulescentem noverit. sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo._ @@@@{1III.i}1 {&7Ergasilvs&} Mi/ser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit, sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit; ille miserrimust, qui cum esse cupit, [2tum]2 quod edit non habet. nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi; neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, ita venter gutturque resident esurialis ferias. ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat. nil morantur iam Lacones unisubselli viros, plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia: eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi; ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia, ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt quam in tribu/ aperto capite sontes condemnant reos; neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant. na/m uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro. 'salvete' inquam. 'quo imus una' i/nquam 'ad prandium?' atque illi tacent. 'quis ait "hoc" aut quis profitetur?' inquam. quasi muti silent, neque me rident. 'ubi cenamus?' inquam. a/tque illi abnuont. dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus, quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier: nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri; @1 ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent. abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier; pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res. omnes [2de]2 compecto re/m agunt, quasi in Velabro olearii. nunc redeo inde, quoniam me/ ibi video ludificarier. item alii parasiti frustra obambulabant in foro. nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi: qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero. nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica; si e/a decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam._ @@@@{1III.ii}1 {&7Hegio&} Quid est sua/vius, quam bene re/m gerere, bono/ publico/, sic ut e/go feci heri/, cum emi ho/sce homines: ubi qui/sque vident, eu/nt obviam gratula/nturque ea/m rem. i/ta me miserum restitando retinendoque lassum reddiderunt: vix e/x gratula/ndo mise/r iam eminebam. tandem a/bii ad praeto/rem; ibi/ vix requie/vi: rogo sy/ngraphum, datur mi i/lico; dedi Ty/ndaro: ille abii/t domum. inde i/lico praevo/rtor domu/m, postquam id a/ctum est; eo pro/tinus ad fratre/m, mei ubi su/nt alii capti/vi. rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem; dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque, @1 eum sibi ut liceat videre: iussi i/lico hunc exsolvi. nunc tu sequere me, ut quo/d me oravisti i/mpetres, eum ho/minem uti conve/nias._ @@@@{1III.iii}1 {&7Tyndarvs&} Nunc i/llud est, cum me/ fuisse quam e/sse nimio ma/velim: nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se. hic ille/st dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque % exi/lium exitio est ne/que adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis: operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, o/mnis res palam est, ne/que de hac re negotium est, qui/n male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque. perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro % is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est. neque ia/m Salus servare, si volt, me potest, nec copia est, nisi si a/liquam corde machinor astutiam. qua/m, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas nuga/s ineptus incipisso. haereo. @@@@{1III.iv}1 {&7Hegio&} Quo illu/m nunc hominem pro/ripuisse fo/ras se dicam ex ae/dibus? {&7Tynd&.} Nu/nc enim vero ego o/ccidi: eu/nt ad te hostes, Tyndare. @1 qui/d loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor? mihi re/s omnis i/n incerto sita est. quid rebus confidam meis? utina/m te di prius perderent, quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis. occi/sa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam. {&7Heg&.} Sequere. e/m tibi hominem. adi, atque adloquere. {&7Tynd&.} Quis homo est me hominum miserior? {&7Aristophontes&} Qui/d istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare, proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris? equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, tu usque a puero servitutem servivisti in Alide. {&7Heg&.} Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. {&7Tynd&.} Hegio/, hic homo/ rabiosus habitus est in Alide, ne tu quo/d istic fabuletur auris immittas tuas. nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, et illic isti qui insputatur morbus interdum venit. proin tu ab istoc procul recedas. {&7Heg&.} Vltro istum a me. {A.} Ain, verbero? me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me o/pus sit insputarier? {&7Heg&.} Ne verere, multos iste morbus homines macerat, quibus insputari saluti fuit atque is profuit. {&7Arist&.} Quid tu autem? etiam huic credis? {&7Heg&.} Quid ego credam huic? {&7Arist&.} Insanum esse me? {&7Tynd&.} Viden tu hunc, quam i/nimico voltu intuetur? concedi optumumst, Hegio: fit quo/d tibi ego dixi, gli/scit rabies, cave tibi. {&7Heg&.} Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum. {&7Tynd&.} Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. {&7Heg&.} At etiam te suom sodalem esse aibat. {&7Tynd&.} Haud vidi magi/s. @1 et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste. {&7Arist&.} At etiam, furcifer, male loqui mi aude/s? non ego te novi? {&7Heg&.} Pol planum id quidem est, non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides. {&7Arist&.} Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat. {&7Tynd&.} Tu e/nim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio. {&7Arist&.} Pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. {&7Tynd&.} Em. {&7Arist&.} Dic modo: tun negas te Tyndarum esse? {T.} Ne/go, inquam. {A.} Tun te Philocratem esse ais? {&7Tynd&.} E/go, inquam. {&7Arist&.} Tune huic credis? {&7Heg&.} Plus quidem quam tibi aut mihi. nam i/lle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem ad patrem huius. {&7Arist&.} Quem patrem, qui servos est? {T.} Et tu quidem servos es, liber fuisti, et ego me confido fore, si huius huc reconciliasso in libertatem filium. {&7Arist&.} Quid ais, furcifer? tun te gnatum [2esse]2 memoras liberum? {&7Tynd&.} Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. {A.} Quid est? ut scelestus, Hegio, nunc iste [2te]2 ludos facit. na/m is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. {&7Tynd&.} Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist, omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis: est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis. {&7Arist&.} Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere. atque, ut perspicio, profecto iam a/liquid pugnae edidit. filium tuom quo/d redimere se ait, id ne utiquam mihi placet. {&7Tynd&.} Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant. illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. {&7Arist&.} Quin tute is es: neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. @1 {&7Tynd&.} Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit? {&7Arist&.} Enim iam nequeo contineri. {T.} Heus, audin quid ait? quin fugis? iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes comprehendi. {&7Arist&.} Crucior. {&7Tynd&.} Ardent oculi: fit opus, Hegio; viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? atra bilis agitat hominem. {&7Arist&.} At pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat. {&7Tynd&.} Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum. hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis. {&7Arist&.} Crucior, lapidem non habere me/, ut illi mastigiae cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis. {&7Tynd&.} Audin lapidem quaeritare? {&7Arist&.} Solus te solum volo, Hegio. {&7Heg&.} Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam. {&7Tynd&.} Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi mordicus. {&7Arist&.} Neque pol me insanum, He/gio, esse creduis neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat. verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo, dum istic itidem vinciatur. {&7Tynd&.} Immo enim vero, Hegio, istic, qui volt, vinciatur. {&7Arist&.} Tace modo. ego te, Philocrates false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. quid mi abnutas? {&7Tynd&.} Tibi ego abnuto? {A.} Quid agat, si absis longius? {&7Heg&.} Quid ais? quid si adeam hunc insanum? {&7Tynd&.} Nugas. ludificabitur, garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides. {&7Heg&.} Nihili facio. tamen adibo. {&7Tynd&.} Nunc ego omnino occidi, nunc ego inte/r sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. {&7Heg&.} Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis. {&7Arist&.} Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio. sed hoc primu/m, me expurigare tibi volo, me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio. @1 at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. {H.} Eho dic mihi, quis illic igitur est? {&7Arist&.} Quem dudum dixi a principio tibi. hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi et parentum et libertatis apud te deliquio siet. {H.} Quid tu ais? {T.} Me tuom esse servom et te meum erum. {H.} Haud istuc rogo. fuistin liber? {&7Tynd&.} Fui. {&7Arist&.} Enim vero non fuit, nugas agit. {&7Tynd&.} Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, qui id tam audacter dicere audes? {&7Arist&.} Puerum te vidi puer. {&7Tynd&.} At ego te video maior maiorem: e/m rursum tibi. meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam? {&7Heg&.} Fuitne huic pate/r Thensaurochrysonicochrysides? {&7Arist&.} Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem. Philocrati Theodoromedes fuit pater. {&7Tynd&.} Pereo probe. quin quiescis? [2i]2 dierectum cor meum, ac suspende te. tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine. {&7Heg&.} Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide neque esse hunc Philocratem? {A.} Tam satis quam numquam hoc invenies secus. sed ubi is nunc est? {&7Heg&.} Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume. sed vide sis. {&7Arist&.} Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. {&7Heg&.} Certon? {&7Arist&.} Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius. Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. {&7Heg&.} Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis. sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? {&7Arist&.} Dicam tibi: macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. {&7Heg&.} Convenit. {&7Tynd&.} Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim. vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. {&7Heg&.} Verba mihi data esse video. {&7Tynd&.} Quid cessatis, compedes, currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam? @1 {&7Heg&.} Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum. nuculeum amisi, retinui pignori putamina. ita mihi sto/lido sursum versum os sublevere offuciis. hic quidem me/ numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora. {&7Colaphvs&} Num lignatum mittimur? @@@@{1III.v}1 {&7Heg&.} Ini/cite huic manicas * mastigiae. {&7Tynd&.} Quid hoc e/st negoti? quid ego deliqui? {&7Heg&.} Rogas, sator sartorque scelerum, et messor maxume? {&7Tynd&.} Non occatorem dicere audebas prius? nam semper occant prius quam sariunt rustici. {&7Heg&.} At ut co/nfidenter * mihi contra astitit. {&7Tynd&.} Decet innocentem servom a/tque innoxium confidentem esse, suom apud erum potissimum. {&7Heg&.} Adstringite isti sultis vehementer manus. {&7Tynd&.} Tuo/s sum, tu has quidem vel praecidi iube. sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi? {&7Heg&.} Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes, res ac rationes meas: @1 ita mi exemisti Philocratem fallaciis. illum esse servom credidi, te liberum; ita vosmet aiebatis itaque nomina inter vos permutastis. {&7Tynd&.} Fateor, omnia facta esse ita ut [2tu]2 dicis, et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia; an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? {&7Heg&.} At cum cruciatu maxumo id factumst tuo. {&7Tynd&.} Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo. si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, at erit mi hoc factum mortuo memorabile, [2me]2 meum erum captum ex servitute atque hostibus reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, meumque potius me caput periculo praeoptavisse, quam is periret, ponere. {&7Heg&.} Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. {&7Tynd&.} Qui per virtutem, periit, at non interit. {&7Heg&.} Quando ego te exemplis pessumis cruciavero atque ob sutelas tuas te morti misero, vel te interiisse vel periisse praedicent; dum pereas, nihil intererit: dicant vivere. {&7Tynd&.} Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, si ille huc rebitet, sicut confido affore. {&7Arist&.} Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio quid hoc si/t negoti. meus sodalis Philocrates in libertate est ad patrem in patria. bene est, nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, qui nunc propter me meaque verba vinctus est. {&7Heg&.} Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui? @1 {&7Tynd&.} Votuisti. {&7Heg&.} Cur es ausus mentiri mihi? {&7Tynd&.} Quia vera obessent illi quoi operam dabam: nunc falsa prosunt. {&7Heg&.} At tibi oberunt. {&7Tynd&.} Optumest. at erum servavi, quem servatum gaudeo, cui me custodem addiderat erus maior meus. sed malene id factum a/rbitrare? {&7Heg&.} Pessume. {&7Tynd&.} At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. nam cogitato, si quis hoc gnato tuo tuos servos faxit, qualem haberes gratiam? emitteresne necne eum servom manu? essetne apud te is servos acceptissimus? responde. {&7Heg&.} Opinor. {&7Tynd&.} Cur ergo iratus mihi es? {&7Heg&.} Quia illi fuisti quam mihi fidelior. {&7Tynd&.} Quid? tu una nocte postulavisti et die recens captum hominem, nuperum novicium, te perdocere ut melius consulerem tibi, quam illi, quicum una [2a]2 puero aetatem exegeram? {&7Heg&.} Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite, ubi ponderosas crassas capiat compedes. inde ibis porro in latomias lapidarias. ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi. {&7Arist&.} Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, ne tu istunc hominem perduis. {&7Heg&.} Curabitur; nam noctu nervo vinctus custodibitur, interdius sub terra lapides eximet: diu ego hu/nc cruciabo, non uno absolvam die. {&7Arist&.} Certumne est ti/bi istuc? {&7Heg&.} Non moriri certius. abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, iubete huic crassas compedes impingier; inde extra portam ad meum libertum Cordalum in lapicidinas facite deductus siet: @1 atque hunc me velle dicite ita curarier, ne qui deterius huic sit quam cui pessume est. {&7Tynd&.} Cur ego te invito me esse salvom postulem? periclum vitae meae tuo stat periculo. post mortem in morte nihil est quod metuam mali. etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen breve spatium est perferundi quae minitas mihi. vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres. tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale; nam mihi propter te hoc optigit. {&7Heg&.} Abducite. {&7Tynd&.} At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates, ut mi eius facias conveniundi copiam. {&7Heg&.} Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. {&7Tynd&.} Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul._ {&7Heg&.} Illic e/st abductus recta in phylacam, ut dignus est. ego illi/s captivis aliis documentum dabo, ne tale quisquam facinus incipere audeat. quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, usque offrenatum suis me ductarent dolis. nunc certum est nulli posthac quicquam credere. satis su/m semel deceptus. speravi miser ex servitute me exemisse filium: ea spes elapsa est. perdidi unum filium, puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, neque eum servom umquam repperi neque filium; maior potitus hostium est. quod hoc e/st scelus? quasi in orbitatem liberos produxerim. sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis miserere certum est, quia mei miseret neminem._ {&7Arist&.} Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo._ @1 @@@@{1IV.i}1 {&7Ergasilvs&} Iu/ppiter supreme, servas me measque auges opes, ma/ximas opimitates opiparasque offers mihi, laude/m lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompa/m penum, potationis saturitatem, gaudium, ne/c cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi; nam ve/l prodesse amico possum vel inimicum perdere, ita hi/c me amoenitate amoena amoenus oneravit dies. si/ne sacris hereditatem sum aptus effertissimam. nunc a/d senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius. nunc ce/rta res est, eodem pacto ut comici servi solent coni/ciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat; spero/que me ob hunc nuntium aete/rnum adepturum cibum. @@@@{1IV.ii}1 {&7Hegio&} Quanto i/n pectore ha/nc rem meo/ magis volu/to, tanto mi aegritudo auctio/r est in animo. ad illum modum sublitum os esse mi hodie! neque i/d perspicere quivi. quod cu/m scibitu/r, [2tum]2 per u/rbem inride/bor. cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur: 'hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.' sed Ergasilus estne hic, procu/l quem video? conle/cto quidem est pallio. quidnam acturust? {&7Erg&.} Move a/ps te moram a/tque, Erga/sile, age hanc rem. e/minor interminorque, ne mi obstiterit obviam nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur. nam qui obstiterit, ore sistet. {&7Heg&.} Hic homo pugilatum incipit. {&7Erg&.} Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua, @1 ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui. nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero. {&7Heg&.} Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis. {&7Erg&.} Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. [Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.] {&7Heg&.} Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? {&7Erg&.} Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam: continete vos domi, prohibete a vobis vim meam. {&7Heg&.} Mira edepol sunt, ni/ hic in ventrem sumpsit confidentiam. vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior. {&7Erg&.} Tum pistores scrofipasci, qui/ alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest: eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. {&7Heg&.} Basilicas edictiones atque imperiosas habet: satur homost, habet profecto in ventre confidentiam. {&7Erg&.} Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, @1 eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos. {&7Heg&.} Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet, mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aeto/li agoranomum. {&7Erg&.} Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus. sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem, quo/ homine [2hominum]2 adaeque nemo vivit fortunatior? {&7Heg&.} Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi? {&7Erg&.} Heus ubi estis? ecquis [2hic est? ecquis]2 hoc aperit ostium? {H.} Hic homo ad cenam recipit se ad me. {E.} A/perite hasce ambas fores prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero. {H.} Perlu/bet hunc hominem colloqui. Erga/sile. {E.} Ergasilum qui vocat? {&7Heg&.} Respi/ce. {&7Erg&.} Fortuna quod tibi nec fa/cit nec faciet, me iubes. se/d quis est? {&7Heg&.} Re/spice ad me, He/gio sum. {&7Erg&.} O/h mihi, qua/ntum est hominum o/ptumorum o/ptume, in te/mpore advenis. {&7Heg&.} Nesci/o quem ad portum na/ctus es ubi ce/nes, eo fasti/dis. {E.} Ce/do manum. {H.} Manum? {E.} Manum, inquam, cedo tuam actutum. {&7Heg&.} Tene. {E.} Gaude. {H.} Quid ego gaudeam? {E.} Quia ego impero, age gaude modo. {&7Heg&.} Pol maerores mi antevortunt gaudiis. {&7Erg&.} [Noli irascier] ia/m ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi. gaude audacter. {&7Heg&.} Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam. {&7Erg&.} Bene facis. iube/_{&7Heg&.} Quid iubeam? {E.} Ignem ingentem fieri. {H.} Ignem ingentem? {E.} Ita dico, magnus ut sit. {H.} Quid? me, volturi, tuan causa aedis incensurum censes? {&7Erg&.} Noli irascier. iuben an non iubes astitui au/las, patinas elui, @1 % laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? alium pisces praestinatum abire? {&7Heg&.} Hic vigilans somniat. {&7Erg&.} Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos? {&7Heg&.} Scis bene esse, si sit unde. {&7Erg&.} % Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum? {&7Heg&.} Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia hic apud me, Ergasile. {&7Erg&.} Mean me causa hoc censes dicere? {&7Heg&.} Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. {&7Erg&.} Quin ita faciam, ut [2tu]2te cupias facere sumptum, etsi ego vetem. {H.} Egone? {E.} Tune. {H.} Tum tu mi igitur erus es. {E.} Immo benevolens. vin te faciam fortunatum? {&7Heg&.} Malim quam miserum quidem. {E.} Cedo manum. {H.} Em manum. {E.} Di te omnes adiuvant. {H.} Nil sentio. {&7Erg&.} Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube vasa tibi pura apparari a/d rem divinam cito, atque agnum afferri proprium pinguem. {&7Heg&.} Cur? {&7Erg&.} Vt sacrufices. {H.} Cui deorum? {E.} Mi hercle, nam e/go nunc tibi sum summus Iuppiter, idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. {&7Heg&.} Esurire mihi videre. {&7Erg&.} Mi quidem esurio, non tibi. {&7Heg&.} Tuo arbitratu, facile patior. {&7Erg&.} Credo, consuetu's puer. {&7Heg&.} Iuppiter te dique perdant. {E.} Te hercle_mi aequom est gratias agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni: nunc tu mihi places. {&7Heg&.} Abi, stultu's, sero post tempus venis. {&7Erg&.} Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres; nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem @1 vidi in publica celoce, ibide/mque illum adulescentulum Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom. {&7Heg&.} Abi in malam rem, ludis me. {&7Erg&.} Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, ut ego vidi. {H.} Meum gnatum? {E.} Tuom gnatum et genium meum. {H.} Et captivom illum Alidensem? {E.} $*MA\ TO\N *)APO/LLW.& {H.} Et servolum meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? {&7Erg&.} $*NAI\ TA\N *KO/RAN. {H.} Iam credo? {E.} $*NAI\ TA\N *PRAINE/STHN.& {H.} Venit? {E.} $*NAI\ TA\N *SIGNI/AN. {H.} Certon? {E.} $*NAI\ TO\N *FROUSINW=NA.& {H.} Vide sis. {E.} $*NAI\ TO\N *)ALA/TRION. {&7Heg&.} Quid tu per barbaricas urbes iuras? {&7Erg&.} Quia enim item asperae sunt ut tuom victum autumabas esse. {&7Heg&.} Vae aetati tuae. {&7Erg&.} Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo. sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit? {&7Heg&.} Siculus. {&7Erg&.} At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit: liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast. {&7Heg&.} Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? {&7Erg&.} Bona. {&7Heg&.} Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas. {&7Erg&.} Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi? postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides, vise ad portum. {&7Heg&.} Facere certumst. tu intus cura quod opus est. sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium. {&7Erg&.} Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito. {&7Heg&.} Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas. {E.} Vnde id? {H.} A me meoque gnato. {E.} Sponden tu istud? {H.} Spondeo. {&7Erg&.} At ego tuom tibi advenisse filium respondeo. {&7Heg&.} Cura quam optume potes._{&7Erg&.} Bene ambula et redambula. @1 @@@@{1IV.iii}1 illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam. di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis. nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast. nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram._ @@@@{1IV.iv}1 {&7Pver&} Die/spiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom, parasi/tosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit. clade/s calamitasque, intemperies mo/do in nostram advenit domum. quasi lu/pus esuriens [2ille]2 metui ne in me faceret impetum. ubi * * * impetum nimisque he/rcle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus. adve/niens deturbavit totum cum carne carnarium: arri/puit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia; aula/s calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant. cocum pe/rcontabatur, possentne seriae fervescere. cella/s refregit omnis intus reclusitque armarium. adse/rvate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem, @1 dicam u/t sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet; nam hi/c quide/m, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit._ @@@@{1V.i}1 {&7Hegio&} Iovi/ disque ago/ gratia/s merito ma/gnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, % quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis. {&7Philopolemvs&} Sa/tis iam dolui ex a/nimo, et cura me/ satis et lacrumis ma/ceravi, sa/tis iam audivi tua/s aerumnas, a/d portum mihi qua/s memorasti. ho/c agamus. {&7Philocrates&} Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem tibique hunc reducem in libertatem feci? {&7Heg&.} Fecisti ut tibi, Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's de me et filio. {&7Philop&.} Immo potes, pater, et poteris et ego potero, et di/ eam potestatem dabunt ut beneficium bene merenti nostro merito muneres; @1 sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume. {&7Heg&.} Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges. {&7Philocr&.} Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. {&7Heg&.} Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas; et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te nolim suscensere quod ego iratus ei feci male. {&7Philocr&.} Quid fecisti? {&7Heg&.} In lapicidinas compeditum condidi, ubi rescivi mihi data esse verba. {&7Philocr&.} Vae misero mihi, propter meum caput labores homini evenisse optumo. {&7Heg&.} At ob eam rem mihi libellam pro/ eo argenti ne duis: gratiis a me, ut sit liber, ducito. {&7Philocr&.} Edepol, Hegio, facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. {&7Heg&.} Licet. ubi esti/s vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo erogitare, meo minore quid sit factum filio. vos lavate interibi. {&7Philop&.} Sequere hac, Philocrates, me intro._ {&7Philocr&.} Sequor._ @@@@{1V.ii}1 {&7Heg&.} Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum. {&7Stalagmvs&} Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas? fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae, neque ero umquam, ne [2erres]2: spem ponas me bonae frugi fore. @1 {&7Heg&.} Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis. si/ eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam. recte et vera loquere, sed neque vere neque [2tu]2 recte adhuc fecisti umquam. {&7Stal&.} Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes? {&7Heg&.} At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo. {&7Stal&.} Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi. tandem ista aufer [2ac]2 dic quid fers, ut feras hinc quod petis. {&7Heg&.} Satis facundu's. sed iam fieri dicta compendi volo. {&7Stal&.} Vt vis fiat. {&7Heg&.} Bene morigerus fuit puer, nunc non decet. hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere. [si/ eris verax, [2ex]2 tuis rebus feceris meliusculas.] {&7Stal&.} Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem? {&7Heg&.} At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. {&7Stal&.} Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo, quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi. {&7Heg&.} Cui homini? {&7Stal&.} Theodoromedi in Alide Polyplusio, sex minis. {&7Heg&.} Pro di immortales, is quidem huius est pater Philocrati. {&7Stal&.} Quin melius novi quam tu et vidi saepius. {&7Heg&.} Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi. Philocrates, per tuom te genium o/bsecro, exi, te volo. @@@@{1V.iii}1 {&7Philocrates&} Hegio, assum. si quid me vis, impera. {&7Heg&.} Hic gnatum meum tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide. @1 {&7Philocr&.} Quam diu id factum est? {&7Stal&.} Hic annus incipit vicensimus. {&7Philocr&.} Falsa memorat. {&7Stal&.} Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit. {&7Philocr&.} Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi. {&7Stal&.} Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro. {&7Philocr&.} Cur ego te non novi? {&7Stal&.} Quia mos est oblivisci hominibus neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia. {&7Philocr&.} Dic mihi, isne isti/c fuit, quem vendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est? {&7Stal&.} Huius filius. {&7Heg&.} Vivitne is homo? {&7Stal&.} Argentum accepi, nil curavi ceterum. {&7Heg&.} Quid tu ais? {&7Philocr&.} Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, ut quidem hic a/rgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam. {&7Heg&.} Et miser sum et fortunatus, si [2vos]2 vera dicitis; eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus. eheu, quo/m ego plus minusve feci quam [2me]2 aequom fuit. quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet. sed eccum incedit huc ornatus hau/d ex suis virtutibus. @@@@{1V.iv}1 {&7Tyndarvs&} Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus, ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore. nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae, aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent, itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast. @1 sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide rediit. {&7Heg&.} Salve, e/xoptate gnate mi. {&7Tynd&.} Hem, quid gnate mi? attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium: quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam. {&7Philocr&.} Salve, Tyndare. {T.} Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo. {&7Philocr&.} At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, vendidit patri meo te sex minis, is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit: illic indi/cium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus. {&7Tynd&.} Quid huius filium? {&7Philocr&.} Intus eccum fratrem germanum tuom. [{&7Tynd&.} Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium? {&7Philocr&.} Quin, inquam, intus hic est. {T.} Fecisti edepol et recte et bene. {&7Philocr&.} Nunc tibi pa/ter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit. {&7Tynd&.} At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo. {&7Philocr&.} Meritus est. {T.} Ergo edepol [2merito]2 meritam mercedem dabo. sed [2tu]2 dic oro: pater meus tune es? {&7Heg&.} Ego sum, gnate mi. {&7Tynd&.} Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.] nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam, He/gionem meum patrem vocarier. {&7Heg&.} Is ego sum. {&7Philocr&.} Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius atque huic gravior servos. {&7Heg&.} Certum est principio id praevortier. eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes tibi adimam, huic dem. {&7Stal&.} Quoi peculi nihil est, recte feceris. @1 {&7Caterva&} Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio nec pueri suppositio nec arge/nti circumductio, neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem. huius modi paucas poetae reperiunt comoedias, ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite: qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date. @1 @@@@{1CASINA}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Salvere iubeo spectatores optumos, fidem qui facitis maxumi, et vos Fides. si verum dixi, signum clarum date mihi, ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam. qui utuntur vino vetere sapientis puto et qui libenter veteres spectant fabulas; [2atque]2 antiqua opera et verba cum vobis placent, aequom est placere ante [2alias]2 veteres fabulas: nam nunc novae quae prodeunt comoediae multo sunt nequiores quam nummi novi. nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam e/ius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus; nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; verum ut cognoscant dabimus operam sedulo. haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas. ea tempestate flos poetarum fuit, qui nunc abierunt hinc in communem locum. sed tamen absentes prosunt [2pro]2 praesentibus. vos omnes opere magno esse oratos volo, benigne ut operam detis ad nostrum gregem. @1 eicite ex animo curam atque alienum aes * ne quis formidet flagitatorem suom: ludi sunt, ludus datus est argentariis; tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum: ratione utuntur, ludis poscunt neminem, secundum ludos reddunt autem nemini. aures vocivae si sunt, animum advortite: comoediai nomen dare vobis volo. Clerumenoe vocatur haec comoedia graece, latine Sortientes. Deiphilus hanc graece scripsit, post id rursum denuo latine Plautus cum latranti nomine. senex hi/c maritus habitat; e/i est filius, is una cum patre in illisce habitat aedibus. est e/i quidam servos, qui in morbo cubat, immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar; is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi. adi/t extemplo ad mulierem quae illam exponebat, orat ut eam det sibi: exorat, aufert; detulit recta domum, dat erae suae, orat ut eam curet, educet. era fecit, educavit magna industria, quasi si esset ex se nata, non multo secus. postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris placere posset, eam puellam hic senex amat efflictim, et item contra filius. nunc sibi ute/rque contra legiones parat, @1 paterque filiusque, clam alter alterum: pater adlegavit vilicum, qui posceret sibi ista/nc uxorem: is sperat, si ei sit data, sibi fore paratas clam uxorem excubias foris; filius is autem armigerum adlegavit suom, qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret, futurum quod amat intra praesepis suas. senis uxor sensit virum amo/ri operam dare, propterea u/na consentit cum filio. ille autem postquam filium sensit suom eandem illam amare et esse i/mpedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater; sciens ei mater dat operam absenti tamen. is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia in urbem non redibit: Plautus noluit, pontem interrupit, qui/ erat ei in itinere. sunt hic, inter se quos nunc credo dicere: 'quaeso hercle, qui/d istuc est? serviles nuptiae? servin uxorem ducent aut poscent sibi? novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.' at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, et hic in nostra terra % in Apulia; maioreque opere ibi serviles nuptiae quam liberales etiam curari solent; id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus. @1 quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit. revortar a/d illam puellam e/xpositiciam: quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia. mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices. tantum est. valete, bene rem gerite et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac. @1 @@@@{1I.i}1 {&7Olympio&} Non mihi licere meam rem me solum, ut volo, loqui atque cogitare, sine ted arbitro? quid tu, malum, me sequere? {&7Chalinvs&} Quia certum est mihi, quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi; quin edepol etiam si in crucem vis pergere, sequi decretumst. dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas. {&7Ol&.} Quid tibi negotist mecum? {&7Chal&.} Quid ais, impudens? quid in urbe reptas, vilice haud magni preti? {&7Ol&.} Lubet. {&7Chal&.} Quin ruri es in praefectura tua? quin potius quod legatum est tibi negotium, id curas atque urbanis rebus te apstines? huc mihi venisti sponsam praereptum meam: abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. {&7Ol&.} Chaline, non sum oblitus officium meum: praefeci ruri recte qui curet tamen. ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, @1 ruri incubabo usque in praefectura mea. {&7Chal&.} Tun illam ducas? hercle me suspendio, quam tu eius potior fias, satiust mortuom. {&7Ol&.} Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas. {&7Chal&.} Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit? {&7Ol&.} Scies ho/c ita esse. {&7Chal&.} Vae tibi. {&7Ol&.} Quot te modis, si vivo, habebo in nuptiis miserum meis. {&7Chal&.} Quid tu mihi facies? {&7Ol&.} Egone quid faciam tibi? primum omnium huic lucebis novae nuptae facem; postilla, ut semper, improbus nihilique eris: post id locorum quando ad villam veneris, dabitur tibi amphora una et una semita, fons unus, unum ahenum et octo dolia: quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris. ita te aggerunda curvom aqua faciam probe, ut postilena possit ex te fieri. post autem e/rvi nisi tu acervom e/deris aut quasi lumbricus terram, quod te postules gustare quicquam, numquam edepol ieiunium ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo. post id, quom lassus fueris et famelicus, noctu ut condigne te cubes curabitur. {&7Chal&.} Quid facies? {&7Ol&.} Concludere in fe/nestram firmiter, unde auscultare possis quo/m ego illam ausculer: quom mi illa dicet 'mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, @1 sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus', quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere. nunc ne tu te mihi respondere postules, abeo intro. taedet tui sermonis._{&7Chal&.} Te sequor. hic quidem pol certo nil ages si/ne med arbitro._ @@@@{1II.i}1 {&7Cleostrata&} Obsi/gnate ce/llas, refe/rte anulum a/d me: ego hu/c transeo i/n proxumum a/d meam vici/nam. vir si/ quid vole/t me, facite hi/nc accersa/tis. {&7Pardalisca&} Pra/ndium iu/sserat se/nex sibi parari. {&7Cleost&.} St/, tace a/tque abi; ne/que paro ne/que hodie coquetur, qua/ndo is mi et fi/lio a/dvorsatu/r suo a/nimi amori/sque causa/ sui, fla/gitium illud ho/minis. ego illu/m fame, ego illu/m siti, maledi/ctis, malefa/ctis ama/torem ulci/scar, ego po/l illum probe i/ncommodi/s dictis a/ngam, fa/ciam uti proi/nde ut est di/gnus vita/m colat, A/cheruntis pa/bulum, fla/giti persequentem% @1 stabulu/m nequitiae. nunc hu/c meas fortu/nas eo que/stum ad vici/nam. se/d foris concre/puit, atque ea/pse eccam egreditu/r foras: non po/l per tempus iter hu/c mi incepi. @@@@{1II.ii}1 {&7Myrrhina&} Sequimi/ni, comites, in pro/xumum me huc. heus vo/s, ecquis haec quae lo/quor audit? ego hic e/ro, vir si aut quispia/m quaeret. nam u/bi domi so/la sum, so/por manus ca/lvitur. iussi/n colum ferri/ mihi? {&7Cleost&.} Myrrhi/na, salve. {&7Myrr&.} Salve/ mecastor. se/d quid tu es tristi/s, amabo? {&7Cleost&.} Ita/ solent omnes quae su/nt male nuptae: domi e/t foris aegre quo/d siet, satis se/mper est. nam ego i/bam ad te. {&7Myrr&.} Et pol ego i/stuc ad te. sed qui/d est quod tuo nunc a/nimo aegrest? nam quo/d tibi est ae/gre, idem mi e/st dividiae. {&7Cleost&.} Credo e/castor, nam vi/cinam nemi/nem amo merito ma/gis quam te nec % qua in plura sint mihi quae ego velim. {&7Myrr&.} Amo/ te, atque istu/c expeto/ scire qui/d sit. {&7Cleost&.} Pe/ssumis me/ modis de/spicatu/r domi. {&7Myrr&.} He/m, quid est? di/c idem (na/m pol hau sa/tis meo @1 co/rde accepi/ querellas tuas) o/psecro. {&7Cleost&.} Vi/r me habet pe/ssumis de/spicata/m modis, ne/c mihi iu/s meum o/ptinendi optio est. {&7Myrr&.} Mi/ra sunt, ve/ra si prae/dicas, na/m viri iu/s suom ad mu/lieres o/ptinere hau/d queunt. {&7Cleost&.} Qui/n mihi anci/llulam ingra/tiis po/stulat, quae/ mea est, quae/ meo edu/cta sumptu/ siet, vi/lico suo se/ dare, se/d ipsus eam amat. {&7Myrr&.} Obsecro ta/ce. {&7Cleost&.} Nam hic nunc licet di/cere: no/s sumus. {&7Myrr&.} Ita est. unde e/a tibi est? na/m peculi/ probam ni/l habere a/ddecet cla/m virum, e/t quae habet, pa/rtum ei haud co/mmode est, qui/n viro aut su/btrahat aut stupro inve/nerit. ho/c viri ce/nseo esse o/mne, quidqui/d tuom est. {&7Cleost&.} Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. ̭{&7Myrr&.} Tace si/s, stulta, et mi auscu/lta. noli/ sis tu illi advo/rsari, sine ame/t, sine quod libet i/d faciat, quando/ tibi nil domi de/licuom est. ϭ{&7Cleost&.} Satin sa/na es? nam tu quidem a/dvorsus tuam istae/c rem loquere. {&7Myrr&.} Insi/piens, sempe/r tu huic verbo vi/tato abs tuo vi/ro. {C.} Cui verbo? {M.} Ei fo/ras, mulier. {&7Cleost&.} St, ta/ce, {M.} Quid est? {C.} E/m. {M.} Quis est, que/m vides? {C.} Vir eccum i/t; intro a/bi, adpropera, a/ge amabo/. {&7Myrr&.} Impetra/s, abeo. @1 ֭{&7Cleost&.} Mox ma/gis cum otium mi et tibi e/rit, igitur tecu/m loquar. nunc vale. {&7Myrr&.} Va/leas._ @@@@{1II.iii}1 {&7Lysidamvs&} Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat; cocos equidem nimis demiror, [2tot]2 qui utuntur condimentis, eos eo condimento uno [2non]2 utier, omnibus quod praestat. nam u/bi amor condime/ntum inerit, cuivi/s placituram [2escam]2 cre/do; neque sa/lsum neque suave e/sse potest quicquam, u/bi amor non admi/scetur: fel quo/d amarumst, id me/l faciet, hominem e/x tristi lepidum e/t lenem. hanc e/go de me conie/cturam domi fa/cio magis quam ex au/ditis; qui quo/m amo Casinam, ma/gis niteo, mundi/tiis munditiam a/ntideo: myropo/las omnes sollicito, ubicu/mque est lepidum ungue/ntum, unguor, ut illi/ placeam; et placeo, u/t videor. sed uxo/r me excruciat, qui/a vivit. tristem a/stare aspicio/. blande haec mihi ma/la res appella/nda est. uxo/r mea meaque amoe/nitas, quid tu agis? {C.} Abi atque abstine manum. {&7Lys&.} Heia/, mea Iuno, no/n decet esse te/ tam tristem tuo/ Iovi. quo nu/nc abis? {C.} Mi/tte me. {L.} Mane. {C.} Non ma/neo. {L.} At pol ego te/ sequar. {&7Cleost&.} O/bsecro, sanun est? {&7Lys&.} Sa/nus quom te/d amo. {&7Cleost&.} No/lo ames. {&7Lys&.} No/n potes i/mpetrare. {&7Cleost&.} E/necas. {&7Lys&.} Ve/ra dica/s velim. {&7Cleost&.} Cre/do ego istu/c tibi. {&7Lys&.} Re/spice, o mi lepos. {&7Cleost&.} Nempe ita ut tu/ mihi es. unde hi/c, amabo, ungue/nta olent? {&7Lys&.} Oh pe/rii, manufesto/ miser te/neor. cesso/ caput pa/llio dete/rgere? @1 u/t te bonus Mercu/rius perdat, my/ropola, quia haec mi/hi dedisti. {&7Cleost&.} E/ho tu nihili, ca/na culex, vix te/neor quin quae de/cent te dicam, se/necta aetate u/nguentatus pe/r vias, igna/ve, incedis? {&7Lys&.} Po/l ego amico de/di cuidam operam, dum e/mit unguenta. {&7Cl&.} Vt cito comme/ntust. e/cquid te pudet? {&7Lys&.} O/mnia quae tu vi/s. {&7Cleost&.} Vbi in lustra/ iacuisti? {&7Lys&.} E/gone in lustra? {&7Cleost&.} Sci/o plus quam tu me a/rbitrare. {&7Lys&.} Qui/d id est? quid scis? {&7Cleost&.} Te/ sene omniu/m % senem ne/minem esse igna/viorem. u/nde is, nihili? ubi/ fuisti? ubi/ lustratu's? u/bi bibisti? ma/des mecastor: vi/de, palliolum ut ru/gat. {&7Lys&.} Di me et te i/nfelicent, si e/go in os me/um hodie vini/ guttam i/ndidi. {&7Cleost&.} Immo age, u/t lubet, bi/be, es, disperde rem. {&7Lys&.} O/he, iam satis, uxo/r, comprime te, ni/mium tinnis, reli/nque aliquantum ora/tionis, cra/s quod mecum li/tiges. se/d quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra? {&7Cleost&.} Qua de re? {&7Lys&.} Rogas? super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat % potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui homini/ hodie peculi nummus non est plumbeus. {&7Cleost&.} Mirum ecastor, te senecta ae/tate officium tuom non meminisse. {&7Lys&.} Quid iam? {C.} Quia, si facias recte aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. {&7Lys&.} Qui, malum, homini scutigerulo da/re lubet? {&7Cleost&.} Qui/a enim filio @1 nos oportet opitulari u/nico. {&7Lys&.} At quamquam unicust, nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater: illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. {&7Cleost&.} Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. {&7Lys&.} Subolet, sentio. egone? {&7Cleost&.} Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis? {&7Lys&.} Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo. {&7Cleost&.} Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea ut eam illi permittat? {&7Lys&.} Quid si ego autem ab armigero impetro, [2ut]2 eam illi permittat? atque ho/c credo impetrassere. {&7Cleost&.} Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras? tu/ eum orato, ego autem orabo vilicum. {&7Lys&.} Sane volo. {&7Cleost&.} Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior._ {&7Lys&.} Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor: propter eam rem magis armigero dat operam de industria. @@@@{1II.iv}1 qui illum di omnes deaeque perdant. {&7Chalinvs&} Te uxor aiebat tua me vocare. {&7Lys&.} Ego e/nim vocari iussi. {&7Chal&.} Eloquere quid velis. {&7Lys&.} Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui; stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest. probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror. {&7Chal&.} Intellego. quin, si ita arbitrare, emittis me manu? {&7Lys&.} Quin id volo. sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas. {&7Chal&.} Quid velis modo id velim me scire. {&7Lys&.} Ausculta, ego eloquar. Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare. {&7Chal&.} At tua uxor filiusque promiserunt mihi. {&7Lys&.} Scio. @1 sed utrum nunc tu caelibem te e/sse mavis liberum an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos? optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe. {&7Chal&.} Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo. de Casina certum est concedere homini nato nemini. {&7Lys&.} Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito, et sitellam huc tecum efferto cu/m aqua, et sortis. {&7Chal&.} Satis placet. {&7Lys&.} Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero. nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar. ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. {&7Chal&.} Attamen mi obtinget sors. {&7Lys&.} Vt quidem pol pereas cruciatu malo. {&7Chal&.} Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo. {&7Lys&.} Abin hinc ab oculis? {&7Chal&.} Invitus me vides, vivam tamen._ {&7Lys&.} Sumne ego miser homo? satin omnes [2res]2 sunt advorsae mihi? iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem; si non impetravit, etiam specula in sortist mihi. si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio. @@@@{1II.v}1 {&7Olympio&} Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas. {&7Lys&.} Salvos sum, salva spes est, ut verba audio. {&7Ol&.} Quid tu me tua, era, libertate territas? qui si tu nolis filiusque etiam tuos, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri. {&7Lys&.} Quid istu/c est? quicum litigas, Olympio? {&7Ol&.} Cum eadem qua tu semper. {&7Lys&.} Cum uxore/ mea? {&7Ol&.} Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es: dies a/tque noctes cum cane aetatem exigis. @1 {&7Lys&.} Quid agit, quid loquitur tecum? {&7Ol&.} Orat, obsecrat, ne Casinam uxorem ducam. {&7Lys&.} Quid tu postea? {&7Ol&.} Negavi enim ipsi me concessurum Iovi, si is mecum oraret. {&7Lys&.} Di te servassint mihi. {&7Ol&.} Nunc in fermento totast, ita turget mihi. {&7Lys&.} Ego edepol illam mediam diruptam velim. {&7Ol&.} Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es. verum edepol tua mihi odiosa est amatio: inimica est tua uxor mihi, inimicus filius, inimici familiares. {&7Lys&.} Quid id refert tua? unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter, tu istos minutos cave deos flocci feceris. {&7Ol&.} Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias, repente ut emoriantur humani Ioves. responde: si tu Iuppiter sis mortuos, cum ad deos minoris redierit regnum tuom, quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus? {&7Lys&.} Opinione melius res tibi habea/t tua, si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem. {&7Ol&.} Non hercle opinor posse, ita uxor acriter tua instat, ne mihi detur. {&7Lys&.} At ego sic agam: coniciam sortis in sitellam et sortiar tibi et Chalino. i/ta rem natam intellego: necessum est vorsis gladiis depugnarier. {&7Ol&.} Quid si sors aliter quam voles evenerit? {&7Lys&.} Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus. {&7Ol&.} Non ego istud verbum e/mpsim tittibilicio; @1 nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen vidi ego dis fretos saepe multos decipi. {&7Lys&.} St, ta/ce parumper. {&7Ol&.} Quid vis? {&7Lys&.} Eccum exit foras Chalinus intus cum sitella et sortibus. nunc nos conlatis signis depugnabimus. @@@@{1II.vi}1 {&7Cleostrata&} Fa/ce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit. {&7Chalinvs&} Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam. {&7Cleost&.} Credo ecastor velle. {&7Chal&.} At pol ego hau credo, sed certo scio. {&7Lys&.} Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi. quid si propius attollamus signa eamusque obviam? sequere. quid vos agitis? {&7Chal&.} Adsunt quae imperavisti omnia: uxor, sortes, situla atque egomet. {&7Ol&.} Te uno adest plus quam ego volo. {&7Chal&.} Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi, fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia. {L.} Tace, Chaline. {&7Ch&.} Comprime istum. {&7Ol&.} Immo istunc, qui didicit dare. {&7Lys&.} Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite. atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea, Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo. {&7Cleost&.} Tibi daretur illa? {&7Lys&.} Mihi enim_ah, non id volui dicere: dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio_perperam iam dudum hercle fabulor. {&7Cleost&.} Pol tu quidem, atque etiam facis. {&7Lys&.} Huic_immo hercle mihi_vah, tandem redii vix veram in viam. {&7Cleost&.} Per pol saepe peccas. {&7Lys&.} Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. {&7Cleost&.} Quid est? {&7Lys&.} Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico gratiam facias. {&7Cleost&.} At pol ego ne/que facio neque censeo. @1 {&7Lys&.} Tum igitur ego sortis utrimque * iam. {&7Cleost&.} Quis votat? {&7Lys&.} Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico. postremo, [2si]2 illuc quod volumus eveniet, gaudebimus; sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi. vide quid scriptum est. {O.} Vnum. {&7Ch&.} Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit. {&7Lys&.} Accipe hanc sis. {&7Chal&.} Cedo. mane, unum venit in mentem modo: vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. {&7Lys&.} Verbero, men te censes esse? {&7Cleost&.} Nulla est. habe quietum animum modo. {&7Chal&.} Quod bonum atque fortunatum sit mihi_{&7Ol&.} Magnum malum tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam. sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua? {&7Chal&.} Quid tu id curas? {&7Ol&.} Quia enim metuo, ne/ in aqua summa natet. {&7Lys&.} %Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere. uxor, aequa. {&7Ol&.} Noli uxori credere. {&7Lys&.} Habe animum bonum. {&7Ol&.} Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit. {&7Lys&.} Tace. {&7Ol&.} Taceo. deos quaeso_{&7Chal&.} Vt quidem tu hodie canem et furcam feras. {&7Ol&.} Mihi ut sortito eveniat_{&7Chal&.} Vt quidem hercle pedibus pendeas. {&7Ol&.} At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. {&7Chal&.} Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. {&7Ol&.} Periisti. {L.} Animum advortite ambo. {O.} Taceo. {L.} Nunc tu, Cleostrata, ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices, tibi permitto: tute sorti. {&7Ol&.} Perdis me. {&7Chal&.} Lucrum facit. {&7Cleost&.} Bene facis. {&7Chal&.} Deos quaeso_ut tua sors ex sitella effugerit. {&7Ol&.} Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis? @1 utinam tua quidem, sicut [2factum esse]2 Herculeis praedicant quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit. {&7Chal&.} Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere. {&7Lys&.} Hoc age sis, Olympio. {&7Ol&.} Si hic litteratus me sinat. {&7Lys&.} Quod bonum atque fortunatum mihi sit. {&7Ol&.} Ita vero, et mihi. {&7Chal&.} Non. {&7Ol&.} Immo hercle. {&7Chal&.} Immo mihi hercle. {&7Cleost&.} Hic vincet, tu vives miser. {&7Lys&.} Percide os tu illi % hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum. {&7Ol&.} Compressan palma an porrecta ferio? {&7Lys&.} Age ut vis. {&7Ol&.} Em tibi. {&7Cleost&.} Quid tibi istunc tactio est. {&7Ol&.} Quia Iuppiter iussit meus. {&7Cleost&.} Feri malam, ut ille, rursum. {&7Ol&.} Perii, pugnis caedor, Iuppiter. {&7Lys&.} Quid tibi tactio hunc fuit? {&7Chal&.} Quia iussit haec Iuno mea. {&7Lys&.} Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet. {&7Cleost&.} Tam huic loqui licere oportet quam isti. {&7Ol&.} Cur omen mihi vituperat? {&7Lys&.} Malo, Chaline, tibi cavendum censeo. {&7Chal&.} Temperi, postquam oppugnatum est os. {&7Lys&.} Age, uxor, nunciam sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio. perii, cor lieno/sum, opinor, habeo, iam dudum salit, de labore pectus tundit. {&7Cleost&.} Teneo sortem. {&7Lys&.} Ecfer foras. {&7Ch&.} Iamne mortuo's? {&7Ol&.} Ostende. mea [2haec]2 est. {&7Ch&.} Mala crux e/ast quidem. {&7Cleost&.} Victus es, Chaline. {&7Lys&.} Cum nos di iuvere, Olympio, gaudeo. {&7Ol&.} Pietate factum est mea atque maiorum meum. {&7Ly&.} Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. {&7Cleost&.} Faciam ut iubes. {&7Lys&.} Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? {&7Cleost&.} Scio. {L.} Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures. {CL.} Licet._ {&7Lys&.} Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. {O.} Numquid moror?_ {&7Lys&.} Nam praesente hoc plura verba [2fieri]2 non desidero._ @1 @@@@{1II.vii}1 {&7Chalinvs&} Si nunc me suspendam, meam operam luserim et praeter operam restim sumpti fecerim et meis inimicis voluptatem creaverim. quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen sorti sum victus, Casina nubet vilico. atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum, quam id expetivisse opere tam magno senem, ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet. ut ille/ trepidabat, ut festinabat miser; ut sussultabat, postquam vicit vilicus. attat, concedam huc, audio aperiri foris, mei benevolentes atque amici prodeunt. hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo. @@@@{1II.viii}1 {&7Olympio&} Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum cum furca in urbem tamquam carbonarium. {&7Lysidamvs&} Ita fieri oportet. {&7Ol&.} Factum et curatum dabo. {&7Lys&.} Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem. {&7Chal&.} Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam; captandust horum clanculum sermo mihi. nam illorum me alter cruciat, alter macerat. at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi. protollo mortem mihi; certum est, hunc Acheruntem praemittam prius. {&7Ol&.} Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime cupiebas, eius copiam feci tibi. erit hodie tecum quod amas clam uxorem. {&7Lys&.} Tace. @1 ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra ob ista/nc rem quin te deosculer, voluptas mea. {&7Chal&.} Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua? ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.% {&7Ol&.} Ecquid amas nunc me? {&7Lys&.} Immo edepol me quam te minus. licetne amplecti te? {&7Chal&.} Quid, amplecti? {&7Ol&.} Licet. {&7Lys&.} Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere. {&7Ol&.} Vltro te, amator, apage te a dorso meo. {&7Chal&.} Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum: eidem me pridem, cum ei advorsum veneram, facere atriensem voluerat sub ianua. {&7Ol&.} Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui. {&7Lys&.} Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi. {&7Chal&.} Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: solet hic barbatos sane sectari senex. {&7Lys&.} Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi bona multa faciam [2clam]2 meam uxorem. {&7Chal&.} Attatae, nunc pol ego demum in rectam redii semitam. hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. {&7Lys&.} Iam hercle amplexari, iam osculari gestio. {&7Ol&.} Sine prius deduci. quid, malum, properas? {&7Lys&.} Amo. {&7Ol&.} At non opinor fieri hoc posse hodie. {&7Lys&.} Potest, siquide/m cras censes te posse emitti manu. {&7Chal&.} Enim ve/ro huc aures magis sunt adhibendae mihi: iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. {&7Lys&.} Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi locus est paratus: ei ego amorem omnem meum concredui; is mihi se locum dixit dare. {&7Ol&.} Quid eius uxor? ubi erit? {&7Lys&.} Lepide repperi. mea uxo/r vocabit huc eam ad se in nuptias, ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet; @1 ego iussi, et dixit se facturam uxor mea. illa hic cubabit, vir aberit faxo domo; tu rus uxorem duces: id rus hic erit tantisper dum e/go cum Casina faciam nuptias. hinc tu ante lucem rus cras duces postea. satin docte? {&7Ol&.} Astute. {&7Chal&.} Age modo, fabricamini, malo hercle vestro tam vorsuti vivitis. {&7Lys&.} Scin quid nunc facias? {&7Ol&.} Loquere. {&7Lys&.} Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, u/t ipsa mollicula est. {&7Ol&.} Licet. {&7Lys&.} Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas, hordei/as. {&7Chal&.} Immo triticei/as, si sapis. {&7Lys&.} Soleas. {&7Chal&.} Qui quaeso potius quam sculponeas, quibus ba/ttuatur ti/bi os, senex nequissime? {&7Ol&.} Vin lingulacas? {&7Lys&.} Quid opust, quando uxor domi est? ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet. {&7Ol&.} In re praesenti ex copia piscaria consulere quid emam potero. {&7Lys&.} Ae/quom oras, abi. argento parci nolo, obsonato ampliter. nam mihi vicino hoc etiam convento est opus, ut quod mandavi curet. {&7Ol&.} Iamne abeo? {&7Lys&.} Volo._ {&7Chal&.} Tribus no/n conduci possum libertatibus, quin ego illis hodie comparem magnum malum quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam. manifesto teneo in noxia inimicos meos. sed si nunc facere volt era officium suom, nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros. nostro omine it dies; iam victi vicimus. @1 ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat._ @@@@{1III.i}1 {&7Lysidamvs&} Nu/nc amici a/nne inimici si/s imago, Alce/sime, mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur. cur amem me castigare, id ponito ad compendium, 'cano capite' 'aetate aliena' eo addito ad compendium, 'cui sit uxor' id quoque illuc ponito ad compendium. {&7Alcesimvs&} Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem. {&7Lys&.} Fac vacent aedes. {&7Alc&.} Quin edepol servos, ancillas domo certum est omnis mittere ad te. {&7Lys&.} Oh, nimium scite scitus es. sed facito dum merula % pervorsus quos cantat colas: cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium. {&7Alc&.} Meminero. {&7Lys&.} Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust. cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. {&7Alc&.} Bene ambula. {&7Lys&.} Fac habeant linguam tuae aedes. {A.} Quid ita? {L.} Cum veniam, vocent. {&7Alc&.} Attatae, caedundus tu/ homo es: nimias delicias facis. {&7Lys&.} Quid me amare refert, nisi sim doctus [2ac]2 dicaculus? sed tu cave in quaesitione mihi sis._{&7Alc&.} Vsque adero domi._ @1 @@@@{1III.ii}1 {&7Cleostrata&} Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus, ut properarem arcessere hanc [2huc]2 ad me vicinam meam, liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent. nunc adeo nequaquam arcessam, [2ne illis]2 ignavissumis liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus. sed eccum e/greditur, senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum. non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis. {&7Alcesimvs&} Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam, quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi. sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata. {&7Cleost&.} Et tu, Alcesime. ubi tua uxor? {&7Alc&.} Intus illa te, si se arcessas, manet; nam tuos vir me ora/vit, ut eam i/stuc ad te adiutum mitterem. vin vocem? {&7Cleost&.} Sine eam * nolo si occupata est. {&7Alc&.} Otium est. {&7Cleost&.} Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero. {&7Alc&.} Non ornatis istic apud vos nuptias? {&7Cleost&.} Orno et paro. {&7Alc&.} Non ergo opus est adiutrice? {&7Cleost&.} Satis domist. ubi nuptiae fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube._ {&7Alc&.} Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser, propter operam illius hirqui i/mprobi, ede/ntuli, qui hoc mihi/ contraxit; operam uxoris polliceor foras, quasi catillatum. flagitium ho/minis, qui dixit mihi suam u/xorem hanc arcessituram esse; e/a se eam ne/gat morarier. atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae. @1 verum autem altrovorsum quo/m eam mecum rationem puto, si quid eius esset, esset mecum postulatio. ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria._ {&7Cleost&.} Ia/m hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes. nunc ego illu/m nihili decrepitum meum virum veniat velim, ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum. nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos. sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas. @@@@{1III.iii}1 {&7Lysidamvs&} Stultitia magna est, mea quidem sententia, hominem amatorem ullum ad forum procedere, in eum diem quoi quod amet in mundo siet; sicut ego feci stultus: contrivi diem, dum asto advocatus cuidam cognato meo; quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequiquam sibi hodie advocaverit. nam meo quidem animo qui advocatos advocet rogitare oportet prius et [2per]2contarier, adsitne ei animus necne adsit, quem a/dvocet: si neget adesse, exanimatum amittat domum. sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi, metuo ne non sit surda atque haec audiverit. {&7Cleost&.} Audivi ecastor cum malo magno tuo. {&7Lys&.} Accedam propius. quid agis, mea festivitas? {&7Cleost&.} Te ecastor praestolabar. {&7Lys&.} Iamne ornata res? iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam, quae te adiutaret? {&7Cleost&.} Arcessivi, ut iusseras. verum hic sodalis tuos, amicus optumus, nescio quid se sufflavit uxori suae: @1 negavit posse, quoniam arcesso, mittere. {&7Lys&.} Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum. {&7Cleost&.} Non matronarum officiumst, sed meretricium, viris alienis, mi vir, subblandirier. i tu atque arcesse illam: e/go intus quod factost opus volo accurare, mi vir. {&7Lys&.} Propera ergo. {&7Cleost&.} Licet. iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum; miserrumum hodie ego hunc habebo amasium._ @@@@{1III.iv}1 {&7Alcesimvs&} Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. {&7Lys&.} Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti? quid tibi mandavi? quid tecum oravi? {&7Alc&.} Quid est? {&7Lys&.} Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. satin propter te pereo ego atque occasio? {&7Alc&.} Quin tu suspendis te? nempe tu/te dixeras, tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. {&7Lys&.} Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam no/n missurum. {&7Alc&.} Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier. {&7Lys&.} Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem. {&7Alc&.} Quin nihili facio. {&7Lys&.} Quin me perdis. {&7Alc&.} Quin benest, quin etiam diu morabor, quin cupio tibi_ {&7Lys&.} Quin_{&7Alc&.} Aliquid aegre facere. {&7Lys&.} Quin faciam lubens. numquam tibi hodie 'quin' erit plus quam mihi. {&7Alc&.} Quin hercle di te perdant postremo quidem. {&7Lys&.} Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? {&7Alc&.} Ducas, easque in maxumam malam crucem @1 cum ha/c cum i/stac, cumque amica etiam tua. abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero meam istu/c transire uxorem ad uxorem tuam._ {&7Lys&.} Nunc tu mi amicus es in germanum modum. qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat, quid illu/c clamoris, opsecro, in nostrast domo? @@@@{1III.v}1 {&7Pardalisca&} Nu/lla sum, nu/lla sum, to/ta, tota o/ccidi, cor metu mortuomst, membra miserae tremunt, nescio unde auxili, praesidi, perfugi mi aut opis copiam comparem aut expetam: tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam. cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro, ne/ quid in te/ mali fa/xit ira pe/rcita. eripite isti gladium, quae suist impos animi. {&7Lys&.} Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras? Pardalisca. {&7Par&.} Perii, unde meae usurpant aures sonitum? @1 {&7Lys&.} Respice modo ad me. {&7Par&.} O ere mi_{&7Lys&.} Quid tibi est? quid timida es? {&7Par&.} Perii. {&7Lys&.} Quid, periisti? {&7Par&.} Perii, et tu periisti. {L.} A, perii? quid ita? {&7Par&.} Vae tibi. {L.} Immo, vae tibi sit. {P.} Ne cadam, amabo, tene me. {&7Lys&.} Quidquid est, eloquere mihi cito. {&7Par&.} Contine pectus, face ve/ntum, amabo, pa/llio. {&7Lys&.} Timeo ho/c negoti qui/d siet, nisi hae/c meraclo se u/spiam percu/ssit flore Liberi. {&7Par&.} O/ptine auri/s, amabo. {&7Lys&.} I i/n malam a me/ crucem, pe/ctus, auri/s, caput te/que di pe/rduint, na/m nisi ex te/ scio, qui/dquid hoc e/st, cito, hoc ia/m tibi istu/c cerebru/m dispe/rcutiam, e/xcetra tu, ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti. {&7Par&.} Ere mi/_{&7Lys&.} Quid vis mea me a/ncilla? {&7Par&.} Nimiu/m saevis. {&7Lys&.} Numero/ dicis. sed ho/c quidquid e/st eloquere, i/n pauca co/nfer: quid i/ntus tumu/lti fui/t? {&7Par&.} Scibis, au/di. malu/m pessumu/mque hic modo intus a/pud nos tua a/ncilla hoc pa/cto exordi/ri coe/pit, @1 quod hau/d Attica/m condece/t discipli/nam. {&7Lys&.} Quid e/st id? {&7Par&.} Timo/r praepedi/t dicta li/nguae. {&7Lys&.} Possu/m scire ego i/stuc ex te/ quid nego/tist? {&7Par&.} Dicam. tua a/ncilla, qua/m tu tuo/ vilico/ vis dare u/xorem, ea i/ntus_{&7Lys&.} Quid i/ntus? quid e/st? {&7Par&.} Imita/tur mala/rum mala/m discipli/nam, viro/ quae suo i/nterminetur: vitam_ {&7Lys&.} Quid e/rgo? {&7Par&.} Ah_{L.} Quid e/st? {P.} Intere/mere ait ve/lle vitam, gladium_{&7Lys&.} He/m. {&7Par&.} Gladium_{&7Lys&.} Quid eu/m gladium? {&7Par&.} Habet. {&7Lys&.} Ei/ misero mihi, cu/r eum habet? {&7Par&.} Inse/ctatur o/mnis domi/ per aedis, nec que/mquam prope a/d se si/nit adire: ita o/mnes sub a/rcis, sub le/ctis late/ntes metu/ mussita/nt. {&7Lys&.} Occidi a/tque inte/rii. quid i/lli obie/ctumst mali/ tam repe/nte? {&7Par&.} Insa/nit. {&7Lys&.} Scele/stissimum me esse cre/do. {&7Par&.} Immo/ si scia/s dicta quae/ dixit ho/die_ {&7Lys&.} Istu/c expeto/ scire. qui/d dixit? {&7Par&.} Au/di. per o/mnis deo/s et dea/s deiera/vit, occi/surum eum ha/c nocte qui/cum cuba/ret. {&7Lys&.} Men o/ccidet? {&7Par&.} A/n quippiam a/d te attine/t? {&7Lys&.} Vah. {&7Par&.} Quid cu/m ea nego/ti tibi/st? {L.} Peccavi: illu/c dicere/, vilicu/m, vole/bam. @1 {&7Par&.} Scie/ns de via i/n semita/m degre/dere. {&7Lys&.} Numqui/d mihi mina/tur? {&7Par&.} Tibi i/nfesta solist plu/s quam cuiquam. {L.} Quam ob rem? {P.} Quia se de/s uxorem Oly/mpioni, neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in cra/stinum proto/lli: id huc mi/ssa sum tibi ut di/cerem, a/b ea uti cavea/s tibi. {&7Lys&.} Perii he/rcle ego/ miser. {&7Par&.} Di/gnus [2es]2. {&7Lys&.} Neque e/st neque fui/t me sene/x quisquam ama/tor adae/que mise/r. {&7Par&.} Ludo ego hu/nc facete; nam quae/ facta di/xi omnia hui/c falsa di/xi: era a/tque haec dolum e/x proxumo hu/nc protule/runt, ego hu/nc missa su/m ludere. {&7Lys&.} Heu/s Pardali/sca. {&7Par&.} Quid e/st? {&7Lys&.} Est_{P.} Quid? {L.} E/st quod volo e/xquirere e/x te. {&7Par&.} Moram o/ffers mihi. {&7Lys&.} A/t tu mihi o/ffers maero/rem. sed e/tiamne habe/t nunc Ca/sina gladium? {&7Par&.} Habe/t, sed duo/s. {&7Lys&.} Quid, duo/s? {&7Par&.} Altero/ te occi/surum ai/t, altero/ vilicum ho/die. {&7Lys&.} Occi/sissimu/s sum omniu/m qui vivont. lori/cam indua/m mi optumum e/sse opinor. quid u/xor mea? no/n adiit a/tque ademit? {&7Par&.} Nemo au/det prope a/ccedere. {&7Lys&.} E/xoret. {&7Par&.} O/rat: nega/t ponere a/lio modo u/llo profe/cto, nisi/ se scia/t vilico/ non datum i/ri. {&7Lys&.} Atque i/ngratii/s, quia non vo/lt, nubet ho/die. @1 nam quo/r non ego i/d perpetre/m quod coe/pi, ut nu/bat mihi? i/llud quide/m volebam, nostro/ vilico. {&7Par&.} Saepi/cule peccas. {&7Lys&.} Timo/r praepedi/t verba. ve/rum, obsecro/ te, dic me/d uxorem o/rare ut e/xoret i/llam, gla/dium ut ponat e/t redire me i/ntro ut liceat. {&7Par&.} Nu/ntiabo. {L.} E/t tu orato. {P.} Et ego o/rabo. {L.} At blande o/rato, ut sole/s. sed audin? ĭsi effe/xis hoc, solea/s tibi dabo, et a/nulum in digitum au/reum et bona plu/ruma. {&7Par&.} Opera/m dabo. {&7Lys&.} Face ut i/mpetres. {&7Par&.} Eo nu/nciam, nisi qui/ppiam remora/re me. {&7Lys&.} Abi et cu/ra. ɭredit e/ccum tandem opso/natu meus a/diutor, pompa/m ducit. @@@@{1III.vi}1 {&7Olympio&} Vide, fu/r, sentis su/b signis duca/s. {&7Citrio&} Qui vero hi su/nt sentis? {&7Ol&.} Quia quo/d tetigere, ili/co rapiunt, si ea/s ereptum, ili/co scindunt: ita quo/quo adveniunt, u/biubi sunt, duplici/ damno domino/s multant. {&7Cit&.} Heia. {&7Ol&.} A/ttat. cesso ma/gnufice patricie/que amicirier a/tque ita ero meo ire a/dvorsum? @1 ԭ{&7Lys&.} Bone vi/r, salve. {&7Ol&.} Fateo/r. {&7Lys&.} Quid fit? {&7Ol&.} Tu ama/s: ego e/surio et sitio. {&7Lys&.} Lepide e/xcuratus ince/ssisti. {&7Ol&.} Aha, hodie * * {&7Lys&.} Mane ve/ro, quamquam fa/stidis. {&7Ol&.} Fu fu/, fetet tuos mi/hi sermo. {&7Lys&.} Quae re/s? {&7Ol&.} Haec res. etia/mne adstas? enim ve/ro $PRA/GMATA/ MOI PARE/XEIS&. {&7Lys&.} Dabo tibi $ME/GA KAKO/N&, ut ego opinor, nisi resistis. {&7Ol&.} $*)=W *ZEU=&, potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie? {&7Lys&.} Ma/ne. {&7Ol&.} Quid est? quis hic e/st homo? ݭ{&7Lys&.} Erus su/m. {&7Ol&.} Quis erus? {&7Lys&.} Cuius tu/ servo's. {&7Ol&.} Servo/s ego? {&7Lys&.} Atque/ meus. {&7Ol&.} Non su/m ego li/ber? meme/nto, meme/nto. {&7Lys&.} Mane a/tque asta. {&7Ol&.} Omi/tte. {&7Lys&.} Servo/s sum tuo/s. {&7Ol&.} Optume/st. {&7Lys&.} Opsecro/ te, Oly/mpisce mi/, mi pate/r, mi patro/ne. {&7Ol&.} Em, sapis sa/ne. {&7Lys&.} Tuos sum e/quidem. {&7Ol&.} Quid mi o/pust servo tam ne/quam? {&7Lys&.} Quid nu/nc? quam mox recrea/s me? {&7Ol&.} Cena/ modo si sit co/cta. 護{L.} Hisce e/rgo abeant. {O.} Propere/ cito intro/ ite e/t cito depropera/te. ego iam i/ntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit. @1 se/d lepide nitide/que volo, ni/l moror barbarico/ bliteo. stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit? {&7Lys&.} Gladiu/m Casinam intus habe/re ait, qui me a/tque te inte/rimat. {&7Ol&.} Scio. si/c sine habe/re; nuga/s agunt: no/vi ego illa/s malas me/rces. quin tu i/ modo me/cum domum. {&7Lys&.} At po/l malum me/tuo. i tu/ modo, perspicito/ prius quid i/ntus aga/tur. {&7Ol&.} Tam mi/hi mea vi/ta quam tu/a tibi ca/rast. verum i/ modo. {&7Lys&.} Si tu/ iubes, em i/bitur tecum. @@@@{1IV.i}1 {&7Pardalisca&} Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae neque usquam ludos tam festivos fieri quam hic intus fiunt ludi ludificabiles seni no/stro et nostro Olympioni vilico. omnes festinant intus totis aedibus, senex i/n culina clamat, hortatur coquos: 'quin agitis hodie? quin datis, si quid datis? properate, cenam iam esse coctam oportuit.' vilicus is autem cum corona, candide vestitus, lautus exornatusque ambulat. @1 illae autem armigerum in cubiculo exornant duae, quem dent pro Casina nuptum nostro vilico. sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant fore huius quod futurumst; digne autem coqui nimis le/pide ei rei dant operam, ne cenet senex, aulas pervortunt, ignem restingunt aqua: illarum oratu faciunt; illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae ventres distendant suos. novi ego illas ambestrices: corbitam cibi comesse possunt. sed aperitur ostium. @@@@{1IV.ii}1 {&7Lysidamvs&} Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, cena ubi erit cocta; e/go ruri cenavero. nam novom maritum e/t novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup. sed properate istum atque istam actutum emittere, tandem ut % veniamus luci; e/go cras hic ero. cras habuero, uxor, ego tamen convivium. {&7Par&.} Fit quod futurum dixi: incenatum senem foras extrudunt mulieres. {&7Lys&.} Quid tu hic agis? {&7Par&.} Ego eo quo me ipsa misit. {&7Lys&.} Veron? {&7Par&.} Serio. {&7Lys&.} Quid hic speculare? {&7Par&.} Nil equidem speculor. {&7Lys&.} Abi: tu hic cunctas, intus alii festinant. {&7Par&.} Eo._ {&7Lys&.} Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma. iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet. @1 qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit. sed eccu/m progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus. @@@@{1IV.iii}1 {&7Olympio&} A/ge tibicen, dum i/llam educunt hu/c novam nupta/m foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo. hymen hymenaee o hymen. {&7Lys&.} Quid agis, mea salus? {&7Ol&.} Esurio hercle, atque adeo hau salubriter. {&7Lys&.} At ego amo/. {&7Ol&.} At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost, mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant. {&7Lys&.} Nam quid illae/c nunc tam diu intus remorantur remeligines? quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus. {&7Ol&.} Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant? {&7Lys&.} Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus. {&7Lys&. &7Ol&.} Hymen hymenaee o hymen. {&7Lys&.} Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet: illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia. {&7Ol&.} Edepol ne tu, si/ equos esses, esses indomabilis. {&7Lys&.} Quo argumento? {O.} Nimis tenax es. {L.} Num me expertu's uspiam? {&7Ol&.} Di melius faciant. sed crepuit ostium, exitur foras. {&7Lys&.} Di hercle me cupiunt servatum. iam oboluit Casinus procul. @1 @@@@{1IV.iv}1 {&7Pardalisca&} Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta; sospes iter incipe hoc, uti viro tuo se/mper sis superstes, tuaque u/t potior polle/ntia sit vinca/sque virum victri/xque sies, tua vo/x superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies. noctu/que et diu ut viro su/bdola sis, o/psecro, memento. {&7Ol&.} Malo ma/xumo suo hercle i/lico, ubi ta/ntillum pecca/ssit. {&7Lys&.} Tace. {&7Ol&.} No/n taceo. {L.} Quae re/s? {O.} Mala malae/ male monstrat. {&7Lys&.} Facie/s tu hanc re/m mi ex para/ta impara/tam. id quae/runt volu/nt, haec ut i/nfecta fa/ciant. {&7Par&.} Age Oly/mpio, quando vi/s, uxorem a/ccipe hanc ab nobis. {&7Ol&.} Date e/rgo, datu/rae si umquam e/stis hodie. {&7Lys&.} Abi/te intro. {&7Par&.} Ama/bo, integrae a/tque imperi/tae huic impe/rcito. {&7Ol&.} Futurum est. {&7Par&.} Vale/te. {&7Ol&.} Ite ia/m. {&7Lys&.} Ite. {&7Par&.} Ia/m valete. {&7Lys&.} Iamne a/bscessit u/xor? {&7Ol&.} Domi/st, ne time. {&7Lys&.} Eu/ax, @1 nunc po/l demum ego sum li/ber. meu/m corculu/m, melculu/m, verculum. {&7Ol&.} Heu/s tu, malo, si/ sapies, cave/bis; mea/st haec. {&7Lys&.} Scio/, sed meus fructus est prior. {&7Ol&.} Tene ha/nc lampadem. {&7Lys&.} I/mmo ego ha/nc tenebo. Venus mu/ltipotens, bona mu/lta mihi dedi/sti, huius cu/m copia/m mihi dedi/sti. {&7Ol&.} O corpu/sculum malaculum, mea uxo/rcula. quae res? {&7Lys&.} Quid est? {&7Ol&.} I/nstitit plantam quasi lu/ca bos. {&7Lys&.} Tace/ sis, nebula hau/d est mollis aeque atque huius pectus est. {&7Ol&.} Edepol papillam bellulam_ei misero mihi. {&7Lys&.} Quid est? {&7Ol&.} Pe/ctus mi icit non cubito, verum ariete. {&7Lys&.} Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit. {&7Ol&.} Vah. {&7Lys&.} Quid negotist? {&7Ol&.} Opsecro, ut valentulast, paene exposivit cubito. {&7Lys&.} Cubitum ergo ire volt. {&7Ol&.} Quin imus ergo? {&7Lys&.} I, belle belliatula._ @@@@{1V.i}1 {&7Myrrhina&} Acce/ptae bene e/t commode e/ximus i/ntus ludo/s visere hu/c in viam nuptia/lis. @1 numquam e/castor u/llo die/ risi adae/que, neque ho/c quod reli/cuom est plus ri/suram opi/nor. {&7Pardalisca&} Lu/bet Chalinum qui/d agat scire, no/vom nuptum cum no/vo marito. {&7Myrr&.} Nec fa/llaciam a/stutio/rem ullus fe/cit poe/ta, atque ut hae/c est fabre/ facta ab no/bis. {&7Cleostrata&} Optu/nso ore nu/nc perveli/m progredi/ri sene/m, quo sene/x nequio/r nullus vi/vit. ne illum quidem ne/quiorem a/rbitror e/sse, qui locum prae/bet illi/ * [2te/]2 nunc praesidem volo hi/c, Pardali/sca, esse, qui hi/nc exeat eum ut lu/dibrio ha/beas. {&7Par&.} Libens fecero et solens. {&7Myrr&.} * spectato: hinc omnia, intus quid agant * {&7Pard&.} * pone me, amabo. {&7Myrr&.} Et ibi audacius licet 譸quae/ velis li/bere pro/loqui. {&7Pard&.} Tace, vostra/ foris cre/puit. @1 @@@@{1V.ii}1 {&7Olympio&} Neque quo/ fugiam neque ubi/ lateam neque hoc de/decus quo modo ce/lem scio, ta/ntum erus atque ego fla/gitio supera/vimus nuptiis no/stris, ita nu/nc pudeo atque ita nu/nc paveo atque ita inri/diculo sumus a/mbo. sed ego i/nsipiens nova nu/nc facio: pudet que/m prius non puditum u/mquamst. opera/m date, dum mea fa/cta itero: est operae/ pretium auribus a/ccipere, ita ri/dicula auditu, i/teratu ea su/nt quae ego intus tu/rbavi. ubi intro ha/nc novam nuptam de/duxi, recta/ via in conclave a/bduxi. sed te/nebrae ibi erant tamquam i/n puteo; dum se/nex abest 'decumbe' i/nquam. co/nloco fu/lcio mo/llio bla/ndior, u/t prior qua/m senex nu/p[2tias pe/rpetrem]2. ta/rdus esse i/lico coe/pi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, re/ppulit mi/hi manum, ne/que enim dare sibi sa/vium me sivit. enim ia/m magis adpropero/, magis iam libet i/n Casinam inruere * cupio i/llam operam seni su/rripere, forem o/bdo, ne senex me o/pprimeret. {&7Myrr&.} A/gedum, tuadi hunc. {&7Cleos&.} O/psecro, ubi tu/a nova nu/ptast? {&7Ol&.} Perii he/rcle ego, manife/sta res. {&7Cleos&.} Omnem o/rdine rem fate/ri ergo aequom est. qui/d intus agitur? qui/d agit Casina? @1 satin mo/rigera est? {&7Ol&.} Pudet di/cere. {&7Cleos&.} Memora o/rdine, ut occe/peras. {&7Ol&.} Pudet he/rcle. {&7Cleos&.} Age audacter * [2post]2qua/m decubuisti, i/nde volo memora/re quid est factum * {&7Ol&.} * flagitium est. {&7Cleos&.} Cavebunt qui audierint. faciant * {&7Ol&.} * hoc magnus est. {&7Cleos&.} Perdis. quin tu pergis? {&7Ol&.} Vbi * us suptus porro * {&7Cleos&.} Quid? {&7Ol&.} Babae. {&7Cleos&.} Quid? {&7Ol&.} Papae. {&7Cleos&.} * est? {&7Ol&.} Oh, erat maximum. * [2ferrum ne]2 haberet metui: id quaerere occepi * dum gladium quaero, * ne habeat, arripio capulum. se/d cum cogito/, non habuit gla/dium, nam esset fri/gidus. {&7Cl&.} E/loquere. {&7Ol&.} At pude/t. {&7Cl&.} Num radix fu/it, {&7Ol&.} Non fui/t. {CL.} Num cucumis? {&7Ol&.} Profecto hercle * non fuit quicquam holerum, nisi/, quidquid erat, ca/lamitas profe/cto attigerat nu/mquam. i/ta, quidquid erat, grande erat. {&7Myrr&.} Qui/d fit denique? edisserta. {&7Ol&.} Vbi appello Casinam, %inquit 'ama/bo, mea uxo/rcula, cur vi/rum tuom sic me spe/rnis? nimis tu/ quidem hercle imme/rito meo/ mi haec faci/s, quia mihi/ te expeti/vi.' i/lla haud verbum fa/cit et saepit ve/ste id qui estis [2mu/lieres]2. u/bi illum saltum vi/deo opsaeptum, ro/go ut altero/ sinat ire. volo, ut obvertam, cubitis im * ullum muttit e * @1 surgo, ut in eam in * atque illam in * {&7Myrr&.} Perlepide narrat * {&7Ol&.} Savium * ita/ quasi saetis la/bra mihi compu/ngit barba, conti/nuo in genua ut a/stiti, pectu/s mihi pedibus pe/rcutit. deci/do de lecto prae/cipes: subsi/lit, optundit o/s mihi. inde/ foras tacitus pro/fugiens exeo ho/c ornatu quo/ vides, ut se/nex hoc eodem po/culo, quo ego/ bibi, biberet. {&7Cleos&.} O/ptume est. se/d ubi est palliolu/m tuom? {&7Ol&.} Hic i/ntus reli/qui. {&7Cleos&.} Quid nu/nc? satin lepide adita est vobi/s manus? {&7Ol&.} Me/rito. se/d concrepueru/nt fores. num illa me/ nunc se/quitur? @@@@{1V.iii}1 {&7Lysidamvs&} Ma/xumo ego ardeo fla/gitio ne/c quid agam meis re/bus scio, ne/c meam ut uxorem a/spiciam co/ntra oculis, ita di/sperii; [2o/m]2nia palam su/nt probra, o/mnibus modis o/ccidi miser. * ita ma/nufesto fauci/bus teneor * [2nec]2 quibus modis purgem scio me meae uxori. * [2at]2que expa/lliatus su/m miser, * [2cla]2ndestinae nu/ptiae. * censeo * mihi optumum est. * intro ad uxorem meam su/fferamque ei/ meum te/rgum ob iniu/riam. @1 se/d ecquis est qui/ homo munu/s velit fu/ngier pro/ me? quid nu/nc agam ne/scio, nisi ut i/mprobos famulos imiter ac domo fugiam. nam salus nulla est scapulis, si domum redeo. * nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen etsi malum merui. hac dabo protinam [2me]2 et fugiam. {&7Chal&.} Heus, sta i/lico, ama/tor. {&7Lys&.} O/ccidi, revoco/r: quasi non au/diam, abi/bo. @@@@{1V.iv}1 {&7Chal&.} V/bi tu es, qui co/lere mores Ma/ssilienses po/stulas? nunc tu si vis subigitare me, probast occasio. redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo. nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero. {&7Lys&.} Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos. hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam. {&7Cleos&.} Iubeo te salvere, amator. {&7Lys&.} Ecce autem uxor obviamst: [nunc ego inte/r sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio.] hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit; hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus: @1 hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore. {&7Myrr&.} Quid agis, dismarite? {&7Cleos&.} Mi vir, unde hoc ornatu advenis? quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium? {&7Myrr&.} In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit. {&7Lys&.} Occidi. {&7Ch&.} Etiamne imus cubitum? Casina sum. {L.} I in malam crucem. {&7Chal&.} Non amas me? {&7Cleos&.} Quin responde, tuo quid factum est pallio? {&7Lys&.} Bacchae hercle, uxor_{&7Cleos&.} Bacchae? {&7Lys&.} Bacchae hercle, uxor_{&7Myrr&.} Nugatur sciens, nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. {&7Lys&.} Oblitus fui, sed tame/n Bacchae_{&7Cleos&.} Quid, Bacchae? {&7Lys&.} Sin id fieri non potest_ {&7Cleos&.} Times ecastor. {&7Lys&.} Egone? {&7Cl&.} Mentire hercle. nam palles male. n%1 .......... quid me v%1e%1 .... u%1s%1 ..... am me rog%1a%1s? * m%1a%1l%1e%1 r%1 * mihi * g%1r%1atulor. * q%1u%1 * s%1e%1n%1ex h%1o%1 * o%1n%1 * u%1 * u%1n%1c%1 ca%1sin%1u%1st | %41 | ݭqui%1 h%1i%1c%1 * lem frus ..... r%1a%1m .. d%1i%1s {(&7Ol&.)} qui e/tiam me miserum famosum fecit flagitiis suis. {&7Lys&.} Non taces? {&7Ol&.} Non herle vero taceo. nam tu maxumo me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi ⭹tu/i amoris causa. {&7Lys&.} Ego istuc feci? {&7Ol&.} Immo Hector Ilius @1 te quidem oppresset. {&7Lys&.} Feci e/go istaec dicta quae vos dicitis? {&7Cleos&.} Rogitas etiam? {&7Lys&.} Si quidem hercle feci, feci nequiter. {&7Cleos&.} Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus. {&7Lys&.} Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis. sed, uxor, da viro [2tuo]2 hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam; si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, ne ut eam amasso, si/ ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes. {&7Myrr&.} Censeo ecastor veniam hanc dandam. {&7Cleos&.} Faciam ut iubes. propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam. {&7Lys&.} Non irata es? {&7Cleos&.} Non sum irata. {&7Lys&.} Tuaen fidei credo? {CL.} Meae. {&7Lys&.} Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet. {&7Cleos&.} Age tu, redde huic scipionem et pallium. {&7Chal&.} Tene, si lubet. mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria: duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet. Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus. haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo eaque nubet Euthynico nostro erili filio. nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare: qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet; @1 verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea. @1 @@@@{1CISTELLARIA}1 @@@@{1I.i}1 {&7Selenivm&} Cum ego a/ntehac te ama/vi et mi ami/cam esse cre/vi, mea Gy/mnasium, et ma/trem tua/m, tum id mihi ho/die ape/ruistis, tu a/tque haec: soro/r si mea e/sses, qui ma/gis potueri/tis mihi hono/rem ire habitum, ne/scio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror; i/ta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis. e/o ego vos amo e/t eo a/ me magnam iniistis gratiam. {&7Gymnasivm&} Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare tibi utilisque habere: ita in pra/ndio nos lepide a/c nitide acce/pisti apu/d te, ut sempe/r memineri/mus. {&7Sel&.} Lube/nti edepol a/nimo factum e/t fiet a/ me, quae vo/s arbitra/bor velle, e/a ut expete/ssam. @1 {&7Lena&} Quo/d ille dixit, qui/ secundo ve/nto vectus e/st tranquillo/ mari, ve/ntum gaudeo_e/castor ad te/d, ita hodie hi/c acceptae/ sumus sua/vibus modis, ne/c nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret. {&7Sel&.} Quid ita, amabo? {&7Lena&.} Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat. {&7Gymn&.} Ama/bo, hicine i/stud dece/t? {&7Lena&.} Iusque fa/sque est: nemo a/lienus hi/c est. {&7Sel&.} Merito/ vostro amo/ vos, qui/a me colitis et ma/gni facitis. {&7Lena&.} Decet pol, mea Selenium, hunc e/sse ordine/m benevole/ntis inte/r se be/neque amicitia u/tier, ubi ista/s videas summo/ genere nata/s, summatis ma/tronas, ut ami/citiam colunt a/tque ut eam iuncta/m bene habent inte/r se. si idem istu/d nos faciamu/s, si ide/m imite/mur, ita/ tamen vi/x vivimu/s cum invi/dia summa. sua/rum opum nos vo/lunt esse indige/ntes. nostra/ copia/ nil volu/nt nos pote/sse sui/que omniu/m rerum no/s indige/re, u/t sibi simus su/pplices. e/as si a/deas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini pala/m blandiu/ntur, clam, si o/ccasio usquam est, aqua/m frigida/m subdole/ suffu/ndunt. viri/s cum sui/s praedica/nt nos sole/re, sua/s paelice/s esse aiu/nt, eunt depre/ssum. quia no/s libertinae/ sumus, et ego e/t tua mater, a/mbae meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne e/surirem. @1 {&7Sel&.} At satius fuerat eam viro dare nuptum potius. {&7Lena&.} Heia, haec quidem ecastor cottidie viro nu/bit, nupsitque hodie, nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi. nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat. {&7Gymn&.} Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater. {&7Lena&.} Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es. nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, multisque damno et mihi lucro sine/ meo saepe eris sumptu. {&7Gymn&.} Di faxint. {&7Lena&.} Sine opera tua di horunc nil facere possunt. {&7Gymn&.} Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba. meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo? neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis, et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus. noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare. {&7Sel&.} Me/d excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror; doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine. quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi? {&7Gymn&.} Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem. {&7Sel&.} Quid faciam? {&7Gymn&.} In latebras abscondas pectore penitissimo. tuam stultitiam sola facito ut sci/as sine aliis arbitris. {&7Sel&.} At mihi cordolium est. {&7Gymn&.} Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro; quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri. {&7Sel&.} Siquid est quod dolea/t, dolet; si au/tem non est_tamen hoc hic dolet. {&7Gymn&.} Amat haec mulier. {&7Sel&.} Eho an amare occipere amarum est, obsecro? {&7Gymn&.} Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus; gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit. @1 {&7Sel&.} Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat. {&7Gymn&.} Perfidiosus est Amor. {&7Sel&.} Ergo in me/ peculatum facit. {&7Gymn&.} Bono animo es, erit isti morbo melius. {&7Sel&.} Confidam fore, si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest. {&7Gymn&.} Veniet. {&7Sel&.} Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit. sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem. {&7Lena&.} Matronae magis co/nducibilest istuc, mea Selenium, unum amare et cu/m eo aetatem exigere quoi nuptast semel. verum enim me/retrix fortunati est oppidi simillima: non potest suam rem obtinere sola sine multis viris. {&7Sel&.} Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar. nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier, obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi, ut me, que/m ego amarem graviter, sineret cu/m eo vivere. {&7Lena&.} Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro consuevisti? {&7Sel&.} Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine, neque pudi/citiam meam mi a/lius quisquam imminuit. {&7Lena&.} Obsecro, quo/ is homo insinuavit pacto se ad te? {&7Sel&.} Per Dionysia mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum, conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores. inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis. {&7Lena&.} Mihi istunc vellem hominem dari, ut ego illum vorsarem! {&7Sel&.} Quid opust verbis? consuetudine @1 coepi amare contra ego illum, et ille me. {&7Lena&.} O mea Selenium, adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo melius illi multo, que/m ames, consulas quam rei tuae. {&7Sel&.} At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam, me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum, sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo. nam eu/m pater eius sube/git. nunc mea mater iratast mihi, quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, eum uxorem ducturum esse aliam. {&7Lena&.} Nihil amori iniuriumst. {&7Sel&.} Nunc te amabo ut hanc hic [2unum]2 triduom hoc solum sinas esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum. {&7Lena&.} Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis, faciam. {&7Sel&.} Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum incla/mare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris. accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito. ego volo ire. {&7Gymn&.} Vt mi excivisti lacrimas. {&7Sel&.} Gymnasium mea, bene vale. {&7Gymn&.} Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro, ibis? {&7Sel&.} Immundas fortunas aequom est squalorem sequi. {&7Gymn&.} Amiculum hoc sustolle saltem. {&7Sel&.} Sine trahi, cum egomet trahor. {&7Gymn&.} Quando ita tibi lubet, vale atque salve. {&7Sel&.} Si possim, velim._ {&7Gymn&.} Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi visa amare. {&7Lena&.} Istoc ergo auris graviter obtundo tuas, ne quem ames. abi intro. {&7Gymn&.} Numquid me vis? {&7Lena&.} Vt valeas. {&7Gymn&.} Vale._ @@@@{1I.ii}1 @@{&7Lena&.} Idem mi/hi magnae quod parti est vitium mulierum @1 quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus, largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est. nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puella/m proiectam ex angiportu sustuli. [adulescens quidam hic est adprime nobilis quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore Liberi, magis li/bera uti lingua conlibitum est mihi, tacere nequeo misera quod tacito usus est. Sicyone, summo genere; ei vivit pater. is amore misere hanc deperit mulierculam, quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.] eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, quae saepe mecum mentionem fecerat, puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, recens natum, eapse quod sibi supponeret. ubi mihi potestas primum evenit, ilico feci eius ei quod me oravit copiam. postquam eam puellam a/ me accepit, ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat, sine obstetricis opera et sine doloribus, item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi. nam amatorem aibat esse peregrinum sibi suppositionemque eius facere gratia. id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi et illa quae a me accepit, praeter vos quidem. haec sic res gesta est. si quid usus venerit, meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum._ @1 @@@@{1I.iii}1 {&7Avxilivm&} Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus. satin vi/x reliquit deo quod loqueretur loci, ita/ properavit de puellae proloqui suppositione. quod si tacuisset, tamen ego eram dicturus, deus, qui poteram planius. nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date, ut ego argumentum hoc vobis plane perputem. fuere Sicyoni iam diu Dionysia. mercator venit huc ad ludos Lemnius, isque hic compressit virginem, adulescentulus, [2vi]2, vinulentus multa nocte in via. is ubi malam rem scit se meruisse, ilico pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit, ubi habitabat tum. i/lla quam compresserat decumo post mense exacto hic peperit filiam. quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem. is eam proiecit. haec puellam sustulit. ille clam o/bservavit servos [2qui eam proiecerat]2 quo aut quas in aedis haec puellam deferat. ut eampse vos audistis confiterier, dat eam puellam meretrici Melaenidi, eaque educavit eam sibi pro filia bene ac pudice. tum illic autem Lemnius propinquam uxorem duxit, cognatam suam. ea diem suom obiit, facta morigera est viro. post[2quam]2 ille uxori iusta fecit, ilico huc commigravit; duxit uxorem hic sibi eandem quam olim virginem hic compresserat, et eam cognoscit esse, quam compresserat; illa illi dicit, eius se ex iniuria @1 peperisse gnatam a/tque eam se servo ilico dedisse exponendam. ille extemplo servolum iubet illum eundem persequi, si qua queat reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam operam usque assiduo servos dat, si possiet meretricem illam invenire, quam olim tollere, cum ipse exponebat, ex insidiis viderat. nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam. adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater; is amore proiecticiam illam deperit quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, et illa hunc contra, qui est amor suavissimus. ut sunt humana, nihil est perpetuom datum. pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi mater rescivit, iussit accersi eam domum. haec sic res gesta est. bene valete et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac; servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant._ @@@@{1II.i}1 {&7Alcesimarchvs&} Credo e/go Amorem primum a/pud homines carni/ficinam comme/ntum. hanc e/go de me conie/cturam domi fa/cio, ni foris quae/ram, qui omne/s homines supero [atque] a/ntideo crucia/bilitatibus a/nimi. iacto/r [crucior] agitor stimulo/r, versor in amo/ris rota, miser e/xanimor, feror di/fferor distrahor di/ripior, @1 ѭita nu/bilam mentem animi ha/beo. ubi sum, i/bi non sum, u/bi non sum, i/bist animus, ita mi o/mnia sunt inge/nia; quod lu/bet, non lubet iam id co/ntinuo, ֭ita me Amor lassum animi lu/dificat, fugat, a/git, appetit, rapta/t, retinet, lacta/t, largitur: quo/d dat non dat; de/ludit: modo quo/d suasit, [2id]2 di/ssuadet, ۭquod di/ssuasit, id oste/ntat. maritu/mis moribus mecum experitur ita me/um frangit amantem a/nimum; neque, ni/si quia miser non eo/ pessum, mihi u/lla abest perdito pe/rmities. ita pa/ter apud villam de/tinuit me hos die/s sex ruri co/ntinuos, neque li/citum interea est me/am amicam vise/re * estne ho/c miserum memora/tu? * * * 㦳nudiussextus 쮠ή{(&7Alc&.)} Po/tine tu homo facinus facere strenuom? {(&7Servvs&)} Aliorum affatim est @1 qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum. * * * {&7Servvs&} Se/d quid istuc? {&7Alc&.} Mala multa dici mihi volo. {&7Serv&.} Qua gratia? {&7Alc&.} Quia vivo. {&7Serv&.} Facile id quidem edepol possum, si tu vis. {&7Alc&.} Volo. {&7Serv&.} At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo. {&7Alc&.} Numquam edepol faciam. {&7Serv&.} Fidem da. {&7Alc&.} Do, non facturum esse me. sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies, sum nihili. {&7Serv&.} Nihili hercle vero es. {&7Alc&.} * perdite, quae me amaret contra. {&7Serv&.} Dignus hercle es infortunio. {&7Alc&.} Ei me [2tot tam]2 acerba facere in corde. {&7Serv&.} Frugi nunquam eris. {&7Alc&.} Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem, {&7Serv&.} Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene. {&7Alc&.} Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio, {&7Serv&.} Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere. {&7Alc&.} Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, {&7Serv&.} Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror. {&7Alc&.} Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom. {&7Serv&.} Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras. {&7Alc&.} Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es? {&7Serv&.} Dicam tibi: @1 Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat. {&7Alc&.} Quian * {&7Serv&.} Quid tu ergo * te manuleo * * * {(&7Alc&.)} Quid si amo? * {(T.)} * est amor * atque illam quam [2te]2 amare intellego * si conclusos vos [2me]2 habere in carcere * amoris noctesque et dies ni emo/rtuos * mihi nunquam quisquam * {(T.)} Immo maxumus. nam qui/ amant stulte atque inmodeste atque inprobe * ne ament. * * * @1 {(&7Alc&.)} * ubi tu es? {&7Serv&.} Ecce me. {&7Alc&.} I, adfer mihi arma e/t loricam adducito. {&7Serv&.} Loricam adducam? {&7Alc&.} I, curre, equom adfer. {&7Serv&.} Hercle hic insanit miser. {&7Alc&.} Abi atque hastatos multos, multos velites, multos cum multis_nil moror precario. ubi sunt quae iussi? {&7Serv&.} Sanus hic non est satis. {T.} Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit. {&7Serv&.} Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iu/bes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis? haec tu pervorsario mihi fabulatu's. {&7Alc&.} Dixin e/go istaec, obsecro? {&7Serv&.} Modo/ quidem hercle haec dixisti. {&7Alc&.} Non praesens quidem. {&7Serv&.} Praestigiator, siquidem hic non es atque ades. {T.} Video ego te Amoris valde tactum toxico, adulescens; eo te magis volo monitum. {&7Alc&.} Mone. {T.} Cave si/s cum Amore tu unquam bellum sumpseris. {&7Alc&.} Quid faciam? {T.} Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat. {&7Alc&.} Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim. * * * 𮠷{&7Senex&} prohibe/t divitiis ma/ximis, do/te a/ltili atque opi/ma. * * * @1 mulie/rculam exornatulam. * quidem hercle scita. quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli. {&7Gymnasivm&} Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum; nam sola nulla invitior solet esse. {&7Sen&.} Me vocato, ne sola sis: ego tecum [2ero, volo]2 ego agere, ut tu/ agas aliquid. {&7Gymn&.} Nimis le/pide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus. {&7Sen&.} Vt quo[2m Ven]2us adgreditur, [2place]2t; lepidumst amare semper. {&7Gymn&.} Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit. {&7Sen&.} Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. sed cum dicta huius inte/rpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quae/ corrumpit filium. suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim; de opinione credo. nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat: hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit. quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve. {&7Gymn&.} * vapulabis. {&7Sen&.} * volo apud te. * * * {&7Gymn&.} Intro abeo, nam me/retricem astare in via solam prostibuli sanest. * * * @1 {&7Gymn&.} quid vis. {&7Sen&.} Volo e/x te scire quidquid est * quid ego usquam male feci tibi [2aut meu]2s quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom [2matr]2e remque nostram habes pe/rditui et praedatui? {&7Gymn&.} Miser errat, ut ego dixi. lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur. potin operam inique equidem malam [2ut ne]2 des innocenti? {&7Sen&.} Sed [2obsecro]2 te, nullusnest tibi amator alius quisquam, nisi meus modo unus filius? {&7Gymn&.} Quem quidem ego amem, alius nemo est. {&7Sen&.} At ego * {&7Gymn&.} Nil moror: damno sunt tui mihi similes. {&7Sen&.} Quid * {(&7Gymn&.)} isne est id arbitratus? * * * 㮠̦{(&7Gym&.)} datores negotioli bellissimi senices soletis esse. * * * @1 㮠̦{&7Lena&.} Me respondere postulas? iniurium est. stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere. * * * 㮠̦siquidem i/mperes pro copia, pro recula * * * 󠳷{&7Lena&.} Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu. {&7Gymn&.} Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula. meminere officium suom. ͠ita mustulentus ventus nares attigit. capillo scisso atque excissatis auribus quae quasi carnificis angiporta purigans * * * non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, o/sseae, @1 diobolares, schoeniculae, miraculae, cum extritis talis, cum todillis crusculis * * * {&7Sel&.} Molestus es. {&7Alc&.} Meae issula sua [2aede]2s egent. ad me [2sine ducam]2. {&7Sel&.} Aufer manum. {&7Alc&.} Germana mea sororcula. {&7Sel&.} Repudio te fraterculum. {&7Alc&.} Tum tu igitur, mea matercula. {&7Mel&.} Repudio te % fraterculum. {&7Alc&.} Opsecro te {&7Sel&.} Valeas. {&7Alc&.} Vt sinas {&7Sel&.} Nil moror. {&7Alc&.} Expurigare me. {&7Sel&.} * {&7Alc&.} Sine dica/m. {&7Mel&.} Satis sapit mihi tuis periuriis. @1 * at nunc non potest. {&7Alc&.} Supplicium polliceri volo. {&7Sel&.} At mi aps te accipere non libet. {&7Alc&.} Em omnia patior iure infelix. {&7Sel&.} Volup est neque tis misereri decet. quamquam hominem * verba dare * non illa * qui frangant foedera * eos * {(&7Sel&.)} dabis._ {&7Alc&.} At ego/ nec do ne/que te ami/ttam hodie, nisi quae/ volo tecu/m loqui das mihi operam. {&7Mel&.} Po/tin ut mihi molestus ne sis? {&7Alc&.} Quin id est nomen mihi, omnes mortales vocant molestum. * * obsecro. {&7Mel&.} At frustra obsecras. * * * quia sine omni * {&7Alc&.} Dabo ius iurandum. * {&7Mel&.} At ego nunc [2ab]2 illo mihi [2caveo]2 iure iurando tuo; similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium. @1 {&7Alc&.} Nescia * * {(&7Mel&.)} nugas agis. * * * {&7Alc&.} Supplicium dabo * quo modo ego * * {(&7Mel&.)} quia es nactus novam, quae * quaedam quasi tu nescias. * {&7Alc&.} Di deaeque illam perdant % pariter. * umquam, si hoc fallo. {&7Mel&.} Nil moror * falsum fallis, eo te * ignorat fides. postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares. {&7Alc&.} Quin equidem illam ducam uxorem. {&7Mel&.} Ducas, si * nunc hoc si tibi commodumst, quae * {&7Alc&.} Instruxi illi aurum atque vestem. {(&7Mel&.)} * siquidem amabas, * illi instrui. sed sino. iam hoc mihi responde quod [2ego]2 te rogavero: instruxisti * tibi ita ut voluisti * {(&7Alc&.)} quod volo. {&7Mel&.} Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia. habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet: tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia. {&7Alc&.} Di me perdant_{&7Mel&.} Quodcumque optes, tibi velim contingere. {&7Alc&.} Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater. {&7Mel&.} Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam. @1 {&7Alc&.} Patierin me periurare? {&7Mel&.} Pol te aliquanto facilius, quam me meamque rem perire et ludificari filiam. alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi: hic apud no/s iam, Alcesimarche, confregisti tesseram. {&7Alc&.} Face semel periclum. {&7Mel&.} Feci saepe, quod factum queror. {&7Alc&.} Redde mi illam. {&7Mel&.} Inter novam rem verbum usurpabo vetus: quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo. {&7Alc&.} Non remissura es mihi illam? {&7Mel&.} Pro me responsas tibi. {&7Alc&.} Non remittes? {&7Mel&.} Scis iam dudum omnem meam sententiam. {&7Alc&.} Satin istuc tibi in corde certumst? {&7Mel&.} Quin ego commentor quidem. {&7Alc&.} Non edepol [2ego]2 istaec tua dicta nunc in auris recipio. {&7Mel&.} Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias. {&7Alc&.} At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos_{&7Mel&.} Ecastor pater. {&7Alc&.} Itaque me Ops opulenta illius avia_{&7Mel&.} Immo mater quidem. {&7Alc&.} Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter_ tu me delenis, propter te haec pecco. {&7Mel&.} Perge dicere. {&7Alc&.} Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pe/rgis eloqui? {&7Mel&.} Non remittam. definitumst. {&7Alc&.} Enim vero ita me Iuppiter itaque me Iuno itaque Ianus ita_quid dicam nescio. @1 iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam. di me omnes, magni minuti, e/t etiam patellarii faxint, ne ego [2dem vivae]2 vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque % filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio % omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale._ {&7Mel&.} Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit, illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum. sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust. postremo, quando aequa lege pauperi cum divite non licet, perdam operam potius quam carebo filia. sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom? et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu. @@@@{1II.ii}1 {&7Lampadio&} Anum sectatus sum clamore per vias, miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis moderatrix [2linguae]2 fuit atque immemorabilis. quot illi/ blanditias, quid illi promisi boni, quot admoenivi fabricas, quot fallacias in quaestione. vix exculpsi ut diceret, quia ei promisi dolium vini dare. @@@@{1II.iii}1 {&7Phanostrata&} Audire vocem visa sum ante aedis modo mei Lampadisci servi. {&7Lamp&.} Non surda es, era: @1 recte audivisti. {&7Phan&.} Quid agis hic? {&7Lamp&.} Quod gaudeas. {&7Phan&.} Quid id est? {&7Lamp&.} Hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem. {&7Phan&.} Illam quae meam gnatam sustulerat? {&7Lamp&.} Rem tenes. {&7Phan&.} Quid postea? {&7Lamp&.} Dico e/i, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere. extimuit tum illa. {&7Mel&.} Iam horret corpus, cor salit. nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere. {&7Phan&.} Age perge, quaeso. a/nimus audire expetit ut gesta res sit. {&7Mel&.} Vtinam audire non queas. * * * {&7Lamp&.} Pergo illa[2m onerare]2 dictis: 'illaec ted anus fortu[2nis ex secundis ad mi]2seras vocat. nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas. ego te reduco et revoco ad [2summas]2 ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde ti/bi talenta magna viginti pater det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo tute tibi indigne dotem quaeras corpore. {&7Phan&.} An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit? {&7Lamp&.} Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de/ ea re, eloquar. iam perducebam illam ad me suadela mea: anus e/i amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se: eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi. 'istanc quam quaeris' inquit 'ego amicae meae dedi, quae e/ducaret eam pro filiola sua; et vivit' inquit. 'ubi ea est?' inquam extempulo. @1 {&7Phan&.} Servate di med obsecro. {&7Mel&.} At me perditis. {&7Phan&.} Quoi illam dedisset exquisisse oportuit. {&7Lamp&.} Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi. {&7Mel&.} Meum elocutust nomen, interii [2oppido]2. {&7Lamp&.} Vbi elocuta est, ego continuo [anum] interrogo; 'ubi habitat?' inquam 'duc ac demonstra mihi.' 'avecta est' inquit 'peregre hinc habitatum.' {&7Mel&.} Obsipat aculam. {&7Lamp&.} 'Quo avecta est, eo sequemur. sicine agis nu/gas? periisti hercle, ni * * * * [2non]2 hoc longe destiti instare, usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare. {&7Phan&.} A/t non missam oportuit. {&7Lamp&.} Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem suam bene volentem convenire etiam prius, commune quacum id esset sibi negotium. et scio venturam. {&7Mel&.} Me indicabit, et suas ͭad meas miserias % alias faciem consciam. {&7Phan&.} Quid nunc vis facere me? {&7Lamp&.} Intro abi atque animo bono es. vir tuos si veniet, iube domi opperirier, ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim. ego ad a/num recurro rursum. {&7Phan&.} Lampadio, obsecro, cura. {&7Lamp&.} Perfectum ego hoc dabo negotium. {&7Phan&.} Deos te/que spero._{&7Lamp&.} Eosdem ego, uti abeas domum. {&7Mel&.} Adulescens, asta atque audi. {&7Lamp&.} Men, mulier, vocas? {&7Mel&.} Te. {&7Lamp&.} Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter. {&7Mel&.} Quis istic habitat? {&7Lamp&.} Demipho dominus meus. {&7Mel&.} Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam @1 suam despondit in divitias maxumas? {&7Lamp&.} Is ipsust. {&7Mel&.} Eho tu, quam vos igitur filiam nunc quaeritatis alteram? {&7Lamp&.} Ego dicam tibi: non ex uxore natam uxoris filiam. {&7Mel&.} Quid istuc est verbi? {&7Lamp&.} Ex priore muliere nata, inquam, meo ero est filia. {&7Mel&.} Certe modo huius, quae/ locuta est, quaerere aibas filiam. {&7Lamp&.} Huius ergo quaero. {&7Mel&.} Quo modo igitur, obsecro, haec est prior, quae nupta nunc est? {&7Lamp&.} Conteris tu tua me oratione, mulier, quisquis es. medioxumam quam duxit uxorem, ex ea nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur. ea uxo/r diem obiit. iam scis? {&7Mel&.} Teneo istuc satis. sed ego illud quaero confragosum, quo modo prior po/sterior sit et posterior sit prior? {&7Lamp&.} Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum, prius gra/vida facta est priusque peperit filiam; eam po/stquam peperit, iussit parvam proici: ego eam proieci, a/lia mulier sustulit, ego inspectavi. e/rus hanc duxit postibi. eam nu/nc puellam filiam eius quaerimus. quid nunc supina susum in caelum conspicis? {&7Mel&.} Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror. nunc intellexi. {&7Lamp&.} Dis hercle habeo gratiam, nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres._ {&7Mel&.} Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, quamquam esse nolo. rem palam esse intellego: nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium._ @1 @@@@{1III.i}1 {&7Melaenis&} Rem e/locuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium, ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea. quamquam invita te carebo, a/nimum ego inducam tamen ut illud quem [2ad modum]2 tuam in rem bene conducat consulam. nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, quae mihi/ dedit, parentes te ut cognoscant facilius. accipe hanc cistellam, Halisca. a/gedum pulta illas fores. dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius. {&7Alcesimarchvs&} Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum. {&7Selenivm&} Mater mea, periimus miserae/. {&7Alc&.} Vtrum hac me feriam an ab laeva latus? {&7Mel&.} Quid tibi est? {&7Sel&.} Alcesimarchum non vides? ferrum tenet. {&7Alc&.} Ecquid agis? remorare. lumen linque. {&7Sel&.} Amabo, accurrite, ne se interemat. {&7Alc&.} O Salute me/a salus salubrior, tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis. {&7Mel&.} Haud voluisti istuc severum facere. {&7Alc&.} Nil mecum tibi, mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere; nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare. ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis ilico: hanc ego tetulero intra limen._{&7Mel&.} Abiit, abstulit mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat e/adem, si possum tranquillum facere ex irato mihi. @1 @@@@{1IV.i}1 {&7Lampadio&} Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat. sed eccam eram video. sed qui/d hoc est, haec quod cistella hic iacet cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via. faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam. {&7Phanostrata&} Quid agis, Lampadio? {&7Lamp&.} Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est? nam hinc ab ostio iacentem sustuli. {&7Phan&.} Quid nuntias super anu? {&7Lamp&.} Scelestiorem in terra nullam esse alteram. omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi. nam hercle ego [2quam]2 illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi quovis exitio interire. {&7Phan&.} Di, obsecro vostram fidem. {&7La&.} Quid deos obsecras? {&7Ph&.} Servate nos. {&7La&.} Quid est? {&7Ph&.} Crepundia haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem. {L.} Sanane es? {P.} Haec sunt profecto. {L.} Pergin? {P.} Haec sunt. {L.} Si mihi alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam. {&7Phan&.} Non ecastor falsa memoro. {&7Lamp&.} Nam, obsecro, unde haec gentium? aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi dedita opera, in tempore ipso? {&7Phan&.} Spes mihi sancta subveni. @@@@{1IV.ii}1 {&7Halisca&} Nisi qui/d mi opis di dant, di/sperii, neque unde au/xilium expetam ha/beo. itaque % petulantia mea me animi miseram habet. quae in te/rgum meu/m ne venia/nt, male formi/do, @1 si era me/a [2me]2 scia/t tam soco/rdem esse qua/m sum. quamne i/n manibus te/nui atque acce/pi hic ante ae/dis ciste/llam, ubi ea si/t nescio/, nisi ut opi/nor loca haec circiter excidit mihi. mei ho/mines, mei specta/tores, facite i/ndicium, si qui/s vidit, quis eam a/bstulerit quisve su/stulerit et utrum ha/c an illac iter i/nstiterit. non su/m scitio/r, quae hos rogem au/t quae fati/gem, qui se/mper malo/ muliebri/ sunt lube/ntes. nunc ve/stigia hi/c si qua su/nt noscita/bo. nam si/ nemo hac prae/ter ii/t, postquam intro a/bii, ciste/lla hic iace/ret. quid hi/c? perii, opi/nor. actum e/st, ilice/t me infeli/cem et scele/stam. nulla e/st, neque ego sum u/squam. perdi/ta perdidi/t me. sed pe/rgam ut coe/pi tame/n, quaerita/bo. nam et intu/s paveo et foris fo/rmido, ita nu/nc utrubique metu/s me agitat. ita su/nt homines misere/ miseri: i/lle nunc lae/tus est, qui/squis est, qui i/llam habet, quae/ neque illa i/lli quicquam u/sui et mi exi/tio est. sed me/met moro/r, quom hoc ago/ setius. Hali/sca, hoc age, ad te/rram aspice e/t despice, oculi/s investi/ges, astu/te augura. {&7Lam&.} Era. {&7Ph&.} He/m quid est? {&7Lam&.} Haec e/st. {&7Ph&.} Quis est? {&7Lam&.} Quoi haec e/xcidit ciste/lla. {&7Phan&.} Certe est, eum locum signat, ubi/ ea excidit: apparet. @1 {&7Hal&.} Sed is ha/c iit, hac socci/ video vesti/gium in pulvere, pe/rsequar hac. in hoc ia/m loco cum altero co/nstitit. hic meis tu/rba oculis modo se o/biecit: neque pro/rsum iit hac: hic ste/tit, hinc illo exii/t. hic conciliu/m fuit. ad duo/s attinet, liquidu/mst. attat, singulu/m video vesti/gium. sed is ha/c abiit. conte/mplabor. hinc hu/c iit, hinc nusquam a/biit. acta/m rem ago. quod perii/t, periit: meum co/rium [2cum]2 ciste/lla. redeo i/ntro. {&7Phan&.} Mulie/r, mane. sunt qui/ volunt te/ conventam. {&7Hal&.} Quis me/ revocat? {&7Lamp&.} Bona femina et malus masculus volunt te. {&7Hal&.} * * postremo ille plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor. [ecquem vidisti % quaerere hic, amabo, in hac regione cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera? nam dudum ut accucurrimus ad Alce/simarchum, ne se vita interemeret, tum [2e/am mihi op]2inor excidisse. {&7Lamp&.} Cistellam haec mulier [2perdidit. tace]2amus, era, parumper. {&7Hal&.} Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva, @1 quam quaedam meretri/x ei dedit. {&7Lamp&.} Nostram haec rem fabulatur, hanc scire oportet, filia tua ubi/ sit, signa ut dicit. {&7Hal&.} Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro. mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando. {&7Lamp&.} Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare, sed inter re/m agendam istam erae huic respondi quod rogabat. nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.] quid quaeritabas? {&7Hal&.} Mi/ homo et mea mulier, vos saluto. {&7Phan&.} Et nos te. sed quid quaeritas? {&7Hal&.} Vestigium hic requiro, qua aufugit quaedam * aestio * {&7Lamp&.} Quid id? quid nam est? {&7Hal&.} Alienum * et maerorem familiarem. {&7Lamp&.} Mala mers, era, haec et callida est. {&7Phan&.} Ecastor ita videtur. {&7Lamp&.} Imitatur nequam bestiam et damnificam. {&7Phan&.} Quamnam, amabo? {&7Lamp&.} Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se: itidem haec exorditur sibi intortam orationem. quid quaeritas? {&7Hal&.} Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit. {&7Lamp&.} In caveam latam oportuit. {&7Hal&.} Non edepol praeda magna. {&7Lamp&.} Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una. {&7Phan&.} Sine dicat. {&7Lamp&.} Si dicat quidem. {&7Phan&.} Age lo/quere [tu] quid ibi infuerit. {&7Hal&.} Crepundia una. {&7Lamp&.} Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit. at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat. {&7Lamp&.} At sibi ille quidam volt dari mercedem. {&7Hal&.} At pol illa quaedam, quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det. @1 {&7Lamp&.} At enim ille quidam o[2peram bonam magis]2 expetit quam argentum. {&7Hal&.} At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. {&7Phan&.} Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur cistellam habere. {&7Hal&.} At vos Salus servassit. ubi ea nunc est? {&7Phan&.} Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo: so/ciam te mihi adopto ad meam salutem. {&7Hal&.} Quid istu/c negoti est? aut quis es? {&7Phan&.} Ego/ sum illius mater, quae haec gestitavit. {&7Hal&.} Hicine tu ergo habitas? {&7Phan&.} Hariolare. sed quae/so, ambages, mulier, mitte atque hoc age. eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia. {&7Hal&.} Mea haec erilis gestitavit filia. {&7Lamp&.} Mentiris, nam mea gestitavit, non tua. {&7Phan&.} Ne obloquere. {&7Lamp&.} Taceo. {&7Phan&.} Mulier, perge dicere. ubi ea est, quae gestitavit? {&7Hal&.} Hic in proximo. {&7Phan&.} Istic quidem edepol mei viri/ habitat gener. * * * {&7Phan&.} Ne obloquere rusus. perge porro dicere. quot annos nata dicitur? {&7Hal&.} Septemdecim. {&7Phan&.} Mea est. {&7Lamp&.} East: u[2 * numer]2us annorum attulit. {&7Hal&.} Quid qua [2tibi causa haec dixi?]2 iam quaero meam. {&7Lamp&.} At po[2l ego * ]2 sunt, quaero tertiam. {&7Phan&.} Quod quaeritabam, filiam inveni meam. {&7Hal&.} Aequom est [2reponi]2 per fidem quod creditum est, ne bene merenti sit malo benignitas. nostra haec alumna est, tua profecto filia: * * * @1 et redditura est tuam tibi, et ea gratia domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro, exquaeritote: ego serva sum. {&7Phan&.} Aequom postulas. {&7Hal&.} Illius e/go istanc esse malo gratiam. sed ista/nc cistellam te opsecro ut reddas mihi. {&7Phan&.} Quid fit, Lampadio? {&7Lamp&.} Quod tuom est teneas tuom. {&7Phan&.} At me huius miseret. {&7Lamp&.} Sic faciundum censeo: da isti cistellam et intro abi cum istac semul. {&7Phan&.} Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi, abeamus intro. sed quid [2est]2 nomen tuae dominae? {&7Hal&.} Melaenis. {&7Phan&.} I prae, ia/m ego te sequar._ @@@@{1V.i}1 {&7Demipho&} Qui/d hoc negoti est, quo/d omnes homines fabulantur per vias mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro quaesivisse aiunt. {&7Lamp&.} Ere, unde is? {&7Dem&.} Ex senatu. {&7Lamp&.} Gaudeo tibi mea opera liberorum esse amplius. {&7Dem&.} Enim non placet. nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos. sed quid istu/c est? {&7Lamp&.} Propera ire intro hu/c ad adfinem tuom, filiam tuam ia/m cognosces intus. i/bidem uxor tua est. abi cito. {&7Dem&.} Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus._ {&7Caterva&} Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant: nemo exibit, omnes intus conficient negotium. ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet. nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia. @1 @@@@{1CVRCVLIO}1 @@@@{1I.i}1 {&7Palinvrvs&} Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome? {&7Phaedromvs&} Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor: si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis. {&7Pal&.} At tandem, tandem_{&7Phaed&.} Tandem es odiosus mihi. {&7Pal&.} Istuc quidem nec bellum est nec memorabile: tute tibi puer es, lautus luces cereum. {&7Phaed&.} Egon apicularum congestum opera non feram, ex dulci oriundum melculo dulci meo? {&7Pal&.} Nam quo te dicam ego ire? {&7Phaed&.} Si tu me roges, dicam ut scias. {&7Pal&.} Si rogitem, quid respondeas? {&7Phaed&.} Hoc Aesculapi fanum est. {&7Pal&.} Plus iam anno scio. {&7Phaed&.} Huic proxumum illud ostiumst oculissimum. @1 salve, valuistin? {&7Pal&.} Ostium occlusissimum, caruitne febris te heri/ vel nudiustertius et heri cenavistine? {&7Phaed&.} Deridesne me? {&7Pal&.} Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium? {&7Phaed&.} Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum, numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet, cum i/lla noctu clanculum ad me exit, tacet. {&7Pal&.} Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome? num tu pudicae cuipiam insidias locas aut quam pudicam e/sse oportet? {&7Phaed&.} Nemini, nec me ille sirit Iuppiter. {&7Pal&.} Ego item volo. ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro. semper curato ne sis intestabilis. {&7Phaed&.} Quid istu/c est verbi? {&7Pal&.} Caute ut incedas via: quod amas amato testibus praesentibus. {&7Phaed&.} Quin leno hic habitat. {&7Pal&.} Nemo hinc prohibet nec vetat, quin quod palam est venale, si argentum est, emas. nemo ire quemquam publica prohibet via; dum ne per fundum saeptum facias semitam, dum ted abstineas nupta, vidua, virgine, iuventu/te et pueris liberis, ama quid lubet. {&7Phaed&.} Lenonis hae sunt aedes. {&7Pal&.} Male istis evenat. {&7Phaed&.} Qui? {&7Pal&.} Quia scelestam servitutem serviunt. {&7Phaed&.} Obloquere. {&7Pal&.} Fiat maxume. {&7Phaed&.} Etiam taces? {&7Pal&.} Nempe obloqui me iusseras. {&7Phaed&.} At nunc veto. sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est. {&7Pal&.} Nempe huic lenoni qui hic habitat? {&7Phaed&.} Recte tenes. {&7Pal&.} Minus fo/rmidabo, ne excidat. {&7Phaed&.} Odiosus es. eam vo/lt meretricem facere. e/a me deperit, ego autem cum illa facere nolo mutuom. @1 {&7Pal&.} Quid ita? {&7Phaed&.} Quia proprium facio: amo pariter simul. {&7Pal&.} Malus cla/ndestinus est amor, damnumst merum. {&7Phaed&.} Est hercle ita ut tu dicis. {&7Pal&.} Iamne ea fert iugum? {&7Phaed&.} Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi si est osculando quippiam impudicior. {&7Pal&.} Semper tu scito, flamma fumo est proxima; fumo comburi nil potest, flamma potest. qui e/ nuce nuculeum esse volt, frangit nucem: qui volt cubare, pandit saltum saviis. {&7Phaed&.} At illa e/st pudica neque dum cubitat cum viris. {&7Pal&.} Credam, pudor si cuiquam lenoni siet. {&7Phaed&.} Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost, subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit. id eo fit, quia hic leno, [2hic qui]2 aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat. {&7Pal&.} Quid est? {&7Phaed&.} Alias me poscit pro illa triginta minas, alias talentum magnum; neque quicquam queo aequi bonique ab eo impetrare. {&7Pal&.} Iniuriu's, qui quod lenoni nulli est id ab eo petas. {&7Phaed&.} Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum petitum argentum a meo sodali mutuom. quod si non affert, quo me vortam nescio. {&7Pal&.} Si deos salutas, dextrovorsum censeo. {&7Phaed&.} Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores; me inferre Veneri vovi ieientaculum. {&7Pal&.} Quid? tu te pones Veneri ieientaculo? {&7Phaed&.} Me, te atque hosce omnis. {&7Pal&.} Tum tu Venerem vomere vis. {&7Phaed&.} Cedo, puere, sinum. {&7Pal&.} Quid facturu's? {&7Phaed&.} Iam scies. anus hic solet cubitare custos ianitrix, @1 nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba. {&7Pal&.} Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium solet e/sse. {&7Phaed&.} Quid opust verbis? vinosissima est; eaque extemplo ubi [2ego]2 vino has conspersi fores, de odore adesse me scit, aperit ilico. {&7Pal&.} Eine hic cum vino sinus fertur? {&7Phaed&.} Nisi nevis. {&7Pal&.} Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim; ego nobis afferri ce/nsui. {&7Phaed&.} Quin tu taces? si quid super illi fuerit, id nobis sat est. {&7Pal&.} Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare? {&7Phaed&.} Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens. {&7Pal&.} Ita faciam. {&7Phaed&.} Agite bibite, festivae fores; potate, fite mihi volentes propitiae. {&7Pal&.} Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim? {&7Phaed&.} Exsuscitate vostram huc custodem mihi. {&7Pal&.} Profundis vinum: quae te res agitant? {&7Phaed&.} Sine. viden u/t aperiuntur aedes festivissumae? num muttit cardo? est lepidus. {&7Pal&.} Quin das savium? {&7Phaed&.} Tace, occultemus lumen et vocem. {&7Pal&.} Licet. @@@@{1I.ii}1 {&7Leaena&} Flo/s veteris vini meis na/ribus obiectust, e/ius amor cupidam me huc pro/licit per tenebras. ubi ubi e/st, prope me est. eua/x, habeo. salve, a/nime mi, Li/beri lepos. ut ve/teris vetus tui cu/pida sum. nam o/mnium ungue/ntum odor prae/ tuo nau/tea est, @1 tu/ mihi sta/cta, tu ci/nnamum, tu/ rosa, tu/ crocinum et casia es, tu te/linum, nam ubi tu/ profusu's, i/bi ego me pe/rvelim sepultam. se/d quom adhuc na/so odos o/bsecutu/st meo, da vicissim meo gutturi gaudium. nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto tangere, invergere in me liquores tuos, sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar. {&7Phaed&.} Sitit hae/c anus. {&7Pal&.} Quantillu/m sitit? {&7Phaed&.} Modica e/st, capit quadra/ntal. {&7Pal&.} Pol ut prae/dicas, vinde/mia [haec] huic a/nui non sat est so/li. canem esse ha/nc quidem magis pa/r fuit: sagax na/sum habet. {&7Leaena&} Ama/bo, cu/ia vox sona/t procul? {&7Phaed&.} Ce/nseo hanc a/ppellandam anum. adi/bo. redi e/t respice a/d me, Leae/na. {&7Leaena&} Imperato/r quis est? {&7Phaed&.} Vi/nipollens le/pidus Liber, tibi/ qui screa/nti, siccae/, semiso/mnae adfe/rt potio/nem et siti/m [2iam]2 seda/tum it. {&7Leaena&} Qua/m longe a me abest? {&7Phaed&.} Lu/men hoc vide. {&7Leaena&} Gra/ndiore/m gradum ergo/ fac ad me, o/bsecro. {&7Ph&.} Sa/lve. {&7Le&.} Egon sa/lva sim, quae/ siti si/cca sum? {&7Ph&.} At ia/m bibes. {&7Leaena&} Diu fit. {&7Phaed&.} E/m tibi anus lepida. {&7Leaena&} Sa/lve, oculissime homo. {&7Pal&.} Age, effu/nde hoc cito in barathru/m, propere prolu/e cloacam. {&7Phaed&.} Tace. No/lo huic male dici/. {&7Pal&.} Faciam igitur ma/le potius. @1 {&7Le&.} Venu/s, de paulo pau/lulum hoc ti/bi dabo haud lube/nter. nam ti/bi amantes pro/pitiantes vi/num potante/s danunt omne/s, mihi haud saepe e/venunt tale/s heredita/tes. {&7Pal&.} Hoc vi/de ut ingurgitat i/mpura in se me/rum avariter, fauci/bus plenis. {&7Phaed&.} Perii he/rcle, huic quid primu/m dicam nescio/. {&7Pal&.} Em istuc, quod mi/hi dixti. {&7Phaed&.} Quid id e/st? {&7Pal&.} Periisse ut te/ dicas. {&7Phaed&.} Male tibi di faciant. {&7Pal&.} Di/c isti. {&7Le&.} Ah. {&7Pal&.} Qui/d est? ecquid lubet? {&7Le&.} Lu/bet. {&7Pal&.} Etiam mihi quo/que stimulo fodere/ lubet te. {&7Phaed&.} Tace, [2ne/]2_{&7Pal&.} Noli, taceo. e/cce autem bibit a/rcus, pluet credo he/rcle hodie. {&7Phaed&.} Iamne e/go huic dico? {&7Pal&.} Quid di/ces? {&7Phaed&.} Me perii/sse. {&7Pal&.} Age dice. {&7Phaed&.} Anus, au/di. ho/c volo sci/re te: pe/rditus su/m miser. {&7Leaena&} At po/l ego oppido/ servata. se/d quid est? quid lubet pe/rditum di/cere te esse/? {&7Phaed&.} Quia id quod amo ca/reo. {&7Leaena&} Phaedrome mi, ne plora amabo. tu me/ curato ne/ sitiam, ego tibi quo/d amas iam huc addu/cam._ {&7Phaed&.} Tibine e/go, si fidem serva/s mecum, vinea/m pro aurea statua/ statuam, quae tuo/ gutturi/ sit monumentum. qui me i/n terra aeque fo/rtunatus eri/t, si illa ad me bi/tet, Palinu/re? {&7Pal&.} Edepol qui ama/t, si eget, misera a/dficitur, [2ere]2, aeru/mna. {&7Phaed&.} Non i/ta res est, nam co/nfido parasi/tum hodie adventu/rum cum arge/nto ad me. {&7Pal&.} Magnum i/nceptas, si id e/xpectas quod nu/squamst. {&7Phaed&.} Quid si a/deam ad fores atque o/ccentem? {&7Pal&.} Si lu/bet, neque veto neque iu/beo, quando e/go te video immu/tatis moribus esse, ere, atque inge/nio. {&7Phaed&.} Pe/ssuli, heus pe/ssuli, vo/s saluto/ lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, @1 ge/rite amanti/ mihi mo/rem, amoeni/ssumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commovent se ocius. re spicio, nihili meam vos gratiam facere. st tace, tace. {&7Pal&.} Taceo hercle equidem. {&7Phaed&.} Sentio sonitum. tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt. @@@@{1I.iii}1 {&7Leaena&} Pla/cide egredere et so/nitum prohibe fo/rium et crepitum ca/rdinum, ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium. mane, suffundam aquolam. {&7Pal&.} Viden ut anus tremula medicinam facit? eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant. {&7Planesivm&} Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis? sisto ego tibi me et mihi contra itidem [2tu te]2 ut sistas suadeo. {&7Phaed&.} Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum. {&7Plan&.} Anime mi, [2me]2 procul amantem abesse haud consentaneumst. {&7Phaed&.} Palinure, Palinure. {&7Pal&.} Eloquere, quid est quod Palinurum voces? {&7Phaed&.} Est lepida. {&7Pal&.} Nimis lepida. {&7Phaed&.} Sum deus. {&7Pal&.} Immo homo haud magni preti. {&7Phaed&.} Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile? {&7Pal&.} Male valere te, quod mi aegrest. {&7Phaed&.} Male mi morigeru's, tace. {&7Pal&.} Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet. {&7Phaed&.} Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu. {&7Plan&.} Tene me, amplectere ergo. {&7Phaed&.} Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere. quia te prohibet erus, clam [ero] potior. {&7Pl&.} Prohibet? nec prohibere quit, @1 nec prohibebit nisi mors me/um animum aps te abalienaverit. {&7Pal&.} Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum: nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est; verum totum insanum amare, ho/c est quod meus erus facit. {&7Phaed&.} Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites, sibi honores, sibi/ virtutes, sibi pugnas, sibi proelia: dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est. {&7Pal&.} Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome? nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. {&7Phaed&.} Tace. {&7Pal&.} Quid, taceam? quin tu is dormitum? {&7Phaed&.} Dormio, ne occlamites. {&7Pal&.} Tu quidem vi/gilas. {&7Phaed&.} At meo more dormio: hic somnust mihi. {&7Pal&.} Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est. {&7Plan&.} Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. {&7Pal&.} Ilicet, pariter hos perire amando video, uterque insaniunt. viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis. etiam dispertimini? {&7Plan&.} Nullum homini est perpetuom bonum: iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. {&7Pal&.} Quid ais, propudium? tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas? ebrio/la, persollae nugae. {&7Phaed&.} Tun meam Venerem vituperas? % quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat? at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo. em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas. {&7Pal&.} Tuam fidem, Venus noctuvigila. {&7Phaed&.} Pergin etiam, verbero? {&7Plan&.} Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum. {&7Pal&.} Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis: bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras. hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus? {&7Phaed&.} Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe. {&7Pal&.} Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam. {&7Plan&.} Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio, @1 aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum inter nos amore utemur semper surrepticio? {&7Phaed&.} Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam petere argentum, is hodie hic aderit. {&7Plan&.} Nimium consultas diu. {&7Phaed&.} Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem. {&7Plan&.} Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium. {&7Phaed&.} Siquidem hercle/ mihi regnum detur, numquam id potius persequar. quando ego te videbo? {&7Plan&.} Em istoc verbo vindictam para: si/ amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo. bene vale. {&7Phaed&.} Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi. {&7Pal&.} Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. {&7Phaed&.} Sequere me._ @@@@{1II.i}1 {&7Cappadox&} Migrare certumst iam nunc e fano foras, quando Aesculapi ita sentio sententiam, ut qui me nihili faciat nec salvom velit. valetudo decrescit, adcrescit labor; nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, geminos in ventre habere videor filios. nil metuo nisi ne medius disrumpar miser. {&7Palinvrvs&} Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi atque istam exturbes ex animo aegritudinem. paves, parasitus quia non rediit Caria: adferre argentum credo; nam si non ferat, tormento non retineri potuit ferreo, quin reciperet se huc esum ad praesepem suam. {&7Ca&.} Quis hic est qui loquitur? {&7Pa&.} Quoiam vocem ego audio? @1 {&7Capp&.} Estne hic Palinurus Phaedromi? {&7Pal&.} Quis hic est homo cum collativo ventre atque oculis herbeis? de forma novi, de colore non queo novisse. iam iam novi: leno est Cappadox. congrediar. {&7Capp&.} Salve, Palinure. {&7Pal&.} O scelerum caput, salveto. quid agis? {&7Capp&.} Vivo. {&7Pal&.} Nempe ut dignus es. sed quid tibi est? {&7Capp&.} Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent. {&7Pal&.} Tum te igitur morbus agitat hepatiarius. {&7Capp&.} Facile est miserum inridere. {&7Pal&.} Quin tu aliquot dies perdura, dum intestina exputescunt tibi, nunc dum salsura sat bonast: si id feceris, venire poteris intestinis vilius. {&7Capp&.} Lien di/erectust. {&7Pal&.} Ambula, id lieni optumumst. {&7Capp&.} Aufe/r istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. potin co/niecturam facere, si narrem tibi hac nocte quod ego somniavi dormiens? {&7Pal&.} Vah, solus hic homost qui sciat divinitus. quin coniectores a me consilium petunt: quod eis respondi, ea omnes stant sententia. @@@@{1II.ii}1 {&7Cocvs&} Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi quae opus su/nt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat? {&7Pal&.} Mane sis, dum huic conicio somnium. {&7Coc&.} Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. {&7Pal&.} Fateo/r. {&7Coc&.} Abi, de/prome. {&7Pal&.} Age tu interea huic somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. nam quod scio omne ex hoc scio. {&7Cap&.} Operam ut det. {&7Pal&.} Dabit._ {&7Capp&.} Facit hic quod pauci, ut sit magistro o/bsequens. @1 da mi igitur operam. {&7Coc&.} Tam etsi non novi, dabo. {&7Capp&.} Hac nocte in somnis visus sum viderier procul sedere longe a me Aesculapium, neque eum ad me adire neque me magni pendere visumst. {&7Coc&.} Item alios deos facturos scilicet: sane illi inter se congruont concorditer. nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, namque incubare satius te fuerat Iovi, qui tibi auxilio in iure iurando fuit. {&7Capp&.} Siquidem i/ncubare ve/lint qui periuraverint, locus no/n praeberi potis est in Capitolio. {&7Coc&.} Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio petas, ne forte tibi e/venat magnum malum, quod in quiete tibi portentumst. {&7Capp&.} Bene facis. ibo atque orabo._{&7Coc&.} Quae res male vortat tibi._ {&7Palinvrvs&} Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? estne hic parasitus qui missust in Cariam? heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. {&7Phaedromvs&} Quid isti/c clamorem tollis? {&7Pal&.} Parasitum tuom video currentem ellum usque in pla/tea ultima. hinc auscultemus quid agat. {&7Phaed&.} Sane censeo. @@@@{1II.iii}1 {&7Cvrcvlio&} Da/te viam mihi, no/ti [atque] ignoti, du/m ego hic officiu/m meum facio: fugite omnes, abite et de via decedite, ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu. @1 ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium, nec [2homo]2 quisquamst ta/m opulentus, qui mi obsistat in via, nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus, nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in via de semita. tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se[2se]2 drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt, tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero, ex unoquoque eorum exciam cre/pitum polentarium. tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via, et datores et factores omnis subdam sub solum. proin se domi contineant * , vitent infortunio. {&7Phaed&.} Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget, ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest. {&7Cvr&.} Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum? ita res subita est, celeriter mihi [hoc] ho/mine convento est opus. {&7Pal&.} Te ille quaerit. {&7Phaed&.} Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo. {&7Cvrc&.} Quis vocat? quis nominat me? {&7Phaed&.} Qui te conventum cupit. {C.} Haud magis [2me]2 cupis quam ego te cupio. {&7Ph&.} O mea opportunitas, Curculio exoptate, salve. {&7Cvrc&.} Salve. {&7Phaed&.} Salvom gaudeo te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae? eloquere, obsecro he/rcle. {&7Cvrc&.} Eloquere, te o/bsecro, ubi su/nt meae? {&7Phaed&.} Quid tibist? {&7Cvrc&.} Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt. @1 {&7Phaed&.} Lassitudine hercle credo. {&7Cvrc&.} Retine, retine me, obsecro. {&7Phaed&.} Viden ut expa/lluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito et aqualem cum aqua? properatin ocius? {&7Cvrc&.} Animo male est. {&7Pal&.} Vin aquam? {&7Cvrc&.} Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam. {&7Pal&.} Vae capiti tuo. {&7Cvrc&.} Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam. {&7Pal&.} Maxume. {&7Cvrc&.} Quid facitis, quaeso? {&7Pal&.} Ventum. {&7Cvrc&.} Nolo equidem mihi fieri ventulum. {&7Phaed&.} Quid igitur vis? {&7Cvrc&.} Esse, ut ventum gaudeam. {&7Pal&.} Iuppiter te dique perdant. {&7Cvrc&.} Perii, prospicio parum, gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame, ita cibi vacivitate venio lassis lactibus. {&7Ph&.} Ia/m edes aliquid. {&7Cv&.} Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo. {&7Pal&.} Immo si scias, reliquiae quae sint. {&7Cvrc&.} Scire ni/mis lubet ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus. {&7Ph&.} Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium_{&7Cv&.} Ain tu omnia haec? in carnario fortasse dicis. {&7Ph&.} Immo in lancibus, quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum. {&7Cvrc&.} Vide ne me ludas. {&7Phaed&.} Ita me amabit qua/m ego amo, ut ego haud mentior. sed quod te misi, nihilo sum certior. {&7Cvrc&.} Nihil attuli. {&7Phaed&.} Perdidisti me. {&7Cvrc&.} Invenire possum, si mi operam datis. postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam, video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam. scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier, ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier: respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter, quod tibi est item sibi esse, magnam argenti i/nopiam. {&7Phaed&.} Perdis me tuis dictis. {&7Cvrc&.} Immo servo et servatum volo. postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum med illo frustra advenisse. forte aspicio militem. @1 aggredior hominem, saluto adveniens. 'salve' inquit mihi, prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam; dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat, ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim. dico me novisse. 'quid? lenonem Cappadocem?' annuo visitasse. 'sed quid eum vis?' 'quia de illo emi virginem triginta minis, vestem, aurum; et pro i/s decem coa/ccedunt minae.' 'de/disti tu argentum?' inquam. 'i/mmo a/pud trapezitam situm est illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.' postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico, vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui. 'quid si abeamus ac de/cumbamus?' inquit. consilium placet: 'neque diem decet morari, neque nocti nocerier.' 'omnis res paratast'. et nos, quibus paratum est, assumus. postquam cenati atque appoti, talos poscit si/bi in manum, provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium; ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium. {&7Phaed&.} Meosne amores? {&7Cvrc&.} Tace parumper. iacit volturios quattuor. talos arripio, invoco almam meam nutricem He/rculem, iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit, caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum, deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat. @1 rogant me servi quo/ eam: dico me ire quo saturi solent. ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi. {&7Phaed&.} Laudo. {&7Cvrc&.} Laudato quando illud quod cupis effecero. * * * eamus nunc intro, ut tabellas consignemus. {&7Phaed&.} Num moror? {&7Cvrc&.} Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant. tu tabellas consignato, hi/c ministrabit, e/go edam. dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro. {&7Phaed&.} Sequor._ @@@@{1III.i}1 {&7Lyco&} Beatus videor: subduxi ratiunculam, quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet: dives sum, si non reddo eis quibus debeo. [si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.] verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam. [habent hunc morem plerique argentarii, ut alius alium poscant, reddant nemini, pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.] qui homo mature quaesivit pecuniam, nisi eam mature parsit, mature esurit. cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur. usus est pecunia. @1 {&7Cvrcvlio&} Nil tu me saturum monueris. memini et scio. ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace. edepol ne ego hic med intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem. quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat? attat, quem quaerebam. sequere me. simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo. {&7Lyc&.} Vnocule, salve. {&7Cvrc&.} Quaeso, deridesne me? {&7Lyc&.} De Coclitum prosapia te esse arbitror, nam ei sunt unoculi. {&7Cvrc&.} Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem. {&7Lyc&.} Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet? {&7Cvrc&.} Superstitiosus hic quidem est, ve/ra praedicat; nam illaec catapultae a/d me crebro commeant. adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. {&7Lyc&.} Licetne i/nforare, si incomitiare non licet? {&7Cvrc&.} Non inforabis me quidem, nec mihi placet tuom profecto nec forum nec comitium. sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam. Lyconem quaero tarpezitam. {&7Lyc&.} Dic mihi, quid eum nunc quaeris? aut cuiati's? {&7Cvrc&.} Eloquar. ab Therapontigono Platagidoro milite. @1 {&7Lyc&.} Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine, dum scribo, explevi totas ceras quattuor. sed quid Lyconem quaeris? {&7Cvrc&.} Mandatumst mihi, ut has tabellas ad eum ferrem. {&7Lyc&.} Quis tu homo es? {&7Cvrc&.} Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. {&7Lyc&.} Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam. {&7Cvrc&.} Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant. {&7Lyc&.} Alibi te meliust quaerere hospitium tibi: apud me/ profecto nihil est Summano loci. sed istu/m quem quaeris ego sum. {&7Cvrc&.} Quaeso, tune is es, Lyco trapezita? {&7Lyc&.} Ego sum. {&7Cvrc&.} Multam me tibi salutem iussit Therapontigonus dicere, et has tabellas dare me iussit. {&7Lyc&.} Mihin? {&7Cvrc&.} Ita. cape, signum nosce. nostin? {&7Lyc&.} Quidni noverim? clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. {&7Cvrc&.} Quod istic scriptum est, id te orare iusserat profecto ut faceres, suam si velles gratiam. {&7Lyc&.} Concede, inspiciam quid sit scriptum. {&7Cvrc&.} Maxime, tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto. {&7Lyc&.} 'Miles Lyconi i/n Epidauro hospiti suo The/rapontigonus Platagidorus plurimam salutem dicit.' {&7Cvrc&.} Meus hic est, hamum vorat. {&7Lyc&.} 'Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: argentum des lenoni, is huic det virginem.' ubi ipsus? cur non venit? {&7Cvrc&.} Ego dicam tibi: quia nudiusquartus venimus in Cariam ex India; ibi nunc statuam volt dare auream @1 solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet septempedalis, factis monumentum suis. {&7Lyc&.} Quam ob rem istuc? {&7Cvrc&.} Dicam. quia enim Persas, Paphlagones, Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros, Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, % Libyamque oram omnem Conterebromniam, dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies. {&7Lyc&.} Vah. {&7Cvrc&.} Quid mirare? {&7Lyc&.} Quia enim in cavea si forent conclusi, i/tidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier. credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis. {&7Cvrc&.} Immo etiam porro, si vis, dicam. {&7Lyc&.} Nil moror. sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia. atque eccum video. leno, salve. {&7Cappadox&} Di te ament. {&7Lyc&.} Quid hoc quod ad te venio? {&7Capp&.} Dicas quid velis. {&7Lyc&.} Argentum accipias, cum illo mittas virginem. {&7Capp&.} Quid quod iuratus sum? {&7Lyc&.} Quid id refert tua, ˭dum argentum accipias? {&7Capp&.} Qui monet quasi adiuvat. sequimini. {&7Cvrc&.} Leno, cave in te/ sit mora mihi._ @@@@{1IV.i}1 {&7Choragvs&} Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus. halapantam an sycophantam ma/gis esse dicam nescio. ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere; @1 quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras, commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum. qui periurum convenire volt hominem ito in comitium; qui mendacem et gloriosum, a/pud Cloacinae sacrum, ditis damnosos maritos sub basilica quaerito. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium. in foro infimo boni homines atque dites ambulant, in medio propter canalem, ibi ostentatores meri; @1 confidentes garrulique et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier. sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore. pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, [in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem] vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. [ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.] sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi._ @@@@{1IV.ii}1 {&7Cvrcvlio&} I tu/ prae, virgo: no/n queo quod po/ne me est serva/re. et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet. {&7Cappadox&} Nemo it infitias. {&7Cvrc&.} At tamen meliusculum est monere. {&7Lyco&} Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, minas triginta. {&7Capp&.} Meminero, de istoc quietus esto. et nunc idem dico. {&7Cvrc&.} Et quidem meminisse ego haec volam te. {&7Capp&.} Memini, et mancupio tibi dabo. {&7Cvrc&.} Egon ab lenone quicquam mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis, alienos manu emittitis alienisque imperatis, nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli. item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: @1 odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet; qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur, eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt. {&7Lyc&.} Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide. {&7Cvrc&.} Eodem he/rcle vos pono et paro: parissimi estis hibus: hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso; vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant. rogitationis plurimas propter vos populus scivit, quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam; quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges. {&7Lyc&.} Tacuisse mavellem. {&7Capp&.} Hau male meditate maledicax es. {&7Cvrc&.} Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico, verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo. ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam. Lyco, numquid vis? {&7Ly&.} Bene vale. {&7Cv&.} Vale. {&7Ca&.} Heus tu, tibi ego dico. {&7Cvrc&.} Eloquere, quid vis? {&7Capp&.} Quaeso, ut hanc cures, [2ut]2 bene sit isti. bene ego istam eduxi meae domi et pudice. {&7Cvrc&.} Si huius miseret, ecquid das qui bene sit? {&7Capp&.} Malu/m. {&7Cvrc&.} Opust ho/c qui te procures. {&7Capp&.} Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi e/go te; fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle. {&7Lyc&.} Summane, numquid nunciam me vis? {&7Cvrc&.} Vale atque salve, nam et operam et pecuniam benigne praebuisti. {&7Lyc&.} Salutem multam dicito patrono. {&7Cvrc&.} Nuntiabo._ {&7Lyc&.} Numquid vis, leno? {&7Capp&.} Istas minas decem, qui me procurem, dum melius sit mihi, des. {&7Lyc&.} Dabuntur, cras peti iubeto._ {&7Capp&.} Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare. @1 nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi; periisse credo. qui/d id mea refert? ego argentum habeo. quoi ho/mini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt. nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare._ @@@@{1IV.iii}1 {&7Therapontigonvs&} No/n ego nunc medi/ocri incedo ira/tus iracu/ndia, sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. {&7Lyco&} Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo. {&7Ther&.} Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas. {&7Lyc&.} Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, nec daturus su/m. {&7Ther&.} Idem ego istuc quom credebam credidi, te nihil esse redditurum. {&7Lyc&.} Quor nunc a me igitur petis? {&7Ther&.} Scire volo quoi reddidisti. {&7Lyc&.} Lusco liberto tuo, is Summanum se vocari dixit, e/i reddidi. [qui has tabellas obsignatas attulit. {&7Ther&.} Quas tu mihi tabellas?] quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias? nec mihi quide/m libertus ullust. {&7Lyc&.} Fa/cis sapientius quam pars % lenonum, libertos qui/ habent et eos deserunt. {&7Ther&.} Quid feci % {&7Lyc&.} Quod mandasti feci, tu/i honoris gratia, @1 tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. {&7Ther&.} Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. {&7Lyc&.} Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem? ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale. {&7Ther&.} Quid valeam? {&7Lyc&.} Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem._ {&7Ther&.} Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit? @@@@{1IV.iv}1 {&7Cappadox&} Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto. postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi, ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam, ut ego potius comedim quam ille. {&7Ther&.} Iusseram salvere te. {&7Capp&.} Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis in Epidaurum, hic hodie apud me_numquam delinges salem. {&7Ther&.} Bene vocas, verum locata res est_ut male sit tibi. sed quid agit meum mercimonium a/pud te? {&7Capp&.} Nil apud me/ quidem, ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. {&7Ther&.} Quid est? {&7Capp&.} Quod fui iuratus feci. {&7Ther&.} Reddin an non virginem, prius quam te huic meae machaerae o/bicio, mastigia? {&7Capp&.} Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes. illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi male loqui, profecto, cui/ ego nisi malum nil debeo. {T.} Mihin malum minitare? {C.} Atque edepol non minitabor, sed dabo, mihi si perges mo/lestus esse. {&7Ther&.} Leno minitatur mihi, meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent? at ita me machaera et clupeus * bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur, @1 iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. {&7Capp&.} At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba ne/que istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat. ego illam reddidi qui argentum a te attulit. {&7Ther&.} Quis is est homo? {&7Capp&.} Tuom libertum e/sse aiebat sese Summanum. {&7Ther&.} Meum? attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito. is mihi anulum subripuit. {&7Capp&.} Perdidistin tu anulum? miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo. {&7Ther&.} Vbi nunc Curculionem inveniam? {&7Capp&.} In tritico facillume, vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias. ego abeo, vale atque salve._{&7Ther&.} Male vale, male sit tibi. quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum? cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi. @@@@{1V.i}1 {&7Cvrcvlio&} Antiquom poe+tam audivi scripsisse in tragoedia, mulieres duas peiores esse quam unam. res itast. verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, rogat unde habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus.' nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus. vix foras me abripui atque effugi. apage istanc cani/culam. @1 @@@@{1V.ii}1 {&7Planesivm&} Phaedrome, propera. {&7Phaedromvs&} Quid properem? {&7Plan.&} Parasitum ne amiseris. magna res est. {&7Phaed&.} Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. {&7Plan&.} Teneo. {&7Phaed&.} Quid negotist? {&7Plan&.} Rogita unde istunc habeat anulum. pater istum meus gestitavit * {&7Cvrc&.} At mea matertera. {&7Plan&.} Mater ei utendum dederat. {&7Cvrc&.} Pater % uois rusum tibi. {&7Plan&.} Nugas garris. {&7Cvrc&.} Soleo, nam propter eas vivo facilius. {&7Plan&.} Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas. {&7Cvrc&.} Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem? {&7Plan&.} Libera ego sum nata. {&7Cvrc&.} Et alii multi qui nunc serviunt. {&7Phaed&.} Enim vero irascor. {&7Cvrc&.} Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea. {&7Th&.} Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? {&7Cv&.} Audio. si vis tribus bolis, vel in chlamydem. {&7Ther&.} Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem. {&7Cvrc&.} Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem me reposcis? {&7Ther&.} Quam ab lenone a/bduxti hodie, scelus viri. {C.} Nullam abduxi. {T.} Certe eccistam video. {&7Ph&.} Virgo haec libera est. {&7Ther&.} Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu? {&7Phaed&.} Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam. {&7Ther&.} Ego quidem pro istac rem solvi a/b trapezita meo. quam ego pecuniam quadruplicem a/bs te et lenone auferam. {&7Phaed&.} Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius. {&7Ther&.} Non eo. {&7Phaed&.} Licet [te] antestari? {&7Ther&.} Non licet. @1 {&7Phaed&.} Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito; at ego, quem licet, te. accede huc. {&7Ther&.} Servom antestari? {&7Cvrc&.} Vide. 𭶲em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. {&7Ther&.} Em tibi. {C.} O cives, cives. {T.} Quid clamas? {&7Ph&.} Quid tibi istum tactio est? {T.} Quia mihi lubitum est. {&7Ph&.} Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace. {&7Plan&.} Phaedrome, obsecro serva me. {&7Ph&.} Tamquam me et genium meum. miles, quaeso [2te]2 ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit. {&7Plan&.} Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores. {&7Ther&.} Quid istuc ad vos attinet? quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit. {&7Cvrc&.} Vt fastidit gloriosus. {&7Ther&.} Mitte istum, ego dicam omnia. {&7Cvrc&.} Nihil est quod ille dicit. {&7Plan&.} Fac me certiorem, o/bsecro. {&7Ther&.} Ego di/cam, surge. hanc rem a/gite atque animum advo/rtite. pater meus habuit Periplanes %Planesium is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio. {&7Plan&.} Pro Iuppiter. {&7Ther&.} Et isto/ me heredem fecit. {&7Plan&.} [2O]2 Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo. frater mi, salve. {&7Ther&.} Qui credam ego istuc? cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua? {&7Plan&.} Cleobula. {&7Ther&.} Nutrix quae fuit? {&7Plan&.} Archestrata. ea me spectatum tulerat per Dionysia. postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, @1 exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco: [tum] ibi me/ nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. nec quo me pacto abstulerit possum dicere. {&7Ther&.} Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homo/ qui te surripuit? {&7Plan&.} Nescio. verum hunc servavi semper mecum una anulum; cum hoc olim perii. {&7Ther&.} Cedo, ut inspiciam. {&7Cvrc&.} Sanan es, quae isti committas? {&7Plan&.} Sine modo. {&7Ther&.} Pro Iuppiter, hic est quem ego/ tibi misi natali die. tam facile novi quam me. salve, mea soror. {&7Plan&.} Frater mi, salve. {&7Phaed&.} Deos volo bene vortere istam rem vobis. {&7Cvrc&.} Et ego nobis omnibus: tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit. promittimus. {&7Ther&.} Tace tu/. {&7Cvrc&.} Non taceo, quando res vortit bene. tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo. {&7Ther&.} Quid dotis? {&7Cvrc&.} Egone? ut semper, dum vivat, me alat. verum hercle dico. {&7Ther&.} Me lubente feceris. sed leno hic debet nobis triginta minas. {&7Phaed&.} Quam ob rem istuc? {&7Ther&.} Quia ille i/ta repromisit mihi: si quisquam hanc liberali asseruisset manu, sine controversia omne argentum reddere. nunc eamus ad lenonem. {&7Cvrc&.} Laudo. {&7Phaed&.} Hoc prius volo, meam rem a/gere. {&7Ther&.} Quid id est? {&7Phaed&.} Vt mihi hanc despondeas. {&7Cvrc&.} Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare? {T.} Si haec volt. {&7Pl&.} Mi frater, cupio. {T.} Fiat. {C.} Bene facis. {&7Phaed&.} Spondesne, miles, mi hanc uxorem? {&7Ther&.} Spondeo. {&7Cvrc&.} Et ego hoc idem una spondeo. {&7Ther&.} Lepide facis. sed eccu/m lenonem, incedit, thensaurum meum. @1 @@@@{1V.iii}1 {&7Cappadox&} Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant: nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum. non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit. vel ille, de/cem minas dum solvit, omnis mensas transiit. postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat; pessume metui, ne mihi hodie a/pud praetorem solveret. verum amici compulerunt: reddit argentum domo. nunc domum properare certumst. {&7Ther&.} Heus tu, leno, te volo. {&7Phaed&.} Et ego te volo. {&7Capp&.} At ego vos nolo ambos. {&7Ther&.} Sta sis ilico, atque argentum propere propera vomere. {&7Capp&.} Quid mecum est tibi? aut tibi? {&7Ther&.} Qui/a ego ex te ho/die faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo, i/tidem ut catapultae solent. {&7Phaed&.} Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico. {&7Capp&.} At ego vos ambo in robusto carcere ut pereatis. {&7Phaed&.} Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. {&7Th&.} Quidquid est, ipse ibit potius. {&7Ca&.} Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. {&7Plan&.} Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. bene et pudice me domi habuit. {&7Ther&.} Haud voluntate id sua: Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam; nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. {&7Phaed&.} Animum advortite, [2ego]2 si possum hoc inter vos componere. mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, siquidem voltis quod decrero facere. {&7Ther&.} Tibi permittimus: {&7Capp&.} Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat. {T.} Quo/dne promisti? {&7Ca&.} Qui promisi? {&7Ph&.} Lingua. {&7Ca&.} Eadem nunc nego. @1 dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. {&7Ph&.} Nihil agit, collum obstringe homini. {&7Ca&.} Iam iam faciam ut iusseris. {&7Ther&.} Quando vir bonus es, responde quod rogo. {&7Capp&.} Roga quo/d lubet. {&7Ther&.} Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum? {&7Capp&.} Non commemini dicere. {&7Ther&.} Quid? negas? {&7Capp&.} Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco? {&7Ther&.} Me ipso praesente et Lycone tarpezita. {&7Capp&.} Non taces? {&7Ther&.} Non taceo. {&7Capp&.} Non ego te flocci facio; ne me territes. {&7Ther&.} Me ipso praesente et Lycone factum est. {&7Phaed&.} Satis credo tibi. nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, % haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est. {&7Ther&.} Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. {&7Capp&.} Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. tu me sequere. {&7Ther&.} Quo sequar te? {&7Capp&.} Ad trapezitam meum ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo. {&7Ther&.} Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. {&7Capp&.} Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias. {&7Ther&.} Itane vero? {&7Capp&.} Ita hercle vero. {&7Ther&.} Novi ego hos pugnos meos. {&7Capp&.} Quid tum? {&7Ther&.} Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, placidum te hodie reddam. {&7Capp&.} Age ergo, recipe a/ctutum. {&7Ther&.} Licet. {&7Phaed&.} Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae. {&7Ther&.} Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite. @1 @@@@{1EPIDICVS}1 @@@@{1I.i}1 {&7Epidicvs&} Heu/s, adulescens. {&7Thesprio&} Qui/s properantem me/ reprehendit pa/llio? {&7Ep&.} Familiaris. {&7Th&.} Fateor, nam odio es nimium familiariter. {&7Ep&.} Re/spice vero, The/sprio. {&7Th&.} Oh, Epidicumne ego conspicor? {&7Ep&.} Satis recte oculis uteris. {&7Th&.} Salve. {&7Ep&.} Di dent quae velis. veni/re salvom gaudeo. {&7Th&.} Quid ceterum? {&7Ep&.} Quod eo adsolet: cena tibi dabitur. {&7Th&.} Spondeo. {&7Ep&.} Quid? {&7Th&.} Me accepturum, si dabis. {&7Ep&.} Quid tu/ agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge, co/rpulentior videre atque habitior. {&7Th&.} Huic gratia. {&7Ep&.} Qua/m quidem te iam diu perdidisse oportuit. {T.} Mi/nus iam furtificus sum quam antehac. {E.} Quid ita? {T.} Rapio propalam. @1 {&7Ep&.} Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus. nam u/t apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi: vix adipiscendi potestas modo fuit. {&7Th&.} Scurra es. {&7Ep&.} Scio te esse equidem hominem militarem. {&7Th&.} Audacter quam vis dicito. quid ais? perpetuen valuisti? {&7Ep&.} Varie. {&7Th&.} Qui varie valent, caprea/ginum hominum no/n placet mihi ne/que pantherinu/m genus. {&7Ep&.} Quid ti/bi vis dicam nisi quod est? ut illae/ res? responde. {&7Th&.} Probe. {&7Ep&.} Quid eri/lis noster filius? {&7Th&.} Valet pu/gilice atque athletice. {&7Ep&.} Volupta/bilem mihi nuntium tuo adve/ntu adportas, Thesprio. sed ubi/st is? {&7Th&.} Advenit simul. {&7Ep&.} Vbi is ergo est? nisi si in vidulo aut si in mellina attulisti. {&7Th&.} Di te perdant. {&7Ep&.} Te volo_ perco/ntari: operam da, o/pera reddetu/r tibi. {&7Th&.} Ius di/cis. {&7Ep&.} Me decet. {&7Th&.} Iam tu autem nobis praeturam geris? {&7Ep&.} Quem di/ces digniorem esse hominem ho/die Athenis alterum? {&7Th&.} At u/num a praetura tua, Epi/dice, abest. {&7Ep&.} Quidnam? {&7Th&.} Scies: lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. {&7Ep&.} Vae tibi. sed qui/d ais? {&7Th&.} Quid rogas? {&7Ep&.} Vbi a/rma sunt Strati/ppocli? @1 {T.} Po/l illa ad hostis transfugerunt. {E.} Armane? {T.} Atque equidem cito. {&7Ep&.} Se/rione dicis tu? {&7Th&.} Se/rio, inquam: hostes habent. {&7Ep&.} E/depol facinus improbum. {&7Th&.} At iam ante alii fecerunt idem. erit illi illa res honori. {&7Ep&.} Qui? {&7Th&.} Quia ante aliis fuit. Mulciber, credo, arma fecit quae/ habuit Stratippocles: travolaverunt ad hostis. {&7Ep&.} Tum ille prognatus Theti sine perdat: alia apportabunt e/i Nerei filiae. id mo/do videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit. {&7Th&.} Supersede istis rebus iam. {&7Ep&.} Tu ipse, ubi lubet, finem face. {&7Th&.} Desiste percontarier. {&7Ep&.} Loquere ipse: ubist Stratippocles? {&7Th&.} Est causa qua causa simul mecum ire veritust. {&7Ep&.} Quidnam id est? {&7Th&.} Patrem videre se nevolt etiam nunc. {&7Ep&.} Quapropter? {&7Th&.} Scies. quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam de/ praeda mercatust. {&7Ep&.} Quid ego ex te audio? {&7Th&.} Hoc quod fabulor. {&7Ep&.} Cu/r eam emit? {&7Th&.} Animi causa. {&7Ep&.} Quo/t illic homo animos habet? nam ce/rto, prius quam hinc a/d legionem abii/t domo, ipsu/s mandavit mi, a/b lenone ut fi/dicina, quam ama/bat, emeretu/r sibi. id ei i/mpetratum re/ddidi. {&7Th&.} Vtcu/mque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. {&7Ep&.} Vae/ misero mihi/, male perdidit me. {&7Th&.} Qui/d istuc? quidnam est? {&7Ep&.} Quid istanc quam emit, quanti eam emit? {&7Th&.} Vili. {&7Ep&.} Haud istuc te rogo. {&7Th&.} Quid i/gitur? {&7Ep&.} Quot minis? {&7Th&.} Tot: quadraginta minis. @1 i/d adeo argentum ab danista apud The/bas sumpsit faenore, in dies minasque argenti singulas nummis. {&7Ep&.} Papae. {&7Th&.} E/t is danista advenit una cu/m eo, qui argentum petit. {&7Ep&.} Di immortales, ut ego interii basilice. {&7Th&.} Quid iam? aut quid est, Epi/dice? {&7Ep&.} Perdidit me. {&7Th&.} Qui/s? {&7Ep&.} Ille qui arma pe/rdidit. {&7Th&.} Nam qui/d ita? {&7Ep&.} Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas mittebat_sed taceam optumum est, plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est. {&7Th&.} Ne/scio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom% video/r videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali. {&7Ep&.} Potin u/t molestus ne sies? {&7Th&.} Abeo. {&7Ep&.} Asta, abire hinc non sinam. {&7Th&.} Qui/d nunc me retine/s? {&7Ep&.} Amatne i/stam quam emit de praeda? {&7Th&.} Rogas? deperit. {&7Ep&.} Detegetur corium de tergo meo. % {&7Th&.} Plusque amat quam te umquam amavit. {&7Ep&.} Iuppiter te perduit. {&7Th&.} Mi/tte nunciam, nam i/lle me vetuit domum venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum; i/bi manere iussit, eo venturust ipsus. {&7Ep&.} Quid ita? {&7Th&.} Dicam: qui/a patrem prius convenire se non volt neque conspicari, qua/m id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit. {&7Ep&.} Eu/ edepol res turbulentas. {&7Th&.} Mitte me ut eam nunciam. @1 {&7Ep&.} Hae/cine ubi scibit senex, pu/ppis pereunda est probe. {&7Th&.} Qui/d istuc ad me attinet, quo/ tu intereas modo? {&7Ep&.} Qui/a perire solus nolo, te cupio perire mecum, benevolens cum benevolente. {&7Th&.} Abi i/n malam rem maxumam a me cum i/stac condicione. {&7Ep&.} I sane, siquidem festinas magis. {&7Th&.} Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius._ {&7Ep&.} Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides, Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es. tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter, non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali. ne/que ego nunc quo/ modo me e/xpeditum ex impedito faciam, consilium placet. e/go miser pe/rpuli mei/s dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam: i/s suo fi/lio fi/dicinam emit, quam ipse amat, quam a/biens mandavit mihi. si/ sibi nunc a/lteram a/b legione adduxit animi causa, corium perdidi. nam u/bi senex se/nserit si/bi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum. a/t enim tu praecave. a/t enim_bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput. ne/quam homo es, Epidice. qui/ lubidost male loqui? @1 qui/a tu tete deseris. qui/d faciam? me/n rogas? tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua. aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est. tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo. huc concedam, orationem unde horum placide persequar. @@@@{1I.ii}1 {&7Stratippocles&} Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi. {&7Chaeribvlvs&} Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles. idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi? {&7Str&.} Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi; at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli. {&7Chaer&.} Iam istoc probior [es] meo quidem animo, cu/m in amore temperes. {&7Str&.} Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis; is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus. {&7Chaer&.} Quid tibi me vis facere? {&7Str&.} Argenti dare quadraginta minas, quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore. {&7Chaer&.} Si hercle haberem * {&7Str&.} Nam quid te igitur retulit beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est? {&7Chaer&.} Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor. {&7Str&.} Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro. sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim. @1 quem quidem e/go hominem irrigatum plagis pistori dabo, nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas, quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam. {&7Ep&.} Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem. sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae. aggrediar hominem. advenientem pe/regre erum [suom] Stratippoclem impertit salute servos Epidicus. {&7Str&.} Vbi is est? {&7Ep&.} Adest. salvom huc advenisse_{&7Str&.} Tam tibi istuc credo quam mihi. {&7Ep&.} Benene usque valuisti? {&7Str&.} A morbo valui, ab animo aeger fui. {&7Ep&.} Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras missiculabas. {&7Str&.} Perdidisti omnem operam. {&7Ep&.} Nam qui perdidi? {&7Str&.} Quia meo neque cara est cordi neque placet. {&7Ep&.} Quid retulit mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas? {&7Str&.} Illam amabam oli/m, nunc iam alia cura impendet pectori. {&7Ep&.} Hercle miserum est ingratum esse ho/mini id quod facias bene. ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum. {&7Str&.} Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi. {&7Ep&.} Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? {&7Str&.} Quid istic? verba facimus. huic homini o/pust quadraginta minis celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito. {&7Ep&.} Dic modo unde auferre me vis. a quo tra/pezita peto? {&7Str&.} Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo * meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum * {&7Ep&.} Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo. {&7Str&.} Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? {&7Ep&.} Ne feceris. @1 ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. {&7Str&.} Nunc places, nunc ego te laudo. {&7Ep&.} Patiar ego istuc quod lubet. {&7Str&.} Quid illa fiet fidicina igitur? {&7Ep&.} Aliqua res reperibitur, aliqua ope exso/lvar, extricabor aliqua. {&7Str&.} Plenus consili es. novi ego te. {&7Ep&.} Est Euboicus miles locuples, multo auro potens, qui u/bi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? {&7Str&.} Iam faxo hic erit. {&7Ch&.} Quid hic nunc agimus? {&7St&.} Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem luculentum habeamus._{&7Ep&.} Ite intro, ego de re argentaria iam senatum convocabo in corde consiliarium, quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi; non enim nu/nc tibi dormitandi neque cunctandi copia est: adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi. i a/bi intro atque a/dulescenti dic iam nostro erili filio, ne hinc foras a/mbulet neve usquam o/bviam veniat seni._ @@@@{1II.i}1 {&7Apoecides&} Ple/rique homines, quo/s cum nil refe/rt pudet, u/bi pudendum est i/bi eos deserit pudor, quom u/sus est ut pudeat. i/s adeo tu e/s. quid est quo/d pudendu/m siet, ge/nere nata/m bono pau/perem domum du/cere te uxorem? @1 praese/rtim eam, qua ex tibi co/mmemores hanc quae/ domist fi/liam prognatam. {&7Periphanes&} Re/vereor filium. {&7Ap&.} At po/l ego te cre/didi u/xorem, quam tu e/xtulisti/, pudore e/xsequi, cu/ius quotie/ns sepulcru/m vides, sa/cruficas i/lico Orco ho/stiis, ne/que adeo iniu/ria, quia/ licitumst eam ti/bi vivendo vincere. {&7Per&.} Oh, He/rcules e/go fui, dum i/lla mecu/m fuit; neque se/xta aerumna ace/rbior Herculi/, quam illa mihi obie/ctast. {&7Ap&.} Pulcra e/depol dos pecuniast. {&7Per&.} Quae quidem pol non maritast. @@@@{1II.ii}1 {&7Epidicvs&} St, tace/te, habete animu/m bonum. liquido e/xeo foras auspi/cio, avi/ sinistra; acu/tum cultrum habeo/, senis qui exe/nterem marsu/ppium. sed eccum i/psum ante aedis conspicor Apoecide% qualis volo vetulos duo. iam ego me/ convortam in hiru/dinem atque eorum e/xsugebo sa/nguinem, sena/ti qui colume/n cluent. * * * @1 {(&7Ap&.)} co/ntinuo ut maritus fiat. {&7Per&.} Laudo consilium tuom. nam e/go illum audivi in amorem haerere apud ne/scio quam fidicinam, i/d ego excrucior. {&7Ep&.} Di hercle omnis me a/diuvant augent amant: ipsi hi/ quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam. age nu/nciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice itaque a/dsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris. a/ge, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domi Periphanem, per omnem urbe/m quem sum defessus quaerere: per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro, per myropolia et lanienas circumque argentarias. rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi. {&7Per&.} Epidice. {&7Ep&.} Epidicum quis est qui revocat? {&7Per&.} Ego sum, Periphanes. {&7Ap&.} Et ego Apoecides sum. {&7Ep&.} Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optuma vos video opportunitate ambo advenire. {&7Per&.} Quid rei est? {&7Ep&.} Mane [2dum]2, sine respirem quaeso. {&7Per&.} Immo adquiesce. {&7Ep&.} Animo malest. {A.} Recipe anhelitum. {P.} Clementer, requiesce. {E.} Animum advortite. a legione omnes remissi sunt domum Thebis. {&7Ap&.} [2Quis hoc]2 dicit factum? {E.} Ego ita factum esse dico. {P.} Scin tu istuc? {E.} Scio. {&7Per&.} Qui tu scis? {&7Ep&.} Quia ego ire vidi milites plenis viis; arma referunt et iumenta ducunt. {&7Per&.} Nimis factum bene. {&7Ep&.} Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines, binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias, filios suos quisque visunt. {&7Per&.} Hercle rem gestam bene. {&7Ep&.} Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus, @1 eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim? pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia. quom ad portam venio, a/tque ego illam i/lli video praestolarier et cum ea tibicinae ibant quattuor. {&7Per&.} Quicum, Epidice? {&7Ep&.} Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit, ubi fidemque remque seque teque properat perdere; ea praestolabatur illum apud po/rtam. {&7Per&.} Viden veneficam? {&7Ep&.} Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove. {&7Per&.} Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam? {&7Ep&.} Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina. {&7Per&.} Vtin inpluvium induta fuerit? {&7Ep&.} Quid istuc tam mirabile est? quasi non fundis exornatae multae incedant per vias. at tributus quom imperatus est, negant pendi potis: illis quibus tributus maior penditur, pendi potest. quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova? tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum_gerrae maxumae. @1 cani quoque etiam ademptumst nomen. {&7Per&.} Qui? {&7Ep&.} Vocant Laconicum. haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros. {&7Ap&.} Quin tu ut occepisti loquere? {&7Ep&.} Occepere aliae mulieres duae post me sic fabulari inter sese_e/go abscessi sciens paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare; nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen, quae loquerentur. {&7Per&.} Id lubidost scire. {&7Ep&.} Ibi illarum altera dixit illi quicum ipsa ibat_({&7Per&.} Quid? {&7Ep&.} Tace ergo, ut audias) postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit: 'quam facile et quam fortunate e/venit illi, obsecro, mulieri, quam liberare volt amator.' 'quisnam is est?' inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem Periphanai filium. {&7Per&.} Perii hercle. quid ego ex te audio? {&7Ep&.} Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum. {&7Per&.} Intellego. {&7Ep&.} Ibi illa interrogavit illam: 'qui scis? quis id dixit tibi?' 'quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle, eum argentum sumpsisse apud The/bas ab danista faenore, id paratum et sese ob eam rem id ferre. {&7Per&.} Certo ego occidi. {&7Ep&.} Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula. {&7Per&.} Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides. @1 {&7Ap&.} Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili. nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest. {&7Ep&.} Si aequom siet me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum, quod laudetis, ut ego opino, uterque, {&7Per&.} Ergo ubi id est, Epidice? {&7Ep&.} Atque ad eam rem conducibile. {&7Ap&.} Quid istuc dubitas dicere? {&7Ep&.} Vos priores esse oportet, nos posterius dicere, qui plus sapitis. {&7Per&.} Eia vero, age di/c. {&7Ep&.} At deridebitis. {&7Ap&.} Non edepol faciemus. {&7Ep&.} Immo, si placebit, utitor, consilium si non placebit, reperitote rectius. mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo. {&7Per&.} Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae. {&7Ep&.} Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi, ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat. {&7Ap&.} Fieri oportet. {&7Per&.} Facere cupio quidvis, dum id fiat modo. {&7Ep&.} Em, nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit, sicut cras hic aderit, hodie non venit. {&7Per&.} Qui scis? {&7Ep&.} Scio. quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore. {&7Per&.} Quin tu eloquere, quid faciemus? {&7Ep&.} Sic faciundum censeo quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia quasique ames vehementer tu illam. {P.} Quam ad rem istuc refert? {E.} Rogas? ut enim praestines argento, prius quam veniat filius, atque ut eam te in libertatem dicas emere, {&7Per&.} Intellego. {&7Ep&.} Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua secus sententia. {&7Per&.} Immo docte. {&7Ep&.} Quid tua autem, Apoecides? {&7Ap&.} Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego? {&7Ep&.} Iam [2simul]2 igitur amota ei erit omnis consultatio nuptiarum, ne gravetur quod velis. {&7Per&.} Vive sapis, et placet. {&7Ep&.} Tum tu igitur calide quidquid acturu's age. {&7Per&.} Rem hercle loquere. {&7Ep&.} Et repperi, haec te qui abscedat suspicio. @1 {&7Per&.} Sine me scire. {&7Ep&.} Scibis, audi. {&7Ap&.} Sapit hic pleno pectore. {&7Ep&.} Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina; nam te nolo neque opus factost. {&7Per&.} Quid iam? {&7Ep&.} Ne te censeat fili causa facere, {&7Per&.} Docte. {&7Ep&.} Quo illum ab illa prohibeas: ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat. {&7Per&.} Que/m hominem inveniemus ad eam rem utilem? {&7Ep&.} Hic erit optimus, hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet. {&7Per&.} Epidico habeas gratiam. {&7Ep&.} Sed ego istuc faciam sedulo: ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina, atque argentum ego cum hoc feram. {P.} Quanti e/mi potest minimo? {&7Ep&.} Illane? ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis. verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost. atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies. {&7Per&.} Quidum? {&7Ep&.} Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit, auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium, gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens. face modo, est lucrum hic tibi amplum. {P.} Deos quidem oro. {E.} Impetras. {&7Ap&.} Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum. Epidice, eo veni. {&7Ep&.} Ne abitas prius quam ego ad te venero. {A.} Vsque opperiar._{P.} Sequere tu intro._{E.} I, numera, nil ego te moror. @@@@{1II.iii}1 nullum esse opinor ego agrum in agro Attico aeque feracem qua/m hic est noster Periphanes: quin ex occluso atque obsignato armario decutio argenti tantum quantum mihi lubet. quod pol ego metuo si senex resciverit, ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant. sed me una turbat res ratioque, Apoecidi quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam. atque id quoque habeo: mane me iussit senex conducere aliquam fidicinam sibi huc domum, @1 [2quae]2, dum rem dinam faceret, cantaret sibi; ea conducetur atque ei praemonstrabitur quo pacto fiat subdola adversus senem. ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene._ @@@@{1III.i}1 {&7Stratippocles&} Expectando e/xedor mi/ser atque exe/nteror, quo/ modo mi E/pidici bla/nda dicta e/venant. ni/mis diu ma/ceror: si/tne quid ne/cne sit, sci/re cupio/. {&7Chaeribvlvs&} Per illa/m tibi co/piam copi/am parare alia/m licet: scivi e/quidem in principio ilico nulla/m tibi esse i/n illo copiam. {&7Str&.} Interii he/rcle ego. {&7Chaer&.} A/bsurde facis qui a/ngas te animi; si he/rcle ego illum semel pre/ndero, nu/mquam inride/re nos i/llum inultu/m sinam servom hominem. {&7Chaer&.} Qui/d illum facere vi/s, qui, tibi quoi di/vitiae domi ma/xumae sunt, ɭis nu/mmum nullum habe/s neque soda/li tuo in te co/piast. {&7Chaer&.} Si hercle ha/beam, pollicea/r lubens, verum a/liquid aliqua aliquo/ modo alicu/nde ab ali/qui aliqua ti/bi spes est fore me/liorem fortu/nam. {&7Str&.} Vae/ tibi, muricide homo. {&7Chaer&.} Qui tibi lubet mihi male loqui? {&7Str&.} Quippe tu/ mi aliqui/d aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis @1 quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas nec mi/hi plus adiume/nti %ades, quam ille qui/ numquam etiam na/tust. @@@@{1III.ii}1 {&7Epidicvs&} Feci/sti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet. per hanc cu/ram quieto tibi licet esse_hoc quidem iam periit: ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est; crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri. pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum, ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso, ut importem in coloniam hunc [2meo]2 auspicio commeatum? mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales, erum et Chae/ribulum, conspicor. quid hic a/gitis? accipe hoc sis. {&7Str&.} Quantum hic inest? {&7Ep&.} Quantum sat est, et plus satis: superfit. decem minis plus attuli quam tu danistae debes. dum tibi ego placeam atque obsequar, meum te/rgum flocci facio. {&7Str&.} Nam quid ita? {&7Ep&.} Quia ego tuom patrem faciam parenticidam. {&7Str&.} Quid istu/c est verbi? {&7Ep&.} Nil moror vetera et volgata verba; peratum ductarent: ego follitum ductitabo. nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi, manibus his denu/meravi) pater suam natam quam esse credit; nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem * * * @1 ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. {&7Str&.} Euge. * * * {(&7Ep&.)} ea iam domist pro filia. {&7Str&.} [2Iam]2 teneo. {&7Ep&.} Nunc cautorem dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is a/pud forum manet me, [quasique amaret] caveat. {&7Str&.} Haud male. {&7Ep&.} Iam i/pse cautor captust. ipse in meo co/llo tuos pater cruminam collocavit; is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias. {&7Str&.} Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, mi adempsit Orcus. {&7Ep&.} Nunc ego hanc astutiam institui. deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, si quid ad eum adveniam, ut sibi esse/ datum argentum dicat pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur): ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit, quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. {&7Chaer&.} Vorsutior es quam rota figularis. {&7Ep&.} Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo do/cte ludificetur. eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. {&7Str&.} Vt parate. {&7Ep&.} Eam pe/rmeditatam, meis dolis astutiisque onustam mittam. sed nimis longum loquor, diu me e/stis demorati. haec scitis iam ut futura sint. abeo._{&7Str&.} Bene ambulato. {&7Chaer&.} Nimis do/ctus ille [2est]2 ad male faciendum. {&7Str&.} Me equidem certo @1 servavit consiliis suis. {&7Chaer&.} Abeamus intro hinc ad me. {&7Str&.} Atque aliquanto/ lubentius quam abs te sum egressus intus; virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo._ @@@@{1III.iii}1 {&7Periphanes&} Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, [igitur perspicere ut possent cordis copiam] ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia. vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus de/liquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia. profecto deliramus interdum senes. [fuit conducibile hoc quidem mea sententia.] sed meus sodalis it cum praeda Apoecides. venire salvom mercatorem gaudeo. quid fit? {&7Apoecides&} Di deaeque te adiuvant. {&7Per&.} Omen placet. {&7Ap&.} Quin omini omnes suppetunt res prospere. sed tu hanc iube/ sis intro abduci. {&7Per&.} Heus, foras exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. @1 atque audin? {&7Servvs&} Quid vis? {&7Per&.} Cave siris cum filia mea co/pulari hanc neque conspicere. iam tenes? in aediculam istanc sorsum concludi volo. divortunt mores virgini longe ac lupae. {&7Ap&.} Docte et sapienter dicis. % num nimis potest pudicitiam quisquam suae servare filiae. edepol ne i/stam temperi gnato tuo sumus prae/mercati. {&7Per&.} Quid iam? {&7Ap&.} Quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: hanc edepol rem apparabat. {&7Per&.} Planum hercle hoc quidem est. {&7Ap&.} Ne tu/ habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra. ut ille fidicinam fecit [2sese ut]2 nesciret esse emptam tibi! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. {&7Per&.} Mirum hoc qui potuit fieri. {&7Ap&.} Te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi, quia Thebis salvos redierit. {&7Per&.} Rectam institit. {&7Ap&.} Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administra/ret ad rem divinam tibi. [facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi] ego illic me autem sic assimulabam: quasi stolidum, combardum me faciebam. {&7Per&.} Em istuc decet. {&7Ap&.} Res magna amici apud forum agitur, ei volo ire advocatus. {&7Per&.} At quaeso, ubi erit otium, revortere ad me extemplo. {&7Ap&.} Continuo hic ero._ {&7Per&.} Nihil homini amicost opportuno amicius: @1 sine tuo labore quod velis actumst tamen. ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, os sublitum esset, itaque me albis dentibus meus de/rideret filius meritissumo. sed quis hic est que/m [2ego]2 huc advenientem conspicor, suam qui undantem chlamydem quassando facit? @@@@{1III.iv}1 {&7Miles&} Cave prae/terbitas ullas aedis, quin roges, senex hi/c ubi habitat Periphanes Platenius. incertus tuom cave ad me rettuleris pedem. {&7Per&.} Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam? {&7Mil&.} Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias. {&7Per&.} Non repperisti, adulescens, tranquillum locum, ubi tuas virtutes explices, ut postulas. nam strenuiori deterior si praedicat suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae. sed istu/m quem quaeris Periphanem Platenium, ego sum, si quid vis. {&7Mil&.} Nempe quem in adulescentia memorant apud re/ges armis, arte duellica divitias magnas indeptum? {&7Per&.} Immo si audias meas pu/gnas, fugias manibus dimissis domum. @1 {&7Mil&.} Pol e/go magis unum quaero, meas cui praedicem, quam illum qui memoret suas mihi. {&7Per&.} Hic non est locus; proin tu alium quaeras cui centones sarcias. atque haec stultitiast me illi vitio vortere egomet quod factitavi in adulescentia, cum militabam: pugnis memorandis meis eradicabam hominum auris, quando occeperam. {&7Mil&.} Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas. meam amicam audivi te esse mercatum. {&7Per&.} Attatae, nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus mihi praedicavit militem. adulescens, itast ut dicis, emi. {&7Mil&.} Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est. {&7Per&.} Non edepol scio, molestum necne sit, nisi dicis quid velis. {&7Mil&.} Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. nam quid ego apud te vera parcam proloqui? ego illa/m volo hodie facere libertam meam, mihi concubina quae sit. {&7Per&.} Te absolvam brevi: argenti quinquaginta mi illa empta est minis; si sexaginta mihi denumerantur minae, tuas po/ssidebit mulier faxo ferias; atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. {&7Mil&.} Estne empta mi istis legibus? {&7Per&.} Habeas licet. {&7Mil&.} Conciliavisti pulchre. {&7Per&.} Heus, fo/ras educite quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, ei quae accessere, tibi addam dono gratiis. age accipe hanc sis. {&7Mil&.} Quae te intemperiae tenent? quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam @1 produci i/ntus iubes. {&7Per&.} Haec ergo est fidicina. hic alia nullast. {&7Mil&.} Non mihi nugari potes. quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? {&7Per&.} Haec inquamst. {&7Mil&.} Non haec inquamst. non novisse me meam rere amicam posse? {&7Per&.} Hanc, inquam, filius meus deperibat fidicinam. {&7Mil&.} Haec non est ea. {P.} Quid? non est? {M.} Non est. {P.} Vnde haec igitur gentiumst? equidem hercle argentum pro hac dedi. {&7Mil&.} Stulte datum reor et peccatum largiter. {&7Per&.} Immo haec east. nam servom misi, qui illum sectari solet meum gna/tum: is ipse hanc destinavit fidicinam. {&7Mil&.} Em isti/c homo te articulatim concidit, senex, tuos servos. {&7Per&.} Quid? concidit? {&7Mil&.} Sic suspiciost, nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi. senex, tibi os est sublitum plane et probe. ego illa/m requiram iam ubi ubi est._{&7Per&.} Bellator, vale. euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es, qui me emunxisti mucidum, minimi preti. mercatus te hodie est de lenone Apoecides? {&7Fidicina&} Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, neque me quidem emere quisquam ulla pecunia potuit: plus iam sum libera quinquennium. {&7Per&.} Quid tibi negotist meae domi igitur? {&7Fid&.} Audies. conducta veni, ut fidibus cantarem seni, dum rem divinam faceret. {&7Per&.} Fateor me omnium hominum esse Athenis Atticis minimi preti. sed tu novistin fidicinam Acropolistidem? @1 {F.} Tam facile quam me. {P.} Vbi habitat? {F.} Postquam liberast ubi habitet dicere admodum incerte scio. {&7Pe&.} Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, volo sci/re, si scis. {&7Fid&.} Id quod audivi audies. Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera. {&7Per&.} Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium. {&7Fid&.} Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? {&7Per&.} Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. {&7Fid&.} Fides non reddis? {&7Per&.} Neque fides neque tibias. propera igitur fugere hinc, si te di amant. {&7Fid&.} Abiero. flagitio cum maiore post reddes tamen._ {&7Per&.} Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, % [eamne ego/ sinam impune? immo etiam si alterum tantum perdundumst, perdam potius quam sinam me impune irrisum esse, habitum depeculatui] ei sic data esse verba praesenti palam! atque me/ minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet; is etiam sese sapere memorat: malleum sapientiorem vidi excusso manubrio. @1 @@@@{1IV.i}1 {&7Philippa&} Si/ quid est homini mi/seriarum quo/d miserescat, mi/ser ex animost. i/d ego expe/rior, cui mu/lta in unu/m locum co/nfluont, quae/ meum pe/ctus pulsa/nt simul: multiplex aerumna me exercitam habet, paupe/rtas, pavo/r territa/t mentem a/nimi, neque u/bi meas spes co/llocem habeo u/squam munitu/m locum. ita gna/ta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio. {&7Per&.} Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur? {&7Phil&.} In his dictust locis habitare mihi Periphanes. {&7Per&.} Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit. {&7Phil&.} Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet. {&7Per&.} Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius. @1 e/stne ea an no/n east quam animus retur meus? {&7Phil&.} Di boni, visitavi * * antidhac? {&7Per&.} Certo ea/st * * quam in E/pidauro paupe/rculam memini co/mprimere. {&7Phil&.} Plane hi/cine est, qui mihi in E/pidauro primu/s pudicitiam pe/pulit. {&7Per&.} Quae/ meo compre/ssu peperit fi/liam quam do/mi nunc habeo. qui/d si adeam_{&7Phil&.} Hau scio a/n congrediar_{&7Per&.} Si hae/c east. {&7Phil&.} Si is e/st homo, sicut a/nni multi du/bia dant. {&7Per&.} Lo/nga dies meum ince/rtat animum. si/n east quam incerte au/tumo, ha/nc congrediar a/stu. {&7Phil&.} Mu/liebris adhibenda mi/hi malitia nunc est. {&7Per&.} Co/mpellabo. {&7Phil&.} Ora/tionis a/ciem contra co/nferam. {&7Per&.} Salva sis. {&7Phil&.} Salutem accipio mi et meis. {&7Per&.} Quid ceterum? {&7Phil&.} Salvos sis: quod credidisti reddo. {&7Per&.} Haud accuso fidem. @1 novin ego te? {&7Phil&.} Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris. {&7Per&.} Vbi te visitavi? {&7Phil&.} Inique iniuriu's. {&7Per&.} Quid iam? {&7Phil&.} Quia tuae memoriae interpretari me aequom censes. {&7Per&.} Commode fabulata es. {&7Ph&.} Mira memoras. [2{P.} Te memini]2_{&7Ph&.} Em istuc rectius. {P.} Meministin_{&7Ph&.} Memini id quod memini. {P.} At in Epidauro_ {&7Ph&.} Ah, guttula pectus ardens mi aspersisti. {&7Per&.} Virgini pauperculae, tuaeque matri me levare paupertatem? {&7Phil&.} Tun is es, qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem? {&7Per&.} Ego sum. salve. {&7Phil&.} Salva sum, quia te esse salvom sentio. {&7Per&.} Cedo manum. {&7Phil&.} Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem mulierem retines. {&7Per&.} Quid est quod voltus turbatust tuos? {&7Phil&.} Filiam quam ex te suscepi_{&7Per&.} Quid eam? {&7Phil&.} Eductam perdidi. hostium est potita. {&7Per&.} Habe animum lenem et tranquillum. tace. domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi, ut emeretur. ille eam rem a/deo sobrie et frugaliter accuravit, ut[2ut]2 ad alias res est impense inprobus. {&7Phil&.} Fac videam, si mea, si salva [2mihi sit]2. {&7Pe&.} Eho, istinc, Canthara, iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam, ut suam videat matrem. {&7Phil&.} Remigrat animus nunc demum mihi. @@@@{1IV.ii}1 {&7Acropolistis&} Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? {&7Per&.} Vt matrem tuam @1 videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. {&7Acr&.} Quam meam matrem? {&7Per&.} Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. {&7Phil&.} Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? {&7Per&.} Tua filia. {&7Phil&.} Haecine? {&7Per&.} Haec. {&7Phil&.} Egone osculum huic dem? {&7Per&.} Quor non, quae ex te nata sit? {&7Phil&.} Tu/ homo insanis. {&7Per&.} Egone? {&7Phil&.} Tune. {&7Per&.} Quor? {&7Phil&.} Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. {&7Per&.} Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec, * {&7Ph&.} * aliter catuli longe olent, aliter suis. ne ego eam novisse * {&7Per&.} Pro deum atque hominum fidem, quid? ego lenocinium facio, qui/ habeam alienos domi atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces? {&7Acr&.} Quid loquar vis? {&7Per&.} Haec negat se tuam esse matrem. {&7Acr&.} Ne fuat, si non volt: equidem hac invita ta/men ero matris filia; non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt. {&7Per&.} Cur me igitur patrem vocabas? {&7Acr&.} Tua istaec culpast, non mea. non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam? hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem. negat haec filia/m me suam e/sse: non ergo haec mater mea est. postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia; Epidicus mihi fuit magister. {&7Per&.} Perii, plaustrum perculi. @1 {&7Acr&.} Numquid ego ibi, pater, peccavi? {&7Per&.} Si hercle te umquam audivero me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. {&7Acr&.} Non voco. ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. {&7Phil&.} Quid, [2si]2 ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas? {&7Per&.} Nullis. {&7Phil&.} Qua re filiam credidisti nostram? {&7Per&.} Servos Epidicus dixit mihi. {&7Phil&.} Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? % {&7Per&.} Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? {&7Phil&.} Perii misera. {&7Per&.} Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; ego illam reperiam. {&7Phil&.} Hinc Athenis civis eam e/mit Atticus: adulescentem equidem dicebant emisse. {&7Per&.} Inveniam, tace. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: si invenio, exitiabilem e/go illi faciam hunc ut fiat diem._ @@@@{1V.i}1 {&7Stratippocles&} Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae [2empta]2 ex praedast. se/d eccum incedit Epidicus. quid illuc est quod illi/ caperrat frons severitudine? @1 {&7Epidicvs&} Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides; nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt sibi data esse verba. {&7Str&.} Qui/d agis, mea commoditas? {&7Ep&.} Quod miser. {&7Str&.} Quid est tibi? {&7Ep&.} Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul. {&7Str&.} Habe bonum animum. {&7Ep&.} Quippe ego quoi libertas in mundo sitast. {&7Str&.} Ego te servabo. {&7Ep&.} Edepol me illi melius, si nacti fuant. sed quis haec e/st muliercula et ille gravastellus qui venit? {&7Str&.} Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. {&7Ep&.} Haecinest? {&7Str&.} Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma. estne consi/milis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris? {&7Ep&.} Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, que/m Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis. {&7Str&.} Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus % pulmunes qui perhi/betur prius venisset quam tu advenisti mihi. {&7Danista&} Haec edepol remorata med est. {&7Str&.} Siquidem istius gratia id remoratu's quod ista voluit, nimium advenisti cito. @1 {&7Dan&.} Age age, absolve [2me]2 atque argentum numera, ne comites morer. {&7St&.} Pernumeratumst. {&7Da&.} Tene cruminam: huc inde. {&7St&.} Sapienter venis. opperire, dum effero ad te argentum. {&7Dan&.} Matura. {&7Str&.} Domist._ {&7Ep&.} Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum? videon ego Telestidem te, Periphanai filiam, ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam? {&7Telestis&} Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum? {&7Ep&.} Non me nosti? {&7Tel&.} Quod quidem nunc veniat in mentem mihi. {&7Ep&.} Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum i/n digitum? {&7Tel&.} Memini, mi homo. tune is es? {&7Ep&.} Ego sum, e/t istic frater, qui te mercatust, tuos. * * a/lia matre, uno patre. {&7Tel&.} Quid pater meus? vivit? {&7Ep&.} Animo liquido et tranquillo es, tace. {&7Tel&.} Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. {&7Ep&.} Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. {&7Stratippocles&} Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. siquid erit dubium, immutabo. {&7Dan&.} Bene fecisti, bene vale._ {&7Str&.} Nunc enim tu/ mea es. {&7Tel&.} Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. salve, frater. {&7Str&.} Sanan haec est? {&7Ep&.} Sana, si appellat suom. {S.} Quid? ego modo [2amator sum]2 huic frater factus, dum intro eo atque exeo? {&7Ep&.} Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. {&7Str&.} Perdidisti et repperisti me, soror. {&7Ep&.} Stultu's, tace. @1 tibi quidem quod ames domi prae/stost, fidicina, opera mea; et sororem in libertatem idem opera concilio mea. {&7Str&.} Epidice, fateor_{&7Ep&.} Abi intro ac iu/be huic aquam calefieri; cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium. {&7Str&.} Sequere hac me, soror. {&7Ep&.} Ego ad vos Thesprionem iussero huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. {&7Str&.} Facile istuc erit._ {&7Ep&.} Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res. minoris multo facio quam dudum senes. remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites. ea/dem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem. non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor._ @@@@{1V.ii}1 {&7Periphanes&} Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos habet? {&7Apoecides&} Immo edepol tu quidem mi/serum med habes miseris modis. {&7Per&.} Tace sis, modo sine me ho/minem apisci. {&7Ap&.} Dico ego tibi iam, ut scias: alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, lassitudine invaserunt misero in genua flemina. {&7Per&.} Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias! {&7Ap&.} Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius: quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit. @1 {&7Epidicvs&} Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant. quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi, apolactizo inimicos omnis. {&7Per&.} Vbi illum quaeram gentium? {&7Ap&.} Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari. {&7Ep&.} Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me. num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis? * * * nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus; tu/ habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga. {&7Per&.} Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. {&7Ep&.} Quin colligas? {&7Ap&.} Edepol mancipium scelestum. {&7Ep&.} Te profecto, Apoecides, nil moror mihi deprecari. {&7Ap&.} Facile exoras, Epidice. {&7Ep&.} Ecquid agis? {&7Per&.} Tuon arbitratu? {&7Ep&.} Meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie. {&7Per&.} At non lubet, non colligo. {&7Ap&.} Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. {&7Ep&.} Tibi moram facis, cum e/go solutus asto. age, inquam, colliga. {&7Per&.} At mihi magis lubet solutum te rogitare. {&7Ep&.} At nil scies. {&7Per&.} Quid ago? {&7Ap&.} Quid agas? mos geratur. {&7Ep&.} Frugi es tu/ homo, Apoecides. {&7Per&.} Cedo manus igitur. {&7Ep&.} Morantur nihil. atque arte colliga. {&7Per&.} Nihil moror. {&7Ep&.} Obnoxiose. {&7Per&.} Facto opere arbitramino. {&7Ep&.} Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet. {&7Per&.} Qua fiducia ausu's primum, quae emptast nudiustertius, filiam meam dicere esse? {&7Ep&.} Libuit: ea fiducia. @1 {&7Per&.} Ain tu? libuit? {&7Ep&.} Aio. vel da pignus, ni ea sit filia. {&7Per&.} Quam negat novisse mater? {&7Ep&.} Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da. {&7Per&.} Enim istaec captiost. sed quis east mulier? {&7Ep&.} Tui gnati amica, ut omnem [2rem]2 scias. {&7Per&.} Dedin tibi minas triginta ob filiam? {&7Ep&.} Fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis. {&7Per&.} Quo modo me/ ludos fecisti de illa conducticia fidicina? {&7Ep&.} Factum hercle vero, et recte factum iudico. {&7Per&.} Quid postremo argento factum est quod dedi? {&7Ep&.} Dicam tibi: neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli. {&7Per&.} Quor dare ausu's? {&7Ep&.} Quia mi libitum est. {&7Per&.} Quae haec, malum, impudentiast? {&7Ep&.} Etiam inclamitor quasi servos? {&7Per&.} Cum tu es liber, gaudeo. {&7Ep&.} Merui ut fierem. {&7Per&.} Tu meruisti? {&7Ep&.} Vise intro: ego faxo scies hoc ita esse. {&7Per&.} Quid est negoti? {&7Ep&.} Iam ipsa res dicet tibi. abi modo intro. {&7Ap&.} Ei, non illuc temerest. {&7Per&.} Adserva istum, Apoecides._ {&7Ap&.} Quid illuc, Epidice, est negoti? {&7Ep&.} Maxima hercle iniuria vinctus asto, cuius haec hodie o/pera inventast filia. {&7Ap&.} Ain tu te illius invenisse filiam? {&7Ep&.} Inveni, et domi est. sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas. {&7Ap&.} Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere? {&7Ep&.} Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere. {&7Per&.} Quid isti oratis opere tanto? mi [2orandum]2 esse intellego, ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus. {&7Ep&.} Ne attigas. {&7Per&.} Ostende vero. {&7Ep&.} Nolo. {&7Per&.} Non aequom facis. @1 {&7Ep&.} Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam. {&7Per&.} Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium tibi dabo. {&7Ep&.} Quid deinde porro? {&7Per&.} Libertatem. {&7Ep&.} At postea? novo liberto opus est quod pappet. {&7Per&.} Dabitur, praebebo cibum. {&7Ep&.} Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. {&7Per&.} Oro te, Epidice, mihi ut ignoscas, siquid impru/dens culpa peccavi mea. at ob eam rem liber esto. {&7Ep&.} Invitus do hanc veniam tibi, nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet. {&7Poeta&} Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua. plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite. @1 @@@@{1MENAECHMI}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, spectatores, nuntio. apporto vobis Plautum, lingua non manu, quaeso ut benignis accipiatis auribus. nunc argumentum accipite atque animum advortite; quam potero in verba conferam paucissuma. atque hoc poetae faciunt in comoediis: omnis res gestas esse Athenis autumant, quo i/llud vobis graecum videatur magis; ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen non atticissat, verum sicilicissitat. huic argumento antelogium hoc fuit; nunc argumentum vobis demensum dabo, non modio, neque trimodio, verum ipso horreo: @1 tantum ad narrandum argumentum a/dest benignitas. @@mercator quidam fuit Syracusis senex, ei/ sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, u/t mater sua non internosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: ego illo/s non vidi, ne quis vostrum censeat. postquam iam pueri septuennes sunt, pater oneravit navem magnam multis mercibus; imponit geminum a/lterum in navem pater, Tarentum avexit secum ad mercatum simul, illum reliquit alterum a/pud matrem domi. Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. mortales multi, ut ad ludos, convenerant: pue/r aberravit inter homines a patre. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit, is puerum tollit avehitque Epidamnium. pater eius autem postquam puerum perdidit, animum despondit, eaque is aegritudine paucis diebus post Tarenti emortuost. postquam Syracusas de ea re rediit nuntius ad avom puerorum, puerum surruptum alterum patremque pueri Tarenti esse emortuom, immutat nomen avos huic gemino alteri; ita illum dilexit, qui subruptust, alterum: @1 illius nomen indit illi qui domi est, Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit; et ipsus eodem est avos vocatus nomine (propterea illius nomen memini facilius, quia illu/m clamore vidi flagitarier). ne mox erretis, iam nunc praedico prius: idem est ambobus nomen geminis fratribus. nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, ut hanc rem vobis examussim disputem. si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi velit, audacter imperato et dicito, sed ita ut det unde curari id possit sibi. nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit; qui dederit, magis maiores nugas egerit. verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco. Epidamniensis ille, quem du/dum dixeram, geminum illum puerum qui surrupuit alterum, ei liberorum, nisi divitiae, nil erat: adoptat illum puerum surrupticium sibi filium eique uxorem dotatam dedit, eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, rapidus raptori pueri subduxit pedes abstraxitque hominem in maximam malam crucem. illi divitiae evenerunt maximae. is illic habitat geminus surrupticius. nunc ille geminus, qui Syracusis habet, hodie in Epidamnum veniet cum servo suo hunc quaeritatum geminum germanum suom. haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula: @1 quando alia agetur, aliud fiet oppidum; sicut familiae quoque solent mutarier: modo %ni caditat leno, modo adulescens, modo senex, pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus * * * @1 @@@@{1I.i}1 {&7Penicvlvs&} Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, ideo quia mensam, quando edo, detergeo. homines captivos qui catenis vinciunt et qui fugitivis servis indunt compedes, nimis stu/lte faciunt mea quidem sententia. nam homini misero si ad malum accedit malum, maior lubido est fugere et facere nequiter. nam se ex catenis eximunt aliquo modo. tum compediti a/num lima praeterunt aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae. quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, esca atque potione vinciri decet. apud me/nsam plenam homini rostrum deliges; dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, suo arbitratu a/dfatim cottidie, numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, facile adservabis, du/m eo vinclo vincies. @1 ita istae/c nimis lenta vincla sunt escaria: quam magis extendas, tanto adstringunt artius. nam ego ad Menaechmum hu/nc eo, quo iam diu sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat. nam illic homo homines non alit, verum educat, recreatque: nullus melius medicinam facit. ita est adulescens; ipsus escae maxumae cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, tantas struices concinnat patinarias: standumst in lecto, si quid de summo petas. sed mi intervallum iam hos dies multos fuit: domi domi/tus sum usque cum caris meis. nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum. id quoque iam, cari qui instruontur deserunt. nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium. Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras. @@@@{1I.ii}1 {&7Menaechmvs&} Ni/ mala, ni stu/lta sies, ni i/ndomita impo/sque animi, quo/d viro esse odio/ videas, tu/te tibi odio habeas. prae/terhac si/ mihi ta/le post hu/nc diem fa/xis, faxo/ foris vi/dua visa/s patrem. na/m quotiens foras i/re volo, me/ retines, revoca/s, rogitas, quo/ ego eam, qua/m rem agam, qui/d negoti/ geram, @1 qui/d petam, quid feram, qui/d foris egerim. portitorem domum duxi, ita omnem mihi rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago. ni/mium ego te habui de/licatam; nu/nc adeo ut factu/rus dicam. quando e/go tibi ancilla/s, penum, lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges, malo cavebis si sapis, virum observare desines. a/tque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras. {&7Pen&.} Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. {&7Men&.} Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. ubi su/nt amatores mariti? dona quid cessant mihi confe/rre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter? ha/nc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. sic ho/c decet, dari facete verba custodi catae. hoc fa/cinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre: meo/ malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur. avo/rti praedam ab hostibus nostrum salute socium. {&7Pen&.} Heu/s adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? {&7Men&.} Perii, in insidias deveni. {&7Pen&.} Immo in praesidium, ne time. @1 {M.} Quis homo est? {P.} Ego sum. {M.} O mea Commoditas, o mea Opportunitas, salve. {P.} Salve. {M.} Quid agis? {P.} Teneo dextera genium meum. {&7Men&.} Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis. {&7Pen&.} Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio. {&7Men&.} Vin tu facinus luculentum inspicere? {&7Pen&.} Quis id coxit coquos? iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro. {&7Men&.} Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum? {&7Pen&.} Saepe. sed quid istae/ picturae ad me attinent? {&7Men&.} Age me aspice. ecquid adsimulo similiter? {&7Pen&.} Quis istest ornatus tuos? {&7Men&.} Dic hominem lepidissimum esse me. {&7Pen&.} Vbi essuri sumus? {&7Men&.} Dic modo hoc quod ego te iubeo. {&7Pen&.} Dico: homo lepidissime. {&7Men&.} Ecquid audes de tuo istuc addere? {&7Pen&.} Atque hilarissime. {&7Men&.} Perge [2porro]2. {&7Pen&.} Non pergo hercle, nisi scio qua gratia. litigium tibi est cum uxore, eo mi a/bs te caveo cautius. {&7Men&.} Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem. {&7Pen&.} Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos. {&7Men&.} Te morare, mihi quom obloquere. {&7Pen&.} Oculum ecfodito per solum mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris. {&7Men&.} Concede huc a foribus. {&7Pen&.} Fiat. {&7Men&.} Etiam concede huc. {&7Pen&.} Licet. {&7Men&.} Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo. {&7Pen&.} Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus. @1 {&7Men&.} Quidum? {&7Pen&.} Ne te uxor sequatur, respectas identidem. {&7Men&.} Sed quid ais? {&7Pen&.} Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego. {&7Men&.} Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, facere coniecturam * ? * {(&7Pen&.)} * captum sit collegium. {&7Men&.} Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines? {&7Pen&.} Summum o/lfactare oportet vestimentum muliebre, nam ex istoc loco spurcatur nasum odore % inlucido. {&7Men&.} Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. {&7Pen&.} Decet. {&7Men&.} Quid igitur? quid olet? responde. {&7Pen&.} Furtum, scortum, prandium. tibi fuant elocutus, nam nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium. mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. {&7Pen&.} Eu. {&7Men&.} Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. {&7Pen&.} Eu, expedite fabulatu's. iam fores ferio? {&7Men&.} Feri. vel mane etiam. {&7Pen&.} Mille passum commoratu's cantharum. {&7Men&.} Placide pulta. {&7Pen&.} Metuis, credo, ne fores Samiae sient. {&7Men&.} Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus? @1 @@@@{1I.iii}1 {&7Erotivm&} Anime mi, Menaechme, salve. {&7Pen&.} Quid ego? {&7Er&.} Extra numerum es mihi. {&7Pen&.} Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet. {&7Men&.} Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. {&7Er&.} Hodie id fiet. {&7Men&.} In eo uterque proelio potabimus; uter ibi melior bellator erit inventus cantharo, % tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies. ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male. {&7Er&.} Interim nequis quin eius aliquid indutus sies. quid hoc est? {&7Men&.} Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa. {&7Er&.} Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. {&7Pen&.} Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt; ­nam si amabas, ia/m oportebat nasum abreptum mordicus. {&7Men&.} Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo. {&7Pen&.} Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea. {&7Men&.} Ego saltabo? sanus hercle non es. {&7Pen&.} Egone an tu magis? si non saltas, exue igitur. {&7Men&.} Nimio ego hanc periculo surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo. cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus. @1 {&7Er&.} Hoc animo decet animatos esse amatores probos. {&7Pen&.} Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. {&7Men&.} Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. {&7Pen&.} Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. {&7Men&.} Scin quid volo ego te accurare? {&7Er&.} Scio, curabo quae voles. {&7Men&.} Iube igitur tribus no/bis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant; atque actutum. {&7Er&.} Licet ecastor. {&7Men&.} Nos prodimus ad forum. iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. {&7Er&.} Quando vis veni, parata res erit. {&7Men&.} Propera modo. sequere tu._{&7Pen&.} Ego hercle vero te et servabo et te sequar, neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi._ {&7Er&.} Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras. @@@@{1I.iv}1 sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. {&7Cylindrvs&} Habeo. {&7Er&.} Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: neque defiat neque supersit. {&7Cyl&.} Cuius modi hi/ homines erunt? {&7Er&.} Ego et Menaechmus et parasitus eius. {&7Cyl&.} Iam isti sunt decem; nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. {&7Er&.} Elocuta sum convivas, ceterum cura. {&7Cyl&.} Licet. cocta sunt, iube ire accubitum. {&7Er&.} Redi cito. {&7Cyl&.} Iam ego hic ero._ @1 @@@@{1II.i}1 {&7Menaechmvs&} Voluptas nullast navitis, Messenio, maior meo animo, quam quom ex alto procul terram conspiciunt. {&7Messenio&} Maior, non dicam dolo, [quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua. sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus? an quasi mare omnis circumimus insulas? {&7Men&.} Fratrem quaesitum geminum germanum meum. {&7Mess&.} Nam quid modi futurum est illum quaerere? hic annus sextust postquam ei rei/ operam damus. Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, mare superum omne Graeciamque exoticam orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, sumus ci/rcumvecti. si/ acum, credo, quaereres, acum invenisses, si appareret, iam diu. hominem inter vivos quaeritamus mortuom; nam invenissemus iam diu, si viveret. {&7Men&.} Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, qui sese dicat scire eum esse emortuom: operam praeterea numquam sumam quaerere. verum aliter vivos numquam desistam exsequi. ego illu/m scio quam cordi sit carus meo. {&7Mess&.} In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum redimus, nisi si historiam scripturi sumus? {&7Men&.} Dictum facessas, datum edis, caveas malo. molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. {&7Mess&.} Em @1 illoc enim ve/rbo esse me servom scio. non potuit paucis plura plane proloqui. verum tamen ne/queo contineri quin loquar. audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, viaticati hercle admodum aestive sumus. ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis volupta/rii atque potatores maxumi; tum sycophantae et palpatores plurumi in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium. propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, quia nemo ferme huc sine damno devortitur. {&7Men&.} Ego istu/c cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. {&7Mess&.} Quid eo vis? {&7Men&.} Iam aps te metuo de verbis tuis. {&7Mess&.} Quid metuis? {&7Men&.} Ne mihi damnum in Epidamno duis. tu magnus amator mulierum es, Messenio, ego autem homo iracundus, animi perditi; id utrumque, argentum quando habebo, cavero, ne tu delinquas neve ego irascar tibi. {&7Mess&.} Cape atque serva. me lubente feceris. @@@@{1II.ii}1 {&7Cylindrvs&} Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus. sed eccu/m Menaechmum video. vae tergo meo, prius ia/m convivae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. Menaechme, salve. {&7Men&.} Di te amabunt quisquis [2es]2. {&7Cyl&.} Quisquis * [2quis]2 ego sim? @1 {&7Men&.} Non hercle vero. {&7Cyl&.} Vbi convivae ceteri? {&7Men&.} Quos tu convivas quaeris? {&7Cyl&.} Parasitum tuom. {&7Men&.} Meum parasitum? certe hic insanust homo. {&7Mess&.} Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos? * * * {&7Men&.} Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? {&7Mess&.} Peniculum e/ccum in vidulo salvom fero. {&7Cyl&.} Menaechme, numero huc advenis ad prandium. nunc opsonatu redeo. {&7Men&.} Responde mihi, adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri? {&7Cyl&.} Nummis. {&7Men&.} Nummum a me accipe: iube te/ piari de mea pecunia. nam e/quidem insanum esse te certo scio, qui mihi molestu's homini ignoto, quisquis es. {&7Cyl&.} Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? {&7Men&.} Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. ego te non novi, neque novisse adeo volo. {&7Cyl&.} Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. {&7Men&.} Pro sano loqueris quom me appellas nomine. sed ubi novisti me? {&7Cyl&.} Vbi ego te noverim, qui amicam habes eram meam hanc Erotium? @1 {&7Men&.} Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. {&7Cyl&.} Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime cyathisso apud nos, quando potas? {&7Mess&.} Ei mihi, quom nihil est qui illi homini diminuam caput. {&7Men&.} Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem Epidamnum numquam vidi neque veni? {&7Cyl&.} Negas? {&7Men&.} Nego hercle vero. {&7Cyl&.} Non tu in illisce aedibus % habitas? {&7Men&.} Di illos homines, qui illic habitant, perduint. {&7Cyl&.} Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. audin, Menaechme? {&7Men&.} Quid vis? {&7Cyl&.} Si me consulas, nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare_ nam tu quidem hercle certo non sanu's satis, Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi_ iubeas, si sapias, porculum adferri tibi. {&7Mes&.} Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi. {&7Cyl&.} Solet iocari saepe mecum illoc modo. quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest. quid ais tu? {&7Men&.} Quid vis, inquam. {&7Cyl&.} Satin hoc quod vides tribus vo/bis opsonatumst, an opsono amplius, tibi et parasito et mulieri? {&7Men&.} Quas [tu] mulieres, quos tu parasitos loquere? {&7Mess&.} Quod te urget scelus, qui huic sis molestus? {&7Cyl&.} Quid tibi mecum est rei? ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor. {&7Mess&.} Non edepol tu/ homo sanus es, certo scio. {&7Cyl&.} Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur. proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. numquid vis? {&7Men&.} Vt eas maximam malam crucem. {&7Cyl&.} Ire hercle meliust te interim atque accumbere, dum ego haec appono ad Volcani violentiam. ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, @1 ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris._ {&7Men&.} Iamne abiit [2illic]2? edepol haud mendacia tua verba experior esse. {&7Mess&.} Observato modo: nam istic meretricem credo habitare mulierem, ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. {&7Men&.} Sed miror qui ille noverit nomen meum. {&7Mess&.} Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: ad portum mittunt servolos, ancillulas; si quae peregrina navis in portum advenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, postilla extemplo se applicant, agglutinant: si pellexerunt, perditum amittunt domum. nunc i/n istoc portu sta/t navis praedatoria, aps qua cavendum nobis sane censeo. {&7Men&.} Mones quidem hercle recte. {&7Mess&.} Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caveris. {&7Men&.} Tace du/m parumper, nam concrepuit ostium: videamus qui hinc egreditur. {&7Mess&.} Hoc ponam interim. asservatote haec sultis, navales pedes. @@@@{1II.iii}1 {&7Erotivm&} Sine fo/res sic, abi, nolo o/periri. intu/s para, cura/, vide, quod opu/st fiat: sterni/te lectos, ince/ndite odores; mu/nditia ⭳inle/cebra animost ama/ntium. @1 ama/nti amoenita/s malost, nobi/s lucrost. sed ubi i/lle est, quem coquos a/nte aedis esse a/it? atque eccum video, qui mi e/st usui et pluri/mum prodest. item hinc u/ltro fit, ut me/ret, potissimus nostrae/ domi ut sit; nunc e/um adibo, adloquar ultro. animu/le mi, mihi mira/ videntur, te hic sta/re foris, fores quoi/ pateant, magis qua/m domus tua domus quom hae/c tua sit. omne/ paratumst, ut iu/ssisti atque u/t voluisti, ne/que tibi ulla/ morast intus. prandium, u/t iussisti, hic cu/ratumst: ubi lu/bet, ire licet a/ccubitum. {M.} Qui/cum haec mulier loquitur? {E.} Equidem tecum. {M.} Quid mecum tibi fuit umquam aut nunc est negoti? {&7Er&.} Quia pol te unum ex omnibus Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. {&7Men&.} Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, quae/ hominem ignotum compellet me tam familiariter. {&7Mess&.} Dixin e/go istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. {&7Er&.} Quid est? {&7Mess&.} Vbi tu hu/nc hominem novisti? {&7Er&.} Ibidem ubi hic me iam diu, @1 in Epidamno. {&7Mess&.} In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, nisi hodie, numquam intro tetulit? {&7Er&.} Heia, delicias facis. mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. {&7Men&.} Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. nimis miror, quid hoc si/t negoti. {&7Mess&.} Oboluit marsuppium huic istuc quod habes. {&7Men&.} Atque edepol tu me monuisti probe. accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. {&7Er&.} Eamus intro, ut prandeamus. {&7Men&.} Bene vocas: tam gratiast. {&7Er&.} Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? {&7Men&.} Egon te iussi coquere? {&7Er&.} Certo, tibi et parasito tuo. {&7Men&.} Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. {&7Er&.} Peniculo. {&7Men&.} Quis iste e/st Peniculus? qui extergentur baxeae? {&7Er&.} Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi detulisti, qua/m ab uxore tua surrupuisti. {&7Men&.} Quid est? tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? certe haec mulier cantherino ritu a/stans somniat. {&7Er&.} Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi facta quae sunt? {&7Men&.} Dic quid est id quod negem quod fecerim? {&7Er&.} Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. {&7Men&.} Etiam nunc nego. ego quidem neque umquam uxorem ha/bui neque habeo, neque huc umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. {&7Er&.} Eccere, perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? {&7Men&.} Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. {&7Er&.} Ia/m, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. {&7Men&.} Nescio quem, mulier, alium ho/minem, non me quaeritas. {&7Er&.} Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, @1 nunc Hiero est? {&7Men&.} Haud falsa, mulier, praedicas. {&7Mess&.} Pro Iuppiter, num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? {&7Men&.} Hercle opinor, pernegari non potest. {&7Mess&.} Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen. {&7Men&.} Quin tu tace modo. bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio. nunc, quando vis, eamus intro. {&7Er&.} Etiam parasitum manes? {&7Men&.} Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, eum volo intromitti. {&7Er&.} Ecastor haud invita fecero. sed scin quid te amabo ut facias? {&7Men&.} Impera quid vis modo. {&7Er&.} Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. {&7Men&.} Hercle qui tu recte dicis: ea/dem ignorabitur, ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. {&7Er&.} Ergo mox auferto tecum, quando abibis. {&7Men&.} Maxime. {&7Er&.} Eamus intro {&7Men&.} Iam sequar te. hu/nc volo etiam conloqui. eho Messenio, accede huc. {&7Mess&.} Quid negoti est? {&7Men&.} %sussciri. {M.} Quid eo opust? {M.} Opus est. scio ut me dices. {M.} Tanto nequior. {&7Men&.} Habeo praedam: tantum incepi o/peris. ei quantum potes, abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. {&7Mess&.} Non tu istas meretrices novisti, ere. {&7Men&.} Tace, inquam * mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, est hic praeda nobis._{&7Mess&.} Perii, iamne abis? periit probe: @1 ducit lembum dierectum navis praedatoria. sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi._ @@@@{1III.i}1 {&7Penicvlvs&} Plus triginta a/nnis natus sum, quom i/nterea loci, numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius, qua/m hodie, quom in contionem mediam me immersi miser. ubi ego du/m hieto, Menaechmus se subterduxit mihi atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere. qui illum di omnes perduint, qui primus commentust * contionem habere, qui homines occupatos occupat. non ad eam rem o/tiosos homines decuit deligi, qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico? * * * * * * adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint, quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant: eos oportet contioni dare operam atque comitiis. si/ id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium, quoi tam credo % datum voluisse quam me video vivere. ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum. @1 sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras. sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi. observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar. @@@@{1III.ii}1 {&7Menaechmvs&} Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi. non faxo eam esse dices: i/ta ignorabitur. {&7Pen&.} Pallam ad phrygionem fert confecto prandio vinoque expoto, parasito excluso foras. non hercle is sum qui sum, ni ha/nc iniuriam meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo. {&7Men&.} Pro di immortales, quoi/ homini umquam uno die boni dedistis plus, qui minus speraverit? prandi, potavi, scortum accubui, apstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem. {&7Pen&.} Nequeo quae loquitur exaudire clanculum; satur nunc loquitur de me et de parti mea. ߭{&7Men&.} Ait hanc dedisse me sibi/, atque eam meae uxori surrupuisse. quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cu/m ea esset mihi, coepi adsentari: mulier quidquid dixerat, idem ego dicebam. quid multis verbis [2opust]2? minore nusquam bene fui dispendio. {&7Pen&.} Adibo ad hominem, nam turbare gestio. {&7Men&.} Quis hic e/st, qui adversus it mihi? {&7Pen&.} Quid ais, homo levior quam pluma, pessime et nequissime, flagitium hominis, subdole ac minimi preti? quid de te merui, qua me causa perderes? ut surrupuisti te mihi dudum de foro! @1 fecisti funus med absente prandio. cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram? {&7Men&.} Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, qui mihi male dicas homini ignoto insciens? an tibi malam rem vis pro male dictis dari? {&7Pen&.} %Pol eam quidem edepol te dedisse intellego. {&7Men&.} Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist? {&7Pen&.} Etiam derides, quasi nomen non noveris? {&7Men&.} Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem vidi neque novi; verum certo, quisquis es, si ae/quom facias, mihi odiosus ne sies. {&7Pen&.} Menaechme, vigila. {&7Men&.} Vigilo hercle equidem, quod sciam. {&7Pen&.} Non me novisti? {&7Men&.} Non negem, si noverim. {&7Pen&.} Tuom parasitum non novisti? {&7Men&.} Non tibi sanum est, adulescens, sinciput, intellego. {&7Pen&.} Responde, surrupuistin uxori tuae pallam istanc hodie a/tque de/disti Erotio? {&7Men&.} Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio dedi nec pallam surrupui. {&7Pen&.} Satin sanus es? occisast haec res. non ego te indutum foras exire vidi pallam? {&7Men&.} Vae capiti tuo. omnis cinaedos esse censes, tu quia es? tun med indutum fuisse pallam praedicas? {&7Pen&.} Ego hercle vero. {&7Men&.} Non tu abis quo dignus es? aut te piari iube, homo insanissime. {&7Pen&.} Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae @1 uxori rem omnem ia/m, uti sit gesta, eloquar; omnes in te istaec recident contumeliae: faxo haud inultus prandium comederis._ {&7Men&.} Quid hoc e/st negoti? satine, ut quemque conspicor, ita me ludificant? sed concrepuit ostium. @@@@{1III.iii}1 {&7Ancilla&} Menaechme, amare ait te multum Erotium, ut hoc una opera [2sibi]2 ad aurificem deferas, atque huc ut addas auri pondo u/nciam iubeasque spinter novom reconcinnarier. {&7Men&.} Et istu/c et aliud, si quid curari volet, me curaturum dicito, quidquid volet. {&7Anc&.} Scin quid hoc sit spinter? {&7Men&.} Nescio, nisi aureum. {&7Anc&.} Hoc est quod olim clanculum ex armario te surrupuisse aiebas uxori tuae. {&7Men&.} Numquam hercle factum est. {&7Anc&.} Non meministi, obsecro? redde igitur spinter, si non meministi. {&7Men&.} Mane. immo equidem memini. nempe hoc est, quod illi/ dedi. {&7Anc&.} Istuc. {&7Men&.} Vbi illae armillae/ sunt, quas una dedi? {&7Anc&.} Numquam dedisti. {&7Men&.} Nam pol hoc unum dedi. {&7Anc&.} Dicam curare? {&7Men&.} Dicito: curabitur. et palla et spinter faxo referantur simul. {&7Anc&.} Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi faciendas pondo duom nummum, stalagmia, ut te libenter videam, quom ad nos veneris. @1 {&7Men&.} Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo. {&7Anc.&} Da sodes abs te: [2ego]2 post reddidero tibi. {&7Men&.} Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex. {&7Anc&.} Non habeo. {&7Men&.} At tu, quando habebis, tum dato. {&7Anc&.} Numquid [me] vis?_{&7Men&.} Haec me curaturum dicito_ ut quantum possint quique liceant veneant. iamne abiit intro? abiit, operuit fores. di me quidem omnes adiuvant, augent, amant. sed quid ego cesso, dum datur mi occasio tempusque, abire ab his locis lenoniis? propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum, ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant. ibo et conveniam servom, si potero, meum, ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat._ @@@@{1IV.i}1 {&7Matrona&} Egone hic me patiar frustra in matrimonio, ubi vir compilet clanculum quidquid domist atque ea ad amicam deferat? {&7Pen&.} Quin tu taces? manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo. pallam ad phrygionem cum corona e/brius ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo. @1 sed ecca/m coronam qua/m habuit. num mentior? em hac a/biit, si vis persequi vestigiis. atque edepol eccum o/ptume revortitur; sed pallam non fert. {&7Mat&.} Quid ego nunc cum illoc agam? {&7Pen&.} Idem quod semper: male habeas; sic censeo. huc concedamus: ex insidiis aucupa. @@@@{1IV.ii}1 {&7Menaechmvs&} Vt ho/c utimu/r maxime/ more mo/ro mole/stoque mu/ltum, atque uti/ quique su/nt optumi/, maxume/ morem habe/nt hunc: clie/ntes sibi o/mnes volu/nt esse mu/ltos: boni/ne an mali/ sint, id hau/d quaerita/nt; res magi/s quaeritu/r quam clie/ntum fide/s cuius modi/ clueat. si e/st pauper a/tque haud malu/s, nequam habe/tur, sin di/ves malu/st, is clie/ns frugi habe/tur. qui/ neque lege/s neque aequo/m bonum usqua/m colunt, solli/citos patro/nos habe/nt. datu/m denega/nt quod datum e/st, litiu/m pleni/, rapaces viri/, fraudule/nti, qui aut fae/nore aut periu/riis habe/nt rem para/tam, mens est in quo * ei/s ubi dicitur dies, simul patronis dicitur. @1 [quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt] aut a/d populum aut i/n iure aut a/pud aedilem re/s est. sicu/t me hodie nimis so/llicitum cliens qui/dam habuit, neque quo/d volui agere au/t quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit. a/pud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas: aut plus aut minus qua/m opus fuerat dicto dixeram % controversiam, ut sponsio fiere/t. quid ille? qui * praedem dedit. ne/c magis manufestum ego hominem u/mquam ullum teneri vidi: omnibus male factis testes tres aderant acerrumi. di illum o/mnes perdant, i/ta mihi hunc ho/die corrupi/t diem, meque adeo, qui/ hodie forum umquam oculis inspexi meis. diem corrupi o/ptimum: iussi adparari prandium, amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, i/lico properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi; placabit palla quam dedi, quam ho/die uxori a/bstuli atque huic de/tuli Ero/tio. {&7Pen&.} Quid ai/s? {&7Mat&.} Viro me malo ma/le nuptam. {&7Pen&.} Satin au/dis quae illic lo/quitur? @1 {&7Mat&.} Satis. {&7Men&.} Si/ sapiam, hinc intro a/beam, ubi mi bene si/t. {&7Pen&.} Mane: male erit po/tius. {&7Mat&.} Ne i/llam ecastor fae/nerato a/bstulisti. {&7Pen&.} Si/c datur. {&7Mat&.} Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis? {&7Men&.} Quid illuc est, uxor, negoti? {&7Mat&.} Men rogas? {&7Men&.} Vin hunc rogem? {&7Mat&.} Aufer hinc palpationes. {&7Pen&.} Perge tu. {&7Men&.} Quid tu mihi tristis es? {&7Mat&.} Te scire oportet. {&7Pen&.} Scit, sed dissimulat malus. {&7Me&.} Quid negotist? {&7Ma&.} Pallam_{&7Me&.} Pallam? {&7Ma&.} Quidam pallam_ {&7Pen&.} Quid paves? {&7Men&.} Nil equidem paveo. {&7Pen&.} Nisi unum: palla pallorem incutit. at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum. {&7Men&.} Non taces? {&7Pen&.} Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar. {&7Men&.} Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi. {&7Ma&.} Ne ego mecastor mulier misera. {&7Me&.} Qui tu misera es? mi expedi. {&7Pen&.} Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat. {&7Men&.} Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?) me isti non nutasse. {&7Pen&.} Credit iam tibi de isto: illuc redi. {&7Men&.} Quo/ ego redeam? {&7Pen&.} Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer. {&7Men&.} Quae istaec palla est? {&7Pen&.} Taceo iam, quando haec rem non meminit suam. * * * @1 {&7Men&.} Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi responsant? eloquere. impune non erit. {&7Mat&.} Nugas agis. {&7Men&.} Tristis admodum es. non mi istuc satis placet. {&7Mat&.} Nugas agis. {&7Men&.} Certe familiarium aliquoi i/rata es. {&7Mat&.} Nugas agis. {&7Men&.} Num mihi es irata saltem? {&7Mat&.} Nunc tu non nugas agis. {&7Men&.} Non edepol deliqui quicquam. {&7Mat&.} Em rursum nunc nugas agis. {&7Men&.} Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? {&7Pen&.} Bellus blanditur tibi. {&7Men&.} Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? {&7Mat&.} Aufer manum. {&7Pen&.} Sic datur. properato absente me comesse prandium, post ante aedis cum corona me derideto ebrius. {&7Men&.} Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem. {&7Pen&.} Tun negas? {&7Men&.} Nego hercle vero. {&7Pen&.} Nihil hoc homine audacius. non ego te modo hic ante aedis cum corona florea vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput, et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te? {&7Men&.} Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum. {&7Pen&.} Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer. omnia hercle uxori dixi. {&7Men&.} Quid dixisti? {&7Pen&.} Nescio, eam ipsus roga. {&7Men&.} Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi? quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? {&7Mat&.} Quasi tu nescias. * * * [palla mi est domo surrepta. {&7Men&.} Palla surrepta est tibi?] {&7Mat&.} Me rogas? {&7Men&.} Pol haud rogem te, si sciam. {&7Pen&.} O hominem malum, ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe. omnia hercle ego edictavi. {&7Men&.} Quid id est? {&7Mat&.} Quando nil pudet neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades. et quid tristis [2sim]2 et quid hic mihi dixerit, faxo scias. @1 palla mi est domo surrupta. {&7Men&.} Palla surruptast mihi? {&7Pen&.} Viden ut [2te]2 scelestus captat? huic surruptast, non tibi. nam profecto tibi surrupta si esset_salva non foret. {&7Men&.} Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? {&7Mat&.} Palla, inquam, periit domo. {&7Men&.} Quis eam surrupuit? {&7Mat&.} Pol istuc ille scit qui illam abstulit. {&7Men&.} Quis is homo est? {&7Mat&.} Menaechmus quidam. {&7Men&.} Edepol factum nequiter. quis is Menaechmust? {&7Mat&.} Tu istic, inquam. {&7Men&.} Egone? {&7Mat&.} Tu. {&7Men&.} Quis arguit? {&7Mat&.} Egomet. {&7Pen&.} Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio. {&7Men&.} Egon dedi? {&7Mat&.} Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam, quae 'tu tu' usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus. [{&7Men&.} Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?) non dedisse. {&7Mat&.} Immo hercle vero, nos non falsum dicere.] {&7Men&.} Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi. {&7Mat&.} Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre dare foras, virum virile. quin refers pallam domum? {&7Men&.} Ego faxo referetur. {&7Mat&.} Ex re tua, ut opinor, feceris; nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. eo domum. {&7Pen&.} Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi? {&7Mat&.} Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo._ {&7Pen&.} Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi. cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum, nam ex hac familia me plane e/xcidisse intellego._ {&7Men&.} Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras; quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi. @1 nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi; aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor? aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium. @@@@{1IV.iii}1 {&7Erotivm&} Quis hic me quaerit? {&7Men&.} Sibi inimicus magis quam ae/tati tuae. {&7Er&.} Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. {&7Men&.} Mane. scin quid est quod ego ad te venio? {&7Er&.} Scio, ut tibi ex me sit volup. {&7Men&.} Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine. ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles. {&7Er&.} Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem u/t ferres, paulo prius, et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom. {&7Men&.} Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies. nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum, nunc redeo, nunc te postillac video. {&7Er&.} Video quam rem agis. quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam. {&7Men&.} Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi dico uxorem rescivisse)_{&7Er&.} Nec te ultro oravi ut dares: tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi; eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite. tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis; quando tu me bene merentem tibi habes despicatui, nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. aliam posthac invenito qua/m habeas frustratui._ {&7Men&.} Nimis iracunde hercle tandem. heu/s tu, tibi dico, mane, redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia? abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus: @1 neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur. ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant._ @@@@{1V.i}1 {&7Menaechmvs&} Nimis stu/lte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi. immersit aliquo sese, credo, in ganeum. {&7Matrona&} Provisam quam mox vir meus redeat domum. sed eccum video. salva sum, pallam refert. {&7Men&.} Demiror ubi nunc ambulet Messenio. {&7Mat&.} Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret. non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu? {&7Men&.} Quid est? quae te res agitat, mulier? {&7Mat&.} Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui? {&7Men&.} Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? {&7Mat&.} Rogas me? [2o]2 hominis impudentem audaciam! {&7Men&.} Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? {&7Mat&.} Non equidem scio. {&7Men&.} Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis: omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat. itaque adeo iure coepta appellari est canes. {&7Mat&.} Non ego istaec [2tua]2 flagitia possum perpeti. nam med aetatem viduam e/sse mavelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis. {&7Men&.} Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est, peregrino ut advenienti narrent fabulas? {&7Mat&.} Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, quin vidua vivam quam tuos mo/res perferam. {&7Men&.} Mea quidem hercle causa vidua vivito, @1 vel usque dum regnum optinebit Iuppiter. {&7Mat&.} At mihi negabas dudum surrupuisse te, nunc eandem ante oculos attines: non te pudet? {&7Men&.} Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es. tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem? {&7Mat&.} Ne istuc mecastor_iam patrem accersam meum atque ei narrabo tua flagitia quae facis. ei, % Deceo, quaere meum patrem, tecum simul ut veniat ad me: ita rem esse dicito. iam ego aperiam istaec tua flagitia. {&7Men&.} Sanan es? quae mea flagitia? {&7Mat&.} Pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae. satin haec recte fabulor? {&7Men&.} Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam. quem tu/ hominem [2esse me]2 arbitrere, nescio; ego te simitu novi cum Porthaone. {&7Mat&.} Si me derides, at pol illum non potes, patrem meum, qui huc advenit. quin respicis? novistin tu illum? {&7Men&.} Novi cum Calcha simul: eode/m die illum vidi quo te ante hunc diem. {&7Mat&.} Negas novisse me? negas patrem meum? {&7Men&.} Idem hercle dicam, si/ avom vis adducere. {&7Mat&.} Ecastor pariter hoc atque alias res soles. @@@@{1V.ii}1 {&7Senex&} Vt ae/tas mea e/st atque ut ho/c usus fa/cto est gradum proferam, progrediri properabo. @1 sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. nam pernicitas deserit: consitus sum senectute, onustum gero corpus, vires reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost. nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert: quas si au/tumem omnis, nimis lo/ngus sermost. sed haec res mihi in pectore et corde curaest, quidnam ho/c sit nego/ti, quod fi/lia sic repe/nte expeti/t me, ut a/d sese irem. nec, qui/d id sit, mihi/ certiu/s facit, quid veli/t, quid me accersat. veru/m propemodu/m iam scio/, quid siet rei. credo cum viro litigium natum esse aliquod. ita istaec solent, quae viros subservire sibi postulant, dote fretae, feroces. et illi quoque haud abstinent saepe culpa. verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet; nec pol filia umquam patrem accersit ad se, nisi aut quid commissi aut iurgi est [2iusta]2 causa. sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse ante aedis et eius virum tristem video. id e/st quod suspica/bar. a/ppellabo hanc. {&7Mat&.} Ibo advorsum. sa/lve multum, mi/ pater. {&7Sen&.} Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes? quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit? nescio qui/d vos velitati e/stis inter vos duos. @1 loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos. {&7Mat&.} Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater. verum vivere hic non possum neque durare ullo modo. proin tu me hinc abducas. {&7Sen&.} Quid istuc autem est? {&7Mat&.} Ludibrio, pater, habeor. {&7Sen&.} Vnde? {&7Mat&.} Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro. {&7Sen&.} Ecce autem litigium. quotiens tandem e/dixi tibi, ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia? {&7Mat&.} Qui ego istuc, mi pater, cavere possum? {&7Sen&.} Men interrogas? {&7Mat&.} Nisi non vis. {&7Sen&.} Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras, quid ille faciat, ne/ id observes, quo/ eat, quid rerum gerat. {&7Mat&.} At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. {&7Sen&.} Sane sapit, atque ob ista/nc industriam etiam faxo amabit amplius. {&7Mat&.} Atque ibi potat. {&7Sen&.} Tua quidem ille causa potabit minus, si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast? una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules, neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi postulas viros? dare una o/pera pensum postules, inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. {&7Mat&.} Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro. hinc stas, illim causam dicis. {&7Sen&.} Si ille quid deliquerit, multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius. quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere. {&7Mat&.} At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit. {&7Sen&.} Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis, quae insontem insimules. {&7Mat&.} Quin etiam nunc habet pallam, pater, [2et]2 spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert. {&7Sen&.} Ia/m ego ex hoc, ut factumst, scibo. [2i/bo]2 ad hominem atque adloquar. dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam. @1 quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit? {&7Men&.} Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem deosque do testes_{&7Sen&.} Qua de re aut cuius rei rerum omnium? {&7Men&.} Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat. si/ ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi [2pedem]2, omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus. {&7Sen&.} Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime? {&7Men&.} Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus? {&7Sen&.} Tun negas? {&7Men&.} Nego hercle vero. {&7Sen&.} Immo hercle %ludere negas; nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, [2mea]2 filia. quid tu ais? num hinc exmigrastis? {&7Mat&.} Quem in locum aut [2quam]2 ob rem, obsecro? {&7Sen&.} Non edepol scio. {&7Mat&.} Profecto ludit te hic. non tu tenes? {&7Sen&.} Iam vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere. {&7Men&.} Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? * % tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo? {&7Mat&.} Viden tu i/lli oculos virere? ut viridis exoritur colos ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide. {&7Men&.} Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant, @1 ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream? {&7Mat&.} Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater? {&7Sen&.} Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime. {&7Men&.} Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas? audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus % alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio. {&7Sen&.} Vae capiti tuo. {&7Men&.} Ecce, Apollo mi ex oraclo i/mperat, ut ego i/lli oculos exuram lampadibus ardentibus. {&7Mat&.} Perii, mi pater, minatur mi/hi oculos exurere. [{&7Men&.} Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.] {&7Sen&.} Filia, heus. {&7Mat&.} Quid est? quid agimus? {&7Sen&.} Quid si ego huc servos cito? ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, prius quam turbarum quid faciat amplius. {&7Men&.} Enim haereo; ni occupo aliquid mihi consilium, hi/ domum me ad se auferent. pugnis me votas in huius ore quicquam parcere, ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem. faciam quod iubes, Apollo. {&7Sen&.} Fuge domum, quantum potest, ne hic te obtundat. {&7Mat&.} Fugio. amabo, a/dserva istunc, mi pater, ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?_ {&7Men&.} Haud male, [2Apollo]2 illanc amovi; nunc hunc impurissimum, @1 barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua comminuam illo scipione quem ipse habet. {&7Sen&.} Dabitur malum, me quidem si atti/geris aut si propius ad me accesseris. {&7Men&.} Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo a/ssulatim viscera. {&7Sen&.} Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi; sane ego illu/m metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi. {&7Men&.} Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum. iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust. agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas. {&7Sen&.} Mihin equis iunctis minare? {&7Men&.} Ecce, Apollo, denuo me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere. sed quis hic est qui me capillo hi/nc de curru deripit? imperium tuom demutat atque edictum Apollinis. {&7Sen&.} Eu he/rcle morbum acrem ac durum * di vostram fidem. vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius; ei derepente tantus morbus incidit. ibo atque accersam medicum iam quantum potest._ @@@@{1V.iii}1 {&7Men&.} Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo, qui me vi cogunt, ut validus insaniam? quid cesso abire ad navem, dum salvo licet? ﭸvosque omnis quaeso, si senex revenerit, ne me indicetis qua platea hinc aufugerim._ @1 {&7Senex&} Lumbi sedendo, o/culi spectando dolent, manendo medicum, dum se ex opere recipiat. odiosus tandem vix ab aegrotis venit. ait se o/bligasse crus fractum Aesculapio, Apollini autem brachium. nunc cogito, utrum me dicam ducere medicum an fabrum. atque eccum incedit. move formicinum gradum. @@@@{1V.iv}1 {&7Medicvs&} quid esse i/lli morbi, dixeras? narra, senex. num laruatust aut cerritus? fac sciam. num eum veternus aut aqua intercus tenet? {&7Sen&.} Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi atque illum ut sanum facias. {&7Med&.} Perfacile id quidemst. sanum futurum, mea ego id promitto fide. {&7Sen&.} Magna cum cura ego illum curari volo. {&7Med&.} Quin suspirabo plus sescenta i/n die: ita ego eum cum cura magna curabo tibi. {&7Sen&.} Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat. @@@@{1V.v}1 {&7Menaechmvs&} Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit. quae me clam ratus sum facere, ea o/mnia fecit palam parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali. que/m ego hominem, si/quidem vivo, vita evolvam sua_ sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast: meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum. condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius: @1 quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, mihi se ait dedisse. eu edepol ne/ ego homo vivo miser. {&7Sen&.} Audin quae loquitur? {&7Med&.} Se miserum praedicat. {&7Sen&.} Adeas velim. {&7Med&.} Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium? non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali? {&7Men&.} Quin tu te suspendis? {&7Sen&.} Ecquid sentis? {&7Med&.} Quidni sentiam? non potest haec res ellebori %iungere optinerier. sed quid ais, Menaechme? {&7Men&.} Quid vis? {&7Med&.} Dic mihi hoc quod te rogo: album an atrum vinum potas? {&7Men&.} Quin tu is in malam crucem? {&7Med&.} Iam hercle occeptat insanire primulum. * {&7Men&.} Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum? soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? {&7Sen&.} Papae, audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania? {&7Med&.} Mane modo, etiam percontabor alia. {&7Sen&.} Occidis fabulans. {&7Med&.} Dic mihi hoc: solent tibi umquam o/culi duri fieri? {&7Men&.} Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime? {&7Med&.} Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias? {&7Men&.} Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant. {&7Med&.} Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi. perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans? {&7Men&.} Perdormisco, si resolvi a/rgentum cui debeo_ @1 qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. {&7Med&.} Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi. {&7Sen&.} Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit; nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem. {&7Men&.} Quid, ego? {&7Sen&.} Dixti insanus, inquam. {&7Men&.} Egone? {&7Sen&.} Tu istic, qui mihi etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere. egomet haec te vidi facere, e/gomet haec ted arguo. {&7Men&.} At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio; tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio. satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo? {&7Sen&.} Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu's, face. non vides hominem insanire? {&7Med&.} Scin quid facias optimum est? ad me face uti deferatur. {&7Sen&.} Itane censes? {&7Med&.} Quippini? ibi meo arbitratu potero curare hominem. {&7Sen&.} Age ut lubet. {&7Med&.} Elleborum potabis faxo a/liquos viginti dies. {&7Men&.} At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies. {&7Med&.} I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. {&7Sen&.} Quot sunt satis? {&7Med&.} Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus. {&7Sen&.} Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. {&7Med&.} Immo ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube hunc ad me ferant. {&7Sen&.} Iam ego illic faxo erit. {&7Med&.} Abeo. {&7Sen&.} Vale._ @1 {&7Men&.} Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] so/lus sum. pro Iuppiter, quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant? nam e/quidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem, neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. salvus salvos alios video, novi homines, adloquor. an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt? quid ego nunc faciam? domum ire cupio: u/xor non sinit; huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter. hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum. @@@@{1V.vi}1 {&7Messenio&} Specta/men bono/ servo id e/st, qui rem eri/lem procurat, videt, collocat cogitatque, ut absente ero/ rem eri/ diligenter tute/tur, quam si i/pse adsit au/t rectiu/s. tergu/m quam gulam, crura quam ventrem oportet potio/ra esse, cui/ cor mode/ste situ/mst. recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti de/tur ab suis eris, ignavis, improbis viris: verbe/ra compedes molae/, [magna] lassitudo fames frigus durum, haec pre/tia sunt ignaviae. id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum; nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi, nimio/que edo lube/ntius molitu/m, quam molitum prae/hibeo. propte/rea eri imperium e/xsequor, bene e/t sedate servo id; atque/ mihi id prodest. @1 a/lii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet; metum mi/hi adhibeam, culpam a/bstineam, ero ut o/mnibus in locis si/m praesto: [servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles. nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.] metuam hau/d multum. prope est qua/ndo erus ob fa/cta pretium exso/lvet. [2e/o]2 ego exemplo servio, te/rgi ut in rem esse arbitror. postquam i/n tabernam va/sa et servos co/nlocavi, ut iusserat, ita ve/nio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat, % neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras. se/d metuo, ne sero veniam depugnato proelio. @@@@{1V.vii}1 {&7Senex&} Pe/r ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero: facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet, nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis. cave quisquam, quod illi/c minitetur, vostrum flocci fecerit. quid sta/tis? quid dubita/tis? iam subli/men raptum opo/rtuit. ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. {&7Men&.} Occidi, quid hoc e/st negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro? quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis? quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem, Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis? {&7Mess&.} Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis? erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt. @1 {&7Men&.} Ecquis suppetias mihi audet ferre? {&7Mess&.} Ego, ere, audacissime. o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum meum hic in pacato oppido luci deripier in via, qui liber ad vos venerit. mittite istunc. {&7Men&.} Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des, neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam. {&7Mess&.} Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo. numquam te patiar perire, me perirest aequius. eripe oculum i/sti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro. hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram. maximo hodie malo hercle vostro i/stunc fertis. mittite. {&7Men&.} Teneo ego huic oculum. {&7Mess&.} Face ut oculi locus in capite appareat. vos scelesti, vos rapacis, vos praedones. {&7Lorarii&.} Periimus. obsecro hercle. {&7Mess&.} Mittite ergo. {&7Men&.} Quid me vobis tactiost? pecte pugnis. {&7Mess&.} Agite abite, fugite hinc in malam crucem. em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres. nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia. edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo. {&7Men&.} At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene. nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem. {&7Mess&.} Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu. {&7Men&.} Liberem ego te? {&7Mess&.} Verum, quandoquidem, ere, te servavi. {&7Men&.} Quid est? adulescens, erras. {&7Mess&.} Quid, erro? {&7Men&.} Per Iovem adiuro patrem, @1 med erum tuom non esse. {&7Mess&.} Non taces? {&7Men&.} Non mentior; nec meus servos u/mquam tale fecit quale tu mihi. {&7Mess&.} Sic sine igitur, si tuom ne/gas me e/sse, abire liberum. {&7Men&.} Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles. {&7Mess&.} Nempe iubes? {&7Men&.} Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi. {&7Mess&.} Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio, gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro, ne minus imperes mihi/ quam cum tuos servos fui. apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum. {&7Men&.} Minime. {&7Mess&.} Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico: id tibi/ iam huc adferam. {&7Men&.} Adfer strenue. {&7Mess&.} Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane._ {&7Men&.} Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis: alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras * * * vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum esse aiebat, [2meus servator,]2 quem ego modo emisi manu; @1 is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium: id si attulerit, dicam ut a me a/beat liber quo volet, ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat. socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt. haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia. nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi, si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum._ @@@@{1V.viii}1 {&7Menaechmvs& (&7sosicles&)} Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere, postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? {&7Messenio&} Quin modo erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor, apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, quo/m ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis. ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum. cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas. {&7Sos&.} Liberum ego te iussi abire? {&7Mess&.} Certo. {&7Sos&.} Quin certissimumst, mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu. @@@@{1V.ix}1 {&7Menaechmvs&} Si vo/ltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis facie/tis, ut ego ho/die abstulerim pallam et spinter, pessumae. @1 {&7Mes&.} Pro di i/mmortales, quid ego video? {S.} Quid vides? {&7Mes&.} Speculum tuom. {&7Sos&.} Quid negoti est? {&7Mes&.} Tuast imago. tam consimilest quam potest. {&7Sos&.} Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito. {&7Men&.} O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es. {&7Mess&.} Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget. {&7Men&.} Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis [2obsequi]2. mihi est Menaechmo nomen. {&7Sos&.} Immo edepol mihi. {&7Men&.} Siculus sum Syracusanus. {&7Sos&.} Eadem urbs et patria est mihi. {&7Men&.} Quid ego ex te audio? {&7Sos&.} Hoc quod res est. {&7Mess&.} Novi equidem hunc: erus est meus. ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi. ego hunc censebam te esse, huic etiam e/xhibui negotium. quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi. {&7Sos&.} Delirare mihi videre: non commeministi, simul te hodie mecum exire ex navi? {&7Mess&.} Enim vero aequom postulas. tu/ erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale. hunc ego esse aio Menaechmum. {&7Men&.} At ego me. {&7Sos&.} Quae haec fabulast? tu/ es Menaechmus? {&7Men&.} Me esse dico, Moscho prognatum patre. {&7Sos&.} Tun meo patre es prognatus? {&7Men&.} Immo equidem, adulescens, meo; tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo. {&7Mess&.} Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor. nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo. nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi. sevocabo erum. Menaechme. {&7Men&.} {&7Sos&.} Quid vis? {&7Mess&.} Non ambos volo, sed uter vostrorum est advectus mecum navi. {&7Men&.} Non ego. {&7Sos&.} At ego. {&7Mess&.} Te volo igitur. huc concede. {&7Sos&.} Concessi. quid est? @1 {&7Mess&.} Illic homo/ aut sycophanta aut geminus est frater tuos. nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi a/lterum. neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius, quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem memorat. meliust nos adire a/tque hunc percontarier. {&7Sos&.} Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam. perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis hunc meum fratrem esse. {&7Mess&.} Spero. {&7Sos&.} Et ego item spero fore. {&7Mess&.} Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras. {&7Men&.} Ita vero. {&7Mess&.} Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia te Syracusis natum esse dixti: [2et]2 hic natust ibi. Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit. nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul. {&7Men&.} Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres. tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi. {&7Mess&.} Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos geminos, una matre natos et patre uno uno die. {&7Men&.} Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies. {&7Mess&.} Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite. {&7Men&.} Vbi lubet, roga: re/spondebo. nil reticebo quod sciam. {&7Mess&.} Est tibi nomen Menaechmo? {&7Men&.} Fateor. {&7Mess&.} Est itidem tibi? {&7Sos&.} Est. {&7Mess&.} Patrem fuisse Moschum tibi ais? {&7Men&.} Ita vero. {&7Sos&.} Et mihi. {&7Mess&.} Esne tu Syracusanus? {&7Men&.} Certo. {&7Mess&.} Quid tu? {&7Sos&.} Quippini? {&7Mess&.} Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date. quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua? {&7Men&.} Cum patre ut abii Tarentum a/d mercatum, postea inter homines me deerrare a/ patre atque inde avehi. {&7Sos&.} Iuppiter supreme, serva me. {&7Mess&.} Quid clamas? quin taces? @1 quot eras annos gnatus, quom te pater a patria a/vehit? {&7Men&.} Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum. neque patre/m umquam postilla vidi. {&7Mess&.} Quid? vos tum patri filii quot eratis? {&7Men&.} Vt nunc maxime memini, duo. {&7Mess&.} Vter eratis, tun an ille, maior? {&7Men&.} Aeque ambo pares. {&7Mess&.} Qui id potest? {&7Men&.} Gemini ambo eramus. {&7Sos&.} Di me servatum volunt. {&7Mess&.} Si interpellas, ego tacebo potius. {&7Sos&.} Taceo. {&7Mess&.} Dic mihi: uno nomine ambo eratis? {&7Men&.} Minime. nam mihi hoc erat, quod nunc est, Menaechmo: i/llum tum vocabant Sosiclem. {&7Sos&.} Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo. mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles. {&7Men&.} Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi? {&7Sos&.} Postquam ad nos renuntiatum est te * et patrem esse mortuom, avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi. 魱{&7Men&.} Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde. {&7Sos&.} Roga. {&7Men&.} Quid erat nomen nostrae matri? {&7Sos&.} Teuximarchae. {&7Men&.} Convenit. o salve, insperate multis annis post quem conspicor. {&7Sos&.} Frater, et tu, que/m ego multis miseriis laboribus usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo. {&7Mess&.} Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine: hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium. {&7Men&.} Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier, clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo, eam dedi huic. {S.} Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo? {M.} [2Haec east.]2 quo modo haec ad te pervenit? {&7Sos&.} Meretrix huc ad prandium me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene, @1 potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc [2abstuli]2. {&7Men&.} Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni. nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit. {&7Mess&.} Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem? {&7Men&.} Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea. {&7Sos&.} Liber esto. {&7Men&.} Quom tu es liber, gaudeo, Messenio. {&7Mess&.} Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem. {&7Sos&.} Quoniam haec evenerunt, frater, nostra e/x sententia, in patriam redeamus ambo. {&7Men&.} Frater, faciam, ut tu voles. auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim eamus intro, frater. {&7Sos&.} Fiat. {&7Mess&.} Scitin quid ego vos rogo? {M.} Quid? {&7Mes&.} Praeconium mi ut detis. {M.} Dabitur. {&7Mes&.} Ergo nunciam vis conclamari auctionem fore? {&7Men&.} Equidem die septimi. {&7Mess&.} Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi. venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia. venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia. venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. vix credo tota auctione capiet % quinquagesies. nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite. @1 @@@@{1MERCATOR}1 @@@@{1I.i}1 {&7Charinvs&} Duas res simul nunc agere decretumst mihi: et argumentum et meos amores eloquar. non ego item facio ut alios in comoediis [2vi]2 vidi amoris facere, qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas: quos pol ego credo hu/manas querimonias non tanti facere, quid velint quid non velint; vobis narrabo potius meas nunc miserias. graece haec vocatur Emporos Philemonis, eadem Latine Mercator Macci Titi. @1 pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum; biennium iam factum est, postquam abii domo. ibi amare occepi forma eximia mulierem. sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas. et hoc parum hercle more amatorum institi: %per mea per conatus sum uos sumque inde exilico. nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, [haec non modo illum qui/ amat, sed quemque attigit magno atque solido multat infortunio, nec pol profecto quisquam sine grandi malo praequam res patitur studuit elegantiae. sed amori accedunt etiam haec, quae dixi minus: insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium: parumlo/quium hoc ideo fit quia, @1 quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui, tam amator profert saepe advorso tempore; hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui. nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet: eode/m quo amorem Venus mi hoc legavit die. illuc revorti certumst, conata eloquar. principio [2ut ex]2 ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem: ilico res exulatum ad illam cla/m abibat patris. leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum. obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere; lacerari valide suam rem, illius augerier. summo haec clamore; interdum mussans conloqui: abnuere, negitare adeo me natum suom. conclamitare tota urbe et praedicere, omnes tenerent mutuitanti credere. @1 amorem multos inlexe in dispendium: intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo; ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens, in amoribus diffunditari ac didier. convicium tot me annos iam se pascere; quod nisi puderet, ne luberet vivere. sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse; adeo arte cohibitum esse [2se]2 a patre: multo opere immundo rustico se exercitum, neque nisi quinto anno quoque %positum visere urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum, rus rusum confestim exigi solitum a patre. ibi multo primum sese familiarium laboravisse, quom haec pater sibi diceret: 'tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis, tibi denique iste pariet laetitiam labos.' postquam recesset vita patrio corpore, agrum se vendidisse atque ea pecunia navem, metretas quae trecentas tolleret, parasse atque ea se mercis mercatum undique, adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona; @1 me idem decere, si ut deceret me forem. ϭego me/ ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut a/nimum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit: amorem missum facere me, dum illi obsequar. agit gra/tias mi atque ingenium adlaudat meum; sed mea promissa non neglexit persequi. aedificat navem cercurum et mercis emit, parata navi imponit, praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu; servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos. his sic confectis navem solvimus. Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram omnis ut volui vendidi ex sententia. lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater dedit aestimatas merces: ita peculium conficio grande. sed dum in portu illi ambulo, hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat. venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter. discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit mulier, qua mulier alia nullast pulchrior; ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit. vosmet videte quam mihi valde placuerit: postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi, dico eius pro me/ritis gratum me et munem fore. quid verbis opus est? emi, a/tque advexi heri. @1 eam me a/dvexisse nolo resciscat pater. modo eam reliqui ad portum in navi et servolum. sed quid currentem servom a portu conspicor, quem navi abire vetui? timeo quid siet. @@@@{1I.ii}1 {&7Acanthio&} Ex su/mmis opibus vi/ribusque usque e/xperire, ni/tere, erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris. simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, detrude, deturba in via/m. haec disciplina hic pessumast: cu/rrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere. ita tre/s simitu res agendae sunt, quando unam occeperis: et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via. {&7Char&.} Quid illu/c est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi? curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. {&7Acan&.} Nugas ago. quam restito, tam maxime res in periclo vortitur. {&7Char&.} Mali nescio quid nuntiat. {&7Acan&.} Genua hunc cursorem deserunt; perii, seditionem facit lien, o/ccupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem. [{&7Char&.} At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.] numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent. domin a/n foris dicam esse erum Charinum? {&7Char&.} Ego animi pendeo. qui/d illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar. {&7Acan&.} A/t etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas? @1 a/perite aliquis. ubi Charinus est erus? do/min est an foris? num qui/squam adire ad ostium dignum arbitratur? {&7Char&.} Ecce me, Acanthio, quem quaeris. {&7Acan&.} Nusquamst disciplina ignavior. {&7Char&.} Quae te/ malae res a/gitant? {&7Acan&.} Multae, ere, te a/tque me. {&7Char&.} Quid e/st negoti? {&7Acan&.} Pe/riimus. {&7Char&.} Principium [2id]2 inimicis dato. {&7Acan&.} At tibi sortito id optigit. {&7Char&.} Loquere i/d negoti quidquid est. {&7Acan&.} Placide, volo adquiescere. tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem. {&7Char&.} Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. {&7Acan&.} At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit. {&7Char&.} Ho/minem ego iracundiorem quam te novi neminem. {&7Acan&.} At ego maledicentiorem quam te novi neminem. {&7Char&.} Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo? {&7Acan&.} Apage istiusmodi salutem, [2cum]2 cruciatu quae advenit. {&7Char&.} Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles? {&7Acan&.} Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio. ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero. {&7Ch&.} Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. {&7Ac&.} Em dabitur, tene. {&7Char&.} Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? {&7Acan&.} Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret. {&7Char&.} Liberum caput tibi faciam [2cis]2 paucos mensis. {&7Acan&.} Palpo percutis. {&7Char&.} Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui? quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. {&7Ac&.} Ah, lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas. @1 {&7Ch&.} Sicine mi obsequens es? {&7Ac&.} Quid vis faciam? {&7Ch&.} Tun? id quod volo. {&7Ac&.} Quid [2id]2 est igitur quod vis? {&7Ch&.} Dicam. {&7Ac&.} Dice. {&7Ch&.} At e/nim placide volo. {&7Acan&.} Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites? {&7Char&.} Vae tibi. {&7Acan&.} Tibi equidem a portu adporto hoc_{&7Char&.} Quid fers? dic mihi. {&7Acan&.} Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam. {&7Char&.} Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali. nullus sum. {&7Ac&.} Immo es_{&7Ch&.} Scio iam, miserum dices tu. {&7Ac&.} Dixi ego tacens. {&7Char&.} Quid istuc est mali? {&7Acan&.} Ne rogites, maxumum infortunium est. {&7Char&.} Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo. {&7Acan&.} Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem. {&7Char&.} Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis. {&7Acan&.} Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior. {&7Char&.} Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo. {&7Ac&.} Tandem indignus videor? {&7Char&.} Immo dignus. {&7Ac&.} Equidem credidi. {&7Char&.} Obsecro, num navis periit? {&7Acan&.} Salvast navis, ne time. {&7Ch&.} Quid alia armamenta? {&7Ac&.} Salva et sana sunt. {&7Ch&.} Quin tu expedis quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo. {&7Acan&.} Tu quidem ex o/re orationem mi eripis. {&7Char&.} Taceo. {&7Acan&.} Tace. credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar. {&7Char&.} Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam. {&7Ac&.} Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater_{&7Ch&.} Quid meus pater? @1 {&7Acan&.} Tuam amicam_{&7Char&.} Quid eam? {&7Acan&.} Vidit. {&7Char&.} Vidit? vae misero mihi. [hoc quod te rogo responde. {&7Acan&.} Quin tu, si quid vis, roga.] {&7Ch&.} Qui potuit videre? {&7Ac&.} Oculis. {&7Ch&.} Quo pacto? {&7Ac&.} Hiantibus. {&7Char&.} In hinc dierectus? nu/gare in re capitali mea. {&7Acan&.} Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo? {&7Char&.} Certen vidit? {&7Acan&.} Tam hercle certe qua/m ego te aut tu me vides. {&7Char&.} Vbi eam vidit? {&7Acan&.} Intus intra navem, u/t prope astitit; et cum ea confabulatust. {&7Char&.} Perdidisti me, pater. eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero? quin, sceleste, a/bstrudebas, ne/ eam conspiceret pater? {&7Acan&.} Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis: armamentis complicandis [et] componendis studuimus. dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit. {&7Char&.} Nequiquam, mare, subterfugi a/ tuis tempestatibus: equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus. loquere porro, quid sit actum. {&7Acan&.} Postquam aspexit mulierem, ǭrogitare occepit cuia esset. {&7Char&.} Quid respondit? {&7Acan&.} Ilico occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae emisse illam. {&7Char&.} Visun est tibi credere id? {&7Acan&.} Etiam rogas? sed scelestus subigitare occepit. {&7Char&.} Illamne, obsecro? {&7Acan&.} Mirum quin me subigitaret. {&7Char&.} Edepol cor miserum meum, quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem. perii. {&7Acan&.} Em istuc unum verbum dixisti verissimum. @1 stultitia istaec est. {&7Char&.} Quid faciam? credo, non credet pater, si illam matri meae [2me]2 emisse dicam; post autem mihi scelus videtur, me parenti proloqui mendacium. neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, eam me emisse ancillam matri. {&7Acan&.} Non taces, stultissime? credet hercle, nam credebat iam mihi. {&7Char&.} Metuo miser, ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio. hoc quod te rogo responde [2quaeso]2. {&7Acan&.} Quaeso quid rogas? {&7Char&.} Num esse amicam suspicari visus est? {&7Acan&.} Non visus est. quin quicque ut dicebam mihi credebat. {&7Char&.} Verum, ut tibi quidem visus est. {&7Acan&.} Non, sed credebat. {&7Char&.} Vae mihi misero, nullus sum. sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo? sequere. {&7Acan&.} Si istac ibis, commodum obviam venies patri; postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris: timidum temptabit te. {&7Char&.} Hac ibo potius. iam censes patrem abiisse a portu? {&7Acan&.} Quin ea ego huc praecucurri gratia, ne te opprimeret imprudentem atque electaret. {&7Char&.} Optime._ @@@@{1II.i}1 {&7Demipho&} Miris modis di ludos faciunt hominibus mirisque exemplis somnia in somnis danunt. velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma in somnis egi satis et fui homo exercitus. mercari visus mihi sum formosam capram; ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent, si ambae in uno essent loco, posterius quam mercatus fueram, visus sum in custodelam simiae concredere. ea simia adeo post haud multo ad me venit, @1 male mihi precatur et facit convicium: ait se/se illius opera atque adventu caprae flagitium et damnum fecisse haud mediocriter; dicit capram, quam dederam servandam sibi, suae/ uxoris dotem ambedisse oppido. mi illud videri mirum, ut una illaec capra uxoris simiai dotem ambederit. instare factum simia, atque hoc denique respondet, ni properem illam ab sese abducere, ad me domum intro ad uxo/rem ducturum meam. atque oppido hercle bene velle illi visus sum, ast non habere cui commendarem capram; quo magis quid facerem cura cruciabar miser. interea ad me haedus visust adgredirier, infit mihi praedicare, sese ab simia capram abduxisse, et coepit inridere me; ego e/nim lugere atque abductam illam aegre pati. hoc quam ad rem credam pertinere somnium, nequeo invenire; nisi capram illam suspicor iam me invenisse quae sit aut quid voluerit. ad portum hinc abii mane cum luci simul; postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor navem ex Rhodo quast he/ri advectus filius; conlibitumst illuc mihi nescio qui visere: inscendo in lembum a/tque ad navem devehor. atque e/go illi aspicio forma eximia mulierem, filius quam advexit meus matri ancillam suae. @1 quam ego postquam aspexi, non ita amo ut sani solent homines, sed eodem pacto ut insani solent. amavi hercle equidem ego olim in adulescentia, verum ad hoc exemplum numquam, ut nunc insanio. unum quidem hercle iam scio, periisse me; vosmet videte ceterum quanti siem. nunc hoc profecto sic est: haec illast capra; verum hercle simia illa atque haedus mihi malum adportant, atque eos esse quos dicam hau scio. sed conticiscam, nam eccum it vicinus foras. @@@@{1II.ii}1 {&7Lysimachvs&} Profecto ego illunc hircum castrari volo, ruri qui vobis exhibet negotium. {&7Dem&.} Nec omen illud mihi nec auspicium placet. quasi hircum metuo ne uxor me castret mea. [atque illius haec nunc simiae partis ferat.] {&7Lys&.} I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum. uxori facito ut nunties, negotium mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi tris hodie litis iudicandas dicito. ei, et hoc memento dicere. {&7Servvs&} Numquid amplius? {&7Lys&.} Tantumst. {&7Dem&.} Lysimache, salve. {&7Lys&.} Euge, Demipho, salveto. quid agis? quid fit? {&7Dem&.} Quod miserrumus. @1 {&7Lys&.} Di melius faxint. {&7Dem&.} Di hoc quidem faciunt. {&7Lys&.} Quid est? {&7Dem&.} Dicam, si videam tibi esse o/peram aut otium. {&7Lys&.} Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho, non sum occupatus umquam amico operam dare. {&7Dem&.} Benignitatem tuam mi experto praedicas. quid tibi ego aetatis videor? {&7Lys&.} Acherunticus, senex vetus, decrepitus. {&7Dem&.} Pervorse vides. puer su/m, Lysimache, septuennis. {&7Lys&.} Sanun es, qui puerum te esse dicas? {&7Dem&.} Vera praedico. {&7Lys&.} Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres: senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit, aiunt solere eum rusum repuerascere. {&7Dem&.} Immo bis tanto valeo quam valui prius. {&7Lys&.} Bene hercle factum, et gaudeo. {&7Dem&.} Immo si scias, oculis quoque etiam plus iam video quam prius. {&7Lys&.} Benest. {&7Dem&.} Malae rei dico. {&7Lys&.} Iam istuc non benest. {&7Dem&.} Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter? {&7Lys&.} Audacter. {&7Dem&.} Animum advorte. {&7Lys&.} Fiet sedulo. {&7Dem&.} Hodie ire in ludum occepi litterarium, Lysimache. ternas scio iam. {&7Lys&.} Quid ternas? {&7Dem&.} Amo. {&7Lys&.} Tun capite cano amas, senex nequissime? {&7Dem&.} Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo. {&7Lys&.} Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho. {&7Dem&.} Decide collum stanti, si falsum loquor; vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum: si movero me seu secari sensero, Lysimache, aucto/r sum ut me amando enices. @1 {&7Lys&.} Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est. nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. {&7Dem&.} Nunc tu me, credo, castigare cogitas. {&7Lys&.} Egon te/? {&7Dem&.} Nihil est iam quod tu mihi suscenseas: fecere tale ante alii spectati viri. humanum amarest, humanum autem ignoscerest: ne si/s me obiurga, hoc non voluntas me impulit. {&7Lys&.} Quin non obiurgo. {&7Dem&.} At ne deteriorem tamen hoc facto ducas. {&7Lys&.} Egon te? ah, ne di siverint. {D.} Vide si/s modo etiam. {L.} Visumst. {D.} Certen? {&7Lys&.} Perdis me. hic homo ex amore insanit. numquid vis? {&7Dem&.} Vale. {&7Lys&.} Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est. {&7Dem&.} Bene ambulato. {&7Lys&.} Bene vale._{&7Dem&.} Bene sit tibi. quin mihi quoque etiamst ad portum negotium. nunc adeo ibo illuc. se/d optume gnatum meum video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust, huic persuadere quo modo potis siem, ut illam vendat neve det matri suae; nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust, ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat. @@@@{1II.iii}1 {&7Charinvs&} Homo/ me mise/rior nullu/st aeque, opi/nor, neque a/dvorsa cui/ plura si/nt sempite/rna; satin qui/dquid est, quam rem agere o/ccepi, @1 proprium nequit mihi evenire quod cupio? ita mi/hi mala res aliqua o/bicitur, bonum quae/ meum comprimit co/nsilium. mi/ser amicam mi/hi paravi, a/nimi causa, pretio % eripui, ratu/s clam patre/m [2me]2 meu/m posse habere: is rescivit et vidit, et perdidit me; neque is cum roget quid loquar cogitatumst, ita animi decem in pectore incerti certant. nec quid corde nunc consili capere possim scio, tantus cum cura meost error animo, dum servi mei perplacet mihi consilium, dum rursum haud placet nec pater potis videtur induci ut putet matri ancillam emptam esse illam. nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico, quem ad modum existumet me? atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet; ⭳scio saevos quam sit, domo doctus. igitur ho/cine est amare? arare mavelim, quam sic amare. iam hi/nc olim invitum domo extrusit ab se, mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni. u/bi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni? nequi/quam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: muscast meus pater, nil potest clam illum haberi, ne/c sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit. nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast. {&7Dem&.} Qui/d illuc est quod solus secum fabulatur filius? sollicitus mihi/ nescio qua re videtur. {&7Char&.} Attatae, @1 meus pate/r hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater? {&7Dem&.} Vnde incedis, quid festinas, gnate mi? {&7Char&.} Recte, pater. {&7Dem&.} Ita volo, sed istu/c quid est, tibi quod commutatust color? numquid tibi dolet? {&7Char&.} Nescio quid meo animost aegre, pater. poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia. {&7Dem&.} [Per mare ut vectu's, nunc oculi terram mirantur tui. {&7Ch&.} Magis opinor_{D.} Id est profecto; verum actutum abscesserit.] ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi. {&7Char&.} Otium non est: mandatis rebus praevorti volo. {&7Dem&.} Cras agito, perendie agito. {&7Char&.} Saepe ex te audivi, pater: rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet. {&7Dem&.} Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam. {&7Char&.} Salvos sum, siquidem i/sti dicto solida et perpetuast fides. {&7Dem&.} Quid illuc est quod ille a/ me solus se in consilium sevocat? [iam] no/n vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. {&7Char&.} Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. {D.} Quin ego hunc adgredior de illa? {&7Ch&.} Quin ego hinc me amolior? eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. {&7Dem&.} Immo mane; paucula etiam sciscitare prius volo. {&7Char&.} Dic quid velis. {&7Dem&.} Vsquene valuisti? {&7Char&.} Perpetuo recte, dum quidem illic fui; verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet. {&7Dem&.} Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit. sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo? @1 {&7Char&.} Advexi. {&7Dem&.} Quid? ea ut videtur mulier? {&7Ch&.} Non edepol mala. {&7Dem&.} Vt moratast? {&7Char&.} Nullam vidi melius mea sententia. {D.} Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. {&7Ch&.} Eho an vidisti, pater? {&7Dem&.} Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet. {&7Ch&.} Qui vero? {D.} Quia %non nostra formam habet dignam domo. nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quae/ habeat cottidianum familiae coctum cibum: horunc illa nihilum quicquam facere poterit. {&7Char&.} Admodum. ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae. {&7Dem&.} Ne duas, neve te advexisse dixeris. {&7Char&.} Di me adiuvant. {&7Dem&.} Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere, neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes, neque sinam. {&7Char&.} Qui vero? {&7Dem&.} Quia illa forma matrem familias flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium: impleantur e/legeorum meae fores carbonibus. atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus? {&7Char&.} Hercle qui tu recte dicis, et tibi/ adsentior. sed quid illa/ nunc fiet? {&7Dem&.} Recte. ego emero matri tuae @1 ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam: ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti. {&7Char&.} Quid si igitur reddatur illi unde empta est? {&7Dem&.} Minime gentium. {&7Char&.} Dixit se redhibere, si non placeat. {&7Dem&.} Nihil istoc opust: litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem; multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo, quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo. me tibi illam posse opinor luculente vendere. {&7Char&.} Dum quidem hercle ne minoris vendas qua/m ego emi, pater. {&7Dem&.} Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi ut emerem [2aut]2 ad istanc faciem. {&7Char&.} At mihi quidam adulescens, pater, mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi. {&7Dem&.} Viginti minis opinor posse me illam vendere. {&7Char&.} At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae. {&7Dem&.} At ego_{&7Char&.} Quin ego, inquam_{&7Dem&.} Ah, nescis quid dicturus sum, tace. tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient. {&7Ch&.} Quo vortisti? {D.} Ad illum qui emit. {&7Ch&.} Vbinamst is homo gentium? {&7Dem&.} Eccillum video. iubet qui/nque me addere etiam nunc minas. {&7Char&.} Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. {&7Dem&.} Ibidem mihi etiam nunc adnutat addam sex minas. {&7Char&.} Septem mihi. {&7Dem&.} Numquam edepol me vincet hodie. {&7Char&.} Commodis poscit, pater. {&7Dem&.} Nequiquam poscit: ego habeo. {&7Char&.} At illic pollicitust prior. {&7Dem&.} Nihili facio. {&7Char&.} Quinquaginta poscit. {&7Dem&.} Non centum datur. potine ut ne licitere advorsum [2mei]2 animi sententiam? maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex; sanus non est ex amore illius. quod posces feres. @1 {&7Char&.} Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit eius amore. {&7Dem&.} Multo hercle ille magis senex, si tu scias. {&7Char&.} Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater. {D.} Quiesce, inquam. istanc re/m ego recte videro. {C.} Quid ais? {D.} Quid est? {C.} Non ego illa/m mancupio accepi. {D.} Sed ille illam accipiet. sine. {&7Char&.} Non potes tu lege vendere illam. {&7Dem&.} Ego aliquid videro. {&7Char&.} Post autem communest illa mihi cum a/lio. qui scio quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit? {&7Dem&.} Ego scio velle. {&7Char&.} At pol ego esse credo aliquem qui non velit. {D.} Quid id mea refert? {C.} Quia illi suam rem esse aequomst in manu. {D.} Quid ais? {C.} Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest. {&7Dem&.} Prius respondes quam rogo. {&7Char&.} Prius tu/ emis quam vendo, pater. nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier. {&7Dem&.} Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet, si/ ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis. numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo. {C.} Certumnest? {D.} Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo, ibi venibit. {&7Char&.} Vin me tecum illo ire? {&7Dem&.} Nolo. {&7Char&.} Non places. {&7Dem&.} Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier. {&7Char&.} Tu prohibes. {&7Dem&.} At me incusato: te fecisse sedulo. ad portum ne bitas, dico iam tibi. {&7Char&.} Auscultabitur. {&7Dem&.} Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam, sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat ire dudum. me moror quom hic asto._{&7Char&.} Nullus sum, occidi. @@@@{1II.iv}1 {&7Char&.} Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas fuisse credo, praeut quo pacto e/go divorsus distrahor. cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni? @1 certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo, quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere. {&7Evtychvs&} Mane, mane obsecro, Charine. {&7Char&.} Quis me revocat? {&7Evt&.} Eutychus, tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus. {&7Char&.} Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. {&7Evt&.} Scio; omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio. {C.} Quid id est quod scis? {E.} Tuos pater volt vendere_{C.} Omnem rem tenes. {&7Evt&.} Tuam amicam. {&7Char&.} Nimium multum scis. {&7Evt&.} Tuis ingratiis. {&7Char&.} Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam? {&7Evt&.} Tute heri ipsus mihi narrasti. {&7Char&.} Satin ut oblitus fui, tibi me narravisse? {&7Evt&.} Hau mirumst factum. {&7Char&.} Te nunc consulo. responde: quo leto censes me ut peream potissimum? {&7Evt&.} Non taces? cave tu istuc dixis. {&7Char&.} Quid vis me igitur dicere? {&7Evt&.} Vin patri sublinere pulchre me os tuo? {&7Char&.} Sane volo. {E.} Visne eam ad portum_{C.} Qui potius quam voles? {E.} Atque eximam mulierem pretio? {C.} Qui potius quam auro expendas? {E.} Vnde erit? {&7Char&.} Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit. {&7Evt&.} Sanun es? {&7Char&.} Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam. {&7Evt&.} Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? {&7Char&.} Auctarium adicito vel mille nummum plus quam poscet. {&7Evt&.} Iam tace. sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater? {&7Char&.} Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas. {&7Evt&.} Iam istuc 'aliquid fiet' metuo. {&7Char&.} Quin taces? {&7Evt&.} Muto imperas. {C.} Satin istuc mandatumst? {E.} Potin ut aliud cures? {C.} Non potest. {&7Evt&.} Bene vale. {&7Char&.} Non edepol possum prius quam tu ad me redieris. {E.} Melius sanus sis. {C.} Vale, vince e/t me serva. {E.} Ego fecero. domi maneto me. {&7Char&.} Ergo actutum face cum praeda recipias._ @1 @@@@{1III.i}1 {&7Lysimachvs&} Ami/ce amico operam dedi: vicinus quod rogavit, hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane. ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales. quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere. {&7Pasicompsa&} Amabo ecastor, mi senex, eloquere_{&7Lys&.} Exquire quidvis. {&7Pas&.} Cur emeris me. {&7Lys&.} Tene ego? ut quod imperetur facias, item quod tu mihi si imperes, ego faciam. {&7Pas&.} Facere certumst pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor. {&7Lys&.} Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo. {&7Pas&.} Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare. {&7Lys&.} Bona si esse vis, bene erit tibi. {&7Pas&.} Tum pol ego perii misera. {&7Lys&.} Qui? {&7Pas&.} Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst. {&7Lys&.} Quasi dicas nullam mulierem bonam esse. {&7Pas&.} Haud equidem dico, nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam. {&7Lys&.} Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast. rogare hoc unum te volo. {&7Pas&.} Roganti respondebo. {&7Lys&.} Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse? {&7Pas&.} Pasicompsae. {&7Lys&.} Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa? possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere? {&7Pas&.} Possum. {&7Lys&.} Si tenue scis, scio te uberius posse nere. {&7Pas&.} De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit. {&7Lys&.} Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam % inde aetate @1 quom scis facere officium tuom, mulier. {&7Pas&.} Pol docta didici. operam accusari non sinam meam. {&7Lys&.} Em istaec hercle res est. ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem. {&7Pas&.} Mi senex, tam vetulam? {&7Lys&.} Generis graecist; eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite. {&7Pas&.} Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo. {&7Lys&.} Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere. {&7Pas&.} Dic igitur quaeso, quoia sum? {&7Lys&.} Tuo ero redempta es rursum; ego te redemi, i/lle mecum oravit. {&7Pas&.} Animus rediit, si mecum servatur fides. {&7Lys&.} Bono animo es, liberabit ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit. {&7Pas&.} Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coe+pit. nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo. {&7Lys&.} Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum re/m habet? {&7Pas&.} Certo; et inte/r nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum: ego cum viro et i/lle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum, neuter stupri causa caput limaret. {&7Lys&.} Di immortales, etiam cum uxore non cubet? {&7Pas&.} Amabo, a/n maritust? neque est neque erit. {&7Lys&.} Nolim quidem. homo hercle periuravit. {&7Pas&.} Nullum adulescentem plus amo. {&7Lys&.} Puer est ille quidem, stulta. nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt. {&7Pas&.} Quid, dentes? {&7Lys&.} Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist._ @@@@{1III.ii}1 {&7Demipho&} Tandem impetravi ut egomet me corrumperem: emptast amica clam uxorem et clam filium. @1 certumst, antiqua recolam et servibo mihi. decurso spatio breve quod vitae relicuomst volupta/te, vino et amore delectavero. nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius. adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, rei tuae quaerundae convenit operam dare; demum igitur quom sis iam senex, tum in otium te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst quod vivis. hoc ut dico, factis persequar. interea tamen huc intro ad me invisam domum: uxor me exspectat iam dudum esuriens domi; iam iurgio enicabit, si intro rediero. verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, sed hunc vicinum prius conveniam quam domum redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras. @@@@{1III.iii}1 {&7Lysimachvs&} Adducam ego illum iam ad te, si convenero. {&7Dem&.} Me dicit. {&7Lys&.} Quid ais, Demipho? {&7Dem&.} Est mulier domi? {&7Lys&.} Quid censes? {&7Dem&.} Quid si visam? {&7Lys&.} Quid properas? [2mane.]2 {&7Dem&.} Quid faciam? {&7Lys&.} Quod opust facto facito ut cogites. {&7Dem&.} Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo, ut illo i/ntro eam. {&7Lys&.} Itane vero, vervex? intro eas? {&7Dem&.} Quid aliud faciam? {&7Lys&.} Prius hoc ausculta, atque ades: prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo. nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles, confabulari atque osculari. {&7Dem&.} Tu quidem @1 meum animum gestas: scis quid acturus siem. {&7Lys&.} Pervorse facies. {&7Dem&.} Quodne ames_{&7Lys&.} Tanto minus. ieiunitatis plenus, anima foetida, senex hircosus tu osculere mulierem? uti/ne adveniens vomitum excutias mulieri? scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi. {&7Dem&.} Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom aliquem arripiamus, prandium qui percoquat apud te hic usque ad vesperum. {&7Lys&.} Em istuc censeo. nunc tu sapienter loquere atque amatorie. {&7Dem&.} Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium curamus, pulchre ut simus? {&7Lys&.} Equidem te sequor. atque hercle invenies tu locum illi, si sapis: nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit. metuo ego uxo/rem, cras si rure redierit ne illam hic offendat. {&7Dem&.} Res parata est, sequere me._ @@@@{1III.iv}1 {&7Charinvs&} Su/mne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere? si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist. ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium: ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput. spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio: si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus; sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus. sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst, @1 quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam. sed in est, quem currentem video? i/psus est. ibo obviam. nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet; tristis ince/dit (pectus ardet, haereo), quassat caput. Eutyche. {&7Evtychvs&} Eu, Charine. {&7Char&.} Prius quam recipias anhelitum, uno verbo eloquere: ubi e/go sum? hicine an apud mortuos? {&7Evt&.} Neque apud mortuos neque hic es. {&7Char&.} Salvos sum, immortalitas mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri. impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: si neque hic neque Acherunti sum, u/bi sum? {&7Evt&.} Nusquam gentium. {&7Char&.} Disperii, illaec interemit me modo/ oratio. {&7Evt&.} Odiosast oratio, cum re/m agas longinquom loqui. {&7Char&.} Quidquid est, ad capita rerum perveni. {&7Evt&.} Primum omnium: periimus. {&7Char&.} Quin tu illud potius nuntias quod nescio? {&7Evt&.} Mulier alienata est abs te. {&7Char&.} Eutyche/, capital facis. {&7Evt&.} Qui? {&7Char&.} Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas. {&7Evt&.} Ne di sierint. {&7Char&.} Demisisti gladium in iugulum: iam cadam. {&7Evt&.} Quaeso hercle, animum ne desponde. {&7Char&.} Nullust quem despondeam. loquere porro aliam malam rem. cui est empta? {&7Evt&.} Nescio. iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. {&7Char&.} Vae mihi, montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis. perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel. [{&7Evt&.} Non tibi istuc ma/gis dividiaest, quam mihi/ hodie fuit. @1 {C.} Dic, quis emit? {E.} Nescio hercle. {C.} Em istu/cinest operam dare bonum sodalem? {&7Evt&.} Quid me facere vis? {&7Char&.} Idem quod me vides, ut pereas. quin percontatu's, hominis quae facies foret qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier mulier? heu me miserum. {&7Evt&.} Flere omitte, istuc quod nunc agis.] {&7Evt&.} Quid ego feci? {&7Char&.} Perdidisti me et fidem mecum tuam. {&7Evt&.} Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. {&7Char&.} Eugepae, deos absentis testis memoras: qui/ ego istuc credam tibi? {&7Evt&.} Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust. {&7Char&.} De istac re/ argutus es, ut par pari respondeas, ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis. promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo. {&7Evt&.} Quid ego facerem? {&7Char&.} Quid tu faceres? men rogas? requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, civisne esset an peregrinus. {&7Evt&.} Civem esse aibant Atticum. {&7Char&.} Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis. {&7Evt&.} Nemo aiebat scire. {&7Char&.} At saltem ho/minis faciem exquireres. {&7Evt&.} Feci. {&7Char&.} Qua forma esse aiebant [2igitur]2? {&7Evt&.} Ego dicam tibi: canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. {&7Char&.} Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali. numquid est quod dicas aliud de illo? {&7Evt&.} Tantum, quod sciam. {&7Char.&} Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum. non possum durare, certumst exulatum hinc ire me. sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum: Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum, @1 Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam. {&7Evt&.} Cur istuc coeptas consilium? {&7Char&.} Quia enim me adflictat amor. {&7Evt&.} Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, si/ ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, iam inde porro aufugies, deinde item illinc, si/ item evenerit? quis modus tibi exi/lio tandem eveniet, qui finis fugae? quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi. cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas? si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit? {&7Char&.} Iam dixisti? {&7Evt&.} Dixi. {&7Char&.} Frustra dixti. hoc mihi certissumumst. eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili._ {&7Evt&.} Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi, si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia. certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus; nam mihi nil relicti quicquam a/liud iam esse intellego._ @@@@{1IV.i}1 {&7Dorippa&} Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit. sed anum non video consequi nostram Syram. atque eccam incedit tandem. quin is ocius? {&7Syra&} nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. {&7Dor&.} Quid oneris? {&7Syr&.} Annos octoginta et quattuor; @1 et eodem accedit servitus, sudor, sitis: simul haec quae porto deprimunt. {&7Dor&.} Aliquid cedo qui ha/nc vicini nostri a/ram augeam. da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. {&7Syr&.} Eo._ {&7Dor&.} Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, salutem et sanitatem nostrae familiae, meoque ut parcas gnato pace propitius. {&7Syra&} Disperii, perii misera, vae miserae mihi. {&7Dor&.} Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas? {&7Syr&.} Dorippa, mea Dorippa. {&7Dor&.} Quid clamas, obsecro? {&7Syr&.} Nescio quaest mulier intus hic in aedibus. {&7Dor&.} Quid, mulier? {&7Syr&.} Mulier meretrix. {&7Dor&.} Veron serio? {&7Syr&.} Nimium scis sapere, ruri quae non manseris. quamvis insipiens poterat persentiscere * * * illam esse amicam tui viri bellissumi. {&7Dor&.} Credo mecastor. {&7Syr&.} Ei hac mecum, ut videas semul tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea._ {&7Dor&.} Ecastor vero istuc eo quantum potest._ @@@@{1IV.ii}1 {&7Lysimachvs&} Parumne e/st malai rei, quod amat Demipho, ni sumptuosus insuper etiam siet? decem si/ vocasset summos ad cenam viros, nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari sole/t hortator remiges hortarier, @1 ita hortabatur. egomet conduxi coquom. sed eum demiror non venire, ut iusseram. sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris. @@@@{1IV.iii}1 {&7Dorippa&} Miserior mulier me nec fiet, nec fuit, tali viro quae nupserim. heu miserae mihi. em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro, em quoi decem talenta dotis detuli, haec ut viderem, ut ferrem has contumelias. {&7Lys&.} Perii hercle, rure iam rediit uxor mea: vidisse credo mulierem in aedibus. sed quae loquatur exaudire hinc non queo. accedam propius. {&7Dor&.} Vae miserae mi. {&7Lys&.} Immo mihi. {&7Dor&.} Disperii. {&7Lys&.} Equidem hercle oppido perii miser. vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint. {&7Dor&.} Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit. {&7Lys&.} Quid nunc ego faciam nisi uti a/deam atque adloquar? iubet salvere suos vir uxorem suam. urbani fiunt rustici? {&7Dor&.} Pudicius faciunt, quam i/lli qui non fiunt rustici. {&7Lys&.} Num quid delinquont rustici? {&7Dor&.} Ecastor minus quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi. {&7Lys&.} Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi, cupio hercle scire. {&7Dor&.} Sed tu me temptas sciens. quoia illa mulier intust? {&7Lys&.} Vidistine eam? {&7Dor&.} Vidi. {&7Lys&.} Quoia ea sit rogitas? {&7Dor&.} Resciscam tamen. {&7Lys&.} Vin dicam quoiast? illa_illa edepol_vae mihi, nescio quid dicam. {&7Dor&.} Haeres. {&7Lys&.} Haud vidi magis. @1 {&7Dor&.} Quin dicis? {&7Lys&.} Quin si liceat_{&7Dor&.} Dictum oportuit. {&7Lys&.} Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio. {&7Dor&.} Scio, inno/xiu's. {&7Lys&.} Audacter quam vis dicito. {&7Dor&.} Dic igitur. {&7Lys&.} Dicam. {&7Dor&.} At qui dicundum est tamen. {&7Lys&.} Illast_etiam vis nomen dicam? {&7Dor&.} Nihil agis, manufesto teneo in noxia. {&7Lys&.} Qua noxia? ista quidem illa est. {&7Dor&.} Quae illa est? {&7Lys&.} Illa_{&7Dor&.} %Iohia {&7Lys&.} Iam_si nihil usus esset, iam non dicerem. ܭ{&7Dor&.} Non tu scis quae sit illa? {&7Lys&.} Immo iam scio: de istac sum iudex captus. {&7Dor&.} Iudex? iam scio: nunc tu in consilium istam advocavisti tibi. {&7Lys&.} Immo sic: se/questro mihi datast. {&7Dor&.} Intellego. {&7Lys&.} Nihil hercle istius quicquam est. {&7Dor&.} Numero purigas. {&7Lys&.} Nimium negoti repperi. enim vero haereo. @@@@{1IV.iv}1 {&7Cocvs&} Agite ite actutum, nam mi amatori seni coquendast cena. a/tque, quom recogito, nobis coquendast, non [2quoi con]2ducti sumus. nam qui/ amat quod amat si/ habet, id habet pro cibo: videre, amplecti, o/sculari, a/lloqui; sed nos confido onustos redituros domum. ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex. {&7Lys&.} Ecce autem perii, coquos adest. {&7Coc&.} Advenimus. {&7Lys&.} Abi. {&7Coc&.} Quid, abeam? {&7Lys&.} St, abi. {&7Coc&.} Abeam? {&7Lys&.} Abi. {&7Coc&.} Non estis cenaturi? {&7Lys&.} Iam saturi sumus. {&7Coc&.} Sed_{&7Lys&.} Inte/rii. {&7Dor&.} Quid ais tu? etiamne haec illi tibi @1 iusserunt ferri, quos inter iudex datu's? {&7Coc&.} Haecin tua est amica, quam dudum mihi te amare dixti, quom obsonabas? {&7Lys&.} Non taces? {&7Coc&.} Satis sci/tum filum mulieris. verum hercle anet. {&7Lys&.} Abin di/erectus? {&7Coc&.} Haud malast. {&7Lys&.} At tu malu's. {&7Coc&.} Scitam hercle opinor concubinam hanc. {&7Lys&.} Non abis? non ego sum qui te dudum conduxi. {&7Coc&.} Quid est? immo hercle tu istic ipsus. {&7Lys&.} Vae misero mihi. {&7Coc&.} Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras te odisse aeque atque anguis.% {&7Lys&.} Egone istuc dixi tibi? {&7Coc&.} Mihi quidem hercle. {&7Lys&.} Ita me amabit Iuppiter, uxor, ut ego illud numquam dixi. {&7Dor&.} Etiam negas? palam istaec fiunt, te me odisse. {&7Lys&.} Quin nego. {&7Coc&.} Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam; et uxo/rem suam ruri esse aiebat. {&7Lys&.} Haec east. quid mihi molestu's? {&7Coc&.} Quia novisse me negas; nisi metuis tu istanc. {&7Lys&.} Sapio, nam mihi unicast. {&7Coc&.} Vin me experiri? {&7Lys&.} Nolo. {&7Coc&.} Mercedem cedo. {&7Lys&.} Cras petito; dabitur. nunc abi. {&7Dor&.} Heu miserae mihi. {&7Lys&.} Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus: aliquid mali esse propter vicinum malum. {&7Coc&.} Cur hic astamus? quin abimus? incommodi si quid tibi eve/nit, id non est culpa mea. {&7Lys&.} Quin me eradicas miserum. {&7Coc&.} Scio iam quid velis: @1 nempe me hi/nc abire vis. {&7Lys&.} Volo inquam. {&7Coc&.} Abibitur. drachmam dato. {&7Lys&.} Dabitur. {&7Coc&.} Dari ergo sis iube. dari po/test interea dum illi ponunt. {&7Lys&.} Quin abis? potine ut molestus ne sis? {&7Coc&.} Agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni. haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti sequimi/ni._{&7Lys&.} Fortasse te illum mirari coquom, quod venit atque haec attulit. dicam quid est. {&7Dor&.} Non miror si quid damni facis aut flagiti. nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male measque in aedis sic scorta obductarier. Syra, i, rogato meum patrem verbis meis, ut veniat ad me iam simul tecum._{&7Syr&.} Eo._ {&7Lys&.} Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro. conceptis verbis iam iusiurandum dabo, me numquam quicquam cum illa_iamne abiit Syra? perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi. at te, vicine, di deaeque perduint, cum tua ami/ca cumque amationibus. suspicione implevit me indignissime, concivit hostis do/mi: uxo/r acerrumast. ibo ad forum atque haec Demiphoni e/loquar, me istanc capillo protracturum esse in viam, nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus. uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi, @1 iubeas, si sapias, haec intro/ auferrier: eadem licebit mox cenare rectius._ @@@@{1IV.v}1 {&7Syra&} Era quo me misit, ad patrem, non est domi: rus abiisse aibant. nunc domum renuntio. {&7Evtychvs&} Defessus sum urbem totam pervenarier: nihil investigo quicquam de illa muliere. sed mater rure rediit, nam video Syram astare ante aedis. Syra. {&7Syr&.} Quis est qui me vocat? {&7Evt&.} Erus atque alumnus tuos sum. {&7Syr&.} Salve, alumne [2mi]2. {&7Evt&.} Iam mater rure rediit? responde mihi. {&7Syr&.} Sua quidem salute ac familiai maxuma. {&7Evt&.} Quid istu/c negotist? {&7Syr&.} Tuos pater bellissumus amicam adduxit intro in aedis. {&7Evt&.} Quo modo? {&7Syr&.} Adveniens mater rure eam offendit domi. {&7Evt&.} Pol haud censebam istarum esse operarum patrem. etiam nunc mulier intust? {&7Syr&.} Etiam. {&7Evt&.} Sequere me._ @@@@{1IV.vi}1 {&7Syr&.} Ecastor lege dura vivont mulieres multoque iniquiore miserae quam viri. nam si vir scortum duxit clam uxorem suam, id si rescivit uxor, impunest viro; uxor virum si clam domo egressa est foras, viro fit causa, exigitur matrimonio. utinam lex esset eadem quae uxori est viro; nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro: qui minus vir una uxore contentus siet? ecastor faxim, si itidem plectantur viri, si quis clam uxorem duxerit scortum suam, @1 ut illae e/xiguntur quae in se culpam commerent, plures viri sint vidui quam nunc mulieres._ @@@@{1V.i}1 {&7Charinvs&} Li/men superum i/nferumque, salve, simul autem vale: hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem. usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium interemptust, interfectust, alienatust. occidi. di penates meum parentum, familiai Lar pater, vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini. ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem, aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo; na/m ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas. @@@@{1V.ii}1 {&7Evtychvs&} Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus, spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago. ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat? domi era/t quod quaeritabam: sex sodales repperi, vitam, ami/citiam, civita/tem, laetitiam, ludum, iocum; eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi, iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam @1 [solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam]. date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam. {&7Char&.} Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam; egomet mihi comes, calator, equos, agaso, a/rmiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es. nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, eundem ex confidente actutum diffidentem denuo. {&7Evt&.} Cogito quonam e/go illum curram quaeritatum. {&7Char&.} Certa res me usque quaerere illam, quoquo hi/nc abductast gentium; neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare, nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem; imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim; non concedam neque quiescam u/squam noctu neque dius prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero. {&7Evt&.} Nescio quo/ia vox ad aures mi advolavit. {&7Char&.} Invoco vos, Lares viales, ut me bene tutetis. {&7Evt&.} Iuppiter, estne illic Charinus? {&7Char&.} Cives, bene valete. {&7Evt&.} Ilico sta, Charine. {&7Char&.} Qui me revocat? {&7Evt&.} Spes, Salus, Victoria. {&7Ch&.} Quid me voltis? {E.} Ire tecum. {&7Ch&.} Alium comitem quaerite, @1 non amittunt hi me comites qui tenent. {&7Evt&.} Qui sunt ei? {&7Char&.} Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio. {&7Evt&.} Repudia istos comites atque hoc respice et revortere. {&7Char&.} Siquidem mecum fabulari vis, subsequere. {&7Evt&.} Sta ilico. {&7Char&.} Male facis, properantem qui me commorare. sol abit. {&7Evt&.} Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius: huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam: hic favonius serenust, istic auster imbricus; hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet. recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides, nubis atra imberque [2ut]2 instat? aspice ad sinisteram, caelum ut est splendore plenum atque ut dei is[2tuc vorti iubent]2? {&7Char&.} Religionem illic [2mi]2 obiecit: recipiam me illuc. {&7Evt&.} Sapis. o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem, porge bracchium. {&7Char&.} Prehende. iam tenes? {&7Evt&.} Teneo. {&7Char&.} Tene. {&7Evt&.} Quo nunc ibas? {&7Char&.} Exulatum. {&7Evt&.} Quid ibi faceres? {&7Char&.} Quod miser. {&7Evt&.} Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies. maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas [sta ilico, amicus aduenio multum beneuolens]. tuam amicam_{&7Ch&.} Quid eam? {E.} Vbi sit ego scio. {&7Ch&.} Tune, obsecro? {&7Evt&.} Sanam et salvam. {&7Char&.} Vbi eam salvam? {&7Evt&.} Ego scio. {&7Char&.} Ego me mavelim. @1 {&7Evt&.} Potin ut animo sis tranquillo? {&7Char&.} Quid si mi animus fluctuat? {&7Evt&.} Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time. {&7Char&.} Obsecro te, loquere [2propere]2 ubi sit, ubi eam videris. quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia. {&7Evt&.} Non longe hinc abest a nobis. {&7Char&.} Quin ergo commostras, si vides?% {&7Evt&.} Non video hercle nunc, sed vidi modo. {&7Char&.} Quin e/go videam facis? {&7Evt&.} Faciam. {&7Char&.} Longum istuc amantist. {&7Evt&.} Etiam metuis? omnia commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est qui illam habet, neque est quoi magis me ve/lle melius aequo/m siet. {&7Char&.} Non curo istunc, de illa quaero. {&7Evt&.} De illa ergo ego dico tibi. sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi [2sit dicerem]2. {&7Char&.} Dic igitur, ubi illa est? {&7Evt&.} In nostris aedibus. {&7Char&.} Aedis probas, si tu vera dicis; pulchre ae/dificatas arbitro. sed qui ego istu/c credam? vidistin an de audito nuntias? {E.} Egomet vidi. {&7Ch&.} Quis eam adduxit ad vos? {E.} [2Vt]2 inique rogas. quid tua refert, qui cum istac venerit? {&7Char&.} Dum istic siet. vera dicis? {&7Evt&.} Nil, Charine, te quidem quicquam pudet; est profecto. {&7Char&.} Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi. {&7Evt&.} Quid si optabo? {&7Char&.} Deos orato ut eius faciant copiam. {&7Evt&.} Derides. {&7Char&.} Servata res est demum, si illam videro. sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras @1 exite illinc, pallium mi ecferte. {&7Evt&.} Em, nunc tu mihi places. {&7Char&.} Optume advenis, puere/, cape chlamydem atque istic sta ilico, ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar. {&7Evt&.} Non mihi credis? {&7Char&.} Omnia equidem credo quae dicis mihi. sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? {&7Evt&.} Paulisper mane. {&7Ch&.} Quid, manebo? {E.} Tempus non est intro eundi. {&7Ch&.} Enicas. {&7Evt&.} Non opus est, inquam, nunc intro te ire. {&7Char&.} Responde mihi, qua causa? {&7Evt&.} Operae non est. {&7Char&.} Cur? {&7Evt&.} Quia non est illi commodum. {&7Char&.} Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo? omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior, qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo. {&7Evt&.} Mane parumper atque haec audi. {&7Char&.} Cape sis, puere, hoc pallium. {&7Evt&.} Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest: suspicatur illam amicam esse illi. {&7Char&.} Sonam sustuli. {&7Evt&.} Eam rem nunc exquirit intus. {&7Char&.} Iam machaerast in manu. {&7Evt&.} Nam si eo ted intro ducam_{&7Char&.} Tollo ampullam atque hinc eo. {&7Evt&.} Mane, mane, Charine. {&7Char&.} Erras, me decipere haud potes. {&7Evt&.} Neque edepol volo. {&7Char&.} Qui/n tu ergo itiner exsequi meum me sinis? {&7Evt&.} Non sino. {&7Char&.} Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius. iam in currum escendi, iam lora i/n manus cepi meas. {&7Evt&.} Sanus non es. {&7Char&.} Quin, pedes, vos in curriculum conicitis in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat? @1 {&7Evt&.} Stultus es, noli istuc quaeso dicere. {&7Char&.} Certum exsequist, operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. {&7Evt&.} Quin domist. {&7Char&.} Nam hic quod dixit, id mentitust. {&7Evt&.} Vera dixi equidem tibi. {&7Char&.} Iam Cyprum veni. {&7Evt&.} Quin sequere, ut illam videas quam expetis. {&7Char&.} Percontatus non inveni. {&7Evt&.} Matris iam iram neglego. {&7Char&.} Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem; video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim, rogito quis eam vexerit, quis habeat si i/bi indaudiverit. {&7Evt&.} Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas? {&7Char&.} Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas. {&7Evt&.} Nil mentitust. {&7Char&.} Sed de amica se indaudivisse autumat, hic Athenis esse. {&7Evt&.} Calchas iste quidem Zacynthiust. {&7Char&.} Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi, iam redii [2ex]2 exilio. salve, mi sodalis Eutyche: ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater? bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi. sic decet, sic fieri oportet. {&7Evt&.} %Eloque ni somnias. hic homo non sanust. {&7Char&.} Medicari amicus quin properas [2mihi]2? {&7Evt&.} Sequere sis. {&7Char&.} Sequor. {&7Evt&.} Clementer quaeso, calces deteris. audin tu? {&7Char&.} Iam dudum audivi. {&7Evt&.} Pacem componi volo meo patri cum matre: nam nunc est irata_{&7Char&.} I modo. {&7Evt&.} Propter istanc. {&7Char&.} I modo. {&7Evt&.} Ergo cura. {&7Char&.} Quin tu ergo i modo. tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi._ @@@@{1V.iii}1 {&7Demipho&} Quasi tu numquam quicquam adsimile hu/ius facti feceris. @1 {&7Lysimachvs&} Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser. nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet. {&7Dem&.} At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat. {&7Lys&.} Sequere me. sed exeuntem filium video meum. @@@@{1V.iv}1 {&7Evtychvs&} Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat. iam redeo. {&7Lys&.} Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche? {&7Evt&.} Optima opportunitate ambo advenistis. {&7Lys&.} Quid rei est? {&7Evt&.} Vxor ti/bi placida e/t placatast. cette dextras nunciam. {&7Lys&.} Di me servant. {&7Evt&.} Tibi amicam e/sse nullam nuntio. {&7Dem&.} Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? {&7Evt&.} Eloquar. animum advortite igitur ambo. {&7Dem&.} Quin tibi ambo operam damus. {&7Evt&.} Qui bono sunt genere nati, [2si]2 sunt ingenio malo, suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio i/mprobant. {&7Dem&.} Verum hic dicit. {&7Lys&.} Tibi ergo dicit. {&7Evt&.} Eo illud est verum magis. nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo. {&7Dem&.} Quid tu ais? Charini amicast illa? {&7Evt&.} Vt dissimulat malus. {&7Dem&.} Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat. {&7Evt&.} Propterea igitur tu mercatu's, novos amator, vetus puer? {&7Lys&.} Optume hercle, perge [2tu/]2, ego a/dsistam hinc altrinsecus. quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. {&7Dem&.} Nullus sum. {&7Lys&.} Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam. {&7Evt&.} Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum; @1 nam ibat exulatum. {&7Dem&.} An abiit? {&7Lys&.} Etiam loquere, larua? temperare istac aetate istis decebat artibus. {&7Dem&.} Fateor, deliqui profecto. {&7Evt&.} Etiam loquere, larua? [vacuom esse istac ted aetate hi/s decebat noxiis.] itidem ut tempus anni, aetatem aliam a/liud factum condecet; nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, ubi locist res summa nostra publica? {&7Dem&.} Ei, perii miser. {&7Lys&.} Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare. {&7Dem&.} Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina. {&7Evt&.} Redde illi. {&7Dem&.} Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet. {&7Evt&.} Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia. {&7Dem&.} Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam, modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet. si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi, se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem. Eutyche, ted oro, sodalis eius es, se/rva et subveni: hunc senem para [me] clientem; memorem dices benefici. {&7Lys&.} Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae. {&7Dem&.} Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque @1 tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem. {&7Lys&.} Missas iam e/go istas artis feci. {&7Dem&.} Et quidem ego dehinc iam. {&7Evt&.} Nihil [2agis]2: consuetudine animus rursus te huc inducet. {&7Dem&.} Obsecro, satis iam ut habeati/s. quin loris caedite etiam, si lubet. {&7Lys&.} Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit. {&7Dem&.} Nihil opust resciscat. {&7Evt&.} Quid istic? non resciscet, ne time. eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias. {&7Dem&.} Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula erit. eamus. {&7Evt&.} Hic est intus filius apud nos tuos. {&7Dem&.} Optumest. illac per hortum nos domum transibimus. {&7Lys&.} Eutyche, hanc volo prius re/m agi, quam meum intro/ refero pedem. {&7Evt&.} Quid istuc est? {&7Lys&.} Suam quisque homo rem meminit. responde mihi: certon scis non suscensere mihi tuam matrem? {&7Evt&.} Scio. {&7Lys&.} Vide. {&7Evt&.} Mea fide. {&7Lys&.} Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide. {&7Evt&.} Non mihi credis? {&7Lys&.} Immo credo, sed tamen metuo miser. {&7Dem&.} Eamus intro. {&7Evt&.} Immo dicamus senibus legem censeo, prius quam abea/mus, qua se lege teneant contentique sint. annos gnatus sexaginta qui/ erit, si quem scibimus si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier, cu/m eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur, et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. neu quisquam posthac prohibeto a/dulescentem filium quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo; siquis prohibuerit, plus perdet clam [2qua]2si praehibuerit palam. @1 haec adeo/ ut ex hac nocte primum lex teneat senes. bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet, ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere. @1 @@@@{1MILES GLORIOSVS}1 @@@@{1I.i}1 {&7Pyrgopolynices&} Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in a/cie hostibus. nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit % et fratrem facere ex hostibus. sed ubi Artotrogus hic est? {&7Artotrogvs&} Stat propter virum fortem atque fortunatum et forma regia; tum bellatorem_Mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas. @1 {&7Pyrg&.} Quemne ego servavi in campis Curculioniis, ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides erat imperator summus, Neptuni nepos? {&7Art.&} Memini. nempe illum dicis cum armis aureis, cuius tu/ legiones difflavisti spiritu, quasi ventus folia aut paniculum tectorium. {&7Pyrg&.} Istuc quidem edepol nihil est. {&7Art.&} Nihil hercle hoc quidemst praeut alia dicam_quae tu numquam feceris. periuriorem hoc hominem si quis viderit aut gloriarum pleniorem quam illic est, me sibi habeto, ego me mancupio dabo; nisi unum, epityrum estur insanum bene. {&7Pyrg&.} Vbi tu es? {&7Art&.} Eccum. edepol vel elephanto in India, quo pacto ei pugno praefregisti bracchium. {&7Pyrg&.} Quid, bracchium? {&7Art&.} Illud dicere volui, femur. {&7Pyrg&.} At indi/ligenter iceram. {&7Art&.} Pol si quidem conisus esses, per corium, per viscera perque os elephanti transmineret bracchium. {&7Pyrg&.} Nolo istaec hic nunc. {&7Art&.} Ne hercle operae pretium quidemst @1 mihi te narrare tuas qui virtutes sciam. venter creat omnis hasce aerumnas: auribus peraurienda sunt, ne dentes dentiant, et adsentandumst quidquid hic mentibitur. {&7Pyrg&.} Quid illu/c quod dico? {&7Art&.} Ehem, sci/o iam quid vis dicere. factum hercle est, memini fieri. {&7Pyrg&.} Quid id est? {&7Art&.} Quidquid est. {&7Pyrg&.} Habes_{&7Art&.} Tabellas vis rogare? habeo, et stilum. {&7Pyrg&.} Facete advortis tuom animum ad animum meum. {&7Art&.} Novisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis. {&7Pyrg&.} Ecquid meministi? {&7Art&.} Memini: centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones % sunt homines quos tu occidisti uno die. {&7Pyrg&.} Quanta istaec hominum summast? {&7Art&.} Septem milia. {&7Pyrg&.} Tantum esse oportet. recte rationem tenes. {&7Art&.} At nullos habeo scriptos: sic memini tamen. {&7Pyrg&.} Edepol memoria es optuma. {&7Art&.} Offae monent. {&7Pyrg&.} Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea. {&7Art&.} Quid i/n Cappadocia, ubi tu quingentos simul, @1 ni hebes machaera foret, uno ictu occideras? {&7Pyrg&.} At peditastelli quia erant, sivi viverent. {&7Art&.} Quid tibi ego dicam, quo/d omnes mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum? amant ted omnes mulieres, neque iniuria, qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio me reprehenderunt. {&7Pyrg&.} Quid eae dixerunt tibi? {&7Art&.} Rogitabant: 'hicine Achilles est?' inquit mihi. 'immo eius frater' inquam 'est'. ibi illarum altera 'ergo mecastor pulcher est' inquit mihi 'et liberalis. vide caesaries quam decet. ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.' {&7Pyrg&.} Itane aibant tandem? {&7Art&.} Quaen me ambae obsecraverint, ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem? {&7Pyrg&.} Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. {&7Art&.} Immo itast. molestae/ sunt: orant, ambiunt, exobsecrant videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, ut tuo non liceat dare operam negotio. {&7Pyrg&.} Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium. @1 nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, ut sibi latrones cogerem et conscriberem. regi hunc diem mihi operam decretumst dare. {&7Art&.} Age eamus ergo. {&7Pyrg&.} Sequimini, satellites._ @@@@{1II.i}1 {&7Palaestrio&} Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas, si ad auscultandum vostra erit benignitas; qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt. nunc qua adsedistis causa in festivo loco, comoediai quam nos acturi sumus et argumentum et nomen vobis eloquar. Alazon Graece huic nomen est comoediae, id nos Latine gloriosum dicimus. hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus, qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, stercoreus, plenus periuri atque adulteri. ait se/se ultro omnis mulieres sectarier: is deridiculost, quaqua incedit, omnibus. itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum, maiorem partem videas valgis saviis. nam ego hau diu apud hunc servitutem servio; id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim @1 in servitutem ab eo cui servivi prius. date operam, nam nunc argumentum exordiar. erat erus Athenis mihi adulescens optumus; is amabat meretricem * * matre Athenis Atticis, et illa i/llum contra; qui est amor cultu optumus. is publice legatus Naupactum fuit magnai rei publicai gratia. interibi hic miles forte Athenas advenit, insinuat sese ad illam amicam eri % occepit eius matri suppalparier vino, ornamentis opiparisque obsoniis, itaque intimum ibi se miles apud lenam facit. ubi primum evenit militi huic occasio, sublinit os illi lenae, matri mulieris, quam erus me/us amabat; na/m is illius filiam conicit in navem miles clam matrem suam, eamque hu/c invitam mulierem in Ephesum advehit. ubi amicam erilem Athenis avectam scio, ego quantum vivos possum mihi navem paro, inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem. ubi sumus provecti in altum, fit quod [2di]2 volunt, capiunt praedones navem illam ubi vectus fui: prius pe/rii quam ad erum veni, quo ire occeperam. ille [2qui/]2 me cepit dat me huic dono militi. hic postquam in aedis me ad se deduxit domum, video illam amicam erilem, Athenis quae fuit. @1 ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit, ne se appellarem; deinde, postquam occasio est, conqueritur mecum mulier fortunas suas: ait se/se Athenas fugere cupere ex hac domu, sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit, neque peius quemquam odisse quam istum militem. ego quoniam inspexi mulieris sententiam, cepi tabellas, consignavi, clanculum dedi me/rcatori cuidam, qui ad illum deferat meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat, ut is huc veniret. is non sprevit nuntium; nam et venit et is in proximo hic devertitur apud suom paternum ho/spitem, lepidum senem; isque illi amanti suo hospiti morem gerit nosque opera consilioque adhortatur, iuvat. itaque ego paravi hic intus magnas machinas, qui amantis una inter se facerem convenas. nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi e/go perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri; et sene sciente hoc feci: is consilium dedit. nam meus conservos est homo haud magni preti, quem concubinae miles custodem addidit. ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne viderit. @1 et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem [2suam]2 et hinc et illinc mulier feret imaginem, atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur. ita sublinetur os custodi mulieris. sed foris concrepuit hinc a vicino sene; ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex. @@@@{1II.ii}1 {&7Periplectomenvs&} Ni he/rcle diffrege/ritis talos po/sthac quemque in te/gulis videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea. mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus: quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam. quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis. atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae, adcuratote ut sine talis domi agitent convivium. {&7Pal&.} Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio: ita hic senex talos elidi iussit conservis meis; sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris. adgrediar hominem. {&7Per&.} Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio? @1 {&7Pal&.} Quid agis, Periplectomene? {&7Per&.} Hau multos homines, si optandum foret, nunc videre et convenire quam te mavellem. {&7Pal&.} Quid est? quid tumultuas cum nostra familia? {&7Per&.} Occisi sumus. {&7Pal&.} Quid negotist? {&7Per&.} Res palamst. {&7Pal&.} Quae res palamst? {&7Per&.} De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus a/pud nos Philocomasium atque hospitem osculantis. {&7Pal&.} Quis homo id vidit? {&7Per&.} Tuos conservos. {&7Pal&.} Quis is homost? {&7Per&.} Nescio, ita abripuit repente sese subito. {&7Pal&.} Suspicor me periisse. {&7Per&.} Vbi abit, conclamo: 'heus quid agis tu' inquam 'in tegulis?' ille mihi abiens ita respondit 'se sectari simiam.' {&7Pal&.} Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam. sed Philocomasium hicine etiam nunc est? {&7Per&.} Quom exibam, hic erat. {&7Pal&.} I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus, propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari. {&7Per&.} Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. {&7Pal&.} Volo. hoc ei dicito: profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere. {&7Per&.} Quem ad modum? {&7Pal&.} Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit. siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat. @1 os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam. qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo: domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium, domi dolos, domi delenifica facta, do/mi fallacias. nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala: domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos. {&7Per&.} Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio, quod volutas tute tecum in corde? {&7Pal&.} Paulisper tace, du/m ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet. {&7Per&.} Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide, quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans. pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras; ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum, dextera digitis rationem computat, ferit femur dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit. concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status, eccere autem capite nutat: non placet quod repperit. quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit. @1 ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo. apage, non placet profecto mi illaec aedificatio; nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro, cui bini custodes semper totis horis occubant. euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice; numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit. habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude, nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias. tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio: vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. {&7Pal&.} Audio. {&7Per&.} Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule, arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. anteveni aliqua aut tu/ aliquosum circumduce exercitum, coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para; interclude inimicis commeatum, tibi muni viam qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas tuto possit pervenire: hanc re/m age, res subitaria est. [reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito, @1 quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient. magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.] tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast nos inimicos profligare posse. {&7Pal&.} Dico et recipio ad me. {&7Per&.} Et ego impetrare dico id quod petis. {&7Pal&.} At te Iuppiter bene amet. {&7Per&.} Auden participare me quod commentu's? {&7Pal&.} Tace, dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias iuxta mecum mea consilia. {&7Per&.} Salva sumes indidem. {&7Pal&.} Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo, neque habet plus sapientiai quam lapis. {&7Per&.} Ego istuc scio. {&7Pal&.} Nunc sic rationem incipisso, ha/nc instituam astutiam, ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram dicam Athenis advenisse cu/m amatore aliquo suo, tam similem, quam [2lacte]2 lactist; a/pud [2te]2 eos hic devortier dicam hospitio. {&7Per&.} Euge euge, lepide, laudo commentum tuom. {&7Pal&.} Vt si illic concriminatus sit advorsum militem meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier, eam arguam vidisse apud te contra conservom meum cum suo amatore amplexantem atque osculantem. {&7Per&.} Immo optume. idem ego dicam, si [2ex]2 me exquiret miles. {&7Pal&.} Sed simillimas dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat, ne titubet, si exquiret ex ea miles. {&7Per&.} Nimis doctum dolum. @1 sed si ambas videre in uno miles concilio volet, quid agimus? {&7Pal&.} Facilest: trecentae possunt causae conligi: 'non domist, a/biit ambulatum, dormit, ornatur, lavat, prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest', quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur. {&7Per&.} Placet ut dicis. {&7Pal&.} Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe, ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus, de gemina sorore. {&7Per&.} Docte ti/bi illam perdoctam dabo. numquid aliud? {&7Pal&.} Intro ut abeas. {&7Per&.} Abeo._{&7Pal&.} Et quidem ego ibo domum atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam. nam ille non po/tuit quin sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica eri, sese vidisse eam hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo. novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio. si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam: res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res. si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus, usque donec persecutus volpem ero vestigiis. sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae; nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras. @1 @@@@{1II.iii}1 {&7Sceledrvs&} Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis, certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere. {&7Pal&.} Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. {&7Scel&.} Quis hic est? {&7Pal&.} Tuos conservos. quid agis, Sceledre? {&7Scel&.} Te, Palaestrio, volup est convenisse. {&7Pal&.} Quid iam? aut quid negotist? fac sciam. {&7Scel&.} Metuo_{&7Pal&.} Quid metuis? {&7Scel&.} Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst, maxumum in malum cruciatumque insuliamus. {&7Pal&.} Tu sali solus, na/m ego istam insulturam et desulturam nil moror. {&7Scel&.} Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom. {&7Pal&.} Quod id est facinus? {&7Scel&.} Impudicum. {&7Pal&.} Tute scias soli tibi, mihi ne dixis, scire nolo. {&7Scel&.} Non enim fa/ciam quin scias. simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis. {&7Pal&.} Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam. {&7Scel&.} Di te perdant. {&7Pal&.} Te istuc aequom_quoniam occepisti, eloqui. {&7Scel&.} Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi a/spicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente. {&7Pal&.} Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio? {&7Scel&.} Profecto vidi. {&7Pal&.} Tutin? {&7Scel&.} Egomet duobus his oculis meis. {&7Pal&.} Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. {&7Scel&.} Num tibi lippus videor? {&7Pal&.} Medicum istuc tibi meliust percontarier. verum enim tu i/stam, si te di ament, temere hau tollas fabulam: @1 tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis tuom stultiloquium. {&7Scel&.} Qui vero dupliciter? {&7Pal&.} Dicam tibi. primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; iterum, si id verumst, tu ei custos additus [2eo]2 perieris. {&7Scel&.} Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio. {&7Pal&.} Pergin, infelix? {&7Scel&.} Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? quin etiam nunc intus hic in proxumost. {&7Pal&.} Eho an non domist? {&7Scel&.} Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo. {&7Pal&.} Certum est facere._{&7Scel&.} Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo, quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se [2a]2 pabulo. quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: nunc si indicium facio, interii; si taceo, [2interii]2 tamen, si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius? du/m ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras; edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat, credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male; non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier. {&7Pal&.} Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior? quis magis di/s inimicis natus quam tu atque iratis? {&7Scel&.} Quid est? {&7Pal&.} Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides? {&7Scel&.} Quid, nusquam? {&7Pal&.} Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce. @1 {&7Sc&.} Quid negotist? {&7Pal&.} Quid negoti sit rogas? {&7Sc&.} Cur non rogem? {&7Pal&.} Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes? {&7Scel&.} Quam ob rem iubeam? {&7Pal&.} Philocomasium eccam domi, quam in proxumo vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. {&7Scel&.} Mirumst lolio victitare te tam vili tritico. {&7Pal&.} Quid iam? {&7Scel&.} Quia luscitiosu's. {&7Pal&.} Verbero, edepol tu quidem caecus, non luscitiosu's. nam illa quidem * domi. {&7Scel&.} Quid, domi? {&7Pal&.} Domi hercle vero. {&7Scel&.} Abi, ludis me, Palaestrio. {&7Pa&.} Tum mihi sunt manus i/nquinatae. {&7Sc&.} Qui dum? {&7Pa&.} Quia ludo luto. {&7Scel&.} Vae capiti tuo. {&7Pal&.} [2Tuo]2 istuc, Sceledre, promitto fore, nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. sed fores co/ncrepuerunt nostrae. {&7Scel&.} At ego ilico observo foris; nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio. {&7Pal&.} Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. {&7Scel&.} Mihi ego video, mihi ego sapio, [2mihi]2 ego credo plurumum: me/ homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi. {&7Pal&.} Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis. vin iam faciam, ut stultividum * fateare? {&7Scel&.} Age face. {&7Pal&.} Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? {&7Scel&.} Volo. {&7Pal&.} Nempe tu isti/c ais esse erilem concubinam? {&7Scel&.} Atque arguo @1 eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro. {&7Pal&.} Scin tu nullum commeatum hi/nc esse a nobis? {&7Scel&.} Scio. {&7Pal&.} Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? {&7Scel&.} Scio. {&7Pal&.} Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, dignun es verberibus multis? {&7Scel&.} Dignus. {&7Pal&.} Serva istas fores, ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat. {&7Scel&.} Consilium est ita facere. {&7Pal&.} Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam._ {&7Scel&.} Agedum ergo face. vo/lo scire, utrum egon id quod vidi viderim an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris. sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur; nam illic noster est fortasse circiter triennium, neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia. sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium. sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt. @@@@{1II.iv}1 {&7Pal&.} Praece/pta facito ut me/mineris. {&7Philocomasivm&} Totie/ns monere mi/rumst. {&7Pal&.} At metuo ut satis sis subdola. {&7Phil&.} Cedo vel decem, edocebo minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit. {&7Pal&.} Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam. @1 quid ais tu, Sceledre? {&7Scel&.} Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis. {&7Pal&.} Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, dispessis manibus, patibulum quom habebis. {&7Scel&.} Quamnam ob rem? {&7Pal&.} Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? {&7Scel&.} Pro di immortales, eri co/ncubinast haec quidem. {&7Pal&.} Mihi quoque pol ita videtur. age nunciam, quando lubet_{&7Scel&.} Quid agam? {&7Pal&.} Perire propera. {&7Phil&.} Vbi iste e/st bonus se/rvos, qui probri me maxumi innocentem falso insimulavit? {&7Pal&.} Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi. {&7Phil&.} Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem? {&7Pal&.} Atque cum a/lieno adulescentulo dixit. {&7Scel&.} Dixi hercle vero. {&7Ph&.} Tun me vidisti? {S.} Atque his quidem hercle oculis. {&7Ph&.} Carebis, credo, qui plus vident quam quod vident. {&7Scel&.} Numquam hercle deterrebor quin viderim id quod viderim. {&7Phil&.} Ego stulta et mora multum, quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam. {&7Scel&.} Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum; ibi mei/ sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos. non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri. sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, unde exit haec? {&7Pal&.} Vnde ni/si domo? {&7Scel&.} Domo? {&7Pal&.} Me/ viden? {&7Scel&.} Te video. @1 nimis mi/rumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit; nam certo neque solariumst apud no/s neque hortus ullus neque fe/nestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi. {&7Pal&.} Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? {&7Phil&.} Ecastor ergo mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi. {&7Pal&.} Quid somniasti? {&7Phil&.} Ego eloquar. sed amabo advortite animum. hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam; ei ambo ho/spitio huc in proxumum mihi devortisse visi. {&7Pal&.} Palaestrionis somnium narratur. perge porro. {&7Phil&.} Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem suspicionem maximam sum visa sustinere. nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. id me insimulatam perperam falsum esse somniavi. {&7Pal&.} Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras? eu he/rcle praesens somnium. abi intro et comprecare. narrandum ego istuc militi censebo. {&7Phil&.} Facere certum est, neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam._ {&7Scel&.} Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit. {&7Pal&.} Scin te periisse? {&7Scel&.} Nunc quidem domi certo est. certa res est @1 nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. {&7Pal&.} At, Sceledre, quaeso, ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vi/disse osculantem. {&7Scel&.} Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo me id iam non vidisse arbitror. {&7Pal&.} Ne tu hercle sero, opinor, resipisces: si ad erum haec res prius % devenerit, peribis pulchre. {&7Scel&.} Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse. {&7Pal&.} Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus. {&7Scel&.} Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi. {&7Pal&.} Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti: dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu's paene. sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam. @@@@{1II.v}1 {&7Phil&.} Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum. {&7Scel&.} Palaestrio, o Palaestrio. {&7Pal&.} O Sceledre, Sceledre, quid vis? {&7Scel&.} Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina Philocomasium, an non est ea? {&7Pal&.} Hercle opinor, ea videtur. sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, si quidem east. {&7Scel&.} An dubium tibi est eam esse hanc? {&7Pal&.} Ea videtur. @1 {&7Scel&.} Adeamus, appellemus. heus, quid istu/c est, Philocomasium? quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist? quid nunc taces? tecum loquor. {&7Pal&.} Immo edepol tute tecum; nam haec nil respondet. {&7Scel&.} Te adloquor, viti probrique plena, quae circum vicinos vagas. {&7Phil&.} Quicum tu fabulare? {&7Scel&.} Quicum nisi tecum? {&7Phil&.} Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti? {&7Scel&.} Me/ rogas homo qui sim? {&7Phil&.} Quin ego hoc rogem quod nesciam? {&7Pal&.} Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? {&7Phil&.} Mihi odiosus, quisquis es, et tu et hic. {&7Sc&.} Non nos novisti? {&7Ph&.} Neutrum. {&7Sc&.} Metuo maxume, {&7Pal&.} Quid metuis? {&7Scel&.} Enim ne [2nos]2 nosmet perdiderimus uspiam; nam nec te neque me novisse ait haec. {&7Pal&.} Persectari hic volo, Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit. {&7Scel&.} Certe equidem noster sum. {&7Pal&.} Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum. tibi ego dico, heus, Philocomasium. {&7Phil&.} Quae te intemperiae tenent, qui me perperam perplexo nomine appelles? {&7Pal&.} Eho, quis igitur vocare? {&7Phil&.} Diceae nomen est. {&7Scel&.} Iniuria es, falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas; $A)/DIKOS& es tu, non $DIKAI/A&, et meo ero facis iniuriam. {&7Phil&.} Egone? {&7Scel&.} Tu[2ne]2. {&7Phil&.} Quae/ heri Athenis Ephesum adveni vesperi cum meo amatore, adulescente Atheniensi? {&7Pal&.} Dic mihi, @1 quid hic tibi in Epheso est negoti? {&7Phil&.} Geminam germanam meam hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. {&7Scel&.} Mala es. {&7Phil&.} Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler. abeo. {&7Scel&.} Abire non sinam te. {&7Phil&.} Mitte. {&7Scel&.} Manifestaria es. non omitto. {&7Phil&.} At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, nisi me omittis. {&7Scel&.} Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus? {&7Pal&.} Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio an ista non sit Philocomasium a/tque alia eius similis sit? {&7Phil&.} Mittis me an non mittis? {&7Scel&.} Immo vi atque invitam ingratiis, nisi voluntate ibis, rapiam te domum. {&7Phil&.} Hosticum hoc mihi domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum neque moror neque vos qui ho/mines sitis novi neque scio. {&7Scel&.} Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem, te huc, si omisero, intro ituram. {&7Phil&.} Vi me cogis, quisquis es. do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes. {&7Sc&.} Ecce omitto. {&7Ph&.} At ego abeo missa._{&7Sc&.} Muliebri fecit fide. {&7Pal&.} Sceledre, manibus amisisti praedam. ta/m east quam potis nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue? {S.} Quid faciam? {P.} Ecfer mihi machaeram huc intus. {S.} Quid facies ea? {&7Pal&.} Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro cum Philocomasio osculantem, eum ego o/btruncabo extempulo. {&7Scel&.} Visanest ea esse? {&7Pal&.} Immo edepol plane east. {&7Scel&.} Sed quo modo @1 dissimulabat. {&7Pa&.} Abi, machaeram huc ecfer. {&7Sc&.} Iam faxo hic erit._ {&7Pal&.} Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia, qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit. ut utrubique orationem docte divisit suam, ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo. nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem. {&7Scel&.} Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. {&7Pal&.} Quid iam, aut quid est? {S.} Domi eccam erilem concubinam. {P.} Quid, domi? {S.} In lecto cubat. {&7Pal&.} Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas. {&7Scel&.} Quid iam? {&7Pal&.} Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo. {&7Scel&.} Magis hercle metuo. {&7Pal&.} Sed numquam quisquam faciet quin soror istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras. {&7Scel&.} Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, quam ut perirem, si elocutus essem ero? {&7Pal&.} Ergo, si sapis, mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui. ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam, atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent. erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito._ @@@@{1II.vi}1 {&7Sceledrvs&} Satin abiit ille neque erile negotium plus curat, quasi non servitutem serviat? @1 certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, nam egomet cubantem eam modo offendi domi. certum est nunc observationi operam dare. {&7Periplectomenvs&} non hercle hisce homines me marem, sed feminam vicini rentur esse servi militis: ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam, quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? {&7Scel&.} Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam. metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, quantum hunc audivi facere verborum senem. {&7Per&.} Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput, meam ludificavisti hospitam ante aedis modo? {&7Scel&.} Vicine, ausculta quaeso. {&7Per&.} Ego auscultem tibi? {&7Scel&.} Expurigare volo me. {&7Per&.} Tun te expuriges, qui facinus tantum tamque indignum feceris? an quia latrocinamini, arbitramini quidvis licere facere vobis, verbero? {&7Scel&.} Licetne? {&7Per&.} At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque co/ncubinam erilem insimulare ausus es @1 probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: nisi mihi supplicium stimuleum de [2te]2 datur, dedecoris pleniorem erum faciam tuom, quam magno vento plenumst undarum mare. {&7Scel&.} Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam utrum me postulare prius * tecum aequom siet; nisi [2si]2 istaec non est haec neque [2haec]2 istast, mihi me expurigare tibi videtur aequius; sicut etiam nunc nescio quid viderim: itast ista huius similis nostrai tua, siquidem non eadem est. {&7Per&.} Vise ad me intro, iam scies. {&7Scel&.} Licetne? {&7Per&.} Quin te iubeo; et placide noscita. {&7Scel&.} Ita facere certum est._{&7Per&.} Heus, Philocomasium, cito transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst. post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito transcurrito ad vos rursum curriculo domum. nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit. si hic non videbit mulierem_aperitur foris. {&7Scel&.} Pro di immortales, similiorem mulierem magisque ea/ndem, ut pote quae non sit eadem, non reor deos fa/cere posse. {&7Per&.} Quid nunc? {&7Scel&.} Commerui malum. {&7Per&.} Quid igitur? eanest? {&7Scel&.} Etsi east, non est ea. {&7Per&.} Vidistin istam? {&7Scel&.} Vidi, et illam et hospitem, @1 complexam atque osculantem. {&7Per&.} Eanest? {&7Scel&.} Nescio. {&7Pe&.} Vin scire plane? {&7Sc&.} Cupio. {&7Pe&.} Abi intro ad vos domum continuo, vide sitne istaec vostra intus. {&7Scel&.} Licet, pulchre admonuisti. ia/m ego ad te exibo foras._ {&7Per&.} Numquam edepol hominem quemquam ludificarier magis facete vidi et magis miris modis. sed eccum egreditur. {&7Scel&.} Periplectomene, te opsecro per deos atque homines perque stultitiam meam perque tua genua_{&7Per&.} Qui/d opsecras me? {&7Scel&.} Inscitiae meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio me fuisse excordem, caecum, incogitabilem. nam Philocomasium eccam intus. {&7Per&.} Quid nunc, furcifer? vidistin ambas? {&7Scel&.} Vidi. {&7Per&.} Erum exhibeas volo. {&7Scel&.} Meruisse equidem me maxumum fateor malum, et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam; sed meam esse erilem concubinam censui, cui me custodem erus addidit miles meus. nam ex uno puteo similior numquam potis aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita. et me despexe ad te per impluvium tuom fateor. {&7Per&.} Quid ni fateare, ego quod viderim? et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita vidisti? {&7Scel&.} Vidi (cur negem quod viderim?), sed Philocomasium me vidisse censui. @1 {&7Per&.} Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti, si ego me sciente paterer vicino meo eam fieri apud me tam insignite iniuriam? {&7Scel&.} Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, cum rem cognosco; at non malitiose tamen feci. {&7Per&.} Immo indigne; na/m hominem servom suos domitos habere oportet oculos et manus orationemque. {&7Scel&.} Egone si post hunc diem muttivero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me: egomet me dedam tibi; nunc hoc mi ignosce quaeso. {&7Per&.} Vincam animum meum, ne malitiose factum id esse aps te arbitrer. ignoscam tibi istuc. {&7Scel&.} At tibi di faciant bene. {&7Per&.} Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes posthac, etiam illud quod scies nesciveris nec videris quod videris. {&7Scel&.} Bene me mones, ita facere certum est. sed satine oratu's? {&7Per&.} Abi. {&7Scel&.} Numquid nunc aliud me vis? {&7Per&.} Ne me noveris. {&7Scel&.} Dedit hi/c mihi verba. quam benigne gratiam fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat: ut miles cum extemplo a foro adveniat domum, domi co/mprehendar. una hic et Palaestrio me habent venalem: sensi et iam dudum scio. numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam; nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt. @1 nam uni satis populo impio merui mali._ [verum tamen de/ me quidquid est, ibo hinc domum.] {&7Per&.} Illic hi/nc abscessit. sat edepol certo scio, occisam saepe sapere plus multo suem: quoin id adimatur ne id quod vidit viderit. nam illius oculi atque aures atque opinio transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; nimium festivam mulier operam praehibuit. redeo in senatum rusum; nam Palaestrio domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris: frequens senatus poterit nunc haberier. ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat._ @@@@{1III.i}1 {&7Palaestrio&} Co/hibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles, sinite me prius pe/rspectare, ne uspiam insidiae sient concilium quod habere volumus. nam o/pus est nunc tuto loco, unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili. nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi; @1 [nam bene [2consultum]2 consilium surripitur saepissime, si minus cu/m cura aut cautella locus loquendi lectus est.] quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom, tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi. sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis. sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe. evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. {&7Periplectomenvs&} Ecce nos tibi oboedientes. {&7Pal&.} Facilest imperium in bonis. sed volo sci/re: eodem consilio, quo/d intus meditati sumus, gerimus rem? {&7Per&.} Magis no/n potest esse ad rem utibile. {&7Pal&.} Immo * quid tibi, Pleusicles? {&7Plevsicles&} Quodne vo/bis placeat, displiceat mihi? quis homo sit magis meus quam tu es? {&7Pal&.} Loquere lepide et commode. {&7Per&.} Pol ita decet hunc facere. {&7Pl&.} At hoc me facinus miserum macerat @1 meumque cor corpusque cruciat. {&7Per&.} Quid id est quod cruciat? cedo. {&7Plevs&.} Me tibi istu/c aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus; ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora, quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet: eam pudet me ti/bi in senecta obicere sollicitudinem. {&7Pal&.} Novo modo tu homo ama/s, siquidem te quicquam quod faxis pudet; nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles. {&7Plevs&.} Hancine aetatem exercere [2mei]2 me amoris gratia? {&7Per&.} Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus? tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere? nam e/quidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor, clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis. {&7Pal&.} Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex. inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles. {&7Plevs&.} Pol id quidem e/xperior ita esse ut praedicas, Palaestrio; nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est. {&7Per&.} Immo, hospes, magis cu/m periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem. {&7Plevs&.} Quid opus nota noscere? @1 {&7Per&.} Vt apud [2te]2 exemplum experiundi ha/beas, ne quaeras foris; nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit: et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. vel cavillator facetus vel conviva commodus item ero/, neque ego oblocutor sum alteri in convivio: incommoditate abstinere me apud convivas commodo commemini et meae orationis iustam partem persequi et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio; minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus: post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas. {&7Pal&.} O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio. {&7Per&.} Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi. neque ego u/mquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio: si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego; Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo. {&7Pal&.} Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem % vacet; @1 cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus. {&7Plevs&.} At quidem illu/c aetatis qui sit non invenies alterum lepidiorem ad omni/s res nec qui amicus amico sit magis. {&7Per&.} Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus, ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens. opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me; opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare, liquidiusculusque ero quam ventus est favonius. vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi, pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum; tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego. {&7Pal&.} Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi? {&7Plevs&.} Huius pro me/ritis ut referri pariter possit gratia, tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini. at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. {&7Per&.} Morus es. nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst. deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter: @1 es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine. liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere. nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas licuit uxorem dotatam genere summo ducere; sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere. {&7Pal&.} Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus. {&7Per&.} Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust. {&7Pal&.} Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi. {&7Per&.} Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat 'eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme' (hoc numquam verbum ex uxore audias), verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat 'da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam % condiat, da/ quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit; tum plicatricem clementer non potest quin munerem; @1 iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria; tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi; quid? nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?' haec atque horum similia alia damna multa mulierum me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat. {&7Pal&.} Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum. {&7Plevs&.} At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis liberos hominem educare, generi monumentum et sibi. {&7Per&.} Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis? nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet. mea bona in morte/ cognatis didam, inter eos partiam. [ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.] prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim. [eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.] sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant; ille mise/rrumum se retur, minimum qui misit mihi. illi inter se certant donis, egomet mecum mussito: bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. {&7Pal&.} Nimis bona ratione nimiumque ad te [2te]2 et tuam vitam habes: @1 et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii. {&7Per&.} Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: ϭcontinuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi. {&7Pal&.} Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est. {&7Plevs&.} O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent; sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat, itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito. si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, qui/ homines probi essent, esset is annona vilior. {&7Per&.} Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, @1 quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet. nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus. {&7Plevs&.} Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; nam hospes nullus ta/m in amici hospitium devorti potest, quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet; verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias: tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant. {&7Per&.} Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius: si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis. nunc, quod occepi, opsonatum pergam. {&7Plevs&.} Si certumst tibi, commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est. {&7Per&.} Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves? [nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere; nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere: 'quid opus fuit hoc, [2hospes]2, sumptu tanto nostra gratia? insanivisti hercle, na/m idem hoc hominibus sat erat decem.' quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen. {&7Pal&.} Fit pol i/llud ad i/llud exemplum. ut docte et perspecte sapit. @1 {&7Per&.} Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter: 'iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror; aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer' neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt. {&7Pal&.} Bonus bene ut malos descripsit mores. {&7Per&.} Haud centesimam partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere. {&7Pal&.} Igitur id quod agitur, % hic primum praeverti decet. nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua, Periplectomene; na/m ego inveni lepidam sycophantiam, qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, ut hic eam abducat habeatque. {&7Per&.} Dari istanc rationem volo. {&7Pal&.} At ego mi anulum dari istunc tuom volo. {&7Per&.} Quam ad rem usui est? {&7Pal&.} Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo. {&7Per&.} Vtere, accipe. {&7Pal&.} Accipe a me rusum rationem doli, quam institui. {&7Plevs&.} Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus. {&7Pal&.} Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fu/isse aeque neque futurum credo. {&7Plevs&.} Credo ego istuc idem. {&7Pal&.} Isque Alexandri praestare praedicat formae suam, itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres. {&7Per&.} Edepol qui te de isto multi cupiunt % non mentirier, sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, quam potis tam verba confer maxime ad compendium. {&7Pal&.} Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, @1 cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli? {&7Per&.} Ingenuamne an libertinam? {&7Pal&.} Aequi istuc facio, dum modo eam des quae sit quaestuosa, quae/ alat corpus corpore, cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet. {&7Per&.} Lautam vis an quae nondum sit lauta? {&7Pal&.} Sic consucidam, quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume. {&7Per&.} Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam. sed quid ea usus est? {&7Pal&.} Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. {&7Plevs&.} Erro quam insistas viam. {&7Pal&.} At scietis. se/d ecquae ancillast illi? {&7Per&.} Est prime cata. {&7Pal&.} Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, militi ut darem, quasique ego [2ei]2 rei sim interpres. {&7Per&.} Audio; ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis auribus utor * {&7Pal&.} * ei dabo, [2aps]2 tua mi uxore dicam delatum et datum, ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser, @1 qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus. {&7Per&.} Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, lepidiores duas ad hanc rem qua/m ego. ha/be animum bonum. {&7Pal&.} Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles. {&7Plevs&.} Tibi sum oboediens. {&7Pal&.} Hoc facito, miles domum ubi advenerit, memineris ne Philocomasium nomines. {&7Plevs&.} Quem nominem? {&7Pa&.} Diceam. {&7Pl&.} Nempe eandem quae dudum constitutast. {&7Pa&.} Pax, abi. {&7Plevs&.} Meminero. sed quid meminisse id refert, [2rogo]2 ego te tamen. {&7Pal&.} Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas. {&7Plevs&.} Ego eo intro igitur._{&7Pal&.} Et praecepta sobrie ut cures face. @@@@{1III.ii}1 quantas res turbo, quantas moveo machinas. eripiam ego hodie concubinam militi, si centuriati bene sunt maniplares mei. sed illu/m vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, progredere ante aedis, te vocat Palaestrio. {&7Lvcrio&} Non operaest Sceledro. {&7Pal&.} Quid iam? {&7Lvc&.} Sorbet dormiens. {&7Pal&.} Quid, sorbet? {&7Lvc&.} Illud, stertit, volui dicere. sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas_ {&7Pal&.} Eho an do/rmit Sceledrus intus? {&7Lvc&.} Non naso quidem, @1 nam eo ma/gnum clamat. tetigit calicem clanculum, dum misit nardum in amphoram, cellarius. {&7Pal&.} Eho tu sceleste, qui illi suppromu's, eho_ {&7Lvc&.} Quid vis? {&7Pal&.} Qui lubitum est illi condormiscere? {&7Lvc&.} Oculis opinor. {&7Pal&.} Non te istuc rogito, scelus. procede huc. periisti iam, nisi verum scio. prompsisti tu illi vinum? {&7Lvc&.} Non prompsi. {&7Pal&.} Negas? {&7Lvc&.} Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum e/xbibit in prandium. {&7Pal&.} Neque tu bibisti? {&7Lvc&.} Di me perdant, si bibi, si bibere potui. {&7Pal&.} Quid iam? {&7Lvc&.} Quia enim obsorbui; nam nimis calebat, amburebat gutturem. {&7Pal&.} Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. bono subpromo et promo cellam creditam. {&7Lvcr&.} Tu he/rcle idem fa/ceres, si tibi esset credita: ǭquoniam aemulari non licet, nunc invides. {&7Pal&.} Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. atque ut tu scire possis, [2ego]2 dico tibi: si falsa dices, Lucrio, excruciabere. {&7Lvcr&.} Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, post [2e]2 sagina ego eiciar cellaria, @1 ut tibi, si promptes, alium subpromum pares. {&7Pal&.} Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi. {&7Lvcr&.} Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat: mihi imperabat, ego promebam postea. {&7Pal&.} Hoc illi crebro capite sistebant cadi. {&7Lvcr&.} Non hercle tam istoc valide cassabant cadi; sed in ce/lla erat paulum nimis lo/culi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur: vidi eam plenam atque inanem fieri, plenam maxume; ubi bacchabatur aula, cassabant cadi. {&7Pal&.} Abi, abi i/ntro iam. vos in cella vinaria bacchanal facitis. iam hercle ego erum a/dducam a foro. {&7Lvcr&.} Perii, excruciabit me/ erus, domum si venerit, quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum. ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem. {&7Pal&.} Quo te/ agis? {&7Lvcr&.} Missus sum aliquo: iam huc revenero. {&7Pal&.} Quis misit? {&7Lvcr&.} Philocomasium. {&7Pal&.} Abi, actutum redi. {&7Lvcr&.} Quaeso tamen tu meam partem, infortunium si dividetur, me absente accipito tamen._ @1 {&7Pal&.} Modo intellexi quam rem mulier gesserit: quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras a/blegavit, dum ab se huc transiret. placet. sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem nimis le/pida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant. quam digne ornata incedit, haud meretricie. lepide hoc succedit sub manus negotium. @@@@{1III.iii}1 {&7Periplectomenvs&} Rem omne/m tibi, Acroteleu/tium, tibique u/na, Milphidi/ppa, domi de/monstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque minus si/ tenetis, denuo volo percipiatis plane; satis si i/ntellegitis, aliud est quod potius fabulemur. {&7Acrotelevtivm&} Stultitia atque insipientia mea istaec sit, [2mi patrone,]2 me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in o/pificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. {&7Per&.} At melius est monerier. {&7Acr&.} Meretricem commoneri, quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari. {&7Per&.} At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi regionem fugere consili prius quam repertam haberent. {&7Acr&.} Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea si/bi immortalis memoriast meminisse et sempiterna; sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, @1 obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt. {&7Per&.} Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque: nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae. {&7Acr&.} Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida. {&7Per&.} Mala mulier mers est. {&7Acr&.} Ne pave, peioribus conveniunt. {&7Per&.} Ita vos decet. consequimini. {&7Pal&.} Cesso e/go illis obviam ire? venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis. {&7Per&.} Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt quas me iussisti adducere et quo ornatu. {&7Pal&.} eu, noster esto. Palaestrio Acroteleutium salutat. {&7Acr&.} Quis hic amabo est, qui tam pro nota nominat me? {&7Per&.} Hic noster architectust. {&7Acr&.} Salve, architecte. {&7Pal&.} Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te oneravit praeceptis? {&7Per&.} Probe meditatam utramque duco. {&7Pal&.} Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo. {&7Per&.} Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. {&7Acr&.} Nempe lu/dificari militem tuom erum vis? {&7Pal&.} Exlocuta es. {&7Acr&.} Lepide et sapienter, commode et facete res paratast. {&7Pal&.} Atque huius uxorem volo [2te esse]2 adsimulare. {&7Acr&.} Fiet. {&7Pal&.} Quasi militi animum adieceris, simulare. {&7Acr&.} Sic futurum est. {&7Pal&.} Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur. @1 {&7Acr&.} Bonus va/tes poteras esse, nam quae sunt futura dicis. {&7Pal&.} Quasique anulum hunc ancillula tua abs te/ detulerit ad me, quem ego militi [2porro]2 darem tuis verbis. {&7Acr&.} Vera dicis. {&7Per&.} Quid isti/s nunc memoratis opust quae commeminere? {&7Acr&.} Meliust. nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocavit, facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast. nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti. si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis. {&7Pal&.} Nempe tu/ novisti militem meum erum? {&7Acr&.} Rogare mirumst. populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, moechum unguentatum. {&7Pal&.} Num ille te nam novit? {&7Acr&.} Numquam vidit: qui noverit me quis ego sim? {&7Pal&.} Nimis le/pide fabulare; eo %potiuerim lepidius pol fieri. {&7Acr&.} Potin ut hominem mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide ero, cu/lpam omnem in me imponito. {&7Pal&.} Age igitur intro abite, insistite hoc negotium sapienter. {&7Acr&.} Alia cura. {&7Pal&.} Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire. hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, @1 quasi clanculum ad [2eum]2 missa sit. {&7Per&.} Faciemus. alia cura. {&7Pal&.} Vos modo curate, ego illu/m probe iam oneratum huc acciebo._ {&7Per&.} Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas avehat, [2si]2 hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris! {&7Acr&.} Datne ab se mulier operam? {&7Per&.} Lepidissume et compsissume. {&7Acr&.} Confido confuturum. ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur. {&7Per&.} Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur. {&7Acr&.} Tu morare._ @@@@{1IV.i}1 {&7Pyrgopolinices&} Vo/lup est, quod agas, si id procedit lepide at[2que ex]2 sententia; nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium {&7Palaestrio&} Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi condicio nova et lu/culenta fertur per me interpretem. {&7Pyrg&.} Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi. loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam. {&7Pal&.} Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet. nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi. {&7Pyrg&.} Nemo adest. {&7Pal&.} Hunc arrabonem amoris primum a me accipe. @1 {&7Pyrg&.} Quid hic? unde est? {&7Pal&.} A luculenta a/tque festiva femina, quae te amat tuamque e/xpetessit pulcram pulcritudinem; eius nunc mi a/nulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. {&7Pyrg&.} Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast? {&7Pal&.} Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius, qui ingenuis satis re/sponsare nequeas quae cupiunt tui? ĭ{&7Pyrg&.} Nuptan est an vidua? {&7Pal&.} Et nupta et vidua. {&7Pyrg&.} Quo pacto potis nupta et vidua esse eadem? {&7Pal&.} Quia adulescens nuptast cum sene. {&7Pyrg&.} Euge. {&7Pal&.} Lepida et liberali formast. {&7Pyrg&.} Cave mendacium. {&7Pal&.} Ad tuam formam illa una dignast. {&7Pyrg&.} Hercle pulchram praedicas. sed quis east? {&7Pal&.} Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo; ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem. nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam sibi potestatemque facias. {&7Pyrg&.} Cupio hercle equidem, si illa volt. {&7Pal&.} Quae cupit? {&7Pyrg&.} Quid illa/ faciemus concubina, quae domist? {&7Pal&.} Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror eius huc ge/mina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. {&7Pyrg&.} Eho tu, an venit Ephesum mater eius? {&7Pal&.} Aiunt qui sciunt. {&7Pyrg&.} Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras. {&7Pal&.} Immo vin tu lepide facere? {&7Pyrg&.} Loquere et consilium cedo. {&7Pal&.} Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam? {&7Pyrg&.} Cupio. {&7Pal&.} Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst: @1 iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri, dono habere, auferre * abs te quo lubeat sibi. {&7Pyrg&.} Placet ut dicis; sed ne [2et]2 istam amittam et haec mutet fidem vide modo. {&7Pal&.} Vah delicatu's, quae te tamquam oculos amet. {&7Pyrg&.} Venus me amat. {&7Pal&.} St tace, aperitur foris, concede huc clanculum. haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia, [{&7Pyrg.&} Quae haec celox? {&7Pal&.} Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.] quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. {&7Pyrg&.} Edepol haec quidem bellulast. {&7Pal&.} Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus? @@@@{1IV.ii}1 {&7Milphidippa&} Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. dissimulabo, hos quasi non videam ne/que esse hic etiamdum sciam. {&7Pyrg&.} Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio. {&7Milph&.} Numquis nam hic pro/pe adest qui rem alienam potius curet quam suam, qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, quae a/mat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, @1 militem Pyrgopolynicem. {&7Pyrg&.} Satin haec quoque me deperit? meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat. {&7Pal&.} Quo argumento? {&7Pyrg&.} Quia enim loquitur laute et minime sordide. {&7Pal&.} Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi. {&7Pyrg&.} Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina. hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio. {&7Pal&.} Priusne quam illam oculis tuis [2videas]2? {&7Pyrg&.} Video id quod credo tibi. tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. {&7Pal&.} Hercle hanc quidem nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, ego hanc continuo uxorem ducam. {&7Pyrg&.} Qui/d ergo hanc dubitas conloqui? {&7Pal&.} Sequere hac me ergo. {&7Pyrg&.} Pedisequos tibi sum. {&7Milph&.} Vtinam, cuius causa foras sum egressa, [2eius]2 conveniundi mihi potestas evenat. {&7Pal&.} Erit, e/t tibi exoptatum o/ptinget, bonum habe a/nimum, ne formi/da; homo quidamst qui scit, quo/d quaeris ubi si/t. {&7Milph&.} Quem ego hic audi/vi? {&7Pal&.} Sociu/m tuorum conci/liorum et parti/cipem consiliorum. {&7Milph&.} Tum po/l ego id quod celo hau/ celo. {&7Pal&.} Immo et ce/las et non ce/las. @1 {&7Milph&.} Quo argu/mento? {&7Pal&.} Infido/s celas: ego su/m tibi firme fidus. {&7Milph&.} Cedo si/gnum, si harunc Ba/ccharum es. {&7Pal&.} Amat mu/lier quaedam que/ndam. {&7Milph&.} Pol istu/c quidem multae. {&7Pal&.} At no/n multae de di/gito donum mi/ttunt. {&7Milph&.} Enim co/gnovi nunc, fe/cisti modo mi e/x proclivo pla/num. sed hic nu/mquis adest? {&7Pal&.} Vel ade/st vel non. {&7Milph&.} Cedo te/ mihi solae so/lum. {&7Pal&.} Brevin a/n longinquo se/rmoni? {&7Milph&.} Tribus ve/rbis. {&7Pal&.} Iam ad te re/deo. {&7Pyrg&.} Quid ego? hi/c astabo ta/ntisper cum hac fo/rma et factis fru/stra? {&7Pal&.} Patere a/tque asta, tibi ego ha/nc do operam. {&7Pyrg&.} Propera, [2e/xpecta]2ndo excru/cior. {&7Pal&.} Pedete/mptim (tu hoc scis) tra/ctari satiu/st hasce huius modi me/rcis. {&7Pyrg&.} Age age u/t tibi maxume co/ncinnumst. {&7Pal&.} Nullu/mst hoc stolidius sa/xum. redeo a/d te. quid me vo/luisti? {&7Milph&.} Quo pa/cto hoc Ilium acce/di velis, u/t ferrem abs te consilium. {&7Pal&.} Quasi hunc de/pereat_{&7Milph&.} Teneo i/stuc. {&7Pal&.} Conlau/dato formam e/t faciem et virtu/tis commemora/to. {&7Milph&.} Ad ea/m rem habeo omnem acie/m, tibi uti dudu/m iam demonstra/vi. {&7Pal&.} Tu ce/tera cura et co/ntempla et de mei/s venator ve/rbis. {&7Pyrg&.} Aliqua/m mihi partem hodie o/perae des deni/que, tandem ades, remeli/go. {&7Pa&.} Adsum, i/mpera, si quid vi/s. {&7Py&.} Quid illaec narra/t tibi? {&7Pa&.} Lamenta/ri @1 ait i/llam, miseram cru/ciari et lacrima/ntem se adflicta/re, quia ti/s egeat, quia te/ careat. ob ea/m rem huc ad te mi/ssast. {&7Pyrg&.} Iube adi/re. {&7Pal&.} At scin quid tu/ facias? facito/ fastidi ple/num, quasi no/n lubeat; me incla/mato, quia si/c te volgo vo/lgem. {&7Pyrg&.} Memini e/t praeceptis pa/rebo. {&7Pal&.} Vocon e/rgo hanc quae te quae/rit? {&7Pyrg&.} Adea/t, si quid volt. {&7Pal&.} Si/ quid vis, adi, mu/lier. {&7Mil&.} Pulcher, sa/lve. {&7Pyrg&.} Meum co/gnomentum co/mmemoravit. di ti/bi dent quaecumque o/ptes. {&7Milph&.} Tecum ae/tatem exigere u/t liceat_{&7Pyrg&.} Nimium o/ptas. {&7Milph&.} Non me dico, sed era/m meam, quae te de/moritur. {&7Pyrg&.} Multae aliae i/dem istuc cu/piunt, quibus co/pia non est. {&7Milph&.} E/castor haud mi/rum, si te habes ca/rum, homine/m tam pulchrum et prae/clarum virtute et forma [2et]2 factis. deus di/gnior fuit quisquam ho/mo qui esset? {&7Pal&.} Non he/rcle humanust e/rgo_ nam vo/lturio plus hu/mani credo e/st. {&7Pyrg&.} Magnum me fa/ciam nunc quom i/llaec me sic co/nlaudat. {&7Pal&.} Viden tu i/gnavum, ut sese i/nfert? quin tu hui/c responde, haec i/llaec est ab illa/ quam dudum [2dixi]2. {&7Pyrg&.} Qua ab i/llarum? nam ita me o/ccursant multae/: meminisse haud po/ssum. {&7Milph&.} Ab illa/ quae digitos de/spoliat suos e/t tuos digitos de/corat. nam hunc a/nulum a/b tui cupienti huic de/tuli, hic [2ad te]2 po/rro. @1 {&7Pyrg&.} Quid nu/nc tibi vis, mulie/r? memora. {&7Milph&.} Vt quae te/ cupit, eam ne spe/rnas, quae pe/r tuam nunc vita/m vivit: sit ne/cne sit, spes in te u/no est. {&7Pyrg&.} Quid nu/nc volt? {&7Mil&.} Te compe/llare et comple/cti et contrecta/re. nam ni/si tu illi fers su/ppetias, iam illa a/nimum desponde/bit. age, mi/ Achilles, fiat quo/d te oro, serva i/llam pulchram pu/lchre, expro/me benignum ex te i/ngenium, urbi/cape, occisor re/gum. {&7Pyrg&.} Eu hercle o/diosas res. quo/tiens hoc tibi, ve/rbero, ego interdi/xi, meam ne/ sic volgo po/llicitere opera/m? {&7Pal&.} Audin tu, mu/lier? dixi ho/c tibi dudum, et nu/nc dico: nisi huic ve/rri adfertur me/rces, non hi/c suo seminio/ quemquam porcle/nam impertitu/rust. {&7Milph&.} Dabitu/r quantum ipsus preti/ poscet. {&7Pal&.} Talentu/m Philippi huic opus au/ri est; minus a/b nemine acci/piet. {&7Milph&.} Eu ecasto/r nimis vilest ta/ndem. {&7Pyrg&.} Non mi/hi avaritia umquam i/nnatast: satis ha/beo divitia/rum, plus mi au/ri mille est mo/diorum Philippi/. {&7Pal&.} Praeter thensau/ros. tum arge/nti montes, no/n massas habet, Aetna mons non aeque altos. % {&7Milph&.} Eu eca/stor hominem pe/riurum. {&7Pal&.} Vt ludo/? {&7Milph&.} Quid ego? ut suble/cto? sed ama/bo, mitte me a/ctutum. {&7Pal&.} Quin tu hui/c respondes a/liquid, aut fa/cturum aut non fa/cturum? {&7Milph&.} Quid illa/m miseram animi excru/cias, @1 quae nu/mquam male de te/ meritast? {&7Pyrg&.} Iube ea/mpse exire huc a/d nos. dic me o/mnia quae volt fa/cturum. {&7Milph&.} Facis nu/nc ut [2te]2 facere ae/quom, quom, quae/ te volt, eande/m tu vis, {&7Pal&.} Non i/nsulsum huic inge/nium. {&7Milph&.} Quomque me o/ratricem haud spre/visti sisti/que exorare e/x te. quid est? u/t ludo? {&7Pal&.} Nequeo he/rcle equidem risu/ meo moderari. {&7Milph&.} * ob ea/m causam huc abs te a/vorti. {&7Pyrg&.} Non e/depol tu scis, mu/lier, quantum e/go honorem nunc i/lli habeo. {&7Milph&.} Scio, et i/stuc illi di/cam. {&7Pal&.} Contra au/ro alii hanc vende/re potuit opera/m. {&7Mil&.} Pol istuc tibi cre/do. {&7Pal&.} Meri be/llatores gi/gnuntur, quas hi/c praegnatis fe/cit, et pu/eri annos octi/ngentos vivo/nt. {&7Milph&.} Vae tibi, nuga/tor. {&7Pyrg&.} Quin mi/lle annorum pe/rpetuo vivo/nt, ab saeclo ad sae/clum. {&7Pal&.} Eo mi/nus dixi, ne haec ce/nseret me advo/rsum se menti/ri. {&7Milph&.} Perii/, quot hic ipse anno/s vivet, cuius fi/lii tam diu vi/vont? {&7Pyrg&.} Postri/duo natus sum e/go, mulier, quam Iu/ppiter ex Ope na/tust. {&7Pal&.} Si hic pri/die natus fore/t quam ille est, hic habe/ret regnum in cae/lo. {&7Milph&.} Iam ia/m sat, amabo, est. si/nite abeam, si po/ssum, viva a vo/bis. {&7Pal&.} Quin e/rgo abis, quando re/sponsumst? {&7Milph&.} Ibo a/tque illam huc addu/cam, propte/r [2quam]2 opera est mihi. nu/mquid vis? {&7Pyrg&.} Ne ma/gis sim pulcher qua/m sum, ita me/ mea forma habet so/llicitum. {&7Pal&.} Quid hic nu/nc stas? quin abis? {&7Milph&.} A/beo. {&7Pal&.} Atque a/deo, audin [tu]? dici/to docte et corda/te, ut cor ei sa/liat_ Philoco/masio dic, si e/st istic, domum ut tra/nseat: hunc hic e/sse. @1 {&7Milph&.} Hic cu/m [2mea]2 era est, [2hinc]2 cla/m nostrum hunc sermo/nem sublege/runt. {&7Pal&.} Lepide/ factumst: iam ex se/rmone hoc guberna/bunt doctius po/rro. {&7Milph&.} Remora/re, abeo._{&7Pal&.} Neque te/ remoror neque ta/ngo neque te_ta/ceo. {&7Pyrg&.} Iube ma/turare illam e/xire huc. iam isti/c rei praevorte/mur. @@@@{1IV.iii}1 {&7Pyrg&.} Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio, de concubina? nam nullo pacto potest prius haec in aedis recipi quam illam amiserim. {&7Pal&.} Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi quo id pacto fieri possit clementissime. aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat; dicasque tempus maxume esse, ut eat domum: sororem geminam adesse et matrem dicito, quibus co/ncomitata recte deveniat domum. {&7Pyrg&.} Qui tu scis eas adesse? {&7Pal&.} Quia oculis meis vidi hic sororem esse eius. {&7Pyrg&.} Convenitne eam? {&7Pal&.} Convenit. {&7Pyrg&.} Ecquid fortis visast? {&7Pal&.} Omnia vis optinere. {&7Pyrg&.} Vbi matrem esse aiebat soror? {&7Pal&.} Cubare in navi lippam atque oculis turgidis nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi. is ad hos nauclerus hospitio devortitur. {&7Pyrg&.} Quid is? ecquid fortis? {&7Pal&.} Abi sis hinc, nam tu quidem @1 ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas. hoc age nunc. {&7Pyrg&.} Istuc quod das consilium mihi, te cum illa verba facere de ista re volo; nam cum illa sane congruos sermo tibi. {&7Pal&.} Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas? dicas uxorem tibi necessum ducere; cognatos persuadere, amicos cogere. {&7Pyrg&.} Itan tu censes? {&7Pal&.} Quid ego ni/ ita censeam? {&7Pyrg&.} Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces. {&7Pal&.} Tu modo istuc cura quod agis. {&7Pyrg&.} Curatum id quidemst. quin si volunta/te nolet, vi extrudam foras. {&7Pal&.} Istuc cave fa/xis; quin potius per gratiam bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato, aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat. {&7Pyrg&.} Cupio hercle. {&7Pal&.} Credo te facile impetrassere. sed abi intro. noli stare. {&7Pyrg&.} Tibi sum oboediens._ {&7Pal&.} Numquid videtur demutare alio atque uti dixi esse vobis dudum hunc moechum militem? nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter, satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat? nam quos videre exoptabam me maxume, una exeuntis video hi/nc e proxumo. @1 @@@@{1IV.iv}1 {&7Acrotelevtivm&} Se/quimini, simul ci/rcumspicite, ne/ quis adsit a/rbiter. {&7Milphidippa&} Neminem pol video, ni/si hunc quem volumus conventum. {&7Pal&.} Et ego vos. {&7Milph&.} Quid agis, noster architecte? {&7Pal&.} Egone architectus? vah. {&7Milph&.} Quid est? {&7Pal&.} Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem. {&7Acr&.} Heia vero. {&7Pal&.} Nimis facete nimisque facunde malast. ut lepide deruncinavit militem. {&7Milph&.} At etiam parum. {&7Pal&.} Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus; vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem. nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. {&7Plevsicles&} Eu, probe. {&7Pal&.} Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi. {&7Plevs&.} Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit. {&7Pal&.} Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas? nunc haec res apud su/mmum puteum geritur: si praesenserit @1 miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis, mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex; quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis. date modo operam. {&7Acr&.} Id nos ad te, si quid velles, venimus. {&7Pal&.} Lepide facitis. nunc hanc tibi ego i/mpero provinciam. {&7Acr&.} Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles. {&7Pal&.} Militem lepide, et facete [2et]2 laute ludificarier volo. {&7Acr&.} Voluptatem mecastor mi imperas. {&7Pal&.} Scin quem ad modum? {&7Acr&.} Nempe ut adsimulem me amore istius differri. {&7Pal&.} Tenes. {&7Acr&.} Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio abierim, cupiens istius nuptiarum. {&7Pal&.} Omne ordine. nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium: ne ille mox vereatur intro i/re in alienam domum. {&7Acr&.} Bene mones. {&7Pal&.} Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eiu/s opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem @1 conlaudato. satin praeceptumst? {&7Acr&.} Teneo. satinest, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas? {&7Pal&.} Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito. quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico facito uti venias ornatu hu/c ad nos nauclerico; causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust), id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies; atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet. {&7Plevs&.} Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim? {&7Pal&.} Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito, ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit. nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare. {&7Plevs&.} Satis placet pictura. perge. {&7Pal&.} Ille extemplo illam hortabitur ut eat, ut properet, ne morae sit matri. {&7Plevs&.} Multimodis sapis. @1 {&7Pal&.} Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget. ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias, prorsum Athenas protinus abibo tecum. {&7Plevs&.} Atque ubi illo veneris, triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam. {&7Pal&.} Abi cito atque orna te. {&7Plevs&.} Numquid aliud? {&7Pal&.} Haec ut memineris. {&7Plevs&.} Abeo._{&7Pal&.} Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus. {&7Acr&.} Celebre apud nos imperium tuomst._ {&7Pal&.} Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris. hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser. @@@@{1IV.v}1 {&7Pyrgopolinices&} Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, a Philocomasio. {&7Pal&.} Quid tam intus fuisse te dicam diu? {&7Pyrg&.} Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere. {&7Pal&.} Quid iam? {&7Pyrg&.} Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit. verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi quae voluit, quae postulavit; [2te]2 quoque [2ei]2 dono dedi. {&7Pal&.} Etiam me? quo modo ego vivam sine te? {&7Pyrg&.} Age, animo bono [2es]2, eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi; verum oppressit. {&7Pal&.} Deos sperabo teque. postremo tamen etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, @1 saltem id volup est, quom ex virtute formae e/venit tibi mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi. {&7Pyrg&.} Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo, si impetras. {&7Pal&.} Reddam impetratum. {&7Pyrg&.} At gestio. {&7Pal&.} At modice decet: moderare animo, ne sis cupidus. se/d eccam ipsam, egreditur foras. @@@@{1IV.vi}1 {&7Milphidippa&} Era, e/ccum praesto mi/litem. {&7Acrotelevtivm&} Vbi est? {&7Milph&.} Ad laevam. {&7Acr&.} Video. {&7Milph&.} Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre. {&7Acr&.} Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri. {&7Milph&.} Tuomst principium. {&7Acr&.} Obsecro, tute ipsum convenisti? ne parce vocem, ut audiat. {&7Milph&.} Cum ipso pol sum locuta, placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut volui]. {&7Pyrg&.} Audin quae loquitur? {&7Pal&.} Audio. quam laeta est, quia ted adiit. {&7Acr&.} O, fortunata mulier es. {&7Pyrg&.} Vt amari videor. {&7Pal&.} Dignu's. {&7Acr&.} Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse; per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt. {&7Milph&.} Namque edepol vix fuit co/pia adeundi atque impetrandi. {&7Pal&.} Vt tu inclitu's apud mu/lieres. {&7Pyrg&.} Patiar, quando ita Venus volt. {&7Acr&.} Veneri pol habeo gratiam, eande/mque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me [2ut]2 siet, quod cupiam ne gravetur. @1 {&7Milph&.} Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt: ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam. {&7Acr&.} Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne o/culi eius sententiam mutent, ubi viderit me, atque eius elegantia meam exte/mplo speciem spernat. {&7Milph&.} Non faciet, bonum animum habe. % {&7Pyrg&.} Vt ipsa se contemnit. {&7Acr&.} Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet. {&7Milph&.} Istuc curavi, ut opi/nione illius pulchrior sis. {&7Acr&.} Si pol me nolet ducere uxo/rem, genua amplectar atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum: vivere sine illo/ scio me non posse. {&7Pyrg&.} Prohibendam mortem mulieri video/. adibon? {&7Pal&.} Minime; nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere: sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet sine: perdere istam gloriam vis, qua/m habes? cave sis faxis. nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se/ ut amaret. {&7Acr&.} Eo i/ntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa. {&7Milph&.} Immo opperiamur, dum exeat aliquis. {&7Acr&.} Durare nequeo, quin eam intro. {&7Milph&.} Occlusae sunt foris. {&7Acr&.} Exfringam. {&7Milph&.} Sana non es. {&7Acr&.} Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam, per amorem si quid fecero, clementi a/nimo ignoscet. {&7Pal&.} Vt, quaeso, amore perditast tuo misera. {&7Pyrg&.} Mutuom fit. @1 {&7Pal&.} Tace, ne au/diat. {&7Milph&.} Quid astitisti obstupida? cur non pultas? {&7Acr&.} Quia non est intus quem ego volo. {&7Milph&.} Qui scis? {&7Acr&.} Scio pol ego, olfacio; nam odore nasum sentiat, si intus sit. {&7Pal&.} Hariolatur. {&7Pyrg&.} Quia me/ amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret. {&7Acr&.} Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto. {&7Pyrg&.} Naso pol iam haec quidem plu/s videt quam o/culis. {&7Pal&.} Caeca amore est. {&7Acr&.} Tene me o/bsecro. {&7Mil&.} Quor? {&7Acr&.} Ne cadam. {&7Milph&.} Quid ita? {&7Acr&.} Quia stare nequeo, ita animus per oculos meos [2meus]2 defit. {&7Milph&.} Militem pol tu aspexisti. {&7Acr&.} Ita. {&7Milph&.} Non video. ubi est? {&7Acr&.} Videres pol, si amares. {&7Milph&.} Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat. {&7Pal&.} Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit. {&7Pyrg&.} Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris. {&7Acr&.} Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. {&7Pyrg&.} Vt me veretur. {&7Pal&.} Illa ad nos pergit. {&7Mil&.} Vos volo. {&7Pyrg&.} Et nos te. {&7Mil&.} Vt iussisti, eram meam eduxi foras. {&7Pyrg&.} Video. {&7Milph&.} Iube ergo adire. {&7Pyrg&.} Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti. {&7Milph&.} Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt. {&7Pyrg&.} Levandum morbum mulieri video. {&7Mil&.} Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit. {&7Pyrg&.} Vi/ri quoque arma/ti idem istuc faciunt, ne tu mirere eius mulierem. sed quid [2illa]2 volt me facere? @1 {&7Milph&.} Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere. {&7Pyrg&.} Egon a/d illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat. {&7Milph&.} Quin tua causa exegit virum ab se/. {&7Pyrg&.} Qui id facere potuit? {&7Mil&.} Quia aedi/s dotalis huius sunt. {&7Pyrg&.} Itane? {&7Mil&.} Ita pol. {&7Pyrg&.} Iube domum ire. iam ego illi ero. {&7Milph&.} Vide ne/ sies in exspectatione, ne illam animi excrucies. {&7Pyrg&.} Non ero profecto. abite. {&7Mil.&} Abimus._ {&7Pyrg&.} Sed quid ego video? {&7Pal&.} Quid vides? {&7Pyrg&.} Nescio quis eccum incedit ornatu quidem thalassico. {&7Pal&.} It ad nos, volt te profecto. nauclerus hic quidem est. {&7Pyrg&.} Videlicet accersit hanc iam. {&7Pal.&} Credo. @@@@{1IV.vii}1 {&7Plevsicles&} Alium alio pacto propter amorem ni sciam fecisse multa nequiter, verear magis me amoris causa ho/c ornatu incedere. verum quom multos multa admisse acceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis: mitto iam, ut occi/di Achilles civis passus est_ sed eccu/m Palaestrionem, stat cum milite: oratio alio mihi demutandast mea. mulier profecto natast ex ipsa Mora; nam quaevis alia quae morast aeque, mora minor ea videtur quam quae propter mulieremst. @1 hoc adeo fieri credo consuetudine. nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores pultabo. heus, ecquis hic est? {&7Pal&.} Adulescens, quid est? quid vis? quid pultas? {&7Plevs&.} Philocomasium quaerito. a matre illius venio. si iturast, eat. omnis moratur: navim cupimus solvere. {&7Pyrg&.} Iam dudum res paratast. i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant. omnia conposita sunt quae donavi: auferat. {&7Pal&.} Eo/._{&7Plevs&.} Quaeso hercle propera. {&7Py&.} Non morabitur. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo? {&7Plevs&.} Habeo equidem hercle oculum. {&7Pyrg&.} At laevom dico. {&7Plevs&.} Eloquar. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. sed nimis morantur me diu. {&7Pyrg&.} Eccos exeunt. @@@@{1IV.viii}1 {&7Pal&.} Quid modi flendo/ quaeso hodie fa/cies? {&7Philocomasivm&} Quid ego ni/ fleam? ubi pulcherrume egi aetatem, a/beo. {&7Pal&.} Em hominem tibi, @1 qui a matre et sorore venit. {&7Phil&.} Video. {&7Pyrg&.} Audin, Palaestrio? {&7Pal&.} Quid vis? {&7Pyrg&.} Quin tu iubes ecferri o/mnia quae isti dedi? {&7Plevs&.} Philocomasium, salve. {&7Phil&.} Et tu salve. {&7Plevs&.} Materque et soror tibi salutem me iusserunt dicere. {&7Phil&.} Salvae sient. {&7Plevs&.} Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent; nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul. {&7Phil&.} Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam. {&7Plevs&.} Sapis. {&7Pyrg&.} Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret. {&7Phil&.} Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis; et quia tecum eram, propterea a/nimo eram ferocior: eam nobilitatem amittendam video. {&7Pyrg&.} Ne fle. {&7Phil&.} Non queo, quom te video. {&7Pyrg&.} Habe bonum animum. {&7Phil&.} Scio ego quid doleat mihi. {&7Pal&.} Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, hi/c eras, [2si]2 forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quo/m ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur. {&7Phil&.} Obsecro licet complecti prius quam proficisco? {&7Pyrg&.} Licet. {&7Phil&.} O mi o/cule, o mi a/nime. {&7Pal&.} Obsecro, tene mulierem, @1 ne adfligatur. {&7Pyrg&.} Quid istuc quaesost? {&7Pal&.} Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae. {&7Pyrg&.} Curre intro atque ecferto aquam. {&7Pal&.} Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, quaeso, dum resipiscit. {&7Pyrg&.} Capita inter se nimis nexa hisce habent. non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo. {&7Plevs&.} Temptabam spiraret an non. {&7Pyrg&.} Aurem admotam oportuit. {&7Plevs&.} Si magis vi/s, eam omittam. {&7Pyrg&.} Nolo, retine. {&7Plevs&.} At ultro misero. {&7Pyrg&.} Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi. {&7Pal&.} Etiam nunc saluto te, [2Lar]2 familiaris, prius quam eo. conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen. {&7Pyrg&.} Age, Palaestrio, bono animo es. {&7Pal&.} Eheu, nequeo quin fleam, quom abs te abea/m. {&7Pyrg&.} Fer aequo a/nimo. {&7Pal&.} Scio ego quid doleat mihi. {&7Phil&.} Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve * {&7Plevs&.} Iam resipisti? * {&7Phil&.} Obsecro, quem amplexa sum hominem? perii. sumne ego apud me? {&7Plevs&.} Ne time, voluptas mea. {&7Pyrg&.} Quid istuc est negoti? {&7Pal&.} Animus hanc modo hic reliquerat. % metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis. @1 {&7Pyrg&.} Quid id est? {&7Pal&.} Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, ne quis tibi hoc vi/tio vortat. {&7Pyrg&.} Mea, non illorum dedi: parvi ego illos fa/cio. agite, i/te cum dis benevolentibus. {&7Pal&.} Tua ego hoc causa dico. {&7Pyrg&.} Credo. {&7Pal&.} Iam vale. {&7Pyrg&.} Et tu bene vale. {&7Pal&.} Ite cito, iam ego adsequar vos: cu/m ero pauca volo loqui._ quamquam alios fideliores semper habuisti tibi quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; et, si i/ta sententia esset, tibi servire malui multo, qua/m alii libertus esse. {&7Pyrg&.} Habe bonum animum. {&7Pal&.} Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient, muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici. {&7Pyrg&.} Fac sis frugi. {&7Pal&.} Iam non possum, amisi omnem lubidinem. {&7Pyrg&.} I, sequere illos, ne morere. {&7Pal&.} Bene vale. {&7Pyrg&.} Et tu bene vale. {&7Pal&.} Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim (mittam nuntium ad te), ne me deseras. {&7Pyrg&.} Non est meum. {&7Pal&.} Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim. si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus. {&7Pyrg&.} Scio et perspexi saepe. {&7Pal&.} Verum cum antehac, hodie maxume scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis. {&7Pyrg&.} Vix reprimor quin te manere iubeam. {&7Pal&.} Cave istuc feceris: dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, dicent servorum praeter me esse [2hic]2 fidelem neminem. @1 nam si honeste censeam te facere posse, suadeam; verum non potest. cave fa/xis. {&7Pyr&.} Abi iam. {&7Pal&.} Patiar quidquid est. {&7Pyrg&.} Bene vale igitur. {&7Pal&.} Ire meliust strenue._{&7Pyrg&.} Etiam nunc vale. ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum: eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, stulte feci qui hunc amisi. i/bo hinc intro nunciam ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris. @@@@{1IV.ix}1 {&7Pver&} Ne me moneatis, memini ego officium meum, ego % nam conveniam illum, ubi ubi est gentium; investigabo, o/perae non parcam meae. {&7Pyrg&.} Me quaerit illic. ibo huic puero obviam. {&7Pver&.} Ehem, te quaero. salve, vir lepidissime, cumulate commoditate, praeter ceteros duo di/ quem curant. {&7Pyrg&.} Qui duo? {&7Pver&.} Mars et Venus. {&7Pyrg&.} Facetum puerum. {&7Pver&.} Intro te ut eas obsecrat, te volt, te quaerit, teque exspectans expetit. amanti fer opem. quid stas? quin intro is? {&7Pyrg&.} Eo._ {&7Pver&.} Ipsus illic sese iam impedivit in plagas; paratae insidiae sunt: in statu stat senex, ut adoriatur moechum, qui formast ferox, qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit mulier: eum oderunt qua viri qua mulieres. nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio._ @1 @@@@{1V.i}1 {&7Periplectomenvs&} Du/cite istum; si/ non sequitur, ra/pite sublime/n foras, facite inter terram atque caelum ut sit [2situs]2, discindite. {&7Pyrgopolinices&} Obsecro hercle, Periplectomene, te. {&7Per&.} Nequiquam hercle obsecras. vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe. {&7Cario&} Quin iamdudum gestit moecho ho/c abdomen adimere, ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia. {&7Pyrg&.} Perii. {&7Per&.} Haud etiam, numero hoc dicis. {&7Car&.} Iamne in hominem i/nvolo? {&7Per&.} Immo etiam prius ve/rberetur fustibus. {&7Car&.} Multum quidem. * * * {&7Per&.} Cur es ausus subigitare a/lienam uxorem, impudens? {&7Pyrg&.} Ita me di ament, ultro ventumst ad me. {&7Per&.} Mentitur, feri. {&7Pyrg&.} Mane, dum narro. {&7Per&.} Quid cessatis? {&7Pyrg&.} Non licet mihi dicere? {&7Per&.} Dic. {&7Pyrg&.} Oratus sum, ad eam ut irem. {&7Per&.} Quor ire ausu's? em tibi. {&7Pyrg&.} Oiei, satis sum verberatus. obsecro. {&7Car&.} Quam mox seco? @1 {&7Per&.} Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite. {&7Pyrg&.} Obsecro hercle te, ut mea verba au/dias prius quam secat. {&7Per&.} Loquere. {&7Pyrg&.} Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui, itaque ancilla, conciliatrix quae/ erat, dicebat mihi. {&7Per&.} Iura te non nociturum esse ho/mini de hac re nemini, quod tu ho/die hic verberatu's aut quod verberabere, si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum. {&7Pyrg&.} Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini, quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror; et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia. {&7Per&.} Quid si id non faxis? {&7Pyrg&.} Vt vivam semper intestabilis. {&7Car&.} Verberetur etiam, postibi amittendum censeo. {&7Pyrg&.} Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi venis. {&7Car&.} Ergo des minam auri nobis. {&7Pyrg&.} Quam ob rem? {&7Car&.} Salvis testibus ut te ho/die hinc amittamus Venerium nepotulum; aliter hinc non ibis, ne sis frustra. {&7Pyrg&.} Dabitur. {&7Car&.} Magis sapis. de tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres. {&7Car&.} Verberon etiam, an iam mittis? {&7Pyrg&.} Mitis sum equidem fustibus. opsecro vos. {&7Per&.} Solvite istunc. {&7Pyrg&.} Gratiam habeo tibi. @1 {&7Per&.} Si posthac prehendero ego te hi/c, carebis testibus. {&7Pyrg&.} Causam haud dico. {&7Per&.} Eamus intro, Cario._{&7Pyrg&.} Servos meos eccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi. {&7Servvs&} Iam dudum. {&7Pyrg&.} Ei mihi. {&7Ser&.} Magis di/cas, si scias quod ego scio. nam ille qui la/nam ob oculum habebat [2laevom]2, nauta non erat. {&7Pyrg&.} Quis erat igitur? {&7Ser&.} Philocomasio amator. {&7Pyrg&.} Qui tu scis? {&7Ser&.} Scio. nam postquam porta exierunt, nil cessarunt ilico osculari atque amplexari inter se. {&7Pyrg&.} Vae misero mihi, verba mihi data esse video. scelus viri Palaestrio, is me in hanc inlexit fraudem. iure factum iudico; si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet, magis metuant, minus has res studeant. eamus ad me. plaudite. @1 @@@@{1MOSTELLARIA}1 @@@@{1I.i}1 {&7Grvmio&} Exi e culina sis foras, mastigia, qui mi inter patinas exhibes argutias. egredere, erilis permities, ex aedibus. ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe. exi, inquam, nidor, e culina. quid lates? {&7Tranio&} quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost? an ruri censes te esse? abscede ab aedibus. abi ru/s, abi di/erecte, abscede ab ianua. em, hoci/ne volebas? {&7Gr&.} Perii. cur me verberas? {&7Tr&.} Quia vivis. {&7Gr&.} Patiar. sine modo adveniat senex. sine modo venire salvom, quem absentem comes. {&7Tr&.} Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet. {&7Gr&.} Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio, quod te in pistrinum scis actutum tradier. cis hercle paucas tempestates, Tranio, augebis ruri numerum, genus ferratile. nunc, dum tibi lu/bet licetque, pota, perde rem, corrumpe erilem a/dulescentem o/ptumum; @1 dies noctesque bibite, pergraecamini, amicas emite liberate, pascite parasitos, obsonate pollucibiliter. haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex? hocine modo hic rem curatam offendet suam? hocine boni esse officium servi existumas, ut eri sui corrumpat et rem et filium? nam ego illu/m corruptum duco, quom his factis studet; quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica antehac est habitus parcus nec magis continens, is nunc in aliam partem palmam possidet. virtute id factum tua et magisterio tuo. {&7Tr&.} Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost? an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis? lubet potare, amare, scorta ducere. mei tergi facio haec, non tui fiducia. {&7Gr&.} Quam confidenter loquitur. {&7Tr&.} At te Iuppiter dique omnes perdant, fu, oboluisti alium. germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, caeno $KOPRW\N& commixte. {&7Gr&.} Quid vis fieri? non omnes possunt olere unguenta exotica, si tu/ oles, neque superiores accumbere neque tam facetis quam tu vivis victibus. tu ti/bi istos habeas turtures piscis avis, sine me aliato fungi fortunas meas. tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt. meum bonum me, te tuom maneat malum. @1 {&7Tr&.} Quasi invidere mi hoc videre, Grumio, quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst: decet me amare et te bubulcitarier, me victitare pulchre, te miseris modis. {&7Gr&.} O carnuficium cribrum, quod credo fore, ita te forabunt patibulatum per vias stimulis [2carnufices]2, si huc reveniat senex. {&7Tr&.} Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi? {&7Gr&.} Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres. {&7Tr&.} Orationis operam compendi face, nisi te mala re magna mactari cupis. {&7Gr&.} Ervom daturin estis, bubus quod feram? date, si non estis. agite, porro pergite quoniam occepistis: bibite, pergraecamini, este, ecfercite vos, saginam caedite. {&7Tr&.} Tace atque abi ru/s. ego ire in Piraeum volo, in vesperum parare piscatum mihi. ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat. quid est? qui/d tu me nunc optuere, furcifer? {&7Gr&.} Pol tibi istuc credo nomen actutum fore. {&7Tr&.} Dum interea sic sit, istuc actutum sino. {&7Gr&.} Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius veniet quod noles quam illud, quod cupide petas. {&7Tr&.} Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove. ne tu [erres] hercle praeterhac mihi non facies moram._ {&7Gr&.} Satin abiit neque quod dixi flocci existumat? pro di immortales, obsecro vostram fidem, facite, huc ut redeat noster quam primum senex, @1 triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit, paucorum mensum sunt relictae reliquiae. nunc rus abibo. nam eccum erilem filium video, corruptum ex adulescente optumo._ @@@@{1I.ii}1 {&7Philolaches&} Reco/rdatus mu/ltum et diu/ cogita/vi argu/mentaque i/n pectus i/nstitui multa ego, a/tque in meo/ corde, si e/st quod mihi/ cor, ea/m rem volu/tavi et diu/ disputa/vi, homine/m cuius re/i, quando/ natus esset, similem e/sse arbitra/rer simula/crumque habe/re: id re/pperi iam exe/mplum. nova/rum aedium e/sse arbitro/r similem ego ho/minem, quando/ natus e/st. ei rei argu/menta di/cam. [atque ho/c haud vide/tur veri/ simile vo/bis, at ego id faciam esse ita ut credatis.] [profe/cto ita esse u/t praedico/ vera vi/ncam.] atque ho/c vosmet i/psi, scio/, proinde uti/ nunc ego e/sse autumo/, quando di/cta audie/tis mea, haud a/liter id dice/tis. auscu/ltate, argu/menta du/m dico ad ha/nc rem: simu/l gnaruri/s vos volo e/sse hanc rem me/cum. aede/s quom extemplo/ sunt para/tae, expoli/tae, factae/ probe examu/ssim, lauda/nt fabrum atque aede/s probant, sibi qui/sque inde exemplum e/xpetunt, sibi qui/sque similis vo/lt suas, sumptum o/peram [2non]2 parcu/nt suam. @1 a/tque ubi illo i/mmigrat ne/quam homo, indi/ligens cu/m pigra fa/milia, immu/ndus, instre/nuos, hic iam ae/dibus vitium a/dditur, bonae/ cum curantu/r male; a/tque illud sae/pe fit: te/mpestas venit, co/nfringit te/gulas i/mbricesque: ibi do/minus indi/ligens re/ddere alia/s nevolt; ve/nit imber, pe/rlavit pa/rietes, pe/rpluont, ti/gna pute/facit, pe/rdit opera/m fabri: ne/quior fa/ctus iam est u/sus aedium. a/tque [2ea]2 haud e/st fabri cu/lpa, sed ma/gna pars mo/rem hunc induxe/runt: si quid nu/mmo sarciri/ potest, u/sque manta/nt neque id fa/ciunt, donicum pa/rietes ruont: ae/dificantur ae/des totae de/nuo. haec a/rgumenta ego ae/dificiis di/xi; nunc etia/m volo dice/re, ut homines ae/dium esse si/milis arbitre/mini. primu/mdum pare/ntes fabri/ liberu/m sunt: ei fu/ndamentu/m substruont libero/rum; exto/llunt, para/nt sedulo i/n firmita/tem et ut in usum boni et in speciem% poplo/ sint sibi/que, haud mate/riae repa/rcunt nec su/mptus ibi/ sumptui/ esse du/cunt; expo/liunt: doce/nt littera/s, iura le/ges, sumptu/ suo et labore nitu/ntur, ut alii/ sibi esse illo/rum similis e/xpetant. a/d legionem cum i/ta [2paratos mi/ttunt]2, adminiclum ei/s danunt tum iam, a/liquem cognatu/m suom. @1 ea/tenus. abeunt a/ fabris. u/num ubi emeritum est stipendium, igitu/r tum specimen ce/rnitur, quo eve/niat aedifica/tio. na/m ego ad illu/d frugi usque e/t probus fui, i/n fabroru/m potesta/te dum fui. po/stea quom i/mmigravi i/ngenium in meum, pe/rdidi opera/m fabrorum i/lico oppido. ve/nit igna/via, ea mi/hi tempesta/s fuit, mi a/dventu suo gra/ndinem [imbremque] attulit; hae/c verecu/ndiam mi e/t virtuti/s modum de/turbavi/t detexi/tque a me ilico; po/stilla opti/gere me ne/glegens fui. conti/nuo pro imbre amo/r advenit [in cor meum], is u/sque in pectus pe/rmanavit, pe/rmadefecit co/r meum. nu/nc simul re/s, fides, fa/ma, virtu/s, decus de/seruerunt: e/go sum in usu fa/ctus nimio ne/quior. atque e/depol ita haec tigna u/mide [2iam]2 pu/tent: non video/r mihi sarci/re posse aede/s meas, quin to/tae perpetuae/ ruant, cum fu/ndamento pe/rierint nec qui/squam esse auxilio/ queat. co/r dolet, cum scio ut nu/nc sum atque ut fui, quo/ neque indu/strior de/ iuventu/te erat [2quisquam nec cla/rior]2 a/rte gymna/stica: di/sco, hasti/s, pila, cu/rsu, armi/s, equo vi/ctitaba/m volup, pa/rsimonia e/t duritia di/scipulinae alii/s eram, @1 o/ptumi quique e/xpetebant a/ me doctrina/m sibi. nu/nc, postquam nihili/ sum, id vero meo/pte ingenio re/pperi. @@@@{1I.iii}1 {&7Philemativm&} Iam pri/dem ecastor fri/gida non la/vi magis lube/nter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam. {&7Sc&.} Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna fuit. {&7Philem&.} Qui/d ea messis attinet ad meam lavationem? {&7Sc&.} Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. {&7Philol&.} O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. {&7Philem&.} Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. volo me/ placere Philolachi, meo ocello, meo patrono. {&7Sc&.} Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es? non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim. {&7Philol&.} Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum. {&7Philem&.} Quid nunc? {&7Sc&.} Quid est? {&7Philem&.} Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat. {&7Sc&.} Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas. {&7Philol&.} Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi. {&7Philem&.} Nolo ego te adsentari mihi. {&7Sc&.} Nimis tu/ quidem stulta es mulier. eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli? @1 equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere. {&7Philem&.} Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. {&7Sc&.} Ita tu me ames, ita Philolaches tuos te/ amet, ut venusta es. {&7Philol&.} Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem? quid istae/c me, id cur non additum est? infecta dona facio. periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. {&7Sc&.} Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere. {&7Philem&.} Quin mone quae/so, si quid erro. {&7Sc&.} Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris. matronae, non meretricium est unum inservire amantem. {&7Philol&.} Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud? di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu. {&7Philem&.} Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. {&7Sc&.} Stulta es plane, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate. {&7Philem&.} Non spero. {&7Sc&.} Insperata accidunt magis sae/pe quam quae speres. postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas mea dicta, ex factis nosce rem. vides quae/ sim; et quae fui ante. nihilo ego quam nunc tu * * amata sum; a/tque uni modo gessi morem: qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo. {&7Philol&.} Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici. {&7Philem&.} Solam ille me soli sibi suo [2sumptu]2 liberavit: illi me soli censeo esse oportere opsequentem. {&7Philol&.} Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio. bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa. @1 {&7Sc&.} Inscita ecastor tu quidem es. {&7Philem&.} Quapropter? {&7Sc&.} Quae istuc [2cures]2, ut te ille amet. {&7Philem&.} Cur obsecro non curem? {&7Sc&.} Libera es iam. tu iam quod quaerebas habes: ille te/ nisi amabit ultro, id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti. {&7Philol&.} Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso. illa hanc corrumpit mulierem malesuada % vitilena. {&7Philem&.} Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me. Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illu/m minoris pendam. {&7Sc&.} At hoc u/num facito cogites: si illum inservibis solum dum tibi nunc haec aetatulast, in se/necta male querere. {&7Philol&.} In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem. {&7Philem&.} Eundem a/nimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar. {&7Philol&.} Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem te liberasso denuo et ni Scapham enicasso. {&7Sc&.} Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines. {&7Philem&.} Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives. {&7Philol&.} Siquidem he/rcle vendundust pater, venibit multo potius, quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. {&7Sc&.} Quid illi/s futurum est ceteris qui te/ amant? {&7Philem&.} Magis amabunt, quom [2me]2 videbunt gratiam referre [2bene mere]2nti. @1 {&7Philol&.} Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres. {&7Sc&.} Iam ista quidem absumpta res erit: dies no/ctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. {&7Philol&.} In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus. {&7Philem&.} Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. {&7Philol&.} Edepol si summo Io/vi bovi eo arge/nto sacruficassem, pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem. videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum: quae pro me causam diceret, patronum liberavi. {&7Sc&.} Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor. [si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.] {&7Philem&.} Ce/do mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea. {&7Sc&.} Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum? {&7Philol&.} Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea. {&7Philem&.} Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode. {&7Sc&.} Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito. {&7Philol&.} Vah, quid illa/ pote peius quicquam muliere memorarier? nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat. @1 {&7Philem&.} Cedo cerussam. {&7Sc&.} Quid cerussa opust na/m? {&7Philem&.} Qui malas oblinam. {&7Sc&.} Vna opera/ ebur atramento candefacere postules. {&7Philol&.} Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. {&7Philem&.} Tum tu igitur cedo purpurissum. {&7Sc&.} Non do. scita es tu quidem. nova pictura interpolare vis opus lepidissimum? non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam. {&7Philem&.} Cape igitur speculum. {&7Philol&.} Ei mihi misero, savium speculo dedit. nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput. {&7Sc&.} Linteum cape atque exterge tibi manus. {&7Philem&.} Quid ita, obsecro? {&7Sc&.} Vt speculum tenuisti, metuo ne/ olant argentum manus: ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches. {&7Philol&.} Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae. {&7Philem&.} Etiamne unguentis unguendam censes? {&7Sc&.} Minime feceris. {&7Philem&.} Quapropter? {&7Sc&.} Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet. nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus. quid olant nescias, nisi id unum, % ni male olere intellegas. {&7Philol&.} Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius. verum illud e/sse maxima adeo pars vestrorum intellegit, quibus anus domi su/nt uxores, quae vos dote meruerunt. {&7Philem&.} Agedum contempla aurum et pallam, satin haec [2me]2 deceat, Scapha. {&7Sc&.} Non me istuc curare oportet. {&7Philem&.} Quem obsecro igitur? {&7Sc&.} Eloquar: Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat. [na/m amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.] @1 quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier? [purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.] pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: [poste nequiquam exornata est bene, si morata est male. pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.] nam si pulchra est, nimis ornata est. {&7Philol&.} Nimis diu abstineo manum. quid hic vos agitis? {&7Philem&.} Tibi me exorno u/t placeam. {&7Philol&.} Ornata es satis. abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. {&7Philem&.} Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, mea voluptas. {&7Philol&.} Em istuc verbum vile est viginti minis. {&7Philem&.} Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo. {&7Philol&.} Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta. triginta minas pro capite tuo dedi. {&7Philem&.} Cur exprobras? {&7Philol&.} Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier? nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene. {&7Philem&.} Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere. {&7Philol&.} Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: tu me amas, ego te/ amo; merito id fieri uterque existimat. haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono; qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis. {&7Philem&.} Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam. vide, tali ubi sint. vin unguenta? {&7Philol&.} Quid opust? cum stacta accubo. sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cu/m amica sua? is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus, conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt. @1 @@@@{1I.iv}1 {&7Callidamates&} Adve/rsum veni/ri mihi a/d Philolache/tem volo/ temperi. au/di, em tibi i/mperatum est. nam i/lli ubi fui, inde e/ffugi foras, ita me i/bi male convi/vi sermo/nisque tae/sumst. nunc co/missatum i/bo ad Phi/lolachetem, ubi no/s hilari inge/nio et le/pide accipient. ecqui/d tibi video/r mammamade/re? {&7Delphivm&} Se/mper isto/c modo. mora/tu's tu te. [2i/re huc]2 debe/bas. {&7Call&.} Visne e/go te ac tu me ample/ctare? {&7Del&.} Si ti/bi cordi est facere/, licet. {&7Call&.} Le/pida es. du/c me amabo/. {&7Del&.} Cave ne/ cadas, a/sta. {&7Call&.} O_o_ocellu/s meus, tu/os sum alumnus, me/l meum. {&7Del&.} Ca/ve modo, ne/ prius i/n via accu/mbas, quam i/lli, ubi le/ctus est stra/tus, concu/mbimus. {&7Call&.} Si/ne, sine ca/dere me. {&7Del&.} Si/no, sed hoc, quod mi in manu est: si/ cades, no/n cades qui/n cadam te/cum. {&7Call&.} Iace/ntis tollet po/stea nos a/mbos aliquis. {&7Del&.} Madet ho/mo. {&7Call&.} Tun me ais mamma/madere? @1 {&7Del&.} Cedo ma/num, nolo equidem te a/dfligi. {&7Call&.} Em te/ne. {&7Del&.} Age, i si/mul. {&7Call&.} Quo ego eam? {&7Del&.} An [2ne]2scis? {&7Call&.} Scio, i/n mentem veni/t modo: nempe do/mum eo comissa/tum. {&7Del&.} Immo, i/stuc quidem. {&7Call&.} Iam me/mini. {&7Philol&.} Nu/m non vis me o/bviam hi/s ire, anime mi? i/lli ego ex o/mnibus o/ptume volo. ia/m reverta/r. {&7Philem&.} Diu e/st iam id mihi. {&7Call&.} E/cquis hic e/st? {&7Philol&.} Adest. {&7Call&.} Eu/, Philolaches, sa/lve, amici/ssime mi o/mnium hominum. {&7Philol&.} Di/ te ament. a/ccuba, Ca/llidamates. u/nde agis te? {&7Call&.} V/nde homo e/brius probe. {&7Philem&.} Qui/n amabo a/ccubas, De/lphium mea? da i/lli quod bibat. {&7Call&.} Do/rmiam ego iam. {&7Philol&.} Nu/m mirum aut novom qui/ppiam facit? {&7Del&.} Qui/d ego hoc faciam po/stea? {&7Philem&.} Mea, si/c sine eumpse. age tu i/nterim da ab De/lphio cito ca/ntharum circum. @@@@{1II.i}1 {&7Tranio&} Iu/ppiter supremus summis opibus atque industriis me periisse et Philolachetem cupit erilem filium. occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest: ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo @1 conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio. ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri, qui/ hodie sese excruciari meam vicem possit pati? ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium nu/mmum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet? ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit; sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia. ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium. sed ego_sumne infelix, qui non curro curriculo domum? {&7Philol&.} [2Adest]2 adest opsonium. eccum Tranio a portu redit. {&7Tr&.} Philolaches. {&7Philol&.} Quid est? {&7Tr&.} [2Et]2 ego et tu_{&7Philol&.} Quid et ego et tu? {&7Tr&.} Periimus. {&7Philol&.} Quid ita? {&7Tr&.} Pater adest. {&7Philol&.} Quid ego ex te au/dio? {&7Tr&.} Absumpti sumus. pater inquam tuos venit. {&7Philol&.} Vbi is est, obsecro? {&7Tr&.} * adest. {&7Philol&.} Quis id ait? quis vidit? {&7Tr&.} Egomet inquam vidi. {&7Philol&.} Vae mihi. quid ego ago? {&7Tr&.} Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas. {&7Philol&.} Tutin vidisti? {&7Tr&.} Egomet, inquam. {&7Philol&.} Certe? {&7Tr&.} [2Certe]2 inquam. {&7Philol&.} Occidi, si tu vera memoras. {&7Tr&.} Quid mihi sit boni, si mentiar? {&7Philol&.} Quid ego nunc faciam? {&7Tr&.} Iube haec hinc omnia amolirier. quis istic dormit? {&7Philol&.} Callidamates. {&7Tr&.} Suscita istum, Delphium. {&7Del&.} Callidamates, Callidamates, vigila. {&7Call&.} Vigilo, cedo [ut] bibam. {&7Del&.} Vigila. pater advenit peregre Philolachis. {&7Call&.} Valeat pater. {&7Philol&.} Valet ille quidem, atque [2ego]2 disperii. {&7Call&.} Bis periisti? qui potest? {&7Philol&.} Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. {&7Call&.} Tuos venit pater? @1 iube abi/re rursum. qui/d illi reditio etiam hu/c fuit? {&7Philol&.} Quid ego agam? pater iam hi/c me offendet miserum adveniens ebrium, aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus, igitur demum fodere puteum, u/bi sitis fauces tenet; sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser. {&7Tr&.} Ecce autem [2iterum]2 hic deposivit caput et dormit. suscita. {&7Philol&.} Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. {&7Call&.} Ain tu, pater? cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem. {&7Philol&.} Perdis rem. {&7Del&.} Tace, amabo. {&7Tr&.} Abripite hunc intro actutum inter manus. {&7Call&.} Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis. {&7Philol&.} Perii. {&7Tr&.} Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum. {&7Philol&.} Nullus sum. {&7Tr&.} Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi. satin habes, si ego advenientem i/ta patrem faciam tuom, non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini. {&7Philol&.} Vbi ego ero? {&7Tr&.} Vbi maxime esse vis: cum ha/c, cum istac eris. {&7Del&.} Quid si igitur abeamus hinc nos? {&7Tr&.} Non hoc longe, Delphium. nam intus potate hau tantillo ha/c quidem causa minus. {&7Philol&.} Ei mihi, quam i/staec blanda dicta quo evenant madeo metu. {&7Tr&.} Potin animo/ ut sis quieto et facias quod iubeo? {&7Philol&.} Potest. {&7Tr&.} Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium. {&7Del&.} Morigerae tibi erimus ambae._{&7Tr&.} Ita ille faxit Iuppiter. animum advorte nunciam tu quae volo accurarier. @1 omnium primumdum ae/des iam face occlusae sient; intus cave muttire quemquam siveris. {&7Philol&.} Curabitur. {&7Tr&.} Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. {&7Philol&.} Licet. {&7Tr&.} Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex. {&7Philol&.} Numquid aliud? {&7Tr&.} Clavem mi harunc aedium Laconicam iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris. {&7Philol&.} In tuam cu/stodelam meque et meas spes trado, Tranio._ {&7Tr&.} Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet. Homini, cui nulla in pectore est audacia, [nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo] quamvis desubito facile est facere nequiter: verum id videndum est, id viri docti est opus, quae designata sint et facta nequiter, tranquille cuncta et ut proveniant sine malo, ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere. sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint neque quicquam nobis pariant ex se incommodi. sed quid tu egredere, Sphaerio? {&7Pver&} Iamiam * * * {&7Tr&.} Optime. praeceptis paruisti. {&7Pver&.} Iussit maximo opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, ne intro iret ad se. {&7Tr&.} Quin etiam illi hoc dicito, @1 facturum [2me]2, ut ne etiam aspicere aedis audeat, capite obvoluto ut fugiat cum summo metu. clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, et ego hinc occludam._iube venire nunciam. ludos ego hodie vivo praesenti hic seni faciam, quod credo mortuo numquam fore. concedam a foribus huc, hinc speculabor procul, unde advenienti sarcinam imponam seni. @@@@{1II.ii}1 {&7Theopropides&} Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi, quom med amisisti abs te vix vivom domum. verum si posthac me pedem latum modo scies i/mposisse in undam, hau causast, ilico quod nunc voluisti facere quin facias mihi. apage, apage te a me nunciam post hunc diem: quod crediturus tibi fui, omne credidi. {&7Tr&.} Edepol, Neptune, peccavisti largiter, qui occasionem hanc amisisti tam bonam. {&7Th&.} Triennio post Aegypto advenio domum; credo exspectatus veniam familiaribus. {&7Tr&.} Nimio edepol ille potuit exspectatior venire, qui te nuntiaret mortuom. {&7Th&.} Sed quid hoc? occlusa ianua est interdius. pultabo. heus, ecquis intust? aperitin fores? {&7Tr&.} Quis homo est, qui nostras aedes accessit prope? {&7Th&.} Meus se/rvos hic quidem est Tranio. {&7Tr&.} O Theopropides, ere, salve, salvom te advenisse gaudeo. usquin valuisti? {&7Th&.} Vsque ut vides. {&7Tr&.} Factum optime. {&7Th&.} Quid vos? insanin estis? {&7Tr&.} Quidum? {&7Th&.} Sic, quia @1 foris a/mbulatis, natus nemo in aedibus servat, neque qui recludat neque % quis respondeat. pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas [2foris]2. ƭ{&7Tr&.} Eho an tu/ tetigisti has aedis? {&7Th&.} Cur non tangerem? quin pultando, inquam, paene confregi foris. {&7Tr&.} Tetigistin? {&7Th&.} Tetigi, inquam, et pultavi. {&7Tr&.} Vah. {&7Th&.} Quid est? {&7Tr&.} Male hercle factum. {&7Th&.} Quid est negoti? {&7Tr&.} Non potest dici, quam indignum facinus fecisti et malum. {&7Th&.} Quid iam? {&7Tr&.} Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus. fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris? {&7Th&.} Quo modo pultare potui, si non tangerem? {&7Tr&.} Occidisti hercle_{&7Th&.} Quem mortalem? {&7Tr&.} Omnis tuos. {&7Th&.} Di te deaeque o/mnes faxint cum istoc omine_ {&7Tr&.} Metuo, te atque istos expiare ut possies. {&7Th&.} Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam? * * * {&7Tr&.} Et heus, iube illos illinc ambo abscedere. {&7Th&.} Apscedite. {&7Tr&.} Aedes ne attigatis. tangite vos quoque terram. {&7Th&.} Obsecro hercle, quin eloquere * * * * {&7Tr&.} Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus. {&7Th&.} Eloquere, quid ita? {&7Tr&.} Circumspicedum, numquis est, sermonem nostrum qui aucupet? {&7Th&.} Tutum probest. {&7Tr&.} Circumspice etiam. {&7Th&.} Nemo est. loquere nunciam. {&7Tr&.} Capitale scelus est. {&7Th&.} Quid est? non [2satis]2 intellego. {&7Tr&.} Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus. @1 {&7Th&.} Antiquom? {&7Tr&.} Id adeo nos nunc factum invenimus. {&7Th&.} Quid istu/c est sceleris? aut quis id fecit? cedo. {&7Tr&.} Hospes necavit hospitem captum manu; iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit. {&7Th&.} Necavit? {&7Tr&.} Aurumque ei ademit hospiti eumque hi/c defodit hospitem i/bidem in aedibus. {&7Th&.} Quapropter id vos factum suspicamini? {&7Tr&.} Ego dicam, ausculta. u/t foris cenaverat tuos gna/tus, postquam rediit a cena domum, abimus omnes cubitum; condormivimus: lucernam forte oblitus fueram exstinguere; atque ille exclamat derepente maximum. {&7Th&.} Quis homo? a/n gnatus meus? {&7Tr&.} St, tace, ausculta modo. ait ve/nisse illum in somnis ad se mortuom. {&7Th&.} Nempe ergo in somnis? {&7Tr&.} Ita. sed ausculta modo. ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom. {&7Th&.} In somnis? {&7Tr&.} Mirum quin vigilanti diceret, qui abhinc sexaginta annos occisus foret. interdum inepte stultus es, [2Theopropides]2. {&7Th&.} Taceo. {&7Tr&.} Sed ecce quae illi in * 'ego transmarinus hospes sum Diapontius. hic habito, hae/c mihi dedita est habitatio. nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, quia praemature vita careo. per fidem deceptus sum: hospes [hic] me necavit isque me defodit insepultum cla/m [ibidem] in hisce aedibus, scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra. scelestae hae/ sunt aedes, impia est habitatio'. @1 quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui. {&7Th&.} St, st. {&7Tr&.} Quid, obsecro hercle, factum est? {&7Th&.} Concrepuit foris. {&7Tr&.} Hicin percussit! {&7Th&.} Guttam haud habeo sanguinis, vivom me accersunt Acheruntem mortui. {&7Tr&.} Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam. nimis qua/m formido, ne manifesto hic me opprimat. {&7Th&.} Quid tute tecum loquere? {&7Tr&.} Abscede ab ianua. fuge, obsecro hercle. {&7Th&.} Quo fugiam? etiam tu fuge. {&7Tr&.} Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis. {&7Intvs&.} Heus, Tranio. {&7Tr&.} Non me appellabis, si sapis. nihil ego commerui, neque istas percussi fores. {&7Intvs&.} Quaeso_[2{&7Tr&.} Cave verbum faxis. {&7Th&.} Dic]2 quid segreges [2sermonem. {&7Tr&.} Apage hinc te. {&7Th&.} Quae r]2es te agitat, Tranio? quicum istaec loquere? {&7Tr&.} An quaeso tu appellaveras? ita me di amabunt, mortuom illum credidi expostulare quia percussisses fores. sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas? {&7Th&.} Quid faciam? {&7Tr&.} Cave respexis, fuge, [atque] operi caput. {&7Th&.} Cur non fugis tu? {&7Tr&.} Pax mihi est cum mortuis. {&7Th&.} Scio. qui/d modo igitur? cur tanto opere extimueras? {&7Tr&.} Nil me curassis, inquam, ego mihi providero: tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge, atque Herculem invoca. {&7Th&.} Hercules, ted invoco._ {&7Tr&.} Et ego_tibi hodie ut det, senex, magnum malum. pro di immortales, obsecro vestram fidem, quid ego hodie negoti confeci mali. @1 @@@@{1III.i}1 {&7Danista&} Scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit. a mani ad noctem usque in foro dego diem, locare argenti nemini nummum queo. {&7Tr&.} Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum. danista adest, qui dedit [2argentum faenore]2, qui amica est empta quoque [2opus in sumptus fuit]2. manifesta res est, nisi quid occurro prius, ne ho/c senex resciscat. ibo huic obviam. sed quidnam hic sese tam cito recipit domum? metuo ne de hac re quippiam indaudiverit. accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser. nihil est miserius quam animus hominis conscius, sicut me % habet. verum utut res sese habet, pergam turbare porro: ita haec res postulat. unde is? {&7Theopropides&} Conveni illum unde hasce aedis emeram. {&7Tr&.} Numquid dixisti de illo quod dixi tibi? {&7Th&.} Dixi hercle vero o/mnia. {&7Tr&.} Ei misero mihi, metuo ne techinae meae perpetuo perierint. {&7Th&.} Quid tute tecum? {&7Tr&.} Nihil enim. sed dic mihi, dixtine quaeso? {&7Th&.} Dixi, inquam, ordine omnia. {&7Tr&.} Etiam fatetur de hospite? {&7Th&.} Immo pernegat. {&7Tr&.} Negat [2scelestus? {&7Th&.} Negitat in]2quam. {&7Tr&.} Cogita: [2non confitetur? {&7Th&.}]2 Dicam si confessus sit. quid nunc faciundum censes? {&7Tr&.} Egon quid censeam? @1 cape, obsecro hercle, cu/m eo u/na iudicem (sed eum videto ut capias, qui credat mihi): tam facile vinces quam pirum volpes comest. {&7Dan&.} Sed Philolachetis servom e/ccum Tranium, qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt. {&7Th&.} Quo te/ agis? {&7Tr&.} Nec quoquam abeo. ne/ ego sum miser, scelestus, natus dis inimicis omnibus. iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser, ita et hinc et illinc mi exhibent negotium. sed occupabo adire. {&7Dan&.} Hic ad me it, salvos sum, spes est de argento. {&7Tr&.} Hi/larus est: frustra est homo. salvere iubeo te, Misargyrides, bene. {&7Dan&.} Salve et tu. quid de argentost? {&7Tr&.} Abi sis, belua. continuo adveniens pilum iniecisti mihi. {&7Dan&.} Hic homo est inanis. {&7Tr&.} Hic homo est certe ha/riolus. {&7Dan&.} Quin tu istas mittis tricas? {&7Tr&.} Quin quid vis cedo. {&7Dan&.} Vbi Philolaches est? {&7Tr&.} Numquam potuisti mihi magis opportunus adven[2ire quam]2 advenis. {&7Dan&.} Quid est? {&7Tr&.} Concede huc. [2{&7Dan&.} Quin mihi faenus red]2ditur? {&7Tr&.} Scio te/ bona esse voce, ne clama nimis. {&7Dan&.} Ego hercle vero clamo. {&7Tr&.} Ah, gere morem mihi. {&7Dan&.} Quid tibi ego morem vis geram? {&7Tr&.} Abi quaeso hinc domum. {&7Dan&.} Abeam? {&7Tr&.} Redito huc circiter meridie. {&7Dan&.} Reddeturne igitur faenus? {&7Tr&.} Reddeturne. abi. {&7Dan&.} Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram? quid si hic manebo potius ad meridie? @1 {&7Tr&.} Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo. * * * {&7Dan&.} Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? {&7Tr&.} Eu he/rcle, ne tu_abi modo, ausculta mihi. {&7Dan&.} Iam hercle ego illum nominabo. * * {&7Tr&.} Euge strenue. beatus vero es nunc, quom clamas. {&7Dan&.} Meum peto. multos me hoc pacto iam dies frustramini. molestus si sum, reddite argentum: abiero. responsiones omnes hoc verbo eripis. {&7Tr&.} Sortem accipe. {&7Dan&.} Immo faenus, id primum volo. {&7Tr&.} Quid ais tu, o/mnium hominum taeterrime? venisti huc te extentatum? agas quod in manu est. non dat, non debet. {&7Dan&.} Non debet? {&7Tr&.} Ne frit quidem ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui, quoi sortem accipere iam licet? {&7Dan&.} Quin non peto ׭sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. {&7Tr&.} Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. tu solus, credo, faenore argentum datas. {&7Dan&.} Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite. daturin estis faenus actutum mihi? datur faenus mihi? {&7Tr&.} Faenus illic, faenus hic. nescit quidem nisi faenus fabularier. @1 ultro te. neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo. {&7Dan&.} Non edepol tu nunc me istis verbis territas. {&7Th&.} * calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. * quod illu/c est faenus, opsecro, quod illi/c petit? {&7Tr&.} Pater eccum advenit peregre non multo prius illius, is tibi et fae/nus et sortem dabit, ne inconciliare quid nos porro postules. vide num moratur. {&7Dan&.} Quin feram, si quid datur. {&7Th&.} Quid ais tu? {&7Tr&.} Quid vis? {&7Th&.} Quis illic est? quid illi/c petit? quid Philolachetem gnatum compellat [2meum]2 sic et praesenti tibi facit convicium? quid illi/ debetur? {&7Tr&.} Obsecro hercle, [2illud]2 iube obi[2ci illi]2 argentum ob os impurae beluae. {&7Th&.} Iubeam_? {&7Tr&.} Iuben homini argento os verberarier? {&7Dan&.} Perfacile ego ictus perpetior argenteos. {&7Tr&.} Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, danista qui sit, genus quod improbissimum est. {&7Th&.} Non ego istuc curo qui sit [2quid sit]2 unde sit: id volo mihi dici, id me scire e/xpeto, quod illud argentum est? {&7Tr&.} Est_huic debet Philolaches paulum. {&7Th&.} Quantillum? {&7Tr&.} Quasi_quadraginta minas; ne sane id multum censeas. {&7Th&.} Paulum id quidem est. adeo etiam argenti faenus creditum audio. @1 {&7Tr&.} Quattuor quadraginta illi debentur minae, et sors et faenus. {&7Dan&.} Tantumst, nihilo plus peto. {&7Tr&.} Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas. dic te daturum, ut abeat. {&7Th&.} Egon dicam dare? {&7Tr&.} Dic. {&7Th&.} Egone? {&7Tr&.} Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi. promitte, age inquam: ego iubeo. {&7Th&.} Responde mihi: quid eo est argento factum? {&7Tr&.} Salvom est. {&7Th&.} Solvite vosmet igitur, si salvomst. {&7Tr&.} Aedis filius tuos emit. {&7Th&.} Aedis? {&7Tr&.} Aedis. {&7Th&.} Euge, Philolaches patrissat: ia/m homo in mercatura vortitur. ain tu, aedis? {&7Tr&.} Aedis inquam. sed scin quoius modi? {&7Th&.} Qui scire possum? {&7Tr&.} Vah. {&7Th&.} Quid est? {&7Tr&.} Ne me roga. {&7Th&.} Nam quid ita? {&7Tr&.} Speculo claras, candorem merum. {&7Th&.} Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat? {&7Tr&.} Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus. sed arraboni has dedit quadraginta minas; hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis? nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, continuo est alias aedis mercatus sibi. {&7Th&.} Bene hercle factum. {&7Dan&.} Heus, iam adpetit meridie. {&7Tr&.} Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. @1 {&7Th&.} Adulescens, mecum re/m habe. {&7Dan&.} Nempe aps te petam? {&7Th&.} Petito cras. {&7Dan&.} Abeo: sat habeo, si cras fero._ {&7Tr&.} Malum quod isti di deaeque omnes duint, ita mea consilia perturbat paenissime. nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum. {&7Th&.} Qua in regione istas aedis emit filius? {&7Tr&.} Ecce autem perii. {&7Th&.} Dicisne hoc quod te rogo? {&7Tr&.} Dicam. sed nomen domini quaero quid siet. {&7Th&.} Age comminiscere ergo. {&7Tr&.} Quid ego nunc agam, nisi ut in vicinum hunc proximum *, eas e/misse aedis huius dicam filium? calidum hercle esse audivi optimum mendacium. quidquid dei dicunt, id decretumst dicere. {&7Th&.} Quid igitur? iam commentu's? {&7Tr&.} Di istum perduint_ (immo istunc potius) de vicino hoc proximo tuos emit aedis filius. {&7Th&.} Bonan fide? {&7Tr&.} Siquide/m tu argentum reddituru's, tum bona, si redditurus non es, non emit bona. non in loco emit perbono? {&7Th&.} Immo in optumo. cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores atque evoca aliquem i/ntus ad te, Tranio. {&7Tr&.} Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio. iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt. @1 quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio: manufesto teneor. {&7Th&.} Evocadum aliquem ocius, roga ci/rcumducat. {&7Tr&.} Heus tu, at hic sunt mulieres: videndumst primum, utrum eae velintne an non velint. {&7Th&.} Bonum aequomque oras. i, percontare et roga. ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris. {&7Tr&.} Di te deaeque o/mnes funditus perdant, senex, ita/ mea consilia undique oppugnas male. euge, optume eccum ae/dium dominus foras Simo progreditur intus. huc concessero, dum mihi senatum consili in cor convoco. igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero. @@@@{1III.ii}1 {&7Simo&} Me/lius anno ho/c mihi no/n fuit domi, ne/c quod una e/sca me iu/verit magis. pra/ndium uxo/r mihi pe/rbonum dedit, nu/nc dormitu/m iubet me i/re: minime. no/n mihi fo/rte visum i/lico fuit, me/lius quom pra/ndium qua/m solet dedit: vo/luit in cu/biculum abdu/cere me anus. no/n bonust so/mnus de pra/ndio. apage. cla/nculum ex ae/dibus me e/didi foras. to/ta turge/t mihi uxo/r, scio, domi. {&7Tr&.} Re/s parata e/st mala in ve/sperum huic seni. nam e/t cenandum e/t cubandu/mst ei male. @1 {&7Si&.} Quo/m magis co/gito cu/m meo animo: si/ quis dota/tam uxorem a/tque anum habet, ne/minem so/llicitat so/por: ibi omnibus i/re dormi/tum odio est ve/luti nunc mihi e/xsequi ce/rta res e/st, ut abeam po/tius hinc a/d forum qua/m domi cubem. a/tque pol ne/scio, ut mo/ribus sient vo/strae: haec sa/t scio qua/m me habeat male. * * * pe/ius postha/c fore qua/m fuit mihi. {&7Tr&.} A/bitus tuos ti/bi, senex, fe/cerit male: ni/hil erit, quo/d deorum u/llum accusites; te i/pse iure o/ptimo me/rito incuse/s licet. te/mpus nunc e/st senem hunc a/dloqui mihi. ho/c habet. re/pperi qui/ senem du/cerem, quo/ dolo a me/ dolore/m procul pe/llerem. a/ccedam. di/ te ament plu/rimum, Simo. {&7Si&.} Sa/lvos sis, Tra/nio. {&7Tr&.} V/t vales? {&7Si&.} No/n male. qui/d agis? {&7Tr&.} Hominem o/ptumum te/neo. {&7Si&.} Amice/ facis, quo/m me lauda/s. {&7Tr&.} Decet. {&7Si&.} Ce/rte. quin m[2utuomst]2: he/rcle ted hau/ bonum te/neo servo/m [2manu]2. [{&7Theopr&.} Hei/a, masti/gia, ad me/ redi. {&7Tr&.} Iam i/sti ero.] {&7Si&.}] qui/d nunc? quam mo/x? {&7Tr&.} Quid est? {&7Si&.} Quo/d solet fi/eri hic @1 i/ntus. {&7Tr&.} Quid id est? {&7Si&.} Scis iam qui/d loquar. si/c decet. * * morem geras. vi/ta quam si/t brevis, * simul co/gita. {&7Tr&.} * quid * ehem, vi/x tandem perce/pi super his re/bus nostris te/ loqui. {&7Si&.} mu/sice hercle a/gitis aeta/tem, ita ut vo/s decet, ٭vino et victu probo, piscatu electili vitam colitis. % {&7Tr&.} Immo vita antehac erat: nunc nobis omnia haec exciderunt [2simul]2. {&7Si&.} Quidum? {&7Tr&.} Ita o/ppido occidimus omnes, Simo. {&7Si&.} Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc processerunt. {&7Tr&.} Ita ut dicis facta hau nego. nos profecto probe ut voluimus viximus. se/d, Simo, ita nunc ventus navem [2nostram]2 deseruit. {&7Si&.} Quid est? quo/ modo? {&7Tr&.} Pe/ssimo. {&7Si&.} Quae/ne subdu/cta erat tu/to in terra? {&7Tr&.} Ei/. {&7Si&.} Quid est? {&7Tr&.} Me/ miserum, occidi. {&7Si&.} Qui/? {&7Tr&.} Quia venit navis, nostrae navi quae frangat % ratem. {&7Si&.} Vellem u/t tu velles, Tranio. sed quid est negoti? {&7Tr&.} Eloquar. erus pe/regre venit. {&7Si&.} Tunc [2tibi]2 * portenditur, inde fe/rriterium, postea [2crux. {&7Tr&.} Per tua te g]2enua obsecro, @1 護ne indi/cium ero facias meo. {&7Si&.} E/ me, ne quid metuas, nil sciet. {&7Tr&.} Patrone, salve. {&7Si&.} Nil moror mi istius modi clientis. {&7Tr&.} Nunc hoc quod ad te noster me misit senex_ {&7Si&.} Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo: iam de istis rebus voster quid sensit senex? {&7Tr&.} Nil quicquam. {&7Si&.} Numquid increpavit filium? {&7Tr&.} Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * nunc te hoc orare iussit opere maximo, ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas. {&7Si&.} Non sunt venales. {&7Tr&.} Scio equidem istuc. sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum. {&7Si&.} Quid ergo somniavit? {&7Tr&.} Ego dicam tibi. dare volt uxorem filio quantum potest, ad eam rem facere volt novom gynaeceum. nam sibi laudavisse hasce ait architectonem nescio quem exaedificatas insanum bene; nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis. nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti u/mbram aestate ti/bi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem. {&7Si&.} Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen @1 sol semper hic est usque a mani ad vesperum: quasi flagitator astat usque ad ostium, nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst. {&7Tr&.} Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? {&7Si&.} Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico. {&7Tr&.} At tamen inspicere volt. {&7Si&.} Inspiciat, si lubet; si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo ipse aedificato. {&7Tr&.} Eon, voco huc hominem? {&7Si&.} I, voca. {&7Tr&.} Alexa/ndrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas duo re/s gessisse: quid mihi fiet tertio, qui solus facio facinora immortalia? vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex. novicium mihi quaestum institui non malum: nam muliones mulos clitellarios habent, at e/go habeo homines clitellarios. magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt. nunc hu/nc hau scio a/n conloqua/r. congrediar. heus The/opropides. {&7Th&.} He/m quis hic no/minat me? {&7Tr&.} Ero/ servos mu/ltis modi/s fidus. {&7Th&.} V/nde is? {&7Tr&.} Quod me miseras, adfero omne impetratum. {&7Th&.} Quid illi/c, opsecro, tam diu destitisti? {&7Tr&.} Seni non erat otium, id sum opperitus. {&7Th&.} Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis. {&7Tr&.} Heus tu, si voles verbum ho/c cogitare, @1 simul flare sorbereque haud factu facilest. ego hi/c esse et i/llic simitu hau po/tui. {&7Th&.} Quid nunc? {&7Tr&.} Vise, specta tuo usque arbitratu. {&7Th&.} Age [2i]2, duce me. {&7Tr&.} Num moror? {&7Th&.} Supsequor te. {&7Tr&.} Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. sed ut maestus est se hasce [2aedis]2 vendidisse. {&7Th&.} Quid tandem? {&7Tr&.} Orat ut suadeam Philolacheti, ut istas remittat sibi. {&7Th&.} Haud opinor. sibi quisque ruri metit. si male emptae forent, nobis istas redhibere haud liceret. lucri quidquid est, id domum trahere oportet. misericordias * hominem oportet. {&7Tr&.} Morare hercle * facis. subsequere. {&7Th&.} Fiat. do/ tibi ego opera/m. {&7Tr&.} Senex illi/c est. em, tibi a/dduxi hominem. {&7Si&.} Sa/lvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. {&7Th&.} Dei te ament. {&7Si&.} Inspicere te aedis has velle aiebat mihi. {&7Th&.} Nisi tibi est incommodum. {&7Si&.} Immo commodum. i intro atque inspice. {&7Th&.} At enim mulieres_{&7Si&.} Cave tu ullam flocci faxis mulierem. qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas. {&7Th&.} Tamquam? {&7Tr&.} Ah, cave tu i/lli obiectes nunc in aegritudine, te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex? {&7Th&.} Video. {&7Tr&.} Ergo inridere ne videare et gestire admodum; noli facere mentionem te [2has]2 emisse. {&7Th&.} Intellego, et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni. @1 quid nunc? {&7Si&.} Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. {&7Th&.} Bene benigneque arbitror te facere. {&7Si&.} Factum edepol volo. [vin qui perductet? {&7Th&.} Apage istum perductorem, non placet. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.] {&7Tr&.} Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi? {&7Th&.} Luculentum edepol profecto. {&7Tr&.} Age specta postes cuius modi, quanta firmitate facti et quanta crassitudine. {&7Th&.} Non videor vidisse postis pulchriores. {&7Si&.} Pol mihi eo pretio empti fuerant olim. {&7Tr&.} Audin 'fuerant' dicere? vix videtur continere lacrimas. {&7Th&.} Quanti hosce emeras? {&7Si&.} Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi. {&7Th&.} Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi. {&7Tr&.} Quapropter? {&7Th&.} Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. {&7Tr&.} Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet. atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice; non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus. viden coagme/nta in foribus? {&7Th&.} Video. {&7Tr&.} Specta, quam arte dormiunt. {&7Th&.} Dormiunt? {&7Tr&.} Illud quidem, ut conivent, volui dicere. satin habes? {&7Th&.} Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet. {&7Tr&.} Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos? {&7Th&.} Non edepol video. {&7Tr&.} At ego video. nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat. quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. iam vides? {&7Th&.} Profecto nullam equidem illic cornicem intuor. {&7Tr&.} At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis conspicari, si volturios forte possis contui. {&7Th&.} Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem. @1 {&7Tr&.} Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier. {&7Th&.} Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent. {&7Si&.} Latius de/mum est operae pretium ivisse. {&7Th&.} Recte edepol mones. {&7Si&.} Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia. nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium. {&7Th&.} Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam. {&7Si&.} Aedis dico. {&7Th&.} Ergo intro eo igitur sine perductore. {&7Si&.} Ilicet. {&7Th&.} Ibo intro igitur. {&7Tr&.} Mane sis videam, ne canis_{&7Th&.} Agedum vide. ѭ{&7Tr&.} Est! abi, canis. est! abin die/recta? abin hinc in malam crucem? at etiam restas? est! a/bi istinc. {&7Si&.} Nil pericli est, age [2modo]2. tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet. eo ego hinc ad forum._{&7Th&.} Fecisti commode, bene ambula. Tranio, age, canem istam a foribus [2aliquis]2 abducat face, etsi non metuenda est. {&7Tr&.} Quin tu illam aspice ut placide accubat; nisi molestum vis videri te atque ignavom. {&7Th&.} Iam ut lubet. sequere hac me igitur._{&7Tr&.} Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis._ @@@@{1IV.i}1 {&7Phaniscvs&} Servi/ qui, quom culpa/ carent, tame/n malum metuont, ei so/lent esse eris uti/biles. nam illi/ qui nil metuo/nt postquam sunt ma/lum meriti, stulta/ sibi expetunt consi/lia: exe/rcent sese ad cu/rsuram, [fugiunt] sed ei/ si reprehensi/ sunt, @1 fa/ciunt de malo/ peculiu/m quod nequeunt [2de/ bono]2. ୸augent ex pauxillo * de parant. mihi in pectore consili * malam rem prius quam ut meum * ut adhu/c fuit, mihi corium e/sse oportet, since/rum atque ut votem ve/rberari. si hui/c impera/bo, probe/ tectum habe/bo, malu/m quom implui/t ceteris, ne implua/t mi. nam ut se/rvi volu/nt esse erum, ita solet * boni/ sunt: [2bonu/st]2; improbi/ sunt, malu/s fit. nam nu/nc domi nostrae tot pe/ssimi vivont, pecu/li sui/ prodigi/, plagige/ruli. ubi adversum ut eant vocantur ero: 'non eo, molestus ne sis. scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.' be/ne merens ho/c preti inde a/bstuli. abii/ foras. ﭸso/lus nunc eo advo/rsum ero ex plu/rimis servis. ho/c die cra/stini quo/m erus resci/verit, ma/ne castiga/bit eos bu/bulis exuviis. po/stremo minoris pendo tergum illorum, quam meum: illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio. @@@@{1IV.ii}1 {&7Pinacivm&} Ma/ne tu atque adsiste i/lico, Pha/nisce. etiam respicis? {&7Phan&.} Mi/hi molestus ne sies. @1 {&7Pin&.} Vi/de ut fastidit simia. mane/sne ilico, i/mpure pa/rasite? {&7Phan&.} * qui/ parasitus sum? {&7Pin&.} E/go enim dicam: ci/bo perduci po/tis es quovis. {&7Phan&.} Mihi su/m, libet esse. quid i/d curas? {&7Pin&.} Fero/cem faci/s, quia te e/rus amat. {&7Phan&.} Vah, oculi/ dolent. {&7Pin&.} Cur? {&7Phan&.} Quia fu/mus molestust. {&7Pin&.} Tace si/s, faber, qui cu/dere soles plu/mbeos nummos. {&7Phan&.} No/n potes tu co/gere me, ut ti/bi male dicam. novi/t erus me. {&7Pin&.} Sua/m quidem po/l culcitulam opo/rtet. {&7Phan&.} Si so/brius sis, male no/n dicas. {&7Pin&.} Tibi obte/mperem, cum tu mi/hi nequeas? {&7Phan&.} A/t tu mecum, pe/ssime, ito adve/rsus; quaeso hercle abstine ia/m sermonem de istis rebus. {&7Pin&.} Faciam, et pultabo fores. heus, e/cquis hic est, ma/ximam qui hi/s iniuriam foribu/s defendat? e/cquis has aperi/t foris? nemo hi/nc quidem foras e/xit. ut esse a/ddecet nequam homine/s, ita sunt. sed eo/ magis cauto est o/pus, ne huc exea/t qui male me mu/lcet. @@@@{1III.iii}1 {&7Tranio&} Qui/d tibi visum est mercimoni? {&7Theopropides&} * totus gaudeo. {&7Tr&.} Num nimio emptae tibi videntur? {&7Th&.} Numquam edepol ego me scio @1 vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce. {&7Tr&.} Ecquid placent? {&7Th&.} Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent. {&7Tr&.} Cuius modi gynaeceum? quid porticum? {&7Th&.} Insanum bonam. non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo. {&7Tr&.} Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus sumus commensi. {&7Th&.} Quid igitur? {&7Tr&.} Longe omnium longissima est. {&7Th&.} Di immortales, mercimoni lepidi. [2si]2 hercle nunc ferat sex talenta magna argenti pro istis praesentaria, numquam accipiam. {&7Tr&.} Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam. {&7Th&.} Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio. {&7Tr&.} Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito, qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret, quod isti dedimus arraboni. {&7Th&.} Servavisti omnem ratem. nempe octoginta debentur huic minae? {&7Tr&.} Hau nummo amplius. {&7Th&.} Hodie accipiat. {&7Tr&.} Ita enim vero, ne qua causa subsiet. vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero. {&7Th&.} At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi. {&7Tr&.} Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere? {&7Th&.} Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi? {&7Tr&.} Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi? {&7Th&.} Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo. sat sapio, si aps te modo uno caveo. {&7Tr&.} Tecum sentio. {&7Th&.} Nunc abi ru/s, dic me advenisse filio. {&7Tr&.} Faciam, ut iubes. {&7Th&.} Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum. {&7Tr&.} Licet. nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam. dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim._ @1 @@@@{1IV.ii}1 {&7Phan&.} Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit, neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio. {&7Th&.} Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? quid volunt? quid intro spectant? {&7Pin&.} Pergam pultare ostium. heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? {&7Th&.} Quae haec est fabula? {&7Pin&.} Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus. {&7Th&.} Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis? {&7Phan&.} Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? {&7Th&.} Nihil ad me attinet? {&7Phan&.} Nisi forte factu's praefectus novos, qui res alienas procures, quaeras videas audias. {&7Th&.} Non sunt istae aedis, ubi statis. {&7Phan&.} Quid ais? an iam vendidit aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex. {&7Th&.} Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? {&7Phan&.} Eloquar. erus hic noster potat. {&7Th&.} Erus hic voster potat? {&7Phan&.} Ita loquor. {&7Th&.} Puere, nimium delicatu's. {&7Phan&.} Ei advorsum venimus. {&7Th&.} Cui homini? {&7Phan&.} Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi? {&7Th&.} Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum. {&7Phan&.} Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? {&7Th&.} Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus. {&7Pin&.} Senex hic elleborosust certe. {&7Phan&.} Erras pervorse, pater. nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare. {&7Th&.} Quin sex menses iam hic nemo habitat. {&7Pin&.} Somnias. {&7Th&.} Egone? {&7Pin&.} Tu. {&7Th&.} Tu ne molestu's. sine me cum puero loqui. @1 nemo habitat. {&7Phan&.} Habitat profecto, na/m heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier. {&7Th&.} Quid ais? {&7Phan&.} Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi, scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas %ducere. {&7Th&.} Quis istaec faciebat? {&7Phan&.} Philolaches. {&7Th&.} Qui Philolaches? {&7Phan&.} Quoius patrem Theopropidem esse opinor. {&7Th&.} Ei [2mihi]2, occidi, si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier. ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est, cu/m ero vostro? {&7Phan&.} Hic, inquam. {&7Th&.} Puere, praeter speciem stultus es. vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam sa/tis fuerit biberis. {&7Phan&.} Quid est? {&7Th&.} Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris. {&7Phan&.} Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum. Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides. qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam liberavit. {&7Th&.} Philolachesne ergo? {&7Phan&.} Ita, Philematium quidem. {&7Th&.} Quanti? {&7Phan&.} Triginta. {&7Th&.} Talentis? {&7Phan&.} $*MA\ TO\N *)APO/LLW&, sed minis. {&7Th&.} Liberavit? {&7Phan&.} Liberavit valide, triginta minis. {&7Th&.} Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi? {&7Phan&.} Aio. {&7Th&.} Atque eam manu emisisse? {&7Phan&.} Aio. {&7Th&.} Et, postquam eius hinc pater @1 sit profectus peregre, perpotasse assiduo, a/c simul tuo cum domino? {&7Phan&.} Aio/. {&7Th&.} Quid? is aedis emit has hinc proxumas? {&7Phan&.} Non aio. {&7Th&.} Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori? {&7Phan&.} Neque istud aio. {&7Th&.} Ei, perdis. {&7Phan&.} Immo suom patrem illic perdidit. {&7Th&.} Vera cantas. {&7Phan&.} Vana vellem. patris amicu's videlicet. {&7Th&.} Eu edepol patrem eius miserum praedicas. {&7Phan&.} Nihil hoc quidem est, triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit. {&7Th&.} Perdidit patrem. {&7Phan&.} Vnus istic servos est sacerrimus, Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet. edepol ne me eiu/s patris mi/sere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus. {&7Th&.} Si quidem istaec vera sunt. {&7Phan&.} Quid meream, quam ob rem mentiar? {&7Pin&.} Heus vos, ecquis hasce aperit? {&7Phan&.} Quid istas pultas, ubi nemo intus est? alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam atque porro quaeritemus [2illos]2. sequere hac me. [2{&7Pin&.} Sequor]2. {&7Th&.} Puere, iamne abis? {&7Phan&.} Libertas paenulast tergo tuo: mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam._ @@@@{1IV.iii}1 {&7Th&.} Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio, non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui, @1 sed etiam in terras solas orasque ultumas sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio. verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius meus emit. quid agis tu? {&7Simo&} A foro incedo domum. {&7Th&.} Numquid processit ad forum hodie novi? {&7Si&.} Etiam. {&7Th&.} Quid tandem? {&7Si&.} Vidi efferri mortuom. {&7Th&.} Hem. {&7Si&.} [Novom unum: vidi mortuom efferri foras.] modo eum vixisse aiebant. {&7Th&.} Vae capiti tuo. {&7Si&.} Quid tu otiosus res novas requiritas? {&7Th&.} Quia hodie adveni peregre. {&7Si&.} Promisi foras, ad cenam ne me te vocare censeas. {&7Th&.} Haud postulo edepol. {&7Si&.} Verum cras, nisi [2quis]2 prius vocaverit me, vel apud te cenavero. {&7Th&.} Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis es occupatus, operam mihi da. {&7Si&.} Maxime. {&7Th&.} Minas quadraginta accepisti, quod sciam, a Philolachete? {&7Si&.} Numquam nummum, quod sciam. {&7Th&.} Quid, a Tra/nione servo? {&7Si&.} Multo [2hercle]2 id minus. {&7Th&.} Quas arraboni tibi dedit? {&7Si&.} Quid somnias? {&7Th&.} Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo potesse dissimulando infectum hoc reddere. {&7Si&.} Quid autem? {&7Th&.} Quod me apsente hic tecum filius negoti gessit. {&7Si&.} Mecum ut ille hic gesserit, dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die? {&7Th&.} Minas tibi octoginta argenti debeo. {&7Si&.} Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo. @1 fides servanda est, ne ire infitias postules. {&7Th&.} Profecto non negabo debere, et dabo; tu cave quadraginta accepisse hinc te neges. {&7Si&.} Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi. [2quadraginta istas cur mih]2i argenti minas fil[2ius, ut ais, debebat? {&7Th&.}]2 Ego dicam tibi. ta[2lentis duobus, Tranio ut dixit]2 mihi, de te aedis [2emit. {&7Si&.} De me]2 ille aedis emerit? * * * {&7Si&.} Te velle uxorem aiebat tuo nato dare, ideo aedificare hic velle aiebat in tuis. {&7Th&.} Hic aedificare volui? {&7Si&.} Sic dixit mihi. {&7Th&.} Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis. vicine, perii, interii. {&7Si&.} Numquid Tranio turbavit? {&7Th&.} Immo e/xturbavit omnia. deludificatust me/ hodie indignis modis. {&7Si&.} Quid tu/ ais? {&7Th&.} Haec res sic est ut narro tibi: deludificatust me hodie in perpetuom modum. nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des. {&7Si&.} Quid vis? {&7Th&.} I mecum [2hinc]2, obsecro, [2ad te]2 una simul. {&7Si&.} Fiat. {&7Th&.} Servorumque operam et lora mihi cedo. {&7Si&.} Sume. {&7Th&.} Eademque opera hae/c tibi narravero, quis med exemplis hodie ludificatus est. @@@@{1V.i}1 {&7Tranio&} Qui/ homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit; @1 atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio. na/m erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omne/m legionem, e/t maris et feminas. postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos, capio consilium, ut senatum congerronum convocem. quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant. ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast: pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere. nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem. non amicus alius quisquamst * aut * pro * ille qui * ero simul. * praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror. sed quid hoc e/st, quod foris concrepuit proxima vicinia? erus meu/s hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo. {&7Theopropides&} Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem, continuo exiliatis. manicas celeriter conectite. ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum, cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe. {&7Tr&.} Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio. @1 {&7Th&.} Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit. non ego illi e/xtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam. dissimulabo me horum quicquam scire. {&7Tr&.} O mortalem malum, alter hoc Athenis nemo doctior dici potest. verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest. adgrediar hominem, appellabo. {&7Th&.} Nunc ego ille hu/c veniat velim. {&7Tr&.} Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi. {&7Th&.} Euge, Tranio, quid agitur? {&7Tr&.} Veniunt rure rustici. Philolaches iam hic aderit. {&7Th&.} Edepol mi opportune advenerit. nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum. {&7Tr&.} Quidum? {&7Th&.} Quia negat novisse vos. {&7Tr&.} Negat? {&7Th&.} Nec vos sibi nummum umquam argenti dedisse. {&7Tr&.} Abi, lu/dis me, credo haud negat. {&7Th&.} Quid iam? {&7Tr&.} Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem [2edepol]2 haud negat. {&7Th&.} Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi vendidisse. {&7Tr&.} Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro? {&7Th&.} Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi, neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est]. * * * {&7Th&.} Dixi ego istuc idem illi. {&7Tr&.} Quid ait? {&7Th&.} Servos pollicitust dare suos mihi omnes quaestioni. {&7Tr&.} Nugas. numquam edepol dabit. {&7Th&.} Dat profecto. {&7Tr&.} Quin i cum illo in ius. sine inveniam. {&7Th&.} Mane. experiar, ut opinor. certum est. {&7Tr&.} [2Immo]2 mihi hominem cedo. vel hominem iube aedis % mancipio poscere. {&7Th&.} Immo hoc primum volo, quaestioni accipere servos. {&7Tr&.} Faciundum edepol censeo. @1 {&7Th&.} Quid si igitur ego accersam homines? {&7Tr&.} Factum iam esse oportuit. ego interim hanc aram occupabo. {&7Th&.} Quid ita? {&7Tr&.} Nullam rem sapis. ne/ enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit. hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio. {&7Th&.} Surge. {&7Tr&.} Minime. {&7Th&.} Ne occupassis, obsecro, aram. {&7Tr&.} Cur? {&7Th&.} Scies. quia enim id maxime volo, ut illi i/stoc confugiant. sine: tanto apud iu/dicem hunc argenti condemnabo facilius. {&7Tr&.} Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem? {&7Th&.} Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo. {&7Tr&.} Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens. tum consilia firmiora sunt de divinis locis. {&7Th&.} Surge, ne nugare. aspicedum contra me. {&7Tr&.} Aspexi. {&7Th&.} Vides? {&7Tr&.} Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame. {&7Th&.} Quidum? {&7Tr&.} Quia nil [2illi]2 quaesti sit. mali hercle ambo sumus. {&7Th&.} Perii. {&7Tr&.} Quid tibi est? {&7Th&.} Dedisti verba. {&7Tr&.} Qui tandem? {&7Th&.} Probe med emunxti. {&7Tr&.} Vide sis, satine recte: num mucci fluont? {&7Th&.} Immo etiam cerebrum quoque omne e/ capite emunxti meo. nam omnia male facta vestra repperi radicitus, non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus. {&7Tr&.} Numquam edepol hodie [2hinc, si vivo,]2 invitus desistam tibi. {&7Th&.} Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari. @1 {&7Tr&.} Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior. {&7Th&.} Exempla edepol faciam ego in te. {&7Tr&.} Quia placeo, exemplum expetis? {&7Th&.} Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium? {&7Tr&.} Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris. {&7Th&.} Aliud te rogo. {&7Tr&.} Aliud ergo nunc tibi respondeo. sed eccum tui gnati sodalem video hu/c incedere Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles. @@@@{1V.ii}1 {&7Callidamates&} Vbi somno sepelivi omnem atque e/dormivi crapulam, Philolaches venisse [2dixit]2 mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem ad[2venientem]2 servos ludificatus sit, ait se metuere in conspe[2ctum sui patris pr]2ocedere. nunc ego de sodalitate solus sum orator datus, qui a patre eius conciliarem pacem. a/tque eccum optime. iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides, peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face. {&7Th&.} Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. {&7Call&.} Quin venis? {&7Tr&.} Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet. {&7Th&.} Verbero, etiam inrides? {&7Tr&.} Quian me pro te ire ad cenam autumo? {&7Th&.} Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem. {&7Call&.} Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. {&7Tr&.} Quid taces? {&7Call&.} Sed tu, istuc quid confugisti in aram? {&7Tr&.} Inscitissimus adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim: nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa. {&7Th&.} Filium corrupisse aio te meum. {&7Tr&.} Ausculta modo. @1 fateor potavisse, amicam liberasse absente te, faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus? {&7Th&.} Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus. {&7Call&.} Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero. {&7Th&.} Maxime, accipito hanc [2tute]2 ad te litem. {&7Tr&.} Enim istic captio est. fac ego ne metuam * ut tu meam timeas vicem. {&7Th&.} Iam minoris [2omnia alia fa]2cio, prae quam quibus modis me ludificatust. {&7Tr&.} Bene hercle factum, et factum gaudeo: sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido. {&7Th&.} Quid ego nunc faciam? {&7Tr&.} Si amicus Diphilo aut Philemoni es, dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit: optumas frustrationes dederis in comoediis. {&7Call&.} Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. {&7Th&.} Licet. {&7Call&.} Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo. is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, stultitiae adulescentiaeque e/ius ignoscas: tuost; scis solere illanc aetatem tali ludo ludere. quidquid fecit, una nobiscum fe/cit: nos deliquimus. faenus, sortem sumptumque omnem, qui/ amica [2empta]2 est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo. {&7Th&.} Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis @1 quam tu; neque [2iam]2 illi sum iratus neque quicquam suscenseo. immo me praesente amato bibito, facito quod lubet: si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici/ habeo satis. {&7Call&.} Dispudet. {&7Tr&.} [2Post]2 istam veniam quid me fiet nunciam? {&7Th&.} Verberibus caedere multum pendens. {&7Tr&.} Tamen etsi pudet? {&7Th&.} Interimam hercle ego [2te]2, si vivo. {&7Call&.} Fac istam cunctam gratiam: Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea. {&7Th&.} Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, quam ut non e/go istum pro suis factis pessumis pessum premam. {&7Call&.} Mitte quaeso. {&7Th&.} Istumne [2ut mittam]2? viden ut astat furcifer? {&7Call&.} Tranio, quiesce, si sapis. {&7Th&.} Tu quiesce hanc rem modo petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero. {&7Tr&.} Nihil opust profecto. {&7Call&.} A/ge iam, sine te [2hoc]2 exorarier. {&7Th&.} Nolo ores. {&7Call&.} Quaeso hercle. {&7Th&.} Nolo, inquam, ores. {&7Call&.} Nequiquam nevis. hanc modo noxiam unam, quaeso, [2missam]2 fac causa mea. {&7Tr&.} Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam: ibi utru/mque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe. {&7Call&.} Sine te exorem. {&7Th&.} Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam. spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date. @1 @@@@{1PERSA}1 @@@@{1I.i}1 {&7Toxilvs&} Qui ama/ns egens ingressus est princeps in Amoris vias, supera/vit aerumnis suis aerumnas Herculi. nam cu/m leone, cum e/xcetra, cum ce/rvo, cum apro Aeto/lico, cum avibu/s Stymphalici/s, cum Antaeo de/luctari ma/velim, quam cu/m Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, nec quicquam nisi 'non est' sciunt mihi respondere quos rogo. {&7Sagaristio&} Qui ero/ suo servi/re volt bene se/rvos servitu/tem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae ero/ placere ce/nseat praese/nti atque apsenti/ suo. ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me e/rus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat. {&7Tox&.} Qui/s illic est qui co/ntra me astat? {&7Sag&.} Qui/s hic est qui sic co/ntra me astat? @1 {&7Tox&.} Similis est Sagaristionis. {&7Sag&.} Toxilus hi/c quidem meus amicust. {&7Tox&.} I/s est profecto. {&7Sag&.} Eum esse opinor. {&7Tox&.} Congrediar. {&7Sag&.} Contra adgredibor. {&7Tox&.} O Sagaristio, di ament te. {&7Sag&.} O Toxile/, dabunt di quae exoptes. u/t vales? {&7Tox&.} V/t queo. {&7Sag&.} Qui/d agitur? {&7Tox&.} Vi/vitur. {&7Sag&.} Sa/tin ergo ex sententia? {&7Tox&.} Si eveniunt quae exopto, satis. {&7Sag&.} Nimis stu/lte amicis utere. {&7Tox&.} Quid iam? {&7Sag&.} Imperare oportet. {&7Tox&.} Mihi quidem tu ia/m eras mortuos, quia non te visitabam. {S.} Negotium edepol_{T.} Ferreum fortasse? {S.} Plusculum annum fui prae/ferratus apud molas tribunus vapularis. {&7Tox&.} Vetus iam i/staec militiast tua. {&7Sag&.} Satin tu u/sque valuisti? {&7Tox&.} Hau probe. {&7Sag&.} Ergo edepol palles. {&7Tox&.} Saucius factus sum in Veneris proelio: sagitta/ Cupido cor meum transfixit. {&7Sag&.} Iam servi hic amant? {&7Tox&.} Qui/d ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem quibus sat esse non queam? {&7Sag&.} Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus. {&7Tox&.} Ba/silice a/gito eleu/theria. {&7Sag&.} Qui/d iam? {&7Tox&.} Quia erus peregri est. {&7Sag&.} Ain tu, pe/regri est? {&7Tox&.} Si tu tibi bene esse po/te pati, veni: vi/ves mecum, ba/silico accipiere victu. {&7Sag&.} Va/h, iam scapulae pruriunt, quia te i/staec audivi loqui. {&7Tox&.} Sed hoc me u/num excruciat. {&7Sag&.} Quidnam id est? {&7Tox&.} Hae/c dies summa ho/die est, mea ami/ca sitne li/bera, an se/mpiternam se/rvitutem se/rviat. {&7Sag&.} Quid nu/nc vis ergo? @1 {&7Tox&.} [2Fa/cere ami]2cum tibi me potis es sempiternum. {&7Sag&.} Quem ad modum? {&7Tox&.} V/t mihi des nummos sescentos, quo/s pro capite illius pendam, quo/s continuo tibi reponam in hoc tri/duo, aut quadriduo. age fi/ benignus, subveni. {&7Sag&.} Qua co/nfidentia rogare tu a/ med argentum tantum audes, i/mpudens? quin si egomet totus ve/neam, vix recipi potis est quo/d tu me rogas; nam tu/ aquam a pu/mice nunc po/stulas, qui i/psus sitiat. {&7Tox&.} Sicine hoc te mihi fa/cere? {&7Sag&.} Quid faciam? {&7Tox&.} Rogas? alicu/nde exora mutuom. {&7Sag&.} Tu fa/c idem quod rogas me. {&7Tox&.} Quaesivi, nusquam repperi. {&7Sag&.} Quaeram equidem, si quis credat. {&7Tox&.} Nempe habeo in mundo. {&7Sag&.} Si id domi esset mihi, iam pollicerer: hoc meumst ut faciam sedulo. {&7Tox&.} Quidquid erit, recipe te ad me. quaere/ tamen, ego item sedulo. {&7Sag&.} Si quid erit, [2te fac]2iam ut scias. {&7Tox&.} * obsecro te resecro[2que]2, operam da ha/nc mihi fide/lem. {&7Sag&.} Ah, odio me e/nicas. {&7Tox&.} Amo/ris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio. {&7Sag&.} At pol ego aps te concessero._{&7Tox&.} Iamne a/bis? bene ambulato. sed recipe quam primum potes, cave fu/as mi in quaestione. usque ero domi, dum excoxero lenoni malam [2rem magnam]2._ @@@@{1I.ii}1 {&7Satvrio&} Veterem atque antiquom quaestum maio[2rum meum]2 servo atque obtineo et magna cum cura colo. nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, @1 quin parasitando paverint ventres suos: pate/r, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos quasi mures semper edere alienum cibum, neque edacitate eos quisquam poterat vincere; atque eis cogno/mentum erat duri/s Capitonibus. unde e/go hunc quaestum optineo et maiorum locum. neque quadrupulari me volo, neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona, neque illi/ qui faciunt mihi placent. planen loquor? nam publicae rei causa quicumque id facit magis qua/m sui quaesti, animus induci potest, eum esse civem e/t fidelem e/t bonum. sed * * si legirupam qui damnet, det in publicum dimidium; atque etiam in ea lege adscribier: ubi quadrupulator quempiam iniexit manum, tantidem ille illi rursus iniciat manum, ut aequa parti prodeant ad tris viros: si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant, qui hic albo rete a/liena oppugnant bona. sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam, ubi sint magistratus, quos curare oporteat? nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias, quieri/ntne recte necne, num afuerit febris, opertaen fuerint, ne quis obreptaverit. sed aperiuntur aedes, remorandust gradus. @1 @@@@{1I.iii}1 {&7Toxilvs&} Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia hodie illam faciat leno libertam suam. sed eccu/m parasitum, quoius mi auxilio est opus. simulabo quasi non videam: ita alliciam virum. curate istic vos atque adproperate ocius, ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero. commisce mulsum, struthea % coluthequam appara, bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. iam po/l ille hic aderit, credo, congerro meus. {&7Sat&.} Me dicit, euge. {&7Tox&.} Lautum credo e balineis iam hic adfuturum. {&7Sat&.} Vt ordine omnem rem tenet. {&7Tox&.} Collyrae facite ut madeant et colyphia, ne mihi inco/cta detis. {&7Sat&.} Rem loquitur meram. nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias; tum nisi cremore crassost ius collyricum, nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum: quasi %iuream esse ius decet collyricum. nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo. {&7Tox&.} Prope me hic nescio quis loquitur. {&7Sat&.} O mi Iuppiter terrestris, te coepulonus compellat tuos. {&7Tox&.} O Saturio, opportune advenisti mihi. {&7Sat&.} Mendacium edepol dicis, atque haud te decet: @1 nam essurio venio, non advenio saturio. {&7Tox&.} At edes, nam iam intus ventris fumant focula. calefieri iussi reliquias. {&7Sat&.} Pernam quidem ius est adponi frigidam postridie. {&7Tox&.} Ita fieri iussi. {&7Sat&.} Ecquid hallecis? {&7Tox&.} Vah, rogas? {&7Sat&.} Sapis mu/ltum ad genium. {&7Tox&.} Sed [2tu]2, ecquid meministi, here qua de re ego tecum mentionem feceram? {&7Sat&.} Memini: ut murena et conger ne calefierent; nam nimio melius oppectuntur frigida. sed quid cessamus proelium committere? dum mane est, omnis esse mortalis decet. {&7Tox&.} Nimis pae/ne manest. {&7Sat&.} Mane quod tu occeperis negotium agere, id totum procedit diem. {&7Tox&.} Quaeso animum advorte hoc. ia/m heri narravi tibi tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi dares utendos mutuos. {&7Sat&.} Memini et scio, et te me orare et mihi non esse quod darem. nihili parasitus est, cui a/rgentum domi est: lubido extemplo coeperest convivium, tuburcinari de suo, si quid domi est. cynicum esse egentem oportet parasitum probe: ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo. {&7Tox&.} Iam nolo argentum: filiam utendam tuam mihi da. {&7Sat&.} Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi. {&7Tox&.} Non ad istuc quod tu insimulas. {&7Sat&.} Quid eam vis? {&7Tox&.} Scies. quia forma lepida et liberali est. {&7Sat&.} Res itast. @1 {&7Tox&.} Hic leno neque te novit neque gnatam tuam. {&7Sat&.} Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? {&7Tox&.} Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes. {&7Sat&.} Cupio hercle. {&7Tox&.} Tum tu me sine illam vendere. {&7Sat&.} Tun illam vendas? {&7Tox&.} Immo alium adlegavero qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet. sicut istic leno non sex menses Megaribus huc est cum commigravit. {&7Sat&.} Pereunt reliquiae. posterius istuc tamen potest. {&7Tox&.} Scin quam potest? numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; atque/ nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria. quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis? {&7Sat&.} Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, dum saturum vendas. {&7Tox&.} Hoc, si facturu's, face. {&7Sat&.} Faciam equidem quae vis. {&7Tox&.} Bene facis. propera, abi domum; praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur: ubi se natam praedicet, qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit. sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet; et ut adfleat, cum ea memoret. {&7Sat&.} Etiam tu taces? ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis. {&7Tox&.} Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. {&7Sat&.} Eu, probe. {&7Tox&.} Quasi sit peregrinus. {&7Sat&.} Laudo. {&7Tox&.} Et tu gnatam tuam ornatam adduce lepide in peregrinum modum. {&7Sat&.} $*PO/QEN& ornamenta? {&7Tox&.} Abs chorago sumito; @1 dare debet: praebenda aediles locaverunt. {&7Sat&.} Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio. {&7Tox&.} Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu. {&7Sat&.} Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero._ {&7Tox&.} Abi et istuc cura. interibi ego/ puerum volo mittere ad amicam meam, u/t habeat animum bonum, me esse effecturum [2hoc]2 hodie. nimis longum loquor._ @@@@{1II.i}1 {&7Sophoclidisca&} Satis fu/it i/ndoctae, i/mmemori, insi/pienti dice/re totiens. nimis ta/ndem me quidem pro/ barda et pro ru/stica reor habitam e/sse aps te. quamquam e/go vinum bibo, at ma/ndata non co/nsuevi simul bi/bere una. me qui/dem iam satis tibi spe/ctatam cense/bam esse et meos mo/res. nam equide/m te iam secto/r quintum hunc annu/m, quom interea, cre/do, ovis si i/n ludum iret, po/tuisset iam fi/eri ut probe littera/s sciret, quom interi/m tu meum ingeniu/m fans atque infans nondum etiam edi/dicisti. potin u/t taceas? potin ne/ moneas? memini e/t scio et calleo et co/mmemini. amas po/l misera: id tuos sca/tit animus. ego istu/c placidum tibi ut si/t faciam. {&7Lemniselenis&} Miser e/st qui amat._{&7Soph&.} Ce/rto is quide/m nihilist, qui ni/l amat: qui/d ei homini o/pus vita est? @1 ire/ decet me, u/t erae opseque/ns fiam, libe/ra ea opera o/cius ut sit. conve/niam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo. @@@@{1II.ii}1 {&7Toxilvs&} Sa/tin haec tibi sunt pla/na et certa? sa/tin haec meministi e/t tenes? {&7Paegnivm&} Melius quam tu qui docuisti. {&7Tox&.} Ain ve/ro, verbereum caput? {P.} Aio enim ve/ro. {T.} Quid ergo dixi? {P.} Ego recte apud illam dixero. {&7Tox&.} Non edepol scis. {&7Paeg&.} Da hercle pignus, ni omnia memini et scio, et quidem si/ scis tute, quot hodie habeas digitos in manu. {&7Tox&.} Egon dem pignus tecum? {&7Paeg&.} Audacter, si lubido est perdere. {T.} Bona pax sit potius. {P.} Tum tu igitur sine me ire. {T.} Et iubeo et sino; sed ita volo te ire, ut domi/ sis, cum ego te esse illi censeam. {&7Paeg&.} Faciam. {&7Tox&.} Quo ergo is nunc? {&7Paeg&.} Domum: uti domi sim, quom illi censeas. {&7Tox&.} Scelus tu pueri es, atque ob ista/nc rem ego aliqui te peculiabo. {&7Paeg&.} Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari nec subigi queantur umquam, ut pro e/a fide habeant iudicem. {T.} Abi modo. {P.} Ego laudabis faxo. {T.} Sed has tabellas, Paegnium, ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato. {&7Soph&.} Cesso ire ego quo missa sum? {P.} Eo ego. {T.} I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras. vola curriculo._{&7Paeg&.} Istuc marinus passer per circum solet. illic hinc abiit intro huc. sed quis haec e/st quae med advorsum incedit? {S.} Paegnium hic quidem est. {P.} Sophoclidisca hae/c peculiarest eius quo ego sum missus. {S.} Nullus esse hodie ho/c puero peior perhibetur. @1 {&7Paeg&.} Compellabo. {&7Soph&.} Commorandust. {&7Paeg&.} Apud hanc obieci * {&7Soph&.} Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales? {&7Paeg&.} Sophoclidisca, di me amabunt. {&7Soph&.} Quid me? {&7Paeg&.} Vtrum hercle [2di volent]2; sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male. {&7Soph&.} Mitte male loqui. {&7Paeg&.} Quom ut digna es dico, bene, non male loquor. {&7Soph&.} Quid agis? {&7Paeg&.} Feminam scelestam te astans contra contuor. {&7Soph&.} Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem. {&7Paeg&.} Quid male facio aut quoi male dico? {&7Soph&.} Quoi pol cumque occasio est. {&7Paeg&.} Nemo homo umquam ita arbitratust. {&7Soph&.} At pol multi esse ita sciunt. {&7Paeg&.} Heia. {&7Soph&.} Beia. {&7Paeg&.} Tuo ex ingenio mores alienos probas. {&7Soph&.} Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae. {&7Paeg&.} Satis iam dictum habeo. {&7Soph&.} Sed quid tu? confitere ut te autumo? {&7Paeg&.} Fatear, si ita sim. {&7Soph&.} Iam a/bi, vicisti. {&7Paeg&.} Abi nu/nciam ergo. {&7Soph&.} Hoc mi expedi, quo/ agis? {&7Paeg&.} Quo tu? {&7Soph&.} Dic tu. [2{&7Paeg&.} Dic tu. {&7Soph&.}]2 Prior rogavi. {&7Paeg&.} At post scies. {&7Soph&.} Eo ego hinc haud longe. {&7Paeg&.} Et quidem ego haud longe [2hinc eo]2. {&7Soph&.} Quo ergo [2is]2, scelus? {&7Paeg&.} Nisi sciero/ prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies. {&7Soph&.} Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero. {&7Paeg&.} Itane est? {&7Soph&.} Itane est. {&7Paeg&.} Mala es. {&7Soph&.} Scelestu's. {&7Paeg&.} Decet me. {&7Soph&.} Me quidem addecet. {&7Paeg&.} Quid ais? certumnest celare, quo/ iter facias, pessuma? @1 {&7Soph&.} Offirmastin occultare quo te immittas, pessume? {&7Paeg&.} Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res. nihili facio scire. valeas. {&7Soph&.} Asta. {&7Paeg&.} At propero. {&7Soph&.} Et pol ego item. {&7Paeg&.} Ecquid habes? {&7Soph&.} Ecquid tu/? {&7Paeg&.} Nil equidem. {&7Soph&.} Cedo manum ergo. {&7Paeg&.} Estne haec manus? {&7So&.} Vbi illa altera e/st furtifica laeva? {&7Pa&.} Domi eccam. huc nullam attuli. {&7Soph&.} Habes nescio quid. {&7Paeg&.} Ne me attrecta, subigitatrix. {&7Soph&.} Sin te amo? {&7Paeg&.} Male operam locas. {&7Soph&.} Qui? {&7Paeg&.} Quia enim nihil amas, quom ingratum amas. {&7Soph&.} Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, ne/, ubi versicapillus fias, foede semper servias. tu quidem haud e/tiam es octoginta pondo. {&7Paeg&.} At confidentia illa militia militatur multo magis quam pondere. atque ego hanc [nunc] operam perdo. {&7Soph&.} Quid iam? {&7Paeg&.} Quia peritae praedico. sed ego cesso. {&7Soph&.} Mane. {&7Paeg&.} Molesta es. {&7Soph&.} Ergo [2ero]2 quoque, nisi scio, quo/ agas te. {&7Paeg&.} Ad vos. {&7Soph&.} Et pol ego ad vos. {&7Paeg&.} Quid eo? {&7Soph&.} Quid id ad te attinet? {&7Pa&.} Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. {&7So&.} Odiosu's. {&7Pa&.} Lubet. numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem. {&7Soph&.} Malitia certare tecum miseria est. {&7Paeg&.} Mers tu mala es. {&7So&.} Quid est quod metuas? {&7Pa&.} Idem istuc quod tu. {&7So&.} Dic ergo * [ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.] {&7Pa&.} Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem, @1 omnes muti ut eloquerentur prius hoc qua/m ego. {&7So&.} At tu hoc face: fide data credamus. {&7Paeg&.} Novi: omnes sunt lenae levifidae, neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia. {&7So&.} Dic amabo. {&7Pa&.} Dic amabo. {&7So&.} Nolo ames. {&7Pa&.} Facile impetras. {&7Soph&.} Tecum habeto. {&7Paeg&.} Et tu hoc taceto. {&7Soph&.} Tacitum erit. {&7Paeg&.} Celabitur. {&7Soph&.} Toxilo has fero tabellas tuo ero. {&7Paeg&.} Abi, eccillum domi. at ego ha/nc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem. {&7Soph&.} Quid istic scriptum? {&7Paeg&.} Iuxta tecum, si tu nescis, nescio; nisi fortasse blanda verba. {&7Soph&.} A/beo. {&7Paeg&.} Et ego a/biero._ {&7Soph&.} Ambula._ @@@@{1II.iii}1 {&7Sagaristio&} Io/vi opulento, i/ncluto, Ope gna/to, supre/mo, valido/, viripote/nti, ope/s, spes bona/s, copia/s commoda/nti * lubens vi/tulorque merito, quia/ meo amico ami/citer hanc co/mmoditatis co/piam danu/nt, argenti mutui ut e/i egenti opem adferam; quo/d ego non magis so/mniabam neque opinabar neque censebam, eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo; nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer, dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi: stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat. nam hoc argentum a/libi abutar: boves, quos emerem, non erant; nunc et amico prosperabo et genio meo multa/ bona faciam, @1 diu quo bene erit, die u/no absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo. nunc amico homini boves do/mitos mea ex crumina largiar. nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos be/ne admordere, qui salinum servo obsignant cum sale. virtu/s, ubi occa/sio admonet, dispicere. quid faciet mihi? verberibus caedi iusserit, compe/des impingi? vapulet, ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi offe/rre potest, quin si/m peritus. sed * Toxili pu/erum Paegnium eccum. @@@@{1II.iv}1 {&7Paegnivm&} Pensu/m meum, quod datumst, co/nfeci. nunc do/mum propero. {&7Sag&.} Mane, etsi/ properas. Pae/gnium, ausculta. {&7Pa&.} Emere oportet, quem tibi oboedire/ velis. {S.} Asta. {&7Paeg&.} Exhibeas molestiam, ut opi/nor, si quid debeam, qui nunc sic tamen es molestus. {&7Sag&.} Scelerate, etiam respicis? {&7Paeg&.} Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes. {&7Sag&.} Vbi To/xilus est tuus e/rus? {&7Paeg&.} Vbi illi/ libet, ne/que te consulit. {&7Sag&.} Etiam dici/s ubi sit, vene/fice? {&7Paeg&.} Ne/scio, inquam, ulmi/triba tu. {&7Sag&.} Male di/cis maiori/. {&7Paeg&.} Prior prome/ritus perpetia/re. servam operam, linguam liberam erus iussit med habere. @1 {&7Sag&.} Dicisne mi, ubi sit Toxilus? {&7Paeg&.} Dico ut perpetuo pereas. {&7Sag&.} Caedere hodie tu restibus. {&7Paeg&.} Tua quidem, cucule, causa! non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine. {&7Sag&.} Video ego te: iam incubitatus es. {&7Paeg&.} Ita sum. quid id ad te [attinet]? at non sum, ita ut tu, gratiis. {&7Sag&.} Confidens. {&7Paeg&.} Sum hercle vero. nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras. {&7Sag&.} Potin ut molestus ne sies? {&7Paeg&.} Quod dicis facere non quis. {&7Sa&.} Abi in malam rem. {&7Pa&.} At tu domum: nam ibi tibi parata praestost. {&7Sag&.} Vadatur hic me. {&7Paeg&.} Vtinam vades desint, in carcere ut sis. {&7Sag&.} Quid hoc? {&7Paeg&.} Quid est? {&7Sag&.} Etiam, scelus, male loquere? {&7Paeg&.} Tandem ut liceat, quom servos sis, servom tibi male dicere. {&7Sag&.} Itane? specta quid dedero. {&7Paeg&.} Nil, nam nil habes. {&7Sag&.} Di deaeque me omnes perdant_ {&7Paeg&.} Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. {&7Sag&.} Atque id fiat, nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis. {&7Paeg&.} Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii. {&7Sag&.} Qui te di deaeque_scis quid hinc porro dicturus fuerim, ni linguae moderari queam. potin abeas? {&7Paeg&.} Abigis facile. nam umbra mea iam intus vapulat._{&7Sag&.} Vt istu/nc di deaeque perdant. tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus. hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem quem convenire maxime cupiebam egreditur intus. @1 @@@@{1II.v}1 {&7Toxilvs&} Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum, iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum; ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares, satin ea tenes? {&7Sophoclidisca&} Magis ca/lleo quam aprugnum callum callet._ {&7Tox&.} Propera, abi domum. * {&7Sag&.} Nunc ego huic graphice facetus fiam. subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose. {&7Tox&.} Sed qui/s hic ansatus ambulat? {&7Sag&.} Magnifice conscreabor. {&7Tox&.} Sagaristio hic quidemst. qui/d agitur, Sagaristio? ut valetur? ecquid, quod mandavi tibi, %estne in te speculae? {&7Sag&.} Adito. videbitur. factum volo. venito. promoneto. {&7Tox&.} Quid hoc hi/c in collo tibi tumet? {&7Sag&.} Vomicast, pressare parce; nam ubi qui/ mala tangit manu, dolores cooriuntur. {&7Tox&.} Quando istaec innatast tibi? {&7Sag&.} Hodie. {&7Tox&.} Secari iubeas. {&7Sag&.} Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti. {&7Tox&.} Inspicere morbum tuom lubet. {&7Sag&.} Ah ah, abi atque cave sis a cornu. {&7Tox&.} Quid iam? {&7Sag&.} Quia boves bini hic sunt in crumina. {&7Tox&.} Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum. {&7Sag&.} Enim me/tuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur. {&7Tox&.} Ego reiciam. habe animum bonum. {&7Sag&.} Credetur, commodabo. sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti. @1 {&7Tox&.} Quid tu/ ais? {&7Sag&.} Dominus me bovis mercatum Eretriam misit. nunc mi Eretria erit haec tua domus. {&7Tox&.} Nimis tu/ facete loquere. atque ego omne argentu/m tibi hoc actutum incolume redigam; nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi, quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, {&7Sag&.} Tanto melior. {&7Tox&.} Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum. sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera._{&7Sa&.} Vtere ut vis._ @@@@{1III.i}1 {&7Satvrio&} Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet: sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; communicavi tecum consilia omnia. ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. venibis tu hodie, virgo. {&7Virgo&} Amabo, mi pater, quamquam libenter escis alienis studes, tuin ve/ntris causa filiam vendas tuam? {&7Sat&.} Mirum quin regis Phi/lippi causa aut Attali te potius vendam quam mea, quae sis mea. {&7Vir&.} Vtrum tu/ pro ancilla me/ habes an pro filia? {&7Sat&.} Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur. meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. {&7Vir&.} Tua istae/c potestas est, pater. verum tamen, quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, modice et modeste meliust vitam vivere; @1 nam ad paupertatem si admigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior. {&7Sat&.} Enim ve/ro odiosa es. {&7Vir&.} Non sum, neque me esse arbitror, quom parva natu recte praecipio patri. nam inimici famam non ita ut natast ferunt. {&7Sat&.} Ferant eantque maximam malam crucem; neque ego i/nimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. {&7Vir&.} Pate/r, hominum immortalis est infamia; etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. {&7Sat&.} Quid? metuis, ne te vendam? {&7Vir&.} Non metuo, pater. verum insimulari nolo. {&7Sat&.} At nequiquam nevis. meo modo istuc potius fiet quam tuo fiat. quae hae res sunt? {&7Vir&.} Cogita hoc verbum, pater: erus si/ minatus est malum servo suo, tametsi i/d futurum non est, ubi captumst flagrum, dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! ego nunc quod non futurumst formido tamen. {&7Sat&.} Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae praeter sapiet quam placet parentibus. {&7Vir&.} Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt. {&7Sat&.} Malo cavere meliust te. {&7Vir&.} At si non licet cavere, quid agam? na/m ego tibi cautum volo. {&7Sa&.} Malusne e/go sum? {&7Vi&.} Non es, neque me dignumst dicere, verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. {&7Sat&.} Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia @1 non demovebor. {&7Vir&.} At, meo si/ liceat modo, sapienter potius facias quam stulte. {&7Sat&.} Lubet. {&7Vir&.} Lubere per me tibi licere intellego; verum lubere hau lubeat, si/ liceat mihi. {&7Sat&.} Futura es dicto oboediens an non patri? {&7Vir&.} Futura. {&7Sat&.} Scis iam tibi quae praecepi? {&7Vir&.} Omnia. {&7Sat&.} Et ut surrupta fueris? {&7Vir&.} Docte calleo. {&7Sat&.} Et qui parentes fuerint? {&7Vir&.} Habeo in memoria. necessitate me mala ut fiam facis. verum videto, me ubi voles nuptum dare, ne haec fama faciat repudiosas nuptias. {&7Sat&.} Tace, stu/lta. non tu nunc hominum mores vides? quoivis modi hic cum [mala] fama facile nubitur: dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. {&7Vir&.} Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, me esse indotatam. {&7Sat&.} Cave sis tu istuc dixeris. pol deum virtute dicam et maiorum meum, ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: librorum eccillum ha/beo plenum soracum. si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: cum hac dote poteris vel mendico nubere. {&7Vir&.} Quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater? vel tu me vende vel face quid tibi lubet. {&7Sat&.} Bonum aequomque oras. sequere hac._{&7Vir&.} Dicto sum audiens._ @1 @@@@{1III.ii}1 {&7Dordalvs&} Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum, qui mihi iuratust sese hodie argentum dare? quod si non dederit atque hic dies praeterierit, ego argentum, ille iusiurandum amiserit. sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras? @@@@{1III.iii}1 {&7Toxilvs&} Curate isti intus, iam e/go domum me recipiam. {&7Dor&.} Oh, Toxile, quid agitur? {&7Tox&.} Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae acci/piter avide atque invide, procax, rapax, trahax_trecentis versibus tuas i/mpuritias traloqui nemo potest_ accipin argentum? accipe sis argentum, impudens, tene/ sis argentum, etiam tu argentum tenes? possum te facere ut argentum accipias, lutum? non mihi censebas copiam argenti fore, qui nisi iurato mihi nil ausu's credere? {&7Dor&.} Sine respirare me, ut tibi respondeam. vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo, quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet? @1 leno te argentum poscit, solida servitus, pro liberanda amica, ut omnes audiant. {&7Tox&.} Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet. {&7Dor&.} Referundae ego habeo linguam natam gratiae. eode/m mihi pretio sal praehibetur quo tibi. nisi me haec defendet, numquam delinget salem. {&7Tox&.} Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui, quia te negabas credere argentum mihi. {&7Dor&.} Mirum quin tibi ego credere/m, ut idem mihi faceres quod partim faciunt argentarii: ubi quid credideris, citius extemplo a foro fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus. {&7Tox&.} Cape hoc sis. {&7Dor&.} Quin das? {&7Tox&.} Nummi sescenti hic erunt, probi, numerati. fac sit mulier libera, atque huc continuo adduce. {&7Dor&.} Iam faxo hic erit. non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio. {&7Tox&.} Fortasse metuis in manum concredere? {&7Dor&.} Mirum quin * * [citius iam a foro argentarii abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur.] {&7Tox&.} Abi ista/c travorsis angiportis ad forum; eadem i/staec facito mulier ad me transeat per hortum. {&7Dor&.} Iam hic faxo aderit. {&7Tox&.} At ne propalam. {&7Dor&.} Sapienter sane. {&7Tox&.} Supplicatum cras eat. {&7Dor&.} Ita hercle vero._{&7Tox&.} Dum stas, reditum oportuit. @@@@{1IV.i}1 si quam rem accures sobrie aut frugaliter, solet illa recte sub manus succedere. atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, sic ei procedit postprincipio, denique @1 si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, sin autem frugist, eveniunt frugaliter. hanc ego rem exorsus sum facete et callide, igitur proventuram bene confido mihi. nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo, ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat. Sagaristio, heus, exi atque educe virginem et ista/s tabellas, quas consignavi tibi, quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia. @@@@{1IV.ii}1 {&7Sagaristio&} Numquid moror? {&7Tox&.} Euge, euge, exornatu's basilice; tiara ornatum lepida condecorat schema. tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet. sed satin estis meditati? {&7Sag&.} Tragici et comici numquam aeque sunt meditati. {&7Tox&.} Lepide hercle adiuvas. [age, illu/c abscede procul e conspectu et tace. ubi cum lenone me videbis conloqui] id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos. @@@@{1IV.iii}1 {&7Dordalvs&} Quoi/ homini di pro/pitii sunt, a/liquid obiciu/nt lucri; nam e/go hodie compendi feci binos panes in dies. i/ta ancilla/ mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit; ia/m hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo. sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem maximam maiorem feci atque auxi civi femina? sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi, @1 nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus; nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit: bonus volo iam ex hoc die esse_quod neque fiet neque fuit. {&7Tox&.} Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum. quid agis? {&7Dor&.} Credo. {&7Tox&.} V/nde agis te, Dordale? {&7Dor&.} Credo tibi. di dent, quae velis. {&7Tox&.} Eho, an ia/m manu emisisti mulierem? {D.} Cre/do edepol, credo, inquam, tibi. {T.} Iam liberta auctu's? {D.} Enicas. 孴quin ti/bi me dico cre/dere. {T.} Dic bona fi/de: iam liberast? {D.} O/lim. i, i a/d forum ad praetorem, e/xquire, siquide/m mihi credere no/n vis. li/bera, inquam, est: ecquid audis? {&7Tox&.} At tibi di bene faciant omnes. nu/mquam enim po/sthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam. {&7Dor&.} Abi, ne/ iura, satis cre/do. {&7Tox&.} Vbi nu/nc tua liberta/st? {&7Dor&.} Apud te. {&7Tox&.} Ain, apud me/st? {&7Dor&.} Aio, inquam, apud te e/st, inquam. {&7Tox&.} Ita me/ di ament, ut ob i/stam rem tibi mu/lta bona instant a/ me. nam est re/s quaedam, quam occu/ltabam tibi di/cere: nunc eam na/rrabo, unde tu/ pergrande lucru/m facias: faciam, u/t mei memineris, du/m vitam viva/s. {&7Dor&.} Bene dictis tui/s bene facta aure/s meae auxilium expo/scunt. {&7Tox&.} Tuom pro/meritumst, merito u/t faciam. et ut me/ scias esse ita fa/cturum, tabella/s tene has, pe/llege. {&7Dor&.} Istae/ quid ad me/? {&7Tox&.} Immo a/d te attine/nt et tua/ refert. nam ex Pe/rsia sunt haec a/llatae mihi a me/o ero. {D.} Quando? {T.} Haud du/dum. @1 {&7Dor&.} Quid istae/ narrant? {&7Tox&.} Perco/ntare ex ipsi/s. ipsae tibi na/rrabunt. {&7Dor&.} Cedo sa/ne [mihi]. {&7Tox&.} At clare re/citato. {&7Dor&.} Tace, du/m pellego. {&7Tox&.} Hau verbu/m faciam {&7Dor&.} Salutem dicit Toxilo Timarchides et familiae omni. si valetis, gaudeo. ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, neque isto/c redire his octo possum mensibus, itaque hic est quod me detinet negotium. Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum: ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus; ea res me domo expertem facit. operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, nam is mihi honores suae domi habuit maxumos. {&7Dor&.} Qui/d id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant aut quid erus tuos? {&7Tox&.} Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt. {&7Dor&.} Quae istaec lucrifera est Fortuna? {&7Tox&.} Istas, quae norunt, roga. ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior. sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. {&7Dor&.} Bene me mones. fac silentium. {&7Tox&.} Nunc ad illud venies quod refert tua. {&7Dor&.} Iste qui/ tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem, furtivam, abductam ex Arabia penitissuma; eam te volo accurare ut istic veneat. ac suo periclo is emat qui eam mercabitur: mancipio neque promittet neque quisquam dabit. probum et numeratum argentum ut accipiat face. haec cura, et hospes cura ut curetur. vale. @1 {&7Tox&.} Qui/d igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, iam mihi credis? {&7Dor&.} Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit? {&7Tox&.} Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. {&7Dor&.} Nil mi opust litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras? nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio? {&7Tox&.} Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi. quid metuis? {&7Dor&.} Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. {&7Tox&.} Nil pericli mihi videtur. {&7Dor&.} Scio istuc, sed metuo mihi. {&7Tox&.} Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam. {&7Dor&.} Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust fieri doctos. {&7Tox&.} Ne quis vero ex Arabia penitissuma persequatur. etiam tu illam destinas? {&7Dor&.} Videam modo mercimonium. {&7Tox&.} Aequa dicis. se/d optume eccum ipse advenit hospes ille, qui has tabellas attulit. {&7Dor&.} Hicinest? {&7Tox&.} Hic est. {&7Dor&.} Haecine illa/st furtiva virgo? {&7Tox&.} Iuxta tecum aeque scio, nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est. {&7Dor&.} Sat edepol concinnast facie. {&7Tox&.} Vt contemptim carnufex. taciti contemplemur formam. {&7Dor&.} Laudo consilium tuom. @@@@{1IV.iv}1 {&7Sagaristio&} Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae? {&7Virgo&} Vrbis speciem vidi, hominum mo/res perspexi parum. {&7Tox&.} Numquid in principio/ cessavit verbum docte dicere? @1 {&7Dor&.} Hau potui etiam in primo verbo perspicere/ sapientiam. {&7Sag&.} Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst? {&7Vir&.} Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror. perfidia et pecu/latus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta o/btrectatio, septimum periurium, {&7Tox&.} Euge. {&7Vir&.} Octava indiligentia, nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus: haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici; ubi ea aderu/nt, centumplex murus rebus servandis parumst. {&7Tox&.} Quid ais tu? {&7Dor&.} Quid vis? {&7Tox&.} Tu in illis es decem sodalibus: te/ in exilium ire hinc oportet. {&7Dor&.} Quid iam? {&7Tox&.} Quia periurus es. {D.} Verba quidem haud indocte fecit. {T.} Ex tuo, inquam, usust: eme hanc. {D.} Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. {T.} Si hanc emeris, di immortales, nullus leno te alter e/rit opulentior. evortes tuo arbitratu ho/mines fundis, familiis; cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam: venient ad te comissatum. {&7Dor&.} At ego intro mitti votuero. {&7Tox&.} At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores: proin tu tibi iubea/s concludi ae/dis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris: ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis. {&7Dor&.} I sis in malum cruciatum. {&7Tox&.} I sane tu, [hanc eme atque] ausculta mihi. @1 {&7Dor&.} Modo uti sciam, quanti indicet. {&7Tox&.} Vin huc vocem? {&7Dor&.} Ego illo accessero. {&7Tox&.} Quid agis, hospes? {&7Sag&.} Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram. na/m heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo, si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest. {&7Dor&.} Salvos sis, adulescens. {&7Sag&.} Siquidem hanc vendidero pretio suo. {&7Tox&.} At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis. {S.} Esne tu huic amicus? {T.} Tam quam di omnes qui caelum colunt. {&7Dor&.} Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio numquam ullus deus ta/m benignus fuit, qui fuerit propitius. {&7Sag&.} Hoc age. opusnest hac tibi empta? {&7Dor&.} Si tibi venissest opus, mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi. {&7Sag&.} Indica, fac pretium. {&7Dor&.} Tua mers est, tua indicatiost. {&7Tox&.} Aequom hic orat. {&7Sag&.} Vin bene emere? {&7Dor&.} Vin tu pulchre vendere? {&7Tox&.} Ego scio hercle utrumque velle. {&7Dor&.} Age, indica prognariter. {S.} Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? {D.} Scio. indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat. {&7Tox&.} Tace, tace. nimis tu/ quidem hercle homo stultus es pueriliter. {&7Dor&.} Quid ita? {&7Tox&.} Quia enim te ex puella prius percontari volo quae ad rem referu/nt. {&7Dor&.} Atque hercle tu me monuisti hau male. vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras. {&7Tox&.} Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, volo te percontari. {&7Dor&.} Quin laudo, inquam, consilium tuom. @1 {T.} Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. {S.} Maxime, suo arbitratu. {&7Tox&.} Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga, ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen, eumpse adire, ut ne contemnat te ille. {&7Dor&.} Satis recte mones. hospes, volo ego hanc percontari. {&7Sag&.} A terra ad caelum, quid lubet. {&7Dor&.} Iube dum eam hoc accedat ad me. {&7Sag&.} I sane ac morem illi gere. percontare, exquire quid vis. {&7Tox&.} Age, age nunc tu, in proelium vide ut ingrediare auspicato. {&7Vir&.} Liquidumst auspicium, tace. curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini. {&7Tox&.} Concede istuc, ego illam adducam. {&7Dor&.} Age, ut rem esse in nostram putas. {T.} Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. {V.} Taceas, curabo ut voles. {&7Tox&.} Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier. {D.} Enim volo te adesse. {T.} Hau possum quin huic operam dem hospiti, quoi/ erus iussit. quid si hic non volt me/ adesse una? {&7Sag&.} Immo i modo. {&7Tox&.} Do tibi ego operam. {&7Dor&.} Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas. {&7Tox&.} Exquire. heus tu, advigila. {&7Vir&.} Satis est dictum: quamquam ego serva sum, scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar. {&7Tox&.} Virgo, hi/c homo probus est. {&7Vir&.} Credo. {&7Tox&.} Non diu apud hunc servies. {&7Vir&.} Ita pol spero, si parentes facient officium suom. {&7Dor&.} Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur aut patriam tuam aut parentes. {&7Vir&.} Quor ego id mirer, mi homo? servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum. {&7Dor&.} Noli flere. {&7Tox&.} Ah, di istam perdant, ita catast et callida. ut sapiens habet co/r, quam dicit quod opust! {&7Dor&.} Quid nomen tibist? @1 {&7Tox&.} Nunc metuo ne peccet. {&7Vir&.} Lucridi nomen in patria fuit. {&7Tox&.} Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis? nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. {&7Dor&.} Si te emam, mihi quoque Lucridem confido fore te. {&7Tox&.} Tu si hanc emeris, numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi. {&7Dor&.} Ita velim quidem hercle. {&7Tox&.} Optata ut evenant, operam addito. nihil adhuc peccavit etiam. {&7Dor&.} Vbi tu nata es? {&7Vir&.} Vt mihi mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum. {&7Tox&.} Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco, ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume. tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret, lepide lusit. {&7Dor&.} At ego patriam te rogo quae sit tua. {&7Vir&.} Quae mihi si/t, nisi haec ubi nunc sum? {&7Dor&.} At ego illam quaero quae fuit. {&7Vir&.} Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit: tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit? {&7Tox&.} Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen. sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi. quid taces? {&7Vir&.} Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea. {&7Tox&.} Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?) ne suaru/m se miseriarum in memoriam inducas. {&7Dor&.} Quid est? captusne est pater? {&7Vir&.} Non captus, sed quod habuit perdidit. {&7Tox&.} Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui. {&7Dor&.} Quis fuit? dic nomen. {&7Vir&.} Quid illum miserum memorem qui fuit? nunc et illu/m miserum et me miseram ae/quom est nominarier. @1 {&7Dor&.} Quoius modi is [2suo]2 i/n populo habitust? {&7Vir&.} Nemo quisquam acceptior: servi liberique amabant. {&7Tox&.} Hominem miserum praedicas, quom e/t ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit. {&7Dor&.} Emam, opinor. {&7Tox&.} Etiam opinor? summo genere esse arbitror; divitias tu ex istac facies. {&7Dor&.} Ita di faxint. {&7Tox&.} Eme modo. {&7Vir&.} Iam hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. {T.} Quid nunc? {D.} Quid est? {&7Tox&.} Audin quid ait? {&7Vir&.} Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen. {&7Dor&.} Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades. vin mea esse? {&7Vir&.} Dum quidem ne ni/mis diu tua sim, volo. {&7Tox&.} Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos. age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi. {&7Dor&.} Adulescens, vin vendere istanc? {&7Sag&.} Magis libet quam perdere. {&7Dor&.} Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica. {&7Sag&.} Faciam ita ut te velle video, u/t emas. habe centum minis. {&7Dor&.} Nimiumst. {&7Sag&.} Octoginta. {&7Dor&.} Nimiumst. {&7Sag&.} Nummus abesse hinc non potest, quod nunc dicam. {&7Dor&.} Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica. {&7Sag&.} Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis. {&7Dor&.} Toxile/, quid ago? {&7Tox&.} Di deaeque te agitant irati, scelus, qui hanc non properes destinare. {D.} Habeto. {T.} Eu, praedatu's probe. non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri. {&7Sag&.} Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae. @1 {&7Dor&.} Abscedent enim, no/n accedent. {&7Tox&.} Tace sis, non tu illum vides quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis? * * atque ut dignust perit. {&7Dor&.} Heus tu serva istum. {&7Tox&.} Quin tu is intro? {&7Dor&.} Abeo atque argentum affero._ @@@@{1IV.v}1 {&7Tox&.} Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem, probam et sapientem et sobriam. {&7Vir&.} Si quid bonis boni fit, esse id et grave et gratum solet. {&7Tox&.} Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis, simulato, quasi eas prorsum in navem. {&7Sag&.} Ne doce. {&7Tox&.} Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum. {&7Sag&.} Quod futurum est praedicas. {&7Tox&.} At ne cum argento protinam permittas domum, moneo, te. {&7Sag&.} Quod te dignumst, me dignum esse vis? {&7Tox&.} Tace, pa/rce voci: praeda progreditur foras. @@@@{1IV.vi}1 {&7Dordalvs&} Probae hic argenti sunt sexaginta minae, duobus nummis minus est. {&7Sag&.} Quid ei nummi sciunt? {&7Dor&.} Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. {&7Sag&.} Ne non sat esses leno, id metuebas miser, impure, avare, ne crumillam amitteres? {&7Tox&.} Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit. {&7Dor&.} Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem: nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. age, accipe hoc sis. {&7Sag&.} Hunc in collum, nisi piget, impone. {&7Dor&.} Vero fiat. {&7Sag&.} Numquid ceterum me voltis? {&7Tox&.} Quid tam properas? {&7Sag&.} Ita negotiumst: mandatae quae sunt, volo deferre epistulas; @1 geminum autem fratrem servire audivi hic meum, eum ego ut requiram a/tque uti redimam volo. {&7Tox&.} Atque edepol tu me commonuisti hau/ male. videor vidisse hic forma persimilem tui, eade/m statura. {&7Sag&.} Quippe qui frater siet. {&7Dor&.} Quid est tibi nomen? {&7Tox&.} * quod ad te attinet. {&7Dor&.} Quid attinet non scire? {&7Sag&.} Ausculta ergo, ut scias: Vaniloquidorus Virginesvendonides Nugiepiloquides Argentumexterebronides [Tedigniloquides Nugides Palponides] Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi. {&7Dor&.} Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom. {&7Sag&.} Ita sunt Persarum mores, longa nomina, contortiplicata habemus. numquid ceterum voltis? {&7Dor&.} Vale. {&7Sag&.} Et vos, nam animus iam in navist meus. {&7Tox&.} Cras ires potius, hodie hic cenares. {&7Sag&.} Vale._ @@@@{1IV.vii}1 {&7Tox&.} Postquam illic [2hinc]2 abiit, dicere hic quidvis licet. ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis. nam non emisti hanc, verum fecisti lucri. {&7Dor&.} Ille quidem iam scit, quid negoti gesserit, @1 qui mihi furtivam meo periclo vendidit, argentum accepit, abiit. qui/ ego nunc scio, an iam adseratur haec manu? quo illum sequar? in Persas? nugas. {&7Tox&.} Credidi gratum fore beneficium meum apud te. {&7Dor&.} Immo equidem gratiam tibi, Toxile, habeo; nam te sensi sedulo mihi dare bonam operam. {&7Tox&.} Tibine ego? immo sedulo. {&7Dor&.} Attat, oblitus sum intus dudum edicere quae volui edicta. adserva hanc._{&7Tox&.} Salvast haec quidem. {&7Vir&.} Pater nunc cessat. {&7Tox&.} Quid si admoneam? {&7Vir&.} Tempus est. {&7Tox&.} Heus, Saturio, exi. nunc est illa occasio inimicum ulcisci. {&7Satvrio&} Ecce me. numquid moror? {&7Tox&.} Age, illu/c abscede procul e conspectu, tace; ubi cum lenone me videbis conloqui, tum turbam facito. {&7Sag&.} Dictum sapienti sat est. {&7Tox&.} Tunc, quando abiero_{&7Sag&.} Quin taces? scio quid velis. @@@@{1IV.viii}1 {&7Dordalvs&} Transcidi loris omnis adveniens domi, ita mihi supellex squalet atque aedes meae. {&7Tox&.} Redis tu tandem? {&7Dor&.} Redeo. {&7Tox&.} Ne ego hodie tibi bona multa feci. {&7Dor&.} Fateor, habeo gratiam. {&7Tox&.} Num quippiam aliud me vis? {&7Dor&.} Vt bene sit tibi. {&7Tox&.} Pol istu/c quidem omen ia/m ego usurpabo domi, nam iam inclinabo me cum liberta tua. @@@@{1IV.ix}1 {&7Satvrio&} Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume eccum ipsum ante aedes. {&7Vir&.} Salve multum, mi pater. @1 {&7Sat&.} Salve, mea gnata. {&7Dor&.} Ei, Persa me pessum dedit. {&7Vir&.} Pater hic meus est. {&7Dor&.} Hem, quid? pater? perii oppido. quid ego igitur cesso infelix lamentarier minas sexaginta? {&7Sat&.} Ego pol te faciam, scelus, te quoque etiam ipsum ut lamenteris. {&7Dor&.} Occidi. {&7Sat&.} Age ambula in ius, leno. {&7Dor&.} Quid me in ius vocas? {&7Sat&.} Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco. {&7Dor&.} Nonne antestaris? {&7Sat&.} Tuan ego causa, carnufex, cuiquam mortali libero auris atteram, qui hic commercaris civis homines liberos? {&7Dor&.} Sine dicam. {&7Sat&.} Nolo. {&7Dor&.} Au/di. {&7Sat&.} Surdus sum. ambula. sequere hac, sceleste, feles virginaria. sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem._{&7Vir&.} Sequor._ @@@@{1V.i}1 {&7Toxilvs&} Hosti/bus victis, civi/bus salvis, re pla/cida, pacibus pe/rfectis, bello e/xstincto, re be/ne gesta/, integro/ exe/rcitu et prae/sidiis, cum be/ne nos, Iuppiter, iu/visti, dique a/lii omnes caeli/potentes, eas vo/bis habeo gra/tes atque ago, qui/a probe sum u/ltus meum i/nimicum. nunc o/b eam rem inter pa/rticipes dida/m praedam et parti/cipabo. i/te foras: hi/c volo ante o/stium et ia/nuam meos pa/rticipes bene acci/pere. sta/tuite hic le/ctulos, po/nite hic quae a/dsolent. hic sta/tui volo primum % aliqua mihi, unde e/go omnis hilaros, lu/dentis, laeti/ficantis faciam u/t fiant, quorum o/pera mihi facili/a factu facta hae/c sunt, quae volui e/ffieri. @1 nam impro/bus est homo qui be/neficium scit a/ccipere et redde/re nescit. {&7Lemnisilenis&} Toxi/le mi, cur ego si/ne te sum, cur tu au/tem sine me es? {T.} A/gedum ergo, acce/de ad me atque ample/ctere sis. {&7Lemn&.} Ego ve/ro. {&7Tox&.} Oh, nihil hoc ma/gis dulcest. sed, ama/bo, oculus meus, qui/n lectis nos a/ctutum comme/ndamus? {&7Lemn&.} Omni/a quae tu vis, e/a cupio. {&7Tox&.} Mutu/a fiunt a me. age, age ergo, tu Sa/garistio, accumbe i/n summo. {&7Sagaristio&} Ego ni/l moror: cedo parem, que/m pepigi. {&7Tox&.} Temperi/. {&7Sag&.} Mi istuc temperi/ serost. {&7Tox&.} Hoc age, accu/mbe. hunc die/m suavem meum na/talem agitemu/s amoenum. date aqua/m manibus, apponi/te mensam. do hanc ti/bi florentem flo/renti. tu hic e/ris dictatrix no/bis. {&7Lemn&.} Age, pu/ere, ab summo se/ptenis cyathi/s committe hos lu/dos. {&7Tox&.} Move ma/nus, propera, Paegniu/m, tarde cyatho/s mihi das, cedo sa/ne. bene mi/hi, bene vobis, be/ne meae amicae, opta/tus hic mi/hi dies da/tus hodie/st. ab di/s, quia te licet li/beram med ample/cti. {&7Lemn&.} Tua factum o/pera. {&7Tox&.} Bene omni/bus nobis. hoc me/a manus tuae/ poclu/m donat, ut ama/ntem amanti/ decet. {&7Lemn&.} Ce/do. {&7Tox&.} Acci/pe. {&7Tox&.} Bene ei/ qui invide/t mi et ei/ qui hoc gau/det. @@@@{1V.ii}1 {&7Dordalvs&} Qui su/nt % qui erunt quique/ fuerunt quique/ futuri sunt po/sthac, @1 solus ego omnibus antideo facile/, miserri/mus hominum u/t vivam. perii, i/nterii. pessi/mus hic mi dies ho/die inluxit co/rruptor, ita me/ Toxilus perfa/bricavit itaque/ meam rem dive/xavit. vehiclum a/rgenti miser e/ieci [amisi], neque quam o/b rem eieci, ha/beo. qui illu/m Persam atque omni/s Persas atque e/tiam omnis perso/nas male di o/mnes perdant, i/ta misero Toxi/lus haec mihi conci/vit. quia ei/ fidem non habui a/rgenti, eo mi/hi eas machinas mo/litust; quem po/l ego ut non in cru/ciatum atque in co/mpedis cogam, si/ vivam, siquidem hu/c umquam erus redie/rit eius, quod spe/ro_sed quid ego a/spicio? hoc vi/de, quae haec fabulast? hi/c quidem pol pota/nt. adgrediar. o/ bone vir, salve/to, et tu, bona li/berta. {&7Tox&.} Dorda/lus hic quidemst. {&7Sag&.} Quin iu/be adire. {&7Tox&.} Adi, si/ libet. {&7Sag&.} Agite, adplau/damus. {&7Tox&.} Dorda/le, homo lepidissu/me, salve. locus hi/c tuos est, hic accumbe. fe/rte aquam pe/dibus. praeben tu/ puere? {&7Dor&.} Ne si/s me uno digito a/ttigeris, ne te a/d terram, scelus, a/dfligam. {&7Paeg&.} At ti/bi ego hoc continuo/ cyatho oculum e/xcutiam % tuum. {&7Dor&.} Quid ai/s, crux, stimuloru/m tritor? quo mo/do me hodie versa/visti, ut me i/n tricas conie/cisti, quo mo/do de Persa ma/nus mi aditast? {&7Tox&.} Iurgium hi/nc aufe/ras, si sa/pias. {&7Dor&.} At, bo/na liberta, haec sci/visti et me ce/lavisti? {&7Lemn&.} Stu/ltitiast, cui be/ne esse licet, eum prae/vorti liti/bus. posterius i/staec te @1 magis pa/r agerest. {&7Dor&.} Vri/tur cor mi. {&7Tox&.} Da illi/ cantharum, extingue i/gnem, si cor u/ritur, caput ne arde/scat. {&7Dor&.} Lu/dos me fa/citis, inte/llego. {&7Tox&.} Vi/n cinaedu/m novom ti/bi dari, Pae/gnium? qui/n elude, u/t soles, qua/ndo libe/r locust hic. hui/, babae, ba/silice te i/ntulisti e/t facete. {&7Paeg&.} Dece/t me face/tum esse, et hu/nc inride/re leno/nem lubi/dost, quando/ dignus e/st. {&7Tox&.} Perge u/t coepera/s. {&7Paeg&.} Hoc, le/no, tibi/. {&7Dor&.} Perii/ perculi/t me prope. {&7Paeg&.} Em, serva ru/sum. {&7Dor&.} Delu/de, ut lubet, erus dum hi/nc abest. {&7Paeg&.} Viden u/t tuis dictis pa/reo? sed qui/n tu mei/s contra ite/m dictis se/rvis atque ho/c, quod tibi/ suadeo/, facis? {&7Dor&.} Quid e/st id? {&7Paeg&.} Resti/m tu tibi/ ca/pe crassam ac suspende te. {&7Dor&.} Cave si/s me attiga/s, ne tibi ho/c scipio/ne malu/m magnum de/m. {&7Paeg&.} Vtere/, te condo/no. {&7Tox&.} Iam ia/m, Paegnium, da pau/sam. {&7Dor&.} E/go pol vos era/dicabo. {&7Paeg&.} At te i/lle, qui supra/ nos habitat, qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego. {&7Tox&.} Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis. iam diu fa/ctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus. {&7Dor&.} Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat. {&7Sag&.} Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea faciebat. vide vero, si tibi satis placet. {&7Tox&.} Me quoque volo reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia. {&7Dor&.} Malum ego vobis dabo, ni abitis. {&7Sag&.} Etiam muttis, impudens? iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo. @1 {D.} [iam taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque a/dmutilavisti ad cutem. {T.} Tace, stulte: hic eius geminust frater. {D.} Hicinest? {T.} Ac geminissumus. {&7Dor&.} Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. {&7Sag&.} Qui te perdidit: na/m ego nil merui. {&7Dor&.} At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo. {&7Tox&.} Agite sultis, hunc lu/dificemus. {&7Lemn&.} Nisi si dignust, non opust. et me haud par est. {&7Tox&.} Credo eo, quia non i/nconciliavit, cu/m te emo. {&7Lemn&.} At tamen non_tamen_{&7Tox&.} Cave ergo sis malo/, et sequere me. te mihi/ dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem. sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust, nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus, ni/ id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust. {&7Lemn&.} Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream. {&7Tox&.} Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi. * gra/phice hunc volo ludi/ficari. {&7Lemn&.} Meo ego i/n loco sedulo cu/rabo. {&7Dor&.} Certo i/lli homines mihi ne/scio quid mali co/nsulunt, quod facia/nt. {&7Sag&.} Heus vos. {&7Tox&.} Quid ai/s? {&7Sag&.} Hicin Dordalus e/st leno, qui hic liberas virgines me/rcatur? hicine/st, qui fuit quonda/m fortis? {D.} Quae haec re/s est? ei, colapho/ me icit. malum vo/bis dabo. {&7Tox&.} At tibi no/s dedimus dabimu/sque etiam. {&7Dor&.} Ei, natis pe/rvellit. @1 {&7Paeg&.} Licet: ia/m diu saepe sunt e/xpunctae. {&7Dor&.} Loquere/ tu etiam, frustu/m pueri? {&7Lemn&.} Patro/ne mi, i intro, ama/bo, ad cenam. {&7Dor&.} Mea Igna/via, tu nunc me i/nrides? {L.} Qui/ane te voco/, bene ut ti/bi sit? {D.} No/lo mihi bene e/sse. {L.} Ne sit. {&7Tox&.} Qui/d igitur? sesce/nti nummi qui/d agunt, quas turba/s danunt? {&7Dor&.} Ma/le disperii, sci/unt referre pro/be inimico gra/tiam. {&7Tox&.} Satis su/mpsimus su/pplici iam. {&7Dor&.} Fateo/r, manus vobi/s do. {&7Tox&.} Et po/st dabis sub fu/rcis. {&7Sag&.} Abi i/ntro_in crucem. {&7Dor&.} A/n me hic parum e/xercitum hi/sce habe/nt? {&7Tox&.} Conveni/sse te To/xilum me * spe/ctatores, bene valete. leno periit. plaudite. @1 @@@@{1POENVLVS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Achillem Aristarchi mihi commentari lubet: inde mi/hi principium capiam, ex ea tragoedia. sileteque et tacete atque animum advortite, audire iu/bet vos imperator histricus, bonoque ut animo sedeate in subselliis, et qui esurientes et qui saturi venerint: qui edistis, multo fecistis sapientius, qui non edistis, saturi fite fabulis; nam cui paratumst quod edit, nostra gratia nimia est stultitia sessum impransum incedere. exsurge, praeco, fac populo audientiam; iam dudum exspecto, si tuom officium scias: exerce vocem, quam per vivisque et % colis. nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames. age nunc reside, duplicem ut mercedem feras. * * * bonum factum esse, edicta ut servetis mea. scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, @1 neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet. diu qui/ domi otiosi dormierunt, decet animo aequo nunc stent, vel dormire temperent. servi ne obsideant, liberis ut sit locus, vel aes pro capite dent; si id facere non queunt, domum abeant, vitent ancipiti infortunio, ne et hic varientur virgis et loris domi, si minus curassint, quo/m eri reveniant domum. nutrices pueros infantis minutulos domi ut procurent neu quae spectatum adferat, ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame neve esurientes hic quasi haedi obvagiant. matronae tacitae spectent, tacitae rideant, canora hic voce sua tinnire temperent, domum sermones fabulandi conferant, ne et hic viris sint et domi molestiae. quodque ad ludorum curatores attinet, ne palma detur quoiquam artifici iniuria neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis. et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui: dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi, inruptionem facite; nunc dum occasio est, nunc dum scriblitae ae/stuant, occurrite. haec quae imperata sunt pro imperio hi/strico, bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit. ad argumentum nunc vicissatim volo @1 remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures. eius nu/nc regiones, limites, confinia determinabo: ei rei ego finitor factus sum. sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo comoediai; sin odiost, dicam tamen, siquide/m licebit pe/r illos quibus est in manu. Carchedonius vocatur haec comoedia, * * * latine Plautus patruus pultiphagonides. nomen iam habetis. nunc rationes ceteras accipite; nam argumentum hoc hic censebitur: locus argumentost suom sibi proscaenium, vos iuratores estis. quaeso, operam date. Carthaginienses fratres patrueles duo fuere, summo genere et summis ditiis; eorum a/lter vivit, alter est emortuos. propterea apud vos dico confidentius, quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat. sed illi/ seni qui mortuost, [2ei]2 filius, unicus qui fuerat, ab divitiis a patre puer se/ptuennis surripitur Carthagine, sexennio prius quidem quam moritur pater. @1 quoniam periisse sibi videt gnatum unicum, conicitur ipse in morbum ex aegritudine: facit illum heredem fratrem patruelem suom, ipse abit ad Acheruntem sine viatico. ille qui/ surripuit puerum Calydonem avehit, vendit eum domino hic diviti quoidam seni, cupienti liberorum, osori mulierum. emit hospitalem is filium imprudens senex puerum illum eumque adoptat sibi pro filio eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. is illi/c adulescens habitat in illisce aedibus. revertor rursus denuo Carthaginem: si quid mandare voltis aut curarier, argentum nisi qui dederit, nugas egerit; [verum] qui dederit, magis maiores nugas egerit. sed illi patruo hu/ius, qui vivit senex, Carthaginiensi duae fuere filiae, altera quinquennis, altera quadrimula: cum nutrice una periere a Magaribus. eas qui/ surripuit, in Anactorium devehit, vendit eas omnis, et nutricem et virgines, praesenti argento ho/mini, si leno est homo, quantum hominum terra sustinet sacerrumo. vosmet nunc facite coniecturam ceterum, quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet. is ex Anactorio, ubi prius habitaverat, huc commigravit in Calydonem hau/ diu, @1 sui quae/sti causa. is in illis habitat aedibus. earum hi/c adulescens alteram efflictim perit, suam si/bi cognatam, imprudens, neque scit quae siet neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat: [neque quicquam cu/m ea fecit etiamnum stupri neque duxit umquam, neque ille voluit mittere] quia amare cernit, tangere hominem volt bolo. illam minorem in concubinatum sibi volt emere miles quidam, qui illam deperit. sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit, mari te[2rraque]2 u/squequaque quaeritat. ubi quamque in urbem e/st ingressus, ilico omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit; dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi unde si/t, quoiatis, captane an surrupta sit, quo genere gnata, qui parentes fuerint. ita docte atque astu filias quaerit suas. et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens se scire: Poenus plane est. quid verbis opust? is heri huc in portum navi venit vesperi, pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est: iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite; cave di/rumpatis, quaeso, sinite transigi. ehem, pae/ne oblitus sum relicuom dicere. ille qui/ adoptavit hunc sibi pro filio, is illi Poeno hu/ius patruo hospes fuit. is hodie huc veniet reperietque hic filias et hunc sui fratris filium, ut quidem di/dici ego. @1 ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite. hic qui hodie veniet, reperiet suas filias et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo: quod restat, restant alii qui faciant palam. valete atque adiuvate, ut vos servet Salus. @1 @@@@{1I.i}1 {&7Agorastocles&} Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti o/piparas opera tua. quibus pro/ bene factis fateor deberi tibi et libertatem et multas grates gratias. {&7Milphio&} Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae, $SAI\ DE\ KOLLU=RAI LU/RAI&. nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos. {&7Agor&.} Amans per amorem si quid feci, Milphio, ignoscere id te mi aequom est. {&7Mil&.} Haud vidi magis. em, nunc ego amore pereo. sine te verberem, item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam: post id locorum tu mihi amanti ignoscito. {&7Agor&.} Si tibi lubido est aut voluptati, sino: @1 suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino. {&7Mil&.} Si auctoritatem postea defugeris, ubi dissolutus tu sies, ego pendeam. {&7Agor&.} Egone istuc ausim facere, praesertim tibi? quin si feriri video te, extemplo dolet. {&7Mil&.} Mihi quidem hercle. {&7Ag&.} Immo mihi. {&7Mil&.} Istuc mavelim. sed quid nunc tibi vis? {&7Agor&.} Cur ego apud te mentiar? amo immodeste. {&7Mil&.} Meae istuc scapulae sentiunt. {&7Agor&.} At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam, lenonis huius meretricem maiusculam. {&7Mil&.} Iam pridem equidem istuc ex te audivi. {&7Agor&.} Differor cupidine eius. sed lenone istoc Lyco, illius domino, non lutumst lutulentius. {&7Mil&.} Vin tu illi nequam dare nunc? {&7Agor&.} Cupio. {&7Mil&.} Em me dato. {&7Agor&.} Abi di/erectus. {&7Mil&.} Dic mihi vero serio: vin dare malum illi? {&7Agor&.} Cupio. {&7Mil&.} Em, eundem me dato: utrumque faxo habebit, et nequam et malum. {&7Agor&.} Iocare. {&7Mil&.} Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio tuo tu/am libertam facere? {&7Agor&.} Cupio, Milphio. {&7Mil&.} Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei trecenti nummi Philippi? {&7Agor&.} Sescenti quoque. {&7Mil&.} Satis su/nt trecenti. {&7Agor&.} Quid iis facturu's? {&7Mil&.} Tace. totum lenonem tibi cum tota familia dabo hodie dono. {&7Agor&.} Qui id facturu's? {&7Mil&.} Iam scies. tuos Co/llybiscus nunc in urbest vilicus; eum hic non novit leno. satin intellegis? {&7Agor&.} Intellego hercle, sed quo evadas nescio. {&7Mil&.} Non scis? {&7Agor&.} Non hercle. {&7Mil&.} At ego iam faxo scies. ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido: se amare velle atque obsequi/ animo suo; @1 locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. leno ad se accipiet auri cupidus ilico: celabit hominem et aurum. {&7Agor&.} Consilium placet. {&7Mil&.} Rogato, servos veneritne ad eum tuos. ille me/ censebit quaeri: continuo tibi negabit. quid tu dubitas, quin extempulo dupli tibi auri et hominis fur leno siet? neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi. ita decipiemus fovea lenonem Lycum. {&7Agor&.} Placet consilium. {&7Mil&.} Immo etiam, ubi expolivero, magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest. {&7Agor&.} Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. Aphrodisia hodie sunt. {&7Mil&.} Scio. {&7Agor&.} Oculos volo meos de/lectare munditiis meretriciis. {&7Mil&.} Hoc primum agamus quod consilium cepimus. abeamus intro, ut Collybiscum vilicum hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. {&7Agor&.} Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen tibi auscultabo._{&7Mil&.} Faciam ut facto gaudeas. inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest. itaque hic scelestus est homo leno Lycus, quoi iam infortuni intenta ballistast probe, quam ego haud multo post mittam e ballistario. sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis. haec est prior, quae meum erum dementem facit. sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, si vis videre ludos iucundissimos. {&7Agorastocles&} Quid istu/c tumultist, Milphio? {&7Mil&.} Em amores tuos, si vis spectare. {&7Agor&.} O multa tibi di dent bona, @1 quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum. @@@@{1I.ii}1 {&7Adelphasivm&} Nego/ti sibi/ qui vole/t vim para/re, navem et mulierem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare, [neque umquam satis hae duae res ornantur] neque eis ulla ornandi satis satietas est. atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi; et una binae singulis quae datae/ nobis anci/llae, eae nos lavando eluendo operam de/derunt, aggeru/ndaque aqua sunt viri duo defessi. apage sis, negoti quantum in muliere una est. sed vero duae, sat scio, maxumo uni poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, quae noctes diesque omni in aetate semper ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur. postremo modus muliebris nullust: numquam lavando et fricando scimus facere finem. [nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.] @1 {&7Anterastilis&} Miro/r equidem, so/ror, te istaec sic fabulari, quae tam callida et docta sis et faceta. nam quom sedulo munditer nos habemus, vix aegreque amatorculos invenimus. {&7Ad&.} Ita est. verum hoc unum tamen cogitato: modus o/mnibus rebu/s, soror, optimus est habitu. nimia o/mnia nimium e/xhibent nego/ti hominibus e/x se. {&7Ant&.} Soro/r, cogita/, amabo, ite/m nos perhibe/ri quam si salsa muriatica esse autumantur: [sine omni lepore et si/ne suavitate] nisi/ multa aqua usque et diu macerantur, ole/nt, salsa su/nt, tangere u/t non veli/s. ite/m nos sumu/s [eius seminis mulieres sunt] insu/lsae admodum a/tque invenu/stae sine mu/nditia et su/mptu. {&7Mil&.} Coqua e/st haec quidem, A/gorastocle/s, ut ego opi/nor: scit, muriatica ut maceret. {&7Agor&.} Quid molestu's? {&7Ad&.} Soror, parce, amabo: sat est istuc alios dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur. {&7Ant&.} Quie/sco. {&7Ad&.} Ergo amo/ te. sed ho/c nunc respo/nde mihi/: sunt hic o/mnia, quae ad deu/m pacem opo/rtet ade/sse? {&7Ant&.} Omnia a/ccuravi. {&7Agor&.} Die/m pulchrum et ce/lebrem et venu/statis ple/num, @1 dignu/m Venere po/l, quoi sunt A/phrodisia ho/die. {&7Mil&.} Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi? iam nu/m me dece/t donari cado/ vini ve/teris? dic da/re. nil respo/ndes? lingua hui/c excidi/t, ut ego opi/nor. qui/d hic, malum, astans o/pstipuisti? {&7Agor&.} Si/ne amem, ne opturba ac tace. {&7Mil&.} Taceo. {&7Agor&.} Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret. {&7Ant&.} Eamus, mea soror. {&7Ad&.} Eho amabo, quid illo nunc properas? {&7Ant&.} Rogas? quia erus nos apud aedem Veneris mantat. {&7Ad&.} Maneat pol. mane. turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter ista/s versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria? {&7Mil&.} I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, quoius ego/ nebulai cyatho septem noctes non emam. {&7Agor&.} Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus: hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia. @1 Milphio, heus, ubi es? {&7Mil&.} Assum a/pud te, eccum. {&7Agor&.} At ego elixus sis volo. {&7Mil&.} Enim vero, ere, facis delicias. {&7Agor&.} De tequidem hae/c didici omnia. {&7Mil&.} Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? {&7Agor&.} Nihil id quidemst: deos quoque edepol et amo et metuo, qui/bus tamen a/bstineo manus. {&7Ant&.} Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet exornatae ut simus. {&7Ad&.} Immo vero sane commode; nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. non enim po/tis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, et tamen quae/stus non consistet, si eum sumptus superat, soror. eo illud satiust, satis quod habitu, [2haud satis est quod]2 plus quam sat est. {&7Agor&.} Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio. nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. {&7Mil&.} Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames. {&7Agor&.} At vide sis, cum illac numquam limavi caput. {&7Mil&.} Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam. {&7Agor&.} Quid eo opust? {&7Mil&.} Ego dicam: ut illi e/t tibi limem caput. {&7Agor&.} I in malam rem. {&7Mil&.} Ibi sum e/quidem. {&7Agor&.} Perdis. {&7Mil&.} Taceo. {&7Agor&.} At perpetuo volo. {&7Mil&.} Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis. @1 {&7Ant&.} Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris. {&7Ad&.} Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum. [bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.] meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: [magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.] pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. {&7Agor&.} Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? {&7Mil&.} Volo. {&7Agor&.} Potesne mi auscultare? {&7Mil&.} Possum. {&7Agor&.} Abi domum ac suspende te. {&7Mil&.} Quam ob rem? {&7Agor&.} Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te. {&7Mil&.} Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis. {&7Agor&.} At ego amo hanc. {&7Mil&.} At ego esse et bibere. {&7Ad&.} Eho tu, quid ais? {&7Ant&.} Quid rogas? {&7Ad&.} Viden tu? pleni oculi sorderum qui/ erant, iam splendent mihi. {&7Ant&.} Immo etiam in medio oculo paullum sordest. {&7Ad&.} Cedo sis dexteram. {&7Agor&.} Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras? {&7Ant&.} Nimia nos socordia hodie tenuit. {&7Ad&.} Qua de re, obsecro? {&7Ant&.} Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, @1 primae ut inferremus ignem in aram. {&7Ad&.} Aha, non factost opus: quae/ habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent. {&7Agor&.} Milphio. {&7Mil&.} Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi? {&7Agor&.} Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. {&7Mil&.} Nil nisi laterculos, sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces. {&7Ag&.} Ecquid amare videor? {M.} Damnum, quod Mercurius minime amat. {&7Agor&.} Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet. {&7Ant&.} Eamus, mea germana. {&7Ad&.} Age sis, ut lubet. {&7Ant&.} Sequere hac. {&7Ad&.} Sequor. {&7Mil&.} Eunt hae. {&7Agor&.} Quid si adeamus? {&7Mil&.} Adeas. {&7Agor&.} Primum prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia salve extra pretium. {&7Anc&.} Tum pol ego et oleum et operam perdidi. {&7Agor&.} Quo te agis? {&7Ad&.} Egone? in aedem Veneris. {&7Agor&.} Quid eo? {&7Ad&.} Vt Venerem propitiem. {&7Agor&.} Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo. quid tu ais? {&7Ad&.} Quid mihi molestu's, opsecro? {&7Agor&.} Aha, tam saeviter. {&7Ad&.} Mitte, amabo. {&7Agor&.} Quid festinas? turba nunc illi est. {&7Ad&.} Scio. sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo. {&7Agor&.} Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare? {&7Ad&.} Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius: eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. @1 {&7Agor&.} Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere: proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast. quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? % {&7Ad&.} Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit. {&7Agor&.} Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. {&7Ad&.} Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum. {&7Mil&.} Bellula hercle. {&7Agor&.} I di/erecte in maxumam malam crucem. {&7Mil&.} Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae. {&7Ad&.} Segrega sermonem. taedet. {&7Agor&.} Age, sustolle hoc amiculum. {&7Ad&.} Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. {&7Agor&.} Quid agam nunc? {&7Ad&.} Si sapias, curam hanc facere compendi potes. {&7Ag&.} Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? {M.} Ecce odium meum. quid me vis? {&7Ag&.} Cur mi haec irata est? {M.} Cur haec irata est tibi? cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. % {&7Agor&.} Iam hercle tu periisti, ni/si illam mihi tam tranquillam facis quam mare olimst, quo/m ibi alcedo pullos educit suos. {&7Mil&.} Quid faciam? {&7Agor&.} Exora, blandire, expalpa. {&7Mil&.} Faciam sedulo. sed vide si/s, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea. @1 {&7Agor&.} Non faciam. {&7Ad&.} Non aequos in me es, sed morare et male facis. bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. liberare iuravisti me haud semel, sed centiens: dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus. i, soror. apscede tu a me. {&7Agor&.} Perii. ecquid agis, Milphio? {&7Mil&.} Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus_ {&7Agor&.} Mene ego illae/c patiar praesente dici? discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi. {&7Mil&.} Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit atque te fa/ciet ut sis civis Attica atque libera. quin adire si/nis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item? si ante quid mentitust, nunciam dehinc e/rit verax tibi. sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. {&7Ad&.} Apscede hinc sis, sycophanta par ero. {&7Mil&.} At scin quo modo? iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, male formido: novi ego huius mores morosi malos. quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. @1 {&7Agor&.} Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi, em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium. {&7Mil&.} Impias, ere, te: oratorem verberas. {&7Agor&.} Iam istoc magis: [etiam ocellum addam et labellum et linguam. {&7Mil&.} Ecquid facies modi? {&7Ag&.}] sicine ego te orare iussi? {&7Mil&.} Quo modo ergo orem? {&7Ag&.} Rogas? sic enim di/ceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro, huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, huius delicia, huiu/s salus amoena, huius festivitas: [huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] omnia illa, quae dicebas tua, e/sse ea memorares mea. {&7Mil&.} Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cu/m ero et vostra familia. nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito propter amorem vestrum. {&7Ad&.} Amabo, men prohibere postulas ne te verberet magis qua/m ne mendax me advorsum siet? {&7Ant&.} Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio. {&7Ad&.} Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles. non sum irata. {&7Agor&.} Non es? {&7Ad&.} Non sum. {&7Agor&.} Da ergo, ut credam, savium. {&7Ad&.} Mox dabo, quom ab re divina rediero. {&7Agor&.} I ergo strenue. {&7Ad&.} Sequere me, soror. {&7Agor&.} Atque audin etiam? Veneri dicito multam meis verbis salutem. {&7Ad&.} Dicam. {&7Ag&.} Atque hoc audi. {&7Ad&.} Quid est? @1 {&7Agor&.} Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice. respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi. @@@@{1I.iii}1 quid nunc mi es auctor, Milphio? {&7Mil&.} Vt me verberes atque auctionem facias: nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet. {&7Agor&.} Quid iam? {&7Mil&.} Maiorem partem in ore habitas meo. {&7Agor&.} Supersede istis verbis. {&7Mil&.} Quid nunc vis tibi? {&7Agor&.} Trecentos Philippos Collybisco vilico dedi du/dum, prius quam me evocavisti foras. nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos [perque meos amores perque Adelphasium meam] perque tuam libertatem_{&7Mil&.} Em nunc nihil opsecras. {&7Agor&.} Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, fac quod facturum te esse promisti mihi, ut ego hunc lenonem perdam. {&7Mil&.} Perfacile id quidemst. i, adduce testis tecum; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum. propera atque abi. {&7Agor&.} Fugio. {&7Mil&.} Meum est i/stuc magis officium quam tuom. {&7Agor&.} Egone egone, si istuc lepide ecfexis_{&7Mil&.} I modo. {&7Agor&.} Vt non ego te hodie_{&7Mil&.} Abi modo. {&7Agor&.} Emittam manu_ {&7Mil&.} I modo. {&7Ag&.} Non hercle meream. {&7Mil&.} Oh_{&7Ag&.} Vah_ {&7Mil&.} Abi modo. {&7Agor&.} Quantum Acheruntest mortuorum. {&7Mil&.} Etiamne abis? {&7Agor&.} Neque quantum aquaist in mari. {&7Mil&.} Abiturun es? @1 {&7Agor&.} Neque nubes omnes quantumst. {&7Mil&.} Pergin pergere? {&7Agor&.} Neque stellae in caelo. {&7Mil&.} Pergin auris tundere? {&7Agor&.} Neque hoc neque illud neque_enim vero serio_ neque_hercle vero_quid opust verbis? quippini? quod uno verbo_dicere hic quidvis licet, neque_hercle vero serio, scin quomodo? ita me di amabunt, vin bona dicam fide, quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, scin quam videtur? credin quod ego fabuler? {&7Mil&.} Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero; nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust co/niectore, qui Sphingi interpres fuit._ {&7Agor&.} Illic hi/nc iratus abiit. nunc mihi cautio est, ne mea/met culpa meo amori obiexim moram. ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet me oboedientem e/sse servo liberum._ @@@@{1II.i}1 {&7Lycvs&} Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit. nam ego hodie infelix dis meis iratissumis sex immolavi a/gnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere uti/ esset mihi. quoniam litare nequeo, a/bii illim ilico iratus, votui e/xta prosicarier; [neque ea poricere volui, quoniam non bona haruspex dixit: deam esse indignam credidi.] @1 eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. quando id quod sat erat satis habere noluit, ego pausam feci. sic ago, sic me decet. ego faxo posthac di deaeque ceteri contentiores mage erunt atque avidi minus, quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum. condigne haruspex, non homo trioboli, omnibus in extis aibat portendi mihi malum damnumque et deos esse iratos mihi. quid ei divini aut humani aequomst credere? mina mihi argenti dono postilla datast. sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium? sed eccum incedit. {&7Antamonides&} Ita ut occepi dicere, lenulle, de illa pugna Pentetronica, quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis. {&7Lyc&.} Volaticorum ho/minum? {&7Antam&.} Ita dico quidem. {&7Lyc&.} An, opsecro, usquam sunt homines volatici? {&7Antam&.} Fuere. verum ego interfeci. {&7Lyc&.} Quo modo potuisti? {&7Antam&.} Dicam. viscum legioni dedi fundasque; eo prae/sternebant folia farferi. {&7Lyc&.} Quoi rei? {&7Antam&.} Ad fundas viscus ne/ adhaeresceret. {&7Lyc&.} Perge. optume hercle perieras. quid postea? @1 {&7Antam&.} In fundas visci indebant grandiculos globos, eo illo/s volantis iussi funditarier. quid multa verba? quemquem visco offenderant, 䭴tam crebri ad terram a/ccidebant quam pira. ut quisque acciderat, eum necabam i/lico per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem. {&7Lyc&.} Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter faciat ut semper sacruficem nec umqua/m litem. {A.} An mi haec non credis? {L.} Credo, ut mi aequomst credier. age eamus intro. {&7Lyc&.} Dum exta referuntur, volo narrare tibi etiam unam pugnam. {&7Lyc&.} Nil moror. {A.} Ausculta. {L.} Non hercle auscultabo. {A.} Quo modo? colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput, nisi aut auscultas aut is in malam crucem. {&7Lyc&.} Malam crucem ibo potius. {&7Antam&.} Certumnest tibi? {&7Lyc&.} Certum. {&7Antam&.} Tum tu igitur die bono/ Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam. {&7Lyc&.} Ita res divina mihi fuit: res serias omnis extollo ex hoc die in alium diem. {&7Antam&.} Profestos festos habeam decretum est mihi. {&7Lyc&.} Nunc hinc eamus intro. sequere hac me._{&7Antam&.} Seqor. in hunc diem iam tuos sum mercennarius._ @@@@{1III.i}1 {&7Agorastocles&} I/ta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius, praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia. sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos, @1 tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari. atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes: scibam aetate tardiores, metui meo amori moram. nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos. quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem. sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum? nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario, nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu. {&7Advocati&} Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes, si nec recte dicis nobis, dives de summo loco, divitem audacter solemus mactare infortunio. nec tibi nos obnoxii [sumus] istuc, quid tu ames aut oderis: quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom; liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus, ne tuo nos amori servos [tuos] esse addictos censeas. liberos homines per urbem modico magis par est gradu ire, servile esse duco festinantem currere. praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus non decet tumultuari. sed si properabas magis, pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit. ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias, neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus. {&7Agor&.} At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere, vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu; @1 nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere, podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine. {&7Adv&.} An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim, quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis? sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi, est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras. quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat. tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites. {&7Agor&.} Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum. {&7Adv&.} Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus. [{&7Agor&.} Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date; attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo. {&7Adv&.} Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus; si properas, cursores meliust te advocatos ducere.] {&7Agor&.} Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet, de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu, ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo. {&7Adv&.} Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant; horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula: hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant. @1 nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi. {&7Agor&.} Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem, expedite [et] mihi quae vobis dudum dixi dicite. {&7Adv&.} Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's, quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom, [isque] se/ ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido? ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom cum pecunia. {&7Agor&.} Meministis memoriter, servastis me. {&7Adv&.} Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom; id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi. ad eam rem nos esse testis vis tibi. {&7Agor&.} Tenetis rem. {&7Adv&.} Vix quidem hercle, i/ta pauxilla est, digitulis primoribus. {&7Agor&.} [Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest. {&7Adv&.} Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere; tardi sumus nos. {&7Agor&.} Optime itis, pessime hercle dicitis. quin etiam deciderint vobis femina i/n talos velim. {&7Adv&.} At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum. {&7Agor&.} Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco. {&7Adv&.} Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui. {&7Agor&.} Mittite istaec. quid velim vos, scitis. {&7Adv&.} Callemus probe: lenonem ut periurum perdas, id studes. {&7Agor&.} Tenetis rem.] euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus. basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam. @1 @@@@{1III.ii}1 {&7Milphio&} Iam tenes praecepta in corde? {&7Collybiscvs&} Pulchre. {&7Mil&.} Vide sis calleas. {&7Coll&.} Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam. {&7Mil&.} Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. {&7Coll&.} Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici. {&7Mil&.} Probus homost. {&7Agor&.} Adeamus propius. {&7Mil&.} Adsunt testes? {&7Agor&.} Tot quidem. {&7Mil&.} Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos. nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri; ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt. {&7Adv&.} Di te perdant. {M.} Vos quidem hercle_cum eo cum quiqui tamen et bene et benigne facitis, quo/m ero amanti operam datis. sed isti iam sciunt, negoti quid sit? {&7Agor&.} Omne in ordine. {&7Mil&.} Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum novistis? {&7Adv&.} Facile. {&7Coll&.} At pol ego eum, qua sit facie, nescio. eum mihi volo demonstretis hominem. {&7Adv&.} Nos curabimus. satis praeceptumst. {&7Agor&.} Hic trecentos nummos numeratos habet. {&7Adv&.} Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio. {&7Coll&.} Agite, inspicite. {&7Adv&.} Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum: macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves; verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus. @1 {&7Coll&.} Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. {&7Adv&.} Scilicet, et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris, liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium, ubi ames, potes, pergraecere. {&7Coll&.} Eu, edepol mortales malos. {&7Agor&.} Ego enim docui. {&7Mil&.} Quis te porro? {&7Coll&.} Agite intro abite, Agorastocles, ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae praepedimentum obiciatur. {&7Adv&.} Hic homo sapienter sapit. facite quod iubet. {&7Agor&.} Abeamus. sed vos_{&7Adv&.} Satis dictumst. abi. {&7Agor&.} Abeo. {&7Adv&.} Quaeso, di immortales, quin abis? {&7Agor&.} Abeo._ {&7Adv&.} Sapis. {&7Coll&.} St, tace. {&7Adv&.} Quid est? {&7Coll&.} Fores hae/ fecerunt magnum flagitium modo. {&7Adv&.} Quid [2id]2 est flagiti? {&7Coll&.} Crepuerunt clare. {&7Adv&.} Di te perduint. pone nos recede. {&7Coll&.} Fiat. {&7Adv&.} Nos priores ibimus. {&7Coll&.} Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant. {&7Adv&.} Illic homo est, qui egreditur, leno. {C.} Bonus est, nam similis malist. iam nunc ego illi e/gredienti sanguinem exsugam procul. @@@@{1III.iii}1 {&7Lycvs&} Iam ego istu/c revortar, miles: convivas volo reperire nobis commodos, qui una sient; interibi attulerint exta, atque ea/dem mulieres iam ab re divina credo apparebunt domi. sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt? et ille/ chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul? {&7Adv&.} Aetoli cives te salutamus, Lyce, @1 quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi. {&7Lyc&.} Fortunati omnes sitis, quod certo scio nec fore nec fortunam id situram fieri. {&7Adv&.} Istic e/st thensaurus stultis in lingua situs, ut quaestui habeant male loqui melioribus. {&7Lyc&.} Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, eum oportet amnem quaerere comitem sibi. ego male loquendi vobis nescivi viam: nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi: si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, si male dicetis, vostro gradiar limite. {&7Adv&.} Malo bene facere tantundemst periculum quantum bono male facere. {&7Lyc&.} Qui vero? {&7Adv&.} Scies. malo si quid bene facias, [id] beneficium interit; bono si quid male facias, aetatem expetit. {&7Lyc&.} Facete dictum. sed quid istu/c ad me attinet? {&7Adv&.} Quia nos honoris tui causa ad te venimus, quamquam bene volumus leniter lenonibus. {&7Lyc&.} Si quid boni adportatis, habeo gratiam. {&7Adv&.} Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus neque pollicemur, neque adeo volumus datum. {&7Lyc&.} Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas. sed quid nunc voltis? {&7Adv&.} Hunc chlamydatum quem vides, ei Mars iratust. {&7Coll&.} Capiti vestro istuc quidem. {&7Adv&.} Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus. {&7Coll&.} Cum praeda hic hodie incedet venator domum: canes compellunt in plagas lepide lupum. @1 {&7Lyc&.} Quis hic est? {&7Adv&.} Nescimus nos quidem istum qui siet; nisi dudum mane ut ad portum processimus, atque istum e navi e/xeuntem oneraria videmus. adiit ad nos extemplo exiens; salutat, respondemus. {&7Coll&.} Mortalis malos, ut ingrediuntur docte in sycophantiam. {&7Lyc&.} Quid deinde? {&7Adv&.} Sermonem ibi nobiscum copulat. ait se/ peregrinum esse huius ignarum oppidi; locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus. tu si te di amant, agere tuam rem occasiost. {&7Lyc&.} Itane? {&7Adv&.} Ille est cupiens, aurum habet. {&7Lyc&.} Praeda haec meast. {&7Adv&.} Potare, amare volt. {&7Lyc&.} Locum lepidum dabo. {&7Adv&.} At enim hic clam furtim e/sse volt, ne quis sciat neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit, ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum; inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum. {&7Coll&.} Nimis le/pide de latrone, de Sparta optume. {&7Lyc&.} Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi et bene praecipitis et bonam praedam datis. {&7Adv&.} Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis, trecentos nummos Philippos portat praesidi. {&7Lyc&.} Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero. {&7Adv&.} Quin hic quidem tuos est. {&7Lyc&.} Opsecro hercle hortamini, ut devortatur ad me in hospitium optumum. {&7Adv&.} Neque nos hortari neque dehortari decet hominem peregrinum: tuam rem tu/ ages, si sapis. nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: nunc te illum meliust capere, si captum esse vis. {&7Coll&.} Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites? @1 {&7Adv&.} Cum illoc te meliust tuam rem, a/dulescens, loqui: illic e/st ad istas res probus, quas quaeritas. {&7Coll&.} Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem. {&7Adv&.} Illinc procul nos istuc inspectabimus. {&7Coll&.} Bonam dedistis mihi operam. {&7Lyc&.} It ad me lucrum. {&7Coll&.} Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus. {&7Lyc&.} Blande hominem compellabo. ho/spes hospitem salutat. salvom te advenire gaudeo. {&7Coll&.} Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis. {&7Lyc&.} Hospitium te aiunt quaeritare. {&7Coll&.} Quaerito. {&7Lyc&.} Ita illi/ dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, te quaeritare a muscis. {&7Coll&.} Minime gentium. {&7Lyc&.} Quid ita/? {&7Coll&.} Quia [2a]2 muscis si mi hospitium quaererem, adveniens irem in carcerem recta via. ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, quam regi Antiocho o/culi curari solent. {&7Lyc&.} Edepol ne tibi illud possum festivom dare, siquide/m potes e/sse te pati in lepido loco, in lecto lepide strato lepidam mulierem complexum contrectare. {&7Coll&.} Is, leno, viam. {&7Lyc&.} Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, vetusta/te vino edentulo aetatem inriges; ibi ego te replebo usque unguentum geumatis, quid multa verba? faciam, ubi tu laveris, ibi ut ba/lneator faciat unguentariam. sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia. {&7Coll&.} Quid ita/? {&7Lyc&.} Quia aurum poscunt praesentarium. @1 {&7Coll&.} Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare. {&7Adv&.} Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, ut ipsus testis sit sibi certissumus? heus tu, qui furem captas, egredere ocius, ut tute inspectes aurum lenoni dari. @@@@{1III.iv}1 {&7Agorastocles&} Quid est? quid voltis, testes? {&7Adv&.} Specta ad dexteram. tuos se/rvos aurum i/psi lenoni dabit. {&7Coll&.} Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei trecenti nummi, qui vocantur Philippei. hinc me procura; propere hosce apsumi volo. {&7Lyc&.} Edepol fecisti prodigum promum tibi. age, eamus intro. {&7Coll&.} Te sequor. {&7Lyc&.} Age, age, ambula, ibi/, quae reliqua, alia fabulabimur. {&7Coll&.} Eade/m narrabo tibi res Spartiaticas. {L.} Quin sequere me ergo._{C.} Abduc intro. addictum tenes._ {&7Agor&.} Quid nunc mi auctores estis? {&7Adv&.} Vt frugi sies. {&7Agor&.} Quid si animus esse non sinit? {&7Adv&.} Esto ut sinit. {&7Agor&.} Vidistis, leno quom aurum accepit? {&7Adv&.} Vidimus. {&7Agor&.} Eum vos meum esse servom scitis? {&7Adv&.} Scivimus. {&7Agor&.} Rem adversus populi saepe leges? {&7Adv&.} Scivimus. @1 {&7Agor&.} Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia, mox quom ad praetorem u/sus veniet. {&7Adv&.} Meminimus. {&7Agor&.} Quid si recenti re aedis pultem? {&7Adv&.} Censeo. {&7Agor&.} Si pultem, non recludet? {&7Adv&.} Panem frangito. {&7Agor&.} Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, meus se/rvos ad eum veneritne? {&7Adv&.} Quippini? [{&7Agor&.} Cum auri ducentis nummis Philippis? {&7Adv&.} Quippini? {&7Ag&.} Ibi exte/mplo leno errabit. {&7Ad&.} Qua de re? {&7Ag&.} Rogas? quia centum nummis minus dicetur. {&7Adv&.} Bene putas. {&7Agor&.} Alium censebit quaeritari. {&7Adv&.} Scilicet.] {&7Agor&.} Extemplo denegabit. {&7Adv&.} Iuratus quidem. {&7Ag&.} Homo fu/rti sese adstringet. {&7Ad&.} Hau dubium id quidemst. {&7Agor&.} Quantum quantum ad eum erit delatum. {&7Adv&.} Quippini? {&7Agor&.} Diespiter vos perduit. {&7Adv&.} Te quippini? {&7Agor&.} Ibo et pultabo ianuam iam. {&7Adv&.} Quippini? {&7Agor&.} Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores. foras e/grediri video lenonem Lycum. adeste quaeso. {&7Adv&.} Quippini? % si voles operire capita, ne nos leno noverit, qui illi malae rei tantae fuimus inlices. @@@@{1III.v}1 {&7Lycvs&} Suspendant omnes nunciam se haruspices, quam ego illis posthac quod loquantur creduam, qui in re divina dudum dicebant mihi @1 malum damnumque maximum portendier: is explicavi meam rem postilla lucro. {&7Agor&.} Salvos sis, leno. {&7Lyc&.} Di te ament, Agorastocles. {&7Agor&.} Magis me/ benigne nunc salutas quam antidhac. {&7Lyc&.} Tranquillitas evenit, quasi navi in mari: utquomque est ventus, exim velum vortitur. {&7Agor&.} Valeant apud te quos volo; atque haud te volo. {&7Lyc&.} Valent ut postulatumst, verum non tibi. {&7Agor&.} Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam, die fe/sto celebri nobilique Aphrodisiis. {&7Lyc&.} Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi. {&7Agor&.} Quid iam? {&7Lyc&.} Quia os nunc frigefactas, quom rogas. {&7Agor&.} Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum apud te. {&7Lyc&.} Apud me? numquam factum reperies. {&7Agor&.} Mentire. nam ad te venit aurumque attulit. ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis. {&7Lyc&.} Malus es, captatum me advenis cum testibus. tuorum apud me nemost nec quicquam tui. {&7Agor&.} Mementote illud, advocati. {&7Adv&.} Meminimus. {&7Lyc&.} Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo. hi qui illum dudum conciliaverunt mihi peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, me esse hos trecentos Philippos facturum lucri. nunc hunc inimicum qui/a esse sciverunt mihi, eum adlegarunt, suom qui servom diceret cum auro esse apud me; compositast fallacia, ut eo me privent atque inter se dividant. lupo agnum eripere postulant. nugas agunt. {&7Agor&.} Negasne apud te esse aurum, nec servom meum? @1 {&7Lyc&.} Nego: et negando, si quid refert, ravio. {&7Adv&.} Periisti, leno. nam istest huius vilicus quem tibi nos esse Spartiatam diximus, qui ad te trecentos Philippeos modo detulit. idque in istoc adeo au/rum inest marsuppio. {&7Lyc&.} Vae vostrae aetati. {&7Adv&.} Id quidem [2in]2 mundo est tuae. {&7Agor&.} Age omitte actutum, furcifer, marsuppium: manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date, dum me videatis servom ab hoc abducere._ {&7Lyc&.} Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario. consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent. sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem, prius quam hi/nc optorto collo ad praetorem trahor? eheu, quom ego habui ha/riolos haruspices; qui si quid bene promittunt, perspisso evenit, id quod mali promittunt, praesentarium est. nunc ibo, amicos consulam, quo me modo suspendere aequom censeant potissimum._ @@@@{1III.vi}1 {&7Agorastocles&} Age tu progredere, ut [testes] videant te ire istinc foras. estne hic meus servos? {&7Collybiscvs&} Sum hercle vero, Agorastocles. {&7Agor&.} Quid nunc, sceleste leno? {&7Adv&.} Quicum litigas apscessit. {&7Agor&.} Vtinam hinc abierit malam crucem. @1 {&7Adv&.} Ita nos velle aequom est. {&7Agor&.} Cras subscribam homini dicam. {&7Coll&.} Numquid me? {&7Agor&.} Apscedas, sumas ornatum tuom. {&7Coll&.} Non sum nequiquam miles factus; paululum praedae intus feci: dum lenonis familia dormitat, extis sum satur factus probe. abscedam hinc intro._{&7Agor&.} Factum a vobis comiter. bonam dedistis, advocati, operam mihi. cras mane, quaeso, in comitio estote obviam. tu sequere me intro. vos valete._{&7Adv&.} Et tu vale. iniuriam illic insignite postulat: nostro servire nos sibi censet cibo. verum ita sunt * isti nostri divites: si quid bene facias, levior pluma est gratia, si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt. domos abeamus nostras, sultis, nunciam, quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus, ut perderemus corruptorem civium._ @@@@{1IV.i}1 {&7Milphio&} Exspe/cto quo pacto/ meae techinae/ processurae/ sient. studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat, is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus: servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret. attat, e fano recipere video se Syncerastum, lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo. @@@@{1IV.ii}1 {&7Syncerastvs&} Sa/tis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam, quoi/ homini/ erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi. @1 neque periurior neque peior alter usquam est gentium, qua/m erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus. ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, quam a/pud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus, quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem, quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris, equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis, verberatum, vinctum, addictum: qui/ habet quod det, [2ut]2ut homo est, omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus. ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris: ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi. {&7Mil&.} Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit, nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens. {&7Sync&.} Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis, apud nos expeculiatos servos fieri suis eris. sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit. {&7Mil&.} Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam. {&7Sync&.} Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis erus nequivit propitiare Venerem suo festo die. {&7Mil&.} Lepidam Venerem. {&7Sync&.} Nam meretrices nostrae primis hostiis Venerem placavere extemplo. {&7Mil&.} O lepidam Venerem denuo. @1 {&7Sync&.} Nunc domum ibo. {&7Mil&.} Heus, Synceraste. {&7Sync&.} Syncerastum qui vocat? {M.} Tuos amicus. {S.} Haud amice facis, qui cum onere offers moram. {&7Mil&.} At ob hanc moram tibi reddam operam u/bi voles, ubi iusseris. habe rem pactam. {S.} Si futurumst, do tibi operam hanc. {M.} Quo modo? {&7Sync&.} Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas. apage, nescio/ quid viri sis. {&7Mil&.} Malus sum. {&7Sync&.} Tibi sis. {&7Mil&.} Te volo. {&7Sync&.} At onus urget. {&7Mil&.} At tu appone et respice ad me. {&7Sync&.} Fecero, quamquam haud otiumst. {&7Mil&.} Salvos sis, Synceraste. {&7Sync&.} O Milphio, di omnes deaeque ament. {&7Mil&.} Quemnam hominem? {&7Sync&.} Nec te nec me, Milphio: neque erum meum a/deo. {&7Mil&.} Que/m ament igitur? {&7Sync&.} Aliquem, dignus qui siet. nam nostrorum nemo dignust. {&7Mil&.} Lepide loquere. {&7Sync&.} Me decet. {&7Mil&.} Quid agis? {&7Sync&.} Facio quod manufesti moechi hau/ ferme solent. {&7Mil&.} Quid id est? {&7Sync&.} Refero vasa salva. {&7Mil&.} Di te et tuom erum perduint. {&7Sync&.} Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim, meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. {&7Mil&.} Quid id est? cedo. {&7Sync&.} Malus es? {&7Mil&.} Malus sum. {&7Sync&.} Male mihi est. {&7Mil&.} Memora, num esse aliter decet? quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim, neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis? {&7Sync&.} Diespiter me sic amabit, {&7Mil&.} Vt quidem edepol dignus es. @1 {&7Sync&.} Vt ego hanc familiam interire cupio. {&7Mil&.} Adde operam, si cupis. {&7Sync&.} Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent. {&7Mil&.} Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus volucres tibi erunt tuae hirquinae. {S.} I in malam rem. {M.} I tu atque erus. {&7Sync&.} Verum. enim qui ho/mo eum norit, norit. cito homo pervorti potest. {&7Mil&.} Quid iam? {&7Sync&.} Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. {&7Mil&.} Rectius tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri. {&7Sync&.} Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim. {&7Mil&.} Crede audacter meo periclo. {&7Sync&.} Male credam, et credam tamen. {&7Mil&.} Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? {&7Sync&.} Scio. {&7Mil&.} Propter amorem_{&7Sync&.} Omnem operam perdis. {&7Mil&.} Quid iam? {&7Sync&.} Quia doctum doces. {&7Mil&.} Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas, eo facilius facere poterit. {&7Sync&.} At ego hoc metuo, Milphio. {M.} Quid est quod metuas? {S.} Du/m ero insidias paritem, ne me perduim. si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit. {&7Mil&.} Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet id esse facinus ex ted ortum. {&7Sync&.} Male credam, et credam tamen. @1 sed hoc tu tecum tacitum habeto. {&7Mil&.} Fide non melius creditur. loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus. {&7Sy&.} Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. {&7Mi&.} Qui id potest? {&7Sync&.} Facile. {&7Mil&.} Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere. {S.} Quia Adelphasium, qua/m erus deamat tuos, ingenuast. {M.} Quo modo? {&7Sync&.} Eodem quo soror illius altera Anterastilis. {&7Mil&.} Cedo qui id credam. {&7Sync&.} Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo. {&7Mil&.} Quanti? {&7Sync&.} Duodeviginti minis, duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam. et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere: ingenuas Carthagine aibat esse. {&7Mil&.} Di vostram fidem, nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit. is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom. {&7Sync&.} Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat suas popularis liberali causa. {&7Mil&.} Tacitus tace modo. {&7Sync&.} Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit. {&7Mil&.} Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit. ita paratumst. {&7Sync&.} Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam. {&7Mil&.} Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. @1 {&7Sync&.} Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio? {&7Mil&.} Valeas beneque ut tibi sit. {&7Sync&.} Pol istuc tibi et tuost ero in manu. vale et haec cura clanculum ut sint dicta. {&7Mil&.} Non dictumst. vale. {S.} At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. {M.} Lepidu's, quom mones. et ita hoc fiet. {&7Sync&.} Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. {&7Mil&.} Potin ut taceas? {&7Sync&.} Taceo atque abeo._{&7Mil&.} Mihi commoditatem creas. illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti. satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum? ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem, quae audivistis modo, nunc si eadem hi/c iterum iterem, inscitiast. [ero] uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus._ [di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror. ita negotium institutumst, non datur cessatio; na/m et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst, et illud autem inserviendumst consilium vernaculum. remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit. nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi._] @1 @@@@{1V.i}1 {&7Hanno&} Yth alonim ualonuth sicorathi symacom syth chy mlachthi in ythmum ysthyalm ych%19ibarcu mysehi li pho caneth yth bynuthi uad edin byn ui bymarob syllohom alonim ubymysyrthohom byth limmoth ynnocho thuulech%19antidamas chon ys sidobrim chi fel yth chyl is chon chen liful yth binim ys dybur ch%19innocho%19tnu agorastocles yth emanethi hy chirs aelichot sithi nasot bynu yid ch%19illuch ily gubulim lasibithim bodi aly thera ynnynu yslym min cho%19th iusim Ythalonimualoniuthsicorathii%1sthymhimi%1hymacomsyth combae%1pumamitalmet%1lot%1iambe%1at iulecantheconaaloni%1mbalumbar dechor @1 bat%1s . . . . hunesobinesubi%1csi%1llimbali%1m esseantidamossonale%1muedubertefet do%1nobun.h%1une%1ccilthumucommucroluful altani%1mauosdube%1rithemh%1uarcharistolem sitt%1es%1edanecnasotersahelicot alemusduberti%1m%1u%1rmuc%1o%1psuistiti aoccaaneclict%1orbod%1esiu%1ssilimlimmi%1mc%1o%1lus deos deasque veneror, qui hanc urbem colunt, ut quod de mea re huc veni rite venerim, measque hi/c ut gnatas et mei fratris filium reperire me siritis, di vostram fidem. [quae mihi surruptae sunt et fratris filium.] sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit; eum fe/cisse aiunt, sibi quod faciundum fuit. eius fi/lium esse hic praedicant Agorastoclem: ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero; is in hisce habitare monstratust regionibus. hos percontabor qui hinc egrediuntur foras. @@@@{1V.ii}1 {&7Agorastocles&} Ain tu/ tibi dixe Syncerastum, Milphio, eas e/sse ingenuas ambas surrupticias @1 Charthaginiensis? {&7Milphio&} Aio, et, si frugi esse vis, eas li/berali iam adseres causa manu. nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati servire ante oculos, domi quae fuerint liberae. {&7Han&.} Pro di immortales, opsecro vostram fidem, quam orationem hanc aures dulcem devorant. creta est profecto ho/rum hominum oratio, ut mi apsterserunt omnem sorditudinem. {&7Agor&.} Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes. {&7Mil&.} Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter? aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi. {&7Agor&.} Incipere multost quam impetrare facilius. {&7Mil&.} Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? numnam in balineis circumductust pallio? {&7Agor&.} Facies quidem edepol Punicast. {&7Mil&.} Guggast homo. servos quidem edepol veteres antiquosque habet. {&7Agor&.} Qui scis? {&7Mil&.} Viden homines sarcinatos consequi? % atque ut opinor digitos in manibus non habent. {&7Agor&.} Quid iam? {&7Mil&.} Quia incedunt cum anulatis auribus. {&7Han&.} Adibo hosce atque a/ppellabo Punice. si respondebunt, Punice pergam loqui; si non, tum ad horum mores linguam vertero. @1 {&7Mil&.} Quid ais tu? e/cquid commeministi Punice? {&7Agor&.} Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi, qui illim sexennis perierim Carthagine? {&7Han&.} Pro di immortales, plurumi ad illum modum periere pueri liberi Carthagine. {&7Mil&.} Quid ais tu? {&7Agor&.} Quid vis? {&7Mil&.} Vin appellem hunc Punice? {&7Agor&.} An scis? {&7Mil&.} Nullus me est hodie Poenus Poenior. {&7Agor&.} Adi atque appella, quid velit, quid venerit, qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris. {&7Mil&.} Avo. quoiates estis aut quo ex oppido? {&7Han&.} Anno byn mytthymballe udradait annech. {&7Agor&.} Quid ait? {&7Mil&.} Hannonem se esse ait Carthagine, Carthaginiensis Mytthumbalis filium. {&7Han&.} Avo. {&7Mil&.} Salutat. {&7Han&.} Donni. {&7Mil&.} Doni volt tibi dare hic nescio quid. audin pollicitarier? {&7Agor&.} Saluta hunc rursus Punice verbis meis. {&7Mil&.} Avo donni inquit hic tibi verbis suis. {&7Han&.} Me har bocca. {&7Mil&.} Istuc tibi sit potius quam mihi. {&7Agor&.} Quid ait? {&7Mil&.} Miseram esse praedicat buccam sibi. @1 fortasse medicos nos esse arbitrarier. {&7Agor&.} Si [2ita]2 est, nega esse; nolo ego errare hospitem. {&7Mil&.} Audin tu? {&7Han&.} Rufeyn nyccho issam. {&7Agor&.} Sic volo profecto vera cuncta huic expedirier. roga nu/mquid opus sit. {&7Mil&.} Tu qui zonam non habes, quid in hanc venistis urbem au/t quid quaeritis? {H.} Muphursa. {A.} Quid ait? {H.} Miuulec hianna. {A.} Quid venit? {&7Mil&.} Non audis? mures Africanos praedicat in pompam ludis dare se velle aedilibus. {&7Han&.} Lech lachanna nilimniichto. {&7Agor&.} Quid nunc ait? {&7Mil&.} Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces: nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant. {&7Agor&.} Mercator credo est. {&7Han&.} Assam. {&7Mil&.} Arvinam quidem. {&7Han&.} Palu mirga detha. {&7Agor&.} Milphio, quid nunc ait? {&7Mil&.} Palas vendundas sibi ait et mergas datas, ad messim credo, nisi quid tu/ aliud sapis. [ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.] {&7Agor&.} Quid istuc ad me? {&7Mil&.} Certiorem te esse volt, ne quid clam furtim se accepisse censeas. @1 {&7Han&.} Mufonnim siccoratim. {&7Mil&.} Hem, cave sis feceris quod hic te o/rat. {&7Agor&.} Quid ait aut quid orat? expedi. {&7Mil&.} Sub cratim ut iubeas se supponi a/tque eo lapides imponi multos, ut sese neces. {&7Han&.} Gunebbal samem lyryla. {&7Agor&.} Narra, quid est? quid ait? {&7Mil&.} Non hercle nunc quidem quicquam scio. {&7Hann&.} At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar. servom hercle te esse oportet et nequam et malum, hominem peregrinum atque advenam qui inrideas. {&7Mil&.} At hercle te hominem et sycophantam et subdolum, qui huc advenisti nos captatum, migdilix, bisulci lingua quasi proserpens bestia. {&7Agor&.} Maledicta hinc aufer, linguam compescas face. maledicere huic tu temperabis, si sapis. meis co/nsanguineis nolo te iniuste loqui. Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens. {&7Han&.} O mi popularis, salve. {&7Agor&.} Et tu edepol, quisquis es. et si quid opus est, quaeso, dic atque impera popularitatis causa. {&7Han&.} Habeo gratiam. [verum ego hic hospitium ha/beo: Antidamae filium quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.] sed ecquem a/dulescentem tu hic novisti Agorastoclem? {&7Agor&.} Siquidem A/ntidamai quaeris a/doptaticium, @1 ego sum ipsus quem tu quaeris. {&7Han&.} Hem, quid ego audio? {&7Agor&.} Antidamae gnatum me esse. {&7Han&.} Si/ itast, tesseram conferre si vis hospitalem, eccam attuli. {&7Agor&.} Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi. {&7Han&.} O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater patritus % ergo hospes Antidamas fuit. haec mi hospitalis tessera cum illo fuit. {&7Agor&.} Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur. nam hau/d repudio hospitium neque Carthaginem, unde su/m oriundus. {&7Han&.} Di dent tibi omnes quae velis. quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem. {&7Agor&.} Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos emit, et is me sibi adoptavit filium. {&7Han&.} Demarcho item ipse fuit adoptaticius. sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi, ecquid meministi tuom parentum nomina, patris atque matris? {&7Agor&.} Memini. {&7Han&.} Memoradum mihi, si novi forte aut si sunt cognati mihi. {&7Agor&.} Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. {&7Han&.} Patrem atque matrem viverent vellem tibi. {&7Agor&.} An mortui sunt? {&7Han&.} Factum, quod aegre tuli. % nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit; pater tuos, is erat frater patruelis meus, et is me heredem fecit, quom suom obiit diem, quo me privatum ae/gre patior mortuo. @1 sed si/ ita est, ut tu sis Iahonis filius, signum esse oportet in manu laeva tibi, ludenti puero quod memordit simia. ostende, inspiciam. [2{&7Agor&.} Em ostendo.]2 {&7Han&.} Aperi. audi atque ades: * * * {&7Agor&.} Mi patrue, salve. {&7Han&.} E/t tu salve, Agorastocles. iterum mihi gnatus videor, quom te repperi. {&7Mil&.} Pol ista/m rem vobis bene evenisse gaudeo. sed te moneri num nevis? {&7Han&.} Sane volo. {&7Mil&.} Paterna oportet filio reddi bona. aequomst habere hunc bona quae possedit pater. {&7Han&.} Haud postulo aliter: restituentur omnia; suam si/bi rem salvam sistam, si illo advenerit. {&7Mil&.} Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen. {&7Han&.} Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat. {&7Mil&.} Festivom facinus venit mi in mentem modo. {&7Han&.} Quid id est? {&7Mil&.} Tua opus est opera. {&7Han&.} Dic mihi quid lubet: profecto uteris, ut voles, operam meam. quid est negoti? {&7Mil&.} Potin tu fieri subdolus? {&7Han&.} Inimico possum, amico i/nsipientia est. {&7Mil&.} Inimicus hercle est huius. {&7Han&.} Male faxim lubens. {&7Mil&.} Amat ab lenone hic. {&7Han&.} Facere sapienter puto. {&7Mil&.} Leno hic habitat vicinus. {&7Han&.} Male faxim lubens. {&7Mil&.} Ei duae puellae sunt meretrices servolae sorores: earum hic alteram efflictim perit, neque eam incestavit umquam. {&7Han&.} Acerba amatiost. @1 {&7Mil&.} Hunc leno ludificatur. {&7Han&.} Suom quaestum colit. {&7Mil&.} Hic illi malam rem dare volt. {&7Han&.} Frugist, si id facit. {&7Mil&.} Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine * manu li/berali causa a/mbas adseras, quasi filiae tuae sint. iamne intellegis? {&7Han&.} Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae cum nutrice una sunt surruptae parvolae. {&7Mil&.} Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet. {&7Han&.} Pol magis quam vellem. {&7Mil&.} Eu he/rcle mortalem catum, * malum crudumque, estolidum et subdolum. ut adflet, quo illud gestu faciat facilius. me quoque dolis iam superat architectonem. {&7Han&.} Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. {&7Mil&.} Statura hau magna, corpore aquilost. {&7Han&.} Ipsa east. {&7Mil&.} Specie venusta, o/re atque oculis pernigris. {&7Han&.} Formam quidem hercle verbis depinxti probe. {&7Mil&.} Vin eam videre? {&7Han&.} Filias malo meas. sed i a/tque evoca illam; si/ eae meae sunt filiae, @1 si illarum est nutrix, me continuo noverit. {&7Mil&.} Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat foras Gi/ddeneni. est qui illam conventam esse volt. @@@@{1V.iii}1 {&7Giddenes&} Quis pultat? {&7Mil&.} Qui te proximust. {&7Gidd&.} Quid vis? {&7Mil&.} Eho, novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet? {&7Gidd&.} Nam que/m ego aspicio? pro supreme Iuppiter, erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater, Hanno Carthaginiensis. {&7Mil&.} Ecce autem mala. [praestrigiator hic quidem Poenus probust, perduxit omnis ad suam sententiam.] {&7Gidd&.} O mi/ ere, salve, Ha/nno, insperatissume mihi tuisque filiis, salve atque_eho, mirari noli neque me contemplarier. cognoscin Giddenenem a/ncillam tuam? {&7Han&.} Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto. {&7Gidd&.} Apud aedem Veneris. {&7Han&.} Quid ibi faciunt? dic mihi. {&7Gidd&.} Aphrodisia hodie Veneris est festus dies: oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia. {&7Mil&.} Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest. {&7Agor&.} Eho an huius sunt illae filiae? {&7Gidd&.} Ita ut praedicas. tua pietas nobis plane au/xilio fuit, quom huc advenisti hodie in ipso tempore; namque hodie earum mutarentur nomina facerentque indignum genere quaestum corpore. @1 {&7Pver&} Auamma illi. {&7Gidd&.} Hauon bane silli in mustine. {&7Gidd&.} Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim. {&7Agor&.} Quid illi/ locuti sunt inter se? dic mihi. {&7Han&.} Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium. tace atque parce muliebri supellectili. {&7Agor&.} Quae east supellex? {&7Han&.} Clarus clamor. {&7Agor&.} Sine modo. {&7Han&.} Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul iube hanc abire hinc ad te. {&7Agor&.} Fac quod imperat. {&7Mil&.} Sed qui/s illas tibi monstrabit? {&7Agor&.} Ego doctissume. {&7Mil&.} Abeo igitur. {&7Agor&.} Facias modo quam memores mavelim. patruo advenienti cena curetur volo. {&7Mil&.} Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas, inde po/rro ad puteum atque ad robustum codicem. ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis._ {&7Agor&.} Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges: tuam mi/hi maiorem filiam despondeas. {&7Han&.} Pactam rem habeto. {&7Agor&.} Spondesne igitur? {&7Han&.} Spondeo. {&7Agor&.} Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus. nunc demum ego cum illa fabulabor libere. nunc, patrue, si vis tuas videre filias, me sequere. {&7Han&.} Iamdudum equidem cupio, et te sequor. [{&7Agor&.} Quid si ea/mus illis obviam? {&7Han&.} At ne intervias praeterbitamus metuo. magne Iuppiter, restitue certas mi ex incertis nunc opes. {&7Agor&.} % Ego quidem meos amores mecum confido fore.] @1 sed ecca/s video ipsas. {&7Han&.} Haecine meae sunt filiae? quantae e quantillis iam sunt factae. {&7Agor&.} Scin quid est? tragicae sunt: in calones sustolli solent. [{&7Mil&.} Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum, id eventurum esse et severum et serium, ut haec i/nveniantur hodie esse huius filiae. {&7Agor&.} Pol istu/c quidem iam certum est. tu istos, Milphio, abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.] @@@@{1V.iv}1 {&7Adelphasivm&} Fuit ho/die operae pretiu/m cuivis qui ama/bilitati animum adiceret, oculi/s epulas dare, de/lubrum qui hodie o/rnatum eo vise/re venit. deama/vi ecastor i/lli hodie lepidi/ssima munera me/retricum, digna/ dea venustissima/ Venere, neque co/ntempsi eius ope/s hodie. tanta i/bi copia venusta/tum aderat, in suo/ quique loco si/ta munde. ara/s tus, murrinus, o/mnis odor comple/bat. haud sorde/re visust festu/s dies, Venus, nec tuo/m fanum: tantu/s ibi clientarum e/rat numerus, quae ad Ca/lydoniam vene/rant Venerem. @1 {&7Anterastilis&} Certo enim, quod quidem ad nos duas atti/nuit, praepotente/s pulchre paci/sque potentes, so/ror, fuimus, neque ab iu/ventute inibi inri/diculo habitae/, quod pol, soror, ce/teris omnibus fa/ctumst. {&7Ad&.} Malim i/stuc aliis vi/deatur, quam uti tu/ te, soror, conlau/des. {&7Ant&.} Spero e/quidem. {&7Ad&.} Et po/l ego, quom, i/ngeniis quibus su/mus atque aliae, gno/sco; eo su/mus gnatae genere, u/t deceat nos e/sse a culpa ca/stas. {&7Han&.} Iuppi/ter, qui genus colis a/lisque hominum, per que/m vivimus vita/lem aevom, quem pe/nes spes vitae su/nt hominum omniu/m, da diem hunc sospi/tem quaeso, % rebus meis agundis, ut qui/bus annos multo/s carui quasque [2e/]2 patria perdidi parvas % redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati. {&7Agor&.} Omni/a faciet Iuppi/ter faxo, nam mi e/st obnoxius e/t me metui/t. {&7Han&.} Tace quaeso. {&7Agor&.} Ne la/cruma, patrue. @1 {&7Ant&.} Vt vo/lup est homini, me/a soror, si quo/d agit cluet victo/ria; sicu/t nos hodie inte/r alias praesti/timus pulchritu/dine. {&7Ad&.} Stulta/, soror, magis es qua/m volo. an tu e/o pulchra videre, o/bsecro, si ti/bi illi non os o/blitumst fuli/gine? {&7Agor&.} O pa/true, o patrue mi/. {&7Han&.} Quid est, fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi. {&7Agor&.} At enim ho/c volo agas. {&7Han&.} At enim a/go istuc. {&7Agor&.} [2O]2 pa/true mi patrui/ssime. {&7Han&.} Quid est? {&7Agor&.} E/st lepida et lauta. u/t sapit. {&7Han&.} Inge/nium patris habet quo/d sapit. {&7Ag&.} Quae re/s? iam diu e/depol sa/pientia/m tuam hae/c quidem abusast. nunc hi/nc sapit, hinc senti/t, quidquid sapit, e/x meo amore. {&7Ad&.} No/n eo genere su/mus prognatae, tam e/tsi sumus servae/, soror, ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat. multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, quom sibi nimis placent minusque a/ddunt operam, uti placeant viris. {&7Ant&.} Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, quodque haruspe/x de ambabus dixit. {&7Agor&.} Velim de me aliquid dixerit. {&7Ant&.} Nos fore invi/to domino nostro diebus paucis liberas. @1 id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio. {&7Agor&.} Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, libertatem, quia me amare hanc scit. {&7Ad&.} Soror, sequere hac. {&7An&.} Sequor. {&7Han&.} Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite. {&7Ad&.} Quis revocat? {&7Ag&.} Qui bene volt vobis facere. {&7Ad&.} Facere occasiost. sed quis homost? {&7Ag&.} Amicus vobis. {&7Ad&.} Qui quidem inimicus non siet. {&7Ag&.} Bonus est hic homo, mea voluptas. {&7Ad&.} Pol istum malim quam malum. {&7Agor&.} Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. {&7Ad&.} Hau precor. {&7Agor&.} Multa bona volt vobis facere. {&7Ad&.} Bonus bonis bene feceris. [{&7Han&.} Gaudio ero vobis. {&7Ad&.} At edepol nos voluptati tibi. {&7Han&.} Libertatique. {&7Ad&.} Istoc pretio tuas nos facile feceris.] {&7Agor&.} Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter, iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras. ut pudice verba fecit, cogitate et commode, ut modeste orationem praebuit. {&7Han&.} Certo haec meast. sed ut astu/ sum adgressus ad eas. {&7Agor&.} Lepide hercle atque commode. {&7Han&.} Pergo etiam temptare? {&7Agor&.} In pauca confer: sitiunt qui sedent. {&7Han&.} Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco. {&7Agor&.} Nunc, pa/true, tu frugi/ bonae es. tene/. vin ego hanc adpre/ndam? @1 {&7Ad&.} An patruos est, Agorastocles, tuos hic? {&7Agor&.} Iam faxo scibis. nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo_mea eris sponsa. {&7Han&.} Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce. {&7Agor&.} Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor. sed illu/d quidem volui di/cere_immo hercle di/xi quod volebam. {&7Han&.} Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi. {&7Ad&.} Quid in iu/s vocas nos? quid tibi debemus? {&7Agor&.} Dicet illi. {&7Ad&.} Etiam me meae latrant canes? {&7Agor&.} At tu hercle adludiato: dato mihi pro offa savium, pro o/sse linguam obicito. ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem. {&7Han&.} Ite si i/tis. {&7Ad&.} Quid nos fecimus tibi? {&7Han&.} Fures estis ambae. {&7Ad&.} Nosne ti/bi? {&7Han&.} Vos inquam. {&7Agor&.} Atque ego scio. {&7Ad&.} Quid id fu/rtist? {&7Agor&.} Hunc rogato. {&7Han&.} Quia annos multos filias meas ce/lavistis clam me, atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas. {&7Ad&.} Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos. {&7Agor&.} Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det. {&7Ad&.} Nil tecum ago, apscede opsecro. {&7Ag&.} Atque he/rcle mecum agendum est. nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est; et praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa quoque modo hu/ius filias apud vo/s habeatis servas, quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis. {&7Ad&.} Vbi sunt eae? aut quas, opsecro? {&7Ag&.} Satis ia/m sunt maceratae. @1 {H.} Quid si eloquamur? {&7Ag&.} Censeo hercle, patrue. {&7Ad&.} Misera timeo, quid hoc si/t negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto. {&7Han&.} Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit, ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem; nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, eas di/s est aequom gratias nos agere sempiternas, quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales. vos meae estis ambae filiae et hic e/st cognatus vester, huiusce fratris filius, Agorastocles. {&7Ad&.} Amabo, num hi falso oblectant gaudio nos? {&7Agor&.} At ita me di servent, ut hic pa/ter est vester. date manus. {&7Ad&.} Salve, insperate nobis pater, te/ complecti nos sine. {&7Ant&.} Cupite atque exspectate pater, salve. {&7Ad&.} Ambae filiae sumus. {&7Ant&.} Amplectamur ambae. {&7Agor&.} Quis me amplectetur postea? {&7Han&.} Nunc ego sum fotunatus, multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo. {&7Ad&.} Vix hoc videmur credere. {&7Han&.} Magis qui/ credatis dicam. nam vostra nutrix % primum me cognovit. {&7Ad&.} Vbi ea, amabo, est? {&7Han&.} Apud hunc est. {&7Agor&.} Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum? omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. {&7Ad&.} Enicas me. * * * prius qua/m tibi desponderit. {&7Agor&.} Mitto. {&7Ad&.} Sperate, salve. @1 {&7Han&.} Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem. quibus nu/nc in terra melius est? {&7Agor&.} Eveniunt digna dignis. {&7Han&.} Tandem huic cupitum contigit. {&7Ag&.} O Apella, o Zeuxis pictor, cur numero e/stis mortui, hoc exemplo ut pingeretis? nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla. {&7Han&.} Di/ deaeque omnes, vo/bis habeo me/rito magnas gra/tias, quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, ut meae gna/tae ad me redirent in potestatem meam. [{&7Ad&.} Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit. {&7Agor&.} Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam mihi te despondisse. {&7Han&.} Memini. {&7Agor&.} Et dotis quid promiseris.] @@@@{1V.v}1 {&7Antamonides&} Si ego minam non ultus fuero probe, quam lenoni dedi, tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui. is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus, ipse abiit foras, me/ reliquit pro atriensi in aedibus, ubi nec leno ne/que illae redeunt, nec quod edim quicquam datur. pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras; sic dedero: aere militari tetigero lenunculum. nanctus est hominem, mina quem argenti circumduceret. sed mea amica nunc mihi irato obviam veniat velim: iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea, ita replebo a/tritate, a/trior multo ut siet, @1 quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt. {&7Anter&.} Tene sis me arte, mea voluptas; male ego metuo miluos, mala illa bestia est, ne forte me auferat pullum tuom. {&7Ad&.} Vt nequeo te satis complecti, mi pater. {&7Antam&.} Ego me moror. propemodu/m hoc opsonare prandium potero mihi. sed quid hoc e/st? quid est? quid ho/c est? quid ego video? quo modo? quid hoc est conduplicationis? quae haec est congeminatio? quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius? satin ego oculis cerno? estne illaec mea amica Anterastilis? et ea est certo. iam pridem ego me sensi nihili pendier. non pudet puellam a/mplexari baiolum in media via? iam hercle ego illum e/xcruciandum totum carnufici dabo. sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis. sed adire certum est hanc amatricem Africam. heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet? quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi. {&7Han&.} Adulescens, salve. {&7Antam&.} Nolo, nihil ad te attinet. quid tibi hanc digito tactio est? {&7Han&.} Quia mihi lubet. {&7Ant&.} Lubet? {&7Han&.} Ita dico. {&7Ant&.} Ligula, i in malam crucem. tune hic amator audes esse, hallex viri, aut contrectare quod mares homines amant? deglupta mena, sarrapis, sementium, manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior @1 ali ulpicique quam Romani remiges. {&7Agor&.} Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt, qui huic es molestus, an malam rem quaeritas? {&7Antam&.} Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum? nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum. {&7Agor&.} Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras, ecferte fustis. {&7Antam&.} Heus tu, si quid per iocum dixi, nolito in serium convertere. {&7Anter&.} Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides, loqui inclementer nostro cognato et patri? nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo et hunc sui fratris filium. {&7Antam&.} Ita me Iuppiter bene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi, si quid lenoni o/ptigit magni mali. [quomque e virtute vobis fortuna optigit. {&7Anter&.} Credibile ecastor dicit. crede huic, mi pater. {&7Han&.} Credo. {&7Agor&.} Et ego credo. sed eccum lenonem Lycum.] {&7Agor&.} Bonum virum eccum video, se recipit domum; [4{&7Han&.} Quis hic est? {&7Agor&.} Vtrumvis est, vel leno vel Lycus. in servitute hic filias habuit tuas et mi auri fur est. {&7Han&.} Bellum hominem, quem noveris.]4 rapiamus in ius. {&7Han&.} Minime. {&7Ag&.} Quapropter? {&7Han&.} Quia %iniuriarum multo induci satius est. @1 @@@@{1V.vi}1 {&7Lycvs&} Decipitur nemo, mea quidem sententia, qui suis amicis narrat recte res suas; nam omnibus amicis meis idem unum convenit, ut me suspendam, ne addicar Agorastocli. {&7Ag&.} Leno, eamus in ius. {&7Lyc&.} Opsecro te, Agorastocles, suspendere ut me liceat. {&7Han&.} In ius te voco. {&7Lyc&.} Quid tibi mecum autem? {&7Han&.} Quia hasce aio liberas ingenuasque esse filias ambas meas; eae su/nt surruptae cum nutrice parvolae. {&7Lyc&.} Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui, neminem venire qui istas adsereret manu. [meae quidem profecto non sunt. {&7Antam&.} Leno, in ius eas. {&7Lyc&.} De prandio tu dicis. debetur, dabo.] {&7Ag&.} Duplum pro furto mi opus est. {&7Lyc&.} Sume hinc quid lubet. {&7Han&.} Et mihi suppliciis multis. {&7Lyc&.} Sume hinc quid lubet: [{&7Antam&.} Et mihi quidem mina argenti. {&7Ly&.} Sume hinc quid lubet.] collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus. [{&7Ag&.} Numquid recusas contra me? {&7Lyc&.} Haud verbum quidem. {&7Ag&.} Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi, tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam. {&7Han&.} Haud aliter ausim. {&7Antam&.} Bene vale. {&7Ag&.} Et tu bene vale. @1 {&7Antam&.} Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero._ {&7Lyc&.} Perii hercle. {&7Ag&.} Immo haud multo post, si in ius veneris. {&7Lyc&.} Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust? verum obsecro te, ut liceat simplum solvere, trecentos Philippos; credo conradi potest: cras auctionem faciam. {&7Ag&.} Tantisper quidem ut sis apud me lignea in custodia. {&7Lyc&.} Fiat. {&7Ag&.} Sequere intro, patrue mi, u/t hunc festum diem habeamus hilare, huius malo et nostro bono. multum valete. multa verba fecimus; malum postremo omne ad lenonem reccidit. nunc, quod postremum est condimentum fabulae, si placuit, plausum postulat comoedia._] @@@@{1V.vii}1 {&7Agor&.} Quam re/m agis, miles? qui lubet patruo meo loqui inclementer? ne mirere, mulieres quod eum secuntur: modo cognovit filias suas e/sse hasce ambas. {&7Lycvs&} Hem, quod verbum aures meas tetigit? nunc perii. {&7Antam&.} Vnde haec perierunt domo? {&7Ag&.} Carthaginienses sunt. {&7Lyc&.} At ego sum perditus. illuc ego metui semper, ne cognosceret eas a/liquis, quod nunc factumst. vae misero mihi, periere, opinor, duodeviginti minae, qui hasce emi. {&7Agor&.} Et tute ipse periisti, Lyce. @1 {&7Han&.} Quis hic est? {&7Agor&.} Vtrumvis est, vel leno vel Lycus. in servitute hic filias habuit tuas, et mi auri fur est. {&7Han&.} Bellum hominem, quem noveris. {&7Antam&.} Leno, rapacem te esse semper credidi, veru/m etiam furacem qui norunt magis. {&7Lyc&.} Accedam. per ego tua te genua o/bsecro et hunc, cognatum quem tuom esse intellego: quando boni estis, ut bonos facere addecet faciatis, vestro subveniatis supplici. iam pridem equidem istas scivi e/sse liberas et exspectabam, si qui eas a/ssereret manu. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo, me malitiose nil fecisse, Agorastocles. {&7Agor&.} Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam. omitte genua. {&7Lyc&.} Mitto, si ita sententia est. {&7Antam&.} Heu/s tu leno. {&7Lyc&.} Quid lenonem vis inter negotium? {&7Antam&.} Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere. {&7Lyc&.} Di meliora faxint. {&7Antam&.} Sic est: hodie cenabis toris. @1 aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul. {&7Han&.} Quid me [2in]2 hac re facere deceat, egomet mecum cogito. si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido, quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient. {&7Adelph&.} Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro. {&7Anter&.} Ausculta sorori. abi, di/iunge inimicitias cum improbo. {&7Han&.} Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio, non experiar tecum. {&7Agor&.} Neque ego; si aurum mihi reddes meum, leno, quando ex nervo emissu's_compingare in carcerem. {&7Lyc&.} Iamne autem ut soles? {&7Antam&.} Ego, Poene, tibi me purgatum volo. si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam, id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias, ita me di ament [2ut]2 mihi volup est. {&7Han&.} Ignosco et credo tibi. {&7Antam&.} Leno, tu autem amicam mihi des facito aut [auri] mihi reddas minam. {&7Lyc&.} Vin tibicinam meam habere? {&7Antam&.} Nil moror tibicinam; nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient. {&7Lyc&.} Dabo quae placeat. {&7Antam&.} Cura. {&7Lyc&.} Au/rum cras ad te referam tuom. {&7Agor&.} Facito in memoria habeas. {&7Lyc&.} Miles, sequere me._{&7Antam&.} Ego vero sequor._ {&7Agor&.} Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem? nam tecum mi una ire certum est. {&7Han&.} Vbi primum potero, ilico. {&7Agor&.} Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies. {&7Han&.} Faciam ita ut vis. {&7Agor&.} Age sis, eamus, nos curemus. plaudite. @1 @@@@{1PSEVDOLVS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 exporgi meliust lumbos atque exsurgier: Plautina longa fabula in scaenam venit. @1 @@@@{1I.i}1 {&7Psevdolvs&} Si ex te tacente fieri possem certior, ere, quae miseriae te tam misere macerent, duoru/m labori ego hominum parsissem lubens, mei te rogandi et tis respondendi mihi; nunc quoniam id fieri non potest, necessitas me subigit ut te rogitem. responde mihi: quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, neque tui participem consili quemquam facis? eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam. {&7Calidorvs&} Misere miser sum, Pseudole. {&7Ps&.} Id te Iuppiter prohibessit. {&7Cal&.} Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet: sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis. {&7Ps&.} Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac supremum habuisti comitem consiliis tuis. {&7Cal&.} Idem animus nunc est. {&7Ps&.} Face me certum quid tibist; iuvabo aut re/ aut opera aut consilio bono. {&7Cal&.} Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi quae me miseria et cura contabefacit. {&7Ps&.} Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso? {&7Cal&.} Quid est? {&7Ps&.} Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos: alia aliam scandit. {&7Cal&.} Ludis iam ludo tuo? @1 {&7Ps&.} Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit, interpretari a/lium posse neminem. {&7Cal&.} Cur inclementer dicis lepidis litteris lepidis tabellis lepida conscriptis manu? {&7Ps&.} An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus? nam has quidem gallina scripsit. {&7Cal&.} Odiosus mihi es. lege vel tabellas redde. {&7Ps&.} Immo enim pellegam. advortito animum. {&7Cal&.} Non adest. {&7Ps&.} At tu cita. {&7Cal&.} Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita; nam istic meus animus nunc est, non in pectore. {&7Ps&.} Tuam amicam video, Calidore. {&7Cal&.} Vbi ea est, opsecro? {&7Ps&.} Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat. {&7Cal&.} At te di deaeque quantumst_{&7Ps&.} Servassint quidem. {&7Cal&.} Quasi solstitialis herba paulisper fui: repente exortus sum, repentino occidi. {&7Ps&.} Tace, du/m tabellas pellego. {&7Cal&.} Ergo quin legis? {&7Ps&.} 'Phoenicium Calidoro amatori suo per ceram et lignum litterasque interpretes salutem mittit et salutem abs te expetit, lacrumans titubanti a/nimo, corde et pectore.' {&7Cal&.} Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole, quam illi remittam. {&7Ps&.} Quam salutem? {&7Cal&.} Argenteam. {&7Ps&.} Pro lignean salute vis argenteam remittere illi? vide sis quam tu rem geras. {&7Cal&.} Recita modo: ex tabellis iam faxo scies quam subito argento mi usus invento siet. {&7Ps&.} 'Leno me peregre militi Macedonio minis viginti vendidit, voluptas mea; et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas dederat; nunc unae quinque remorantur minae. ea cau/sa miles hic reliquit symbolum, @1 expressam in cera ex anulo suam imaginem, ut qui huc adferret eius similem symbolum, cum eo simul me mitteret. ei rei dies haec praestituta est, proxuma Dionysia.' cras ea quidem sunt. {&7Cal&.} Prope adest exitium mihi, nisi quid mihi in te est auxili. {&7Ps&.} Sine pellegam. {&7Cal&.} Sino, na/m mihi videor cu/m ea fabularier; lege: dulce amarumque una nunc misces mihi. {&7Ps&.} 'Nunc nostri amores mores consuetudines, [iocus lu/dus sermo suavisaviatio] compressiones artae amantum corporum, teneris labellis molles morsiunculae, [nostrorum o/rgiorum_iunculae] papillarum horridularum oppressiunculae, harunc volupta/tum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit, nisi quae mihi in test aut tibist in me salus. haec quae/ ego scivi ut scires curavi omnia; nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.' {&7Cal&.} Est misere scriptum, Pseudole. {&7Ps&.} O, miserrime. {&7Cal&.} Quin fles? {&7Ps&.} Pumiceos oculos habeo: non queo lacrumam exorare ut expuant unam modo. {&7Cal&.} Quid ita? {&7Ps&.} Genus nostrum semper siccoculum fuit. {&7Cal&.} Nilne adiuvare me audes? {&7Ps&.} Quid faciam tibi? {&7Cal&.} Eheu/. {&7Ps&.} Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo. {&7Cal&.} Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom. {&7Ps&.} Eheu. {&7Cal&.} Neque intus nummus ullus est. {&7Ps&.} Eheu. @1 {&7Cal&.} Ille abducturus est mulierem cras. {&7Ps&.} Eheu. {&7Cal&.} Istocine pacto me adiuvas? {&7Ps&.} Do id quod mihi est; nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo. {&7Cal&.} Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi? {&7Ps&.} Vix hercle, opinor, si me opponam pignori. sed quid ea drachuma facere vis? {&7Cal&.} Restim volo mihi e/mere. {&7Ps&.} Quam ob rem? {&7Cal&.} Qui me faciam pensilem. certum est mihi ante tenebras tenebras persequi. {&7Ps&.} Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi? an tu te ea cau/sa vis sciens suspendere ut me defraudes, drachumam si dederim tibi? {&7Cal&.} Profecto nullo pacto possum vivere, si illa a me abalienatur atque abducitur. {&7Ps&.} Quid fles, cucule? vives. {&7Cal&.} Quid ego ni fleam, quoi nec paratus nummus argenti siet neque libellai spes sit usquam gentium? {&7Ps&.} Vt litterarum ego harum sermonem audio, nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis, quod tu istis lacrumis te probare postulas, non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras. verum ego te amantem, ne pave, non deseram. spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea tibi inventurum esse auxilium argentarium. atque id futurum unde unde dicam nescio, nisi quia futurum est: ita supercilium salit. {&7Cal&.} Vtinam quae dicis dictis facta suppetant. @1 {&7Ps&.} Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra, quo pacto et quantas soleam turbellas dare. {&7Cal&.} In te nunc omnes spes sunt aetati meae. {&7Ps&.} Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi tua ut sit, aut si tibi do viginti minas? {&7Cal&.} Satis, si/ futurumst. {&7Ps&.} Roga me viginti minas, ut me effecturum tibi quod promisi scias. roga, opsecro hercle. gestio promittere. {&7Cal&.} Dabisne argenti mi hodie viginti minas? {&7Ps&.} Dabo. molestus nunciam ne sis mihi. atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius: si neminem alium potero, tuom tangam patrem. {&7Cal&.} Di te mihi semper servent. verum, si potest, pietatis causa_vel etiam matrem quoque. {&7Ps&.} De istac re in oculum utrumvis conquiescito. {&7Cal&.} Oculum anne in aurem? {&7Ps&.} At hoc pervolgatumst minus. nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus pube praesenti in contione: omni poplo, omnibus amicis notisque edico meis, in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi. {&7Cal&.} St, ta/ce opsecro he/rcle. {&7Ps&.} Quid negoti est? {&7Cal&.} Ostium lenonis crepuit. {&7Ps&.} Crura mavellem modo. {&7Cal&.} Atque ipse egreditur intus, periuri caput. @@@@{1I.ii}1 {&7Ballio&} Exi/te, agite exite, i/gnavi, male ha/biti et male conci/liati, quoru/m numquam quicqua/m quoiquam venit i/n mentem ut recte/ faciant, quibus, ni/si ad hoc exemplum e/xperior, non po/test usura usu/rpari. @1 neque ego ho/mines magis asino/s numquam vidi, i/ta plagis costae/ callent: quo/s quom ferias, ti/bi plus noceas; e/o enim ingenio hi su/nt flagritribae, qui hae/c habent co/nsilia, u/bi data occa/siost, rape cle/pe tene ha/rpaga bibe e/s fuge: hoc e/st eorum opus, ut ma/velis lu/pos apud ovis li/nquere, quam ho/s domi custodes. a/t faciem quom aspi/cias eorum, hau ma/li videntur: o/pera fallunt. nu/nc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, ut ne/ peristroma/ta quidem aeque pi/cta sint Campa/nica neque Ale/xandrina beluata tonsilia tappetia. atque he/ri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias, verum ita vos estis praediti callenti ingenio i/mprobi, officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier; nempe i/ta animati e/stis vos: vinci/tis duritia hoc a/tque me. hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc a/gite, hoc animum advortite, huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera ho/minum. numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum. quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit. adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum. @1 tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco. te cum securi caudicali praeficio provinciae. {&7Servvs&} At haec retunsast. {&7Bal&.} Sine siet; itidem vos quoque estis plagis [omnes]: numqui minus ea gratia tamen omnium opera u/tor? ti/bi hoc praecipio ut ni/teant aedes. ha/bes quod facias: pro/pera, abi intro. tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito. haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata, vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint. nam mi ho/die natali/s dies est, decet e/um omnis vos conce/lebrare. perna/m callum glandiu/m sumen facito i/n aqua iaceant. sa/tin audis? magni/fice volo me vi/ros summos acci/pere, ut mihi rem esse/ reantur. intro abi/te atque haec cito ce/lerate, ne mo/ra quae sit, cocus cum veniat; ego eo i/n macellum, ut pi/scium quidqui/d ibist pretio prae/stinem. i, pu/ere, prae; ne qui/squam pertunda/t cruminam cau/tiost. vel o/pperire, est quo/d domi dice/re paene fui obli/tus. audi/tin? vobis, mu/lieres, hanc ha/beo edictio/nem. vo/s, quae in munditii/s, mollitiis de/liciisque aeta/tulam agitis, viris cu/m summis, inclu/tae amicae, nunc e/go scibo atque hodie e/xperiar, quae ca/piti, quae ventri o/peram det, quae suae/ rei, quae somno/ studeat; quam li/bertam fore mi/hi credam et quam ve/nalem, hodie expe/riar. facite ho/die ut mihi mune/ra multa huc ab ama/toribus conve/niant. nam ni/si mihi penus annu/os hodie % convenit, cras populo prostituam vos. @1 nata/lem scitis mi e/sse diem hunc: ubi isti/ sunt quibus vos o/culi estis, quibus vi/tae, quibus deli/ciae estis, quibus sa/via, mammia, me/llillae? manipla/tim mihi mune/rigeruli facite a/nte aedis iam hic a/dsint. cur e/go vestem, aurum atque e/a quibus est vobi/s usus, prahibeo? au/t quid mi domi ni/si malum vestra opera/st hodie? improbae/ vini modo cu/pidae estis: eo vo/s % vestros panticesque adeo madefa/ctatis, quom ego sim hi/c siccus. nunc a/deo hoc factust o/ptumum, ut nomi/ne quemque appellem suo, ne di/ctum esse actutu/m sibi quaepia/m vostrarum mi/hi neget: advo/rtite animum cu/nctae. princi/pio, Hedytium, te/cum ago, quae ami/ca es frumenta/riis, quibus cu/nctis montes ma/xumi [acervi] frumenti su/nt domi: fac si/s sit delatum hu/c mihi frume/ntum, hunc annum quo/d satis, mi et fa/miliae omni si/t meae, atque a/deo ut frumento a/fluam, ut ci/vitas nome/n mihi commu/tet meque ut prae/dicet leno/ne ex Ballio/ne regem Ia/sonem. {&7Cal&.} Au/din, furcife/r quae loquitur? sa/tin magnificus ti/bi videtur? {&7Psevd&.} Po/l iste, atque etiam ma/lificus. se/d tace atque hanc re/m gere. @1 {&7Bal&.} Ae/schrodora, tu/ quae amicos ti/bi habes lenonum ae/mulos la/nios, qui, item ut no/s iurando, iu/re malo male quae/runt rem, audi: ni/si carnaria/ tria gravida te/goribus onere u/beri hodie mi/hi erunt, cras te qua/si Dircam olim, ut me/morant, duo gnati/ Iovis de/vinxere ad tau/rum, item ego te di/stringam ad carna/rium; i/d tibi profecto tau/rus fiet. {&7Cal&.} Ni/mis sermone huius i/ra incendor. {&7Ps&.} Hu/ncine hic homine/m pati co/lere iuventutem A/tticam? u/bi sunt, ubi late/nt quibus aetas i/ntegra est, qui amant a/ lenone? qui/n conveniunt? qui/n una omnes pe/ste hac populum hunc li/berant? sed ni/mium stultus, ni/mis fui indo/ctus: illine au/deant id fa/cere quibus ut se/rviant suos a/mor cogit? [simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt] {&7Cal&.} Vah ta/ce. {&7Ps&.} Quid est? {&7Cal&.} Male mo/rigeru's mihi, quo/m sermoni huius o/bsonas. {&7Ps&.} Ta/ceo. {&7Cal&.} At taceas ma/lo multo qua/m tacere dicas. {&7Bal&.} Tu au/tem, Xy/stilis, fac ut a/nimum advortas, quo/ius amatore/s olivi $DU/NAMIN& domi habent ma/xumam. si/ mihi non iam huc cu/lleis o/leum deporta/tum erit, te i/psam culleo e/go cras faciam ut de/portere_in pe/rgulam; i/bi tibi adeo le/ctus dabitur, u/bi tu hau somnum ca/pias, sed ubi @1 u/sque ad languore/m_tenes quo/ se haec tendant quae/ loquor. a/in, excetra tu? quae/ tibi amicos to/t habes tam probe o/leo onustos, num quoi/piam est hodie/ tua tuorum o/pera conservo/rum ni/tidiusculu/m caput? aut num ipse e/go pulmento uto/r magis u/nctiusculo/? sed scio, tu o/leum hau magni pe/ndis, vino te/ devincis. si/ne modo, re/prehendam hercle ego cu/ncta una opera, ni/si quidem hodie tu o/mnia fa/cis effecta haec u/t loquor. tu au/tem, quae pro ca/pite argentum mi/hi iam iamque se/mper numeras, e/a pacisci mo/do scis, sed quod pa/cta es non scis so/lvere, Phoeni/cium, tibi ego hae/c loquor, deli/ciae summatu/m virum: ni/si hodie mi ex fu/ndis tuorum ami/corum omne huc pe/nus adfertur, cra/s Phoeniciu/m poeniceo co/rio invises pe/rgulam. @@@@{1I.iii}1 {&7Cal&.} Pseudo/le, non audis quae hi/c loquitur? {&7Ps&.} Audi/o, ere, equidem atque animum a/dvorto. {&7Cal&.} Quid mi e/s auctor, huic u/t mittam, ne ami/cam hic meam prosti/tuat? {&7Ps&.} Nil cu/rassis, liquido e/s animo: ego pro/ me et pro te cu/rabo. iam di/u ego huic bene et hic mi/hi volumus, et ami/citia est anti/qua: mittam ho/die huic suo die na/tali malam re/m magnam et matu/ram. {&7Cal&.} Quid opu/st? {&7Ps&.} Potin aliam rem u/t cures? {&7Cal&.} At_{&7Ps&.} Ba/t. {&7Cal&.} Crucior. {&7Ps&.} Cor du/ra. @1 {&7Cal&.} Non po/ssum. {&7Ps&.} Fac possi/s. {&7Call&.} Quonam pacto/ possim? {&7Ps&.} Vince a/nimum. in re/m quod sit praevo/rtaris quam in re a/dvorsa animo auscu/ltes. {&7Ca&.} Nugae i/staec sunt: non iu/cundumst nisi ama/ns facit stulte. {&7Ps&.} Pe/rgin? {&7Cal&.} O Pseu/dole mi, sine si/m nihili, mitte me/ sis. {&7Ps&.} Sino, modo ego a/beam. {&7Cal&.} Mane, ma/ne, iam ut voles med e/sse ita ero. {&7Ps&.} Nunc tu/ sapis. {&7Bal&.} I/t dies; ego/ mihi cesso. i/ prae, puere. {&7Cal&.} Heus, a/bit. quin revocas? {&7Ps&.} Qui/d properas? placide. {&7Cal&.} A/t prius quam abeat. {&7Bal&.} Qui/d [hoc], malum, tam pla/cide is, puere? {&7Ps&.} Ho/die nate, heus, ho/die nate, ti/bi ego dico, heus, ho/die nate, redi e/t respice a/d nos. tame/tsi occupa/tu's, mora/mur. mane, e/m conloqui/ qui volu/nt te. {&7Bal&.} Quid ho/c est? quis e/st qui mora/m mi occupa/to mole/stam optulit? {&7Ps&.} Qui tibi/ sospitalis fui/t. {&7Bal&.} Mortuo/st qui fui/t: qui sit u/sust. {&7Ps&.} Ni/mis superbe. {&7Bal&.} Ni/mis molestus. {&7Cal&.} Re/prehende hominem, adse/quere. {&7Bal&.} I puere. {&7Ps&.} Occe/damus ha/c obvia/m. {&7Bal&.} Iuppite/r te perda/t, quisquis e/s. {&7Ps&.} Te volo. {&7Bal&.} A/t vos ego a/mbos. vorte ha/c te, puere. {&7Ps&.} Non lice/t conloqui/ te? {&7Bal&.} At mi/hi non lube/t. {&7Ps&.} Sin tua/mst quippiam i/n rem? {&7Bal&.} Lice/tne, opsecro/, bitere a/n non licet? {&7Ps&.} Vah, ma/nta. {&7Bal&.} Omitte. {&7Cal&.} Ba/llio, audi. {&7Bal&.} Su/rdus sum % profecto inanilogistae. @1 {&7Cal&.} Dedi/ dum fui/t. {&7Bal&.} Non peto/ quod dedi/sti. {&7Cal&.} Dabo/ quando eri/t. {&7Bal&.} Ducito/ quando habe/bis. {&7Cal&.} E/heu, quam ego malis pe/rdidi modis quo/d tibi de/tuli et quo/d dedi. {&7Bal&.} Mo/rtua ve/rba re nu/nc facis; stu/ltus es, rem a/ctam agis. {&7Ps&.} No/sce saltem hu/nc quis est. {&7Bal&.} Ia/m diu scio qui/ fuit: nu/nc qui sit ipsu/s sciat. a/mbula tu/. {&7Ps&.} Potin u/t semel modo, Ba/llio, huc cu/m lucro respi/cias? {&7Bal&.} Re/spiciam istoc pre/tio; nam si sa/cruficem summo/ Iovi atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci si lucri quid detur, potius rem divinam deseram. non potest pietati opsisti hui/c, utut re/s sunt ceterae. {&7Ps&.} Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit. {&7Bal&.} Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume. {&7Ps&.} Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo, vel, si dignu's alio pacto, neque ament nec faciant bene. {&7Bal&.} Quid agitur, Calidore? {&7Cal&.} Amatur atque egetur acriter. {&7Bal&.} Misereat, si familiam alere possim misericordia. {&7Ps&.} Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices. sed scin quid nos volumus? {&7Bal&.} Pol ego propemodum: ut male sit mihi. {&7Ps&.} Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. {&7Bal&.} Audio. atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis. {&7Ps&.} Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die, quia tibi minas viginti pro/ amica etiam non dedit. {&7Bal&.} Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. @1 non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget. {&7Ps&.} At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo. na/m hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam. {&7Bal&.} Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret. {&7Cal&.} Quid, si non habui? {&7Bal&.} Si amabas, invenires mutuom, ad danistam devenires, adderes faenusculum, surruperes patri. {&7Ps&.} Surruperet hic patri, audacissume? non periclumst ne quid recte monstres. {&7Bal&.} Non lenoniumst. {&7Cal&.} Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni? atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. {&7Bal&.} Audio. pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio. sed cum pietatem te amori video tuo praevortere, omnes [2homines]2 tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges mutuom argentum? {&7Cal&.} Quin nomen quoque iam interiit mutuom. {&7Ps&.} Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri, qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini, postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri. {&7Cal&.} Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo; ita miser et amore pereo et inopia argentaria. {&7Bal&.} Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die: @1 iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae. {&7Cal&.} Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria. metuont credere omnes. {&7Bal&.} Eadem est mihi lex: metuo credere. {&7Ps&.} Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui? {&7Bal&.} Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data; det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat. {&7Cal&.} Nilne te miseret? {&7Bal&.} Inanis cedis, dicta non sonant. atque ego te vivom salvomque vellem. {&7Ps&.} Eho an iam mortuost? {&7Bal&.} Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost: ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat. semper tu ad me cum argentata accedito querimonia; nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, apud novercam querere. {&7Ps&.} Eho an umquam tu huius nupsisti patri? {&7Bal&.} Di melius faciant. {&7Ps&.} Face hoc quod te rogamus, Ballio, mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo aut terra aut mari/ alicunde evolvam id argentum tibi. {B.} Tibi ego credam? {P.} Quor non? {B.} Quia pol qua/ opera credam tibi, una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus. {&7Cal&.} Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia? {&7Bal&.} Quid nunc vis? {&7Cal&.} Vt opperiare hos sex dies aliquos modo, ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. {&7Bal&.} Animo bono es. vel sex menses opperibor. {&7Cal&.} Euge, homo lepidissume. {&7Bal&.} Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis? {&7Cal&.} Quid iam? {&7Bal&.} Quia enim non venalem ia/m habeo Phoenicium. {&7Cal&.} Non habes? {&7Bal&.} Non hercle vero. {&7Cal&.} Pseudole, ei accerse hostias, victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi; @1 nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter. {&7Bal&.} Nolo victumas: agninis me extis placari volo. {&7Cal&.} Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter? {&7Ps&.} Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius. {&7Cal&.} Quid eo? {&7Ps&.} Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi. {&7Bal&.} I in malam crucem. {&7Ps&.} Istuc ibit Iuppiter lenonius. [{&7Bal&.} Ex tua re est, ut ego emoriar. {&7Ps&.} Quidum? {&7Bal&.} Ego dicam tibi: quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.] {&7Bal&.} Ex tua re non est, ut ego emoriar. {&7Ps&.} Quidum? {&7Bal&.} Sic, quia si/ ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior. {&7Cal&.} Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. non habes venalem amicam tu meam Phoenicium? {&7Bal&.} Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. {&7Cal&.} Quo modo? {&7Bal&.} Sine ornamentis, cum intestinis omnibus. {&7Cal&.} Meam tu amicam vendidisti? {&7Bal&.} Valde, viginti minis. {&7Cal&.} Viginti minis? {&7Bal&.} Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindeci/m habeo minas. {&7Cal&.} Quid ego ex te audio? {&7Bal&.} Amicam tuam esse factam argenteam. {&7Cal&.} Cur id ausu's facere? {&7Bal&.} Libuit, mea fuit. {&7Cal&.} Eho, Pseudole, ei, gladium adfer. {&7Ps&.} Quid opus gladio? {&7Cal&.} Qui hunc occidam atque me. {&7Ps&.} Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit. {&7Cal&.} Quid ais, quantum terra % tegit hominum periurissume? iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi? @1 {&7Bal&.} Fateor. {&7Cal&.} Nempe conce/ptis verbis? {&7Bal&.} Etiam consutis quoque. {&7Cal&.} Periuravisti, sceleste. {&7Bal&.} At argentum intro condidi. ego scelestus nunc argentum promere possum domo: tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes. {&7Cal&.} Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. {&7Ps&.} Licet. numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu. {&7Cal&.} Ingere mala multa. {&7Ps&.} Iam ego te differam dictis meis. impudice. {&7Bal&.} Itast. {&7Cal&.} Sceleste. {&7Bal&.} Dicis vera. {&7Ps&.} Verbero. {&7Bal&.} Quippini? {&7Cal&.} Bustirape. {&7Bal&.} Certo. {&7Ps&.} Furcifer. {&7Bal&.} Factum optume. {&7Cal&.} Sociofraude. {&7Bal&.} Sunt mea istaec. {&7Ps&.} Parricida. {&7Bal&.} Perge tu. {&7Cal&.} Sacrilege. {&7Bal&.} Fateor. {&7Ps&.} Periure. {&7Bal&.} Vetera vaticinamini. {&7Cal&.} Legirupa. {&7Bal&.} Valide. {&7Ps&.} Permities adulescentum. {&7Bal&.} Acerrume. {&7Cal&.} Fur. {&7Bal&.} Babae. {&7Ps&.} Fugitive. {&7Bal&.} Bombax. {&7Cal&.} Fraus populi. {&7Bal&.} Planissume. {&7Ps&.} Fraudulente. {&7Cal&.} Impure. {&7Ps&.} Leno. {&7Cal&.} Caenum. {&7Bal&.} Cantores probos. {&7Cal&.} Verberavisti patrem atque matrem. {&7Bal&.} Atque occidi quoque, potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam? {&7Ps&.} In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus. {&7Bal&.} Numquid aliud etiam voltis dicere? {&7Cal&.} Ecquid te pudet? {&7Bal&.} Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem? verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi, nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas, @1 sicut haec est praestituta summa ei argento dies, si id non adfert, posse opinor facere me officium meum. {&7Cal&.} Quid id est? {&7Bal&.} Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem: hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar; sed sine arge/nto frustra es qui me tui misereri postulas. haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas. {&7Cal&.} Iamne abis? {&7Bal&.} Negoti nunc sum plenus._{&7Ps&.} Paulo post magis. illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt. exossabo ego illu/m simulter itidem ut murenam coquos. nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. {&7Cal&.} Ecquid imperas? {&7Ps&.} Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo; ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido, qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat. {&7Cal&.} Cedo mihi, quid es facturus? {&7Ps&.} Temperi ego faxo scies. nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae. {C.} Optumum atque aequissimum oras. {&7Ps&.} Propera, adduc hominem cito. {&7Cal&.} Pauci ex multis sunt amici, ho/mini qui certi sient. {&7Ps&.} Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet. {&7Cal&.} Iam hic faxo aderit._{&7Ps&.} Potin ut abeas? tibi moram dictis creas. @@@@{1I.iv}1 postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole. quid nunc acturu's, postquam erili filio @1 largitu's dictis dapsilis? ubi sunt ea? quoi neque paratast gutta certi consili, [neque adeo argenti_neque nunc quid faciam scio.] neque exordiri primum unde occipias habes, neque ad de/texundam telam certos terminos. sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, facit illud veri simile, quod mendacium est, nunc ego poeta fiam: viginti minas, quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. [atque ego me iam pridem huic daturum dixeram et volui inicere tragulam in nostrum senem; verum is nescio quo pacto praesensit prius.] sed comprimundast vox mihi atque oratio: erum eccum video hu/c Simonem una simul cum suo vicino Calliphone incedere. ex hoc sepulcro vetere viginti minas effodiam ego hodie, quas dem erili filio. nunc huc concedam, unde horum sermonem legam. @@@@{1I.v}1 {&7Simo&} Si de damnosis aut si de/ amatoribus dictator fiat nunc Athenis Atticis, nemo anteveniat filio, credo, meo: ita nunc per urbem solus sermoni omnibust, eum velle amicam liberare et quaerere argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant; @1 atque id iam pridem sensi et subolebat mihi, sed dissimulabam. {&7Ps&.} Ia/m illi fetet filius. occisa est haec res, haeret hoc negotium. quo in commeatum volui a/rgentarium proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via. praesensit: nihil est praedae praedatoribus. {&7Callipho&} Homines qui gestant quique auscultant crimina, si meo arbitratu liceat, omnes pendeant, gestores linguis, auditores auribus. nam istaec quae tibi renuntiantur, filium te velle amantem argento circumducere, fors fuat an istaec dicta sint mendacia; sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume, quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo si amat, si amicam liberat? {&7Ps&.} Lepidum senem. {&7Sim&.} Vetus no/lo faciat. {&7Cal&.} At enim nequiquam nevis; vel tu ne faceres tale in adulescentia. probum patrem esse oportet qui gnatum suom esse/ probiorem quam ipsus fuerit postulet. nam tu quod damni et quod fecisti flagiti populo viritim potuit dispertirier. idne tu/ mirare, si patrissat filius? {&7Ps&.} $*)=W *ZEU=&, quam pauci e/stis homines commodi. em, illic e/st pater patrem esse ut aequom est filio. {&7Sim&.} Quis hic lo/quitur? meus est hic quidem se/rvos Pseudolus. hic mihi corrumpit filium, scelerum caput; hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego cupio excruciari. {&7Cal&.} Iam istaec insipientiast, @1 iram in promptu gerere. quanto satius est adire blandis verbis atque exquaerere, sintne illa necne sint quae tibi renuntiant. bonus animus in mala re dimidiumst mali. {&7Sim&.} Tibi auscultabo. {&7Ps&.} Itur ad te, Pseudole. orationem tibi para advorsum senem. erum saluto primum, ut aequomst; postea, si quid superfit, vicinos impertio. {&7Sim&.} Salve. quid agitur? {&7Ps&.} Statur hic ad hunc modum. {&7Sim&.} Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum. {&7Cal&.} Bene confidenterque adstitisse intellego. {&7Ps&.} Decet innocentem qui sit atque innoxium servom superbum esse, apud erum potissimum. {&7Cal&.} Sunt quae te volumus percontari, quae quasi per nebulam nosmet scimus atque audivimus. {&7Sim&.} Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui. {&7Ps&.} Itast, iam pridem tu me spernis, sentio. parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego. cupis me e/sse nequam: tamen ero frugi bonae. {&7Sim&.} Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium, mea ut migrare dicta possint quo volo. {&7Ps&.} Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo. {&7Sim&.} Mihin do/mino servos tu suscenses? {&7Ps&.} Tam tibi mirum id videtur? {&7Sim&.} Hercle qui, ut tu praedicas, cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo me verberare atque ego te soleo cogitas. quid censes? {&7Cal&.} Edepol merito esse iratum arbitror, quom apud te parvast ei fides. {&7Sim&.} Iam sic sino; iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero. @1 sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? {&7Ps&.} Si/ quid vis, roga. quod scibo, Delphis tibi responsum dicito. {&7Sim&.} Advorte ergo animum et fac sis promissi memor. quid ais? ecquam scis filium tibicinam meum amare? {&7Ps&.} $*NAI\ GA/R.& {&7Sim&.} Liberare quam velit? {&7Ps&.} $*KAI\ TOU=TO NAI\ GA/R.& {&7Sim&.} Ecquas viginti minas [per sycophantiam atque per doctos dolos] paritas ut auferas a me? {&7Ps&.} Abs te ego auferam? {&7Sim&.} Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet? fatere, dic. {&7Ps&.} $*KAI\ TOU=TO NAI/, KAI\ TOU=TO NAI/. {&7Cal&.} Fatetur. {&7Sim&.} Dixin, Callipho, dudum tibi? {&7Cal&.} Memini. {&7Sim&.} Quor haec, tu ubi rescivisti ilico, celata me sunt? quor non rescivi? {&7Ps&.} Eloquar. quia nolebam ex me morem progigni malum, erum ut servos criminaret apud erum. {&7Sim&.} Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi. {&7Cal&.} Numquid peccatum est, Simo? {&7Sim&.} Immo maxime. {&7Ps&.} Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho; peccata mea sunt. animum advorte nunciam. quapropter te expertem amoris nati habuerim? % pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi. {&7Sim&.} Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, @1 cum ea mussitabas? {&7Ps&.} Scibam. {&7Sim&.} Quin dictum est mihi? {&7Ps&.} Quia illu/d malum aderat, istuc aberat longius; illud erat praesens, huic erant dieculae. {&7Sim&.} Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest argentum auferri, qui praesertim senserim. ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus. {&7Ps&.} Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem tu vives. tu mihi hercle a/rgentum dabis, abs te equidem sumam. {&7Sim&.} Tu a me sumes? {&7Ps&.} Strenue. {&7Sim&.} Excludito mi hercle oculum, si dedero. {&7Ps&.} Dabis. iam dico ut a me caveas. {&7Sim&.} Certe edepol scio, si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris. {&7Ps&.} Faciam. {&7Sim&.} Si non apstuleris? {&7Ps&.} Virgis caedito. sed quid, si apstulero? {&7Sim&.} Do Iovem testem tibi, te aetatem impune habiturum. {&7Ps&.} Facito ut memineris. {&7Sim&.} Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur? {&7Ps&.} Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave. em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis. {&7Cal&.} Edepol mortalem graphicum, si servat fidem. {&7Ps&.} Servitum tibi me abducito, ni fecero. {&7Cal&.} Bene atque amice dicis. %nam nunc, nam meust. {&7Ps&.} Vin etiam dicam quod vos magis miremini? {&7Cal&.} Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens. [{&7Sim&.} Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.] {&7Ps&.} Prius quam i/stam pugnam pugnabo, ego etiam prius dabo aliam pugnam claram et commemorabilem. {&7Sim&.} Quam pugnam? {&7Ps&.} Em ab hoc lenone vicino tuo @1 per sycophantiam atque per doctos dolos tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit, ea ci/rcumducam lepide lenonem. {&7Sim&.} Quid est? {&7Ps&.} Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum. {&7Sim&.} Siquidem i/staec opera, ut praedicas, perfeceris, virtute regi A/gathocli antecesseris. sed si non faxis, numquid causaest, ilico quin te in pistrinum condam? {&7Ps&.} Non unum in diem [modo], verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero, dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico, tua volunta/te? {&7Cal&.} Ius bonum orat Pseudolus; dabo inque. {&7Sim&.} At enim scin quid mihi in mentem venit? quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, aut de compecto faciunt consutis dolis, qui me argento intervertant? {&7Ps&.} Quis me audacior sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo: si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re] aut si de ea re umquam inter nos convenimus, [quasi in libro cu/m scribuntur calamo litterae] stilis me totum usque ulmeis conscribito. {&7Sim&.} Indice ludos nunciam, quando lubet. {&7Ps&.} Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi, ne quo te ad aliud occupes negotium. {&7Cal&.} Quin rus ut irem ia/m heri mecum statueram. {&7Ps&.} At nunc disturba quas statuisti machinas. {&7Cal&.} Nunc non abire certum est istac gratia; @1 lubidost ludos tuos spectare, Pseudole. et si hunc videbo non dare argentum tibi, quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo. {&7Sim&.} Non demutabo. {&7Ps&.} Namque edepol, si non dabis, clamore magno et multo flagitabere. agite amolimini hinc vos intro nunciam ac meis vicissim date locum fallaciis. {&7Cal&.} Fiat, geratur mos tibi. {&7Ps&.} Sed te volo domi usque adesse. {&7Cal&.} Quin tibi hanc operam dico._ {&7Sim&.} At ego ad forum ibo. iam hic ero._{PS.} Actutum redi. suspicio est mihi nunc vos suspicarier, me idcirco haec tanta facinora promittere, quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam, neque sim facturus quod facturum dixeram. non demutabo. atque etiam certum, quod sciam, quo id sim facturus pacto nil etiam scio, nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit, novo mo/do novom aliquid inventum adferre addecet; si id facere nequeat, det locum illi qui queat. concedere aliquantisper hinc mi intro lubet, dum concenturio in corde sycophantias. [2sed mox]2 exibo, non ero vobis morae; tibicen vos interibi hic delectaverit._ @@@@{1II.i}1 {&7Psevdolvs&} Pro Iu/ppiter, ut mihi, qui/dquid ago, lepide o/mnia prospereque e/veniunt: neque quo/d dubitem neque quo/d timeam, meo in pe/ctore conditumst co/nsilium. @1 nam ea stu/ltitiast, facinu/s magnum timido/ cordi crede/re; nam omnes re/s perinde sunt ut aga/s, ut eas magni/ facias; nam ego i/n meo pectore pri/us * i/ta paravi co/pias, duplici/s triplicis dolos pe/rfidias, ut, ubi/quomque hostibus co/ngrediar (maio/rum meu/m fretus vi/rtute di/cam, mea i/ndustria e/t malitia/ fraudule/nta), facile u/t vincam, facile u/t spoliem meos pe/rduellis meis pe/rfidiis. nu/nc inimicum ego hu/nc communem meum a/tque vostrorum o/mnium, Ba/llionem, exba/llistabo le/pide: date operam modo; [ho/c ego oppidum a/dmoenire, ut hodie capiatu/r, volo.] atque hu/c meas legione/s adducam; si e/xpugno (facilem ha/nc rem meis civi/bus faciam), post a/d oppidum hoc vetus co/ntinuo meum exe/rcitum protinus o/bducam: inde me e/t simul participe/s omnis meos prae/da onerabo atque o/pplebo, metum e/t fugam perdue/llibus meis me u/t sciant natum. e/o sum genere gna/tus: magna me/ facinora de/cet efficere, quae po/st mihi clara et diu/ clueant. sed hunc que/m video? quis hic e/st qui oculis meis o/bviam ignobilis o/bicitur? lubet sci/re quid hic venia/t cum machae/ra et huic, qua/m rem agat, hinc dabo insi/dias. @@@@{1II.ii}1 ҭ{&7Harpax&} Hi lo/ci sunt atque hae re/giones quae mi a/b ero sunt demo/nstratae, ut ego o/culis ratione/m capio quam mi i/ta dixit erus me/us miles, @1 septuma/s esse aedis a/ porta ubi ille ha/bitet leno, quoi/ iussit symbo/lum me ferre et hoc a/rgentum. nimis ve/lim, certum qui id mi/hi faciat, Ballio/ leno ubi hic ha/bitat. {&7Ps&.} [St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.] novo co/nsilio nunc mi/hi opus est, nova re/s subito mi haec o/biectast: hoc prae/vortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi. iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam. {&7Harp&.} O/stium pulta/bo atque intus e/vocabo alique/m foras. {&7Ps&.} Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo; nam ego precator et patronus foribus processi foras. {&7Harp&.} Tune es Ballio? {&7Ps&.} Immo vero ego eius sum Subballio. {&7Harp&.} Quid istuc verbist? {&7Ps&.} Condus promus sum, procurator peni. {&7Harp&.} Quasi te dicas atriensem. {&7Ps&.} Immo atriensi ego impero. {&7Harp&.} Quid tu, servon es an liber? {&7Ps&.} Nunc quidem etiam servio. {&7Harp&.} Ita videre, et non videre dignus qui liber sies. {&7Ps&.} Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri? {H.} Hunc hominem malum esse oportet. {P.} Di me servant atque amant, nam haec mihi incus est: procudam e/go hodie hinc multos dolos. {H.} Quid illic secum solus loquitur? {P.} Quid ais tu, adulescens? {H.} Quid est? {&7Ps&.} Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, quinque debet? {&7Harp&.} Sum. sed ubi tu me novisti gentium aut vidisti aut conlocutu's? nam equidem Athenas antidhac @1 numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis. {&7Ps&.} Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit. 𭶲{H.} Immo adest. {P.} Tun attulisti? {H.} Egomet. {P.} Quid dubitas dare? {&7Harp&.} Tibi ego dem? {&7Ps&.} Mihi hercle vero, qui res rationesque eri Ballionis curo, argentum accepto [expenso] et quoi debet dato. {&7Harp&.} Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, tibi libellam argenti numquam credam. {&7Ps&.} Dum tu sternuas, res erit soluta. {&7Harp&.} Vinctam potius sic servavero. {&7Ps&.} Vae tibi, tu inventu's vero, meam qui furcilles fidem. quasi mihi no/n sescenta tanta soli soleant credier. {&7Harp&.} Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi. {&7Ps&.} Quasi tu dicas me te velle argento circumducere. {&7Harp&.} Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer. sed quid est tibi nomen? {&7Ps&.} Servos est huic lenoni Surus, eum esse me dicam. Surus sum. {H.} Surus? {P.} Id est nomen mihi. {&7Harp&.} Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas, ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi? {&7Ps&.} Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, magis erit solutum, quasi ipsi dederis. {&7Harp&.} At enim scin quid est? reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio, hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas. ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini. {&7Ps&.} At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem. {&7Harp&.} Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi, rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato. nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere. @1 {&7Ps&.} Scio equidem: [ut] qui argentum adferret atque expressam imaginem suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem. nam hic quoque exemplum reliquit eius. {&7Harp&.} Omnem rem tenes. {&7Ps&.} Quid ego ni teneam? {&7Harp&.} Dato istunc sumbolum ergo illi. {P.} Licet. sed quid est tibi nomen? {&7Harp&.} Harpax. {&7Ps&.} Apage te, Harpax, hau places; huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid $A(/RPAC& feceris. {&7Harp&.} Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est. {&7Ps&.} Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus. {&7Harp&.} Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? {&7Ps&.} Sciam si dixeris. {&7Harp&.} Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem. {&7Ps&.} Quid nunc vis? {&7Harp&.} Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit. {&7Ps&.} Tuo arbitratu, maxume. {&7Harp&.} Nam ut lassus veni de via, me volo curare. {&7Ps&.} Sane sapis et consilium placet. sed vide si/s ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi. {&7Harp&.} Quin ubi prandero, dabo operam somno. {&7Ps&.} Sane censeo. {&7Harp&.} Numquid vis? {&7Ps&.} Dormitum ut abeas. {&7Harp&.} Abeo._{&7Ps&.} Atque audin, Harpage? iube sis te operiri: beatus e/ris, si consudaveris. @@@@{1II.iii}1 di immortales, conservavit me illic homo adventu suo. suo viatico redduxit me usque ex errore in viam. nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius advenire quam haec allatast mi opportune epistula. nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo: hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae, @1 hic argentum, hi/c amica amanti erili filio. atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore: quo modo qui/cque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam, iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram, certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit: centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea, Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur, ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus. bene ubi quoi scimus consilium a/ccidisse, hominem catum eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male. stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere. certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim. sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor. di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam. euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit: venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul. @@@@{1II.iv}1 {&7Calidorvs&} Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia: scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. @1 {&7Charinvs&} Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam. [{&7Cal&.} Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo. {&7Char&.} Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.] {&7Cal&.} Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom benevolentem adducerem ad se. {&7Char&.} Servas imperium probe; na/m et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus novos mihist. {&7Cal&.} Nimium est mortalis graphicus, %heuretes mihi est. is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi. {&7Ps&.} Magnufice hominem compellabo. {&7Cal&.} Quoia vox resonat? {&7Ps&.} Io, io te te, turanne, te te e/go, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina tri/plicia, tri/bus modis tria gaudia, artibus tribus tri/s demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam; in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo. {&7Cal&.} Illic homost. {&7Char&.} Vt paratragoedat carnufex. {&7Ps&.} Confer gradum contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium. {&7Cal&.} Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole? {&7Ps&.} Immo utrumque. {&7Char&.} Vtrumque, salve. sed quid actumst? {&7Ps&.} Quid times? {&7Cal&.} Attuli hunc. {&7Ps&.} Quid, attulisti? {&7Cal&.} Adduxi volui dicere. {&7Ps&.} Quis istic est? {&7Cal&.} Charinus. {&7Ps&.} Euge. iam $XA/RIN TOU/TW| POIOU=.& @1 {&7Char&.} Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? {&7Ps&.} Tam gratiast. bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos. {&7Ch&.} Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem. {P.} Tum igitur mane. {&7Cal&.} Quid istuc est? {&7Ps&.} Epistulam modo hanc i/ntercepi et sumbolum. {&7Cal&.} Sumbolum? quem sumbolum? {&7Ps&.} Qui a milite allatust modo. eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis, tuam qui amicam hinc arcessebat, e/i os sublevi modo. {&7Cal&.} Quo modo? {&7Ps&.} Horum causa haec agitur spectatorum fabula: hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero. {&7Cal&.} Quid nunc agimus? {&7Ps&.} Liberam hodie tuam amicam amplexabere. {&7Cal&.} Egone? {&7Ps&.} Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput; si modo mihi hominem invenietis propere. {&7Char&.} Qua facie? {&7Ps&.} Malum, callidum, doctum, qui quando principium prehenderit, porro sua virtute teneat quid se facere oporteat; atque qui hic non visitatus saepe sit. {&7Char&.} Si servos est, numquid refert? {&7Ps&.} Immo multo mavolo quam liberum. {&7Char&.} Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo, qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem. {&7Ps&.} Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater. {&7Char&.} Ego dabo, ne quaere aliunde. {&7Ps&.} O hominem opportunum mihi. etiam opust chlamyde et machaera et petaso. {&7Char&.} Possum a me dare. {&7Ps&.} Di immortales, non Charinus mi/hi hic quidem, sed Copiast. @1 sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit? {&7Char&.} Hircum ab alis. {&7Ps&.} Manuleatam tunicam habere hominem addecet. ecquid is homo habet aceti in pectore? {&7Char&.} Atque acidissumi. {&7Ps&.} Quid, si opus si/t ut dulce promat indidem, ecquid habet? {&7Ch&.} Rogas? murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi; quin in corde instruere quondam coepit pantopolium. {&7Ps&.} Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas. sed quid nomen esse dicam ego isti servo? {&7Char&.} Simiae. {&7Ps&.} Scitne in re advorsa vorsari? {&7Char&.} Turbo non aeque citust. {&7Ps&.} Ecquid argutust? {&7Char&.} Malorum facinorum saepissime. {&7Ps&.} Quid cum manifesto tenetur? {&7Char&.} Anguillast, elabitur. {&7Ps&.} Ecquid is homo scitust? {&7Char&.} Plebi scitum non est scitius. {&7Ps&.} Probus homo est, ut praedicare te audio. {&7Char&.} Immo si scias, ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis. sed quid es acturus? {&7Ps&.} Dicam. u/bi hominem exornavero, subditivom fieri ego illum militis servom volo; sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis, mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam. ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero. {&7Cal&.} Quid nunc igitur stamus? {&7Ps&.} Hominem cum ornamentis omnibus @1 exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum. sed properate. {&7Cal&.} Prius illi erimus quam tu._{&7Ps&.} Abite ergo ocius. quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: omnes ordine sub signis ducam legiones meas, avi sinistra, auspicio liquido atque ex [2mea]2 sententia; confidentia est inimicos meos me posse perdere. nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam. iam e/go hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium. @@@@{1III.i}1 {&7Pver&} Cui servitutem di danunt lenoniam puero, atque eidem si addunt turpitudinem, ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo, malam rem magnam multasque aerumnas danunt. velut haec mi evenit servitus, ubi ego omnibus parvis magnisque miseriis praefulcior: neque ego amatorem mi invenire ullum queo, qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule. nunc huic lenoni hodie est natalis dies: interminatus est a minimo ad maximum, si quis non hodie munus misisset sibi, eum cra/s cruciatu maximo perbitere. nunc nescio hercle rebus quid faciam meis; neque ego illud possum, quod illi qui possunt solent. nunc, nisi lenoni munus hodie misero, cras mihi potandus fructus est fullonius. @1 eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus. atque edepol, ut nunc male eu/m metuo miser, si quispiam det qui manus gravior siet, quamquam illud aiunt magno gemitu fieri, comprimere dentes videor posse aliquo modo. sed comprimenda est mihi vox atque oratio: erus eccum recipit se domum et ducit coquom. @@@@{1III.ii}1 {&7Ballio&} Forum coquinum qui vocant, stulte vocant, nam non coquinum est, verum furinum est forum. nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere, multiloquom gloriosum insulsum inutilem. quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, ut esset hic qui mortuis cenam coquat; nam hic solus illis coquere quod placeat potest. {&7Cocvs&} Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas, cur conducebas? {&7Bal&.} Inopia: alius non erat. sed cur sedebas in foro, si eras coquos, tu solus praeter alios? {&7Coc&.} Ego dicam tibi: hominum vitio ego sum factus improbior coquos, non meopte ingenio. {&7Bal&.} Qua istuc ratione? {&7Coc&.} Eloquar. quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: illum conducunt potius qui vilissimust. hoc ego fui hodie solus obsessor fori. illi drachmissent miseri: me nemo potest @1 minoris quisquam nummo ut surgam subigere. non ego item cenam condio ut alii coqui, qui mihi condita prata in patinis proferunt, boves qui/ convivas faciunt herbasque oggerunt, eas he/rbas herbis aliis porro condiunt: indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus, apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, eo la/serpici libram pondo diluont, teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt prius qua/m triverunt oculi ut extillent facit. ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt, non condimentis condiunt, sed strigibus, vivis convivis intestina quae exedint. hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt, quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt, formidulosas dictu, non essu modo. quas herbas pecudes non edunt, homines edunt. {&7Bal&.} Quid tu? divinis condimentis utere, qui prorogare vitam possis hominibus, qui ea culpes condimenta? {&7Coc&.} Audacter dicito; nam vel ducenos annos poterunt vivere meas qui e/ssitabunt escas quas condivero. nam ego/ cocilendrum quando in patinas indidi aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem, eaepse sese [patinae] fervefaciunt ilico. @1 haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt: terrestris pecudes cicimalindro condio, hapalocopide aut cataractria. {&7Bal&.} At te Iuppiter dique omnes perdant cum condimentis tuis cumque tuis istis omnibus mendaciis. {&7Coc&.} Sine sis loqui me. {&7Bal&.} Loquere, atque i in malam crucem. {&7Coc&.} Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio: is odos dimissis manibus in caelum volat. {&7Bal&.} Odos dimissis manibus? {&7Coc&.} Peccavi insciens. {&7Bal&.} Quidum? {&7Coc&.} Dimissis pedibus volui dicere. eum odorem cenat Iuppiter cottidie. {&7Bal&.} Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter? {&7Coc&.} It incenatus cubitum. {&7Bal&.} I in malam crucem. istacine causa tibi hodie nummum dabo? {&7Coc&.} Fateo/r equidem esse me coquom carissumum; verum pro pretio facio ut opera appareat mea quo conductus venio. {&7Bal&.} Ad furandum quidem. {&7Coc&.} An tu invenire postulas quemquam coquom nisi miluinis aut aquilinis ungulis? {&7Bal&.} An tu coquinatum te ire quoquam postulas, quin ibi constrictis ungulis cenam coquas? nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi, ut nostra properes amoliri o/mnia, tum ut huius oculos in oculis habeas tuis: quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul; si quo hic gradietur, pariter progredimino; @1 manum si/ protollet, pariter proferto manum: suom si/ quid sumet, id tu sinito sumere; si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus. si iste ibit, ito, stabit, astato simul; si conquiniscet istic, conquiniscito. item his discipulis privos custodes dabo. {&7Coc&.} Habe mo/do bonum animum. {&7Bal&.} Quaeso, qui possum, doce, bonum animum habere qui te ad me adducam domum? {&7Coc&.} Quia sorbitione faciam ego hodie te mea, item ut Medea Peliam concoxit senem, quem medicamento et suis venenis dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum, item ego te faciam. {&7Bal&.} Eho, an etiam es veneficus? {&7Coc&.} Immo edepol vero ho/minum servator. {&7Bal&.} Ehem, ꭸquanti istuc unum me %coquinare perdoces? {&7Coc&.} Quid? {&7Bal&.} Vt te servem, ne quid surripias mihi. {&7Coc&.} Si credis, nummo; si non, ne mina quidem. sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis daturu's cenam? {&7Bal&.} Pol ego amicis scilicet. {&7Coc&.} Quin tuo/s inimicos potius qua/m amicos vocas? nam ego ita convivis cenam conditam dabo hodie atque ita suavi suavitate condiam: ut quisque quicque conditum gustaverit, ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos. {&7Bal&.} Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis, gustato tute prius et discipulis dato, ut praerodatis vostras furtificas manus. @1 {&7Coc&.} Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor. {&7Bal&.} Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis; non taces? em illi/c ego habito. i/ntro abi et cenam coque. propera. {&7Pver&} Quin tu is accubitum, et convivas cedo, corrumpitur iam cena._{&7Bal&.} Em, subolem sis vide: iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo. profecto quid nunc primum caveam nescio, ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est. nam mi hic vicinus apud forum paulo prius, pater Calidori, o/pere edixit maxumo, ut mihi caverem a Pseudolo servo suo, ne fi/dem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem, ut me, si posset, muliere intervorteret; eum pro/misisse firmiter dixit sibi, sese abducturum a me dolis Phoenicium. nunc ibo intro atque edicam familiaribus, profecto ne quis quicquam credat Pseudolo._ @@@@{1IV.i}1 {&7Psevdolvs&} Si umqua/m quemquam di immo/rtales volue/re esse auxilio a/diutum, tum me e/t Calidorum se/rvatum volunt e/sse et lenonem e/xtinctum, quom te a/diutorem ge/nuerunt mihi ta/m doctum hominem atque a/stutum. sed ubi i/llic est? sumne ego homo i/nsipiens, qui haec me/cum egomet loquar so/lus? dedit ve/rba mihi hercle, ut opi/nor: malus cu/m malo stulte ca/vi. @1 tum po/l ego interii, homo si i/lle abiit, neque hoc o/pus quod volui hodie e/fficiam. sed eccu/m video verbere/am statuam: ut it, u/t magnifice infert sese. ehem, te he/rcle ego circumspe/ctabam, nimis me/tuebam male, ne a/biisses. {&7Simia&} Fuit meum o/fficium ut facere/m, fateor. {&7Ps&.} Vbi re/stiteras? {&7Sim&.} Vbi mi/hi libitum est. {&7Ps&.} Istu/c * ego sa/tis scio. {&7Sim&.} Quor e/rgo quod scis me/ rogas? {&7Ps&.} At ho/c volo mone/re te. {&7Sim&.} Mone/ndus ne me moneas. {&7Ps&.} Nimis ta/ndem ego aps te conte/mnor. {&7Sim&.} Quippe e/go te ni conte/mnam, stratio/ticus homo qui clu/ear? {&7Ps&.} Iam hoc vo/lo quod occeptu/mst agi. {&7Sim&.} Numqui/d agere aliud me/ vides? {&7Ps&.} A/mbula ergo/ cito. {&7Sim&.} Immo o/tiose/ volo. {&7Ps&.} Hae/c ea occa/siost: dum i/lle dormi/t, volo tu/ prior ut o/ccupes adire. {&7Sim&.} Quid pro/peras? placide, ne/ time. ita i/lle faxit Iu/ppiter, ut i/lle palam ibidem a/dsiet, quisqui/s illest, qui adest a mi/lite. numquam e/depol erit ille/ potior Harpa/x quam ego. habe animu/m bonum: pu/lchre ego hanc e/xplicata/m tibi re/m dabo. si/c ego illu/m dolis a/tque menda/ciis i/n timore/m dabo mi/litarem a/dvenam, i/psus sese u/t neget e/sse eum qui/ siet me/que ut esse au/tumet qui i/psus est. {&7Ps&.} Qui/ potest? @1 {&7Sim&.} Occi/dis me, cum istu/c rogitas. {&7Ps&.} O ho/minem lepidum. {&7Sim&.} Te/ quoque etia/m dolis a/tque menda/ciis, qui/ magiste/r mihi es, a/ntidibo, u/t scias. {&7Ps&.} Iu/ppiter te/ mihi se/rvet. {&7Sim&.} Immo/ mihi. se/d vide, orna/tus hic me satin co/ndecet? {&7Ps&.} Optu/me habet. {&7Sim&.} Esto. {&7Ps&.} Tantu/m tibi boni di immo/rtales duint qua/ntum tu tibi o/ptes; nam si e/xoptem, quantu/m dignu's tantu/m dent, minus nihilo/ sit. ne/que ego hoc homine que/mquam vidi ma/gis malum et ma/leficum. {&7Sim&.} Tun i/d mihi? {&7Ps&.} Taceo. sed ego/ quae tibi bona da/bo et faciam, si hanc so/brie rem accura/ssis. {&7Sim&.} Potin u/t taceas? memorem i/mmemorem facit qui/ monet quod memor me/minit. teneo, o/mnia in pectore co/ndita sunt, medita/ti sunt mihi do/li docte. {&7Ps&.} Probus e/st hic homo. {&7Sim&.} Neque hic e/st neque ego. {&7Ps&.} At vide ne/ titubes. {&7Sim&.} Potin u/t taceas? {&7Ps&.} Ita me/ di ament_{&7Sim&.} Ita no/n facient: mera ia/m mendacia fu/ndes. {&7Ps&.} Vt ego o/b tuam, Simia, pe/rfidiam te amo et me/tuo et magni fa/cio. {&7Sim&.} Ego istu/c aliis dare co/ndidici: mi optru/dere non potes pa/lpum. {&7Ps&.} Vt ego a/ccipiam te hodie/ lepide, ubi effe/ceris hoc opus, {&7Sim&.} Ha/ ha hae. {&7Ps&.} Lepido/ victu, vino, u/nguentis et inte/r pocula pulpa/mentis; ibidem u/na aderit mulie/r lepida, tibi sa/via super savi/a quae det. {&7Sim&.} Lepide a/ccipis me. {&7Ps&.} Immo si e/fficies, tum fa/xo magis [2id]2 di/cas. {&7Sim&.} Nisi effe/cero, cruciabi/liter ca/rnifex me accipito. @1 se/d propera mihi mo/nstrare, ubi sit o/s lenonis ae/dium. {&7Ps&.} Tertium hoc est. {&7Sim&.} St, tace, aedes hiscunt. {&7Ps&.} Credo, animo malest aedibus. {&7Sim&.} Quid iam? {&7Ps&.} Quia edepol ipsum lenonem evomunt. {&7Sim&.} Illicinest? {&7Ps&.} Illic e/st. {&7Sim&.} Mala mercist * * {&7Ps&.} Illuc sis vide, ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet. @@@@{1IV.ii}1 {&7Ballio&} Mi/nus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom, nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum. {&7Ps&.} Heus tu, nunc occasio est et tempus. {&7Sim&.} Tecum sentio. {&7Ps&.} Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero. {&7Sim&.} Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum angiportum, in id angiportum me devorti iusserat; quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio. {&7Bal&.} Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat? peregrina facies videtur hominis atque ignobilis. {&7Sim&.} Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius. {&7Bal&.} Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium? {&7Sim&.} Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo. {&7Bal&.} Eho, an non pri/us salutas? {&7Sim&.} Nulla est mihi salus dataria. ɭ{B.} Nam pol hinc tantumdem accipies. {&7Ps&.} Iam inde a principio probe. {&7Sim&.} Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo. {&7Bal&.} Egomet me. {&7Sim&.} Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas, nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit. @1 {&7Ps&.} Salvos sum, iam philosophatur. {&7Sim&.} Hominem ego hic quaero malum, legirupam, impurum, peiurum atque impium. {&7Bal&.} Me quaeritat, nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo. quid est ei homini nomen? {&7Sim&.} Leno Ballio. {&7Bal&.} Scivin ego? ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. {&7Sim&.} Tune es Ballio? ӭ{&7Bal&.} Ego enim vero is sum. {&7Sim&.} Vt vestitu's, es perfossor parietum. {&7Bal&.} Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum. {&7Sim&.} Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere. hanc epistulam accipe a me, hanc me/ tibi iussit dare. {&7Bal&.} Quis is homost qui iussit? {&7Ps&.} Perii, nunc homo in medio lutost; nomen nescit, haeret haec res. {&7Bal&.} Quem hanc misisse ad me autumas? {&7Sim&.} Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi, ut sciam te Ballionem esse ipsum. {&7Bal&.} Cedo mi epistulam. {&7Sim&.} Accipe et cognosce signum. {&7Bal&.} Oh, Polymachaeroplagides purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides nomen est. {&7Sim&.} Scio ia/m me recte tibi dedisse epistulam, postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es. {&7Bal&.} Quid agit is? {&7Sim&.} Quod homo edepol fortis atque bellator probus. sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est), atque accipere argentum actutum mulieremque emittere. nam necesse/st hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi, ita erus meus est imperiosus. {&7Bal&.} Novi, notis praedicas. {&7Sim&.} Propera pellegere e/pistulam ergo. {&7Bal&.} Id ago, si taceas modo. mile/s lenoni Ballioni epistulam conscriptam mittit Polymachaeroplagides, @1 imagine obsignatam quae inter nos duo convenit olim.' sumbolust in epistula. [video, et cognosco signum. sed in epistula nullam salutem mittere scriptam solet? {&7Sim&.} Ita militaris disciplinast, Ballio: manu salutem mittunt benevolentibus; eade/m malam rem mittunt malevolentibus. sed, ut occepisti, perge opera experirier quid epistula ista narret. {&7Bal&.} Ausculta modo.] 'Harpax calator meus est, ad te qui venit_' tun es is Harpax? {&7Sim&.} Ego sum, atque ipse $A(/RPAC& quidem. {&7Bal&.} 'Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi, cum eo simitu mulierem mitti volo. salutem scriptam dignum est dignis mittere: te si arbitrarem dignum, misissem tibi.' {&7Sim&.} Quid nunc? {&7Bal&.} Argentum des, abducas mulierem. {&7Sim&.} Vter remoratur? {&7Bal&.} Quin sequere ergo intro._{&7Sim&.} Sequor._ @@@@{1IV.iii}1 {&7Ps&.} Peiorem ego hominem magisque vorsute malum numquam edepol quemquam vidi, qua/m hic est Simia; nimisque e/go illum hominem metuo et formido male, ne malus item erga me sit u/t erga illum fuit, ne in re secunda nunc mi obvertat cornua, si occasionem capsit qui sit [2mihi]2 malus; atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo. @1 nunc in metu sum maximo, triplici modo: primum omnium iam hunc comparem metuo meum, ne deserat med atque ad hostis transeat; metuo autem, ne/ erus redeat etiam dum a foro, ne capta praeda capti praedones fuant. quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat prius quam hi/nc hic Harpax abierit cum muliere. perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras. cor conligatis vasis expectat meum, si non educat mulierem secum simul, ut exulatum ex pectore aufugiat meo. victor sum, vici cautos custodes meos. @@@@{1IV.iv}1 {&7Simia&} Ne plora, nescis ut res sit, Phoenicium, verum haud multo post faxo scibis accubans. non ego te ad illum duco dentatum virum Macedoniensem, qui te nunc flentem facit: cuiam esse te vis maxime, ad eum ducere: Calidorum haud multo post faxo amplexabere. {&7Ps&.} Quid tu intus quaeso desedisti quam diu? mihi cor retunsumst oppugnando pectore. {&7Sim&.} Occasionem repperisti, verbero, ubi perconteris me, insidiis hostilibus? quin hinc metimur gradibus militariis? {&7Ps&.} Atque edepol, quamquam nequam homo es, recte mones. ite hac triumphi ad cantharum recta via._ @1 @@@@{1IV.v}1 {&7Ballio&} Hahae, nunc demum mi animus in tuto est loco, postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem. iube nu/nc venire Pseudolum, scelerum caput, et abdu/cere a me mulierem fallaciis. conceptis hercle verbis, satis certo scio, ego periurare me mavellem miliens, quam mi illum verba per deridiculum dare. nunc deridebo hercle hominem, si convenero; verum in pistrino credo, ut convenit, fore. nunc ego Simonem mi obviam veniat velim, ut mea laetitia laetus promiscam siet. @@@@{1IV.vi}1 {&7Simo&} Viso quid rerum meus Vlixes egerit, iamne habeat signum ex arce Ballionia. {&7Bal&.} O fortunate, cedo fortunatam manum, Simo. {&7Sim&.} Qui/d est? {&7Ba&.} Iam_{&7Sim&.} Quid iam? {&7Bal&.} Nihil est quod metuas. {&7Sim&.} Quid est? venitne homo ad te? {&7Bal&.} Non. {&7Sim&.} Quid est igitur boni? {&7Bal&.} Minae viginti sanae et salvae sunt tibi, hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus. {&7Sim&.} Velim quidem hercle. {&7Bal&.} Ro/ga me viginti minas, si ille hodie i/lla sit potitus muliere sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit, [roga opsecro hercle, gestio promittere.] @1 omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias; atque etiam habeto mulierem dono tibi. {&7Sim&.} Nullum periclumst, quod sciam, stipularier, ut concepisti verba: viginti minas dabin? {&7Bal&.} Dabuntur. {&7Sim&.} Hoc quidem actumst hau male. [sed convenistin hominem? {&7Bal&.} Immo ambo simul. {&7Sim&.} Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi? {&7Bal&.} Nugas theatri, verba quae in comoediis solent lenoni dici, quae pueri sciunt: malum et scelestum et peiurum aibat esse me. {&7Sim&.} Pol hau mentitust. {&7Bal&.} Ergo haud iratus fui: nam quanti refert ei nec recte dicere, qui nihili faciat quique infitias non eat?] {&7Sim&.} Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto. {&7Bal&.} Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest, a me. meministin tibi me dudum dicere, eam ve/niisse militi Macedonio? {&7Sim&.} Memini. {&7Bal&.} Em i/llius servos hu/c ad me argentum attulit et obsignatum sumbolum, {&7Sim&.} Quid postea? {&7Bal&.} Qui inter me atque illum militem convenerat: is secum abduxit mulierem hau multo prius. {&7Sim&.} Bonan fide istuc dicis? {&7Bal&.} Vnde ea sit mihi? {&7Sim&.} Vide mo/do, ne illic sit contechnatus quippiam. {&7Bal&.} Epistula atque imago me certum facit; quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo. {&7Sim&.} Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum facere ut det nomen ad molas coloniam? @1 sed quis hic homo est chlamydatus? {&7Bal&.} Non edepol scio, nisi ut observemus quo/ eat aut quam rem gerat. @@@@{1IV.vii}1 {&7Harpax&} Malus e/t nequam est homo qui/ nihili eri i/mperium sui se/rvos facit, nihili/st autem suom qui o/fficium facere i/mmemor est, nisi est a/dmonitus. nam qui/ libero/s [esse] ilico/ se arbitrantur, ex co/nspectu eri/ si sui/ se abdide/runt, lu/xantur, lustra/ntur, comedunt quo/d habent, ei nome/n diu se/rvituti/s ferunt. ne/c boni ingeni qui/cquam in is inest, nisi ut improbis se artibus teneant. % cum hi/s mihi ne/c locus nec se/rmo conveni/t neque is u/mquam nobili/s fui. ego, ut mi i/mperatumst, e/tsi abest, hi/c adesse erum a/rbitror. nu/nc ego illum metuo, quom hic no/n adest, ne quom a/dsiet me/tuam. ei rei opera/m dabo. nam i/n taberna u/sque adhuc, si/ venire/t Syrus, cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat: leno ubi esset domi, me aibat arcessere; ve/rum ubi is no/n venit ne/c vocat, venio hu/c ultro, ut sciam, qui/d rei sit, ne illi/c homo me ludi/ficetur. neque qui/cquamst melius, quam u/t hoc pulte/m atque aliquem e/vocem hinc i/ntus. @1 le/no argentum ho/c volo a/ me accipiat a/tque amittat mu/lierem mecu/m simul. {&7Bal&.} Heu/s tu. {&7Sim&.} Quid vis? {&7Bal&.} Hi/c homo meus est. {&7Sim&.} Qui/dum? {&7Bal&.} Quia praeda haec meast: sco/rtum quaerit, ha/bet argentum. iam a/dmordere hunc mi/hi lubet. {&7Sim&.} Iamne i/llum come/ssurus e/s? {&7Bal&.} Dum rece/ns est dato/r, dum cale/t, devora/ri dece/t iam. boni/ me viri/ paupera/nt, improbi au/gent; poplo/ strenui/, mi improbi/ usui/ sunt. {&7Sim&.} Malu/m quod tibi/ di dabu/nt, sic scele/stu's. {&7Har&.} Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam, si/tne Ballio/ domi. {&7Bal&.} Ve/nus mi haec bona dat, quom ho/s huc adigit lu/crifugas, damni/cupidos, qui se/ suamque aetate/m bene curant, e/dunt, bibunt, scorta/ntur: illi su/nt alio ingenio a/tque tu, qui/ neque tibi bene e/sse patere et i/llis quibus est i/nvides. {&7Har&.} Heu/s ubi estis vo/s? {&7Bal&.} Hic quidem ad me re/cta habet recta/m viam. [{H.} Heus ubi esti/s vos? {B.} Heus adulescens, quid istic debetur tibi?] bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi. {&7Har&.} Ecquis hoc a/perit? {&7Bal&.} Heus chlamydate, quid istic debetur tibi? {&7Har&.} Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito. {&7Bal&.} Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere. {&7Har&.} Quid iam? {&7Bal&.} Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides. @1 {&7Har&.} Tune is es? {&7Sim&.} Chlamydate, ca/ve sis tibi a curvo infortunio atque in hunc intende digitum: hic leno est. {&7Bal&.} At hic est vir bonus. sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro, quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi. {&7Har&.} Quin tu mecum fabulare? {&7Bal&.} Fabulor. quid vis tibi? {&7Har&.} Argentum accipias. {BAL.} Iamdudum, si des, porrexi manum. {&7Har&.} Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae. hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides, quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium. {&7Bal&.} Erus tuos_{&7Har&.} Ita dico. {&7Bal&.} Miles_{&7Har&.} Ita loquor. {&7Bal&.} Macedonius_ {&7Har&.} Admodum, inquam. {&7Bal&.} Te ad me misit Polymachaeroplagides? {&7Har&.} Vera memoras. {&7Bal&.} Hoc argentum ut mihi dares? {&7Har&.} Si tu quidem es leno Ballio. {BAL.} Atque ut a me mulierem tu abduceres? {H.} Ita. {B.} Phoenicium esse dixit? {H.} Recte meministi. {B.} Mane. iam redeo ad te. {&7Har&.} At maturate propera, nam propero: vides iam diem multum esse. {&7Bal&.} Video: hunc advocare etiam volo; mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo? quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit. {&7Sim&.} Quidum? {BAL.} An nescis quae sit haec res? {&7Sim&.} Iuxta cum ignarissimis. {&7Bal&.} Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio milite esset. {&7Sim&.} Haben argentum ab homine? {&7Bal&.} Rogitas quod vides? {&7Sim&.} Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare: commune istuc esse oportet. {&7Bal&.} Quid, malum? id totum tuom est. {&7Har&.} Quam mox mi operam das? {&7Bal&.} Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo? @1 {&7Sim&.} Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium, adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit. {&7Bal&.} Sequere. quid ais? nempe tu illi/us servos es? {&7Har&.} Planissume. {&7Bal&.} Quanti te emit? {&7Har&.} Suarum in pugna virium victoria. na/m ego eram domi imperator summus in patria mea. {&7Bal&.} An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam? {&7Har&.} Contumeliam si dices, audies. {&7Bal&.} Quotumo die ex Sicyone huc pervenisti? {&7Har&.} Altero ad meridie. {&7Bal&.} Strenue mehercle iisti. {&7Sim&.} Quamvis pernix hi/c est homo: ubi suram aspicias, scias po/sse eum_gerere crassas compedes. {&7Bal&.} Quid ais? tune etiam cubitare solitu's in cunis puer? {&7Sim&.} Scilicet. {&7Bal&.} Etiamne facere solitus es_scin quid loquar? {&7Sim&.} Scilicet solitum esse. {&7Har&.} Sanine estis? {&7Bal&.} Qui/d hoc quod te rogo? noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul, conveniebatne in vaginam tuam machaera militis? {&7Har&.} I in malam crucem. {&7Bal&.} Ire licebit tamen tibi hodie temperi. {&7Har&.} Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum. {&7Bal&.} Mane. {&7Har&.} Quid maneam? {&7Bal&.} Chlamydem hanc commemora quanti conductast. {&7Har&.} Quid est? {&7Sim&.} Quid meret machaera? {&7Har&.} Elleborum hisce ho/minibus opus e/st. {&7Bal&.} Eho. @1 {&7Har&.} Mitte. {&7Bal&.} Quid mercedis petasus hodie domino demeret? {&7Har&.} Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia, meo peculio empta. {&7Bal&.} Nempe quod fe/mina summa sustinent. {&7Har&.} Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt. {&7Bal&.} Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo: quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus? {&7Har&.} Quis istic Pseudolust? {BAL.} Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres. {&7Har&.} Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias? quem e/go hominem % nullius coloris novi. {&7Bal&.} Non tu istinc abis? nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior Harpax. {&7Har&.} Is quidem edepol Harpax ego sum. {&7Bal&.} Immo edepol esse vis. purus putus hic sucophanta est. {&7Har&.} Ego tibi argentum dedi et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo, eri ima/gine obsignatam epistulam, hic ante ostium. {&7Bal&.} Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo? {&7Har&.} Suro. {&7Bal&.} Non confidit sycophanta hic [nequam est] nugis: meditatus malest. [edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum @1 commentust: tantundem argenti quantum miles debuit dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.] nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit. {&7Har&.} Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis; ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice, neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio. {&7Sim&.} Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem. {&7Bal&.} Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio. mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit, sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust. eho tu, qua facie fuit, du/dum quoi dedisti sumbolum? {&7Har&.} Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger, magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum magnis pedibus. {&7Bal&.} Perdidisti, postquam dixisti pedes. Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo. {&7Har&.} Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur, viginti minae. {&7Sim&.} Atque etiam mihi aliae viginti minae. {&7Bal&.} Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum? {&7Sim&.} De improbis viris auferri praemium et praedam decet. {&7Bal&.} Saltem Pseudolum mihi dedas. {&7Sim&.} Pseudolum ego dedam tibi? quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens? {&7Bal&.} Perdidit me. {&7Sim&.} At me viginti modicis multavit minis. {&7Bal&.} Quid nunc faciam? {&7Har&.} Si mi argentum dederis, te suspendito. {&7Bal&.} Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fo/rum, ut solvam. {&7Har&.} Sequor. @1 {&7Sim&.} Quid ego? {&7Bal&.} Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus. Pseudolus mihi centuriata ha/buit capitis comitia, qui illum ad me/ hodie adlegavit, mulierem qui abduceret. sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via; ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier. {&7Har&.} Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum._ {&7Bal&.} Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die._ @@@@{1IV.viii}1 {&7Sim&.} Bene ego illum tetigi, bene autem servos inimicum suom. nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare, quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris insidiantur: at ego iam intus promam viginti minas, quas promisi si effecisset; obviam ei ultro deferam. nimis illic mortalis doctus, nimis vorsutus, nimis malus; superavit dolum Troianum a/tque Vlixem Pseudolus. nunc ibo intro, argentum promam, Pseudolo insidias dabo._ @@@@{1V.i}1 {&7Psevdolvs&} Quid ho/c? sicine ho/c fit, pede/s? statin a/n non? an i/d voltis, u/t me hinc iace/ntem aliquis to/llat? nam he/rcle si ce/cidero, ve/strum erit flagi/tium. pe/rgitin pe/rgere? ah, se/rviendu/m mihi hodie e/st; magnum hoc vitiu/m vino est: pede/s captat pri/mum, lucta/tor dolo/sust. profe/cto edepol e/go nunc probe habeo madu/lsam: ita vi/ctu excurato, i/ta magnis mundi/tiis [2et]2 dis di/gnis, @1 itaque i/n loco festivo/ sumus festi/ve accepti. quid opu/st me multas agere a/mbages? hoc est ho/mini quam ob rem vi/tam amet, hic o/mnes voluptate/s, in hoc omne/s venustate/s sunt: deis pro/ximum esse a/rbitror. nam u/bi amans complexu/st amantem, u/bi ad labra labe/lla adiungit, u/bi alter alteru/m bilingui ma/nifesto inter se/ prehendunt, ubi ma/mmam mammicula o/pprimit aut, si lu/bet, corpora condu/plicantur, manu ca/ndida cantharum du/lciferum propi/nat amicissi/ma amico: ibi ia/m neque esse alium alii o/diosum nec mo/lestum nec sermo/nibus morologi/s uti, ungue/nta atque odo/res, lemni/scos, coro/llas dari/ dapsile/s, non eni/m parce pro/mi (victu/m ceterum ne qui/s me roget): ho/c ego modo a/tque erus minor hu/nc diem su/mpsimus prothyme, po/stquam opus meum o/mne ut volui pe/rpetravi ho/stibus fugatis. illo/s accuba/ntis, pota/ntis, ama/ntis cum sco/rtis reli/qui, et meu/m scortum ibi/dem, suo/ cordi atque a/nimo opseque/ntes. sed po/stquam exu/rrexi, ora/nt med ut sa/ltem. ad hunc me modum intuli illis satis facete, nimis ex discipulina, quippe ego qui @1 probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus sic haec incessi ludibundus. plaudu/nt [2et]2 'paru/m' clamita/nt mi, ut reve/rtar. o/ccepi de/nuo, ho/c modo: no/lui i/dem; amicae/ dabam me/ meae, u/t me amare/t: ubi ci/rcumvorto/r, cado: id fu/it naenia lu/do. i/taque dum enito/r, prox, iam paene i/nquinavi pa/llium. ni/miae tum volu/ptati edepol fu/i ob casu/m. datur ca/ntharus: bibi. commu/to ilico/ pallium, i/llud posi/vi; inde hu/c exii/, crapula/m dum amove/rem. nu/nc ab ero ad erum me/um maiorem ve/nio foedus co/mmemoratum. a/perite, aperite, heu/s, Simoni me/ adesse aliquis nu/ntiate. @@@@{1V.ii}1 {&7Simo&} Vo/x viri pe/ssumi me e/xciet foras. se/d quid hoc? quo/ modo? qui/d video ego? {&7Ps&.} Cu/m corona e/brium Pseu/dolum tuom. {&7Sim&.} Li/bere hercle ho/c quidem. se/d vide statum. nu/m mea gra/tia pe/rtimesci/t magis? co/gito, sae/viter blanditerne a/dloquar. sed me ho/c votat vim fa/cere nunc quo/d fero, si/ qua in hoc spe/s sitast mihi. @1 {&7Ps&.} Vi/r malus viro o/ptumo obviam it. {&7Sim&.} Di/ te ament, Pseu/dole. fu/ i in mala/m crucem. {&7Ps&.} Cur e/go adflictor? {&7Sim&.} Quid tu/, malum, in os igitu/r mi ebrius inru/ctas? {&7Ps&.} Mo/lliter si/c tene me/, cave ne/ cadam: non vi/des me ut madide ma/deam? {&7Sim&.} Quae i/staec auda/ciast, te/ sic inte/rdius cu/m corolla e/brium ince/dere? {&7Ps&.} Lubet. {&7Sim&.} Qui/d, lubet? pe/rgin ructa/re in os mihi? {&7Ps&.} Sua/vis ructu/s mihi est. si/c sine, Simo. {&7Sim&.} Credo e/quidem potesse te/, scelus, Ma/ssici mo/ntis ube/rrumos qua/ttuor fru/ctus ebi/bere in hora u/na. {&7Ps&.} Hiberna a/ddito. {&7Sim&.} Hau ma/le mones, sed di/c tamen, u/nde onusta/m celocem a/gere te prae/dicem? {&7Ps&.} Cu/m tuo fi/lio pe/rpotavi/ modo. se/d, Simo, ut probe ta/ctus Ballio est! quae/ tibi di/xi, ut effe/cta reddidi! {&7Sim&.} Pe/ssumu's homo. {&7Ps&.} Mulier haec facit. cu/m tuo fi/lio li/bera accubat. {&7Sim&.} O/mnia, ut qui/cque egisti, o/rdine scio. {&7Ps&.} Qui/d ergo dubitas da/re mi argentum? {&7Sim&.} Iu/s petis, fateo/r. tene. @1 {&7Ps&.} A/t negaba/s daturum e/sse te mihi. onera hu/nc hominem atque me co/nsequere hac. {&7Sim&.} Egone i/stum onere/m? {&7Ps&.} Onera/bis, scio. {&7Sim&.} Quid ego hui/c homini facia/m? satin ultro et arge/ntum aufert et me i/nridet? {&7Ps&.} Vae vi/ctis. {&7Sim&.} Vorte ergo u/merum. {&7Ps&.} Em. {&7Sim&.} Ho/c ego numquam ra/tus sum fore me, u/t tibi fierem su/pplex. heu heu/ heu. {&7Ps&.} Desine. {&7Sim&.} Do/leo. {&7Ps&.} Ni dole/res tu, ego dole/rem. {&7Sim&.} Quid? hoc au/feren, Pseudole mi, aps tuo ero? {&7Ps&.} Lubenti/ssimo corde atque a/nimo. {&7Sim&.} Non au/des, quaeso, aliqua/m partem mihi gra/tiam facere hinc a/rgenti? {&7Ps&.} Non: me/ dices avidum e/sse hominem nam hinc nu/mquam eris nummo di/vitior; neque te/ mei tergi mi/sereret, si hoc no/n hodie ecfeci/ssem. {&7Sim&.} Erit u/bi te ulciscar, si/ vivo. {&7Ps&.} Quid mi/nitare? habeo te/rgum. {&7Sim&.} Age sa/ne igitur. {&7Ps&.} Redi. {&7Sim&.} Qui/d redeam? {&7Ps&.} Redi mo/do: non eris dece/ptus. {&7Sim&.} Redeo/. {&7Ps&.} Simul mecum [2i]2 po/tatum. {&7Sim&.} Egone e/am? {&7Ps&.} Fac quod te iu/beo: si is, au/t dimidium aut plu/s etiam faxo hi/nc feres. {&7Sim&.} Eo, duc me/ quo vis. @1 {&7Ps&.} Quid nu/nc? numquid i/ratus e/s aut mihi au/t filio/ propter ha/s res, Simo/? {&7Sim&.} Nil profe/cto. {&7Ps&.} I hac. {&7Bal&.} Te/ sequor. qui/n vocas spe/ctatore/s simul? {&7Ps&.} He/rcle me isti hau/ solent voca/re, neque ergo ego i/stos; ve/rum si vo/ltis adplau/dere atque a/dprobare hu/nc gregem et fa/bulam, in cra/stinum vos voca/bo. @1 @@@@{1RVDENS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 {&7Arctvrvs&} Qui gentes omnes mariaque et terras movet, eius sum civis civitate caelitum. ita sum, ut videtis, splendens stella candida, signum quod semper tempore exoritur suo hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. [noctu sum in caelo clarus atque inter deos, inter mortalis ambulo/ interdius. at alia signa de caelo ad terram accidunt.] qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, is nos per gentis alium a/lia disparat, qui facta hominum, mores, pietatem et fidem noscamus, ut quemque adiuvet opulentia. qui falsas litis falsis testimoniis petunt quique in iure abiurant pecuniam, eoru/m referimus nomina exscripta ad Iovem; cotidie ille scit quis hic quaerat malum: qui hic litem apisci postulant peiurio mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, @1 iterum ille eam rem iudicatam iudicat; maiore multa multat quam litem auferunt. bonos in aliis tabulis exscriptos habet. atque hoc scelesti in animum inducunt suom, Iovem se/ placare posse donis, hostiis: et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia nihil e/i acceptumst a periuris supplici; facilius si qui pius est a dis supplicans, quam qui scelestust, inveniet veniam sibi. idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: * * * retinete porro, post factum ut laetemini. nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar. primumdum huic esse nomen urbi Diphilus Cyrenas voluit. illic habitat Daemones in agro atque villa proxima propter mare, senex, qui hu/c Athenis exul venit, hau malus; neque is adeo propter malitiam patria caret, sed dum alios servat se impedivit interim, rem bene paratam comitate perdidit. hui/c filiola virgo periit parvola. eam de/ praedone vir mercatur pessumus, is eam huc Cyrenas leno advexit virginem. adulescens quidam civis huius Atticus eam vi/dit ire e ludo fidicinio domum, amare occepit: ad lenonem devenit, minis triginta sibi puellam destinat @1 datque arrabonem et iure iurando alligat. is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem neque quod iuratus adulescenti dixerat. ei/ erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; is illius laudare infit formam virginis et aliarum itidem quae eius erant mulierculae. infit lenoni suadere, ut secum simul eat in Siciliam: ibi esse homines volupta/rios dicit, potesse i/bi eum fieri divitem. [ibi esse quaestum maximum meretricibus.] persuadet. navis clanculum conducitur, quidquid erat noctu in navem comportat domo leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat ait se/se Veneri velle votum solvere (id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico conscendit navem, a/vehit meretriculas. adulescenti alii narrant ut res gesta sit, lenonem abiisse. ad portum a/dulescens venit: illorum navis longe in altum abscesserat. ego quoniam video virginem asportarier, tetuli e/i auxilium et lenoni exitium simul: increpui hibernum et fluctus movi maritimos. nam Arcturus signum sum omniu/m acerrimum: vehemens sum exoriens, cum occido vehementior. nunc ambo in saxo, leno a/tque hospes, simul sedent eiecti: navis confracta est eis. illa autem virgo atque altera itidem ancillula de navi timidae desuluerunt in scapham. nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt @1 ad villam illius, exul ubi habitat senex, cuius de/turbavit ventus tectum et tegulas; et servos illic est e/ius, qui egreditur foras. adulescens huc iam adveniet, quem videbitis, qui illam mercatust de lenone virginem. valete, ut hostes vestri diffidant sibi._ @@@@{1I.i}1 {&7Sceparnio&} Pro di immortales, tempestatem cuius modi Neptunus nobis nocte hac misit proxima. detexit ventus villam_quid verbis opust? non ventus fuit, verum A/lcumena Euripidi, ita omni/s de tecto deturbavit tegulas; inlustrioris fecit fenestrasque indidit. @@@@{1I.ii}1 {&7Plesidippvs&} Et vos a vestris abduxi negotiis neque id processit qua vos duxi gratia, neque quivi ad portum lenonem prehendere. sed mea desidia spem deserere nolui: eo vo/s, amici, detinui diutius. nunc huc ad Veneris fanum venio visere, ubi rem divinam se facturum dixerat. {&7Scep&.} Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum. {&7Ples&.} Prope me hic nescio quis loquitur. {&7Daemones&} Heus, Sceparnio. {&7Scep&.} Qui nominat me? {&7Daem&.} Qui pro te argentum dedit. {&7Scep&.} Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones. {&7Daem&.} Luto usust multo, multam terram confode. villam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius. {&7Ples&.} Pater salveto, a/mboque adeo. {&7Daem&.} Salvos sis. @1 {&7Scep&.} Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem voces? {&7Pl&.} Vir sum equidem. {&7Sc&.} Quaere vir porro patrem. {&7Daem&.} Filiolam ego unam ha/bui, eam unam perdidi. virile sexus numquam ullum habui. {&7Ples&.} At di dabunt. {&7Scep&.} Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum, qui oratione [nos] hic occupatos occupes. {&7Ples&.} Isticine vos habitatis? {&7Scep&.} Quid tu id quaeritas? quon furatum mox venias, vestigas loca? {&7Ples&.} Peculiosum esse addecet servom et probum, quem ero praesente % praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero. {&7Scep&.} Et impudicum et impudentem hominem addecet molestum ultro advenire ad alienam domum, cui debeatur nil. {&7Daem&.} Tace, Sceparnio. quid opust, adulescens? {&7Ples&.} Istic infortunium, qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui. sed nisi molestumst, paucis percontarier volo ego ex te. {&7Daem&.} Dabitur opera, atque in negotio. {&7Scep&.} Quin tu in paludem is exicasque harundinem, qui pertegamus villam, dum sudumst? {&7Daem&.} Tace. tu si quid opus est dice. {&7Ples&.} Dic quod te rogo, ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris, malum, periurum, palpatorem_{&7Daem&.} Plurimos, nam ego propter eius modi viros vivo miser. {&7Ples&.} Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas se/cum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri. {&7Daem&.} Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos quemquam istic vidi sacruficare, neque potest clam me esse si qui sacruficat: semper petunt aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru @1 aut aulam extarem, aut aliquid_quid verbis opust? Veneri paravi vasa et puteum, non mihi. nunc intervallum iam hos dies multos fuit. {&7Ples&.} Vt verba praehibes, me periisse praedicas. {&7Daem&.} Mea quidem hercle causa salvos sis licet. {&7Scep&.} Heus tu, qui fana ventris causa circumis, iubere meliust prandium ornari domi. {&7Daem&.} Fortasse tu huc vocatus es ad prandium, ille qui/ vocavit nullus venit? {&7Ples&.} Admodum. {&7Scep&.} Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum: Cererem te meliust quam Venerem sectarier: amori haec curat; tritico curat Ceres. {&7Ples&.} Deludificavit me illic homo indignis modis. {&7Daem&.} Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio, hominum secundum litus? {&7Scep&.} Vt mea est opinio, propter viam illi sunt vocati ad prandium. {&7Daem&.} Qui? {&7Scep&.} Quia post cenam, credo, laverunt heri. {&7Daem&.} Confracta navis in mari est illis. {&7Scep&.} Ita est. at hercle nobis villa in terra et tegulae. {&7Daem&.} Hui, homunculi quanti estis. eiecti ut natant. {&7Ples&.} Vbi sunt i homines, obsecro? {&7Daem&.} Hac ad dexteram (viden?) secundum litus. {&7Ples&.} Video. sequimini. utinam is sit que/m ego quaero, vir sacerrimus. valete._{&7Scep&.} Si non moneas, nosmet meminimus. sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes, qui Herculis socius esse diceris,% quod facinus video. {&7Daem&.} Quid vides? {&7Scep&.} Mulierculas video sedentis in scapha solas duas. @1 ut adflictantur miserae. euge euge, perbene, ab saxo avortit fluctus ad litus scapham, neque/ gubernator umquam potuit [2rectius]2. non vidisse undas me maioris censeo. salvae sunt, si illos fluctus devitaverint. nunc, nunc periclumst. [2unda]2 eiecit alteram. at in vadost, iam facile enabit. eugepae, [viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?] surrexit, horsum se capessit. salva res. desiluit haec autem altera in terram e scapha. ut prae timore in genua in undas concidit. salvast, evasit ex aqua. iam in litore est. sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem. hem, errabit illaec hodie. {&7Daem&.} Quid id refert tua? {&7Scep&.} Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit, errationis fecerit compendium. {&7Daem&.} Si tu de illarum cenaturus vesperi es, illis curandum censeo, Sceparnio, si apud me essurus, mihi dari/ operam volo. {&7Scep&.} Bonum aequomque oras. {&7Daem&.} Sequere me hac ergo._{&7Scep&.} Sequor._ @@@@{1I.iii}1 {&7Palaestra&} Nimio ho/minum fortunae/ minus miserae/ memorantur, * * experiundo iis datur acerbum. * * hoc deo co/mplacitumst, me hoc o/rnatu ornatam i/n incertas regio/nes timidam eie/ctam. hanci/ne ego ad rem natam [2e/sse me]2 misera/m memora/bo? hanci/ne ego partem ca/pio ob pi/etatem praeci/puam? nam ho/c mi haud labo/rist, labo/rem hunc poti/ri, @1 si e/rga pare/ntem aut deo/s me impia/vi; sed i/d si para/te cura/vi ut cave/rem, tum ho/c mi indeco/re, ini/que, inmode/ste datis, di/; nam quid habebu/nt sibi signi i/mpii posthac, si ad hu/nc modum est inno/xiis hono/r apud vos? nam me/ si sciam [2i/n vos]2 feci/sse aut pare/ntis scele/ste, minus me mi/serer; sed eri/le scelus me so/llicitat, eiu/s me impietas ma/le habet. i/s navem atque o/mnia pe/rdidit i/n mari: hae/c bonorum e/ius sunt re/liquiae; e/tiam quae simul ve/cta mecum i/n scaphast, e/xcidit. e/go nunc sola sum. quae/ mihi si/ foret sa/lva salte/m, labor le/nior e/sset hic mi e/ius opera. nunc qua/m spem aut opem au/t consili/ quid cape/ssam? ita hi/c sola so/lis locis compotita sum. hic sa/xa sunt, hic ma/re sonat, neque qui/squam homo mihi obvia/m venit. * * * ho/c quod indu/ta sum, summae opes o/ppido, ne/c cibo ne/c loco te/cta quo si/m scio: quae/ mihist spe/s, qua me vi/vere velim? ne/c loci gna/ra sum, ne/c vidi aut hi/c fui. sa/ltem alique/m velim qui/ mihi ex hi/s locis au/t viam aut se/mitam mo/nstret, ita nunc ha/c an illa/c eam, ince/rta sum co/nsili; ne/c prope usquam hi/c quidem cu/ltum agrum co/nspicor. a/lgor, erro/r, pavor, me o/mnia tenent. @1 hae/c parente/s mei haud sci/tis miseri, me nu/nc miseram esse ita uti/ sum. li/bera ego progna/ta fui ma/xume, nequi/quam fui. nunc qui/ minus servio, qua/m si serva/ forem na/ta? neque qui/cquam umquam illis pro/fuit qui me/ sibi eduxe/runt. @@@@{1I.iv}1 {&7Ampelisca&} Quid mi/hi meliust, quid ma/gis in remst, quam a co/rpore vitam ut se/cludam? ita ma/le vivo atque ita mi/hi multae in pecto/re sunt curae exa/nimales. ita re/s se habent: vitae hau/ parco, perdidi/ spem qua me oble/ctabam. omni/a iam circumcu/rsavi atque omni/bus latebris perre/ptavi quaere/re conservam, vo/ce oculis auri/bus ut pervesti/garem. neque eam u/squam invenio ne/que quo eam neque qua/ quaeram consu/ltumst, neque que/m rogitem respo/nsorem quemquam i/nterea conve/nio, neque ma/gis solae terrae/ solae sunt quam hae/c loca atque hae regio/nes; neque si/ vivit, eam vi/va umquam quin i/nveniam desi/stam. {&7Pal&.} Quo/ianam vox mi/hi prope hic sonat? {&7Amp&.} Pe/rtimui, quis hi/c loquitur prope? {&7Pal&.} Spe/s bona, obsecro, su/bventa mihi, e/xime ex ho/c miseram metu. {&7Amp&.} Ce/rto vox mu/liebris au/ris tetigi/t meas. {&7Pal&.} Mu/lier est, mu/liebris vo/x mi ad auri/s venit. num A/mpelisca o/bsecro est? {&7Amp&.} Te/n, Palaestra, au/dio? {&7Pal&.} Qui/n voco, ut me au/diat, no/mine illa/m suo? A/mpelisca. {&7Amp&.} He/m quis est? {&7Pal&.} Ego, Palaestra * @1 {&7Amp&.} Di/c ubi es? {&7Pal&.} Po/l ego nunc i/n malis plu/rimis. {&7Amp&.} So/cia sum, ne/c minor pa/rs meast quam tua. se/d videre e/xpeto te/. {&7Pal&.} Mihi es ae/mula. {&7Amp&.} Co/nsequamu/r gradu vo/cem. ubi es? {&7Pal&.} E/cce me. a/ccede ad me a/tque adi co/ntra. {&7Amp&.} Fit se/dulo. {&7Pal&.} Ce/do manum. {&7Amp&.} A/ccipe. {&7Pal&.} Di/c, vivisne? o/bsecro. {&7Amp&.} Tu/ facis me/ quidem ut vi/vere nu/nc velim, quo/m mihi te/ licet ta/ngere. ut vi/x mihi cre/do ego hoc, te/ tenere. o/bsecro, ample/ctere, spe/s mea. ut me o/mnium ia/m laboru/m levas. {&7Pal&.} O/ccupas prae/loqui quae/ mea ora/tiost. nu/nc abire hi/nc decet no/s. {&7Amp&.} Quo, amabo, i/bimus? {&7Pal&.} Li/tus hoc pe/rsequamu/r. {&7Amp&.} Sequor quo/ lubet. si/cine hic cum u/vida ve/ste grassa/bimur? {&7Pal&.} Ho/c quod est, i/d necessa/rium est pe/rpeti. se/d quid hoc, o/bsecro, est? {&7Am&.} Quid? {&7Pa&.} Vi/den, amabo, fanum [videsne] ho/c? {&7Amp&.} Vbi est? {&7Pal&.} Ad de/xteram. {&7Amp&.} Video/ decorum di/s locum vide/rier. {&7Pal&.} Haud lo/nge abesse opo/rtet homines hi/nc, ita hic lepidu/st locus. [2qui/squis]2 est deus, ve/neror ut nos e/x hac aerumna e/ximat, mi/seras inopis ae/rumnosas u/t aliquo auxilio a/diuvet. @@@@{1I.v}1 {&7Ptolemocratia&} Qui su/nt qui a patro/na prece/s mea expete/ssunt? nam vo/x me preca/ntum huc fora/s excita/vit. bonam a/tque obseque/ntem deam a/tque haud grava/tam patro/nam exsequontur beni/gnamque mu/ltum. {&7Pal&.} Iube/mus te sa/lvere, ma/ter. {&7Ptol&.} Salve/te, pue/llae. sed u/nde @1 vos i/re [cum uvida veste] dicam, o/bsecro, tam mae/stiter vesti/tas? {&7Pal&.} I/lico hinc i/mus, haud lo/ngule ex ho/c loco; ve/rum longe hi/nc abest u/nde advectae hu/c sumus. {&7Ptol&.} Ne/mpe equo li/gneo pe/r vias cae/rulas e/stis vectae? {&7Pal&.} A/dmodum. {&7Ptol&.} Ergo ae/quius vo/s erat ca/ndidata/s venire ho/stiata/sque. ad hoc fa/num ad istu/nc modum no/n veniri/ solet. {&7Pal&.} Quae/ne eiectae e/ mari si/mus ambae, o/bsecro, u/nde nos ho/stias agere voluisti huc? nu/nc tibi ample/ctimur ge/nua egente/s opum, quae i/n locis ne/sciis ne/scia spe/ sumus, u/t tuo re/cipias te/cto serve/sque nos mi/seriaru/mque te amba/rum uti mi/sereat, quibu/s nec locu/st ullus ne/c spes parata, neque ho/c ampliu/s, [quam] quod vide/s, nobis qui/cquamst. {&7Ptol&.} Manu/s mihi date, e/xurgite a/ genibus a/mbae. mise/ricordio/r nulla me e/st femina/rum. sed hae/c paupere/s res sunt inopesque, puellae: egome/t [2meam]2 vix vita/m colo; Veneri/ cibo meo se/rvio. {&7Amp&.} Veneri/s fanum, obsecro, ho/c est? {&7Ptol&.} Fateo/r. ego huius fa/ni sace/rdos clueo. veru/m, quidquid e/st, comite/r fiet a/ me, quo nu/nc copia valebit. ite ha/c mecum. {&7Pal&.} Ami/ce beni/gneque hono/rem, mate/r, nostrum habe/s._{&7Ptol&.} Oportet._ @1 @@@@{1II.i}1 {&7Piscatores&} Omni/bus modis qui pau/peres sunt ho/mines miseri vi/vont, praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: necessitate quidquid est domi id sat est habendum. nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis: hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. * * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, marinam urticam, musculos, plagusias striatas; post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. cibum captamus e mari: si eventus non evenit neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure domum redimus clanculum, dormimus incenati. atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est: nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto. nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie. @@@@{1II.ii}1 {&7Trachalio&} Animum adversavi sedulo, ne erum usquam praeterirem; nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire, me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum. sed quos perconter commode eccos video astare. adibo. salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis? @1 {&7Pisc&.} Vt piscatorem aequomst, fame sitique [speque] * {&7Trach&.} * * ecquem adulescentem huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem, qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris, vidistis [2vos]2 venire * ? * {&7Pisc&.} Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus. {&7Trach&.} Ecquem recalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum, tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum, deorum o/dium atque hominum, ma/lum, mali viti probrique plenum, qui duceret mulierculas duas se/cum satis venustas? {&7Pisc&.} Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit, eum qui/dem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare. {&7Trach&.} At si vidistis, dicite. {&7Pisc&.} Huc profecto nullus venit. vale._{&7Trach&.} Valete. credidi: factum est quod suspicabar, data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum, in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum. is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen. nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat? eade/m, sacerdos Veneria haec si/ quid amplius scit, si videro, exquisivero: faciet me certiorem. @@@@{1II.iii}1 {&7Ampelisca&} Intellego: hanc quae proxuma est vi/llam Veneris fano pulsare iussisti atque aquam rogare. {&7Trach&.} Cuia ad auris vox mi advolavit? {&7Amp&.} Obsecro, quis hic loquitur? que/m ego video? {&7Tr&.} Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? {&7Am&.} Estne hic @1 Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? {&7Trach&.} East. {&7Amp&.} Is est. Trachalio, salve. {&7Trach&.} Salve, Ampelisca. quid agis tu? {&7Amp&.} Ae/tatem haud malam male. {&7Trach&.} Melius ominare. {&7Amph&.} Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? {&7Trach&.} Heia vero, quasi non sit intus. {&7Amp&.} Neque pol est neque huc quidem ullus venit. {&7Tr&.} Non venit? {&7Amp&.} Vera praedicas. {&7Tr&.} Non est meum, Ampelisca. sed quam mox coctum est prandium? {&7Amp&.} Quod prandium, obsecro te? {&7Trach&.} Nempe re/m divinam facitis hic. {&7Amp&.} Quid somnias, amabo? {&7Trach&.} Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum eru/m meum erus veste/r. {&7Amp&.} Pol haud miranda facta dicis: si deos decepit et homines, lenonum more fecit. {&7Trach&.} Non rem divinam facitis hic vos neque erus? {&7Amp&.} Hariolare. {&7Trach&.} Quid tu agis hic igitur? {&7Amp&.} Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. {&7Trach&.} An hic Palaestrast, obsecro, eri/ mei amica? {&7Amp&.} Certo. {&7Trach&.} Inest lepos in nuntio tuo ma/gnus, mea Ampelisca. sed istu/c periclum perlubet quod fuerit vobis scire. {&7Amp&.} Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis. {&7Trach&.} Quid navis? quae istaec fabulast? {&7Amp&.} Non audivisti, amabo, quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit? ea nunc perierunt omnia. {&7Trach&.} Oh, Neptune lepide, salve, nec te aleator nullus est sapientior; profecto nimis le/pide iecisti bolum: periurum perdidisti. sed nunc ubi est leno Labrax? {&7Amp&.} Periit potando, opinor. Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit. {&7Trach&.} Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? {&7Amp&.} Scibis faxo. @1 [2de]2 navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim, dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas. {&7Trach&.} Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. {&7Amp&.} Vae capiti atque aetati tuae. {&7Trach&.} Tuo, mea Ampelisca. scivi lenonem facere ho/c, quod fecit, saepe dixi; capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. {&7Amp&.} Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. {&7Trach&.} Quid faceret? {&7Amp&.} Si/ amabat, rogas, quid faceret? adservaret dies no/ctesque, in custodia esset semper. verum ecastor ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus. {&7Trach&.} Cur tu istuc dicis? {&7Amp&.} Res palam est. {&7Trach&.} Scin tu? etiam qui it lavatum in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat, tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust; fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. sed duce me ad illam ubi est. {&7Amp&.} I sane in Veneris fanum huc intro, sedentem flentemque opprimes. {&7Trach&.} Vt iam istuc mihi molestumst. sed quid flet? {&7Amp&.} Ego dicam tibi: hoc se/se excruciat animi, quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat qui suos parentis noscere posse/t: eam veretur ne perierit. {&7Trach&.} Vbinam ea fuit cistellula? {&7Amp&.} Ibidem in navi. conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, qui suos parentes nosceret. {&7Trach&.} O facinus impudicum, quam liberam esse oporteat servire postulare. {&7Amp&.} Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. {T.} Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. {A.} Id misera maestast, @1 sibi eorum evenisse inopiam. {&7Trach&.} Iam istoc magis usus factost, ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. {&7Amp&.} At ego e/tiam, qui speraverint spem decepisse multos. {&7Trach&.} Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. ego eo intro, nisi quid vis._{&7Amp&.} Eas. ego quod mihi imperavit sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam, cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate timidas egentes uvidas eiectas exanimatas accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; ut eapse [2sic]2 succincta aquam calefactat, ut lavemus. nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit. heus ecquis in vi/llast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit? @@@@{1II.iv}1 {&7Sceparnio&} Qui/s est qui nostris ta/m proterve fo/ribus facit iniu/riam? {&7Amp&.} E/go sum. {&7Scep&.} Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem. {&7Amp&.} Salve, adulescens. {&7Scep&.} Et tu multum salveto, adulescentula. {&7Amp&.} Ad vos venio. {&7Scep&.} Accipiam hospitio, si mox venies * item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem * sed quid ais, mea/ lepida, hilara? {&7Amp&.} Aha, nimium familiariter me attrectas. {&7Scep&.} Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est. ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi, subvolturium_illud quidem, subaquilum volui dicere. vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost. {&7Amp&.} Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum? {&7Scep&.} Non licet saltem sic placide bellam belle tangere? @1 {&7Amp&.} Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo; nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges. {&7Scep&.} Quid nunc vis? {&7Amp&.} Sapienti ornatus quid velim indicium facit. {&7Scep&.} Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit. {&7Amp&.} Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. % {&7Scep&.} At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres. nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus. nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest. {&7Amp&.} Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat? {&7Scep&.} Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat? {&7Amp&.} Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia. {&7Scep&.} Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat. dabitur tibi aqua, ne nequiquam me/ ames. cedo mi urnam. {&7Amp&.} Cape. propera, amabo, efferre. {&7Scep&.} Manta, iam hic ero, voluptas mea._ {&7Amp&.} Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu? ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare. sed quid ego misera video procul in litore? meum erum lenonem Siciliensemque hospitem, quos periisse ambos misera censebam in mari. iam illud mali plus nobis vivit quam ratae. sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc% scelestus leno veniat nosque hic opprimat? confugiam huc, ita res suppetit subit * @@@@{1II.v}1 {&7Sceparnio&} Pro di immortales, in aqua numquam credidi volupta/tem inesse tantam. ut hanc traxi lubens. @1 nimio minus altus puteus visust quam prius. ut sine labore hanc extraxi, praefiscine. satin ne/quam sum, ut pote qui hodie amare inceperim? em tibi aquam, mea tu belliata. em sic volo te ferre honeste, ut ego fero, ut placeas mihi. sed ubi tu es, delicata? cape aquam hanc sis. ubi es? amat hercle me, ut ego opinor. delituit mala. ubi tu es? etiamne hanc urnam acceptura es? ubi es? commodule ludis. tandem vero serio, etiam acceptura es urnam hanc? ubi tu es gentium? nusquam hercle equidem illam video. ludos me facit. adponam hercle urnam ia/m ego hanc in media via. sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam, sacram urnam Veneris? mi exhibeat negotium. metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet, ut comprehendar cum sacra urna Veneria. nempe optimo [2me]2 iure in vinclis enicet magistra/tus si quis me hanc habere viderit. nam haec litteratast, eapse cantat cuia sit. iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras, ut hanc accipiat urnam. accedam huc ad fores. heus exi, Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi: muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit. intro ferundast. repperi negotium, siquidem hi/s mihi ultro a/dgerunda etiam est aqua._ @@@@{1II.vi}1 {&7Labrax&} Qui homo sese miserum et mendicum volet,% Neptuno credat sese atque aetatem suam: nam si quis cu/m eo quid rei commiscuit, @1 ad hoc exemplum amittit ornatum domum. edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem voluisti in navem cum Hercule una imponere. sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit? atque eccum incedit. {&7Charmides&} Quo malum properas, Labrax? nam equidem te nequeo consequi tam strenue. {&7Labr&.} Vtinam te prius quam o/culis vidissem meis, malo cruciatu in Sicilia perbiteres, quem propter hoc mihi optigit misero mali. {&7Charm&.} Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti [2tuas]2, in carcere illo potius cubuissem die. deosque i/mmortales quaeso, dum vivas uti omnes tui si/miles hospites habeas tibi. {&7Labr&.} Malam fortunam in aedis te adduxi meas. quid mihi scelesto tibi erat auscultatio, quidve hinc abitio quidve in navem inscensio? ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit. {&7Charm&.} Pol minime miror, navis si fractast tibi, scelus te e/t sceleste parta quae vexit bona. {&7Labr&.} Pessum dedisti me blandimentis tuis. {&7Charm&.} Scelestiorem cenam cenavi tuam, quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo. {&7Labr&.} Perii, animo male fit. contine quaeso caput. {&7Charm&.} Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas. {&7Labr&.} Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc? {&7Charm&.} Piscibus in alto, credo, praebent pabulum. {&7Labr&.} Mendicitatem mi optulisti opera tua, @1 dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. {&7Charm&.} Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, qui te ex insulso salsum feci opera mea. {&7Labr&.} Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem? {&7Charm&.} Eas. easque res agebam commodum. {&7Labr&.} Eheu, quis vivit me mortalis miserior? {&7Charm&.} Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax. {&7Labr&.} Qui? {&7Ch&.} Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies. {&7Labr&.} O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, qui semper servas gloriam aritudinis. {&7Charm&.} Equidem me ad velitationem exerceo, nam omnia corusca prae temore fabulor. {&7Labr&.} Edepol, Neptune, es balineator frigidus: cum vestimentis postquam aps te/ abii, algeo. {&7Charm&.} Ne thermipolium quidem ullum i/nstruit, ita salsam praehibet potionem et frigidam. {&7Labr&.} Vt fortunati sunt fabri ferrarii, qui apud carbones adsident: semper calent. {&7Charm&.} Vtinam fortuna nunc anetina u/terer, ut quom exiissem e/x aqua, arerem tamen. {&7Labr&.} Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? {&7Charm&.} Quapropter? {&7Labr&.} Quia pol clare crepito dentibus. {&7Charm&.} Iure optumo me e/lavisse a/rbitror. {L.} Qui? {&7Ch&.} Qui [2un]2a auderem tecum in navem ascendere, qui a fundamento mi usque movisti mare. {&7Labr&.} Tibi auscultavi, tu promittebas mihi @1 illi esse quaestum maximum meretricibus, ibi me conruere posse aiebas ditias. {&7Charm&.} Iam postulabas te, impurata belua, totam Siciliam devoraturum insulam? {&7Labr&.} Quaenam ballaena meum voravit vidulum, aurum atque argentum ubi omne compactum fuit? {&7Charm&.} Eadem illa, credo, quae meum marsuppium, quod plenum argenti fuit in sacciperio. {&7Labr&.} Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium. perii oppido. {&7Charm&.} Vel consociare mihi quidem tecum licet: aequas habemus partes. {&7Labr&.} Saltem si mihi mulierculae essent salvae, spes aliquae forent. nunc si me adulescens Plesidippus viderit, quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, iam is exhibebit hic mihi negotium. {&7Charm&.} Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast, dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus. @@@@{1II.vii}1 {&7Sceparnio&} Qui/d illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, nescio que/m metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari. {&7Labr&.} Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres? {&7Scep&.} Hic in fano Veneris. {&7Labr&.} Quot sunt? {&7Scep&.} Totidem quot ego et tu sumus. {&7Labr&.} Nempe meae? {&7Scep&.} Nempe ne/scio istuc. {&7Labr&.} Qua sunt facie? {&7Scep&.} Scitula. vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem. @1 {&7Labr&.} Nempe puellae? {&7Scep&.} Nempe mole/stus es. i vise, si lubet. {&7Labr&.} Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides. {&7Charm&.} Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen. {&7Labr&.} Intro rumpam iam huc in Veneris fanum._{&7Charm&.} In barathrum mavelim. opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci. {&7Scep&.} Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est. {&7Charm&.} At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis: recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi, dum arescunt mea; i/n aliquo tibi gratiam referam loco. {&7Scep&.} Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo: eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit. tu istaec mihi dato: exarescent faxo. {&7Charm&.} Eho an te paenitet, in mari quod elavi, ni hi/c in terra iterum eluam? {&7Scep&.} Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim. tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore. tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale. barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst._ {&7Charm&.} Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est; non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus? quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam, quam potavi praeter animi quam libuit sententiam? quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis; quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret, @1 ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum. nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum._ @@@@{1III.i}1 {&7Daemones&} Miris modis di ludos faciunt hominibus: [mirisque exemplis somnia in somnis danunt] ne dormientis quidem sinunt quiescere. velut ego hac nocte quae praecessit proxima mirum atque inscitum somniavi somnium. ad hirundininum nidum visa est simia ascensionem ut faceret admolirier * * * neque eas eripere quibat inde. postibi videtur ad me simia adgredirier, rogare scalas ut darem utendas sibi. ego ad hoc exemplum simiae respondeo, * * * natas ex Philomela % atque ex Progne esse hirundines. ago cum i/lla, ne quid noceat meis popularibus. atque illa a/nimo iam fieri ferocior; videtur ultro mihi malum minitarier. in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo iratus videor mediam arripere simiam; concludo in vincla bestiam nequissimam. nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium, numquam hodie quivi ad coniecturam evadere. @1 sed quid hic in Veneris fano meae viciniae clamoris oritur? animus mirat[2ur meus.]2 @@@@{1III.ii}1 {&7Trachalio&} Pro/ Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. vindicate, ne impiorum potior sit pollentia quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere. currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, praetorquete iniuriae prius co/llum quam ad vos pervenat. {&7Da&.} Quid istuc est negoti? {&7Tr&.} Per ego haec genua te optestor, senex, quisquis es_{&7Daem&.} Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi [2quod tu]2multues. {&7Trach&.} Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, [{&7Daem&.} Sanun es? {&7Trach&.} Seu tibi confidis fore multam magudarim] ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. {&7Daem&.} At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam et tibi eventuram hoc anno u/berem messem mali, ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. {&7Trach&.} Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia. @1 {&7Daem&.} Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. {&7Tr&.} Obsecro, hoc praevortere ergo. {&7Da&.} Quid negotist? {&7Tr&.} Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, quibus advorsum ius legesque i/nsignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria indigne adflictatur. {&7Daem&.} Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare au/det? sed eae mulieres quae sunt? aut quid is iniqui fit? {&7Trach&.} Si das operam, eloquar. Veneris signum sunt amplexae. nunc [2homo audacissimus]2 eas deripere volt. eas a/mbas esse oportet [2liberas]2. {&7Daem&.} Quis istic est qui deos tam parvi pendit? [2paucis expedi]2. {&7Trach&.} Fraudis sceleris parricidi periuri plenis[2simus]2, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem? {&7Daem&.} Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. {&7Trach&.} Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. {&7Daem&.} At malo cum magno suo feci/t hercle. ite istinc foras, Turbalio, Sparax. ubi estis? {&7Trach&.} I obsecro intro, subveni illis. {&7Daem&.} Iterum haud imperabo. sequimini hac. {&7Trach&.} Age nunciam, iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. {&7Daem&.} Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem._ {&7Trach&.} Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. nimis velim improbissimo homini malas edentaverint. sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres. @@@@{1III.iii}1 {&7Palaestra&} Nu/nc id est cum o/mnium co/piarum a/tque opum, au/xili, prae/sidi vi/duitas no/s tenet. [2nu/lla nunc]2 spe/culast quae/ salutem a/fferat, @1 [2ne/c quam in]2 partem i/ngredi pe/rsequamur [2sci/mus: tanto]2 i/n metu nu/nc sumus ambae, [2ta/nta]2 importu/nitas ta/ntaque iniu/ria [2fa/cta in]2 nos e/st modo hic i/ntus ab no/stro ero, qui/ scelestu/s sacerdo/tem anum prae/cipes re/ppulit pro/pulit pe/rquam indigni/s modis no/sque ab signo i/ntimo vi/ deripui/t sua. se/d nunc sese u/t ferunt re/s fortunae/que nostrae, pa/r moriri e/st. neque est me/lius morte i/n malis, re/bus miseri/s. {&7Trach&.} Quid est? quae i/llaec ora/tiost? ce/sso ego has co/nsolari? heu/s, Palaestra, {&7Pal&.} Qui/ vocat? {&7Trach&.} A/mpelisca. {&7Ampelisca&} O/bsecro, quis est qui vocat? {&7Pal&.} Qui/s is est qui no/minat? {&7Trach&.} Si/ respexi/s, scies. {&7Pal&.} O/ saluti/s meae spe/s. {&7Trach&.} Tace ac bo/no animo es. me/ vide. {&7Pal&.} Si/ modo id li/ceat, vis ne o/pprimat, quae/ vis vim mi a/fferam ipsa a/digit. {&7Tr&.} Ah, de/sine, ni/mis inepta es. {&7Pal&.} Desi/ste dictis nu/nciam misera/m me consola/ri; nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est. {&7Amp&.} Certumst moriri quam hunc pati [2saevire]2 lenonem in me. sed muliebri animo sum tamen: miserae [2quom venit]2 in mentem mihi mortis, metus membra occupat. edepol * hunc acerbum. {T.} Bonum animum habete. {P.} Nam, obsecro, unde [2a/ni]2mus mi invenitur? {&7Trach&.} Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. {&7Amp&.} Quid istaec ara prodesse nobis [2plus]2 potest quam signum in fano hic intus @1 Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? {&7Trach&.} Sedete hic modo, ego hinc vo/s tamen tutabor. aram habete hanc vobis pro castris, moenia hinc e/go vos defensabo; praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam. {&7Pal&.} Tibi auscultamus et, Venu/s alma, ambae te obsecramus, aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, in custodelam nos tuam ut recipias et tutere; illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pa/ce aram obsidere patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu, ne [2invisas]2 habeas neve idcirco nobis vitio vortas, si quippiamst, minus quo/d bene esse lautum tu arbitrare. {&7Trach&.} Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari; ignoscere his te convenit: metus has id ut fa/ciant subigit. te ex concha natam esse autumant, cave tu ha/rum conchas spernas. sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis. @@@@{1III.iv}1 {&7Daemones&} E/xi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? {&7Trach&.} Huc respice. {&7Daem&.} Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope. tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? pugnum in os impinge. {&7Labr&.} Iniqua haec patior cum pretio tuo. {&7Daem&.} At etiam minitatur audax? {&7Labr&.} Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis. {&7Trach&.} Cedo [2iudicem]2 de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, @1 si tuas e/sse oportet nive eas e/sse oportet liberas nive in carcerem compingi [2te]2 est aequom aetatemque ibi te usque habitare, donec totum carcerem contriveris. {&7Labr&.} Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler. te/ ego appello. {&7Daem&.} Cum istoc primum, qui te novit, disputa. {&7Labr&.} Tecum ago. {&7Trach&.} At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? {&7Labr&.} Sunt. {&7Trach&.} Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. {L.} Quid si attigero? {T.} Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. {&7Labr&.} Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? {&7Daem&.} Non licet: est lex apud nos_{&7Labr&.} Mihi cum vestris legibus [2nil quicquamst]2 commerci. equidem istas iam ambas educam foras. tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. {&7Daem&.} Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, occipito modo illi/s adferre vim ioculo pausillulum, ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam. {&7La&.} Vi/ agis mecum. {&7Tr&.} Etiam vim %proportas, flagiti flagrantia? {&7Labr&.} Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? {&7Trach&.} Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: numqui minus hasce esse oportet liberas? {&7Labr&.} Quid, liberas? @1 {&7Trach&.} Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia; nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus. {&7Daem&.} Quid ego ex te audio? {&7Trach&.} Hanc Athenis esse natam liberam. {&7Da&.} Mea popularis, obsecro, haec est? {&7Tr&.} Non tu Cyrenensis es? {&7Daem&.} Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis. {&7Trach&.} Opsecro, defende cives tuas, senex. {&7Daem&.} O filia mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones; trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio. {&7Labr&.} Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; quid mea re/fert, haec Athenis natae a/n Thebis sient, dum mihi recte servitutem serviant? {&7Trach&.} Itane, impudens? tune hic, feles virginalis, liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres? nam hu/ic alterae quae patria sit profecto nescio, nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime. {&7La&.} %Tuae istae sunt. {&7Tr&.} Contende ergo, uter sit tergo_verior: ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus: postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: ni/ erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem? quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi. {&7Labr&.} At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul. {&7Daem&.} Quid facies? {&7Labr&.} Volcanum adducam, is Venerist adversarius. {&7Trach&.} Quo illic it? {&7Labr&.} Heus, ecquis hic est? heus. {&7Daem&.} Si attigeris ostium, @1 iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis. {&7Lorarivs&} Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis. {&7Daem&.} Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. {&7Labr&.} Ibo hercle aliquo quaeritatum i/gnem. {&7Daem&.} Quid quom inveneris? {&7La&.} Ignem magnum hic faciam. {&7Da&.} Quin % inhumanum exuras tibi? {&7Labr&.} Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo. {&7Daem&.} Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum. quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, quod ego in somnis somniavi. {&7Trach&.} Scin quid tecum oro, senex? ut illas serves, vim defendas, du/m ego erum adduco meum. {D.} Quaere erum atque adduce. {T.} At hic ne_{D.} Maximo malo suo, si attigerit sive occeptassit. {&7Trach&.} Cura. {&7Daem&.} Curatumst, abi. {&7Trach&.} Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus carnufici aut talentum magnum au/t hunc hodie sistere. {&7Daem&.} Abi modo, ego dum hoc curabo recte. {&7Trach&.} Iam ego revenero. @@@@{1III.v}1 {&7Daem&.} Vtrum tu, leno, cum malo lubentius quiescis an sic sine malo, si copiast? {&7Labr&.} Ego quae tu loquere flocci non facio, senex. meas quidem te invito et Venere et summo Iove de ara capillo iam deripiam. {&7Daem&.} Tange dum. {&7Labr&.} Tangam hercle vero. {&7Daem&.} Agedum ergo, accede huc modo. {&7Labr&.} Iube du/m recedere istos ambo illuc modo. {&7Daem&.} Immo ad te accedent. {&7Labr&.} Non hercle equidem censeo. @1 {&7Daem&.} Quid ages, si accedent propius? {&7Labr&.} Ego recessero. verum, senex, si te umquam in urbe offendero, numquam hercle quisquam me lenonem dixerit, si te non ludos pessimos dimisero. {&7Daem&.} Facito istuc quod minitare; sed nunc interim, si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum. {&7Labr&.} Quam magnum vero? {&7Daem&.} Quantum lenoni sat est. {&7Labr&.} Minacias ego flocci non faciam tuas, equidem has te invito iam ambas rapiam. {&7Daem&.} Tange dum. {&7Labr&.} Tangam hercle vero. {&7Daem&.} Tanges, at scin quo modo? i dum, Turbalio, curriculo, adfert[2o domo]2 duas cla/vas. {&7Labr&.} Clavas? {&7Daem&.} Sed probas. propera cito. ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es. {&7Labr&.} Eheu, scelestus galeam in navi perdidi; nunc mi opportuna hic esset, salva si foret. licet saltem istas mi appellare? {&7Daem&.} Non licet. ehem, optime edepol eccum clavator a/dvenit. {&7Labr&.} Illud quidem edepol tinnimentum est auribus. {&7Daem&.} Age accipe illinc alteram clavam, Sparax. age, alter istinc, alter hinc adsistite. adsistite ambo. sic. audite nunciam: si hercle illic illas hodie digito tetigerit invitas, ni istunc istis invitassitis usque adeo donec qua domum abeat nesciat, periistis ambo. si appellabit quempiam, vos respondetote istinc istarum vicem; sin ipse abire hi/nc volet, quantum potest extemplo amplectitote crura fustibus. {&7Labr&.} Etiam me abire hinc non sinent? {&7Daem&.} Dixi satis. @1 et ubi ille servos cu/m ero huc advenerit, qui erum accersivit, itote extemplo domum. curate haec sultis magna diligentia._ {&7Labr&.} Heu hercle, ne istic fana mutantur cito: iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit, ita duo destituit signa hic cum clavis senex. non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio, ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare. Palaestra. {&7Lor&.} Quid vis? {&7Labr&.} Apage, controversia est, haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est. heus, Ampelisca. {&7Lor. alter&} Cave sis infortunio. {&7Labr&.} Vltro te. signa ut homines satis recte monent. sed vobis dico, heu/s vos, num molestiaest, me adire ad illas propius? {&7Lor&.} Nil nobis quidem. {&7Labr&.} Numquid molestum mihi erit? {&7Lor&.} Nil, si caveris. {&7Labr&.} Quid est quod caveam? {&7Lor&.} Em, a crasso infortunio. {&7Labr&.} Quaeso hercle, abire ut liceat. {&7Lor&.} Abeas, si velis. {&7Labr&.} Bene hercle factum. habeo vobis gratiam. [non] accedam potius. {&7Lor&.} Illic astato ilico. {&7Labr&.} Edepol proveni nequiter multis modis. certumst hasce hodie usque obsidione vincere. @@@@{1III.vi}1 {&7Plesidippvs&} Meamne i/lle amicam leno vi, violentia de ara deripere Veneris voluit? {&7Trachalio&} Admodum. {&7Ples&.} Quin occidisti extemplo? {&7Trach&.} Gladius non erat. {&7Pl&.} Caperes aut fustem aut lapidem. {&7Tr&.} Quid? ego quasi canem @1 hominem insectarer lapidibus nequissimum? {&7Labr&.} Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest. converret iam hic me totum cum pulvisculo. {&7Ples&.} Etiamne in ara tunc sedebant mulieres, quom ad me profectu's ire? {&7Trach&.} Ibidem nunc sedent. {&7Ples&.} Quis illa/s nunc illic servat? {&7Trach&.} Nescio quis senex, vicinus Veneris; is dedit operam optumam. is nunc cum servis servat. ego mandaveram. {&7Ples&.} Duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo? {&7Labr&.} Salve. {&7Ples&.} Salutem nil moror. opta ocius: rapi te obtorto collo mavis an trahi? utrum vis opta, dum licet. {&7Labr&.} Neutrum volo. {&7Ples&.} Abi sa/ne ad litus curriculo, Trachalio, iube illo/s in urbem ire obviam ad portum mihi, quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent. post huc redito atque agitato hic custodiam. ego hunc scelestum i/n ius rapiam e/xulem. age, ambula in ius. {&7Labr&.} Quid ego deliqui? {&7Ples&.} Rogas, quin arrabonem a me accepisti ob mulierem et eam hinc abduxti? {&7Labr&.} Non avexi. {&7Ples&.} Cur negas? {&7Labr&.} Quia pol provexi: avehere non quivi miser. equidem tibi me dixeram praesto fore apud Ve/neris fanum: [2num]2quid muto? sumne ibi? {&7Ples&.} In iure causam dicito, hic verbum sat est: sequere. {&7Labr&.} Obsecro te, subveni mi, Charmides. rapior optorto collo. {&7Charmides&} Quis me nominat? {&7Labr&.} Viden me ut rapior? {&7Charm&.} Video, atque inspecto lubens. @1 {&7Labr&.} Non subvenire mi audes? {&7Charm&.} Quis homo te rapit? {&7Labr&.} Adulescens Plesidippus. {&7Charm&.} Vt nanctu's, habe. bono animo meliust te in nervom conrepere. tibi optigit quod plurimi exoptant sibi. {&7Labr&.} Quid id est? {&7Charm&.} Vt id quod quaerant inveniant sibi. {&7Labr&.} Sequere, obsecro, me. {&7Charm&.} Pariter suades qualis es: tu in nervom rapere, eo me o/bsecras ut te sequar. etiam retentas? {&7Labr&.} Perii. {&7Ples&.} Verum sit velim. tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico manete, du/m ego huc redeo. {&7Lor&.} Equidem suadeo, ut ad nos abeant potius, dum recipis. {&7Ples&.} Placet, bene facitis. {&7Labr&.} Fures mi estis. {&7Lor&.} Quid, fures? rape. {&7Labr&.} Oro obsecro, Palaestra. {&7Ples&.} Sequere, carnufex. {&7Labr&.} Hospes_{&7Charm&.} Non sum hospes, repudio hospitium tuom. {&7Labr&.} Sicine me spernis? {&7Charm&.} Sic ago: semel bibo. {&7Labr&.} Di te infelicent._{&7Charm&.} Isti capiti dicito. credo alium in aliam beluam hominem vortier: illic i/n columbum, credo, leno vortitur, nam in collumbari collus haud multo post erit; in nervom ille hodie nidamenta congeret. verum tamen ibo, ei advocatus ut siem, si qui mea opera citius addici potest._ @@@@{1IV.i}1 {&7Daemones&} Bene factum et volup est, me/ hodie his mulierculis tetulisse auxilium. iam clientas repperi, atque ambas forma scitula atque aetatula. sed uxo/r scelesta me omnibus servat modis, @1 ne quid significem quippiam mulierculis. sed Gripus servos noster quid rerum gerat miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare. pol magis sapisset, si dormivisset domi, nam nunc et operam ludos facit et retia, ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit. in digitis hodie percoquam quod ceperit, ita fluctuare video vehementer mare. sed ad pra/ndium uxor me vocat. redeo domum. iam meas opplebit aures % sua vaniloquentia._ @@@@{1IV.ii}1 {&7Gripvs&} Neptu/no has ago/ gratia/s meo patro/no, qui sa/lsis loci/s incoli/t piscule/ntis, quom me e/x suis loci/s pulchre orna/tum expedi/vit %templi/s reduce/m, plurima/ praeda onu/stum, salu/te horiae/, quae in mari/ fluctuo/so pisca/tu novo/ me uberi/ compoti/vit; miro/que modo atque incre/dibili hic pisca/tus mihi lepide e/venit, neque pi/scium ullam unciam hodie/ pondo cepi/, nisi hoc quod fero hic i/n rete. nam ut de/ nocte mu/lta impigre/que exurre/xi, lucru/m praeposi/vi sopo/ri et quie/ti: tempe/state sae/va experi/ri expeti/vi, paupe/rtatem eri/ qui et mea/m servitu/tem tolera/rem, opera haud fui pa/rcus mea. ni/mis homo nihilist quis piger est ni/misque id genus odi e/go male. @1 vigila/re decet homine/m qui volt sua te/mperi conficere o/fficia. non e/nim illum expectare o/portet, dum erus se a/d suom suscitet o/fficium. na/m qui dormiu/nt libenter, si/ne lucro et cum ma/lo quiescunt. na/m ego nunc mihi, qui i/mpiger fui, re/pperi ut piger, si/ velim, siem: ho/c ego in mari [quidquid ine/st] re/pperi. quidqui/d inest, grave quidem ine/st; aurum hic ego ine/sse reor; nec mi/hi consciust ullu/s homo. nunc hae/c tibi occasio, Gri/pe optigit, ut li/ber s[2it nemo]2 e/x populo praete/r te. nunc si/c faciam, sic co/nsilium est: ad eru/m veniam docte atque astute. pauxi/llatim polli/citabor pro ca/pite argentum, ut si/m liber. iam ubi li/ber ero, igitu/r demum instru/am agrum atque aedis, ma/ncipia, navi/bus magnis merca/turam faciam, a/pud reges rex pe/rhibebor. post a/nimi causa mi/hi navem faciam a/tque imitabor Stra/tonicum, oppi/da circumvecta/bor. ubi no/bilitas mea eri/t clara, oppi/dum magnum commu/nibo, ei ego u/rbi Gripo inda/m nomen, monime/ntum meae famae e/t factis, ibi qui/ regnum magnum i/nstituam. magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam. sed hic re/x cum aceto pra/nsurust et sa/le, sine bono pulme/nto. @@@@{1IV.iii}1 {&7Trachalio&} Heus, ma/ne. {&7Grip&.} Quid maneam? {&7Trach&.} Dum ha/nc tibi, quam tra/his, rudentem co/mplico. @1 {&7Grip&.} Mitte/ modo. {&7Trach&.} At pol ego te a/diuvo nam bo/nis quod bene fit hau/d perit. {&7Grip&.} Turbi/da tempestas he/ri fuit, nil ha/beo, adulescens, pi/scium, ne tu/ mihi esse po/stules; non vi/des referre me u/vidum rete/, sine squamoso/ pecu? {&7Trach&.} Non e/depol piscis e/xpeto quam tui/ sermonis sum i/ndigens. {&7Grip&.} Eni/cas iam me odio, qui/squis es. {&7Trach&.} Non si/nam ego abire hinc te/. mane. {&7Gr&.} Cave si/s malo. quid tu/, malum, na/m me retrahis? {&7Tr&.} Au/di. {G.} Non au/dio. {T.} At pol qui au/dies po/st. {G.} Quin loquere qui/d vis. {&7Tr&.} Eho ma/ne dum, est o/perae pretium quod ti/bi ego narrare/ volo. {&7Gr&.} Elo/quere quid id est? {&7Tr&.} Vi/de num quispi/am consequitur pro/pe nos. {&7Grip&.} E/cquid est quo/d mea re/ferat? {&7Trach&.} Sci/licet. se/d boni co/nsili e/cquid in te/ mihi est? {&7Grip&.} Qui/d negoti e/st, modo di/ce. {&7Trach&.} Dica/m, tace, si/ fidem modo da/s mihi te no/n fore infi/dum. {&7Grip&.} Do/ fidem tibi, fi/dus ero, qui/squis es. {&7Trach&.} Au/di. furtum e/go vidi qui fa/ciebat; nora/m dominum, id cui fi/ebat, post a/d furem egomet de/venio feroque ei/ condicionem ho/c pacto: 'ego istu/c furtum scio cui/ factum est; nunc mi/hi si vis dare di/midium, indi/cium domino no/n faciam.' is mi/hi nihil etiam re/spondit. quid inde ae/quom est dari mihi? di/midium @1 volo ut di/cas. {&7Grip&.} Immo hercle e/tiam amplius, nam ni/si dat, domino di/cundum censeo/. {&7Trach&.} Tuo consilio/ faciam. nunc a/dvorte animum; na/mque hoc omne attine/t ad te. {&7Grip&.} Quid fa/ctumst? {&7Tr&.} Vi/dulum istum cu/iust novi ego ho/minem iam pridem. {&7Gr&.} Quid est? {&7Trach&.} Et quo pacto periit. {&7Grip&.} At ego quo pacto inventust scio et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio. nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea: ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit. hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis. {&7Trach&.} Non ferat si dominus veniat? {&7Grip&.} Dominus huic, ne frustra sis, nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo. {&7Trach&.} Itane vero? {&7Grip&.} Ecquem esse dices in mari piscem meum? quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis, nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat. in foro palam omnes vendo pro meis venalibus. mare quidem commune certost omnibus. {&7Trach&.} Adsentio: qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum? in mari inventust communi. {&7Grip&.} Esne impudenter impudens? nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint. quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, dicant, in mari communi captos. {&7Trach&.} Quid ais, impudens? ausu's etiam comparare vidulum cum piscibus? eadem tandem res videtur? {&7Grip&.} In manu non est mea: ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho. meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. {&7Tr&.} Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. {&7Gr&.} Philosophe. @1 {&7Trach&.} Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice, vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum? non enim tu hi/c quidem occupabis omnis quaestus quos voles: et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas. vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus, vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras. {&7Gr&.} Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? {&7Tr&.} Scelus, nullus est. {&7Grip&.} Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio; verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit. {&7Trach&.} Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer. {&7Gr&.} Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli; sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. {&7Trach&.} Scio. tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves: fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo. {&7Grip&.} Quod scelus hodie hoc inveni. {&7Trach&.} Verba facimus, it dies. vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. {&7Grip&.} Viduli arbitratu. * ita enim vero. {&7Trach&.} Stultus es. {&7Grip&.} Salve, Thales. {&7Trach&.} Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum, quoius haec res arbitratu fiat. {&7Grip&.} Quaeso, sanus es? {&7Trach&.} Elleborosus sum. {&7Grip&.} At ego cerritus, hunc non amittam tamen. {&7Trach&.} Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo; iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet, ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist. {&7Grip&.} Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum. vis pugnare? {&7Trach&.} Quid opust? quin tu potius praedam divide. {&7Grip&.} Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules. abeo ego hinc. {&7Tr&.} At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane. @1 {&7Grip&.} Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero. mitte rudentem, sceleste. {&7Trach&.} Mittam: omitte vidulum. {&7Grip&.} Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior. {&7Trach&.} Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur. {&7Grip&.} Quemne ego excepi in mari_{&7Trach&.} At ego i/nspectavi e litore. {&7Grip&.} Mea opera, labore et rete et horia? {&7Trach&.} Numqui minus, si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul te hunc habere, fur sum quam tu? {&7Grip&.} Nihilo. {&7Trach&.} Mane, mastigia: quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam. {&7Grip&.} Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio, nisi quia hunc meum esse dico. {&7Trach&.} E/t ego item esse aio meum. {&7Grip&.} Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies. {&7Trach&.} Quo pacto? {&7Grip&.} Sine me hinc abire, tu/ abi tacitus tuam viam; nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo; tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est. {&7Trach&.} Ecquid condicionis audes ferre? {&7Grip&.} Iam dudum fero: ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies. {&7Tr&.} Mane, dum refero condicionem. {&7Gr&.} Te, opsecro hercle, aufer modo. {&7Trach&.} Ecquem in his locis novisti? {&7Grip&.} Oportet vicinos meos. {&7Tr&.} Vbi tu hic habitas? {&7Gr&.} Porro illic longe usque in campis ultimis. {&7Trach&.} Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri? {&7Grip&.} Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo. {&7Trach&.} Fiat. {&7Grip&.} Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea; ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas: numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum. ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. i/bo ad arbitrum. {&7Tr&.} Quid igitur? {&7Gr&.} Quamquam istuc esse ius meum certo scio, fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. {&7Trach&.} Nunc places. @1 {&7Grip&.} Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem, etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust. @@@@{1IV.iv}1 {&7Daemones&} Serio edepol, quamquam vobis [2volo]2 quae voltis, mulieres, metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus, quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos. vos confugite in aram potius qua/m ego. {&7Pvellae&} Miserae periimus. {&7Daem&.} Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos foras prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam; ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides. {&7Grip&.} O ere, salve. {&7Daem&.} Salve, Gripe. quid fit? {&7Trach&.} Tu/osne hic servos est? {&7Grip&.} Haud pudet. {&7Trach&.} Ni/l ago tecum. {&7Grip&.} Ergo a/bi hinc sis. {&7Trach&.} Quaeso responde, senex: tuos hic servost? {&7Da&.} Meus est. {&7Tr&.} Em istuc optime, quando tuost. iterum te saluto. {&7Daem&.} Et ego te. tune es qui haud multo prius abiisti hinc erum accersitum? {&7Tr&.} Ego is sum. {&7Da&.} Quid nunc vis tibi? {&7Tr&.} Nempe hic tuos est? {&7Da&.} Meus est. {&7Tr&.} Istuc optime, quando tuost. {&7Da&.} Quid negotist? {&7Tr&.} Vir scelestus i/llic est. {&7Da&.} Qui/d fecit tibi vir scelestus? {&7Trach&.} Homini ego isti talos subfringi volo. {&7Daem&.} Quid est? qua de re litigatis nunc inter vos? {&7Trach&.} Eloquar. {&7Gr&.} Immo ego eloquar. {&7Tr&.} Ego, opinor, rem facesso. {&7Gr&.} Si quidem sis pudicus, hinc facessas. {&7Daem&.} Gripe, animum advorte ac tace. {&7Gr&.} Vtin istic prius dicat? {&7Da&.} Audi. loquere tu. {&7Gr&.} Alienon prius quam tuo da/bis orationem? {&7Trach&.} Vt nequitur comprimi. ita ut occepi dicere, illum quem dudum [2e fano foras]2 lenonem extrusisti, hic eius vidulum eccillum [2tenet]2. @1 {&7Gr&.} Non habeo. {&7Tr&.} Negas quod oculis video? {&7Gr&.} At ne videas velim. habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram? {&7Trach&.} Quo modo/ habeas, id refert, iurene anne iniuria. {&7Grip&.} Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci; si in mari reti prehendi, qui tuom po/tiust quam meum? {&7Tr&.} Verba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico. {&7Gr&.} Quid tu ais? {&7Trach&.} Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost. {&7Grip&.} Quid? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi? si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet. {&7Daem&.} Verbo illo modo ille vicit. quid nunc tu vis? dic mihi. {&7Trach&.} Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc vidulo neque meum esse hodie umquam dixi; se/d isti inest cistellula huius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam. {&7Daem&.} Nempe tu hanc di/cis quam esse aiebas dudum popularem meam? {&7Trach&.} Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundia istic i/n ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo. hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret, si id dederit, qui suos parentis quaerat. {&7Daem&.} Faciam ut det. tace. {&7Grip&.} Nil hercle ego sum isti daturus. {&7Trach&.} Nil peto nisi cistulam et crepundia. {&7Grip&.} Quid si ea sunt aurea? {&7Trach&.} Quid istuc tua? aurum auro expendetur, argentum argento exaequabitur. {&7Grip&.} Fac sis aurum ut videam, post ego faciam ut videas cistulam. {&7Daem&.} Cave malo ac tace tu/. tu perge ut occepisti dicere. {&7Trach&.} Vnum te obsecro, ut ted huius commiserescat mulieris, si quidem hic lenonis eiust vidulus, quem suspicor; hic, nisi de opinione, certum nil dico tibi. {&7Grip&.} Viden? scelestus aucupatur. {&7Trach&.} Sine me ut occepi loqui. si scelesti illius est hic, cuius dico, vidulus, haec poterunt novisse: ostendere his iube. {&7Grip&.} Ain? ostendere? @1 {&7Daem&.} Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus. {G.} Immo hercle insignite inique. {D.} Quidum? {G.} Quia, si ostendero, continuo hunc novisse dicent scilicet. {&7Trach&.} Scelerum caput, ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput? {&7Grip&.} Omnia istae/c ego facile patior, du/m hic hinc a me sentiat. {&7Trach&.} At qui nunc abs te stat, verum hinc * ibi testimonium. {&7Daem&.} Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas. {&7Trach&.} Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo. hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas: haec Athenis parva fu/it virgo surpta. {&7Grip&.} Dic mihi, quid id ad vidulum [pertinet], servae sint istae an [2fuerint]2 liberae? {&7Trach&.} Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies. {&7Daem&.} Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue. {&7Trach&.} Cistellam isti inesse oportet caudeam i/n isto vidulo, ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos, quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius. {&7Grip&.} Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice? quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant? {&7Trach&.} Eo tacent, quia tacitast [2melior]2 mulier semper quam loquens. {&7Grip&.} Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es. {T.} Quidum? {G.} Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus. quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui? {&7Daem&.} Si praeterhac [2unum]2 verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput. {&7Trach&.} Vt id occepi dicere/, senex, eam te quaeso cistulam ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat @1 sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi. {&7Grip&.} Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis: dudum dimidiam petebas partem. {&7Trach&.} Immo etiam nunc peto. {&7Grip&.} Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen. {&7Daem&.} Non ego te comprimere possum sine malo? {&7Grip&.} Si istic tacet, ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui. {&7Daem&.} Cedo modo/ mihi vidulum istum, Gripe. {&7Grip&.} Concedam tibi, ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas. {&7Daem&.} Reddetur. {&7Grip&.} Tene. {&7Daem&.} Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor. estne hic vidulus u/bi cistellam tuam inesse aiebas? {&7Pal&.} Is est. {&7Grip&.} Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico eum esse dixit. {&7Pal&.} Faciam ego hanc rem [2ex procliva pla]2nam tibi. cistellam isti inesse oportet caudeam i/n isto vidulo. ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero, vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis; sed si erunt ve/ra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur. {&7Daem&.} Placet. ius merum oras meo quidem animo. {&7Grip&.} A/t meo hercle [2iniuriam]2. quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia, quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola? {&7Daem&.} Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur. solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam. {&7Grip&.} Hoc habet, solutust. {&7Daem&.} Aperi. video cistellam. haecinest? {&7Pal&.} Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero, @1 huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi. {&7Grip&.} Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es, quae parentis ta/m in angustum tuos locum compegeris. {&7Daem&.} Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul dicito quid insit et qua facie, memorato omnia. si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris. {&7Grip&.} Ius bonum oras. {&7Trach&.} Edepol haud te o/rat, nam tu iniuriu's. {&7Daem&.} Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace. {&7Pal&.} Sunt crepundia. {&7Daem&.} Ecca video. {&7Grip&.} Perii in primo proelio. mane, ne ostenderis. {&7Daem&.} Qua facie sunt? responde ex ordine. {&7Pal&.} Ensiculust aureolus primum litteratus. {&7Daem&.} Dice dum, in eo ensiculo litterarum quid est? {&7Pal&.} Mei nomen patris. post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea litterata: ibi matris nomen in securiculast. {&7Daem&.} Mane. dic, in ensiculo quid nomen est paternum? {&7Pal&.} Daemones. {&7Daem&.} Di immortales, ubi loci sunt spes meae? {&7Grip&.} Immo edepol meae? {&7Trach&.} Pergite, opsecro, continuo. {&7Grip&.} Placide, aut i in malam crucem. {&7Daem&.} Loquere matris nomen hic quid in securicula siet. {&7Pal&.} Daedalis. {&7Daem&.} Di me servatum cupiunt. {&7Grip&.} At me perditum. {&7Daem&.} Filiam meam esse ha/nc oportet, Gripe. {&7Grip&.} Sit per me quidem. qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis, meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens, prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua. {&7Pal&.} Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et sucula. {&7Grip&.} Quin tu i di/erecta, cum sucula et cum porculis. {&7Pal&.} Et bulla aurea est, pater quam dedit mi natali die. {&7Daem&.} Ea est profecto. contineri quin complectar non queo. filia mea, salve. ego is sum qui te produxi pater, @1 ego sum Daemones, et mater tua eccam hic intus Daedalis. {&7Pal&.} Salve, mi pater insperate. {&7Daem&.} Salve. ut te amplector libens. {&7Trach&.} Volup est cum istuc ex pietate vestra vobis contigit. {&7Daem&.} Cape dum, hunc si potes fer intro vidulum, age, Trachalio. {&7Trach&.} Ecce Gripi scelera. cum istaec res male evenit tibi, Gripe, gratulor. {&7Daem&.} Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam, quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere, quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua._ {&7Trach&.} Eamus intro o/mnes, quando o/peram promiscam damus._ {P.} Sequere me, Ampelisca._{A.} Cum te di amant, voluptati est mihi._ {&7Grip&.} Sumne ego scele/stus, qui illunc hodie excepi vidulum? aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco? credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi, quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat. credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter. quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum, saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?_ @@@@{1IV.v}1 {&7Daemones&} Pro di immortales, quis me est fortunatior, qui ex improviso filiam inveni meam? satin si cui homini dei esse bene factum volunt, aliquo illud pacto optingit optatum piis? ego hodie neque speravi neque [2illud]2 credidi: is improviso filiam inveni tamen; et eam de genere summo adulescenti dabo ingenuo, Atheniensi et cognato meo. ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo, iussique exire huc servom e/ius, ut ad forum iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen. accedam, opinor, ad fores. quid conspicor? @1 uxor complexa collo retinet filiam. nimis pae/ne inepta atque odiosa eius amatiost. @@@@{1IV.vi}1 Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri; atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero, Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam. sunt domi agni et porci sacres. sed quid istu/m remoramini, mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras. {&7Trachalio&} Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul Plesidippum. {&7Daem&.} Eloquere ut haec res optigit de filia; eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat. {&7Trach&.} Licet. {&7Daem&.} Dicito daturum meam illi filiam uxorem. {&7Trach&.} Licet. {&7Daem&.} Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum. {&7Trach&.} Licet. {D.} Sed propera. {T.} Licet. {D.} Iam hic fac sit, cena ut curetur. {T.} Licet. {&7Daem&.} Omnian licet? {&7Trach&.} Licet. sed scin quid est quod te volo? quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. {&7Daem&.} Licet. {&7Trach&.} Fac ut exores Plesidippum, ut me [2manu]2 emittat. {&7Daem&.} Licet. {&7Trach&.} Et tua filia/ facito oret: facile exorabit. {&7Daem&.} Licet. {&7Trach&.} Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. {&7Daem&.} Licet. {&7Trach&.} Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. {&7Daem&.} Licet. {&7Trach&.} Omnian licet? {&7Daem&.} Licet: tibi rursum refero gratiam. sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum. {T.} Licet. iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust._{&7Daem&.} Licet. Hercules istum infelicet cum sua licentia; ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet. @@@@{1IV.vii}1 {&7Gripvs&} Quam mox licet te compellare, Daemones? {&7Daem&.} Quid est negoti, Gripe? {&7Grip&.} De illo vidulo: si sapias, sapias; habeas quod di dant boni. @1 {&7Daem&.} Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est, meum esse dicam? {&7Grip&.} Quodne ego inveni in mari? {&7Daem&.} Tanto illi melius optigit qui perdidit; tuom esse nihilo magis oportet vidulum. {&7Grip&.} Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius. {&7Daem&.} O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis. atque edepol in eas plerumque esca imponitur: quam si quis avidus poscit escam avariter, decipitur in trasenna avaritia sua. ille qui/ consulte, docte atque astute cavet, diutine uti bene licet partum bene. mihi istae/c videtur praeda praedatum irier, ut cum maiore dote abeat quam advenerit. egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, celem? minime istuc faciet noster Daemones. semper cavere hoc sapientis aequissimumst, ne conscii sint ipsi malefici suis. ego mihi cum % lusi nil moror ullum lucrum. {&7Grip&.} Spectavi ego pridem comicos ad istu/nc modum sapienter dicta dicere atque eis plaudier, cum illos sapientis mores monstrabant poplo: sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum, nullus erat illo pacto ut illi iusserant. {&7Daem&.} Abi intro, ne molestu's, linguae tempera. ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis. {&7Grip&.} At ego deos quaeso, ut quidquid i/n illo vidulost, si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis._ {&7Daem&.} Illuc est quod nos nequam servis utimur. nam illic cum % servo si quo congressus foret, et ipsum sese et illum furti adstringeret; dum praedam habere se censeret, interim praeda ipsus esset, praeda praedam duceret. @1 nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi iubebo nobis cenam continuo coqui._ @@@@{1IV.viii}1 {&7Plesidippvs&} I/terum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater. repperit patrem Palaestra suom atque matrem? {&7Trachalio&} Repperit. {&7Ples&.} Et popularis est? {&7Trach&.} Opino. {&7Ples&.} Et mihi nuptura est? {&7Trach&.} Suspicor. {&7Ples&.} Censen hodie despondebit eam mihi, quae/so? {&7Trach&.} Censeo. {&7Ples&.} Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit? {&7Trach&.} Censeo. {P.} Quid matri eius? {T.} Censeo. {P.} Quid ergo censes? {T.} Quod rogas, censeo. {&7Ples&.} Dic ergo quanti censes? {&7Trach&.} Egone? censeo. {&7Ples&.} Adsum equidem, ne censionem semper facias. {&7Trach&.} Censeo. {P.} Quid si curram? {T.} Censeo. {P.} An sic potius placide? {T.} Censeo. {P.} Etiamne eam a/dveniens salutem? {T.} Censeo. {P.} Etiam patrem? {T.} Censeo. {P.} Post eius matrem? {T.} Censeo. {P.} Quid postea? etiamne adveniens complectar eius patrem? {&7Trach&.} Non censeo. {P.} Quid matrem? {T.} Non censeo. {P.} Quid eampse illam? {T.} Non censeo. {&7Ples&.} Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo. {T.} Sanus non es. sequere._{P.} Duc me, mi patrone, quo libet. _ @@@@{1V.i}1 {&7Labrax&} Quis me e/st mortalis miserior qui vivat alter hodie, quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus? abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum. nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos, ita omne/s mortales, si quid est mali lenoni, gaudent. nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum, saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum. @1 @@@@{1V.ii}1 {&7Gripvs&} Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom, nisi vidulus mihi redditur. {&7Labr&.} Perii, cum mentionem fieri audio usquam viduli * * quasi palo pectus tundat. {&7Grip&.} Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi reti atque excepi vidulum, ei da/re negatis quicquam. {&7Labr&.} Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures. {&7Grip&.} Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque, si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo, ad Gripum ut veniat. non feretis istum, ut postulatis. {&7Labr&.} Meum hercle illic homo vidulum scit qui/ habet, ut ego opinor. adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subvenite. {&7Grip&.} Quid me intro revocas? hoc volo hic ante ostium extergere. nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit. % nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit. {L.} Adulescens, salve. {G.} Di te ament cum inraso capite. {L.} Quid fit? {G.} Verum extergetur. {L.} Vt vales? {G.} Quid tu? num medicus, quaeso, es? {&7Labr&.} Immo edepol una littera plus sum quam medicus. {&7Grip&.} Tum tu mendicus es? {&7Labr&.} Tetigisti acu. {&7Grip&.} Videtur digna forma. sed quid tibi est? {&7Labr&.} Hac proxima nocte in mari/ elavi. confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne. {&7Grip&.} Quid perdidisti? {&7Labr&.} Vidulum cum auro atque argento multo. {&7Grip&.} Ecquid meministi, in vidulo qui periit quid ibi infuerit? {&7Labr&.} Quid refert, qui periit tamen? sine hoc, a/liud fabulemur. @1 {&7Grip&.} Quid si ego sciam qui invenerit? volo ex te scire signa. {&7Labr&.} Nummi octingenti au/rei in marsuppio infuerunt, praeterea centum minaria Philippa i/n pasceolo sorsus. {&7Grip&.} Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar; di homines respiciunt: bene/ ego hinc praedatus ibo. profecto hu/ius est vidulus. perge alia tu expedire. {&7Labr&.} Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina, praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus. {&7Grip&.} Papae, divitias tu quide/m habuisti luculentas. {&7Labr&.} Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere. {&7Grip&.} Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque? eloquere propere celeriter. {&7Labr&.} Nummos trecentos. {&7Grip&.} Tricas. {L.} Quadringe/ntos. {G.} Tramas putidas. {L.} Quingentos. {G.} Cassam glandem. {&7Labr&.} Sescentos. {&7Grip&.} Curculiunculos minutos fabulare. {&7Labr&.} Dabo se/ptingentos. {&7Grip&.} Os calet tibi, nunc id frigefactas. {&7Labr&.} Mille/ dabo nummum. {&7Grip&.} Somnias. {&7Labr&.} Nihil addo. {&7Grip&.} Abi igitur. {&7Labr&.} Audi: si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille? {&7Grip&.} Dormis. {&7Labr&.} Eloquere quantum postules. {&7Grip&.} Quo nihil invitus addas: talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse. proin tu/ vel aias vel neges. {&7Labr&.} Quid isti/c? necessum est, video: dabitur talentum. {&7Grip&.} Accede dum huc: Venus haec volo adroget te. {&7Labr&.} Quod tibi libet id mi impera. {&7Grip&.} Tange aram hanc Veneris. {&7Labr&.} Tango. {G.} Per Venerem hanc iurandum est tibi. {L.} Quid iurem? {G.} Quod iubebo. @1 {&7Labr&.} Praei ve/rbis quidvis. i/d quod domi est, numquam ulli supplicabo. {G.} Tene aram hanc. {L.} Teneo. {C.} Deiera te mi argentum daturum eode/m die, [2tui]2 viduli ubi sis potitus. {&7Labr&.} Fiat. {&7Grip&.} Venus Cy/renensis, testem te testor mihi, si vidulum illum, que/m ego in navi perdidi, cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit, tum ego hu/ic Gripo, i/nquito, et me tangito_ {&7Labr&.} Tum ego hu/ic Gripo (dico, Venus, ut tu audias) talentum argenti magnum continuo dabo. {&7Grip&.} Si [2quid]2 fraudassis, dic ut te in quaestu tuo Venus eradicet, caput atque aetatem tuam. tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris. {&7Labr&.} Illaec advorsum si quid peccasso, Venus, veneror te ut omnes miseri lenones sient. {&7Grip&.} Tamen fi/et, etsi tu fidem servaveris. tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex; eum tu/ continuo vidulum reposcito._ {&7Labr&.} Si maxime mi illum reddiderit vidulum, non ego illi hodie debeo triobolum. meus arbitratust, lingua quod iuret mea. sed conticiscam: eccum exit et ducit senem. @@@@{1V.iii}1 {&7Gripvs&} Se/quere hac. {&7Daemones&} Vbi istic lenost? {&7Grip&.} Heus tu. e/m tibi, hic habet vidulum. {&7Daem&.} Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi. omnia, ut qui/dquid infuit, ita salva sistentur tibi. tene, si tuost. {&7Labr&.} O di immortales, meus est. salve, vidule. @1 {D.} Tuosne est? {L.} Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen. {&7Daem&.} Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo cum crepundiis, quibuscum ho/die filiam inveni meam. {&7Labr&.} Quam? {&7Daem&.} Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea. {&7Labr&.} Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia pulchre evenit, gaudeo. {&7Daem&.} Istuc facile non credo tibi. {&7Labr&.} Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum ob eam ne duis, condono te. {&7Daem&.} Benigne edepol facis. {L.} Immo tu quidem hercle vero. {G.} Heus tu, ia/m habes vidulum. {L.} Habeo. {G.} Propera. {L.} Quid properabo? {G.} Reddere argentum mihi. {L.} Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. {G.} Quae haec factio est? non debes? {&7Labr&.} Non hercle vero. {&7Grip&.} Non tu iuratus mihi es? {&7Labr&.} Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vo/luptati est mihi: ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est. {&7Grip&.} Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. {&7Daem&.} Gripe, quod tu istum talentum poscis? {&7Grip&.} Iuratust mihi dare. {&7Labr&.} Libet iurare. tun meo po/ntifex peiurio es? {&7Daem&.} Qua pro re argentum promisit hic tibi? {&7Grip&.} Si vidulum hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare mihi talentum magnum argenti. {&7Labr&.} Cedo quicum habeam iudicem, ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum [2haud]2 siem quinque et viginti annos natus. {G.} Habe cum ho/c. {L.} Aliost opus. {&7Daem&.} Ia/m ab isto auferre haud [2potis]2 sim, si istunc condemnavero. promisistin huic argentum? {&7Labr&.} Fateor. {&7Daem&.} Quod servo [2meo]2 promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules te hic fide lenonia uti: non potes. {&7Grip&.} Iam te ratu's nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum: @1 id ego continuo huic dabo adeo, me/ ut hic emittat manu. {&7Daem&.} Quando ergo erga te benignus [2ego]2 fui atque opera mea haec tibi sunt servata_{&7Grip&.} Immo hercle mea, ne tu dicas tua. {&7Daem&.} (Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet bene merenti bene referre gratiam. {&7Labr&.} Nempe pro/ meo iure oras? {&7Daem&.} Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam. {&7Grip&.} Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur. {&7Daem&.} Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia. {&7Labr&.} Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras, quod isti sum iuratus. {&7Grip&.} Heus tu, mihi dato ergo, si sapis. {&7Daem&.} Tacen an non? {&7Grip&.} Tu meam rem simulas agere, tibi mu * * . non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. {&7Daem&.} Vapulabis, verbum si addis istu/c unum. {&7Grip&.} Vel hercle e/nica, non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor. {&7Labr&.} Tibi operam hic quidem da/t. tace. {&7Daem&.} Concede hoc tu, leno. {&7Labr&.} Licet. {&7Grip&.} Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri. {&7Daem&.} Dic mihi, quanti i/llam emisti tuam alteram mulierculam, Ampeliscam? {&7Labr&.} Mille nummum denumeravi. {&7Daem&.} Vin tibi condicionem luculentam ferre me? {&7Labr&.} Sane volo. {D.} Dividuom talentum faciam. {L.} Bene facis. {D.} Pro illa altera, libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo. {&7Labr&.} Maxime. {&7Daem&.} Pro illo dimidio e/go Gripum emittam manu, quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. {&7Labr&.} Bene facis, gratiam habeo magnam. {&7Grip&.} Quam mox mi argentum ergo redditur? {&7Daem&.} Res soluta est, Gripe. ego habeo. {&7Grip&.} A/t ego me hercle mavolo. {&7Daem&.} Nihil hercle hic tibi est, ne/ tu speres. iuris iurandi volo gratiam facias. {&7Grip&.} Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. @1 numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem. {&7Daem&.} Hic hodie cenato, leno. {&7Labr&.} Fiat, condicio placet. {&7Daem&.} Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem, ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras. verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare, comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim. vos hic hodie cenatote ambo/. {&7Labr&.} Fiat. {&7Daem&.} Plausum date. @1 @@@@{1STICHVS}1 @@@@{1I.i}1 {&7Panegyris&} Cre/do ego/ misera/m fui/sse Penelopam, soro/r, suo ex animo, quae ta/m diu vidua viro/ suo caruit; nam no/s eius a/nimum de no/stris factis no/scimus, quaru/m viri hinc a/psunt, quoru/mque nos nego/tiis apse/ntum, ita ut ae/quom est, solli/citae noctes e/t dies, soro/r, sumus se/mper. {&7Soror&} Nostrum o/fficium nos fa/cere aequomst, neque id ma/gis facimus quam no/s monet pi/etas. sed hi/c, soror, assi/de dum: multa/ volo tecum loqui/ de re viri. {&7Pan&.} Salve/ne, amabo? {&7Sor&.} Spero/ quidem et volo; sed ho/c, soror, cru/cior, patre/m tuom meu/mque adeo, unice qui unus % @1 civi/bus ex omnibus probu/s perhibetur, eu/m nunc improbi viri o/fficio uti, viri/s qui tantas apse/ntibus no/stris facit i/niurias imme/rito nosque a/b eis abduce/re volt. haec re/s vitae me, so/ror, saturant, haec mi/hi dividiae et se/nio sunt. {&7Pan&.} Ne la/cruma, soror, neu tu/o id animo fac quod ti/bi tuos pater facere/ minatur: spes e/st eum melius fa/cturum. novi e/go illum: ioculo istaec dicit, neque ille/ sibi mereat Pe/rsarum monti/s, qui esse aurei pe/rhibentur, ut istu/c faciat quod tu/ metuis. tamen si/ faciat, minime irasci decet, ne/que id immerito eve/niet. nam vi/ri nostri domo ut a/bierunt, hic te/rtius annus. {&7Sor&.} Ita u/t memoras. {&7Pan&.} Quom ipsi i/nterea viva/nt, valeant, ubi si/nt, quid agant, ecqui/d agant, neque pa/rticipant nos, ne/que redeunt. {&7Sor&.} An id do/les, soror, quia illi suom o/fficium non co/lunt, quom tu tuom fa/cis? {&7Pan&.} Ita pol. {&7Sor&.} Tace si/s, cave sis audi/am ego istuc postha/c ex te. {&7Pan&.} Nam qui/d iam? {&7Sor&.} Quia po/l meo animo omnis sa/pientis suom offi/cium aequom est colere e/t facere. quam ob rem e/go te hoc, soror, tametsi e/s maior, @1 moneo, u/t tuom memineris o/fficium: etsi i/lli improbi sint a/tque aliter nobi/s faciant quam aequo/mst, tam pol ne qui/d magis simus * omnibus obni/xe opibus nostrum o/fficium memini/sse decet. {&7Pan&.} Placet; ta/ceo. {&7Sor&.} At memineris fa/cito. [{&7Pan&.} Nolo e/go, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille e/os honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur [non] studeam has nuptias mutarier; verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parentes imperant. {&7Sor&.} Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. {&7Pan&.} Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.] @@@@{1I.ii}1 {&7Antipho&} Qui/ manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec volunta/te id facere meminit, servos is habitu hau probust. vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: qui minus me/ministis quod opus sit facto facere in aedibus? iam quidem in su/o quicque/ loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis. non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues. facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum. iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo; siquis me quae/ret, inde voca/tote aliqui; aut iam egomet hic ero. @1 {&7Sor&.} Quid agimus, soror, si o/ffirmabit pater adversum nos? {&7Pan&.} Pati nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest. exorando, haud adversando sumendam operam censeo: gratiam per si petimus, spero a/b eo impetrassere; adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest. {&7Ant&.} Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor: utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, [an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.] si manere hic sese malint potius quam alio nubere. non faciam. quid mi o/pust decurso aetatis spatio cum meis gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror? minime, nolo turbas, se/d hoc mihi optumum factu arbitror: [sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.] perplexabilite/r earum hodie perpavefaciam pectora; post id [agam] igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam. multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris. @1 {&7Sor&.} Certo enim mi/hi paternae vocis sonitus auris accidit. {&7Pan&.} Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum. {&7Sor&.} Salve, mi pater. {&7Ant&.} Et vos ambae. i/lico agite assidite. {&7Sor&.} Osculum_{&7Ant&.} Sat est o/sculi mihi vostri. {&7Pan&.} Qui/, amabo, pater? {&7Ant&.} Quia ita meae animae salsura evenit. {&7Sor&.} Asside hic, pater. {&7Ant&.} Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio. {&7Pan&.} Mane pulvinum. {&7Ant&.} Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede. {&7Sor&.} Sine, pater. {&7Ant&.} Quid opust? {&7Pan&.} Opust. {&7Ant&.} Mo/rem tibi geram. atque hoc est satis. {&7Sor&.} Numquam enim ni/mis curare possunt suom parentem filiae. quem aequiust no/s potiorem habere quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tu/ voluisti e/sse nos matres familias. {&7Ant&.} Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros proinde habetis quasi praesentes sint. {&7Sor&.} Pudicitiast, pater, eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi. {&7Ant&.} Num quis hic e/st alienus nostris dictis auceps auribus? {&7Pan&.} Nullus praeter nosque teque. {&7Ant&.} Vostrum animum adhiberi volo; na/m ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi. {&7Sor&.} Quid istuc est quod huc e/xquaesitum mulierum mores venis? {&7Ant&.} Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast. {&7Sor&.} Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. @1 {&7Ant&.} At ego ex te e/xquaero atque ex istac tua sorore. {&7Sor&.} Edepol pater, scio ut oportet esse: si sint_ita ut ego aequom censeo. {A.} Volo scire ergo, ut aequom censes. {S.} Vt, per urbem quom ambulent, omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi. {&7Ant&.} Dic vicissim nunciam tu. {&7Pan&.} Quid vis tibi dicam, pater? {&7Ant&.} Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono? {&7Pan&.} Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat. [{&7Ant&.} Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior, virginemne an viduam habere? {&7Sor&.} Quanta me/a sapientiast, ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.] {&7Ant&.} Qui potest mulier vitare vitiis? {&7Sor&.} Vt cottidie pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie. {&7Ant&.} Quae tibi mulie/r videtur multo sapientissuma? {&7Pan&.} Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere, et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit. {&7Ant&.} Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni. sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo: mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum. {&7Sor&.} At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus. nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus. {&7Ant&.} Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris? {&7Sor&.} Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet. idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit: [{&7Ant&.} Vosne latrones et mendicos homines magni penditis? {&7Sor&.}] non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro. {&7Ant&.} Quid illos exspectatis, qui/ abhinc iam abierunt triennium? @1 quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam? {&7Pan&.} Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes. hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur. {&7Ant&.} Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris? {&7Pan&.} Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus. {&7Ant&.} Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar. {&7Pan&.} Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris. {&7Ant&.} Curate igitur familiarem rem ut potestis. {&7Pan&.} Optume, nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus. nunc, soror, abeamus intro. {&7Sor&.} I/mmo intervisam domum. si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam._ {&7Pan&.} Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias. eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito, tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo, si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit. nam dies totos apud po/rtum servos unus assidet; sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi._ @@@@{1I.iii}1 {&7Gelasimvs&} Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, nam postquam natus sum, satur numquam fui. neque quisquam melius referet matri gratiam [quam ego/ meae matri refero i/nvitissimus.] neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami. nam illa me in alvo menses gestavit decem, at ego illam in alvo gesto plus annos decem. @1 atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo: ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum hercle multo maximam et gravissimam; uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, % sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio. [2atque]2 auditavi saepe hoc volgo dicier, solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos; eius ex se/mine haec certost fames, nam iam complures annos utero haeret meo. nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, venalis ego sum cum ornamentis omnibus; inanimentis explementum quaerito. Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. % propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, eo qui/a paupertas fecit ridiculus forem; nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit. per anno/nam caram dixit me natum pater: propterea, credo, nunc essurio a/crius. sed generi nostro haec redditast benignitas: nulli negare soleo, siquis me essu/m vocat. oratio una interiit hominum pessume, atque optuma hercle meo animo et scitissuma, qua ante utebantur: 've/ni illo ad cenam, sic face, promitte vero, ne gravare. est commodum? @1 volo inquam fieri, non amittam quin eas.' nunc reppererunt iam ei verbo vicarium (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum): 'vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.' ei he/rcle ego verbo lumbos diffractos velim, ni vere perierit, si cenassit domi. haec verba subigunt me/ uti mores barbaros discam atque ut faciam praeconis compendium itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. {&7Crocotivm&} Hic ille/st parasitus, quem arcessitum missa sum. quae loquitur auscultabo prius quam conloquar. {&7Gel&.} Sed curiosi sunt hic complures mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua: ei quando quem auctionem facturum sciunt, adeunt, perquirunt quid sit causae ilico: alienum aes cogat an pararit praedium, uxorin sit reddenda dos divortio. eos o/mnis tametsi hercle haud indignos iudico qui multum miseri sint, laborent, nil moror: dicam auctionis causam, ut damno gaudeant; nam curiosus nemo est quin sit malevolus. [ipse egomet quam ob rem au/ctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, @1 ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium. prae maerore adeo miser atque aegritudine consenui; paene sum fame/ emortuos. {&7Croc&.} Ridiculus aeque nullus est quando esurit. {&7Gel&.} Nunc auctionem facere decretumst mihi: foras necessumst quidquid habeo vendere. adeste sultis, praeda erit praesentium. logos ridiculos vendo. a/ge licemini. qui cena poscit? ecqui poscit prandio? hercle aestumavi prandio, cena tibi. ehem, adnuistin? nemo meliores dabit. [nulli meliores esse parasito sinam.] vel unctiones Graecas sudatorias vendo vel alias malacas, crapularias; cavilla/tiones, adsentatiunculas ac perieratiunculas parasiticas; robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias. haec veniisse ia/m opus est quantum potest, ut decumam partem He/rculi polluceam. ꭲ{&7Croc&.} Ecastor auctionem hau/d magni preti. @1 adhaesit homini ad infimum ventrem fames. adibo ad hominem. {&7Gel&.} Quis haec est quae advorsum it mihi? Epigno/mi ancilla hae/c quidem est Crocotium. {&7Croc&.} Gelasime, salve. {&7Gel&.} Non id est nomen mihi. {&7Croc&.} Certo mecastor id fuit nomen tibi. {&7Gel&.} Fuit disertim, verum id usu perdidi: nunc Miccotrogus nomine e vero vocor. {C.} % Eu ecastor, risi te hodie multum. {G.} Quando aut quo in loco? {&7Croc&.} Hic quom auctionem praedicabas, {&7Gel&.} Pessuma, eho an audivisti? {&7Croc&.} Te quidem dignissumam. {G.} Quo nunc is? {C.} Ad te. {G.} Quid venis? {C.} Panegyris rogare iussit ted ut opere maximo, mecum simitu ut ires ad sese domum. {&7Gel&.} Ego illo mehercle vero eo quantum potest. iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat? {&7Croc&.} Illa quidem nullum sacrificavit. {&7Gel&.} Quo modo? quid igitur me volt? {&7Croc&.} Tritici modios decem rogare, opinor [te volt]. {&7Gel&.} Mene, ut ab sese petam? {&7Croc&.} Immo ut a vobis mutuom nobis dares. {&7Gel&.} Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium; linguam quoque etiam vendidi datariam. {&7Croc&.} Au, @1 nullan tibi lingua est? {&7Gel&.} Quae quidem dicat 'dabo'; ventri reliqui eccam aliam quae dicat 'cedo'. {&7Croc&.} Malum quidem si/ vis_{&7Gel&.} Haec eadem dicit tibi. {&7Croc&.} Quid nunc? ituru's an non? {&7Gel&.} Abi sane domum, iam illo venturum dicito. propera atque abi._ demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, postquam vir abiit eius. miror quid siet, nisi ut periclum fiat: visam quid velit. sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide, satin ut facete, [2aeque]2 atque ex pictura, astitit? ne iste edepol vinum poculo pauxillulo saepe exanclavit submerum scitissume. @@@@{1II.i}1 {&7Pinacivm&} Mercu/rius, Iovis qui nu/ntius perhibe/tur, numquam aeque/ patri suo nu/ntium lepidum a/ttulit quam e/go nunc meae erae nu/ntiabo: i/taque onustum pe/ctus porto lae/titia lube/ntiaque ne/que lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto. amoe/nitates omnium venerum et venustatum adfero ripi/sque superat mi atque abundat pectus laetitia meum. pro/pera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis (nunc ti/bi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) erae/que egenti subveni, [benefacta maiorum tuom] quae mi/sera in exspectatione est Epignomi adventum viri. proinde u/t decet, amat vi/rum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium, @1 age u/t placet, curre ut lubet, cave que/mquam flocci feceris, cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam; si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito. {&7Gel&.} Qui/dnam dicam Pi/nacium lasci/vibundum tam lubentem currere? haru/ndinem fert sportulamque et hamulum piscarium. {&7Pin&.} Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem atque o/ratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas, qui/ vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar. ad me adiri et supplicari e/gomet mi aequom censeo. an ve/ro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio? tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat. nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror. sic hoc videtur mihi magis meo co/nvenire huic nuntio: adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam; secundas fortunas decent superbiae. sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me? no/n enim po/ssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem era/mque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono: contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios; si/mulque [ad] cursuram meditabor [me] ad ludos Olympios. sed spa/tium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet. quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores. @1 aperi/te atque adpropera/te, fores facite u/t pateant, remove/te moram; nimis hae/c res sine cura/ geritur. vide qua/m dudum hic asto e/t pulto. somno/ne operam datis? e/xperiar, fores a/n cubiti ac pedes plu/s valeant. nimis ve/llem hae fores erum fu/gissent, ea cau/sa ut haberent ma[2lum mag]2num; defe/ssus sum pulta/ndo. hoc po/stremumst. vae vobis. {&7Gel&.} Ibo a/tque hunc compella/bo. salvo/s sis. {&7Pin&.} Et tu sa/lve. {&7Gel&.} Iam tu/ piscator fa/ctu's? {&7Pin&.} Quam pri/dem non edi/sti? {G.} Vnde i/s? quid fers? quid fe/stinas? {P.} Tua quo/d nil refert, ne/ cures. {G.} Quid isti/c inest? {P.} Quas tu ede/s colubras. {G.} Quid tam i/racundu's? {&7Pin&.} Si i/n te pudor a/dsit, non me appe/lles. {&7Gel&.} Possu/m scire ex te ve/rum? ĭ{&7Pin&.} Potes: ho/die non cena/bis. @@@@{1II.ii}1 {&7Panegyris&} Quisnam, o/psecro, has frangit fo/res? ubi est? tun hae/c facis? tun mihi huc ho/stis venis? {&7Gel&.} Salve/, tuo arcessitu/ venio huc. {&7Pan&.} Ean gra/tia fores effri/ngis? {&7Gel&.} Tuos i/nclama, tui de/linquont: ego qui/d me velles vi/sebam; nam me/ quidem harum mi/serebat. {&7Pin&.} Ergo au/xilium propere/ latumst. {&7Pa&.} Quisnam hi/c loquitur tam pro/pe nos? {&7Pi&.} Pinacium. {&7Pa&.} V/bi is est? {&7Pin&.} Re/spice ad me et reli/nque egentem pa/rasitum, Pane/gyris. {&7Pan&.} Pinacium. {&7Pin&.} Istuc indiderunt nomen maiores mihi. {&7Pan&.} Quid agis? {&7Pin&.} Quid agam rogitas? {&7Pan&.} Quidni rogitem? {&7Pin&.} Quid mecum est tibi? @1 {&7Pan&.} Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. {&7Pi&.} Iube me omittere igitur hos, qui retinent. {&7Pa&.} Qui retinent? {PI.} Rogas? omnia membra lassitudo mihi tenet. {&7Pan&.} Linguam quidem sat scio tibi non tenere. {&7Pin&.} Ita celeri curriculo fui propere a portu, tui honoris causa. {&7Pan&.} Ecquid adportas boni? {&7Pin&.} Nimio % inparti multo tanto plus quam speras. {&7Pan&.} Salva sum. {&7Pin&.} At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. {&7Gel&.} Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames. {&7Pan&.} Ecquem convenisti? {&7Pin&.} Multos. {&7Pan&.} At virum? {&7Pin&.} Equidem plurimos: verum ex multis nequiorem nullum qua/m hic est. {&7Gel&.} Quo modo? iam dudum ego i/stum patior dicere iniuste mihi. praeterhac si me inritassis_{&7Pin&.} Edepol essuries male. {&7Gel&.} Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer. {&7Pin&.} Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem, ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem deiciamque eorum o/mnis telas. {&7Gel&.} Miseri algebunt postea. {&7Pin&.} Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica? cape illas scopas. {&7Gel&.} Ca/piam. {&7Pin&.} Hoc egomet, tu hoc converre. {&7Gel&.} Ego fecero. {&7Pin&.} Ecquis huc effert nassiternam cu/m aqua? {&7Gel&.} Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quide/m geri/t. {&7Pin&.} Age tu ocius % pinge, humum consperge ante aedis. {G.} Faciam. {P.} Factum oportuit. @1 ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. {&7Gel&.} Edepol rem negotiosam. {&7Pan&.} Quid sit, nil etiam scio, nisi forte hospites venturi sunt. {&7Pin&.} [2Vos]2 lectos sternite. {&7Gel&.} Principium placet de lectis. {&7Pin&.} Alii ligna caedite, alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, pernam et glandium deicite. {&7Gel&.} Hic hercle homo nimium sapit. {&7Pan&.} Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris. {&7Pin&.} Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis. {&7Pan&.} Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi. {&7Pin&.} Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, commodum radiosus sese sol superabat ex mari. dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo. in portum vento secundo, velo passo pervenit. alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit? interibi Epignomu/m conspicio tuom virum et servom Stichum. {&7Pan&.} Hem quid? Epignomum elocutu's? {&7Pin&.} Tuom virum. {&7Gel&.} Et vitam meam. {&7Pin&.} Venit inquam. {&7Pan&.} Tutin ipsus ipsum vidisti? {&7Pin&.} Lubens. argenti/ aurique advexit nimium. {&7Gel&.} Nimis factum bene. hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens. {&7Pin&.} Lanam purpuramque multam. {&7Gel&.} Em qui ventrem vestiam. {&7Pin&.} Lectos eburatos, auratos. {&7Gel&.} Accubabo regie. {&7Pin&.} Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia @1 advexit, nimium bonae rei. {&7Gel&.} Hercle rem gestam bene. {&7Pin&.} Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, sambucas advexit secum forma eximia. {&7Gel&.} Eugepae, quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus. {&7Pin&.} Poste unguenta multigenerum multa. {&7Gel&.} Non vendo logos. iam non facio au/ctionem, mi optigit hereditas: malivoli, perquisitores auctionum, perierint. Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor. [spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.] {&7Pin&.} Poste autem advexit parasitos secum. {&7Gel&.} Ei, perii miser. {&7Pin&.} Ridiculissumos. {&7Gel&.} Revorram hercle hoc quod converri modo. {&7Pan&.} Vidistin virum sororis Pamphilum? {&7Pin&.} Non. {&7Pan&.} Non adest? {&7Pin&.} Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. {&7Gel&.} Venales logi sunt illi, quos negabam vendere. ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant. Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. {&7Pan&.} I intro, Pinacium, iube fa/mulos rem divinam mi apparent. bene vale. {&7Gel&.} Vin administrem? {&7Pan&.} Sat servorum habeo domi._ {&7Gel&.} Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit. ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; nam ni illos homines expello, ego occidi planissume._ @1 @@@@{1III.i}1 {&7Epignomvs&} Quom bene re gesta salvos convortor domum, Neptuno grates habeo et Tempestatibus; simul Mercurio, qui me in mercimoniis iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam. olim quos abiens adfeci aegrimonia, eos nu/nc laetantis faciam a/dventu meo. nam iam Antiphonem conveni adfinem meum cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam. videte, quaeso, quid potest pecunia: quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus. et is hodie apud me cenat et frater meus; nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea hodie solutast navis aliquanto prius. age abdu/ce hasce intro, quas mecum adduxi, Stiche. {&7Stichvs&} Ere, si/ ego taceam seu loquar, scio scire te quam multas tecum miserias mulcaverim. nunc hunc diem unum ex illis multis miseriis volo me/ eleutheria capere advenientem domum. {&7Epig&.} Et ius et aequom postulas: sumas, Stiche. in hunc diem te nil moror; abi quo lubet. cadum tibi veteris vini propino. {&7St&.} Papae, ducam hodie amicam. {&7Epig&.} Vel decem, dum de tuo. {S.} Quid? hoc etiam unum? {E.} Quid id autem unumst? expedi. @1 {&7Stich&.} Ad cenam ibone? {&7Epig&.} Si vocatu's, censeo. {&7Stich&.} Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror. {&7Epig&.} Vbi cenas hodie? {&7Stich&.} Sic hanc rationem institi: amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo, tui fra/tris ancillam: eo condixi in symbolam ad cenam, ad eius conse/rvom Sangarinum Syrum. eademst amica ambobus, rivales sumus. {&7Epig&.} Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem. {&7Stich&.} Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero. iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui. aut egomet ibo atque opsonabo opsonium. Sangarinus scio iam hic aderit cum domino suo, servos homo, qui nisi temperi ad cenam meat, advorsitores pol cum verberibus decet dari, uti eum verberabundi adducant domum. parata res faciam ut sit. egomet me moror. atque id ne vos miremini, hominis servolos potare, amare atque ad cenam condicere: licet haec Athenis nobis. sed quom cogito, potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium aliud posticum nostrarum harunc aedium: [posticam partem magis utuntur aedium] @1 ea ibo opsonatum, eadem referam opsonium: per hortum utroque commeatus continet. ite hac secundum vos me. ego hunc lacero diem._ @@@@{1III.ii}1 {&7Gelasimvs&} Libros inspexi; tam confido quam potis, me meum optenturum regem ridiculis meis. nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum a/dvenientem meis dictis deleniam. {&7Epig&.} Hic quide/m Gelasimus est parasitus, qui venit. {&7Gel&.} Auspicio hodie o/ptumo exivi foras: mustela murem a/bstulit praeter pedes; cum strena o/bscaevavit; spectatum hoc mihist. nam ut illa vitam repperit hodie sibi, item me spero facturum: augurium hac facit. Epigno/mus hic quidemst qui a/stat. ibo atque adloquar. [2o]2 E/pignome, ut ego nunc te conspicio libens, ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi. valuistin usque? {&7Epig&.} Sustentatumst sedulo. {&7Gel&.} Propino tibi salutem plenis faucibus. {&7Epig&.} Bene atque amice dicis. di dent quae velis. ֭{&7Gel&.} Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis. {&7Epig&.} Locatast opera nunc quidem; tam gratiast. {G.} Promitte. {E.} Certumst. {G.} Sic face inquam. {E.} Certa res. {G.} Lubente me hercle facies. {E.} Idem ego istuc scio. quando usus veniet, fiet. {&7Gel&.} Nunc ergo usus est. @1 {&7Epig&.} Non edepol possum. {&7Gel&.} Quid gravare? censeas. nescio quid vero ha/beo in mundo. {&7Epig&.} I modo, alium convivam quaerito tibi in hunc diem. {&7Gel&.} Quin tu promittis? {&7Epig&.} Non graver, si possiem. {&7Gel&.} Vnum quidem hercle certo promitto tibi: libens accipiam certo, si promiseris. {&7Ep&.} Valeas. {&7Gel&.} Certumnest? {&7Ep&.} Certum. cenabo domi. {&7Gel&.} [Quando quidem tu ad me non vis promittere] sed_quoniam nil processit hac, ego ivero apertiore magis via; ita plane loquar: vin ad te ad cenam veniam? {&7Epig&.} Si possim, velim; verum hic apud me cenant alieni novem. {&7Gel&.} Hau postulo equidem med in lecto accumbere: scis tu me esse unisubselli virum. {&7Epig&.} At ei o/ratores sunt popli, summi viri; Ambracia veniunt huc legati publice. {&7Gel&.} Ergo oratores populi, summates viri, summi accubent, ego infimatis infimus. {&7Epig&.} Haud aequomst te inter oratores accipi. {&7Gel&.} Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. {&7Epig&.} Cras de reliquiis nos volo. multum vale._ {&7Gel&.} Perii hercle vero plane, nihil obnoxie. uno Gelasimo minus est quam dudum fuit. certumst mustelae posthac numquam credere, @1 nam incertiorem nullam novi bestiam; quaen eapse deciens in die mutat locum, ea ego auspicavi i/n re capitali mea? certumst amicos convocare, ut consulam qua lege nunc med essurire oporteat._ @@@@{1IV.i}1 {&7Antipho&} I/ta me di bene ame/nt measque mihi [bene] servassint filias, ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom. {&7Pamphilippvs&} Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho; nunc quia te/ amicum mihi experior esse, credetur tibi. {&7Ant&.} Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat. et magis pa/r fuerat me vobis dare cenam advenientibus, quam me ad illu/m promittere, nisi nollem ei advorsarier. nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: cras apud me e/ritis et tu et ille cum vostris uxoribus. {&7Pamph&.} At apud me/ perendie. nam ille heri me iam vocaverat in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho? {&7Ant&.} Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites: ut cuique homini res paratast, pe/rinde amicis utitur: si res firma, [2item]2 fi/rmi amici sunt; sin res laxe labat, itidem amici conlabascunt: res amicos invenit. @1 {&7Epignomvs&} Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, domum ubi re/dieris, si/ tibi nullast aegritudo animo obviam. nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, omnium me e/xilem atque inanem fecit aegritudinum. sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo. {P.} Quid agitur, Epignome? {E.} Quid tu? quam dudum in portum venis? {&7Pamph&.} Hau longissume. {&7Epig&.} Postilla iam iste est tranquillus tibi? {A.} Magis quam mare quo ambo estis vecti. {E.} Facis ut alias res soles. hodiene exoneramus navem, frater? {&7Pamph&.} Clementer volo. nos potius oneremus nosmet vi/cissatim volupta/tibus. quam mox coctast cena? inpransus ego sum. {E.} Abi intro ad me et lava. {&7Pamph&.} Deos salutatum atque uxorem mo/do intro devortor domum; haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. {&7Epig&.} Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. {&7Pamph&.} Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero. {&7Ant&.} Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo. {&7Pamph&.} Maxume. {&7Ant&.} Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, quasi nunc meae sunt vobis. {&7Epig&.} Miror quo evasurust apologus. {&7Ant&.} Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina, peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex, quasi ego nunc sum. {E.} Perge porro. praesens hic quidem est apologus. {&7Ant&.} Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina, quasi ego nunc tibi dico: {&7Epig&.} Ausculto atque animum advorto sedulo. {&7Ant&.} 'Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi: @1 nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.' {&7Epig&.} Quis istuc dicit? an ille quasi tu? {&7Ant&.} Quasi ego nunc dico tibi. 'Immo duas dabo,' inquit ille adulescens 'una si parumst; et si duarum paenitebit,' inquit 'addentur duae.' {E.} Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? {A.} Is ipse quasi tu. [2tum]2 senex ille quasi ego: 'si vis,' inquit 'quattuor sane dato, du/m equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.' {&7Epig&.} Videlicet parcum illum fuisse senem, qui [2illi istaec]2 dixerit, quo/m ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit. {&7Ant&.} Videlicet non fuisse illum aequom a/dulescentem, qui ilico ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici. hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina. {&7Epig&.} Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, qui seni illi concubinam dare dotatam noluit. {&7Ant&.} Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo; quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri. 'fiat' ille inqui/t adulescens. 'facis benigne' inquit senex. 'habeon rem pactam?' inquit. 'faciam ita' inquit 'ut fieri voles.' sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis. poste ibo lautum i/n pyelum, ibi fovebo se/nectutem meam. post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans._ {&7Pamph&.} Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre. {&7Epig&.} Etiam nunc scelestus [2se]2 esse ducit pro adulescentulo. dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem; namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. {&7Pamph&.} Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? {E.} Vidi edepol hominem haud perdudum. {P.} Quid agit? {E.} Quod famelicus. @1 {P.} Quin vocavisti hominem ad cenam? {E.} Ne quid adve/niens perderem. atque eccum tibi lu/pum in sermone: praesens esuriens adest. {&7Pamph&.} Ludificemur hominem. {&7Epig&.} Capti consili memorem mones. @@@@{1IV.ii}1 {&7Gelasimvs&} Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui, cu/m amicis deliberavi iam et cum cognatis meis. ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame. sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est. adgrediar hominem. [2o]2 sperate Pamphilippe, o spes mea, o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo peregre te in patriam rediisse. {&7Pamph&.} Salvo salve, Gelasime. {G.} Valuistin bene? {P.} Sustentatumst sedulo. {G.} Edepol gaudeo. edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim. {&7Epig&.} Quid eo tibi opust? {&7Gel&.} Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem. {&7Epig&.} Advorsum te fabulare. {&7Gel&.} Illud quidem, ambos ut vocem; et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos. {&7Epig&.} Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus. {G.} Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. {E.} Immo unum hoc potest. {G.} Quid? {E.} Vbi convivae abierint, tum venias. {G.} Vae aetati tuae. {&7Epig&.} Vasa lautum, non ad cenam dico. {&7Gel&.} Di te perduint. quid ais, Pamphilippe? {&7Pamph&.} Ad cenam hercle alio promisi foras. {G.} Quid, foras? {P.} Foras he/rcle vero. {G.} Qui malum ti/bi lasso libet foris cenare? {&7Pamph&.} Vtrum tu censes? {&7Gel&.} Iuben domi cenam coqui atque ad illu/m renuntiari? {&7Pamph&.} Solus cenabo domi? @1 {&7Gel&.} Non enim so/lus: me vocato. {&7Pamph&.} At ille ne suscenseat, mea qui causa sumptum fecit. {&7Gel&.} Facile excusari potest. mihi modo ausculta, iube ce/nam domi coqui. {&7Epig&.} Non me quidem faciet auctore, hodie ut illum decipiat. {&7Gel&.} Non tu hinc abis? nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi, nam illic homo/ tuam hereditatem inhia/t, quasi esuriens lupus. non tu scis, quam e/fflictentur homines noctu hic in via? {&7Pamph&.} Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero. {&7Epig&.} Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. {&7Gel&.} Iube domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui. si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore. {&7Pamph&.} Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet. {&7Gel&.} Ibisne ad cenam foras? {&7Pamph&.} Apud fra/trem ceno in proxumo. {G.} Certumnest? {P.} Certum. {G.} Edepol te hodie lapide percussum velim. {&7Pamph&.} Non metuo: per hortu/m transibo, non prodibo in publicum. {&7Epig&.} Quid ais, Gelasime? {&7Gel&.} Oratores tu accipis, habeas tibi. {&7Epig&.} Tua pol refert. {&7Gel&.} Enim, si quidem mea/ refert, opera utere. {&7Epig&.} Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi * ubi accubes. {&7Pamph&.} Sane faciundum censeo. {&7Gel&.} O lux oppidi. {&7Epig&.} Si arte poteris accubare. {&7Gel&.} Ve/l inter cuneos ferreos; tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci. {E.} Exorabo aliquo modo. veni. {G.} Hucine? {E.} Immo in carcerem; nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu. {&7Pamph&.} Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo._ {G.} Quid igitur? {E.} Dixi equidem, in carcerem ires. {G.} Quin si iusseris, eo quoque ibo. {E.} Di immortales, hic quidem po/l summam in crucem cena aut prandio perduci potest. {&7Gel&.} Ita ingenium meumst: @1 quicumvis depugno multo facilius quam cum fame. {&7Epig&.} Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus. {&7Gel&.} Non nego ista a/pud te. {&7Epig&.} Satis spectatast mihi iam tua felicitas; nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum._ {&7Gel&.} Iamne abiisti? Gelasime, vide qui/d es capturus consili. egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis? viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae? viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier? numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem; nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame._ @@@@{1V.i}1 {&7Stichvs&} More hoc fit, atque stulte mea sententia: si quem hominem exspectant, eum solent provisere; qui hercle illa causa o/cius nihilo venit. idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum, qui nihilo citius veniet tamen hac gratia. iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit. cadum modo hinc a me huc cum vino transferam, postidea accumbam. quasi nix tabescit dies._ @1 @@@@{1V.ii}1 {&7Sangarinvs&} Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae, sperata erilis patria, te video libens. sed amica mea et conserva quid agat Stephanium curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram, salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi. sed Stichus est hic quidem. {&7Stichvs&} Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum. pro di immortales, quot ego voluptates fero, quot risiones, quot iocos, quot savia, saltationes, blanditias, prothymias. {&7Sang&.} Stiche. {&7Stich&.} Hem. {&7Sang&.} Qui/d fit? {&7Stich&.} Euge, Sangarine lepidissume. fero convivam Dionysum mihique et tibi. namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst. {&7Sang&.} Quis somniavit aurum? {&7Stich&.} Quid id ad te attinet? proin tu lavare propera. {&7Sang&.} Lautus sum. {&7Stich&.} Optime, [sequere ergo ha/c me i/ntro. {&7Sang&.} Ego vero sequor. {&7Stich&.}] volo eluamus hodie, peregrina omnia relinque, Athenas nunc colamus. sequere me._ {&7Sang&.} Sequor, et domum redeunti principium placet. bona scaeva strenaque obviam occessit mihi._ @1 @@@@{1V.iii}1 {&7Stephanivm&} Miru/m videri ne/mini vestru/m volo, spectato/res, quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores. domo du/dum huc arcessita sum, [2nam]2 quoniam nuntiatum est istarum venturos viros, ibi festinamus omnes; lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis. inte/r illud tamen negotium meis curavi amicis, Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset. Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit. nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes._ @@@@{1V.iv}1 {&7Sangarinvs&} A/gite ite foras: fe/rte pompam. ca/do te praeficio/, Stiche. omnibus mo/dis temptare certumst nostrum hodie convivium. ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco. quisquis praete/reat, comissatum volo vocari. {&7Stichvs&} Convenit, dum quidem hercle quisque veniat, [2veniat]2 cum vino suo. nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. % nosmet inter nos ministre/mus monotropi. {&7Sang&.} Hoc conviviumst pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, oleae % interiplio, lupillo, comminuto crustulo. @1 {&7Stich&.} Sat est: servo homini mo/deste melius facere sumptum quam ampliter. suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, a/t nos nostro Samiolo poterio: tamen bibimu/s nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. {&7Sang&.} Age dice uter utrubi a/ccumbamus. {&7Stich&.} Abi tu sane superior. atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc te/cum divido: vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam. {&7Sang&.} Quid istuc est provinciai? {&7Stich&.} Vtrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis? {&7Sang&.} Nimio liquido Libero. sed amica mea et tua dum cenat dumque se exo/rnat, nos volo tamen ludere inter no/s. strategum te facio huic convivio. {&7Stich&.} Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio cynice hic accipimur quam in lectis. {&7Sang&.} Immo enim ni/mio hic dulcius. sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? vide, quot cyathos bibimus. {&7Stich&.} Tot quot digiti tibi sunt in manu. cantio Graecast: $H)\ PE/NT' H)\ TRI/A PI=N' H)\ MH\ TE/TTARA&. {&7Sang&.} Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. @1 bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. [{&7Stich&.} Bibe si bibis. {&7Sang&.} Non mora erit apud me. {&7Stich&.} Edepol convivi sat est, modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.] {&7Stich&.} Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes. {&7Sa&.} Nimis vellem aliquid pulpamenti. {&7St&.} Si horum, quae adsunt, paenitet, nihil est. tene aquam. {&7Sang&.} Melius dicis; nil moror cuppedia. bibe, tibicen. age si quid agis, bi/bendum hercle hoc est, ne nega. quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis? [age si quid agis] accipe inquam. non hoc [2tuo fit sumptu]2: inpendet publicum. haud tuom istu/c est te vereri. e/ripe ex ore tibias. {&7Stich&.} Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. % nolo ego nos % prosumo bibere. nulli rei erimus postea; namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest. {&7Sang&.} Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen. age, tibicen, quando bi/bisti, refer ad labeas tibias, suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, agedum. Stiche, uter de/mutassit, poculo multabitur. {&7Stich&.} Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat. {&7Sang&.} Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. {&7St&.} Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: haec facetiast, amare inter se rivalis duos, uno cantharo potare, u/num scortum ducere. @1 hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri i/nvidet. {&7Sang&.} Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo. {&7Stich&.} Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. {&7Sang&.} Censeo. {&7Stich&.} Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos foras egredere, satis mihi pulchra e/s. {&7Sang&.} At enim pulcherrima. {&7Stich&.} Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo. 㭷{&7Sang&.} Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum, si/ amabilitas tibi nostra/ placet, si tibi ambo a/ccepti sumus. @@@@{1V.v}1 {&7Stephanivm&} Mo/rem vobis geram, meae/ deliciae. nam i/ta me Venus amoe/na amet, ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras, nisi me vobis exornarem. nam ita est ingenium muliebre: bene cum lauta est, tersa ornata ficta est, infecta est tamen; nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua. {&7Stich&.} Nimium lepide fabulata est. {&7Sang&.} Veneris mera est oratio, {&7St&.} Sangarine. {&7Sa&.} Quid est? {&7St&.} Totus doleo. {&7Sa&.} Totus? tanto miserior. {&7Steph&.} Vtrubi accumbo? {&7Sang&.} Vtrubi/ tu vis? {&7Steph&.} Cum ambobus volo, nam ambos amo. {&7Stich&.} Vapulat peculium, actum est. {&7Sang&.} Fugit hoc libertas caput. {&7Steph&.} Date mihi lo/cum, ubi accumbam, amabo, siquidem placeo. {&7Stich&.} Tun mihi? {&7Steph&.} Cupio cu/m utroque. {&7Stich&.} Ei mihi, bene [2ego]2 dispereo. quid ais? {&7Sang&.} Quid est? {&7Stich&.} Ita me di ament, numquam enim fi/et hodie, haec quin saltet tamen. @1 age, mulsa mea suavitudo, salta: saltabo ego simul. {&7Sang&.} Numquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam. {&7Steph&.} Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini. {&7Stich&.} Et quidem no/bis. {&7Sang&.} Tene, tibicen, primum; postidea loci si hoc eduxeris, proinde ut consuetu's antehac, celeriter lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam, ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. inde huc aquam. @@@@{1V.vi}1 tene tu ho/c, educe. dudum placuit potio: nunc minus gravate iam accipit. tene tu. interim, meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit. {&7Stich&.} Prostibilest tandem? stantem stanti savium dare amicum amicae? euge euge, sic furi datur. {&7Sang&.} Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter. redde ca/ntionem veteri pro vino novam. @@@@{1V.vii}1 qui Io/nicus aut cinae/dicust, qui hoc ta/le facere po/ssiet? {&7Stich&.} Si isto/c me vorsu vi/ceris, alio/ me provoca/to: {&7Sa&.} Fac tu ho/c modo. {&7St&.} At tu hoc mo/do. {&7Sa&.} Babae. {&7St&.} Tatae/. {&7Sang&.} Papae. {&7Stich&.} Pax. {&7Sang&.} Nunc pa/riter ambo. omni/s voco cinae/dos contra. satis e/sse nobis no/n magis potis qua/m fungo imber. {&7Stich&.} Intro hi/nc abeamus nunciam: salta/tum satis pro vinost. vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum. @1 @@@@{1TRINVMMVS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 {&7Lvxvria&} Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom. {&7Inopia&} Sequor, sed finem fore quem dicam nescio. {&7Lvx&.} Adest. em illae/ sunt aedes, i intro nunciam._ nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam deducam, si quidem operam dare promittitis. nunc igitur primum quae/ ego sim et quae illaec siet, huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis. primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit; tum ha/nc mihi gnatam esse voluit Inopiam. sed ea huc quid introierit impulsu meo accipite et date vocivas aures dum eloquor. adulescens quidam est, qui/ in hisce habitat aedibus; is rem paternam me adiutrice perdidit. quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui, dedi ei meam gnatam, quicum ae/tatem exigat. sed de argumento ne exspectetis fabulae: senes qui huc venient, ei rem vobis aperient. huic Graece nomen est Thensauro fabulae: Philemo scripsit, Plautus vertit barbare, @1 nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat ut liceat possidere hanc nomen fabulam. tantum est. valete, adeste cum silentio._ @@@@{1I.i}1 {&7Megaronides&} Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile. na/m ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia, invitus, ni id me invitet ut faciam fides. nam hic nimium morbus mores invasit bonos; ita plerique omnes iam sunt intermortui. sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime: eoru/m licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. nimioque hic pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. ita vincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei privatae et publicae. @@@@{1I.ii}1 {&7Callicles&} Larem corona nostrum decorari volo. uxor, venerare ut nobis haec habitatio bona fausta felix fortunataque evenat_ teque ut quam primum possim videam emortuam. @1 {&7Meg&.} Hic ille e/st, senecta aetate qui factust puer, qui admisit in se culpam castigabilem. adgrediar hominem. {&7Cal&.} Quoia hic vox prope me sonat? {&7Meg&.} Tui benevolentis, si/ ita es ut ego te volo, sin aliter es, inimici atque irati tibi. {&7Cal&.} O amice, salve, a/tque aequalis. ut vales, Megaronides? {&7Meg&.} Et tu edepol salve, Callicles. {&7Cal&.} Valen? valuistin? {&7Meg&.} Valeo, et valui rectius. {&7Cal&.} Quid tua agit uxor? ut valet? {&7Meg&.} Plus quam ego volo. {&7Cal&.} Bene hercle est illam tibi valere et vivere. {&7Meg&.} Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est. {&7Cal&.} Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. {&7Meg&.} Eho tu, tua uxor quid agit? {&7Cal&.} Immortalis est, vivit victuraque est. {&7Meg&.} Bene hercle nuntias, deosque o/ro ut vitae tuae superstes suppetat. {&7Cal&.} Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim. {&7Meg&.} Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? faxo haud tantillum dederis verborum mihi. {&7Cal&.} Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris. {&7Meg&.} Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris. {&7Cal&.} Habeas ut nanctu's: nota mala res optumast. nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. {&7Meg&.} Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. sed hoc a/nimum advorte atque aufer ridicularia; nam ego dedita opera huc ad te advenio. {&7Cal&.} Quid venis? {&7Meg&.} Malis te ut verbis multis multum obiurigem. {&7Cal&.} Men? {&7Meg&.} Numquis est hic alius praeter me atque te? @1 {&7Cal&.} Nemost. {&7Meg&.} Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? nisi tu me mihimet censes dicturum male. nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, [sin immutare vis ingenium moribus] [aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos] omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient. {&7Cal&.} Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere? {&7Meg&.} Quia omni/s bonos bonasque adcurare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent. {&7Cal&.} Non potest utrumque fieri. {&7Meg&.} Quapropter? {&7Cal&.} Rogas? ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori: suspicio est in pectore alieno sita. nam nunc ego si te surrupuisse suspicer Iovi coronam de capite ex Capitolio, qui in columine astat summo: si id non feceris atque id tamen mihi lubeat suspicarier, qui tu id prohibere me potes ne suspicer? sed istu/c negoti cupio scire quid siet. {&7Meg&.} Haben tu amicum aut familiarem quempiam, quoi pectus sapiat? {&7Cal&.} Edepol haud dicam dolo: sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, ad amici partem an ad inimici pervenant; sed tu ex amicis mi es certis certissimus. si quid scis me fecisse inscite aut improbe, %si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. {&7Meg&.} Scio; @1 et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas. {&7Cal&.} Expecto si quid dicas. {&7Meg&.} Primumdum omnium, male dictitatur tibi volgo in sermonibus: turpilucricupidum te vocant cives tui; tum autem sunt alii, qui te volturium vocant: hostisne an civis comedis, parvi pendere. haec cum audio in te dici, discrucior miser. {&7Cal&.} Est atque non est mi in manu, Megaronides: quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est. {&7Meg&.} Fuitne hi/c tibi amicus Charmides? {&7Cal&.} Est et fuit. id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. nam postquam hic eius rem confregit filius videtque i/pse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illu/m corruptum filium. haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. {&7Meg&.} Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides, qui tuae mandatus est fide et fiduciae, quin eum restituis, quin ad frugem conrigis? ei rei o/peram dare te fuerat aliquanto aequius, si qui probiorem facere posses, non uti in eandem tute accederes infamiam malumque ut eius cum tuo mi/sceres malo. {C.} Quid feci? {M.} Quod homo nequam. {C.} Non istuc meumst. {&7Meg&.} Emistin de adulescente has aedes (quid taces?) ubi nunc tute habitas? {&7Cal&.} Emi atque argentum dedi, minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum. {&7Meg&.} Dedisti/n argentum? {&7Cal&.} Factum, neque facti piget. @1 {&7Meg&.} Edepol fide adulescentem mandatum malae. dedisti/ne hoc facto ei gladium, qui se occideret? quid secus est aut quid interest dare te in manus argentum amanti homini adulescenti, animi impoti, qui exaedificaret suam incohatam ignaviam? {&7Cal&.} Non ego illi argentum redderem? {&7Meg&.} Non redderes, neque de illo quicquam neque emeres neque venderes, nec qui deterior esset faceres copiam. inconciliastin eum qui mandatust tibi, ille qui/ mandavit, eum exturbasti ex aedibus? edepol mandatum pulchre et curatum probe; crede huic tutelam: suam melius rem gesserit. {&7Cal&.} Subigis maledictis me tuis, Megaronides, novo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere. {&7Meg&.} Mihi quod credideris sumes ubi posiveris. {&7Cal&.} Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter nobis, et quaeso identidem circumspice. {&7Meg&.} Ausculto si quid dicas. {&7Cal&.} Si taceas, loquar. quoniam hinc est profecturus peregre Charmides, thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus, hic in conclavi quodam_sed circumspice. {&7Meg&.} Nemost. {&7Cal&.} Nummorum Philippeum ad tria milia. id solus solum per amicitiam et per fidem flens me obsecravit suo ne gnato crederem neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere. nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi; si quid eo fuerit, certe illius filiae, @1 quae mihi mandatast, habeo dotem u/nde dem, ut eam in se dignam condicionem conlocem. {&7Meg&.} Pro di immortales, verbis paucis quam cito alium fecisti me, alius ad te veneram. sed ut occepisti, perge porro proloqui. {&7Cal&.} Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam et meam fidelitatem et celata omnia paene ille ignavos funditus pessum dedit. {&7Meg&.} Quidum? {&7Cal&.} Quia, ruri dum sum ego unos sex dies, me apsente atque insciente, inconsultu meo, aedis venalis hasce inscripsit litteris. {&7Meg&.} Adesurivit magis et i/nhiavit acrius lupus, observavit dum dormitarent canes: gregem universum voluit totum avortere. {&7Cal&.} Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes. sed nunc rogare ego vicissim te volo: quid fuit officium meum me facere? face sciam; utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit, adversum quam eius me opsecravisset pater, an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus? qui emisset, eius essetne ea pecunia? emi egomet potius aedis, argentum dedi thensauri causa, ut salvom amico traderem. neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae: illi redemi rusum, a me argentum dedi. haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt, ego me fecisse confiteor, Megaronides. em mea malefacta, em meam ava/ritiam tibi; @1 hascine propter res maledicas famas ferunt. {&7Meg&.} $*PAU=SAI&, vicisti castigatorem tuom: occlusti linguam, nihil est quod respondeam. {&7Cal&.} Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves communicesque hanc mecum meam provinciam. {&7Meg&.} Polliceor operam. {&7Cal&.} Ergo ubi eris paulo post? {&7Meg&.} Domi. {&7Cal&.} Numquid vis? {&7Meg&.} Cures tuam fidem. {&7Cal&.} Fi/et sedulo. {&7Me&.} Sed quid ais? {&7Ca&.} Quid vis? {&7Me&.} Vbi nunc adulescens habet? {&7Cal&.} Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit. {&7Meg&.} Istuc volebam scire. i sane nunciam. sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te e/st? {&7Cal&.} Itast, iuxtaque eam cu/ro cum mea. {&7Meg&.} Recte facis. {&7Cal&.} Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's?_{&7Meg&.} Vale. nihil est profecto stultius neque stolidius neque mendaciloquius neque argutum magis, neque confidentiloquius neque peiurius, quam urbani assidui cives, quos scurras vocant. atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, qui illorum verbis falsis acceptor fui, qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt. quod qui/sque in animo habet aut habiturust sciunt, sciunt i/d quod in aurem rex reginae dixerit, sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove; quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt. falson an vero laudent, culpent quem velint, non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant. omnes mortales hunc aiebant Calliclem indignum civitate hac esse et vivere, @1 bonis qui hunc adulescentem evortisset suis. ego de eo/rum verbis famigeratorum insciens prosilui amicum castigatum innoxium. quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, unde qui/dquid auditum dicant, nisi id appareat, famigeratori res sit cum damno et malo, hoc ita si fiat, publico fiat bono, pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, occlusioremque habeant stultiloquentiam._ @@@@{1II.i}1 {&7Lysiteles&} Multa/s res simi/tu in meo/ corde vo/rso, multum i/n cogita/ndo dolo/rem indipi/scor: egome/t me coquo e/t macero e/t defeti/go, magi/ster mihi e/xercito/r animus nu/nc est. sed ho/c non lique/t neque sati/s cogita/tumst, utra/m potius ha/rum mihi a/rtem expete/ssam, utram ae/tati agu/ndae arbitre/r firmio/rem: amo/rin med a/n rei opsequi/ potius pa/r sit, utra i/n parte plu/s sit volu/ptatis vi/tae ad aetatem agundam. de hac re/ mihi satis hau/ liquet; nisi ho/c sic faciam, opi/nor, ut utra/mque rem simul e/xputem, iude/x sim reusque ad ea/m rem. ita fa/ciam, ita placet; omniu/m primum Amo/ris artis eloquar quem ad modum expediant. numquam A/mor quemquam nisi cu/pidum hominem postula/t se in plagas coni/cere: eos cu/pit, eos consecta/tur; @1 su/bdole [blanditur] ab re co/nsulit, blandi/loquentulus, harpago/, mendax, cuppe/s, avarus, e/legans, despoliator, latebri/colarum hominum co/rruptor, [blandus] inops ce/latum indaga/tor. nam qui/ amat quod amat quom e/xtemplo savii/s sagittatis pe/rculsust, i/lico re/s foras la/bitur, li/quitur. 'da/ mihi hoc, me/l meum, si/ me amas, si au/des'. ibi ille cuculus: 'ocelle mi, fiat: e/t istuc et si a/mplius vi/s dari, da/bitur.' ibi i/lla pendente/m ferit: iam amplius orat; no/n satis id e/st mali, ni a/mplius e/tiam, quo/d ecbibit, quo/d comest, quo/d facit su/mpti. no/x datur: du/citur fa/milia to/ta, ve/stiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae, cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii, rapto/res panis et peni; fit i/pse, dum illis comis est, ino/ps amator. haec e/go quom ago cu/m meo animo e/t recolo, ubi qui/ eget, quam preti si/t parvi: apage/ te, Amor, no/n places ni/l te utor; quamquam i/llud est du/lce, esse e/t bibere, @1 Amo/r amara da/t tamen, satis quod aegre sit: fugit fo/rum, fugitat suos co/gnatos, fugat i/psus se ab suo co/ntutu, neque eu/m sibi amicum vo/lunt dici. mille/ modis, Amor, igno/randu's, procul abhibendu's atque abstandu's, nam qui i/n amorem praeci/pitavit, peiu/s perit quasi saxo/ saliat: apage/ te, Amor, tuas res ti/bi habeto, Amor, mi/hi amicus ne fu/as umquam; sunt ta/men quos miseros ma/leque habeas, quos ti/bi obnoxios feci/sti. certu/mst ad frugem adplica/re animum, quamquam i/bi labos grandis ca/pitur. boni si/bi haec expetu/nt, rem, fi/dem, honorem, gloriam e/t gratiam: hoc probis pre/tiumst. eo mi/hi magis lubet cum pro/bis potius quam cum i/mprobis vivere va/nidicis. @@@@{1II.ii}1 {&7Philto&} Quo illi/c homo foras se pe/netravit ex aedi/bus? {&7Lys&.} Pater, adsum, impera/ quidvis, neque ti/bi ero in mora neque la/tebrose me abs tuo/ conspectu occu/ltabo. {&7Ph&.} Fe/ceris pa/r tuis ceteris fa/ctis, @1 patre/m tuom si pe/rcoles per pietatem. no/lo ego cum i/mprobis te/ viris, gna/te mi, neque i/n via, neque i/n foro necu/llum sermonem e/xsequi no/vi ego hoc saeculum mo/ribus qui/bus siet: malu/s bonum malum e/sse volt, ut si/t sui similis; turba/nt, miscent more/s mali: rapa/x avarus i/nvidus sacru/m profanum, pu/blicum priva/tum habent, hiu/lca gens. haec e/go doleo, haec su/nt quae me excrucia/nt, haec dies nocte/sque tibi canto u/t caveas. quod ma/nu non queunt tange/re tantum fas ha/bent quo manus absti/neant, cete/ra: rape trahe, fuge la/te_lacrumas haec mi/hi quom video eli/ciunt, quia ego a/d hoc genus hominum du/ravi. quin pri/us me ad plures pe/netravi? nam hi mo/res maioru/m laudant, eosde/m lutitant quos co/nlaudant. hisce e/go de artibus gratia/m facio, ne co/las neve imbuas i/ngenium. meo mo/do et moribus vivito a/ntiquis, quae ego ti/bi praecipio, ea fa/cito. nihil e/go istos moror faeceo/s mores, turbido/s, quibus boni dede/corant se. haec ti/bi si mea imperia/ capesses, multa/ bona in pectore co/nsident. {&7Lys&.} Se/mper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia tuis servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater. pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo meum animum tibi servitutem servire aequom censui. {&7Phil&.} Qui/ homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat, an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint: @1 si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi; si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet. tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. nimio satiust, ut opust te/ ita e/sse, quam ut animo lubet: qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent. {&7Lys&.} Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae; ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri neu tibi aegritudinem, pater, pa/rerem, parsi sedulo: sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia. {&7Phil&.} Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi; mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime. is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae: [qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.] bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant. {&7Lys&.} Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo ego me abs te exorare. {&7Phil&.} Quid id est? dare iam veniam gestio. {&7Lys&.} Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater, bene volo ego illi facere, si tu non nevis. {&7Phil&.} Nempe de/ tuo? {&7Lys&.} De meo: nam quod tuomst meumst, o/mne meumst autem tuom. {&7Phil&.} Quid is? egetne? {&7Lys&.} Eget. {&7Phil&.} Habuitne rem? {&7Lys&.} Habuit. {&7Phil&.} Qui/ eam perdidit? publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis? mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit? @1 {L.} Nihil istorum. {P.} Quid igitur? {L.} Per comitatem edepol, pater; praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit. {&7Phil&.} Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, qui quidem nu/squam per virtutem rem confregit, atque eget; nil moror eum ti/bi esse amicum cum eius modi virtutibus. {&7Lys&.} Quia sine omni malitiast, tolerare eius e/gestatem volo. {&7Phil&.} De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat; nam et illud quod dat perdit e/t illi prodit vitam ad miseriam. non eo haec di/co, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens: sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat. {&7Lys&.} Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet. {&7Phil&.} Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. {&7Lys&.} Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua multa bo/na bene parta habemus, bene si amico feceris ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris. {&7Phil&.} De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus? {&7Lys&.} Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? 'quod habes ne/ habeas et illu/c quod non habes habeas, malum, quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.' {&7Phil&.} Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi, is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom. {&7Lys&.} Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, et aliis qui comitati simus benevolentibus. {&7Phil&.} Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis. cui/ egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri. {&7Lys&.} Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio, @1 qui illic habitat. {&7Phil&.} Quin comedit quod fuit, quod non fuit? {&7Lys&.} Ne opprobra, pater; mu/lta eveniunt homini quae volt, quae nevolt. {&7Phil&.} Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine. nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi: eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust. {&7Lys&.} Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust. {&7Phil&.} Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia; sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust. agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? {&7Lys&.} Nil quicquam, pater; tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. {&7Phil&.} An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis? {L.} Eo, pater. {P.} Pol ego istam volo me rationem edoceas. {L.} Licet. scin tu illum quo genere natus sit? {&7Phil&.} Scio, adprime probo. {&7Lys&.} Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater, ducere uxorem sine dote. {&7Phil&.} Sine dote uxorem? {&7Lys&.} Ita; tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam, neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier. {&7Phil&.} Egone indotatam te uxorem ut patiar? {&7Lys&.} Patiundumst, pater; et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae. {&7Phil&.} Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet; verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico: @1 tibi permitto; posce, duce. {&7Lys&.} Di te servassint mihi. sed adde ad istam gratiam unum. {P.} Quid id est autem unum? {L.} Eloquar. tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. {&7Phil&.} Eccere. {&7Lys&.} Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris. gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea. {&7Phil&.} Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium. dabitur opera. {&7Lys&.} Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet; Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi._ @@@@{1II.iii}1 {&7Phil&.} Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo; verum meliora sunt quam quae deterruma. sed hoc me u/num consolatur atque animum meum, quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet consulit advorsum filium, nugas agit: miser ex animo fit, factius nihilo facit. suae senectu/ti is acriorem hiemem parat, quom illam importunam tempestatem conciet. sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum ipse exit Lesbonicus cum servo foras. @@@@{1II.iv}1 {&7Lesbonicvs&} Minus qui/ndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus minas quadraginta accepisti a Callicle. estne hoc quod dico, Stasime? {&7Stasimvs&} Quom considero, meminisse videor fieri. {&7Lesb&.} Quid factumst eo? {&7Stas&.} Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis, @1 piscator, pistor apstulit, lanii, coqui, holitores, myropolae, aucupes: confit cito; non hercle minus divorse distrahitur cito, quam si tu obicias formicis papaverem. {&7Lesb&.} Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis. {&7Stas&.} Quid quod dedisti scortis? {&7Lesb&.} Ibidem una traho. {&7Stas&.} Quid quod e/go defrudavi? {&7Lesb&.} Em, istaec ratio maxumast. {&7Stas&.} Non tibi illud apparere, si sumas, potest; nisi tu immortale rere esse argentum tibi. {&7Phil&.} Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, postquam comedit rem, post rationem putat. {&7Lesb&.} Nequaquam argenti ratio comparet tamen. {&7Stas&.} Ratio quidem hercle apparet: argentum $OI)/XETAI&. minas quadraginta accepisti a Callicle, et ille ae/dis mancipio abs te accepit? {&7Lesb&.} Admodum. {&7Phil&.} Pol opino adfinis noster aedis vendidit; pater quom peregre veniet, in portast locus, nisi forte in ventrem filio conrepserit. {&7Stas&.} Trapezi/tae mille drachumaru/m Olympico, quas de ratione dehibuisti, redditae? {&7Lesb&.} Nempe qua/s spopondi. {&7Stas&.} Immo/ 'quas dependi' inquito [%qua sponsione pronuper tu exactus es] pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem. {L.} Factum. {S.} Vt quidem illud perierit. {L.} Factum id quoque est. nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst. @1 {&7Stas&.} Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet. {&7Phil&.} Tempust adeundi. {&7Lesb&.} E/stne hic Philto qui advenit? is herclest ipsus. {&7Stas&.} Edepol ne/ ego istum velim meum fi/eri servom cum suo peculio. {&7Phil&.} Erum atque servom plurumum Philto iubet salvere, Lesbonicum et Stasimum. {&7Lesb&.} Di duint tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius? {&7Phil&.} Bene volt tibi. {&7Lesb&.} Edepol mutuom mecum facit. {&7Stas&.} Nequam illud verbumst 'bene volt', nisi qui bene facit. ego quoque volo esse liber: nequiquam volo; hic postulet frugi esse: nugas postulet. {&7Phil&.} Meus gna/tus me ad te misit, inter te atque nos adfinitatem ut conciliarem et gratiam. tuam vo/lt sororem ducere uxorem; et mihi sententia eademst et volo. {&7Lesb&.} Hau nosco tuom: bonis tuis rebus meas res inrides malas. {&7Phil&.} Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter, neque te derisum advenio neque dignum puto. verum hoc quod dixi: meus me oravit filius, ut tuam sororem poscerem uxorem sibi. {&7Lesb&.} Mearu/m me rerum novisse aequomst ordinem. cum vostra nostra non est aequa factio. adfinitatem vobis aliam quaerite. {&7Stas&.} Satin tu es sanus mentis aut animi tui, qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi ferenta/rium esse amicum inventum intellego. {&7Lesb&.} Abin hi/nc dierecte? {&7Stas&.} Si hercle ire occipiam, votes. {&7Lesb&.} Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi. {&7Phil&.} Benigniorem, Lesbonice, te mihi, @1 quam nunc experior esse, confido fore; nam et stulte facere et stulte fabularier, utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst. {&7Stas&.} Verum hercle hic dicit. {&7Lesb&.} Oculum ego ecfodiam tibi, si verbum addideris. {&7Stas&.} Hercle qui dicam tamen; nam si sic non licebit, luscus dixero. {&7Phil&.} Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles vostras cum nostris factiones atque opes? {&7Lesb&.} Dico. {&7Phil&.} Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit (adposita cena sit, popularem quam vocant), si illi congestae sint epulae a cluentibus: si quid tibi placeat quod illi congestum siet, edisne an incenatus cum opulento accubes? {&7Lesb&.} Edim, nisi si ille votet. {&7Stas&.} At pol ego etsi votet edim, atque ambabus malis expletis vorem, et quod illi placeat praeripiam potissimum, neque illi/ concedam quicquam de vita mea. verecundari neminem a/pud mensam decet, nam ibi de divinis atque humanis cernitur. {&7Phil&.} Rem fabulare. {&7Stas&.} Non tibi dicam dolo: decedam ego illi de via, de semita, de honore populi; verum quod ad ventrem attinet, non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit. cena hac annona est sine sacris hereditas. {&7Phil&.} Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites, id optumum esse, tute uti sis optumus; si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus. nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto, dare atque accipere, Lesbonice, te volo. di divites sunt, deos decent opulentiae @1 et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos. {&7Stas&.} Mirum quin tu illo tecum divitias feras. ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet. {&7Phil&.} Nunc ut scias hic factiones atque opes non esse neque nos tuam neglegere gratiam, sine dote posco tuam sororem filio. quae res bene vortat_habeon pactam? quid taces? {&7Stas&.} Pro di immortales, condicionem quoius modi. {&7Phil&.} Quin fabulare 'di bene vortant, spondeo'? {&7Stas&.} Eheu/ ubi usus nil erat di/cto, spondeo dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere. {&7Lesb&.} Quom adfinitate vostra me arbitramini dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam. sed si haec res graviter cecidit stultitia mea, Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo dotem sorori; nam is de divitiis meis solus superfit praeter vitam relicuos. {&7Phil&.} Profecto dotem nil moror. {&7Lesb&.} Certumst dare. {&7Stas&.} Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat, abalienare a nobis? cave sis feceris. quid edemus nosmet postea? {&7Lesb&.} Etiam tu taces? tibi ego rationem reddam? {&7Stas&.} Plane periimus, nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo. {P.} Si quid vis, Stasime. {S.} Huc co/ncede aliquantum. {P.} Licet. {&7Stas&.} Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat neve alius quisquam. {&7Phil&.} Crede audacter quidlubet. @1 {&7Stas&.} Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum tuom si/ris umquam fieri neque gnati tui. ei rei argumenta dicam. {&7Phil&.} Audire edepol lubet. {&7Stas&.} Primum omnium olim terra cum proscinditur, in quinto quoque sulco moriuntur boves. {&7Phil&.} Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro. {&7Stas&.} Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum. {&7Lesb&.} Consuadet homini, credo. etsi scelestus est, at mi infidelis non est. {&7Stas&.} Audi cetera. post id, frumenti quom alibi messis maximast, tribus ta/ntis illi minus redit quam opseveris. {&7Phil&.} Em istic oportet opseri mores malos, si in opserendo possint interfieri. {&7Stas&.} Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit, quin pessume ei res vorterit: quoium fuit, alii exulatum abierunt, alii emortui, alii se suspendere. em nunc hic quoius est, ut ad incitas redactust. {&7Phil&.} Apage a me istum agrum. {&7Stas&.} Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris. nam fulguritae sunt alternae a/rbores; sues moriuntur angina acerrume; oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus. tum autem Surorum, genus quod patientissumumst hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit: ita cuncti solstitiali morbo decidunt. @1 {&7Phil&.} Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus multo Surorum iam antidit patientia. sed iste/st ager profecto, ut te audivi loqui, malos in quem omnes publice mitti decet, sicut fortunatorum memorant insulas, quo cuncti qui aetatem egerint caste suam conveniant; contra istoc detrudi maleficos aequom videtur, qui quidem istius sit modi. {&7Stas&.} Hospitium est calamitatis: quid verbis opust? quamvis malam rem quaeras, illic reperias. {&7Phil&.} At tu hercle et illi et alibi. {&7Stas&.} Cave sis dixeris me tibi dixisse hoc. {&7Phil&.} Dixisti arcano satis. {&7Stas&.} Quin hic quidem cu/pit illum ab se abalienarier, si quem reperire possit cui os sublinat. {&7Phil&.} Meus qui/dem hercle numquam fiet. {&7Stas&.} Si sapies quidem. lepide hercle de/ agro ego hunc senem deterrui; nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit. {&7Phil&.} Redeo ad te, Lesbonice. {&7Lesb&.} Dic sodes mihi, quid hic est locutus tecum? {&7Phil&.} Quid censes? homost: volt fieri liber, verum quod det non habet. {&7Lesb&.} Et ego esse locuples, verum nequiquam volo. {&7Stas&.} Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet. {&7Lesb&.} Quid tecum, Stasime? {&7Stas&.} De istoc quod dixti modo: si ante voluisses, esses; nunc sero cupis. {&7Phil&.} De dote mecum convenire nil potest: quid tibi lubet tute agito cum nato meo. nunc tuam sororem filio posco meo. quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis? @1 {&7Lesb&.} Quid isti/c? quando ita vis: di bene vortant. spondeo. {&7Stas&.} Numquam edepol quoiquam [2tam]2 expectatus filius natus quam illuc est spondeo natum mihi. di fortunabunt vostra consilia. {&7Phil&.} Ita volo. {&7Lesb&.} Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem, dic hoc negoti quo modo actumst. {&7Stas&.} Ibitur. {&7Lesb&.} Et gratulator meae sorori. {&7Stas&.} Scilicet. {&7Phil&.} I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis dies co/nstituatur; eadem haec confirmabimus._ {&7Lesb&.} [Tu i/stuc cura quod iussi. ego iam hic ero._] dic Callicli, me ut convenat. {&7Stas&.} Quin tu i modo. {&7Lesb&.} De dote ut videat quid opus sit facto. {&7Stas&.} I modo. {&7Lesb&.} Nam certumst sine dote haud dare. {&7Stas&.} Quin tu i modo. {&7Lesb&.} Neque enim illi damno umquam esse patiar {&7Stas&.} Abi modo. {&7Lesb&.} Meam ne/glegentiam. {&7Stas&.} I modo. {&7Lesb&.} [2Nullo modo]2 aequom videtur quin quod peccarim {&7Stas&.} I modo. {&7Lesb&.} Potissimum mi id obsit. {&7Stas&.} I modo. {&7Lesb&.} O pater, enumquam aspiciam te?_{&7Stas&.} I modo, i modo, i modo. tandem impetravi abiret. di vestram fidem, edepol re gesta pessume gestam probe, si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat. sed id si alienatur, actumst de collo meo, gestandust peregre clupeus, galea, sarcina: effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae, ibi/t istac, aliquo, in maximam malam crucem, latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam. ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum, postquam exturbavit hic no/s ex nostris aedibus._ @1 @@@@{1III.i}1 {&7Callicles&} Quo/ modo tu istuc, Stasime, dixti? {&7Stasimvs&} Nostrum erilem filium Lesbonicum suam sororem despondisse. em hoc modo. {&7Call&.} Cui/ homini despondit? {&7Stas&.} Lysiteli Philtonis filio, sine dote. {&7Call&.} Sine dote ille illam in tantas divitias dabit? non credibile dicis. {&7Stas&.} At tu e/depol nullus creduas. si hoc non credis, ego credidero_{C.} Quid? {S.} Me nihili pendere. {&7Call&.} Quam dudum istuc aut ubi actumst? {&7Stas&.} Ilico hic ante ostium, tam modo, inquit Praenestinus. {&7Call&.} Tanton in re perdita, quam in re salva Lesbonicus factus est frugalior? {&7Stas&.} Atque equidem ipsus ultro venit Philto oratum filio. {&7Call&.} Flagitium quidem hercle fiet, nisi dos dabitur virgini. postremo edepol ego istam rem ad me a/ttinere intellego. ibo ad meum castigatorem atque ab eo consilium petam._ {&7Stas&.} Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi: ut agro evortat Lesbonicum, quando evortit aedibus. o ere Charmides, quam apsenti hic tua res distrahitur tibi! utinam te rediisse salvom videam, ut inimicos tuos ulciscare, ut mi/hi, ut erga te fui et sum, referas gratiam. nimium difficilest reperiri amicum ita ut nomen cluet, quoi tuam quom rem credideris, si/ne omni cura dormias. sed generum nostrum ire eccillum video cum adfini suo. nescio qui/d non satis inter eos convenit: celeri gradu eunt uterque, ille reprehendit hunc priorem pallio. haud ineuscheme astiterunt. huc aliquantum apscessero: est lubido orationem audire duorum adfinium. @1 @@@@{1III.ii}1 {&7Lysiteles&} Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi. {&7Lesbonicvs&} Potin ut me ire quo profectus sum sinas? {&7Lys&.} Si in rem tuam, Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam. {&7Lesb&.} Quod est facillumum, faci/s. {&7Lys&.} Quid id est? {&7Lesb&.} Amico iniuriam. {&7Ly&.} Neque meumst neque facere didici. {&7Le&.} Indoctus quam docte facis. quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi? [qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis. {&7Lys&.} Egone? {&7Lesb&.} Tune. {&7Lys&.} Quid male facio? {&7Lesb&.} Quod ego nolo, id cum facis. {&7Lys&.} Tuae rei bene consulere cupio. {&7Lesb&.} Tu [mihi] es melior quam egomet mihi? sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. {&7Lys&.} An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies? {&7Lesb&.} Nullum beneficium e/sse duco id quod quoi facias non placet. scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. {&7Lys&.} Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes? atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus. praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres. nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast: @1 cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo: in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es. atque ego istum agrum ti/bi relinqui o/b eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. {&7Lesb&.} Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi. et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. {&7Lys&.} At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere % perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum voles. pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias. ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat; atque is mores hominum moros et morosos efficit: minus placet magis quo/d suadetur, quod dissuadetur placet; quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis; [ille qui aspe/llit is compellit, ille qui co/nsuadet vetat.] insanum [et] malumst in hospi/tium devorti ad Cupidinem. sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. si istuc, ut conare, facis % indicium tuom incendes genus; @1 tum igitur tibi aquae e/rit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si/ eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati_ ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. {&7Lesb&.} Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam. meam [vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit. numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem. sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. {&7Lys&.} Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia? {&7Lesb&.} Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, me germanam meam sororem in concubinatum tibi, si sine dote [2dem]2, dedisse magis quam in matrimonium. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio te/ honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. {&7Lys&.} Quid? te dictatorem censes fore, si aps te/ agrum acceperim? {&7Lesb&.} Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen is est honos homini pudico, meminisse officium suom. {&7Lys&.} Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio: id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres, cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis: @1 mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument. id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris. {&7Stas&.} Non enim po/ssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, $PA/LIN. facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia. hic agit magis ex argumento et versus melioris facit. etiam ob stultitiam tuam te % curis multabo mina. {&7Lesb&.} Quid tibi inte/rpellatio aut in consilium huc accessio est? {S.} Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. {&7Le&.} I hac mecum domum, Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur. {&7Lys&.} Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar: si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom; sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi, ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est._ {&7Stas&.} Abiit [hercle] ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo. hic quoque hinc a/biit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. video caculam militarem me futurum haud longius: ad aliquem regem in saginam erus se/se coniciet meus; credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore et capturum spolia ibi illum qui/ [meo] ero adversus venerit. egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sa/gittas sumpsero, cassidem in caput, dormibo placide i/n tabernaculo. ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum._ @1 @@@@{1III.iii}1 {&7Megaronides&} Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo potest fi/eri prosus quin dos detur virgini. {&7Callicles&} Namque hercle honeste fieri ferme non potest, ut eam perpetiar ire in matrimonium sine dote, quom eius rem penes me habeam domi. {&7Meg&.} Parata dos domist; nisi expectare vis, ut eam sine dote frater nuptum conlocet. post adeas tute Philtonem et dotem dare te ei dicas, facere id eius ob ami/citiam patris. verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio te in crimen populo ponat atque infamiam; non temere dicant te benignum virgini: datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre, ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data columem te sistere illi, et detraxe autument. nunc si opperiri vis adventum Charmidi, perlongumst: huic ducendi interea abscesserit lubido; atque ea condicio huic vel primaria est. {&7Call&.} Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi. vide si ho/c utibile magis atque in rem deputas, ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet. sed ut e/go nunc adulescenti thensaurum indicem indomito, pleno amoris ac lasciviae? minime, minime hercle vero. nam certo scio, locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. {&7Meg&.} Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? @1 {&7Call&.} Dum occasio ei [2rei]2 reperiatur, interim ab amico alicunde mutuom argentum rogem. {&7Meg&.} Potin est ab amico alicunde exorari? {&7Call&.} Potest. {&7Meg&.} Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris: 'mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.' {&7Call&.} Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom. {&7Meg&.} Sed vide consilium, si placet. {&7Call&.} Quid consilist? {&7Meg&.} Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. {&7Call&.} Quid est? {&7Meg&.} Homo co/nducatur aliquis iam, quantum potest, [quasi sit peregrinus. {&7Call&.} Quid is scit facere postea?] ignota facie, quae [2hic]2 non visitata sit; mendacilocum aliquem [{&7Call&.} Quid is scit facere postea?] falsidicum, confidentem. {&7Call&.} Quid tum postea? {&7Meg&.} Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia veniat, salutem ei nuntiet verbis patris: illum bene gerere rem et valere et vivere, et eum rediturum actutum; ferat epistulas duas, e/as nos consignemus, quasi sint a patre: det alteram illi, a/lteram dicat tibi dare sese velle. {&7Call&.} Perge porro dicere. {&7Meg&.} Seque aurum ferre virgini dotem a patre dicat patremque id iussisse aurum tibi dare. tenes iam? {&7Call&.} Propemodo, atque ausculto perlubens. {&7Meg&.} Tum tu/ igitur demum adulescenti aurum dabis, ubi erit locata virgo in matrimonium. {&7Call&.} Scite hercle sane. {&7Meg&.} Hoc, ubi thensaurum effoderis, @1 suspicionem ab adulescente amoveris: censebit aurum esse a patre allatum tibi, tu de thensauro sumes. {&7Call&.} Satis scite et probe; quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet. sed epistulas quando opsignatas adferet, [sed quom opsignatas attulerit epistulas] nonne arbitraris eum adulescentem anuli paterni signum novisse? {&7Meg&.} Etiam tu taces? sescentae ad eam rem causae possunt conligi: illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.% iam si opsignatas non feret, dici hoc potest, apud po/rtitorem eas resignatas sibi inspectasque esse. in huius modi negotio diem sermone terere segnities merast: quam vis sermones possunt longi texier. abi ad thensaurum iam confestim clanculum, servos ancillas amove. atque audin? {&7Call&.} Quid est? {&7Meg&.} Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves? aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, continuo operi/to denuo; sed clanculum, sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. {&7Call&.} Ita faciam. {&7Meg&.} At e/nim nimis lo/ngo sermone utimur, diem conficimus quod iam properatost opus. nihil est de signo quod vereare; me vide: @1 lepida est illa cau/sa, ut commemoravi, dicere apud po/rtitores esse inspectas. denique diei tempus non vides? quid illu/m putas, natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust. quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst, adferre, non petere hinc se dicet. {&7Call&.} Iam sat est. {&7Meg&.} Ego sycophantam iam conduco de foro epistulasque iam consignabo duas, eumque hu/c [2ad]2 adulescentem meditatum probe mittam. {&7Call&.} Eo ego igitur intro ad officium meum. tu istuc age._{&7Meg&.} Actum reddam nugacissume._ @@@@{1IV.i}1 {&7Charmides&} Salsi/potenti et mulsi/potenti Iovis fra/tri et Nerei Ne/ptuno laetu/s lubens laudes a/go et grates gratia/sque habeo et fluctibus salsis, quos pe/nes mei [2fuit saepe/]2 potestas, bonis mei/s quid foret et meae/ vitae, quom sui/s med ex locis i/n patriam suavi/ssumam reducem fa/ciunt. atque e/go, Neptune, tibi a/nte alios deos gra/tias ago atque habeo/ summas; nam te o/mnes saevomque/ severumque atque a/vidis moribus co/mmemorant, spurci/ficum, immanem, into/lerandum, vesa/num: contra opera e/xpertus, nam po/l placido te et cle/menti meo usque/ modo, ut volui, usu/s sum in alto. atque ha/nc tuam gloriam iam a/nte auribus acce/peram, et nobilest a/pud homines, paupe/ribus te parce/re solitum, dite/s damnare atque/ domare. @1 abi, lau/do, scis ordi/ne, ut aequomst, tracta/re homines; hoc di/s dignumst. [semper mendicis modesti sint.] fidu/s fuisti: infidum e/sse iterant; nam apsque/ foret te, sat sci/o in alto distra/xissent disque/ tulissent satelli/tes tui me miseru/m foede bonaque o/mnia [2mea]2 item una/ mecum passi/m caeruleos pe/r campos: ita ia/m quasi canes, haud se/cus, circum staba/nt navem turbine/s venti, imbre/s fluctusque atque/ procellae infe/nsae frangere ma/lum, ruere a/ntemnas, scinde/re vela, ni tu/a pax propitia fo/ret praesto. apage a/ me sis, dehinc ia/m certumst otio/ dare me; satis pa/rtum habeo quibus ae/rumnis delu/ctavi, filio/ dum divitia/s quaero. sed qui/s hic est, qui in plateam i/ngreditur cum no/vo ornatu specie/que simul? pol qua/mquam domi cupio, o/pperiar, quam hic re/m agat animum advortam. @@@@{1IV.ii}1 {&7Sycophanta&} Hui/c ego die nome/n Trinummo fa/ciam: nam ego opera/m meam tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias. advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis. viden egestas quid negoti dat homini misero mali, quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio. {&7Charm&.} Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit. @1 Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit. {&7Syc&.} Ille qui me/ conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, eo conductor melius de me nugas conciliaverit. ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit. ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo. nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. {&7Charm&.} Quam magis spe/cto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca. magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo. {&7Syc&.} Has regiones demonstravit mi ille conductor meus; apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae. fores pultabo. {&7Charm&.} Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam. hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias. {&7Syc&.} Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fo/ribus tutelam gerit? {&7Ch&.} Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? {S.} Heus senex, census cum [2sum]2, iuratori recte rationem dedi. * * * Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum a/d istanc capitis albitudinem: Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas. {&7Charm&.} Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, cui/ ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem. {&7Syc&.} Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater. @1 {&7Charm&.} Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis? {&7Syc&.} Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum. si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum no/men et mea facta et itinera ego faxo scias. {&7Charm&.} Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi. {&7Syc&.} Magnum facinus incipissis petere. {&7Ch&.} Quid ita? {&7Syc&.} Quia, pater, si ante lucem i/re occipias a meo pri/mo nomine, concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris. {&7Charm&.} Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas. {&7Syc&.} Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium. {&7Charm&.} Quid est tibi nomen, adulescens? {&7Syc&.} Pax, id est nomen mihi. hoc cotidianumst. {&7Charm&.} Edepol nomen nugatorium, quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax_periisse ilico. hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? {&7Syc&.} Quid est? {&7Charm&.} Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas? {&7Syc&.} Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas, Lesbonici. is mi est amicus. {&7Charm&.} Teneo hunc manifestarium. me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe. {&7Syc&.} Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. {&7Charm&.} Dabo operam tibi. {&7Syc&.} Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare. {&7Charm&.} Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. [ubi ipse erat? {&7Sy&.} Bene rem gerebat. {&7Ch&.} Ergo ubi? {&7Sy&.} In Seleucia. {&7Ch&.}] Ab ipson istas accepisti? {&7Syc&.} E manibus dedit mi ipse in manus. @1 {&7Ch&.} Qua facie est homo? {S.} Sesquipede quiddamst quam tu longior. {&7Charm&.} Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior. novistin hominem? {&7Syc&.} Ridicule rogitas, quicum una cibum capere soleo. {&7Ch&.} Quid est ei nomen? {&7Syc&.} Quod edepol homini probo. {&7Charm&.} Lubet audire. {&7Syc&.} Illi edepol_illi_i/lli_vae misero mihi. {&7Charm&.} Quid est negoti? {&7Syc&.} Devoravi nomen imprudens modo. {&7Charm&.} Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet. {&7Syc&.} Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus. {&7Charm&.} Temperi huic hodie anteveni. {&7Syc&.} Teneor manifesto miser. {&7Charm&.} Iam recommentatu's nomen? {&7Syc&.} Deum hercle me atque hominum pudet. {&7Ch&.} Vide modo ut ho/minem noveris. {S.} Tam quam me. fieri istuc solet, quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres. litteris recomminiscar. [2C]2 est principium nomini. {&7Ch&.} Callias? {S.} Non est. {&7Ch&.} Callippus? {S.} Non est. {&7Ch&.} Callidemides? {S.} Non est. {&7Ch&.} Callinicus? {S.} Non est. {&7Ch&.} Callimarchus? {S.} Nil agis. neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi. {&7Charm&.} At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. {&7Syc&.} Ad hoc exemplum est_{&7Charm&.} An Chares? an Charmides? {&7Syc&.} Enim Charmides. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: * * * {&7Charm&.} Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male. {&7Syc&.} Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti? @1 {&7Ch&.} Ne male loquere apsenti amico. {&7Syc&.} Qui/d ergo ille ignavissumus mihi latitabat? {&7Charm&.} Si appellasses, respondisset, nomine. sed ipse ubi est? {S.} Pol illu/m reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.% {&7Ch&.} Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo? quos locos adiisti? {&7Syc&.} Nimium mirimodis mirabiles. {&7Charm&.} Lubet audire, nisi molestumst. {&7Syc&.} Quin discupio dicere. omnium pri/mum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus. {&7Ch&.} Eho an etiam Arabiast in Ponto? {S.} Est: non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. {&7Charm&.} Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique. sed quid ais? quo inde isti porro? {&7Syc&.} Si animum advortes, eloquar. ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. {&7Ch&.} Sub solio Iovis? {S.} Ita dico. {&7Ch&.} E caelo? {S.} Atque [2e]2 medio quidem. {&7Ch&.} Eho an etiam i/n caelum escendisti? {S.} Immo horiola advecti sumus, usque aqua advorsa per amnem. {&7Charm&.} Eho an tu etiam vidisti Iovem? {&7Syc&.} Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum. deinde porro_{&7Charm&.} Deinde porro nolo quicquam praedices. {&7Syc&.} [2Sed_{&7Cha&.} Abe]2o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem, [2Pax, refe]2rre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit. {&7Syc&.} [2Facia]2m ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi, quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas. {&7Charm&.} Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, @1 illum quem tibi ista/s dedisse commemoras epistulas, norisne hominem? {&7Syc&.} Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem no/n novisse possim quicum aetatem exegerim. an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam? mihi concrederet, nisi me ille e/t ego illum nossem approbe? {&7Charm&.} Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum? adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo. {&7Syc&.} Vel trecentis. {&7Charm&.} Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? {&7Syc&.} Atque etiam Philippu/m, numeratum illius in mensa manu, mille nummum. {&7Charm&.} Nempe ab ipso id accepisti Charmide? {&7Syc&.} Mirum quin ab avo eius aut pro/avo acciperem, qui sunt mortui. {&7Ch&.} Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. {S.} Quod ego aurum dem tibi? {&7Ch&.} Quod a me te accepisse fassu's. {S.} Aps te accepisse? {&7Ch&.} Ita loquor. {S.} Quis tu homo es? {&7Ch&.} Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. {&7Syc&.} Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem. abi sis, nugator: nugari nugatori postulas. {&7Ch&.} Charmides ego sum. {S.} Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero. nimis argute o/brepsisti in eapse occasiuncula: postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's Charmides; prius tu non eras, quam au/ri feci mentionem. nihil agis; proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. {&7Charm&.} Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? {&7Syc&.} Quid id ad me attinet? du/m ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea cau/sa qui lubet. @1 prius non is eras qui/ eras: nunc is factu's qui tum non eras. {&7Charm&.} Age si quid agis. {&7Syc&.} Quid ego agam? {&7Charm&.} Aurum redde. {&7Syc&.} Dormitas, senex. {&7Charm&.} Fassu's Charmidem dedisse aurum tibi. {&7Syc&.} Scriptum quidem. {&7Charm&.} Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male? {&7Syc&.} Quam ob rem? {&7Charm&.} Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas. {&7Syc&.} Eho, quaeso, an tu is es? {&7Charm&.} Is enim vero sum. {&7Syc&.} Ain tu tandem? is ipsusne es? {&7Charm&.} Aio. {&7Syc&.} Ipsus es? {C.} Ipsus, inquam, Charmides sum. {S.} Ergo ipsusne es? {C.} Ipsissimus. abin hinc ab oculis? {&7Syc&.} Enim ve/ro serio, quoniam advenis_ vapulabis meo arbitratu e/t novorum aedilium. {&7Charm&.} At etiam maledicis? {&7Syc&.} Immo, salvos quandoquidem advenis_ di te perdant, si te flocci facio an periisses prius. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio: ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. ibo, ad illu/m renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale. qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides._ {&7Charm&.} Postquam illic hinc a/biit, post loquendi libere videtur tempus venisse atque occasio. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, quid illi/ negoti fuerit ante aedis meas. nam epistula illa mihi concenturiat metum in corde et illud mille nummum quam rem agat. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum: @1 nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet. sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit? lubet observare quid agat: huc concessero. @@@@{1IV.iii}1 {&7Stasimvs&} Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? recipe te et recurre petere [2re]2 recenti. {&7Charm&.} Huic, quisquis est, gurguliost exercito/r: is hunc ho/minem cursuram docet. {&7Stas&.} Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: inter eosne homines condalium te redipisci postulas? quorum eorum u/nus surrupuit currenti cursori solum. @1 {&7Ch&.} Ita me di ament, graphicum furem. {S.} Quid ego quod periit petam? nisi etiam laborem ad damnum a/pponam epithecam insuper. quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, recipe te ad erum. {&7Charm&.} Non fugitivost hic homo, commeminit domi. {&7Stas&.} Vtinam veteres homin[2um mor]2es, veteres parsimoniae potius [2in]2 maiore honore hic essent quam mores mali. {&7Charm&.} Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. {&7Stas&.} Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: petere honorem pro flagitio more fit. {&7Charm&.} Morem improbum. {&7Stas&.} Strenuiores praeterire more fit. {&7Charm&.} Nequam quidem. {&7Stas&.} Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. {&7Charm&.} Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. {&7Stas&.} Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. {&7Charm&.} Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. {S.} Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit: male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. @1 hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. {&7Ch&.} Meus est hic quidem Stasimus servos. {S.} Nam ego talentum mutuom quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. eo domum. {&7Ch&.} Heus tu, asta ilico. audi. {S.} Heu/s tu, non sto. {&7Ch&.} Te volo. {&7St&.} Quid si ego me te velle nolo? {&7Ch&.} Aha nimium, Stasime, saeviter. {S.} Emere meliust cui imperes. {&7Ch&.} Pol ego emi atque argentum dedi; sed si non dicto audiens est, quid ago? {&7Stas&.} Da magnum malum. {&7Charm&.} Bene mones, ita facere certumst. {&7Stas&.} Nisi quidem es obnoxius. {&7Charm&.} Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. {&7Stas&.} Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? {&7Charm&.} Quia boni malique in ea re pars tibi est. {&7Stas&.} Partem alteram tibi permitto; illam alteram a/pud me, quod bonist, apponito. {&7Charm&.} Si/ eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. {&7Stas&.} Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? {&7Charm&.} Ipsus homo optumus. {&7Stas&.} Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mi/ ere exoptatissime, salve. {&7Ch&.} Salve, Stasime. {S.} Salvom te_{&7Ch&.} Scio et credo tibi. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam? {&7Stas&.} Vivont, valent. @1 {&7Ch&.} Nempe uterque? {S.} Vterque. {&7Ch&.} Di me salvom et servatum volunt. cetera intus otiose percontabor quae volo. eamus intro, sequere. {S.} Quo tu te/ agis? {&7Ch&.} Quonam nisi domum? {&7Stas&.} Hicine nos habitare censes? {&7Charm&.} Vbinam ego alibi censeam? {S.} Iam_{&7Ch&.} Quid iam? {S.} Non sunt nostrae aedis istae. {&7Ch&.} Quid ego ex te audio? {&7Stas&.} Vendidit tuos natus aedis. {&7Charm&.} Perii. {&7Stas&.} Praesentariis argenti minis numeratis_{&7Ch&.} Quot? {S.} Quadraginta. {&7Ch&.} Occidi. quis eas emit? {&7Stas&.} Callicles, cui tuam rem commendaveras; is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. {&7Charm&.} Vbi nunc filius meus habitat? {&7Stas&.} Hic in hoc posticulo. {&7Charm&.} Male disperii. {&7Stas&.} Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. {&7Charm&.} Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. {&7Stas&.} Visne aquam tibi petam? {&7Ch&.} Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit. @@@@{1IV.iv}1 {&7Callicles&} Quid hoc hi/c clamoris audio ante aedis meas? {&7Charm&.} O Callicles, o Callicles, o Callicles, qualine amico mea commendavi bona? {&7Call&.} Probo et fideli et fido et cum magna fide. et salve et salvom te advenisse gaudeo. {&7Charm&.} Credo, omnia istaec si/ ita sunt ut praedicas. @1 sed quis iste est tuos ornatus? {&7Call&.} Ego dicam tibi. thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae tuae quae/ daretur. sed intus narrabo tibi et hoc et alia. sequere. {&7Ch&.} Stasime. {&7St&.} Hem. {&7Ch&.} Strenue curre in Piraeum, atque unum curriculum face. videbis iam illic navem qua advecti sumus. iubeto Sangarionem quae imperaverim curare ut efferantur, et tu ito simul. solutumst portitori iam portorium: nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi. {&7Stas&.} Illic sum atque hic sum. {&7Call&.} Sequere tu hac me intro._ {&7Charm&.} Sequor._ {&7Stas&.} Hic meo ero amicus solus firmus restitit, neque demutavit animum de firma fide, quamquam labores multos sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem. % ob rem laborem eum ego cepisse censeo._ @@@@{1V.i}1 {&7Lysiteles&} Hic homo/st omnium hominum prae/cipuos, volupta/tibus gaudiisque a/ntepotens: ita co/mmoda quae cupio e/veniunt, quod ago a/dsequitur, subest, su/bsequitur, ita gau/diis gaudium su/ppeditat. mo/do me Stasimus Lesbonici servos convenit [2domi]2; is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem. nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio @1 egi, ei rei fundus pater sit potior. eo [2quantum potest]2. sed fores hae/ sonitu suo mi/hi moram obiciunt incommode. @@@@{1V.ii}1 {&7Charmides&} Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam; nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret. {&7Callicles&} Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. [nam beneficium, homini proprium quod datur, % prosumpserit, quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.] {&7Charm&.} Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis, eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam. {&7Call&.} Lysiteli quidem Philtonis filio. {&7Lys&.} Enim me nominat. {&7Charm&.} Familiam optumam occupavit. {&7Lys&.} Quid ego cesso hos conloqui? sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui. {&7Ch&.} Vah. {&7Call&.} Quid est? {&7Ch&.} Oblitus intus dudum tibi sum dicere: modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam, nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius. sed quid rides? {&7Call&.} Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet neu qui rem ipsam posset intellegere, [et] thensaurum tuom me esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret. @1 {&7Charm&.} Scite edepol. {&7Call&.} Megaronides communis hoc meus et tuos benevolens commentust. {&7Charm&.} Quin conlaudo consilium et probo. {&7Lys&.} Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere, solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar. {&7Ch&.} Quis hic est, qui huc ad nos incedit? {L.} Charmidem socerum suom Lysiteles salutat. {&7Charm&.} Di dent tibi, Lysiteles, quae velis. {&7Call&.} Non ego sum salute dignus? {&7Lys&.} Immo salve, Callicles; hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost. {&7Call&.} Deos volo consilia vostra [2vobis]2 recte vortere. {&7Charm&.} Filiam meam ti/bi desponsam esse audio. {&7Lys&.} Nisi tu nevis. {&7Ch&.} Immo haud nolo. {L.} Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi? {&7Charm&.} Spondeo, et mille auri Philippum dotis. {&7Lys&.} Dotem nil moror. {&7Charm&.} Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi. postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres. {&7Call&.} Ius hic orat. {&7Lys&.} Impetrabit te advocato atque arbitro. istac lege filiam tuam spo/nden mi uxorem dari? {&7Ch&.} Spondeo. {C.} Et ego spondeo i/dem hoc. {L.} Oh salvete, adfines mei. {&7Charm&.} Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui. {&7Lys&.} Quid ego feci? {&7Charm&.} Meum corrumpi quia perpessu's filium. {&7Lys&.} Si id mea voluntate factumst, [2est]2 quod mihi suscenseas. sed sine me hoc aps te impetrare quod volo. {&7Ch&.} Quid id est? {L.} Scies. si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia. quid quassas caput? {&7Ch&.} Cruciatur cor mi, et metuo. {L.} Quidnam id est? {&7Charm&.} Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes. non gravabor. faciam ita ut vis. {&7Lys&.} Probus es. eo, ut illum evocem. {&7Charm&.} Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet. @1 {&7Lys&.} Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist, [foras] evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo. {&7Lesbonicvs&} Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras? {&7Lys&.} Benevolens tuos atque amicus. {&7Lesb&.} Satine salve? dic mihi. {&7Lys&.} Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo. {&7Le&.} Quis id ait? {&7Ly&.} Ego. {&7Le&.} Tun vidisti? {&7Ly&.} Et tute item videas licet. {&7Lesb&.} O pater, pater mi, salve. {&7Charm&.} Salve multum, gnate mi. {&7Lesb&.} Si quid tibi, pater, laboris_{&7Charm&.} Nihil evenit, ne time: bene re gesta salvos redeo_si tu modo frugi esse vis. haec tibi pactast Callicli [2huius]2 filia. {&7Lesb&.} Ego ducam, pater, et eam et si quam aliam iubebis. {&7Charm&.} Quamquam tibi suscensui, miseria [2una]2 uni quidem hominist adfatim. {&7Call&.} Immo huic parumst, nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst. {&7Lesb&.} At iam posthac temperabo. {&7Charm&.} Dicis, si facies modo. {&7Lys&.} Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam? {&7Charm&.} [optimumst.] Licet. tu in perendinum paratus sis ut ducas. {$W&.} Plaudite. @1 @@@@{1TRVCVLENTVS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Perparvam partem postulat Plautus loci de vestris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat. quid nunc? daturin estis an non? adnuont. scio re/m quidem urbis me ablaturum sine mora; quid si de vostro quippiam orem? abnuont. eu hercle in vobis resident mores pristini, ad denegandum ut celeri lingua utamini. sed hoc agamus qua/ huc ventumst gratia. Athenis mutabo ita ut hoc est proscaenium tantisper dum transigimus hanc comoediam. hic habitat mulier, nomen cui est Phronesium; haec huius saecli mores in se possidet: numquam ab amatore [suo] postulat id quod datumst, sed relicuom dat operam ne sit relicuom, poscendo atque auferendo, ut mos est mulierum; nam omnes id faciunt, cum se amari intellegunt. * * * @1 ea se peperisse puerum simulat militi, quo citius rem ab eo averrat cum pulvisculo. quid multa? %stuic superet muliere %hiscum anima ad eum habenti erce teritur. * * * @1 @@@@{1I.i}1 {&7Diniarchvs&} Non omnis aetas ad perdiscendum sat est amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis; neque eam rationem eapse umquam educet Venus, quam penes amantum summa summarum redit, quot amans exemplis ludificetur, quot modis pereat quotque exoretur exorabulis: quot illi/c blanditiae, quo/t illic iracundiae sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, quid perierandum est etiam, praeter munera: primumdum merces annua, is primus bolust, ob eam tres noctes dantur; interea loci %aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, temptat benignusne an bonae frugi sies: quasi in piscinam rete qui iaculum parat, quando abiit rete pessum, adducit lineam; si inierit rete piscis, ne effugiat cavet: dum huc dum illuc rete [2circumv]2or[2tit]2, impedit piscis usque adeo donicum eduxit foras. itidem si amator id quod oratur dedit @1 atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides. si iratum scortumst forte amatori suo, bis perit amator, ab re atque [2ab]2 animo simul; sin alter altri propitiust, idem perit: si raras noctes ducit, ab animo perit; sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit. %iteca in aedibus lenosis% prius quam u/num dederis, centum quae poscat parat: aut periit aurum au/t conscissa pallula est aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum aut vasum ahenum antiquom aut lectus %laptiles aut armariola Graeca, aut aliquid semper [2est]2 quod % petra debeatque amans scorto suo. atque haec celamus nos clam magna industria, quom rem fidemque nosque nosmet perdimus, ne qui parentes neu cognati sentiant; quos cum celamus si faximus conscios, qui nostrae aetati tempestivo temperent, unde anteparta demus postpartoribus, faxim lenonum et scortorum % plus est et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet. @1 nam nunc lenonum et scortorum plus est fere, quam olim muscarum est cum caletur maxime. nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias scorta [2et]2 lenones qui sedent cottidie, ea nimia est ratio; quippe qui certo scio, ibi plus scortorum esse iam quam ponderum. quos quidem quam a/d rem dicam in argentariis referre habere, nisi pro tabulis, nescio, ubi aera perscribantur usuraria: accepta dico, expensa ne qui censeat. postremo id magno in populo % mulier hominibus, re placida atque otiosa, victis hostibus: amare oportet omnes qui quod dent habent. nam mihi haec me/retrix quae hic habet, Phronesium, suom no/men omne ex pectore exmovit meo, phronesim, nam phronesis est sapientia. nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, quod amantis multo pessimum est pecuniae; eadem postquam alium repperit qui plus daret, damnosiorem, % mihi exinde immovit loco, quem anteha/c odiosum sibi esse memorabat mala, Babyloniensem militem. is nunc dicitur venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: peperisse simulat sese, ut me extrudat foras atque ut cum solo pergraecetur milite; eum esse simulat militem puero patrem. eum isti/ suppositum puerum opinor pessumae. @1 mihi verba retur dare se? a/n me censuit celare se potesse, gravida si foret? nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, legatus hinc quo cum publico imperio fui. sed haec quidem eius Astaphium est ancillula; cum ea quoque etiam mihi fuit commercium. @@@@{1I.ii}1 {&7Astaphivm&} Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet. novi ego hominum mores; ita nunc adulescentes morati sunt: quini aut seni adveniunt ad scorta congerrones; consulta sunt consilia: quando intro advenerunt, oenu/s eorum aliqui oscu/lum amicae usque oggeri/t, dum illi agant ceteri/ cleptae; sin vi/dent quempiam se adse/rvare, obludia/nt qui custodem o/blectent per io/culum et ludum; de/ nostro saepe e/dunt: quod fartore/s, faciunt. fit po/l hoc, et pars specta/torum sciti/s pol haec vos me haud me/ntiri, %ibi sibus pugnae et vi/rtuti de prae/donibus praeda/m capere. 뭱at eca/stor nos rursu/m lepide referi/mus gratiam furi/bus nostris: @1 nam ipsi/ vident cum eorum a/ggerimus bona atque e/tiam ultro ipsi aggeru/nt ad nos. {&7Din&.} Me illi/s quidem haec verberat ve/rbis, nam ego hu/c bona mea dege/ssi. {&7Ast&.} Comme/mini, iam pol ego eu/mpse ad nos, si do/mi erit, mecum addu/cam. {&7Din&.} Heus, ma/ne dum, Astaphium, pri/us quam abis. {&7Ast&.} Qui/ revocat? {&7Din&.} Scies: re/spice huc. {&7Ast&.} Quis est? {&7Din&.} Vobi/s qui multa bo/na esse volt. {&7Ast&.} Dato, si e/sse vis. {&7Din&.} Fa/xo erunt. re/spice huc modo. {&7Ast&.} Oh, eni/cas me miseram, qui/squis es. {&7Din&.} Pe/ssuma, mane. {&7Ast&.} O/ptume, odio es. Di/niarchusne i/llic est? a/tque is est. {&7Din&.} Sa/lva sis. {&7Ast&.} E/t tu. {&7Din&.} Fer co/ntra manum et parite/r gradere. {&7Ast&.} Tuis se/rvio atque audiens sum i/mperiis. {&7Din&.} Quid agi/s? {&7Ast&.} Valeo et validu/m teneo. pe/regre quoniam a/dvenis, ce/na detur. {&7Din&.} Bene di/cis benigneque/ vocas, Asta/phium. {&7Ast&.} Amabo, sine me i/re, era quo iussi/t. {&7Din&.} Eas. sed qui/d ais? {&7Ast&.} Quid vis? {&7Din&.} Dic quo/ iter incepta/s; quis est quem arce/ssis? {&7Ast&.} Archili/nem @1 %obstetricem. {&7Din&.} Ma/la tu femina es, oles u/nde es disciplinam. manifesto mendaci, mala, teneo te. {&7Ast&.} Quid iam, amabo? {&7Din&.} Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse; nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix. sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator? {&7Ast&.} Nimis otiosum te arbitror hominem esse. {&7Din&.} Qui arbitrare? {&7Ast&.} Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas. {&7Din&.} Vos mihi dedistis otium. {&7Ast&.} Qui, amabo? {&7Din&.} Ego expedibo. rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis. si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. {&7Ast&.} An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege habere posse postulas, quin otiosus fias? {&7Din&.} Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris; nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit. {&7Ast&.} Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos. {&7Din&.} Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos. {&7Ast&.} Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes habituru's, qui/ arari solent, ad pueros ire meliust. hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani. {&7Din&.} Vtrosque pergnovi probe. {&7Ast&.} Em istoc pol tu otiosu's, @1 cum et illi/c et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis? {&7Din&.} Procaciores estis vos, sed illi/ periuriores; illis perit quidquid datur, neque ipsi/s apparet quicquam: vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis. postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae. {&7Ast&.} Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, et nostram et illorum vicem. {&7Din&.} Qui istuc? {&7Ast&.} Rationem dicam: quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus. {&7Din&.} O A/staphium, haud istoc modo solita es me ante appellare, sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam. {&7Ast&.} Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat. te dum vivebas noveram. {&7Din&.} An me mortuom arbitrare? {&7Ast&.} Qui potis [est], amabo, planius? qui antehac amator summus habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre. {&7Din&.} Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim: rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis. {&7Ast&.} Amator similest oppidi hostilis. {&7Din&.} Quo argumento [est]? {&7Ast&.} Quam primum expugnari potis [est], tam id optimum est amicae. {&7Din&.} Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator: certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus. [2{&7Ast&.} Si vivit. {&7Din&.}]2 Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis. {&7Ast&.} Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas? @1 [2i]2 intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis. {&7Din&.} In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes, facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto: eo dicta lingua dulcia datis, co/rde amara facitis. {&7Ast&.} [Amantes si qui non danunt, % non didici fabulari.] non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, sed isto/s qui cum geniis suis belligerant parcipromi. {&7Din&.} Mala es atque eadem quae soles inlecebra. {&7Ast&.} Vt exspectatus peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre. {D.} Quid tandem? {A.} Te unum ex omnibus amat. {D.} Euge, fundi et aedis, per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? {&7Ast&.} Quid vis? {&7Din&.} Estne intus nunc Phronesium? {&7Ast&.} Vtut aliis, tibi quidem intus. {&7Din&.} Valetne? {&7Ast&.} Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit. {&7Din&.} Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum [2hoc]2 perimus: si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira. {A.} Heia, haud itast res. {D.} Ain tu eam me amare? {A.} Immo unice unum. {D.} Peperisse audivi. {A.} Ah obsecro, tace, Diniarche. {D.} Quid iam? {&7Ast&.} Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat. @1 {&7Din&.} Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit? nam e/quidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi. {&7Ast&.} Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret. {&7Din&.} Tum pol isti e/st puero pater Babyloniensis miles, quoius nu/nc ista adventum expetit. {&7Ast&.} Immo ab eo ut nuntiatumst, iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror. {&7Din&.} Ibo igitur intro? {&7Ast&.} Quippini? tam audacter quam domum ad te; nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche. {&7Din&.} Quam mox te huc recipis? {&7Ast&.} Iam hic ero: propest, profecta quo sum. {&7Din&.} Redi ve/ro actutum. ego interim hic apud vos opperibor._ @@@@{1II.i}1 {&7Ast&.} Hahahae/, requievi, quia i/ntro abiit odiu/m meum. tande/m sola su/m. nunc quide/m meo arbitra/tu loqua/r libere/ quae volam e/t quae lube/bit. huic ho/mini amanti me/a era apud nos nae/niam dixit domi, nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium. verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere, magisque a/deo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius. dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus, iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst. actutum fortunae solent mutari, varia vitast: @1 nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur. si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est. piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum. [bonis e/sse oportet de/ntibus lena/m probam, adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui, male corde consultare, bene lingua loqui.] meretricem sentis similem e/sse condecet, que/mquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare. numquam amatoris meretricem oportet causam noscere, quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum. nec umquam erit probus qui/squam amator nisi qui rei inimicust suae. nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo; is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum. dum habeat, du/m amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat. aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis qui/ habent, det locum. [probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.] at no/s male agere praedicant viri solere secum, nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem? nam ecastor numquam satis dedit suae qui/squam amicae amator, neque pol nos satis accepimus neque umquam u/lla satis poposcit. nam quando sterilis est amator ab datis, @1 si negat se habere quod det, soli credimus, nec satis accipimus, satis cum quod det non habet: semper datores novos oportet quaerere, qui de thensauris integris demus danunt. velu/t hic agrestis est adulescens, qui hic habet, nimis po/l mortalis lepidus nimisque probus dator. [sed is clam patrem etiam hac nocte illac per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.] sed est huic unus servos violentissimus, qui ubi qua/mque nostrarum videt prope hasce ae/dis adgrediri, item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit; ita est agrestis. sed fores, quidquid e/st futurum, feriam. ecquis hui/c tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit? @@@@{1II.ii}1 {&7Trvcvlentvs&} Qui/s illic est qui tam proterve nostras aedis arietat? {&7Ast&.} Ego sum, respice ad me. {&7Trvc&.} Quid ego? nonne ego/ videor tibi? quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio? {&7Ast&.} Salve. {&7Trvc&.} Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo? aegrotare malim quam esse tua salute sanior. @1 sed volo sci/re, quid debetur hic tibi nostrae domi? {&7Ast&.} Comprime sis eiram. {&7Trvc&.} Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime, impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum. {&7Ast&.} Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram. nimis quidem hic truculentust. {&7Trvc&.} Pergin male loqui, mulier, mihi? {&7Ast&.} Quid tibi ego male dico/? {&7Trvc&.} Quia enim me truncum lentum nominas. nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram. {&7Ast&.} Rus merum hoc quidemst. {&7Trvc&.} Pudendumst vero clurinum pecus. advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam? [an eo bella es, quia accepisti a/rmillas aeneas?] {A.} Nunc places, cum mi inclementer dicis. {T.} Quid hoc quod te rogo? mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos? pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias. {&7Ast&.} Ne attigas me. {&7Trvc&.} Egon te tangam? i/ta me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem @1 cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari. rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri! sed quid a/pud nostras negoti, mulier, est aedis tibi? quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus? {&7Ast&.} Mulieres volo convenire vostras. {&7Trvc&.} Quas tu mulieres mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus? {&7Ast&.} Nullan istic mulier habitat? {&7Trvc&.} Rus, inquam, abierunt. abi. {&7Ast&.} Quid clamas, insane? {&7Trvc&.} Abire hinc ni properas grandi gradu, iam hercle ego isto/s fictos compositos crispos cincinnos tuos unguentatos usque ex cerebro exvellam. {&7Ast&.} Quanam gratia? {&7Trvc&.} Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes. {&7Ast&.} Erubui mecastor misera propter clamorem tuom. {&7Trvc&.} Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala. buccas rubrica, cre/ta omne corpus intinxti tibi. pessumae estis. {&7Ast&.} Qui/d est quod vobis pessumae haec male fecerint? {T.} Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. {A.} Quid id obsecrost quod scias? {&7Trvc&.} Erilis noster filius apud vos Strabax ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum. {&7Ast&.} Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam. @1 nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas; ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet. ego istunc non novi adulescentem vostrum. {&7Trvc&.} Veron serio? quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua i/stoc ad vos damni permensust viam? {&7Ast&.} Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont. {&7Trvc&.} Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit, ni/ ego vostra ero maiori facta denarravero. {&7Ast&.} Estne item violentus ut tu? {&7Trvc&.} Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae; ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem? iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni, neque istuc insegesti tergo coget examen mali._ {&7Ast&.} Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo. verum ego illu/m, quamquam violentust, spero inmutari pote @1 blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis; vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas. nunc ad eram revidebo. [2sed]2 eccum o/dium progreditur meum. tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium. @@@@{1II.iii}1 {&7Diniarchvs&} Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant, minus diu/ lavare quam haec lavat Phronesium. si proinde amentur, mulieres diu quam lavant, omnes amantes balneatores sient. {&7Ast&.} Non quis parumper durare opperirier? {&7Din&.} Quin hercle lassus iam sum durando miser: mihi quoque prae lassitudine opus est [2ut]2 lavem. sed obsecro hercle, Astaphium, [2i]2 intro ac nuntia me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit. {A.} Licet. {D.} Audin etiam? {A.} Quid vis? {D.} Di me perduint, qui te revocavi. non tibi dicebam 'i' modo? {&7Ast&.} Quidnam revocabas? improbu's nihilique homo: tute tibi mille passum peperisti moram._ {&7Din&.} Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit? nescio quem praestolata est; credo, militem. illum student iam; quasi volturii triduo prius prae/divinant, quo die esuri sient: illum inhiant omnes, illi est animus omnibus; me nemo magis respiciet, ubi is [est] huc venerit, @1 quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos. ut rem servare suave est! vae misero mihi, post factum flector, qui antepartum perdidi. verum nunc si qua mi obtigerit hereditas magna atque luculenta, nunc postquam scio dulce atque amarum quid sit ex pecunia, ita ego i/llam edepol servem itaque parce victitem, ut_nulla faxim cis dies paucos siet; ego isto/s, qui nunc me culpant, confutaverim. sed aestuosas sentio aperiri fores, quae obsorbent quidquid venit intra pessulos. @@@@{1II.iv}1 {&7Phronesivm&} Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea, quo intro ire metuas, mea voluptas? {&7Din&.} Ver vide, ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet. {&7Phron&.} Quid tam inficetu's, Lemno adveniens qui tuae non des amicae, Diniarche, savium? {&7Din&.} Vah, vapulo hercle ego nunc, atque adeo male. {&7Phron&.} Quo te avortisti? {&7Din&.} Salva sis, Phronesium. {&7Phron&.} Salve. hicine hodie cenas, salvos cum advenis? {&7Din&.} Promisi. {&7Phron&.} Vbi cenabis? {&7Din&.} Vbi tu iusseris. {&7Phron&.} Hic me lubente facies. {&7Din&.} Edepol me magis. nempe tu/ eris hodie mecum, mea Phronesium? {&7Phron&.} Velim, si fieri possit. {&7Din&.} Cedo soleas mihi, @1 properate, auferte mensam. {&7Phron&.} Amabo, sanun es? {&7Din&.} Non edepol bibere possum iam, ita animo malest. {&7Phron&.} Mane, aliquid fiet, ne/ abi. {&7Din&.} Ah, aspersisti aquam. iam rediit animus. deme soleas, cedo bibam. {&7Phron&.} Idem es mecastor qui soles. sed dic mihi, benene ambulatumst? {&7Din&.} Huc quidem hercle ad te bene, quia tui videndi copia est. {&7Phron&.} Complectere. {&7Din&.} Lubens. heia, hoc est melle dulci dulcius. hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae. {&7Phron&.} Dan savium? {&7Din&.} Immo vel decem. {&7Phron&.} Em istoc pauper es: [2semper]2 plus pollicere quam ego abs te postulo. {&7Din&.} Vtinam a principio rei/ item parsisses meae ut nunc reparcis saviis. {&7Phron&.} Si quid tibi compendi facere possim, factum edepol velim. {&7Din&.} Iam lauta es? {&7Phron&.} Iam pol mihi quidem atque oculis meis. num tibi sordere videor? {&7Din&.} Non pol mihi quidem; verum tempestas, memini, quondam [2etiam]2 fuit, cum inter nos sordebamus alter de altero. sed quid ego facinus audivi adveniens tuom, quod tu hic me absente novi negoti gesseris? {&7Phron&.} Quid id est? {&7Din&.} Primumdum, cum tu es aucta liberis cumque bene provenisti salva, gaudeo. {&7Phron&.} Concedite hinc vos intro atque operite ostium. @1 tu nunc superstes solus sermoni meo es. tibi mea consilia summa semper credidi. equidem neque peperi puerum neque praegnas fui; verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego. {&7Din&.} Quem propter, o mea vita? {&7Phron&.} Propter militem Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi me habebat anno, dum hic fuit. {&7Din&.} Ego senseram. sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit? {&7Phron&.} Vt esset aliquis laqueus et redimiculum, reversionem ut ad me faceret denuo. nunc huc remisit nuper ad me epistulam, sese experturum quanti sese penderem: si quod peperissem id [2non]2 necarem ac tollerem, bona sua med habiturum omnia [esse]. {&7Din&.} Ausculto lubens. quid denique agitis? {&7Phron&.} Mater ancillas iubet, quoniam iam decimus mensis adventat prope, aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere puerum aut puellam, qui supponatur mihi. quid multa verba faciam? tonstricem Suram novisti nostram, quae mercedem sese habet?% {&7Din&.} Novi. {&7Phron&.} Haec ut opera circumit, per familias, puerum vestigat; clanculum ad me detulit, datum sibi esse dixit. {&7Din&.} O mercis malae. eum nu/nc non illa peperit, quae peperit prior, sed tu posterior. {&7Phron&.} Ordine omnem rem tenes. nunc ut praemisit nuntium miles mihi, @1 non multo post hic aderit. {&7Din&.} Nunc tu te interim quasi pro puerpera hic procuras? {&7Phron&.} Quippini, ubi sine labore res geri pulcre potest? ad suom quemque aequom est quaestum e/sse callidum. {&7Din&.} Quid me futurum est, quando miles venerit? relictusne abs te vivam? {&7Phron&.} Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem: post id ego [totum] tecum, mea voluptas, usque ero assiduo. {&7Din&.} Immo hercle vero accubuo mavelim. {&7Phron&.} [quin] Dis hodie sacruficare pro puero volo, quinto die quod fieri oportet. {&7Din&.} Censeo. {&7Phron&.} Non audes aliquid mihi dare munusculum? {&7Din&.} Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea, ubi quippiam me poscis. {&7Phron&.} At ego, ubi abstuli. {&7Din&.} Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum. {&7Phron&.} Sic facito. {&7Din&.} Quidquid attulerit, boni consulas. {&7Phron&.} Ecastor munus te curaturum scio, ut cuius me no/n paeniteat mittatur mihi. {&7Din&.} Num quippiam aliud me vis? {&7Phron&.} Vt quando otium tibi sit ad me revisas, [2et]2 valeas._{&7Din&.} Vale. pro di immortales, non amantis mulieris, sed sociae u/nanimantis, fidentis fuit officium facere quod modo haec fecit mihi, suppositionem pueri quae mihi credidit, germanae quod sorori non credit soror. @1 ostendit sese iam mihi medullitus: scio mi i/nfidelem numquam, dum vivat, fore. egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim? me potius non amabo quam huic desit amor. ego isti/ non munus mittam? iam % modo ex hoc loco iubebo ad istam quinque deferri minas, praeterea obsonari [2una]2 dumtaxat mina. multo illi potius bene erit quae bene volt mihi, quam mihi, qui mihimet omnia facio mala._ @@@@{1II.v}1 {&7Phronesivm&} Puero i/sti date mammam. u/t miserae matre/s sollicitaeque e/x animo sumus cru/ciamurque! edepo/l commentum ma/le, cumque eam rem in co/rde agito, nimio/_minus perhibemu/r malae quam sumus i/ngenio. ego/ prima de/ me, domo/ docta, di/co. ƭquanta e/st cura in animo, quantum corde capio dolorem_dolus ne occidat morte pueri: mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae; quae ausa hunc sum, tantundem dolum [2nunc]2 adgrediar. lucri causa avara probrum sum exsecuta, alienos dolores mihi supposivi; [2sed]2 nullam rem oportet dolose adgrediri, @1 nisi astu totam accurateque exsequare. vosmet iam videtis, ut ornata incedo: puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo. ma/le quod mulier fa/cere incepit, ni/si [2id]2 efficere pe/rpetrat, id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast; bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit. nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt, nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene: mulieri nimio male facere levius onus est quam bene. ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio: eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo. is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem. date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam. hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium, face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam. soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis. ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria. date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim. @@@@{1II.vi}1 {&7Stratophanes&} Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem: manibus duella praedicare soleo, haud in sermonibus. scio ego multos memoravisse milites mendacium: @1 et Homeronida et postilla mille memorari pote, qui et convicti et condemnati falsis de pugnis sient. non laudandust cui plus credit qui audit quam [2ille]2 qui videt: [non placet quem illi plus laudant qui audiunt, quam qui vident.] pluris est oculatus testis unus quam auriti decem; qui audiunt audita dicunt, qui vident plane sciunt. non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant, neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi. strenui nimio plus prosunt populo quam arguti et cati: facile sibi facunditatem virtus argutam invenit, sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica, quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest. nunc ad amicam decimo mense post Athenas Atticas viso, quam gravidam hic reliqui meo compressu, quid ea agat. {&7Phron&.} Vide quis loquitur tam propinque. {&7Astaphivm&} Miles, mea Phronesium, tibi adest Stratophanes. nunc tibi opust, aegram ut te adsimules. {&7Ph&.} Tace. cui/ adhuc ego tam mala eram monetrix, me maleficio vinceres? {&7St&.} Peperit mulier, ut ego opinor. {A.} Vin adeam ad hominem? {&7Ph&.} Volo. @1 {S.} Euge, Astaphium eccam it mi advorsum. {A.} Salve ecastor, Stratophanes. [venire] salvom [2te]2_{&7Strat&.} Scio. sed peperitne, o/psecro, Phronesium? {&7Ast&.} Peperit puerum nimium lepidum. {&7Strat&.} Ehem, ecquid mei similest? {&7Ast&.} Rogas? quin ubi/ natust machaeram et clupeum poscebat sibi? {&7Strat&.} Meus est, scio iam de argumentis. {&7Ast&.} Nimium tui/ similest. {&7Strat&.} Papae, iam magnust? iamne iit ad legionem? ecquae spolia rettulit? {&7Ast&.} Heia, nudius quintus natus ille quidem est. {&7Strat&.} Quid postea? inter tot dies quidem hercle iam aliquid actum oportuit. quid illi ex utero exitiost prius quam poterat ire in proelium? {&7Ast&.} Consequere atque illam saluta et gratulare illi. {&7Strat&.} Sequor. {&7Phron&.} Vbi illa, o/bsecro, est quae me hic reliquit, eapse abiit? ubist? {A.} Adsum, adduco tibi exoptatum Stratophanem. {&7Ph&.} Vbi is est, obsecro? {&7Strat&.} Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam. quom tu recte provenisti quomque es aucta liberis, gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus. {&7Phron&.} Salve, qui me interfecisti paene vita et lumine quique mihi magni doloris per voluptatem tuam condidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum. {&7Strat&.} Heia, haud ab re, mea voluptas, tibi istic obvenit labos: filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas. {&7Phron&.} Multo ecastor magis oppletis tritici o/pust granariis, ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames. @1 {&7Strat&.} Habe bonum animum. {&7Phron&.} Savium pete hinc sis. ah, nequeo caput tollere, ita dolet itaque ego % medulo, neque etiam queo pedibus mea sponte ambulare. {&7Strat&.} Si hercle me ex medio mari savium petere tuom iubeas, petere hau pigeat [me], mel meum. id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium, me te amare. adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas, is te dono. adduce hoc tu istas. sed istae reginae domi suae fuerunt ambae, earum patriam ego excidi manu. his te dono. {&7Phron&.} Paenitetne te quot ancillas alam, quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum? {&7St&.} Hoc quidem hercle/st ingratum donum. cedo tu mi istam purpuram. mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi. tene tibi. {&7Phron&.} Hocine mi ob labores tantos tantillum dari? {&7Strat&.} Perii hercle [2ego]2 miser. iam [2mi]2 auro contra constat filius: %etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea. {&7Phron&.} Accipe hoc, [2Astaphium,]2 abduce hasce hinc e conspectu Suras. {S.} Ecquid amas me? {&7Ph&.} Nihil ecastor, neque meres. {S.} Nilne huic sat est? @1 ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi. vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego; verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis me/, voluptas mea, quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero. quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est? quis [2hic]2 homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis. @@@@{1II.vii}1 {&7Cyamvs&} Ite i/te hac simu/l, mulieri/ damnige/ruli, fora/s egero/nes, bono/rum exago/gae. satin, si/ quis amat, nequit qui/n nihili sit atque i/mprobis se artibus e/xpoliat? nam ho/c qui scia/m, ne quis i/d quaerat e/x me, domist qui facit improba facta amator, qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit [2ne]2 apud nos [2non]2 mundissimum sit; puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur $E)/CW&. qua/ndoquidem ipsus pe/rditum se it, se/creto hercle equidem e/um adiutabo, ne/que mea quidem o/pera umquam hilo mi/nus propere quam po/te peribit. na/m iam de hoc obso/nio de mi/na deminui una/ modo @1 qui/nque nummos: mi/hi detraxi pa/rtem Hercula/neam. nam hoc adsimile est quasi de fluvio qui/ aquam derivat sibi: nisi derivetur, tamen omnis ea aqua a/beat in mare; nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia. haec cu/m video fieri/, suffuror su/ppilo, de prae/da praedam ca/pio. meretri/cem ego item esse reo/r, mare ut est: quod de/s devora/t [2nec dat]2i/s umquam abu/ndat. hoc sa/ltem: [2rem]2 se/rvat nec u/lli ubi sit appa/ret: de/s quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici. velut hae/c meretrix meum eru/m miserum sua bla/nditia [2paene]2 i/ntulit in paupe/riem: priva/bit boni/s, luce, hono/re atque ami/cis. a/ttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui. pallida est, ut peperit puerum. a/dloquar quasi nesciam. iubeo vos salvere. {&7Phron&.} Noster Cyame, quid agis? ut vales? {&7Cyam&.} Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero. erus meu/s, ocellus tuos, a/d te ferre me haec iussit tibi dona quae vides i/llos ferre, et has quinque argenti minas. {&7Phron&.} Pol hau/d perit quod illum ta/ntum amo. {&7Cyam&.} Iu/ssit ora/re, ut haec gra/ta habere/s tibi. {&7Ph&.} Grata a/cceptaque ecasto/r habeo. iube [2va/sa]2 auferri intro, i Cyame. {&7Ast&.} E/cquid audi/tis, haec quae/ iam [2Cyamo]2 i/mperat? @1 {&7Cyam&.} Va/sa nolo au/ferant: de/siccari/ iube. {A.} I/mpudens meca/stor, Cyame, es. {C.} E/gone? {A.} Tu. {C.} Bona/ fide? tune ais me i/mpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti? {&7Phron&.} Di/c, amabo/ te, ubi est Di/niarchu/s? {&7Cyam&.} Domi. {&7Phron&.} Di/c ob haec do/na, quae ad me/ [2hodie]2 mi/serit, me i/llum amare plurimum o/mnium hominum merito, me/que honorem i/lli habere o/mnium ma/xumum, a/tque ut huc ve/niat [2ad me]2 o/bsecrare. {&7Cyam&.} I/licet. se/d quisnam illic homo/st, qui ipsus se co/mest, tristis, oculi/s malis? a/nimo hercle homost suo miser, qui/squis est. {&7Phron&.} Dignu/st mecastor. ne/quam est. non nosti, o/bsecro, militem, hic apud me [2qui/]2 erat? huius pater pueri illic est. u/sque abegi, a/spuli, iu/ssi abi[2ret; tamen]2 ma/nsit: ausculta/t, observat qua/m rem agam. {C.} Novi ho/minem nihili. i/llicinest? {&7Phron&.} I/llic est. {&7Cyam&.} Me i/ntuetu/r gemens; traxit ex intimo ventre suspiritum. hoc vide, dentibus frendit, icit femur; num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat? {S.} Nunc e/go meos animos vi/olentos meamque i/ram ex pectore ia/m promam. ܭloquere: u/nde es? cuius es? cu/r ausu's mi incle/menter dice/re? {C.} Lubitumst. @1 {&7Strat&.} Istu/cine mihi respo/ndes? {&7Cyam&.} Hoc. non e/go te flocci fa/cio. {S.} Quid tu/? cur ausa es a/lium te dice/re amare hominem? {&7Ph&.} Lu/bitumst. {&7Strat&.} Ain ta/ndem? istuc primum e/xperiar. tun ta/ntilli doni/ causa, ᭶holerum a/tque escarum et po/scarum, moechu/m malacum, cinci/nnatum, umbra/ticulum, tympa/notribam ama/s, hominem non nauci? {C.} Quae hae/c res? meone [ero tu], i/mprobe tu, male di/cere [2ero]2 aude/s, fons viti et peiu/ri? {S.} Verbum u/num adde istoc: iam he/rcle ego te hic hac o/ffatim confi/ciam. {C.} Tange/ modo, ia/m ego [2te]2 hic agnum faciam e/t medium distru/ncabo. si tu i/n legione be/llator clues, a/t ego in culina clu/eo. {&7Ph&.} Si aequo/m facias, adve/ntores meos [2no/n]2 incuses, quo/rum mihi do/na accepta et gra/ta habeo, tuaque i/ngrata, quae abs te a/ccepi. {S.} Tum po/l ego et donis pri/vatus sum et pe/rii. {&7Ph&.} Plane istu/c est. {&7Cyam&.} Qui/d nunc ergo hic o/diosu's, confessus omnino reus? {S.} Pe/rii hercle hodie, ni/si hunc a te abigo. {C.} A/ccede huc modo, adi hu/c modo. {S.} E/tiam, scelus viri/, minitare? que/m ego [offatim iam] iam iam co/ncipilabo. qui/d tibi huc ventio est? qui/d tibi hanc a/ditio est? quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam? emoriere ocius, ni manu viceris. {&7Cyam&.} Quid, manu vicerim? {&7Strat&.} Fac quod iussi, mane. iam e/go te hic offati/m conficiam, [2si/c]2 occidi te o/ptumum est. {&7Cyam&.} Ca/ptiost: ista/m machaeram lo/ngiorem habes quam hae/c est. se/d verum [2me]2 sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum, @1 adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim. sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?_ @@@@{1II.viii}1 {&7Phron&.} Datin so/leas? atque me intro actutum ducite, nam mihi de vento miserae condoluit caput._ {&7Strat&.} Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent, quibus te/ donavi? iamne abiisti? em sic datur. quo pacto excludi, quaeso, potui planius, quam exclusus nunc sum? pu/lcre ludificor. sine. quantillo mi opere nunc persuaderi potest, ut ego his suffringam talos totis aedibus. num quippiam tam immutat mores mulierum? postquam filiolum peperit, animos sustulit. nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto intro ire in aedis. at ego nolo, non eo. ego faxo dicat me in diebus pauculis crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est._ @@@@{1III.i}1 {&7Strabax&} Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, ut bubus glandem prandio depromerem. post illoc quam veni, advenit, si dis placet, ad villam argentum meo qui debebat patri, qui ovis Tarenti/nas erat mercatus de patre. quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, quid eum velit * homo cruminam sibi de collo detrahit, minas viginti mihi dat. accipio libens, @1 condo in cruminam. ille abit. ego propere minas ovis i/n crumina ha/c in urbem detuli. fui/t edepol Mars meo periratus patri, nam oves illius hau longe absunt a lupis. nunc ego istos mundulos urbanos amasios hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras. eradicarest certum cumprimis patrem, post id locorum matrem. nunc hoc deferam argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam. tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium? {&7Astaphivm&} Quid istu/c? alienun es, amabo, mi Strabax, qui non extemplo [2intro]2 ieris? {&7Strab&.} Anne oportuit? {&7Ast&.} Ita te quidem, qui es familiaris. {&7Strab&.} Ibitur, ne me morari censeas._{&7Ast&.} Lepide facis. @@@@{1III.ii}1 {&7Trvcvlentvs&} Mirum videtur, rure erilem filium Strabacem non rediisse; nisi si clanculum conlapsus est hic in corruptelam suam. {&7Ast&.} Iam pol illic inclamabit me si aspexerit. {&7Trvc&.} Nimio minus sae/vos iam sum, Astaphium, quam fui, iam non [2ego]2 sum truculentus, noli metuere. {&7Ast&.} Quid vis? qui[2d metuam]2? tuam expecto truculentiam. @1 {&7Trvc&.} Dic impera mihi quid libet quo vis modo. novos o/mnis mores habeo, veteres perdidi. vel amare possum vel iam scortum ducere. {&7Ast&.} Lepide mecastor nuntias. sed dic mihi, haben_{&7Trvc&.} Marsipum te fortasse dicere? {&7Ast&.} Intellexisti lepide quid ego dicerem. {&7Strat&.} Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo, dicax sum factus. iam sum caullator probus. {&7Ast&.} Quid id est, amabo? i/staec ridicularia, cavilla/tiones, vis opinor dicere? {&7Strat&.} Istud pauxillum differt a cavillibus. {&7Ast&.} Sequere intro [me], amabo, mea voluptas. {&7Strat&.} Tene hoc tibi: rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies. {&7Ast&.} Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam? quin tu arrabonem dicis? {&7Strat&.} 'A' facio lucri, ut Praenestinis conia est ciconia. {&7Ast&.} Sequere, obsecro. {&7Strat&.} Strabacem hic opperiar modo, si rure veniat. {&7Ast&.} Is quidem hic a/pud nos est Strabax, modo rure venit. {&7Strat&.} Priusne quam ad matrem suam? eu edepol hominem nihili. {&7Ast&.} Iamne autem ut soles? {&7Strat&.} Iamne nihil dico? {&7Ast&.} I intro, amabo, cedo manum. {&7Strat&.} Tene. in tabernam ducor devorsoriam, ubi male accipiar mea mihi pecunia._ @1 @@@@{1IV.i}1 {&7Diniarchvs&} Ne/que gnatust neque progignetur neque potest reperirier cui/ ego nunc [2aut]2 dictum aut factum melius quam Veneri velim. di magni, * ut ego laetus sum et laetitia differor. ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia: mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium; quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi, militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo. mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit. salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim. nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat. quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario% @@@@{1IV.ii}1 {&7Astaphivm&} Lepide e/fficiam meum ego o/fficium: vide intu/s modo ut tu tuom item e/fficias. ama, i/d quod dece/t, rem tuam: i/stum exina/ni. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei % secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. ego hi/c interi/m restita/ns praeside/bo, isti/c dum sic fa/ciat domum ad te exago/gam; @1 nec que/mquam interim i/stoc ad vo/s, qui sit o/dio, intro/ mittam: tu/ perge, ut lu/bet, ludo in i/stoc. {&7Din&.} Quis i/stest, Astaphium, i/ndica, qui pe/rit? {&7Ast&.} Amabo, hici/n tu eras? {&7Din&.} Mole/stusne su/m? {&7Ast&.} Nunc magi/s quam fui/sti, nam si quid nobis usust nobis molestus% sed o/bsecro, da mi o/peram, ut narrem quae/ volo. {&7Din&.} Na/m quid est? nu/m mea re/fert? {&7Ast&.} Non mu/ssito. intu/s bolos quo/s dat! {&7Din&.} Qui/d? amator novos qui/spiam? {&7Ast&.} I/ntegrum et ple/num adorta/st thensauru/m. {&7Din&.} Quis est? {&7Ast&.} E/loquar, sed tu/ taceto. no/stin tu hunc Straba/cem? {&7Din&.} Quidni? {&7Ast&.} So/lus summam [2nu/nc]2 habet hic a/pud nos, nunc is est fu/ndus nobis. animo/ bono male [2rem]2 gerit. {&7Din&.} Perit hercle, ego idem * bona pe/rdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis. {&7Ast&.} Stu/ltus es, qui facta infecta facere verbis postules. Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio. {&7Din&.} Non ego nunc intro ad vos mittar? {&7Ast&.} Quidum quam miles magis? {&7Din&.} Quia enim plus dedi. {&7Ast&.} Plus enim es i/ntro missus, quom dabas: sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier. litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. {&7Din&.} Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem. {&7Ast&.} Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere? @1 volt [interim] illa itidem commentari. {D.} Quid? {A.} Rem accipere identidem. {&7Din&.} Dedi equidem hodie: [2iussi]2 ei quinque argenti deferri minas, praeterea una mi/na obsonatum. {&7Ast&.} Idem istuc delatum scio. de eo nunc bene sunt tua virtute. {&7Din&.} Ei, meane [ut] inimici mei bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pa/tiar mavelim. {&7Ast&.} %Stultus quid est aperire. {&7Din&.} Quid iam? {&7Ast&.} Quia pol mavelim mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. {&7Din&.} Non [2mei]2 licet obsoni me participem fieri? {&7Ast&.} Si volebas participari, auferres dimidium domum. na/m item ut Acherunti hic [2apud nos]2 ratio accepti scribitur: intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. bene vale. {D.} Resiste. {A.} Omitte. {D.} A, mitte intro. {A.} Ad te quidem. {&7Din&.} Immo istoc ad vos [2volo]2 ire. {&7Ast&.} Non potest, nimium petis. {&7Din&.} Experiri [sine]_{&7Ast&.} Immo opperire. vis est experirier. {&7Din&.} Dic me adesse. {&7Ast&.} Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis. {D.} Redin an non redis? {A.} Vocat me quae in me potest plus quam potes. {D.} Vno verbo_{A.} Eloquere. {D.} Mittin me intro? {A.} Mendax es, abi. unum aiebas, tria iam dixti verba, atque [2ea]2 mendacia._ @1 {&7Din&.} Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri? iam hercle ego/ tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; iam hercle apud no/vos omnis magistra/tus faxo erit nomen tuom, post id e/go te manum ini/ciam quadrupuli, venefica, suppostrix puerum. e/go edepol iam tua probra aperibo omnia. nihil me [2prohibet,]2 perdidi omne quod fuit: fio impudens, nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier? conceptis me non facturum verbis iurem, si velit. nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet. de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit. sed quid hoc e/st? pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem hu/ius, alteram ancillam suam. pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia. @@@@{1IV.iii}1 {&7Callicles&} Egon tibi male di/cam tibique aut male velim? ut animus meust, propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo. rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul; @1 commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio; hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini. quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros. {&7Ancilla&} Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia. {&7Call&.} At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini. {&7Din&.} Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, nisi quia timeo tamen, egomet [2quia]2 quod peccavi scio. {&7Call&.} Omnium primum diversae state_em sic, istuc volo; neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu. {&7Anc&.} Quid loquar? {&7Call&.} Quid puero factumst, mea quem peperit filia, meo nepote? capita rerum [2ede]2 expedite. {&7Anc&.} Istae dedi. {&7Call&.} Iam tace. accepistin puerum tu/ ab hac? {&7Tonstrix&} Accepi. {&7Call&.} Tace. nil moror praeterea. satis es fassa. {&7Ton&.} Infitias non eo. {&7Call&.} Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. conveniunt adhuc utriusque verba. {&7Din&.} Vae misero mihi, mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. {C.} Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? {&7Anc&.} Era maior mea. [{&7Call&.} Quid tu, cur eum accepisti? {&7Ton&.} Era med oravit minor, puer ut [2sibi]2 ferretur eaque ut celarentur omnia.] @1 {C.} Loquere tu. quid eo fecisti puero? {T.} Ad meam eram detuli. {&7Call&.} Quid eo puero tua era fecit? {&7Ton&.} Erae meae extemplo dedit. {C.} Quoi, malum, erae? {A.} Duae sunt istae. {C.} Cave tu nisi quod te rogo. ex te exquiro. {&7Ton&.} Mater, inquam, filiae dono dedit. {C.} Plus quam dudum [inqua] loquere. {T.} Plus tu rogitas. {C.} Responde ocius: quid illa cui donatus [2puer]2 est? {T.} Supposivit. {C.} Cui? {T.} Sibi. {&7Call&.} Pro filiolon? {T.} Pro filiolo. {C.} Di, obsecro vostram fidem, ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit: haec labore alieno puerum peperit sine doloribus. puer quidem beatust: matres dua/s habet et avias duas: iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre. {&7Anc&.} Magis pol haec malitia pertine/t ad viros quam ad mulieres: vir illam, non mulier praegnatem fecit. {&7Call&.} Idem ego istuc scio. tu bona ei custos fuisti. {&7Anc&.} Plus potest qui plus valet. vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit. {&7Call&.} Et tibi quidem hercle i/dem attulit magnum malum. {&7Anc&.} Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego. {&7Call&.} Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres. {&7Anc&.} Tacui adhuc: nunc [2non]2 tacebo, quando adest nec se indicat. {&7Din&.} Lapideus sum, commovere me miser non audeo. res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia. @1 meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer. {&7Call&.} Loquere, filiam meam quis integram stupraverit. {&7Anc&.} Video ego te/, propter male facta qui es patronus parieti. {&7Din&.} Neque vivos neque mortuos sum, ne[2que]2 quid nunc faciam scio, neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo. {&7Call&.} Dicin an non? {&7Anc&.} Diniarchus, quoi illam prius desponderas. {C.} Vbi is homost quem dicis? {D.} Adsum, Callicles. per tua obsecro genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim. {&7Call&.} Non placet [2qui]2 in mutum culpam confert, [2qui non]2 quit loqui. nam vinum si fabulari possit, se defenderet. non vinum [2viris]2 moderari, sed viri vino solent, qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust. {&7Din&.} Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam. ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem. {&7Anc&.} Callicles, vide in quae/stione ne facias iniuriam: reus solutus causam dicit, testis vinctos attines. {&7Call&.} Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum. eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat. eamus tu in ius. {&7Din&.} Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi. verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles. @1 {&7Call&.} Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego. nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi. nunc habeas ut nactu's. verum hoc ego te multabo bolo: sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia. {&7Din&.} Bene agis mecum. {&7Call&.} Filium istinc tuom te meliust repetere. ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus. ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo, dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo._ {&7Din&.} At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat; nihil est, na/m eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam. sed nimium pol opportune e/ccam eapse egreditur foras. ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum. @@@@{1IV.iv}1 {&7Phronesivm&} Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam; si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium. nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male. ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium. ubi id audivi, qua/m [2ego propere potui egressa huc sum foras. {&7Din&.} Lubet adire]2 quam penes est mea omnis res et liberi. {&7Phron&.} Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis. {&7Din&.} Mulier, ad [2te]2 sum profectus. {&7Ph&.} Quid agitur, voluptas mea? {&7Din&.} Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago. {&7Phron&.} Scio mecastor quid velis e/t quid postules et quid petas: @1 me videre vis, [et me] te a me ire postulas, puerum petis. {&7Din&.} Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit. {&7Phron&.} Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi ia/m animum tuom et [2me]2 quasi pro derelicta: scio, abituru's. sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili [2uni]2 umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud [2iam]2 perfugium [2ele]2gerit. {&7Din&.} Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar. nunc puerum redde. {&7Phron&.} Immo amabo ut hos dies aliquos sinas eum esse apud me. {&7Din&.} Minime. {&7Phron&.} Amabo. {&7Din&.} Quid opus [2est]2? {&7Phron&.} In rem meam [2est]2. triduom hoc saltem, dum a/liquo miles circumducitur, sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit; si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam efflaverit. {&7Din&.} Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus; nunc puero utere et procura, quando quor cures habes. {&7Ph&.} Multum amo te o/b istam rem mecastor. ubi domi metues malum, fugito huc ad me: saltem amicus mi esto % manubinarius. {D.} Bene vale, Phronesium. {&7Ph&.} [2An non et]2iam tuom oculum vocas? {&7Din&.} Id quoque interim % futatim nomen commemorabitur. numquid vis? {&7Ph&.} Fac valeas. {D.} Operae ubi mi erit, ad te venero._ @1 {&7Phron&.} Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem [2sunt]2 opes. propter hunc spes etiamst hodie % tantum iri militem; que/m ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. quae cum multum abstulimus, hau multum [2eius]2 apparet quod datum est: ita sunt gloriae meretricum. {&7Astaphivm&} A/ha tace. {Phron.} Quid est, obsecro? {A.} [2Pater]2 adest pueri. {&7Ph&.} Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. {A.} [2Ipsus est]2. {&7Ph&.} Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. {A.} Rectam tenet. {&7Phron&.} Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis. @@@@{1V.i}1 {&7Stratophanes&} Ego minam auri fero supplicium % damnis ad amicam meam: ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper. sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. quid hic vos agitis? {&7Ph&.} Ne me appella [2quaeso]2. {S.} [2Aha]2 nimium saeviter. {&7Ph&.} Potine ut mihi molestus ne sis? {&7St&.} Ecquid, Astaphium, litiumst? {A.} Merito ecastor tibi succenset. {&7Ph&.} Egon, atque isti etiam parum male volo. {&7Strat&.} Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius, supplicium ad te hanc mi/nam fero auri. si minus cre/dis, respice. {&7Phron&.} Manus vetat prius qua/m penes sese habeat quicquam credere. puero opust cibo, opus est matri autem, [2opus est]2 quae puerum lavit, @1 opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, o/pust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo [2opust]2, opus est farina, porro opus est totum diem: numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; non enim po/ssunt militares pueri % etauio exducier. {&7Strat&.} Respice ergo, a/ccipe hoc, qui i/stuc efficias opus. {&7Phron&.} Cedo, quamquam parum est. {&7Strat&.} Addam etiam unam minam istuc post. {&7Phron&.} Parumst. {&7Strat&.} Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium. {&7Ph&.} Mitte me, inquam, odiosu's. {&7St&.} Nil fit, non amor, teritur dies. plus decem pondo % moris pauxillisper perdidi. {&7Phron&.} Accipe hoc atque auferto intro. {&7Strabax&} Vbi mea amicast gentium? neque ruri neque hic o/peris quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui. sed eccam video. heu/s amica, quid agis? [mille]. {&7Strat&.} Quis illic [2est]2 homo? {&7Phron&.} Que/m ego ecastor mage amo quam te. * {&7Strat&.} Quam me? quo modo? {&7Phron&.} Hoc modo, ut molestus ne sis. {&7Strat&.} Iam[2ne]2 abis, postquam aurum habes? {&7Phron&.} Condidi intro quod dedisti. {&7Strab&.} Ades, amica, te adloquor. {&7Phron&.} At ego ad te ibam, mea delicia. {&7Strab&.} Hercle vero serio, @1 quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo; nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo. {&7Ph&.} Vin te amplectar, savium dem? {&7Strab&.} Quidvis face [2qui]2 gaudeam. {&7Strat&.} Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum, nisi si te mea manu % ui in machaera et hunc vis mori. {&7Phron&.} Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; auro, hau ferro deterrere potes, [2hunc]2 ne/ amem, Stratophanes. {&7Strat&.} Qui, malum, bella aut faceta es, quae/ ames hominem isti modi? {&7Ph&.} Venitne in me/ntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. {&7Strat&.} Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? {&7Ph&.} Quamquam hic squalet, quam[2quam]2 hic horret, scitus [2et]2 bellust mihi. {&7Strat&.} Dedin ego aurum_{&7Phron&.} Mihi? dedisti filio cibaria. nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina. {&7Strab&.} Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum. {&7Strat&.} Quid isti debes? {&7Phron&.} Tria. {&7Strat&.} Quae tria nam? {&7Phron&.} Vnguenta, noctem, savium. {&7Strat&.} Par pari respondet. verum nunc saltem, [2et]2si [2istunc]2 amas, dan tu mihi de tuis deliciis % sum quicquid pauxillulum? {&7Phron&.} Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri% @1 %capas dicit auaui consultam istuc mihi homo% cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei. {&7Strab&.} Volgo ad se omnis intromittit. {&7Strat&.} Abstine istac tu manum. {&7Strab&.} Iam hercle cum magno [2malo]2 tu vapula vir strenuos. {&7Strat&.} Dedi ego huic aurum. {&7Strab&.} A/t ego argentum. {&7Strat&.} %eat apale puram. {&7Strab&.} At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo. meliust te minis certare mecum quam minaciis. {&7Phron&.} Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro. {&7Ast&.} Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. {&7Strat&.} Age prior prompta aliquid. {&7Strab&.} Immo tu prior perde et peri. {&7Strat&.} Em tibi talentum argenti. %Philippices est, tene tibi. {&7Phron&.} Tanto melior, noster esto_sed de vostro vivito. {&7Strat&.} Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times? {&7Strab&.} Tu peregrinu's, hic [2ego]2 habito: non cum zona ego ambulo: pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero. quid dedi! ut discinxi hominem. {&7Strab&.} Immo ego vero, qui dedi. {&7Phron&.} I intro, amabo, i, tu/ eris mecum; [2tum]2 tu eris mecum quidem. {&7Strat&.} Quid tu? quid ais? cum hocin [2eris]2? ego [2ero]2 posterior, [2qui]2 dedi? {&7Phron&.} Tu dedisti iam, [2hic]2 daturust: ictuc habeo, hoc expeto. @1 verum utrique mos geratur amborum ex sententia. {&7Strat&.} Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur. {&7Strab&.} Meum quidem te lectum certe o/ccupare non sinam. {&7Phron&.} Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia, meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram: %romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam. Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula. spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite. @1 @@@@{1VIDVLARIA}1 @@@@{1PROLOGVS}1 * hanc rem v%1e%1t%1e%1re%1 nomine * g * e%1s%1t%1i%1t%1i%1t%1 p%1ot%1e%1nt%1i%1am%1 i%1ni%1mi%1[2co]2r%1um%1 s%1%146%146t%1i%1si%1t%1i%1o%1 laudatu%1s%1 i%1a%146%146s * gr%1a%1[2ti]2as %146%146i%1us sc%1 * g * f%1 * n%1r%1o%1 @1 Sc[2h]2e%1di%1a * u%1o%1 * g[2r]2ae%146%146%146%146c * [2p]2oeta ha[2nc]2 noster f[2ecit]2 V[2idularia]2m. i%1squ%146%146t%1%146r%1%146o%1%146%146%146ci%1u%1n%1t%1m%1 e%1go%1 fa%1[2x]2o s[2cibi]2t%1i%1s. p%1r%1i%1us noscit%1e%1 [2alia: sane]2 sc%1i%1t%1is, i%1psu%1s%1 [2e]2s%1[2t]2; cre%1d%1o argume%1ntum v%1elle%1 vo%1s%1 [2pern]2o%1s[2cer]2e%1; i%1n%1t%1[2elle]2g[2etis poti]2u%1s%1 q[2uid a]2g%1[2an]2t%1 q%1[2ua]2n%1d[2o a]2gent. a%1 * uos%1 i%1n%1 loco mo%1nitum%146%146p%1e%1t%1ro d%1i%1%146%146%146%146q%1 * s%1%146c%1o%1m%1m%1o%1diu%1%146%146%146t%1as%1%146 i%1na%1 * b%1 m%1e%1a%1m%1 magis qu * a%1b%1e%1o%1%146%146%146%146o%1r%1tis nu%1nciam%1 uo%1s ill * e%1%146%146n%1o%1x%1 p%1r%1o%1 h%1o%1c%1 * * s%1%146%146s%1%146u%1s%1 * Hominem, semel quem u/surpavit servitus * * * @@@@{1[2NICODEMVS adulescens GORGINES senex]2}1 㮠̦{&7Nic&.} E/iusdem Bacchae fecerunt nostram navem Pentheum. 㮠̦inopiam, luctum, maerorem, paupertatem, algum, famem. @1 㮠̦{&7Gorg&.} Paupera haec res est. 讠haec myrtus Veneris est. @@@@{1[2DINIA senex NICODEMVS adulescens]2}1 e%1st%1 quo * n%1e%1q%146%146%146%146%146u%1s%1 c%1e%1n%1se%1o%1 {&7Nic&.} Quid ais? lic%1e%1t%1[2ne? {&7Din&.} M]2a%1x%1um%1[2e, si]2quid e/st%1 o%1p%1us. se%1d quid%1 e%1s%1t%1 negot%1i%1? {&7Nic&.} Te/ ego au%1d%1i%1[2vi di]2cere, operarium te ve%1lle%1 ru[2s condu]2c%1[2ere]2. {&7Din&.} R%1e%1[2ct]2e%1 audivisti. {&7Nic&.} Quid vis o%1p%1e%1r%1i%1s%1 [2fie]2r%1i%1? {&7Din&.} Qu[2id t]2u istuc cur%1a%1s? a%1n%1 m%1i%1h%1i%1 t%1u%1t%1or a%1d%1d%1i%1t%1u%1's%1? {&7Nic&.} Dare possum, opinor, sa%1t%1is bonu/m o%1p%1erarium. {&7Din&.} E%1st tibi in mercede%1 servus qu%1e%1m de%1s quisp%1i%1a%1[2m]2? {&7Nic&.} Inopia servum i%1%146%146e%1%146%146%146%146%146%146o me loc * {&7Din&.} Quid? t%1u l%1o%1c%1a%1s t%1e%1? no%1[2n, ut opinor, serio,]2 nam e%1quide%1m t%1e m[2ercennarium haud esse arb]2i%1tror. {&7Nic&.} Non sum, siquidem tu n[2on vis mercedem dare,]2 verum, si pretium das, du[2ces te]2cum si%1m%1ul. {&7Din&.} Laboriosa, adulescens, vi%1t%1a est rusti%1c%1a%1. {&7Nic&.} Vrbana egestas edepol aliquanto magis. {&7Din&.} Talis iactand%1i%1s tuae sunt consuetae manus. {&7Nic&.} At quali%1s exercendas nunc intellego. {&7Din&.} Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst. {&7Nic&.} Sol est ad eam rem pictor: a%1trum fece%1rit. {&7Din&.} Heus tu, a me[2is]2 il%1li%1c%1 e%1s%1t%1u%1r%1 [2satis duru]2s%1 c%1[2ibus]2. @1 {&7Nic&.} Misero male ess%1e [2fuerit]2 con[2senta]2ne%1[2um]2. quod a%1bs t%1e%1%146%146%146c%1 p%1%146%146t%1 qua%1e%1ss%1o ut m%1[2ih]2i%1 i%1mpertia%1s%1. si%1 t%1i%1b%1i%1 p%1u%1d%1i%1c%1o%1 [2homine]2 est opus e%1t%1 non malo, qui fidei plenior si%1t%1 quam se%1rvi t%1ui%1 cibique minimi maxumaque indust%1r%1i%1a%1, mi%1n%1i%1m%1e%1 mendace, em me licet conducere. {&7Din&.} Non edepol equidem credo, mercennarium te esse. [2{&7Nic&.} An]2 non credi%1s? no%1n%1 %146%146%146%146 [2c]2ond%1u[2ci]2 arbit[2ror]2 n%1 * st d%1icat simul * op%1erar%1i%1um i%1a%1m%1 * un%1d%1e%1 conducam mihi m%1ultum labor[2et, p]2a%1ullum mereat, paullum e%1d%1i%1[2t]2. {&7Nic&.} Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum, nec mihi nisi unum prandium quicquam duis, praeter mercedem. {&7Din&.} Quid merendam? {&7Nic&.} Ne duis, neque cenam. {&7Din&.} Non cenabis? {&7Nic&.} Immo ibo domum. {&7Din&.} Vbi habitas? {&7Nic&.} Hic apud pi/scatorem Gorginem. {&7Din&.} Vicinus igitur es mihi, ut tu pr%1aedicas. @@@@{1[2GORGINES CACISTVS ASPASIVS]2}1 㮠̦{&7Gorg&.} A/nimum advortite ambo sultis. vidulum hic apponite; ego servabo, quasi sequestro detis; neutri reddibo, donicum res iudicata e/rit haec. @1 {&7Asp&.} Haud fugio sequestrum {(&7Cac&.)} ibo e%1t%1 qu%1a%1e%1r%1a%1m%1, si qu%1e%1m possim so%1c%1i%1o%1ru%1m%1 n%1an%1c%1i%1scier seu quem norim, qui advocatus adsit. iam hunc novi locum. hicine vos habit%1a%1tis? {&7Gorg&.} Hisc in ae%1d%1i%1bus: huc add%1ucito. at ego vidulum intro condam in arcam atque occludam probe. tu si quem vis invenire tibi p%1a%1t%1r%1o%1num, quaer%1i%1t%1a; perfidiose numquam quicquam hic agere decret%1u%1[2m]2st mihi._ {&7Cac&.} Qur%1, m%1a%1lum, patronu%1m%1 q%1u%1a%1e%1ra%1m%1, postquam litem perdidi? ne/ [2ego]2 hom%1o%1 m%1i%1s%1er e[2t scelestus dudum at]2que in%1f%1el%1i%1x f%1ui%1, v%1i%1dulum q[2ui]2 u%1b%1i%1 v%1[2id]2i, non me%1 circ%1u%1mspexi%1 centiens; v%1e%1rbero illic inter mu%1[2rtos]2 latuit, i%1nsidias dedit. tam scio/ quam med hi%1c%1 stare: captam p%1r%1a%1e%1da%1m%1 p%1e%1r%1d%1idi%1, nisi quid ego mei/ simile aliquid contra consilium p%1a%1r%1o%1. hic astabo atque observabo, si quem amicum conspice%1r%1. @@@@{1DINIA NICODEMVS CACISTVS}1 {&7Din&.} Ne tu edepol hodie miserias multas tuas mihi narravisti, eoque ab opere maxume te abire iussi, quia me miserebat tui. {&7Cac&.} Illic e/st adulescens, que%1m t%1e%1mpe%1[2st]2as i%1mm%1i%1n%1 * %146%146f%1i%1c%1%146%146%146t%1%146s%1 a%1t%1que a%1r%1g%1%146%146e%1n%1%146%146m * r%1o%1m%1 * et ia/m ego audivi d%1%146%146m%1 r%1 * m%1 m%1u%1t%1 * @1 in opus ut ses%1e%1 c%1o%1l%1lo%1c%1avit quam%1 [2cit]2o; [2po]2l hau%1t%1 cessavi%1t%1, postqua%1m%1 t[2erra]2m%1 a%1t%1t%1i%1gi%1[2t]2. mirum e%1s%1t s%1i%1 a%1%146%146%146%146%146 t%1u%1a%1m v%1%146%146%146%146%146s%1qua * n%1o%1s%1u%1os parent%1i%1%146%146%146d%1a%1r%1e%1 p%1o%1ssu * tus%1 fu%1 * r%1em mihi n%1a%1[2rravit;]2 e%1d%1e[2po]2li%1 s%1i%1m%1ul%1 * pueri%1%146%146s%1 h%1i * i%1s%1p%1 * gis egentiorem * m%1i%1n%1e%1n%1%146%146%146m%1 ne%1m%1in%1e%1m%1 neque esse%1 c%1r%1ed[2o neque fuisse]2 n%1eque f[2o]2re%1. {&7Din&.} Cave tu i/stuc dixis. immo etiam argenti minam, quam med oravisti ut darem tibi faenore, iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis. {&7Nic&.} Di tibi illum faxint filium salvum tuum, qum mihi qui vivam copia/m inopi faci%1s%1. sed quin accedat faenus, id non postulo. {&7Din&.} Defaenerare hominem egentem hau decet. quam ad redditurum t%1e m%1i%1hi dices diem, cave de%1/mu%1t%1a%1ssis%1. {&7Nic&.} Vsque d%1o%1nec solve%1ro, {&7Cac&.} Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum. 㮠̦Nescio qui servos e myrteta prosilit. @1 Quid multa verba? plurimum luctavimus. 㮠̦Nunc apud sequestrum vidulum posivimus. 㮠̦O/pposita est calcendix. {&7Nic&.} At ego signi dicam quid siet. 箠񮦠{A.} Iu/ben hunc insui/ in culleo a/tque in altum deportari, suis ut annonam bonam piscibus [2concinnet]2? {B.} Malo hunc adligari ad horiam, ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima. Si/gnum recte comparebat; huius contendi anulum. Malim moriri meos quam mendicarier: boni miserantur illum, hunc inrident mali. Nunc servos argentum a patre expalpabitur. @1 㮠̦{(&7Nic&.)} immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater, illic autem Soterinis est pater. 箠箠쮦Nam audi/vi feminam e/go leonem se/mel parire %41 %40 %41 Vbi qua/mque pedem viderat, subfurabatur omnis. Sed leno egreditur foras; hinc ex occulto sermonem eius sublegam. @1 @@@@{1FRAGMENTA}1 @@@@{1ACHARISTIO}1 qua/m ego tanta pauperavi per dolum pecunia. panem et polentam, vinum murrinam. @@@@{1ADDICTVS}1 Ǯopus fa/cere nimio quam dormire mavolo: veternum metuo. @@@@{1AGROECVS}1 쮠quasi lupus ab armis valeo, clunes infractos gero. @@@@{1ARTEMO}1 󠳰nunc mi/hi licet quidvis loqui, nemo hic adest superstes. 󠱶* [2mu]2lionum nauteam fecisset * 󠲷ravim @@@@{1ASTRABA}1 򮠦̮{&7Advl&.} Se/quere adsecue, Polybadisce, meam spem cupio consequi. {&7Pol&.} Sequor hercle equidem, nam libenter meam speratam consequor. 򮠦̮a/xitiosae annonam caram e vili concinnant viris 󠲷qua/si tolleno aut pilum graecum reciprocas plana via. 󠳰%145 %40 terebratus multum sit et subscudes addite. 쮠ήapludam te/rebra tu quidem pertundis. dare pe/dibus protinam sese ab his regionibus. @@@@{1BACARIA}1 򮠦quis e/st mortalis [2aut fuit]2 tanta fortuna affectus umquam quam ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa? venit nunc qui mihi in mari acipenser latuit antehac, cuius e/go latus in latebra/s reddam meis de/ntibus et mandi/bulis. @@@@{1BOEOTIA}1 쮠ήut illu/m di perdant, primus qui horas repperit quique adeo primus statuit hic solarium; qui mihi comminuit misero articulatim diem. nam [2unum]2 me puero venter e/rat solarium, multo omnium istorum optimum et verissimum. ubi is te/ monebat, esses, nisi cum nil erat; nunc etiam quom est non estur, nisi Soli libet. itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis: maior pars populi a/ridi reptant fame. 򮠦̮ubi primum accensus clamarat meridiem. @@@@{1CAECVS vel PRAEDONES}1 򮠦̦nil qui/cquam factum nisi fabre nec quicquam positum sine loco, auro ebore argento, purpura, picturis, spoliis * tum statuis * 򮠦̦neque eam invito a me umquam abduces. 򮠦̦specta/vi ludos ma/gnifice [2confe/ctos]2 atque opule/nter. 򮠦̦%40 %145 %40 %41 plure a/ltero tanto/ quanto eius fundu/st velim. ita su/nt praedones: prorsum parcunt nemini. 򮠦̦in peregre? 򮠦̦@@@@velim te arbitrari factum. sedulum est. summoventur hostes, removentur lapides. %40 %145 %40 si non strenue fatetur ubi sit aurum, membra exsecemus serra. 򮠦̦nil fe/ci secus quam me decet. 򮠦̦{A.} Quis tu es qui ducis me? {B.} Mu. {A.} Perii hercle, Afer est. @@@@{1CALCEOLVS}1 򮠦@@@@molluscam nucem super eius dixit impendere tegulas. @@@@{1CARBONARIA}1 󠳳%145 ego pernam, sumen sueris, spetile, callum, glandia. pa/tibulum ferat per urbem, deinde adfigatur cruci. 㮠̦secundum ipsam aram aurum abscondidi. @@@@{1%CESISTIO}1 򮠦̮dis stribula aut de lumbo obscena viscera. @@@@{1COLAX}1 ba/tiolam auream octo pondo habebam, accipere noluit. ﮠ򦮠󮦠qui/ data fide firmata fidentem fefellerint, subdoli subsentatores, regi qui sunt proximi, qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animo/ habent. 㦳讠箠@@@@si me tu hodie invitaveris, numquam quicquam * 򮠦̮nexum @@@@{1COMMORIENTES}1 㮠̦saliam in puteum praecipes. @@@@{1CONDALIVM}1 򮠦̮tam crepusculo fere ut amant. lampades accendite. 󠲲pro @@@@{1CORNICVLA}1 򮠦̮qui/d cessamus ludos facere? circus noster eccum adest. 򮠦̮qui/ regi latrocinatu's decem annos Demetrio. pu/lchrum et luculentum hoc nobis hodie evenit proelium. mihi/ Laverna in furtis celebrassit manus. qui ama/nt ancillam meam Phedulium oculitus. @@@@em te obsecro, Ly/de, pilleum meum, mi sodalis, mea Salubritas. ̦face olant aedes arabice. @@@@{1DYSCOLVS}1 󠱷%145 virgo sum, nondum didici nupta verba dicere. @@@@{1FAENERATRIX}1 󠳷heus tu, in barbaria quod dixisse dicitur libertus suae patronae, id ego dico [2tibi]2: 'Libertas salve, vapula Papiria'. ̦quae ego populabo probe. @@@@{1FRETVM}1 쮠ήnunc i/llud est quo/d responsum Arreti ludis magnis dicitur: peribo si non fecero, si faxo vapulabo. @@@@{1FRIVOLARIA}1 򮠦̦commodo dictitemus. 쮠is mi e/rat bilis, querque/ra, tussis, aqua inte/rcus * 󠳰sequimini me hac sultis, legiones omnes Lavernae. 򮠦̮V/bi rorarii estis? Adsunt. Vbi sunt accensi? Ecce [2nos]2. 򮠦̮a/gite nunc, subsidite omnes, quasi solent triarii. 󠱶nave a/gere oportet quod agas, non ductarier. superaboque omnis argutando praeficas. 󠲹@@@@tunc papillae primulum sororiabant; illud volui dicere, fraterculabant. [2quid]2 opus est verbis? 󠳱agnina tene * [2stre]2bulis. 㮠̦o amice ex multis mi une Cephalio. @@@@{1FVGITIVI}1 򮠦̮{A.} %agerge, specta, vide vibices quantas. {B.} Iam inspexi. quid est? @@@@{1GEMINI LENONES}1 󠲴dolet hui/c puello sese venum ducier. @@@@{1HORTVLVS}1 󠳰prae/co ibi adsit, cum corona quique liceat veneat. @@@@{1LIPARGVS}1 㮠̦ni/l moror mihi fucum in alveo, apibus qui peredit cibum. @@@@{1NERVOLARIA}1 򮠦̮scobi/na ego illum actutum adrasi senem. 󠱴prohibentque moenia alia. unde ego fungar mea? 󠱸oci/ssime nos liberi possimus fieri 󠲲producte prodigum esse amatorem addecet. 󠲹vinum sublestissimum insa/num valde uterque deamat. 쮠ήscrattae scrupedae strittivillae sordidae @@@@{1PAGO}1 򮠦̮honos sy/ncerasto periit, pernis, glandio. @@@@{1PARASITVS MEDICVS}1 in conspicillo adservabam pallium observabam% cum virgis caseum radi potest. a/ddite lopada/s echinos ostreas. 㮠̦domi reliqui e/xoletam virginem @@@@{1PARASITVS PIGER}1 򮠦̮inde hic bene potus primulo crepusculo. 򮠦̮domum ire coepi tramite dextra via. 󠱶a/mbo magna laude lauti, postremo ambo sumus non nauci. @@@@{1PLOCINVS}1 ͻna/m colora/tilem fro/ntem habet, petili/s habris @@@@{1SATVRIO}1 쮠catulinam carnem esitavisse 󠱶retrahi nequitur quoquo progressa est semel. 󠲷ma/le tibi evenisse video. glaber erat tamquam rien. 󠳰su/bcenturiatum require qui te delectet domi. @@@@{1%SCEMATICVS}1 na/m pater tuos numquam cum illa e/tiam limavit caput. @@@@{1SITELLITERGVS}1 򮠦̮{A.} Mu/lier est, uxorculavit. {B.} Ego novi, scio axitiosa quam sit 󠳷%fitea mihi insignitos pueros pariat postea au/t varum aut valgum aut compernem aut paetum aut brocchum filium. @@@@{1TRIGEMINI}1 쮠ήni/si fugissem in medium, credo, praemorsisset * @@@@{1FABVLARVM INCERTARVM FRAGMENTA}1 򮠦̦Epeu/m fumificum, qui legioni nostrae habet coctum cibum. 򮠦̮quod volt % densum; ciccum non interduo. 򮠦̮gannit odiosus omni totae familiae 쮠licet vo/s abire curriculo. 쮠iam ti/bi tuis meritis crassus corius redditust. di/ bene vertant, tene cruminam. i/nerunt triginta minae. 쮠nu/llam ego rem citiorem apud homines esse quam famam reor. 쮠stu/ltus est adversum aetatem et capitis canitudinem. conruspare tua consilia in pectore. nu/mnam mihi oculi caecultant? estne hic noster Hermio? 쮠eiuravit militiam. 쮠sic me subes cottidie quasi fiber salicem. 쮠init te umquam febris? 쮠neque muneralem legem neque lenoniam rogata fuerit necne flocci aestimo. 󠱶pe/rfidiose captus edepol nervo cervices probat. 󠱶muriaticam autem video in vasis stagneis narica/m bonam et canutam et %taguma %quinas fartas, conchas piscinarias. 󠱶no/n ego te novi, navalis scriba, columbar impudens? 󠲱ni/l deconciliare sibus nisi qui persibus sapis. 쮠sacrum an profanum ha/beas, parvi penditur. 󠲷vix super * e misero mihi ac * 󠲹* non est tibi * um. . . . nam qui * cus surculis * m. tum poli * aut asulae * 󠳰u/lcerosam, compeditam, subverbustam, sordidam. 󠳳venter sullus di * inillum ego me hodie * esa farte biberem * mittebam vinum pulchrum murrinam. 쮠ήquid e/st? hoc rugat pallium: amictus non sum commode. 쮠ήexi/ tu, Dave, age sparge, mundum e/sse hoc vestibulum volo. Venus ventura est nostra, nolo hoc pulveret. 讠Ӯpellibus periculum portenditur. 㦳讠ӮCilix, Lycisce, Sosio, Stiche, Parmeno, exite et ferte fustes privos in manu. glirium examina. quid murmurillas tecum et te discrucias? levio/r es quam tippu=la. nec machaeram audes dentes frendere% 򮠦̦inimicus esto, donicum ego revenero. ̦%40 si/ qua forte contio est, ubi eum hietare nondum in mentem venit ̦ego illi venear. ̦vinum precamur, nam hic deus praesens adest. 󠦳̦cette patri meo. 㮠̦haec praesepes mea est ne/que ego ad mensam publicas res clamo neque leges crepo. et e/go te conculcabo ut sus catulos suos. hunc sermonem institi. properate prandium. corpus tuum virgis ulmeis inscribam. paupera est haec mulier. ipsa sibi avis mortem creat. pro laruato te circumferam castrum Poenorum. dissipabo te tamquam folia farfari. faciles oculos habet. 򮠦medicum habet patagus morbus aes. 㮠̦qui talis est de gnatabus suis. 䮠箦probus quidem antea iaculator eras. 䮠箦linna cooperta est %textrino Gallia. 䮠箦@@@@si quid facturus es, appende in umeris pallium et perge ad [2eam]2 quantum valet tuoru/m pedum pernicitas. 䮠箦aeneis coculis mi excocta est omnis misericordia. 㦳󮦠acieris 㮠̦aequiter . . . asperiter 쮠aerumnulas 򮠦̦butubatta 㦳󮦠glos 쮠herbam do 䮠箦interluere mare 쮠pullariam scelerare 쮠thocum 쮠vesperna 쮠custoditio 쮠blandicella bellitudinem binominis 쮠ad exitam aetatem anginam vinariam adfabrum alimodi aeneolo aenulum 쮠addues aristophorum 쮠bitienses botulus 쮠fucilis 쮠dirigere 쮠coquitare 㮠̦reboo 箠񮦠flocci pendo quid rerum geras. 箠񮦠cistellam mihi offers cum crepundiis