@@@@{1POSTQUAM EX AFRICA REDIIT}1 󠲶uti negotium natum erat, quatenos castra nostra ita munita erant, ut posses partem exercitus abducere. @@@@{1ORATIO QUAM DIXIT IN CENSURA}1 @@@@{1CUM AD MAIORUM MORES POPULUM HORTARETUR}1 쮠ήin alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere, quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire. 쮠vobis reique publicae praesidio erit is quasi millus cani. @@@@{1PRO AEDE CASTORIS}1 󠲸quibus de hominibus ego saepe atque in multis locis opera factis consiliis reque eapse [saepe] bene me-ritus siem. @@@@{1ADVERSUS P. SULPICIUM GALUM}1 쮠ήnam qui cotidie unguentatus adversus speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa femi-nibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore cum chiridota tunica inferior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent? @@@@{1ORATIONES PRO SE CONTRA TI. CLAUDIUM ASELLUM}1 @@@@{1DE MULTA AD POPULUM}1 쮠ήomnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? non vis nequitiam. age malitiam saltem defende. si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? 쮠ήubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam sta-tuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam. 㮠'agas asellum' 㮠noli . . . mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit. @@@@{1DE IMPERIO D. BRUTI}1 󠲴potestur. @@@@{1CONTRA LEGEM IUDICIARIAM TI. GRACCHI}1 򮠦docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier vo-luerunt: eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui. haec cum mihi quisquam nar-rabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum sal-tatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris vir-ginibusque quingentis, in his unum (quod me rei pu-blicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset. @@@@{1INCERTAE SEDIS}1 䮠箦ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas. vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu damnavi, damnatum ex voluntate dimisi.