@@@@{1ANDRIA}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit, id sibi negoti credidit solum dari, populo ut placerent quas fecisset fabulas. verum aliter evenire multo intellegit; nam in prologis scribundis operam abutitur, non qui argumentum narret sed qui malevoli veteris poetae maledictis respondeat. nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite. Menander fecit Andriam et Perinthiam. qui utramvis recte norit ambas noverit: non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamen dissimili oratione sunt factae ac stilo. quae convenere in Andriam ex Perinthia fatetur transtulisse atque usum pro suis. id i%27sti vituperant factum atque in eo disputant contaminari non decere fabulas. faciuntne intellegendo ut nil intellegant? qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium accusant quos hic noster auctores habet, quorum aemulari exoptat neglegentiam potius quam istorum obscuram diligentiam. de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinant male dicere, malefacta ne noscant sua. favete, adeste aequo animo et rem cognoscite, ut pernoscatis ecquid sp<3ei>3 sit relicuom, posthac quas faciet de integro comoedias, spectandae an exigendae sint vobis prius. @1 @@@@{1ACTVS I}1 @@@@{40&7Simo Sosia&}40 {&7Si.&} Vos istaec intro auferte: abite._Sosia, ades dum: paucis te volo. {&7So.&} dictum puta: nempe ut curentur recte haec? {&7Si.&} immo aliud. {&7So.&} quid est quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? {&7Si.&} nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro, sed eis quas semper in te intellexi sitas, fide et taciturnitate. {&7So.&} exspecto quid velis. {&7Si.&} ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi apud me iusta et clemens fuerit servitus scis. feci ex servo ut esses libertus mihi, propterea quod servibas liberaliter: quod habui summum pretium persolvi tibi. {&7So.&} in memoria habeo. {&7Si.&} haud muto factum. {&7So.&} gaudeo si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo, et i%27d gratum f<3ui>3sse advorsum te habeo gratiam. sed ho%27c mihi molestumst; nam istaec commemoratio quasi exprobratiost inmemoris benefici. quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. {&7Si.&} ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi: quas credis esse has non sunt verae nuptiae. {&7So.&} quor simulas igitur? {&7Si.&} rem omnem a principio audies: <3eo>3 pacto et gnati vitam et consilium meum cognosces et quid facere in hac re te velim. nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, [2et]2 %liberius vivendi fuit potestas% (nam antea @1 qui scire posses aut ingenium noscere, dum aetas metus magister prohibebant? {&7So.&} itast.) {&7Si.&} quod plerique omnes faciunt adulescentuli, ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos alere aut canes ad venandum aut ad philosophos, horum ille nil egregie praeter cetera studebat et tamen omnia haec mediocriter. gaudebam. {&7So.&} non iniuria; nam id arbitror adprime in vita esse utile, ut nequid nimis. {&7Si.&} sic vita erat: facile omnis perferre ac pati; cum quibus erat quomque una i=s sese dedere, <3eo>3rum obsequi studiis, adversus nemini, numquam praeponens se illis; ita u%27t facillume sine i%27nvidia laudem invenias et amicos pares. {&7So.&} sapienter vitam instituit; namque hoc tempore obsequium amicos, veritas odium parit. {&7Si.&} interea mulier quaedam abhinc triennium ex Andro commigravit huc viciniae, inopia et cognatorum neglegentia coacta, egregia forma atque aetate integra. {&7So.&} ei, vereor nequid Andria adportet mali! {&7Si.&} primo haec pudice vitam parce ac duriter agebat, lana ac tela victum quaeritans; sed postquam amans accessit pretium pollicens unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium hominum ab labore proclive ad lubidinem, accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit. qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium perduxere illuc, secum ut una esset, meum. egomet continuo mecum "certe captus est: @1 habet". observabam mane illorum servolos venientis aut abeuntis: rogitabam "heus puer, dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?" nam Andriae illi id erat nomen. {&7So.&} teneo. {&7Si.&} Phaedrum aut Cliniam dicebant aut Niceratum; %nam i= tres tum simul% amabant. "eho quid Pamphilus?" "quid? symbolam dedit, cenavit." gaudebam. item alio die quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum quicquam attinere. eni%27mvero spectatum satis putabam et magnum exemplum continentiae; nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi neque commovetur animus in ea re tamen, scia%27s posse habere iam ipsum s<3uae>3 vitae modum. quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia bona dicere et laudare fortunas meas, qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes ultro ad me venit, unicam gnatam suam cum dote summa filio uxorem ut daret. placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies. {&7So.&} quid obstat quor non verae fiant? {&7Si.&} audies. ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt Chrysis vicina haec moritur. {&7So.&} o factum bene! beasti; <3ei>3 metui a Chryside. {&7Si.&} ibi tum filius cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; curabat una funu'; tristis interim, nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi. sic cogitabam "hic parvae consuetudinis causa huiu' mortem tam fert familiariter: @1 quid si ipse amasset? quid hi%27c mihi faciet patri?" haec ego putabam esse omnia humani ingeni mansuetique animi officia. quid multis moror? egomet quoque eiu' causa in funus prodeo, nil suspicans etiam mali. {&7So.&} hem quid id est? {&7Si.&} scies. ecfertur; imus. interea inter mulieres quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam forma . . {&7So.&} bona fortasse. {&7Si.&} et voltu, Sosia, adeo modesto, adeo venusto ut nil supra. quia tum mihi lamentari praeter ceteras visast et quia erat forma praeter ceteras honesta ac liberali, accedo ad pedisequas, quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis. percussit ilico animum. attat hoc illud est, hinc illae lacrumae, haec illast misericordia. {&7So.&} quam timeo quorsum evadas! {&7Si.&} funus interim procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus; in ignem inpositast; fletur. interea haec soror quam dixi ad flammam accessit inprudentius, sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus bene dissimulatum amorem et celatum indicat: adcurrit; mediam mulierem complectitur: "mea Glycerium," inquit "quid agis? quor te is perditum?" tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, reiecit se in eum flens quam familiariter! {&7So.&} quid ais? {&7Si.&} redeo inde iratus atque aegre ferens; nec satis ad obiurgandum causae. diceret "quid feci? quid commerui aut peccavi, pater? quae sese in ignem inicere voluit, prohibui servavi." honesta oratiost. {&7So.&} recte putas; nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit, @1 quid facias illi qui dederit damnum aut malum? {&7Si.&} venit Chremes postridie ad me clamitans: indignum facinu'; comperisse Pamphilum pro uxore habere hanc peregrinam. ego i%27llud sedulo negare factum. ille instat factum. denique ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam neget daturum. {&7So.&} non tu ibi gnatum . . ? {&7Si.&} ne haec quidem sati' vehemens causa ad obiurgandum. {&7So.&} qui? cedo. {&7Si.&} "tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater: prope adest quom alieno more vivendumst mihi: sine nunc meo me vivere interea modo." {&7So.&} qui igitur relictus est obiurgandi locus? {&7Si.&} si propter amorem uxorem nolet ducere: ea primum ab illo animum advortenda iniuriast; et nunc id operam do, ut per falsas nuptias vera obiurgandi causa sit, si deneget; simul sceleratu' Davo' siquid consili habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli; quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia facturum, magis id adeo mihi ut incommodet quam ut obsequatur gnato. {&7So.&} quapropter? {&7Si.&} rogas? mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . . sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo, in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes cui mi expurgandus est: et spero confore. nunc tuo%27mst officium has bene ut adsimules nuptias, perterrefacias Davom, observes filium quid agat, quid cu%27m i%27llo consili captet. {&7So.&} sat est: curabo. {&7Si.&} eamu' nunciam intro: i prae, sequar. @1 @@@@{40&7Simo Davos&}40 {&7Si.&} Non dubiumst quin uxorem nolit filius; ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias futuras esse audivit. sed i%27pse exit foras. {&7Da.&} mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas verebar quorsum evaderet. qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo, numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit. {&7Si.&} at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo. {&7Da.&} id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio, sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi, ne%27 esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias: astute. {&7Si.&} carnufex quae loquitur? {&7Da.&} erus est neque provideram. {&7Si.&} Dave. {&7Da.&} hem quid est? {&7Si.&} eho dum ad me. {&7Da.&} quid hi%27c volt? {&7Si.&} quid ais? {&7Da.&} qua de re? {&7Si.&} rogas? m<3eu>3m gnatum rumor est amare. {&7Da.&} id populu' curat scilicet. {&7Si.&} hoccin agis an non? {&7Da.&} ego vero istuc. {&7Si.&} sed nunc ea me exquirere iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet. dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom; nunc hic d<3ie>3s aliam vitam defert, alios mores postulat: de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam. @1 hoc quid sit? omnes qui%27 amant graviter sibi dari uxorem ferunt. {&7Da.&} ita aiunt. {&7Si.&} tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum, ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat. {&7Da.&} non hercle intellego. {&7Si.&} non? hem. {&7Da.&} non: Davo' sum, non Oedipus. {&7Si.&} nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? {&7Da.&} sane quidem. {&7Si.&} si sensero hodie quicquam in his te nuptiis fallaciae conari quo fiant minus, aut velle in <3ea>3 re ostendi quam sis callidus, verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem, ea%27 lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? {&7Da.&} immo callide: ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es. {&7Si.&} ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier. {&7Da.&} bona verba, quaeso! {&7Si.&} inrides? nil me falli'. sed dico tibi: ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave! @@@@{40&7Davos&}40 Eni%27mvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae, quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: @1 quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt. nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni. si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas, quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit; me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam. si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit. ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria, si[ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost. audireque <3eo>3rumst operae pretium audaciam (nam inceptiost amentium, haud amantium): quidquid peperisset decreverunt tollere. et fingunt quandam inter se nunc fallaciam civem Atticam esse hanc: "fuit olim quidam senex mercator; navim is fregit apud Andrum insulam; is obiit mortem." ibi tum hanc eiectam Chrysidis patrem recepisse orbam parvam. fabulae! miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet. sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat. @@@@{40&7Mysis&}40 Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes. sane pol i%27lla temulentast mulier et temeraria @1 nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem. tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum. sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet. opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat. @@@@{40&7Pamphilvs Mysis&}40 {&7Pa.&} Hoccine%27st humanum factu aut inceptu? hoccin[est] officium patris? {&7My.&} quid i%27llud est? {&7Pa.&} pro d<3eu>3m fidem quid e%27st, si haec non contumeliast? uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit praescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit? {&7My.&} miseram me, quod verbum audio! {&7Pa.&} quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi gnatam s<3ua>3m uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt? itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat? quod si fit pereo funditus. adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum! pro deum atque hominum fidem! @1 nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero? quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hem repudiatu' repetor. qua%27m o%27b rem? nisi si id est quod suspicor: aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, itur ad me. {&7My.&} oratio haec me miseram exanimavit metu. {&7Pa.&} nam quid ego dicam de patre? ah tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo mi apu%27d forum "uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie" inquit: "para, abi%27 domum." id mihi visust dicere "abi%27 cito ac suspende te." obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui. quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget: aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar? tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt: amo%27r, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio, tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc quae m<3eo>3 quomque animo lubitumst facere. <3ei>3ne ego ut a%27dvorser? ei mihi! incertumst quid agam. {&7My.&} misera timeo "incertum" hoc quorsus accidat. sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui: @1 dum in dubiost animu', paullo momento huc vel i%27lluc impellitur. {&7Pa.&} quis hi%27c loquitur? Mysis, salve. {&7My.&} o salve, Pamphile%26. {&7Pa.&} quid agit? {&7My.&} rogas? laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet, ne deseras se. {&7Pa.&} hem egone istuc conari queam? ego%27n propter me illam decipi miseram sinam, quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit, quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim? bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam coactum egestate ingenium inmutarier? non faciam. {&7My.&} haud verear si in te solo sit situm; sed vi%27m u%27t queas ferre. {&7Pa.&} adeon me ignavom putas, adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum, ut neque me consuetudo neque amor neque pudor commoveat neque commoneat ut servem fidem? {&7My.&} unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui. {&7Pa.&} memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis de Glycerio. iam ferme moriens me vocat: accessi; vos semotae: nos soli: incipit "mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides, nec clam te est qua%27m i%27lli nunc utraeque inutiles et ad pudi%27citiam et ad rem tutandam sient. quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom, @1 per tua%27m fidem perque huiu' solitudinem te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras. si te in germani fratri' dilexi loco sive haec te solum semper fecit maxumi seu tibi morigera fuit in rebus omnibus, te isti virum do, amicum tutorem patrem; bona nostra haec tibi permitto et tua%27e mando fide[i]." hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat. accepi: acceptam servabo. {&7My.&} ita spero quidem. {&7Pa.&} sed quor tu abis ab i%27lla? {&7My.&} obstetricem accerso. {&7Pa.&} propera. atque audin? verbum unum cave%27 de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . {&7My.&} teneo. @@@@{1ACTVS II}1 @@@@{40&7Charinvs Byrria Pamphilvs&}40 {&7Ch.&} Quid ais, Byrria? datu%27rne illa Pamphilo hodie nuptum? {&7By.&} sic est. {&7Ch.&} qui scis? {&7By.&} apu%27d forum modo e%27 Davo audivi. {&7Ch.&} vae misero mihi! ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit, ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet. {&7By.&} quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, @1 id velis quod possit. {&7Ch.&} nil volo aliud nisi Philumenam. {&7By.&} ah quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas [tuo], quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua! {&7Ch.&} facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus. tu si hic sis aliter sentias. {&7By.&} age age, ut lubet. {&7Ch.&} sed Pamphilum video. omnia experiri certumst priu' quam pereo. {&7By.&} quid hic agit? {&7Ch.&} ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum: credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies: interea fiet aliquid, spero. {&7By.&} id "aliquid" nil est. {&7Ch.&} Byrria, quid tibi videtur? adeon ad eum? {&7By.&} quidni? si nil impetres, ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit. {&7Ch.&} abi%27n hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus? {&7Pa.&} Charinum video. salve. {&7Ch.&} o salve, Pamphile: ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens. {&7Pa.&} neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam. @1 sed i%27stuc quidnamst? {&7Ch.&} hodie uxorem ducis? {&7Pa.&} aiunt. {&7Ch.&} Pamphile, si id facis, hodie postremum me vides. {&7Pa.&} quid ita? {&7Ch.&} ei mihi, vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. {&7By.&} ego dicam. {&7Pa.&} quid est? {&7By.&} sponsam hic tuam amat. {&7Pa.&} ne%27 i%27ste haud mecum sentit. eho dum dic mihi: num quid nam ampliu' tibi cu%27m i%27lla f<3ui>3t, Charine? {&7Ch.&} ah[a], Pamphile, nil. {&7Pa.&} quam vellem! {&7Ch.&} nunc te per amicitiam et per amorem obsecro, principio ut ne ducas. {&7Pa.&} dabo equidem operam. {&7Ch.&} sed si id non potest aut tibi nuptiae hae sunt cordi, {&7Pa.&} cordi! {&7Ch.&} saltem aliquot dies profer, dum proficiscor aliquo ne videam. {&7Pa.&} audi nunciam: ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto, quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi. nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier. {&7Ch.&} reddidisti animum. {&7Pa.&} nunc siquid pote%27s aut tu%27 au%27t hic Byrria, facite fingite invenite efficite qui detur tibi; ego id agam mihi qui ne detur. {&7Ch.&} sat habeo. {&7Pa.&} Davom optume video, quoi(u)s consilio fretu' sum. {&7Ch.&} at tu hercle haud quicquam mihi, nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? {&7By.&} ego vero ac lubens. @1 @@@@{40&7Davos Charinvs Pamphilvs&}40 {&7Da.&} Di boni, boni quid porto? sed ubi i%27nveniam Pamphilum, ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio? {&7Ch.&} laetus est nescioquid. {&7Pa.&} nil est: nondum haec rescivit mala. {&7Da.&} quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias . . {&7Ch.&} audin tu illum? {&7Da.&} toto me oppido exanimatum quaerere. sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? {&7Ch.&} cessas conloqui? {&7Da.&} habeo. {&7Pa.&} Dave, ades resiste. {&7Da.&} quis homost, qui me . . ? o Pamphile, te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo. {&7Pa.&} Dave, perii. {&7Da.&} quin tu hoc audi. {&7Ch.&} interii. {&7Da.&} quid timeas scio. {&7Pa.&} mea quidem hercle certe in dubio vitast. {&7Da.&} et quid tu, scio. {&7Pa.&} nuptiae mi . . {&7Da.&} etsi scio? {&7Pa.&} hodie . . {&7Da.&} obtundis, tam etsi intellego? id paves ne ducas tu%27 i%27llam; tu%27 au%27tem ut ducas. {&7Ch.&} rem tenes. {&7Pa.&} istuc ipsum. {&7Da.&} atque istuc ipsum nil periclist: me vide. @1 {&7Pa.&} obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. {&7Da.&} em libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. {&7Pa.&} qui scis? {&7Da.&} scio. tuo' pater modo me prehendit: <3ai>3t tibi uxorem dare hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus. continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi. ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum, circumspicio: nusquam. forte ibi huiu' video Byrriam; rogo%27: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito. redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio "hem paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inproviso nuptiae: non cohaerent." {&7Pa.&} quorsu' nam istuc? {&7Da.&} ego me continuo ad Chremem. quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo. {&7Ch.&} recte dici'. {&7Pa.&} perge. {&7Da.&} maneo. interea intro ire neminem video, exire neminem; matronam nullam in aedibus, nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. {&7Pa.&} scio: magnum signum. {&7Da.&} num videntur convenire haec nuptiis? {&7Pa.&} non opinor, Dave. {&7Da.&} "opinor" narras? non recte accipis: certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi: holera et pisciculos minutos fer[r]e obolo in cenam seni. {&7Ch.&} liberatu' sum hodie, Dave, tua opera. {&7Da.&} ac nullus quidem. @1 {&7Ch.&} quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. {&7Da.&} ridiculum caput, quasi necesse sit, si huic non dat, te%27 i%27llam uxorem ducere, nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. {&7Ch.&} bene mones: ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale. @@@@{40&7Pamphilvs Davos&}40 {&7Pa.&} Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? {&7Da.&} ego dicam tibi. si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes, ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria, priu' quam t<3uo>3m ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit: sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: tu%27m i%27llae turbae fient. {&7Pa.&} quidvis patiar. {&7Da.&} pater est, Pamphile: difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. {&7Pa.&} eiciat? {&7Da.&} cito. {&7Pa.&} cedo igitur quid faciam, Dave? {&7Da.&} dic te ducturum. {&7Pa.&} hem. {&7Da.&} quid est? {&7Pa.&} ego%27n dicam? {&7Da.&} quor non? {&7Pa.&} numquam faciam. {&7Da.&} ne nega. {&7Pa.&} suadere noli. {&7Da.&} ex <3ea>3 re quid fiat vide. {&7Pa.&} ut ab illa excludar, hoc concludar. {&7Da.&} non itast. nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem "ducas volo hodie uxorem"; tu "ducam" inquies: cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia. @1 quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient sine o%27mni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes tibi non det gnatam; nec tu <3ea>3 causa minueris haec quae facis, ne is mutet s<3ua>3m sententiam. patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat. nam quod tu speres "propulsabo facile uxorem his moribus; dabi%27t nemo": inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat. sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris; aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni. {&7Pa.&} ita%27n credis? {&7Da.&} haud dubium id quidemst. {&7Pa.&} vide%27 quo me inducas. {&7Da.&} quin taces? {&7Pa.&} dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost; nam pollicitus sum suscepturum. {&7Da.&} o facinus audax! {&7Pa.&} hanc fidem sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem. {&7Da.&} curabitur. sed pater adest. cave%27 te esse tristem sentiat. @@@@{40&7Simo Davos Pamphilvs&}40 {&7Si.&} Reviso quid agant aut quid captent consili. {&7Da.&} hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. venit meditatus alicunde ex solo loco: orationem sperat invenisse se qui differat te: proin tu fac apud te ut sies. {&7Pa.&} modo u%27t possim, Dave! {&7Da.&} crede inquam hoc mihi, Pamphile, @1 numquam hodie tecum commutaturum patrem unum esse verbum, si te dices ducere. @@@@{40&7Byrria Simo Davos Pamphilvs&}40 {&7By.&} Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilum hodie observare, ut quid ageret de nuptiis scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor. ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam. {&7Si.&} utrumque adesse video. {&7Da.&} em serva. {&7Si.&} Pamphile. {&7Da.&} quasi de inproviso respice ad eum. {&7Pa.&} ehem pater. {&7Da.&} probe. {&7Si.&} hodie uxorem ducas, ut dixi, volo. {&7By.&} nunc nostrae timeo parti quid hi%27c respondeat. {&7Pa.&} neque i%27stic neque alibi tibi erit usquam in me mora. {&7By.&} hem. {&7Da.&} obmutuit. {&7By.&} quid dixit? {&7Si.&} facis ut te decet, quom istuc quod postulo impetro cum gratia. {&7Da.&} sum verus? {&7By.&} eru', quantum audio, uxore excidit. {&7Si.&} i nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies. {&7Pa.&} eo._ {&7By.&} nullane in re esse quoiquam homini fidem! verum illud verbumst, volgo quod dici solet, omnis sibi malle melius esse quam alteri. ego illam vidi: virginem forma bona memini videri: quo aequior sum Pamphilo, si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum. @@@@{40&7Davos Simo&}40 {&7Da.&} Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam portare et ea me hic restitisse gratia. @1 {&7Si.&} quid Davo' narrat? {&7Da.&} aeque quicquam nunc quidem. {&7Si.&} nilne? hem. {&7Da.&} nil prorsus. {&7Si.&} atqui exspectabam quidem. {&7Da.&} praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum. {&7Si.&} potin es mihi verum dicere%26? {&7Da.&} nil facilius. {&7Si.&} nu%27m i%27lli molestae quidpiam haec sunt nuptiae propter hu%27iusce hospitai consuetudinem? {&7Da.&} nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui haec sollicitudo: nosti? deinde desinet. etenim ipsu' secum eam rem reputavit via. {&7Si.&} laudo. {&7Da.&} dum licitumst ei dumque aetas tulit, amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae ea res sibi esset, ut virum fortem decet. nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit. {&7Si.&} subtristi' visus est esse aliquantum mihi. {&7Da.&} nil propter hanc rem, sed e%27st quod suscenset tibi. {&7Si.&} quidnamst? {&7Da.&} puerilest. {&7Si.&} quid id est? {&7Da.&} nil. {&7Si.&} quin dic, quid est? {&7Da.&} <3ai>3t nimium parce facere sumptum. {&7Si.&} mene? {&7Da.&} te. "vix" inquit "drachumis est opsonatum decem: non filio videtur uxorem dare. quem" inquit "vocabo ad cenam m<3eo>3rum aequalium potissumum nunc?" et, quod dicendum hic siet, tu quoque perparce nimium: non laudo. {&7Si.&} tace. {&7Da.&} commovi. {&7Si.&} ego istaec recte ut fiant videro. quidnam hoc est rei? quid hi%27c volt veterator sibi? nam si hic malist quicquam, e%27m i%27llic est huic r<3ei>3 caput. @1 @@@@{1ACTVS III}1 @@@@{40&7Mysis Simo Davos Lesbia (Glycerivm)&}40 {&7My.&} Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia: fidelem haud ferme mulieri invenias virum. {&7Si.&} ab Andriast ancilla haec. {&7Da.&} quid narras? ita est. {&7My.&} sed hi%27c Pamphilus . . {&7Si.&} quid dicit? {&7My.&} firmavit fidem. {&7Si.&} hem. {&7Da.&} utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit! {&7My.&} nam quod peperisset iussit tolli. {&7Si.&} o Iuppiter, quid ego audio? actumst, siquidem haec vera praedicat. {&7Le.&} bonum i%27ngenium narras adulescentis. {&7My.&} optumum sed sequere me intro, ne in mora illi sis. {&7Le.&} sequor._ {&7Da.&} quod remedium nunc huic malo inveniam? {&7Si.&} quid hoc? adeon est demens? ex peregrina? iam scio: ah vix tandem sensi stolidu'. {&7Da.&} quid hi%27c sensisse ait? {&7Si.&} haec primum adfertur iam mi ab hoc fallacia: hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant. {&7Gl.&} {41intus}41 Iuno Lucina, fer opem, serva me, obsecro. {&7Si.&} hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium me audivit stare, adproperat. non sat commode divisa sunt temporibu' tibi, Dave, haec. {&7Da.&} mihin? {&7Si.&} num inmemores discipuli? {&7Da.&} ego quid narres nescio. {&7Si.&} hicin me si inparatum in veris nuptiis adortus esset, quos mihi ludos redderet! nunc hui(u)s periclo fit, ego i%27n portu navigo. @1 @@@@{40&7Lesbia Simo Davos&}40 {&7Le.&} Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent signa esse ad salutem, omnia huic esse video. nunc primum fac istaec [ut] lavet; post[2e]2 deinde, quod iussi dari bibere et quantum imperavi, date; mox ego huc revortor. per ecastor scitu' puer est natu' Pamphilo. d<3eo>3s quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono, quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam._ {&7Si.&} vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? {&7Da.&} quidnam id est? {&7Si.&} non imperabat coram quid opu' facto esset puerperae, sed postquam egressast, illis quae sunt intu' clamat de via o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis? saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim. {&7Da.&} certe hercle nunc hic se ipsu' fallit, haud ego. {&7Si.&} edixin tibi, interminatu' sum ne faceres? num veritus? quid re tulit? credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo? {&7Da.&} teneo quid erret et quid agam habeo. {&7Si.&} quid taces? @1 {&7Da.&} quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore. {&7Si.&} mihi%27n quisquam? {&7Da.&} eho a%27n tute intellexti [hoc] adsimularie%26r? {&7Si.&} inrideor. {&7Da.&} renuntiatumst; nam qui%27 i%27staec tibi incidit suspicio? {&7Si.&} qui? quia te noram. {&7Da.&} quasi tu dicas factum id consilio meo. {&7Si.&} certe eni%27m scio. {&7Da.&} non sati' me pernosti etiam quali' sim, Simo. {&7Si.&} ego%27n te? {&7Da.&} sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari tibi verba censes. {&7Si.&} falso! {&7Da.&} itaque hercle nil iam muttire audeo. {&7Si.&} hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. {&7Da.&} intellexti; sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium. id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens, ne tu hoc [mihi] posteriu' dicas Davi factum consilio aut dolis. prorsus a me opinionem hanc t<3ua>3m esse ego amotam volo. {&7Si.&} unde id scis? {&7Da.&} audivi et credo: multa concurrunt simul qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt nuptias domi adparari, missast ancilla ilico @1 obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul. hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae. {&7Si.&} quid ais? quom intellexeras id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo? {&7Da.&} quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem scimu' quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. postremo id mihi da negoti; tu tamen[i]dem has nuptias perge facere ita ut facis, et i%27d spero adiuturos deos. {&7Si.&} immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para._ non inpulit me haec nunc omnino ut crederem; atque haud scio an quae dixit sint vera omnia, sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst quod mihi pollicitust ipsu' gnatu'. nunc Chremem conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro, quid alias malim quam hodie has fieri nuptias? nam gnatu' quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id si nolit, quin <3eu>3m merito possim cogere. atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam. @@@@{40&7Simo Chremes&}40 {&7Si.&} Iubeo Chremetem . . {&7Ch.&} o te ipsum quaerebam. {&7Si.&} et ego te. {&7Ch.&} optato advenis. aliquot me adierunt, ex te auditum qui <3ai>3bant hodie filiam mea%27m nubere tuo%27 gnato; id viso tune an illi insaniant. @1 {&7Si.&} ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies. {&7Ch.&} ausculto: loquere quid velis. {&7Si.&} per te d<3eo>3s oro et nostram amicitiam, Chreme, quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul, perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, quoi(u)s tibi potestas summa servandi datur, ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae fuerant futurae, fiant. {&7Ch.&} ah ne me obsecra: quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. alium esse censes nunc me atque olim quom dabam? si in remst utrique ut fiant, accersi iube; sed si ex ea re plus malist quam commodi utrique, id oro te in commune ut consulas, quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater. {&7Si.&} immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme, neque postulem abs te ni ipsa res moneat. {&7Ch.&} quid est? {&7Si.&} irae sunt inter Glycerium et gnatum. {&7Ch.&} audio. {&7Si.&} ita magnae ut sperem posse avelli. {&7Ch.&} fabulae! {&7Si.&} profecto sic est. {&7Ch.&} sic hercle ut dicam tibi: amantium irae amoris integratiost. {&7Si.&} e%27m i%27d te oro ut ante eamu', dum tempus datur dumque ei(u)s lubido occlusast contumeliis, priu' quam harum scelera et lacrumae confictae dolis redducunt animum aegrotum ad misericordiam, uxorem demu'. spero consuetudine et coniugio liberali devinctum, Chreme, de(h)inc facile ex illis sese emersurum malis. @1 {&7Ch.&} tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror neque i%27llum hanc perpetuo habere neque me perpeti. {&7Si.&} qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris? {&7Ch.&} at i%27stuc periclum in filia fieri gravest. {&7Si.&} nempe incommoditas denique huc omnis redit si eveniat, quod di prohibeant, discessio. at si corrigitur, quot commoditates vide: principio amico filium restitueris, tibi generum firmum et filiae invenies virum. {&7Ch.&} quid i%27stic? si ita istuc animum induxti esse utile, nolo tibi ullum commodum in me claudier. {&7Si.&} merito te semper maxumi feci, Chreme. {&7Ch.&} sed quid ais? {&7Si.&} quid? {&7Ch.&} qui scis eos nunc discordare inter se? {&7Si.&} ipsu' mihi Davo', qui intumust <3eo>3rum consiliis, dixit; et i%27s mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem. num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle? tute adeo ia%27m e%27ius audies verba. [heus] evocate huc Davom. atque eccum video ipsum foras exire. @@@@{40&7Davos Simo Chremes&}40 @@@@@@@{&7Da.&} Ad te ibam. {&7Si.&} quidnamst? {&7Da.&} quor uxor non accersitur? iam advesperascit. {&7Si.&} audin? ego dudum non nil veritu' sum, Dave, abs te ne faceres idem quod volgu' servorum solet, dolis ut me deluderes @1 propterea quod amat filiu%26s. {&7Da.&} egon istuc facerem? {&7Si.&} credidi, idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. {&7Da.&} quid? {&7Si.&} scies; nam propemodum habeo iam fidem. {&7Da.&} tandem cognosti qui siem? {&7Si.&} non fuerant nuptiae futurae. {&7Da.&} quid? non? {&7Si.&} sed ea gratia simulavi vos ut pertemptarem. {&7Da.&} quid ais? {&7Si.&} sic res est. {&7Da.&} vide: numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum! {&7Si.&} hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. {&7Da.&} hem numnam perimu'? {&7Si.&} narro huic quae tu dudum narrasti mihi. {&7Da.&} quidnam audio? {&7Si.&} gnatam ut det oro vixque id exoro. {&7Da.&} occidi. {&7Si.&} hem quid dixti%26? {&7Da.&} optume inquam factum. {&7Si.&} nunc per hunc nullast mora. {&7Ch.&} domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio._ {&7Si.&} nunc te oro, Dave, quoniam solu' mi effecisti has nuptias . . {&7Da.&} ego vero solu'. {&7Si.&} corrigere%26 mihi gnatum porro enitere. {&7Da.&} faciam hercle sedulo. {&7Si.&} potes nunc, dum animus inritatus est. {&7Da.&} quiescas. {&7Si.&} age igitur, ubi nunc est ipsu'? {&7Da.&} mirum ni domist. @1 {&7Si.&} ibo ad eum atque <3ea>3dem haec quae tibi dixi dicam idem illi._ {&7Da.&} nullu' sum. quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia: erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium; feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo. e%27m a%27stutias! quod si quiessem, nil evenisset mali. sed e%27ccum ipsum video: occidi. utinam mi[hi] esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem! @@@@{40&7Pamphilvs Davos&}40 {&7Pa.&} Vbi i%27llic[e]st scelu' qui perdidit me? {&7Da.&} perii. {&7Pa.&} atque hoc confiteor iure mi obtigisse, quandoquidem ta%27m iners, tam nulli consili sum. servon fortunas meas me commisisse futtili! ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. {&7Da.&} posthac incolumem sat scio [fore] me, nunc si devito hoc malum. {&7Pa.&} nam quid ego nunc dicam patri? negabon velle me, modo qui sum pollicitu' ducere%26? qua%27 au%27dacia id facere audeam? nec quid nunc me faciam scio. {&7Da.&} nec mequidem, atque id ago sedulo. @1 dicam aliquid me inventurum, ut huic malo aliquam productem moram. {&7Pa.&} oh! {&7Da.&} visu' sum {&7Pa.&} eho dum, bone vir, quid ais? vide%27n me consiliis tuis miserum inpeditum esse? {&7Da.&} at iam expediam. {&7Pa.&} expedies? {&7Da.&} certe, Pamphile. {&7Pa.&} nempe ut modo. {&7Da.&} immo meliu' spero. {&7Pa.&} oh tibi ego ut credam, furcifer? tu rem inpeditam et perditam restituas? em quo fretu' sim, qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias. an non dixi esse hoc futurum? {&7Da.&} dixti. {&7Pa.&} quid meritu's? {&7Da.&} crucem. sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. {&7Pa.&} ei mihi, quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo! namque hoc tempu' praecavere mihi me, haud te%27 u%27lcisci sinit. @@@@{1ACTVS IV}1 @@@@{40&7Charinvs Pamphilvs Davos&}40 {&7Ch.&} Hoccine%27st credibile aut memorabile, tanta vecordia innata quoiquam ut siet ut malis gaudeant atque ex incommodis alterius sua ut comparent commoda? ah @1 idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in denegando modo qui=s pudor paullum adest; post ubi tempu' promissa iam perfici, tum coacti necessario se aperiunt, et timent et tamen res premit denegare; ibi tum eorum inpudentissuma oratiost "quis tu%27 es? quis mihi es? quor meam tibi? heus proxumus sum egomet mihi." at tamen "ubi fides?" si roges, nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi nil opust, ibi verentur. sed quid agam? adeon ad eum et cu%27m eo iniuriam hanc expostulem? ingeram mala multa? atque aliqui' dicat "nil promoveris": multum: molestu' certe <3ei>3 fuero atque animo morem gessero. {&7Pa.&} Charine, et me%27 e%27t te%27 i%27nprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi. {&7Ch.&} itane "inprudens"? tandem inventast causa: solvisti fidem. {&7Pa.&} quid "tandem"? {&7Ch.&} etiamnunc me ducere istis dictis postulas? {&7Pa.&} quid i%27stuc est? {&7Ch.&} postquam me amare dixi, conplacitast tibi. heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo! @1 {&7Pa.&} falsus es. {&7Ch.&} non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium, nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres? habeas. {&7Pa.&} habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser quantasque hic s<3ui>3s consiliis mihi conflavit sollicitudines meu' carnufex. {&7Ch.&} quid i%27stuc tam mirumst de te si exemplum capit? {&7Pa.&} haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum. {&7Ch.&} scio%27: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres. {&7Pa.&} immo etiam, quo tu minu' scis aerumnas meas, haec nuptiae non adparabantur mihi nec postulabat nunc quisquam uxorem dare. {&7Ch.&} scio%27: tu coactu' tua%27 voluntate es. {&7Pa.&} mane: nondum scis. {&7Ch.&} scio equidem illam ducturum esse te. {&7Pa.&} quor me enicas? hoc audi: numquam destitit instare ut dicerem me ducturum patri; suadere orare usque adeo donec perpulit. {&7Ch.&} quis homo istuc? {&7Pa.&} Davo' . . {&7Ch.&} Davos? {&7Pa.&} interturbat. {&7Ch.&} qua%27m o%27b rem? {&7Pa.&} nescio; nisi mihi d<3eo>3s sati' scio fuisse iratos qui auscultaverim. {&7Ch.&} factum hoc est, Dave? {&7Da.&} factu%27m. {&7Ch.&} hem quid ais? scelus! at tibi di dignum factis exitium duint! eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias @1 inimici vellent, quod nisi ho%27c consilium darent? {&7Da.&} deceptu' sum, at non defetigatus. {&7Pa.&} scio. {&7Da.&} hac non successit, alia adoriemur via: nisi si id putas, quia primo processit parum, non posse iam ad salutem convorti hoc malum. {&7Pa.&} immo etiam; nam sati' credo, si advigilaveris, ex unis geminas mihi conficies nuptias. {&7Da.&} ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo, conari manibu' pedibu' noctesque et dies, capitis periclum adire, dum prosim tibi; tuo%27mst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere. parum succedit quod ago; at facio sedulo. vel meliu' tute reperi, me missum face. {&7Pa.&} cupio: restitue in quem me accepisti locum. {&7Da.&} faciam. {&7Pa.&} at ia%27m ho%27c opu%27st. {&7Da.&} em . . sed mane%27; concrepuit a Glycerio ostium. {&7Pa.&} nil ad te. {&7Da.&} quaero. {&7Pa.&} hem nuncin demum? {&7Da.&} at ia%27m ho%27c tibi inventum dabo. @@@@{40&7Mysis Pamphilvs Charinvs Davos&}40 {&7My.&} Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum t<3uo>3m Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare. {&7Pa.&} Mysis. {&7My.&} quis est? [2e]2he%27m Pamphile, optume mihi te offers. {&7Pa.&} quid [2id]2 est? {&7My.&} orare iussit, si se ames, era, ia%27m ut a%27d sese venias: @1 videre te%27 ait cupere. {&7Pa.&} vah perii: hoc malum integrascit. sicin me%27 a%27tque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]! nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit. {&7Ch.&} quibu' quide%27m quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset! {&7Da.&} age, si hic non insanit satis sua%27 sponte, instiga. {&7My.&} atque edepol ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. {&7Pa.&} Mysis, per o%27mnis tibi adiuro deos numquam <3ea>3m me deserturum, non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines. hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo. {&7My.&} resipisco. {&7Pa.&} non Apollinis mage verum atque hoc responsumst. si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit, id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat. quis videor? {&7Ch.&} miser, aeque atque ego. {&7Da.&} consilium quaero. {&7Pa.&} forti's! scio%27 quid conere. {&7Da.&} hoc ego tibi profecto effectum reddam. {&7Pa.&} ia%27m ho%27c opus est. {&7Da.&} quin iam habeo. {&7Ch.&} quid est? {&7Da.&} huic, non tibi%27 habeo, ne erres. {&7Ch.&} sat habeo. {&7Pa.&} quid facies? cedo. {&7Da.&} dies [hic] mi ut sati' sit vereor ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas: proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis. @1 {&7Pa.&} ego ha%27nc visam._ {&7Da.&} quid tu? quo%27 hi%27nc te agis? {&7Ch.&} verum vis dicam? {&7Da.&} immo etiam: narrationis incipit mi initium. {&7Ch.&} quid me fiet? {&7Da.&} eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo, quantum huic promoveo nuptias? {&7Ch.&} Dave, at tamen . . {&7Da.&} quid ergo? {&7Ch.&} ut ducam. {&7Da.&} ridiculum. {&7Ch.&} huc face ad me [ut] venias, siquid poteris. {&7Da.&} quid veniam? nil habeo. {&7Ch.&} at tamen, siquid. {&7Da.&} age veniam. {&7Ch.&} siquid, domi ero._ {&7Da.&} tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic. {&7My.&} quapropter? {&7Da.&} ita factost opus. {&7My.&} matura. {&7Da.&} ia%27m i%27nquam hic adero. @@@@{40&7Mysis Davos&}40 {&7My.&} Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem! summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum, amicum, amatorem, virum in quovis loco paratum; verum ex <3eo>3 nunc misera quem capit laborem! facile hic plus malist quam illic boni. sed Davos exit. mi%27 homo, quid i%27stuc obsecrost? quo portas puerum? {&7Da.&} Mysis, nunc opus est tua mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia. @1 {&7My.&} quidnam incepturu's? {&7Da.&} accipe a me hunc ocius atque ante nostram ianuam adpone. {&7My.&} obsecro, humine? {&7Da.&} ex ara hinc sume verbenas tibi atque <3ea>3s substerne. {&7My.&} qua%27m o%27b rem id tute non facis? {&7Da.&} quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi non adposisse, ut liquido possim. {&7My.&} intellego: nova nunc religio in te istaec incessit. cedo! {&7Da.&} move ocius te, ut quid agam porro intellegas. pro Iuppiter! {&7My.&} quid e%27st? {&7Da.&} sponsae pater intervenit. repudio quod consilium primum intenderam. {&7My.&} nescio%27 quid narres. {&7Da.&} ego quoque hinc ab dextera venire me adsimulabo: tu%27 u%27t subservias orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide. {&7My.&} ego quid agas nil intellego; sed siquid est quod mea opera opu' sit vobis, [a]ut tu plus vides, manebo, nequod vostrum remorer commodum. @@@@{40&7Chremes Mysis Davos&}40 {&7Ch.&} Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc? puer herclest. mulier, tun posisti hunc? {&7My.&} ubi i%27llic est? {&7Ch.&} non mihi respondes? {&7My.&} nusquam est. vae miserae mihi! reliquit me%27 homo atque abiit. {&7Da.&} di vostram fidem, quid turbaest apu%27d forum! quid i%27lli hominum litigant! tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.) @1 {&7My.&} quor tu obsecro hic me solam? {&7Da.&} hem quae%27 hae%27c est fabula? eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit? {&7My.&} sati%27n sanu's qui me id rogites? {&7Da.&} que%27m ego igitur rogem qui hic neminem alium videam? {&7Ch.&} miror unde sit. {&7Da.&} dictura es quod rogo? {&7My.&} au! {&7Da.&} concede ad dexteram. {&7My.&} deliras: non tute ipse . . ? {&7Da.&} verbum si mihi unum praeter quam quod te rogo%27 faxis: cave! male dicis? undest? dic clare. {&7My.&} a nobis. {&7Da.&} hahae! mirum vero inpudenter mulier si facit meretrix! {&7Ch.&} ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego. {&7Da.&} adeon videmur vobis esse idonei in quibu' sic inludati'? {&7Ch.&} veni in tempore. {&7Da.&} propera adeo puerum tollere hinc ab ianua. mane: cave%27 quoquam ex istoc excessis loco! {&7My.&} di te eradicent! ita me miseram territas. {&7Da.&} tibi ego dico an non? {&7My.&} quid vis? {&7Da.&} at etiam rogas? cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi. {&7My.&} tu nescis? {&7Da.&} mitte id quod scio: dic quod rogo. {&7My.&} vostri. {&7Da.&} quoi(u)s nostri? {&7My.&} Pamphili. {&7Da.&} hem quid? Pamphili? {&7My.&} eho a%27n non est? {&7Ch.&} recte ego ha%27s semper fugi nuptias. {&7Da.&} o facinus animadvortendum! {&7My.&} quid clamitas? @1 {&7Da.&} quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi? {&7My.&} o%27 hominem audacem! {&7Da.&} verum: vidi Cantharam suffarcinatam. {&7My.&} dis pol habeo gratiam quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae. {&7Da.&} ne%27 i%27lla illum haud novit quoiu' causa haec incipit: "Chremes si positum puerum ante aedis viderit, s<3ua>3m gnatam non dabit": tanto hercle mage dabit. {&7Ch.&} non hercle faciet. {&7Da.&} nunc adeo, ut tu sis sciens, nisi puerum tolli' ia%27m ego hunc in mediam viam provolvam teque ibidem pervolvam in luto. {&7My.&} tu pol homo non es sobrius. {&7Da.&} fallacia alia aliam trudit: iam susurrari audio civem Atticam esse hanc. {&7Ch.&} hem. {&7Da.&} "coactus legibus eam u%27xorem ducet." {&7My.&} au%27 o%27bsecro, an non civis est? {&7Ch.&} iocularium in malum insciens paene incidi. {&7Da.&} quis hi%27c loquitur? o Chreme, per tempus advenis: ausculta. {&7Ch.&} audivi iam omnia. {&7Da.&} an[2ne]2 haec tu omnia? {&7Ch.&} audivi, inquam, a principio. {&7Da.&} audistin, obsecro? hem scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. hic e%27st ille: non te credas Davom ludere. {&7My.&} me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex. {&7Ch.&} novi omnem rem. est Simo intus? {&7Da.&} est._ {&7My.&} ne me atti[n]gas, sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . . @1 {&7Da.&} eho inepta, nescis quid sit actum? {&7My.&} qui sciam? {&7Da.&} hic socer est. alio pacto haud poterat fieri ut sciret haec quae voluimus. {&7My.&} praediceres. {&7Da.&} paullum interesse censes ex animo omnia, ut fert natura, facias an de industria? @@@@{40&7Crito Mysis Davos&}40 {&7Cr.&} In hac habitasse platea dictumst Chrysidem, quae sese inhoneste optavit parere hic ditias potius quam honeste in patria pauper viveret: ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona. sed quos perconter video: salvete. {&7My.&} obsecro, quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis? is est. {&7Cr.&} o Mysis, salve! {&7My.&} salvo' sis, Crito. {&7Cr.&} itan Chrysis? hem. {&7My.&} nos quide%27m pol miseras perdidit. {&7Cr.&} quid vos? quo pacto hic? satine recte? {&7My.&} nosne? sic ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet. {&7Cr.&} quid Glycerium? ia%27m hi%27c s<3uo>3s parentis repperit? {&7My.&} utinam! {&7Cr.&} an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli; nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem. semper e%27iu' dictast esse haec atque habitast soror; quae%27 i%27lli(u)s fuere possidet: nunc me hospitem @1 litis sequi qua%27m i%27d mihi sit facile atque utile aliorum exempla commonent. simul arbitror iam aliquem esse amicum et defensorem <3ei>3; nam fere grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent me sycophantam, hereditatem persequi mendicum. tum ipsam despoliare non lubet. {&7My.&} o%27 optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines. {&7Cr.&} duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. {&7My.&} maxume. {&7Da.&} sequa%27r hos: nolo me in tempore hoc videat senex. @@@@{1ACTVS V}1 @@@@{40&7Chremes Simo&}40 {&7Ch.&} Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea; sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face. dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae. {&7Si.&} immo eni%27m nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme, ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. {&7Ch.&} vide%27 quam iniquo' sis prae studio: du%27m id efficias quod lubet, neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas; nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis. {&7Si.&} quibus? {&7Ch.&} at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, @1 filiam ut darem in seditionem atque in i%27ncertas nuptias, eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo. impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras. illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face. {&7Si.&} per ego te d<3eo>3s oro, ut ne%27 i%27llis animum inducas credere, quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent. {&7Ch.&} erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. {&7Si.&} scio. {&7Ch.&} at vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant. {&7Si.&} credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et nescio qui%27 [2i%27]2d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere. @@@@{40&7Davos Chremes Simo Dromo&}40 {&7Da.&} Animo nunciam otioso esse impero. {&7Ch.&} em Davom tibi! {&7Si.&} unde egreditur? {&7Da.&} meo%27 praesidio atque hospiti'. {&7Si.&} quid i%27llud malist? {&7Da.&} ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. {&7Si.&} scelus, quemnam hic laudat? {&7Da.&} omni' res est iam in vado. {&7Si.&} cesso adloqui? {&7Da.&} erus est: quid agam? {&7Si.&} o salve, bone vir. {&7Da.&} ehe%27m Simo, o noster Chreme, @1 omnia adparata iam sunt intu'. {&7Si.&} curasti probe. {&7Da.&} ubi voles accerse. {&7Si.&} bene sane; id eni%27mvero hinc nunc abest. etiam tu hoc respondes quid i%27stic tibi negotist? {&7Da.&} mihin? {&7Si.&} ita. {&7Da.&} mihin? {&7Si.&} tibi ergo. {&7Da.&} modo%27 introii. {&7Si.&} quasi ego quam dudum rogem. {&7Da.&} cum t<3uo>3 gnato una. {&7Si.&} anne est intu' Pamphilu'? crucior miser! eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? {&7Da.&} sunt. {&7Si.&} quor igitur hic est? {&7Ch.&} quid i%27llum censes? cu%27m i%27lla litigat. {&7Da.&} i%27mmo%27 vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies. nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus: quom faciem videas, videtur esse quantivis preti: tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides. {&7Si.&} quidnam adportat? {&7Da.&} nil equidem nisi quod i%27llum audivi dicere. {&7Si.&} quid ait tandem? {&7Da.&} Glycerium se scire civem esse Atticam. {&7Si.&} hem Dromo%27, Dromo. {&7Da.&} quid est? {&7Si.&} Dromo. {&7Da.&} audi. {&7Si.&} verbum si addideris . . ! Dromo. {&7Da.&} audi obsecro. {&7Dr.&} quid vis? {&7Si.&} sublimem intro rape hunc, quantum potest. @1 {&7Dr.&} quem? {&7Si.&} Davom. {&7Da.&} qua%27m o%27b rem? {&7Si.&} quia lubet. rape inquam. {&7Da.&} quid feci? {&7Si.&} rape. {&7Da.&} si quicquam invenies me mentitum, occidito. {&7Si.&} nil audio. {&7Dr.&} ego iam te commotum reddam. {&7Da.&} tamen etsi hoc verumst? {&7Si.&} tamen. cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito. age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi ostendam erum quid sit pericli fallere, et i%27lli patrem. {&7Ch.&} ah ne saevi tanto opere. {&7Si.&} o Chreme, pietatem gnati! nonne te miseret mei? tantum laborem capere ob talem filium! age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet? @@@@{40&7Pamphilvs Simo Chremes&}40 {&7Pa.&} Quis me volt? perii, pater est. {&7Si.&} quid ais, omnium . . ? {&7Ch.&} ah rem potius ipsam dic ac mitte male loqui. {&7Si.&} quasi quicquam in hunc iam graviu' dici possiet. <3ai>3n tandem, civi' Glyceriumst? {&7Pa.&} ita praedicant. {&7Si.&} "ita praedicant"? o%27 i%27ngentem confidentiam! num cogitat quid dicat? num facti piget? vide%27 num ei(u)s color pudori' signum usquam indicat. @1 adeo[n] inpotenti esse animo ut praeter civium morem atque legem et s<3ui>3 voluntatem patris tamen hanc habere studeat cum summo probro! {&7Pa.&} me miserum! {&7Si.&} hem modo%27ne id demum sensti, Pamphile? olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom, quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi, <3eo>3dem die istuc verbum vere in te accidit. sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero? quor mea%27m sene%27ctutem huius sollicito amentia? an u%27t pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam? immo habeat, valeat, vivat cu%27m i%27lla. {&7Pa.&} mi pater! {&7Si.&} quid "mi pater"? quasi tu%27 hu%27ius indigeas patris. domus uxor liberi inventi invito patre; adducti qui illam hinc civem dicant: viceris. {&7Pa.&} pater, licetne pauca? {&7Si.&} quid dices mihi? {&7Ch.&} at tamen, Simo, audi. {&7Si.&} ego audiam? quid audiam, Chreme%26? {&7Ch.&} at tandem dicat. {&7Si.&} age dicat, sino. {&7Pa.&} ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque. tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera. vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram. hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem: @1 sine me expurgem atque illum huc coram adducam. {&7Si.&} adducas? {&7Pa.&} sine, pater. {&7Ch.&} aequom postulat: da veniam. {&7Pa.&} sine te hoc exorem. {&7Si.&} sino. quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme. {&7Ch.&} pro peccato magno paullum supplici satis est patri. @@@@{40&7Crito Chremes Simo Pamphilvs&}40 {&7Cr.&} Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet, vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio. {&7Ch.&} Andrium ego Critonem video? certe is e%27st. {&7Cr.&} salvo' sis, Chreme. {&7Ch.&} quid tu Athenas insolens? {&7Cr.&} evenit. sed hicinest Simo? {&7Ch.&} hic. {&7Cr.&} Simo . . {&7Si.&} men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem esse ais? {&7Cr.&} tu negas? {&7Si.&} itane huc paratus advenis? {&7Cr.&} qua re? {&7Si.&} rogas? tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis? sollicitando et pollicitando <3eo>3rum animos lactas? {&7Cr.&} sanun es? {&7Si.&} ac meretricios amores nuptiis conglutinas? {&7Pa.&} perii, metuo ut substet hospes. {&7Ch.&} si, Simo, hunc noris satis, non ita arbitrere: bonus est hic vir. {&7Si.&} hic vir sit bonus? @1 itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme. {&7Pa.&} ni metuam patrem, habeo pro%27 i%27lla re%27 i%27llum quod moneam probe. {&7Si.&} sycophanta. {&7Cr.&} hem. {&7Ch.&} sic, Crito, est hic: mitte. {&7Cr.&} videat qui siet. si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet. ego i%27staec moveo aut curo? non tu t<3uo>3m malum aequo animo feras! nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest. Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est et i%27staec una parva virgo. tu%27m i%27lle egens forte adplicat primum ad Chrysidis patrem se. {&7Si.&} fabulam inceptat. {&7Ch.&} sine. {&7Cr.&} itane vero obturbat? {&7Ch.&} perge. {&7Cr.&} tum_is mihi cognatus fuit qui <3eu>3m recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum. is ibi mortuost. {&7Ch.&} ei(u)s nomen? {&7Cr.&} nomen tam cito? Phania? hem perii! verum hercle opinor f<3ui>3sse Phaniam; hoc certo scio, Rhamnusium se aiebat esse. {&7Ch.&} o Iuppiter! {&7Cr.&} eadem haec, Chreme, @1 multi alii in Andro tum audi[ve]re. {&7Ch.&} utinam id sit quod spero! eho dic mihi, quid eam tum? sua%27mne esse aibat? {&7Cr.&} non. {&7Ch.&} quoiam igitur? {&7Cr.&} fratri' filiam. {&7Ch.&} certe meast. {&7Cr.&} quid ais? {&7Si.&} quid tu%27 ais? {&7Pa.&} arrige auris, Pamphile! {&7Si.&} qui credi'? {&7Ch.&} Phania illic frater meu' fuit. {&7Si.&} noram et scio. {&7Ch.&} is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur: tum illam relinquere hic est veritus.% postilla nunc primum audio quid i%27llo sit factum. {&7Pa.&} vix sum apud me: ita animu' commotust metu spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono. {&7Si.&} ne%27 i%27stam multimodis t<3ua>3m inveniri gaudeo. {&7Pa.&} credo, pater. {&7Ch.&} at mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. {&7Pa.&} dignus es cum t<3ua>3 religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. {&7Cr.&} quid i%27stuc est? {&7Ch.&} nomen non convenit. {&7Cr.&} fuit hercle huic aliud parvae. {&7Ch.&} quod, Crito? numquid meministi? {&7Cr.&} id quaero. {&7Pa.&} egon huiu' memoriam patiar meae volu%27ptati obstare, quo%27m ego possim in hac re medicari mihi? @1 heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. {&7Ch.&} ipsa [2ea]2st. {&7Cr.&} east. {&7Pa.&} ex ipsa miliens audivi. {&7Si.&} omnis nos gaudere hoc, Chreme, te credo credere. {&7Ch.&} ita me di%27 ament, credo. {&7Pa.&} quod restat, pater . . {&7Si.&} iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. {&7Pa.&} o lepidum patrem! de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? {&7Ch.&} causa optumast; nisi quid pater ait aliud. {&7Pa.&} nempe id. {&7Si.&} scilicet. {&7Ch.&} dos, Pamphile, est decem talenta. {&7Pa.&} accipio. {&7Ch.&} propero ad filiam. eho mecum, Crito; nam illam me credo haud nosse._ {&7Si.&} quor non illam huc transferri iubes? {&7Pa.&} recte admones: Davo ego i%27stuc dedam iam negoti. {&7Si.&} non potest. {&7Pa.&} qui? {&7Si.&} quia habet aliud magis ex sese et maiu'. {&7Pa.&} quidnam? {&7Si.&} vinctus est. {&7Pa.&} pater, non recte vinctust. {&7Si.&} haud ita iussi. {&7Pa.&} iube%27 solvi, obsecro. {&7Si.&} age fiat. {&7Pa.&} at matura. {&7Si.&} eo intro. {&7Pa.&} o faustum et felicem diem! @@@@{40&7Charinvs Pamphilvs Davos&}40 {&7Ch.&} Proviso quid agat Pamphilu%26s. atque eccum. {&7Pa.&} aliquis fors[itan] me putet @1 non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet. ego d<3eo>3rum vitam propterea sempiternam esse arbitror quod volu%27ptates <3eo>3rum propriae sunt; nam mi inmortalitas partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit. @@sed que%27m ego mihi potissumum optem, nunc quoi%27 haec narrem, dari? {&7Ch.&} quid i%27llud gaudist? {&7Pa.&} Davom video. nemost quem mallem omnium; nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia. {&7Da.&} Pamphilus ubinam hic est? {&7Pa.&} Dave. {&7Da.&} quis homost? {&7Pa.&} ego sum. {&7Da.&} o Pamphile. {&7Pa.&} nescis quid mi obtigerit. {&7Da.&} certe; sed quid mihi o%27btigerit scio. {&7Pa.&} et quidem ego. {&7Da.&} more hominum evenit ut quod sim nanctus mali priu' rescisceres tu quam ego i%27llud quod tibi evenit boni. {&7Pa.&} Glycerium mea s<3uo>3s parentis repperit. {&7Da.&} factum bene. {&7Ch.&} hem. {&7Pa.&} pater amicu' summu' nobis. {&7Da.&} quis? {&7Pa.&} Chremes. {&7Da.&} narras probe. {&7Pa.&} nec mora ullast quin eam uxorem ducam. {&7Ch.&} num illic somniat ea quae vigilans voluit? {&7Pa.&} tum de puero, Dave . . {&7Da.&} ah desine! solus est quem diligant di. {&7Ch.&} salvo' sum si haec vera sunt. @1 conloquar. {&7Pa.&} quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis. {&7Ch.&} bene factum. {&7Pa.&} audisti[n]? {&7Ch.&} omnia. age, me in t<3ui>3s secundis respice. tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio e%27sse omnia. {&7Pa.&} memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat. sequere hac me: intus apu%27d Glycerium nunc est. tu, Dave, abi%27 domum, propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? {&7Da.&} eo. ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur; intu' transigetur siquid est quod restet. {&7Cantor.&} plaudite! @@@@{1EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS}1 {&7Pa.&} memini adq[2ue adeo ut uolui commodum huc senex exit foras]2. {&7Ch.&} m%1 o%1 {&7Ch.&} @@@@{40&7Pamphilvs Charinvs Chremes Davos&}40 {&7Pa.&} Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo. operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae. tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. {&7Cha.&} Ah, perii, Daue, de meo amore ac uita [2nunc]2 sors tollitur. {&7Chr.&} non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile. @1 {&7Cha.&} occidi, Daue. {&7Da.&} mane. {&7Cha.&} perii. {&7Chr.&} id quamobrem non uolui eloquar: non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . {&7Cha.&} hem! {&7Da.&} tace. {&7Chr.&} sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis. nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit, detur. {&7Pa.&} bene factum. {&7Da.&} adi atque age homini gratias. {&7Cha.&} salue, Chremes, amicorum meorum omnium mihi %agissime. quod mihi non minus est gaudio quam id [2quod volo]2 quod [2abs te expecto et summo studio]2 abs te expeto: me repperisse ut habitus antehac fui tibi. {&7Chr.&} animum, Charine, quod ad cumque applicaueris studium exinde ut erit tute existimaberis. id ita esse facere coniecturam ex me licet: alienus abs te tamen quis tu esses noueram. {&7Cha.&} ita res est. {&7Chr.&} gnatam tibi meam Philumenam uxorem et dotis sex talenta spondeo.] @1 @@@@{1HEAVTON TIMORVMENOS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Nequoi sit vostrum mirum quor partis seni poeta dederit quae sunt adulescentium, id primum dicam, deinde quod veni eloquar. ex integra Graeca integram comoediam hodie sum acturus H[e]auton timorumenon, duplex quae ex argumento facta est simplici. novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit et quoia Graeca sit, ni partem maxumam existumarem scire vostrum, id dicerem. nunc qua%27m o%27b rem has partis didicerim paucis dabo. oratorem esse voluit me, non prologum: vostrum iudicium fecit; me actorem dedit. sed hic actor tantum poterit a facundia quantum ille potuit cogitare commode qui orationem hanc scripsit quam dicturu' sum? nam quod rumores distulerunt malevoli multas contaminasse Graecas, dum facit paucas Latinas: factum id esse hic non negat neque se pigere et deinde facturum autumat. habet bonorum exemplum quo exemplo sibi licere [id] facere quod i%27lli fecerunt putat. tum quod malevolu' vetu' poeta dictitat repente ad studium hunc se adplicasse musicum, @1 amicum ingenio fretum, haud natura sua: arbitrium vostrum, vostra existumatio valebit. quare omnis vos oratos volo, ne plus iniquom possit quam aequom oratio. facite aequi siti', date crescendi copiam novarum qui spectandi faciunt copiam sine vitiis. ne ille pro se dictum existumet qui nuper fecit servo currenti in via decesse populum: quor insano serviat? de illi(u)s peccatis plura dicet quom dabit alias novas, nisi finem maledictis facit. adeste aequo animo, date potestatem mihi statariam agere ut liceat per silentium, ne semper servo' currens, iratus senex, edax parasitu', sycophanta autem inpudens, avaru' leno adsidue agendi sint seni clamore summo, cum labore maxumo. mea%27 causa causam hanc iustam esse animum inducite, ut aliqua pars labori' minuatur mihi. nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni: siquae laboriosast, ad me curritur; si lenis est, ad alium defertur gregem. in hac est pura oratio. experimini in utramque partem ingenium quid possit meum. [si numquam avare pretium statui arti meae et eum esse quaestum in animum induxi maxumum, quam maxume servire vostris commodis:] exemplum statuite in me, ut adulescentuli vobis placere studeant potiu' quam sibi. @1 @@@@{1ACTVS I}1 @@@@{40&7Chremes Menedemvs&}40 {&7Ch.&} Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst (inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es) nec rei fere%27 sane amplius quicquam fuit, tamen vel virtus tua me vel vicinitas, quod ego in propinqua parte amicitiae puto, facit ut te audacter moneam et familiariter quod mihi videre praeter aetatem tuam facere et praeter quam res te adhortatur tua. nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut quid quaeris? annos sexaginta natus es aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus meliorem neque preti maiori' nemo habet; servos compluris: proinde quasi nemo siet, ita a%27ttente tute illorum officia fungere. numquam tam mane egredior neque tam vesperi domum revortor quin te in fundo conspicer fodere aut arare aut aliquid ferre denique. nullum remitti' tempu' neque te respicis. haec non volu%27ptati tibi e%27sse sati' certo scio. at eni%27m dices "quantum hic operi' fiat paenitet." quod in opere faciundo operae consumis tuae, si sumas in i%27llis exercendis, plus agas. {&7Me.&} Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi @1 aliena ut cures ea quae nil ad te attinent? {&7Ch.&} homo sum: humani nil a me alienum puto. vel me monere hoc vel percontari puta: rectumst ego u%27t faciam; non est te%27 u%27t deterream. {&7Me.&} mihi sic est usu'; tibi%27 ut opu' factost face. {&7Ch.&} an quoiquamst usus homini se ut cruciet? {&7Me.&} mihi. {&7Ch.&} si quid laborist nollem. sed quid i%27stuc malist? quaeso, quid de te tantum meruisti%26? {&7Me.&} eheu! {&7Ch.&} ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam: ne retice, ne verere, crede inquam mihi: aut consolando aut consilio aut re iuvero. {&7Me.&} scire hoc vis? {&7Ch.&} hac quide%27m causa qua dixi tibi. {&7Me.&} dicetur. {&7Ch.&} at i%27stos rastros interea tamen adpone, ne labora. {&7Me.&} minime. {&7Ch.&} quam rem agis? {&7Me.&} sine me vocivom tempu' nequod dem mihi labori'. {&7Ch.&} non sinam, inquam. {&7Me.&} ah non aequom facis. {&7Ch.&} hui tam gravis hos, quaeso? {&7Me.&} sic meritumst meum. {&7Ch.&} nunc loquere. {&7Me.&} filium unicum adulescentulum habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme; nunc habeam necne incertumst. {&7Ch.&} quid ita istuc? {&7Me.&} scies. est e Corintho hic advena anu' paupercula; ei(u)s filiam ille amare coepit perdite, prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. @1 ubi rem rescivi, coepi non humanitus neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli tractare, sed vi%27 e%27t via%27 pervolgata patrum. cotidie accusabam: "hem tibine haec diutius licere speras facere me vivo patre, amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. ego te meum esse dici tantisper volo dum quod te dignumst facies; sed si id non facis, ego quod me in te sit facere dignum invenero. nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. ego i%27stuc aetati' non amori operam dabam, sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi simul rem et gloriam armis belli repperi." postremo adeo res rediit: adulescentulus saepe eadem et graviter audiendo victus est; putavit me%27 et aetate et benevolentia plus scire et providere quam se ipsum sibi: in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme. {&7Ch.&} quid ais? {&7Me.&} clam me profectu' mensis tris abest. {&7Ch.&} ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen animist pudenti' signum et non instrenui. {&7Me.&} ubi comperi ex i=s qui <3ei>3 fuere conscii, domum revortor maestus atque animo fere perturbato atque incerto prae aegritudine. adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt; video alios festinare, lectos sternere, cenam adparare: pro se quisque sedulo faciebant quo%27 i%27llam mihi lenirent miseriam. ubi video, haec coepi cogitare "hem tot mea @1 soli[us] solliciti sunt causa ut me unum expleant? ancillae tot me vestient? sumptus domi tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum, quem pariter uti his decuit aut etiam amplius, quod i%27lla aetas magis ad haec utenda idoneast, eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea! malo quidem me dignum quovis deputem, si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet inopem carens patria ob meas iniurias, interea usque illi de me supplicium dabo laborans parcens quaerens, illi serviens." ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus nec vas nec vestimentum: conrasi omnia. ancillas servos, nisi eos qui opere rustico faciundo facile sumptum exsercirent suom, omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico aedis mercede. quasi talenta ad quindecim coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo. decrevi tantisper me minus iniuriae, Chreme, m<3eo>3 gnato facere dum fiam miser; nec fas esse ulla me voluptate hic frui, nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps. {&7Ch.&} ingenio te esse in liberos leni puto, et i%27llum obsequentem siqui' recte aut commode tractaret. verum nec tu illum sati' noveras nec te%27 i%27lle; hoc qui fit? ubi non vere vivitur. tu illum numquam ostendisti quanti penderes nec tibi i%27llest credere ausu' quae est aequom patri. @1 quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi. {&7Me.&} ita res est, fateor: peccatum a me maxumest. {&7Ch.&} Menedeme, at porro recte spero et i%27llum tibi salvom adfuturum esse hic confido propediem. {&7Me.&} utinam ita di faxint! {&7Ch.&} facient. nunc si commodumst, Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo. {&7Me.&} non possum. {&7Ch.&} quor non? quaeso tandem aliquantulum tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius. {&7Me.&} non convenit, qui%27 i%27llum ad laborem in[2pe]2pulerim, nunc me ipsum fugere. {&7Ch.&} sicine est sententia? {&7Me.&} sic. {&7Ch.&} bene vale. {&7Me.&} et tu._ {&7Ch.&} lacrumas excussit mihi miseretque me%27 e%27iu'. sed ut diei tempus est, [2tempust]2 monere me hunc vicinum Phaniam ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist._ @@@@{41[2Saltatio convivarum]2}41 nil opu' fuit monitore: iamdudum domi praesto apu%27d me esse aiunt. egomet convivas moror. ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores hinc a me? quinam egreditur? huc concessero. @@@@{40&7Clitipho Chremes&}40 {&7Cl.&} Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant et i%27llam simu%27l cum nuntio tibi hi%27c adfuturam hodie scio. @1 proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas. {&7Ch.&} quicum loquitur filius? {&7Cl.&} pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis. {&7Ch.&} quid id est? {&7Cl.&} hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? {&7Ch.&} probe. {&7Cl.&} huic filium scis esse? {&7Ch.&} audivi esse in Asia. {&7Cl.&} non est, pater: apu%27d nos est. {&7Ch.&} quid ais? {&7Cl.&} advenientem, e navi egredientem ilico abduxi ad cenam; nam mihi cum <3eo>3 iam inde usque a pueritia f<3ui>3t semper familiaritas. {&7Ch.&} volu%27ptatem magnam nuntias. quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem <3ei>3 domi! atque etiam nunc tempus est. {&7Cl.&} cave%27 faxis: non opus est, pater. {&7Ch.&} quapropter? {&7Cl.&} quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit; timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae. <3ea>3m misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. {&7Ch.&} scio. {&7Cl.&} nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum. {&7Ch.&} quid narrat? {&7Cl.&} quid i%27lle? miserum se esse. {&7Ch.&} miserum? quem minu' crederest? @1 quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona? parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias. atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu' qui%27 ea possidet: qui uti scit <3ei>3 bona; illi qui non utitur recte mala. {&7Cl.&} immo ill' fuit sene%27x inportunu' semper, et nunc nil magis vereor quam nequid in i%27llum iratu' plus satis faxit, pater. {&7Ch.&} illene? (sed reprimam me: na%27m in metu esse hunc illist utile.) {&7Cl.&} quid tute tecum? {&7Ch.&} dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. fortasse aliquanto iniquior era%27t praeter ei(u)s lubidinem: pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom? huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu' vivere? et quod i%27llum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae uniu' modi%27 sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis: scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier, praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia. verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc scitumst: periclum ex aliis face[re] tibi quod ex usu siet. {&7Cl.&} ita credo. {&7Ch.&} ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid i%27n cena siet. tu%27, u%27t tempus est diei, vide%27 sis nequo hinc abeas longius. @1 @@@@{1ACTVS II}1 @@@@{40&7Clitipho&}40 {&7Cl.&} Qua%27m iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices! qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes neque i%27llarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia. ex s<3ua>3 lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit. mihi%27n si umquam filius erit, ne%27 i%27lle facili me utetur patre; nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus: non ut meus, qui mihi per alium ostendit s<3ua>3m sententiam. perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora! nunc ait "periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet": astutu'. ne%27 i%27lle haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam. mage nunc me amicae dicta stimulant "da mihi" atque "adfer mihi": quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior. nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae. meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis. tum quod dem [<3ei>3] "recte" est; nam nil esse mihi religiost dicere. hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater. @1 @@@@{40&7Clinia Clitipho&}40 {&7Clin.&} Si mihi secundae res de amore m<3eo>3 essent, iamdudum scio venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit. concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant: occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala, quoi nil iam praeter pretium dulcest. {&7Clit.&} Clinia. {&7Clin.&} ei misero mihi! {&7Clit.&} etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens? {&7Clin.&} faciam; sed nescioquid profecto mi animu' praesagit mali. {&7Clit.&} pergin i%27stuc priu' diiudicare quam scis quid veri siet? {&7Clin.&} si nil mali esset iam hic adessent. {&7Clit.&} iam aderunt. {&7Clin.&} quando istuc erit? {&7Clit.&} non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: dum moliuntur, dum conantur, annus est. {&7Clin.&} o Clitipho, timeo. {&7Clit.&} respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi. @@@@{40&7Syrvs Dromo Clinia Clitipho&}40 {&7Sy.&} Ain tu? {&7Dr.&} sic est. {&7Sy.&} verum interea, dum sermones caedimus, illae sunt relictae. {&7Clit.&} mulier tibi adest. audin, Clinia? {&7Clin.&} ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho. @1 {&7Dr.&} minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem ducunt secum. {&7Clin.&} perii, unde illi sunt ancillae? {&7Clit.&} men rogas? {&7Sy.&} non oportuit relictas: portant quid rerum! {&7Clin.&} ei mihi! {&7Sy.&} aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam. factum a nobis stultest. abi%27 dum tu, Dromo, illis obviam. propera: quid stas? {&7Clin.&} vae misero mi, quanta de spe decidi! {&7Clit.&} quid i%27stuc? quae res te sollicitat autem? {&7Clin.&} rogitas quid siet? vide%27n tu? ancillas aurum vestem, qua%27m ego cum una ancillula hic reliqui, unde esse censes? {&7Clit.&} vah nunc demum intellego. {&7Sy.&} di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio. quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius? sed video eccos quos volebam. {&7Clin.&} o Iuppiter, ubinamst fides? dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci conlocupletasti te, Antiphila, et me%27 in his deseruisti malis, propter quam in summa infamia sum et m<3eo>3 patri minus [sum] obsequens: quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi, @1 monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere; quod tame%27n nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui. nemost miserior me. {&7Sy.&} hic de nostris verbis errat vide%27licet quae hic sumu' locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis: nam et vitast eadem et animu' te erga idem ac fuit, quantum ex ipsa re coniecturam fecimus. {&7Clin.&} quid e%27st obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst quod malim quam me hoc falso suspicarier. {&7Sy.&} hoc primum, ut ne quid hui(u)s rerum ignores: anus, quae est dicta mater esse ei ant(e)hac, non fuit; ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae dum narrat forte audivi. {&7Clit.&} quaenamst altera? {&7Sy.&} mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho: post istuc veniam. {&7Clit.&} propera. {&7Sy.&} iam primum omnium, ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores; anu' quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium, continuo hic se coniecit intro, ego consequor; anu' foribus obdit pessulum, ad lanam redit. hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia, quo studio vitam s<3ua>3m te absente exegerit, ubi de inprovisost interventum mulieri. nam ea res dedit tum existumandi copiam @1 cotidianae vitae consuetudinem, quae quoi(u)sque ingenium ut sit declarat maxume. texentem telam studiose ipsam offendimus, mediocriter vestitam veste lugubri (ei(u)s anui' causa opinor quae%27 erat mortua) sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi, nulla mala re esse expolitam muliebri; capillu' pexu' prolixus circum caput reiectu' neglegenter; pax. {&7Clin.&} Syre mi, obsecro, ne me in laetitiam frustra conicias. {&7Sy.&} anus subtemen nebat. praeterea una ancillula erat; ea texebat una, pannis obsita, neglecta, inmunda inluvie. {&7Clit.&} si haec sunt, Clinia, vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam? magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam, quo%27m e%27ius tam negleguntur internuntii. nam disciplinast isdem munerarier ancillas primum ad dominas qui adfectant viam. {&7Clin.&} perge, obsecro te, et cave%27 ne falsam gratiam studeas inire. quid ait ubi me nominas? {&7Sy.&} ubi dicimus redisse te et rogare uti veniret ad te, mulier telam desinit continuo et lacrumis opplet os totum sibi, ut facile scires desiderio id fieri [tuo]. {&7Clin.&} prae gaudio, ita me di%27 ament, ubi sim nescio: ita timui. {&7Clit.&} at ego nil esse scibam, Clinia. @1 agedum vicissim, Syre, dic quae%27 i%27llast altera? {&7Sy.&} adducimus t<3ua>3m Bacchidem. {&7Clit.&} hem quid? Bacchidem? eho sceleste, quo%27 i%27llam duci'? {&7Sy.&} quo%27 ego i%27llam? ad nos scilicet. {&7Clit.&} ad patre%26m[ne]? {&7Sy.&} ad eum ipsum. {&7Clit.&} o%27 hominis inpudentem audaciam! {&7Sy.&} heus non fit sine periclo facinu' magnum nec memorabile. {&7Clit.&} hoc vide: in mea%27 vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus? ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim. quid i%27llo facias? {&7Sy.&} at eni%27m . . {&7Clit.&} quid "eni%27m"? {&7Sy.&} si sinas, dicam. {&7Clin.&} sine. {&7Clit.&} sino. {&7Sy.&} ita res est haec nunc quasi quom . . {&7Clit.&} quas, malum, ambages mihi narrare occipit? {&7Clin.&} Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi. {&7Sy.&} eni%27mvero reticere nequeo: multimodis iniurius, Clitipho, es neque ferri potis es. {&7Clin.&} audiundum hercle est, tace. [{&7Clit.&} quid est?] {&7Sy.&} vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici; tuom e%27sse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis; siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere. aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt. harum d<3ua>3rum condicionum nunc utram malis vide; @1 etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio. nam apu%27d patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast. tum quod i%27lli argentum es pollicitus, <3ea>3dem hac inveniam via, quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi. quid aliud tibi vis? {&7Clit.&} siquidem hoc fit. {&7Sy.&} siquidem? experiundo scies. {&7Clit.&} age age, cedo i%27stuc t<3uo>3m consilium: quid id est? {&7Sy.&} adsimulabimus tuam amicam huius esse amicam. {&7Clit.&} pulchre: quid faciat sua? an ea quoque dicetur huiu', si una haec dedecorist parum? {&7Sy.&} immo ad t<3ua>3m matrem abducetur. {&7Clit.&} quid eo? {&7Sy.&} longumst, Clitipho, si tibi narrem qua%27m o%27b rem id faciam. {&7Clin.&} vera causast. {&7Clit.&} fabulae! nil sati' firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum. {&7Sy.&} mane, habeo aliud, si istuc metui', quod a%27mbo confiteamini sine periclo esse. {&7Clit.&} huiu' modi obsecro aliquid reperi. {&7Clin.&} maxume. {&7Sy.&} ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. {&7Clit.&} hem quid dixti? {&7Sy.&} ademptum tibi iam faxo omnem metum, in aurem utramvis otiose ut dormias. {&7Clit.&} quid ago nunc? {&7Clin.&} tune? quod boni . . {&7Clit.&} Syre! dic modo @1 verum. {&7Sy.&} age modo: hodie sero ac nequiquam voles. {&7Clin.&} datur, fruare dum licet; nam nescias . . {&7Clit.&} Syre inquam! {&7Sy.&} perge porro, tamen istuc ago. {&7Clin.&} ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi. {&7Clit.&} verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre! {&7Sy.&} concaluit. quid vis? {&7Clit.&} redi%27, redi! {&7Sy.&} adsum: dic quid est? iam hoc quoque negabi' tibi placere. {&7Clit.&} immo, Syre, et me%27 e%27t meum amorem et famam permitto tibi. tu%27 e%27s iudex: nequid accusandu' sis vide. {&7Sy.&} ridiculumst istuc me admonere, Clitipho, quasi i%27stic minor mea res agatur quam tua. hic siquid nobis forte advorsi evenerit, tibi erunt parata verba, huic homini verbera: quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi. sed i%27stunc exora ut suam e%27sse adsimulet. {&7Clin.&} scilicet facturum me esse; in eum iam res rediit locum ut sit necessu'. {&7Clit.&} merito te%27 amo, Clinia. {&7Clin.&} verum illa nequid titubet. {&7Sy.&} perdoctast probe. {&7Clit.&} at hoc demiror qui tam facile potueris persuadere illi, quae solet quos spernere! {&7Sy.&} in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst primum. nam quendam misere offendi ibi militem ei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum, ut i%27llius animum cupidum inopia incenderet <3ea>3demque ut esset apu%27d te hoc quam gratissimum. @1 sed heus tu, vide%27 sis nequid inprudens ruas! patrem novisti ad has res quam sit perspicax; ego te autem novi qua%27m e%27sse soleas inpotens; inversa verba, eversas cervices tuas, gemitus screatus tussis risus abstine. {&7Clit.&} laudabi'. {&7Sy.&} vide%27 sis. {&7Clit.&} tutemet mirabere. {&7Sy.&} sed quam cito sunt consecutae mulieres! {&7Clit.&} ubi sunt? quor retines? {&7Sy.&} iam nunc haec non est tua. {&7Clit.&} scio, apu%27d patrem; at nunc interim. {&7Sy.&} nihilo magis. {&7Clit.&} sine. {&7Sy.&} non sinam inquam. {&7Clit.&} quaeso paullisper. {&7Sy.&} veto. {&7Clit.&} saltem salute%27m . . {&7Sy.&} abeas si sapias. {&7Clit.&} eo. quid i%27stic? {&7Sy.&} manebit. {&7Clit.&} [o] hominem felicem! {&7Sy.&} ambula. @@@@{40&7Bacchis Antiphila Clinia Syrvs&}40 {&7Ba.&} Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico, id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent; minimeque, ita me di%27 ament, miror si te sibi quisque expetit. nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio: et quom egomet nunc mecum in animo vitam t<3ua>3m considero omniumque adeo vostrarum volgu' quae ab se segregant, et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest. nam expedit bona%27s esse vobis; nos, quibu'cum est res, non sinunt: quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt; @1 haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt: nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus. vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro, quoi(u)s mos maxumest consimili' vostrum, [h]i= se ad vos adplicant. hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini, ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas. {&7An.&} nescio alias: mequidem semper scio%27 fecisse sedulo ut e%27x illiu' commodo meu%27m compararem commodum. {&7Cl.&} ah ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis; nam dum abs te absum omnes mihi labores f<3ue>3re quos cepi leves praeter quam tui%27 carendum quod erat. {&7Sy.&} credo. {&7Cl.&} Syre, vix suffero: hocin me miserum non licere meo%27 modo ingenium frui! {&7Sy.&} immo ut patrem t<3uo>3m vidi esse habitum, diu etiam duras dabit. {&7Ba.&} quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? {&7An.&} ah retine me, obsecro! {&7Ba.&} amabo quid tibist? {&7An.&} disperii, perii misera! {&7Ba.&} quid stupes, Antiphila? {&7An.&} videon Cliniam an non? {&7Ba.&} quem vides? {&7Cl.&} salve, anime mi. {&7An.&} o mi Clinia, salve. {&7Cl.&} ut vales? @1 {&7An.&} salvom venisse gaudeo. {&7Cl.&} teneone te, Antiphila, maxume animo exspectatam meo? {&7Sy.&} ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex. @@@@{1ACTVS III}1 @@@@{40&7Chremes Menedemvs&}40 {&7Ch.&} Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium vicini, primum e me ut sciat sibi filium redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego. verum quom videam miserum hunc tam excruciarier ei(u)s abitu, celem tam insperatum gaudium, quo%27m i%27lli pericli nil ex indicio siet? haud faciam; nam quod potero adiutabo senem. item u%27t filium m<3eu>3m amico atque aequali suo video inservire et socium esse in negotiis, nos quoque senes est aequom senibus obsequi. {&7Me.&} aut ego profecto ingenio egregio ad miserias natus sum aut illud falsumst quod volgo audio dici, diem adimere aegritudinem hominibus; nam mihi quidem cotidie augescit magis de filio aegritudo, et quanto diutius abest mage cupio tanto et mage desidero. {&7Ch.&} sed ipsum fora%27s egressum video: ibo adloquar. Menedeme, salve: nuntium adporto tibi quoi(u)s maxume te fieri participem cupis. {&7Me.&} num quid nam de gnato meo audisti, Chreme? @1 {&7Ch.&} valet atque vivit. {&7Me.&} ubinamst quaeso? {&7Ch.&} apu%27d me domi. {&7Me.&} meu' gnatu'? {&7Ch.&} sic est. {&7Me.&} venit? {&7Ch.&} certe. {&7Me.&} Clinia meu' venit? {&7Ch.&} dixi. {&7Me.&} eamu': duc me ad eum, obsecro. {&7Ch.&} non volt te scire se redisse etiam et tuom conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet, ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. {&7Me.&} non tu illi dixti ut essem? {&7Ch.&} non. {&7Me.&} qua%27m o%27b rem, Chreme? {&7Ch.&} quia pessume istuc in te%27 a%27tque [in] illum consulis, si te tam leni et victo esse animo ostenderis. {&7Me.&} non possum: sati' iam, sati' pater durus fui. {&7Ch.&} ah vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis aut largitate nimia aut parsimonia: in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides. primum olim potiu' quam paterere filium commetare ad mulierculam, quae paullulo tu%27m erat contenta quoique erant grata omnia, proterruisti hinc. ea coacta ingratiis postilla coepit victum volgo quaerere. nunc quom sine magno intertrimento non potest haberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, primum iam ancillas secum adduxit plus decem oneratas veste atque auro: satrapes si siet amator, numquam sufferre ei(u)s sumptus queat; nedum tu possis. {&7Me.&} estne ea intu'? {&7Ch.&} sit rogas? sensi. nam unam ei cenam atque eiu' comitibus @1 dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet. nam ut alia omittam, pytissando modo mihi quid vini absumsit "sic hoc" dicens; "asperum, pater, hoc est: aliud lenius sodes vide": relevi dolia omnia, omnis serias; omnis sollicitos habui%26_atque haec una nox. quid te futurum censes quem adsidue exedent? sic me di%27 amabunt ut me t<3ua>3rum miseritumst, Menedeme, fortunarum. {&7Me.&} faciat quidlubet: sumat consumat perdat, decretumst pati, dum illum modo habeam mecum. {&7Ch.&} si certumst tibi sic facere, illud permagni referre arbitror ut ne scientem sentiat te id sibi dare. {&7Me.&} quid faciam? {&7Ch.&} quidvis potiu' quam quod cogitas: per alium quemvis ut des, falli te sinas techinis per servolum; etsi subsensi id quoque, illos ibi esse, id agere inter se clanculum. Syru' cu%27m i%27llo vostro consusurrant, conferunt consilia ad adulescentes; et tibi perdere talentum hoc pacto satius est quam illo minam. non nunc pecunia agitur sed i%27llud quo modo minimo periclo id demus adulescentulo. nam si semel tuom animum ille intellexerit, priu' proditurum te tuam vitam et prius pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui quantam fenestram ad nequitiem patefeceris, tibi autem porro ut non sit suave vivere! nam deteriores omnes sumu' licentia. @1 quod quoique quomque inciderit in mentem volet neque id putabit pravom an rectum sit: petet. tu rem perire et ipsum non poteris pati: dare denegaris; ibit ad i%27llud ilico qui maxume apu%27d te se valere sentiet: abiturum se abs te esse ilico minitabitur. {&7Me.&} videre vera atque ita uti res est dicere. {&7Ch.&} somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis, dum id quaero tibi qui filium restituerem. {&7Me.&} cedo dextram: porro te%27 idem oro ut facias, Chreme. {&7Ch.&} paratu' sum. {&7Me.&} scin quid nunc facere te volo? {&7Ch.&} dic. {&7Me.&} quod sensisti illos me incipere fallere, id uti maturent facere: cupio illi dare quod volt, cupio ipsum iam videre. {&7Ch.&} operam dabo. paullum negoti mi obstat: Simus et Crito vicini nostri hic ambigunt de finibus; me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram operam daturum me, hodie non posse i=s dare: continuo hic adero. {&7Me.&} ita quaeso._di vostram fidem, ita conparatam esse hominum naturam omnium aliena ut meliu' videant et diiudicent quam sua! an eo fit quia i%27n re nostra aut gaudio sumu' praepediti nimio aut aegritudine? hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi! {&7Ch.&} dissolvi me otiosus operam ut tibi darem. @1 Syrus est prendendus atque adhortandus mihi. a me nescioquis exit: concede hinc domum ne nos inter nos congruere sentiant. @@@@{40&7Syrvs Chremes&}40 {&7Sy.&} Hac illac circumcursa; inveniundumst tamen argentum: intendenda in senemst fallacia. {&7Ch.&} num me fefellit hosce id struere? vide%27licet ill' Cliniai servo' tardiusculust; idcirco huic nostro traditast provincia. {&7Sy.&} quis hi%27c loquitur? perii. numnam haec audivit? {&7Ch.&} Syre. {&7Sy.&} hem. {&7Ch.&} quid tu%27 i%27stic? {&7Sy.&} recte equidem; sed te miror, Chreme, tam mane, qui%27 heri tantum biberis. {&7Ch.&} nil nimis. {&7Sy.&} "nil" narras? visa verost, quod dici solet, aquilae senectus. {&7Ch.&} heia. {&7Sy.&} mulier commoda et faceta haec meretrix. {&7Ch.&} sane. {&7Sy.&} idem visast tibi? et quidem he%27rcle forma luculenta. {&7Ch.&} sic satis. {&7Sy.&} ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona; minimeque miror Clinia hanc si deperit. sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis abundet, gnatus ei(u)s profugit inopia. scis esse factum ut dico? {&7Ch.&} quid ego ni sciam? hominem pistrino dignum! {&7Sy.&} quem? {&7Ch.&} istunc servolum @1 dico adulescenti' . . {&7Sy.&} Syre, tibi timui male! {&7Ch.&} qui passus est id fieri. {&7Sy.&} quid faceret? {&7Ch.&} rogas? aliquid reperiret, fingeret fallacias unde esset adulescenti amicae quod daret, atque hunc difficilem invitum servaret senem. {&7Sy.&} garris. {&7Ch.&} haec facta ab illo oportebant, Syre. {&7Sy.&} eho quaeso laudas qui%27 eros fallunt? {&7Ch.&} in loco ego vero laudo. {&7Sy.&} recte sane. {&7Ch.&} quippe qui magnarum saepe id remedium aegritudinumst: ia%27m huic mansisset unicus gnatus domi. {&7Sy.&} iocone an serio ille haec dicat nescio; nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis. {&7Ch.&} et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo abeat, quom tolerare illi(u)s sumptus non queat? nonne ad senem aliquam fabricam fingit? {&7Sy.&} stolidus est. {&7Ch.&} at te%27 a%27diutare oportet adulescentuli causa. {&7Sy.&} facile equidem facere possum si iubes; etenim quo pacto id fieri soleat calleo. {&7Ch.&} tanto hercle melior. {&7Sy.&} non est mentiri meum. {&7Ch.&} fac ergo. {&7Sy.&} at heus tu facito dum eadem haec memineris siquid hu%27iu' simile forte aliquando evenerit, ut sunt humana, tuos ut faciat filius. {&7Ch.&} non usu' veniet, spero. {&7Sy.&} spero hercle ego quoque, neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim; sed siquid, nequid. quae sit ei(u)s aetas vides; et ne ego te, si usu' veniat, magnifice, Chreme, tractare possim. {&7Ch.&} de%27 i%27stoc, quom usu' venerit, videbimus quid opu' sit: nunc istuc age._ @1 {&7Sy.&} numquam commodius umquam erum audivi loqui, nec quom male facere[m] crederem mi inpunius licere. quisnam a nobis egreditur foras? @@@@{40&7Chremes Clitipho Syrvs&}40 {&7Ch.&} Quid i%27stuc quaeso? qui%27 i%27stic mos est, Clitipho? itane fieri oportet? {&7Cl.&} quid ego feci? {&7Ch.&} vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici inserere? {&7Sy.&} acta haec res est: perii. {&7Cl.&} mene? {&7Ch.&} hisce oculis, ne nega. facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum. nam istaec quide%27m contumeliast, hominem amicum recipere ad te atque ei(u)s amicam subigitare. vel here in vino quam inmodestu' f<3ui>3sti . . {&7Sy.&} factum. {&7Ch.&} quam molestus! ut equidem, ita me di%27 ament, metui quid futurum denique esset! novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas. {&7Cl.&} at mihi fides apud hunc est nil me istiu' facturum, pater. {&7Ch.&} esto%26; at certe concedas aliquo ab ore <3eo>3rum aliquantisper. multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia. ego de me facio coniecturam: nemost m<3eo>3rum amicorum hodie @1 apud quem expromere omnia%26 mea o%27cculta, Clitipho, audeam. apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi(u)s facti pudet, ne%27 ineptu', ne protervo' videar: quod i%27llum facere credito. sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu' sit obsequi. {&7Sy.&} quid i%27stic narrat! {&7Cl.&} perii. {&7Sy.&} Clitipho, haec ego praecipio tibi? homini' frugi et temperanti' functu's officium? {&7Cl.&} tace%27 sodes. {&7Sy.&} recte sane. {&7Cl.&} Syre, pudet me. {&7Sy.&} credo: neque id iniuria; quin mihi molestumst. {&7Cl.&} perdis hercle. {&7Sy.&} verum dico quod videtur. {&7Cl.&} nonne accedam ad i%27llos? {&7Ch.&} eho quaeso%26, una accedundi viast? {&7Sy.&} actumst: hic priu' se indicarit qua%27m ego argentum effecero. Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? {&7Ch.&} quid faciam? {&7Sy.&} iube hunc abire hinc aliquo. {&7Cl.&} quo%27 ego hinc abeam? {&7Sy.&} quo lubet: da%27 i%27llis locum: abi%27 d<3ea>3mbulatum. {&7Cl.&} d<3ea>3mbulatum? quo? {&7Sy.&} vah quasi desit locus. abi%27 sane istac, istorsum, quovis. {&7Ch.&} recte dicit, censeo. {&7Cl.&} di te eradicent, Syre, qui me hinc %extrudis%! @1 {&7Sy.&} at tu pol tibi i%27stas posthac comprimito manus!_ censen vero? quid i%27llum porro credas facturum, Chreme, nisi eum, quantum tibi opi' di dant, servas castigas mones? {&7Ch.&} ego i%27stuc curabo. {&7Sy.&} atqui nunc, ere, tibi i%27stic adservandus est. {&7Ch.&} fiet. {&7Sy.&} si sapias; nam mihi iam minu' minusque obtemperat. {&7Ch.&} quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut repperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? {&7Sy.&} de fallacia dicis? est: inveni nuper quandam. {&7Ch.&} frugi es. cedo quid est? {&7Sy.&} dicam, verum ut aliud ex alio incidit. {&7Ch.&} quidnam, Syre? {&7Sy.&} pessuma haec est meretrix. {&7Ch.&} ita videtur. {&7Sy.&} immo si scias. vah vide%27 quod i%27nceptet facinu'. f<3ui>3t quaedam anu' Corinthia hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom. {&7Ch.&} quid tum? {&7Sy.&} ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam. ea relicta huic arraboni est pro%27 i%27llo argento. {&7Ch.&} intellego. {&7Sy.&} hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam. {&7Ch.&} quid tum? {&7Sy.&} Cliniam orat sibi uti [i%27d] nunc det: illam illi tamen @1 post daturum: mille nummum poscit. {&7Ch.&} et poscit quidem? {&7Sy.&} hui, dubium id est? ego sic putavi. {&7Ch.&} quid nunc facere cogitas? {&7Sy.&} egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum. {&7Ch.&} erras. {&7Sy.&} quid ita? {&7Ch.&} pro Menedemo nunc tibi ego respondeo "non emo": quid ages? {&7Sy.&} optata loquere. {&7Ch.&} qui? {&7Sy.&} non est opus. {&7Ch.&} non opus est? {&7Sy.&} non hercle vero. {&7Ch.&} qui%27 i%27stuc, miror. {&7Sy.&} iam scies. {&7Ch.&} mane%27, mane%27, quid e%27st quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? @@@@{1ACTVS IV}1 @@@@{40&7Sostrata Chremes Nvtrix Syrvs&}40 {&7So.&} Nisi me animu' fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor, is quicum expositast gnata. {&7Ch.&} quid volt sibi, Syre, haec oratio? {&7So.&} quid e%27st? isne tibi videtur? {&7Nv.&} dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico eum esse. {&7So.&} at ut sati' contemplata modo sis, mea nutrix. {&7Nv.&} satis. @1 {&7So.&} abi%27 nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia. hic ego virum interea opperibor. {&7Sy.&} te volt: videas quid velit. nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. {&7Ch.&} quid siet? ne%27 i%27sta hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit. {&7So.&} ehe%27m mi vir. {&7Ch.&} ehe%27m mea uxor. {&7So.&} te ipsum quaero. {&7Ch.&} loquere quid velis. {&7So.&} primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom facere esse ausam. {&7Ch.&} vin me istuc tibi, e%27tsi incredibilest, credere? credo. {&7Sy.&} nescioquid peccati portat haec purgatio. {&7So.&} meministin me ess(e) gravidam et mihi te maxumo opere edicere, si puellam parerem, nolle tolli? {&7Ch.&} scio%27 quid feceris: sustulisti. {&7Sy.&} sic est factum: dom(i)na ego, eru' damno auctus est. {&7So.&} minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: <3ei>3 dedi exponendam. {&7Ch.&} o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam! {&7So.&} perii: quid ego feci? {&7Ch.&} rogitas? {&7So.&} si peccavi, mi Chreme, insciens feci. {&7Ch.&} id equidem ego, si tu neges, certo scio, te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia: @1 tot peccata in hac re ostendi'. nam iam primum, si meum imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit, non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare. at id omitto: misericordia, animu' maternus: sino. quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita: nempe anui illi prodita abs te filiast planissume, per te vel uti quaestum faceret vel uti veniret palam. credo, id cogitasti: "quidvis satis est dum vivat modo." quid cu%27m i%27llis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt, meliu' peiu', prosit obsit, nil vident nisi quod lubet? {&7So.&} mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro, quanto tuos est animu' natu gravior, ignoscentior, ut meae%27 stultitiae in iustitia tua%27 sit aliquid praesidi. {&7Ch.&} scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata, male docet te mea facilitas multa. sed i%27stuc quidquid est qua%27 ho%27c occeptumst causa loquere. {&7So.&} ut stultae et misere omnes sumus religiosae, quom exponendam do%27 i%27lli, de digito anulum detraho et eum dico ut una cum puella exponeret: si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis. {&7Ch.&} istuc recte: conservasti te%27 a%27tque illam. {&7So.&} is hic est anulus. {&7Ch.&} unde habes? {&7So.&} quam Bacchi' secum adduxit adulescentulam, {&7Sy.&} hem. {&7Ch.&} quid i%27lla narrat? {&7So.&} ea lavatum dum it, servandum mihi dedit. @1 animum non advorti primum; sed postquam aspexi ilico cognovi, ad te exsilui. {&7Ch.&} quid nunc suspicare aut invenis de%27 i%27lla? {&7So.&} nescio%27 nisi e%27x ipsa quaeras unde hunc habuerit, si potis est reperiri. {&7Sy.&} interii: plus sp<3ei>3 video quam volo: nostrast, si%27 itast. {&7Ch.&} vivitne illa quoi tu dederas? {&7So.&} nescio. {&7Ch.&} quid renuntiavit olim? {&7So.&} fecisse id quod iusseram. {&7Ch.&} nomen mulieri' cedo quid sit, ut quaeratur. {&7So.&} Philterae. {&7Sy.&} ipsast. mirum ni illa salvast et ego perii. {&7Ch.&} Sostrata, sequere me intro hac. {&7So.&} ut praeter spem evenit! quam timui male ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme! {&7Ch.&} non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit. nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus. @@@@{40&7Syrvs&}40 {&7Sy.&} Nisi me animu' fallit multum, haud multum a me aberit infortunium: ita hac re in angustum oppido nunc m<3eae>3 coguntur copiae; nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex. @1 nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere. crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus. quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast mihi. nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet. quid si hoc nunc sic incipiam? nilst. quid si sic? tantundem egero. at sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam. retraham hercle opinor ad me idem ego i%27lluc hodie fugitivom argentum tamen. @@@@{40&7Clinia Syrvs&}40 {&7Cl.&} Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast. dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam volt. {&7Sy.&} nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu' verba. istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor. {&7Cl.&} o mi Syre, audisti obsecro? {&7Sy.&} quidni? qui usque una adfuerim. {&7Cl.&} quoi%27 aeque audisti commode quicquam evenisse? {&7Sy.&} nulli. @1 {&7Cl.&} atque ita me di%27 ament ut ego nunc non tam meapte causa laetor quam illiu'; quam ego scio esse honore quovis dignam. {&7Sy.&} ita credo. sed nunc, Clinia%26, age, da te mihi vicissim; na%27m amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur, nequid de%27 amica nunc senex. {&7Cl.&} o Iuppiter! {&7Sy.&} quiesce. {&7Cl.&} Antiphila mea nubet mihi. {&7Sy.&} sicin mi interloquere? {&7Cl.&} quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. {&7Sy.&} fero hercle vero. {&7Cl.&} deorum vitam apti sumus. {&7Sy.&} frustra operam opino[r] hanc sumo. {&7Cl.&} loquere: audio. {&7Sy.&} at iam hoc non ages. {&7Cl.&} agam. {&7Sy.&} videndumst, inquam, amici quoque res, Clinia, t<3ui>3 in tuto ut conlocetur. nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis, senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis; si abduxeris, celabitu%26r, itidem ut celata adhuc est. {&7Cl.&} at enim istoc nil est mage, Syre%26, m<3ii>3s nuptiis advorsum. nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? {&7Sy.&} quidni? {&7Cl.&} quid dicam? quam causam adferam? {&7Sy.&} qui nolo mentiare: aperte ita ut res sese habet narrato. {&7Cl.&} quid ais? {&7Sy.&} iubeo: illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis. @1 {&7Cl.&} bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem. et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet sene%27m vostrum? {&7Sy.&} immo ut recta via rem narret ordine omnem. {&7Cl.&} hem sati' sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis. nam qui%27 i%27lle poterit esse in tuto, dic mihi? {&7Sy.&} huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero, qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen. {&7Cl.&} at eni%27m spe%27m i%27stoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis; nam dum amicam hanc m<3ea>3m esse credet, non committet filiam. tu fors quid me fiat parvi pendi', dum illi consulas. {&7Sy.&} quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier? unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius. {&7Cl.&} tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater resciverit? {&7Sy.&} quid si redeo ad illos qui aiunt "quid si nunc caelum ruat?" {&7Cl.&} metuo quid agam. {&7Sy.&} metui'? quasi non ea potestas sit tua quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam. @1 {&7Cl.&} age age, transducatur Bacchis. {&7Sy.&} optume ipsa exit foras. @@@@{40&7Bacchis Clinia Syrvs Dromo Phrygia&}40 {&7Ba.&} Sati' pol proterve me Syri promissa huc induxerunt, decem minas quas mihi dare%26 pollicitust. quodsi nunc me deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet; aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi, decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet. {&7Cl.&} sati' scite promittit tibi. {&7Sy.&} atqui tu hanc iocari credis? faciet nisi caveo. {&7Ba.&} dormiunt: ego pol i%27stos commovebo. mea Phrygia, audisti modo i%27ste homo quam villam demonstravit Charini? {&7Ph.&} audivi. {&7Ba.&} proxumam esse huic fundo ad dextram? {&7Ph.&} memini. {&7Ba.&} curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat: {&7Sy.&} quid i%27nceptat? {&7Ba.&} dic me hic oppido esse invitam atque adservari, verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam. {&7Sy.&} perii hercle. Bacchi', mane%27, mane: quo mittis istanc quaeso? iube%27 maneat. {&7Ba.&} i. {&7Sy.&} quin est paratum argentum. {&7Ba.&} quin ego maneo. {&7Sy.&} atqui iam dabitur. {&7Ba.&} ut lubet. nu%27m ego insto? {&7Sy.&} at scin quid sodes? @1 {&7Ba.&} quid? {&7Sy.&} transeundumst nunc tibi%26 ad Menedemum et tua pompa <3eo>3 transducendast. {&7Ba.&} quam rem agis, scelus? {&7Sy.&} egon? argentum cudo quod tibi dem. {&7Ba.&} dignam me putas quam inludas? {&7Sy.&} non est temere. {&7Ba.&} etiamne tecum hic res mihist? {&7Sy.&} minime: tuom tibi reddo. {&7Ba.&} eatur. {&7Sy.&} sequere hac. heus, Dromo. {&7Dr.&} quis me volt? {&7Sy.&} Syru'. {&7Dr.&} quid est r<3ei>3? {&7Sy.&} ancillas omnis Bacchidis tra[2ns]2duce huc ad vos propere. {&7Dr.&} qua%27m o%27b rem? {&7Sy.&} ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt. sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu: ne%27 i%27lle haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet. tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. {&7Dr.&} mutum dices. @@@@{40&7Chremes Syrvs&}40 {&7Ch.&} Ita me di%27 amabunt ut nunc Menedemi vicem miseret me tantum devenisse ad eum mali. illancin mulierem alere cum illa familia! etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet, ita magno desiderio fuit <3ei>3 filius; verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi cotidianos fieri nec fieri modum, optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optume eccum. {&7Sy.&} cesso hunc adoriri? {&7Ch.&} Syre. {&7Sy.&} hem. @1 {&7Ch.&} quid e%27st? {&7Sy.&} te mihi ipsum iamdudum optabam dari. {&7Ch.&} videre egisse iam nescioquid cum sene. {&7Sy.&} de%27 i%27llo quod dudum? dictum [ac] factum reddidi. {&7Ch.&} bonan fide? {&7Sy.&} bona hercle. {&7Ch.&} non possum pati quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre: faciam boni tibi aliquid pro%27 i%27sta re ac lubens. {&7Sy.&} at si scias quam scite in mentem venerit. {&7Ch.&} vah gloriare evenisse ex sententia? {&7Sy.&} non hercle vero: verum dico. {&7Ch.&} dic quid est? {&7Sy.&} t<3ui>3 Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem Menedemo dixit Clinia, et ea gratia secum adduxisse ne tu id persentisceres. {&7Ch.&} probe. {&7Sy.&} dic sodes. {&7Ch.&} nimium, inquam. {&7Sy.&} immo si scias. sed porro ausculta quod superest fallaciae: sese ipse dicit t<3ua>3m vidisse filiam; ei(u)s sibi conplacitam formam, postquam aspexerit; hanc cupere uxorem. {&7Ch.&} modone quae inventast? {&7Sy.&} eam: et quide%27m iubebit posci. {&7Ch.&} qua%27m o%27b rem istuc, Syre? nam prorsum nil intellego. {&7Sy.&} vah tardus es. {&7Ch.&} fortasse. {&7Sy.&} argentum dabitur ei ad nuptias, aurum atque vestem qui . . tenesne? {&7Ch.&} comparet? {&7Sy.&} id ipsum. {&7Ch.&} at ego i%27lli neque do neque despondeo. {&7Sy.&} non? qua%27m o%27b rem? {&7Ch.&} qua%27m o%27b rem? me rogas? homini . . ? {&7Sy.&} ut lubet. @1 non ego dicebam in perpetuom ut i%27llam illi dares, verum ut simulares. {&7Ch.&} non meast simulatio; ita tu%27 i%27staec tua misceto ne me%27 a%27dmisceas. ego%27n quoi daturu' non sum, ut <3ei>3 despondeam? {&7Sy.&} credebam. {&7Ch.&} minime. {&7Sy.&} scite poterat fieri; et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras, <3eo>3 coepi. {&7Ch.&} credo. {&7Sy.&} ceterum equidem istuc, Chreme, aequi bonique facio. {&7Ch.&} atqui quam maxume volo%27 te dare operam ut fiat, verum alia via. {&7Sy.&} fiat, quaeratur aliquid. sed i%27llud quod tibi dixi de argento quod i%27sta debet Bacchidi, id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet illuc confugies: "quid mea? num mihi datumst? num iussi? nu%27m i%27lla oppignerare filiam meam me%27 i%27nvito potuit?" verum illuc, Chreme, dicunt: "ius summum saepe summast malitia." {&7Ch.&} haud faciam. {&7Sy.&} immo aliis si licet, tibi non licet: %omnes te in lauta et bene acta parte putant.% {&7Ch.&} quin egomet iam ad eam deferam. {&7Sy.&} immo filium iube%27 potiu'. {&7Ch.&} qua%27m o%27b rem? {&7Sy.&} quia enim in eum suspiciost translata amori'. {&7Ch.&} quid tum? {&7Sy.&} quia videbitur mage veri simile id esse, quo%27m hic illi dabit; et simu%27l conficiam facilius ego quod volo. ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. {&7Ch.&} ecfero. @1 @@@@{40&7Clitipho Syrvs&}40 {&7Cl.&} Nullast tam facili' res quin difficilis siet, quam invitu' facias. vel me haec d<3ea>3mbulatio, quam non laboriosa, ad languorem dedit. nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo miser aliquo extrudar hinc, ne%27 a%27ccedam ad Bacchidem. ut te quidem omnes di deae[que] quantumst, Syre, cu%27m i%27stoc invento cumque incepto perduint! huiu' modi mihi res semper comminiscere ubi me excarnufices. {&7Sy.&} is tu%27 hinc quo dignus es? quam paene tua me perdidit protervitas! {&7Cl.&} vellem hercle factum, ita meritu's. {&7Sy.&} meritu'? quo modo? ne me%27 i%27stuc ex te prius audisse gaudeo qua%27m a%27rgentum haberes quod daturu' iam fui. {&7Cl.&} quid igitur dicam tibi vis? abi[2i]2sti; mihi amicam adduxti quam non licitumst tangere. {&7Sy.&} iam non sum iratu'. sed scin ubi sit nunc tibi tua Bacchis? {&7Cl.&} apu%27d nos. {&7Sy.&} non. {&7Cl.&} ubi ergo? {&7Sy.&} apu%27d Cliniam. {&7Cl.&} perii. {&7Sy.&} bono animo es: iam argentum ad eam deferes quod <3ei>3 pollicitu's. {&7Cl.&} garris. unde? {&7Sy.&} a t<3uo>3 patre. {&7Cl.&} ludis fortasse me? {&7Sy.&} ipsa re experibere. {&7Cl.&} ne ego sum homo fortunatu': deamo te, Syre. {&7Sy.&} sed pater egreditur. cave%27 quicquam admiratu' sis @1 qua causa id fiat; obsecundato in loco; quod imperabit facito; loquitor paucula. @@@@{40&7Chremes Clitipho Syrvs&}40 {&7Ch.&} Vbi Clitipho hic est? {&7Sy.&} "eccum me" inque. {&7Cl.&} eccum hic tibi. {&7Ch.&} quid r<3ei>3 esset dixti[n] huic? {&7Sy.&} dixi pleraque omnia. {&7Ch.&} cape hoc argentum ac defer. {&7Sy.&} i: quid stas, lapis? quin accipis? {&7Cl.&} cedo sane. {&7Sy.&} sequere hac me ocius. tu hic nos dum eximus interea opperibere; nam nil est illic quod moremur diutius._ {&7Ch.&} minas quidem iam decem habet a me filia, quas hortamentis esse nunc duco datas; hasce ornamentis consequentur alterae; porro haec talenta dotis adposcunt duo. quam multa iniusta ac prava fiunt moribus! mihi nunc relictis rebus inveniundus est aliquis, labore inventa mea quoi dem bona. @@@@{40&7Menedemvs Chremes&}40 {&7Me.&} Multo omnium nunc me fortunatissimum factum puto esse quom te, gnate, intellego resipisse. {&7Ch.&} ut errat! {&7Me.&} te ipsum quaerebam, Chreme: @1 serva, quod in te est, filium, me ac familiam. {&7Ch.&} cedo quid vis faciam? {&7Me.&} invenisti hodie filiam. {&7Ch.&} quid tum? {&7Me.&} hanc uxorem sibi dari volt Clinia. {&7Ch.&} quaeso quid tu%27 homini's? {&7Me.&} quid e%27st? {&7Ch.&} iamne oblitus es inter nos quid sit dictum de fallacia, ut ea via abs te argentum auferretur? {&7Me.&} scio. {&7Ch.&} ea res nunc agitur ipsa. {&7Me.&} quid narras, Chreme? erravi? actast res? quanta de spe decidi! immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est amica: ita aiunt. {&7Ch.&} et tu credis omnia. et i%27llum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis, des qui aurum ac vestem atque alia quae opu' sunt comparet. {&7Me.&} id est profecto: id amicae dabitur. {&7Ch.&} scilicet daturum. {&7Me.&} [v]ah frustra sum igitur gavisus miser. quidvis tamen iam malo quam hunc amittere. quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme, ne sentiat me sensisse atque aegre ferat? {&7Ch.&} aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. {&7Me.&} sine: inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme. {&7Ch.&} dic convenisse, egisse te de nuptiis. {&7Me.&} dicam. quid deinde? {&7Ch.&} me facturum esse omnia, generum placere; postremo etiam, si voles, desponsam quoque e%27sse dicito. {&7Me.&} e%27m i%27stuc volueram. {&7Ch.&} tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis, quam ocissime ut des. {&7Me.&} cupio. {&7Ch.&} ne tu propediem, @1 ut i%27stanc rem video, istius obsaturabere. sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis si sapies. {&7Me.&} faciam. {&7Ch.&} abi intro: vide%27 quid postulet. ego domi ero siquid me voles. {&7Me.&} sane volo; nam te scientem faciam quidquid egero. @@@@{1ACTVS V}1 @@@@{40&7Menedemvs Chremes&}40 {&7Me.&} Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio; sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu' plumbeus; in i%27llum nil potest: exsuperat ei(u)s stultitia haec omnia. {&7Ch.&} ohe iam desine deo%27s, uxor, gratulando obtundere t<3ua>3m esse inventam gnatam, nisi i%27llos ex tuo i%27ngenio iudicas ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens. sed i%27nterim quid i%27llic iamdudum gnatu' cessat cum Syro? {&7Me.&} quos ais homines, Chreme, cessare? {&7Ch.&} ehe%27m, Menedeme, advenis? dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? {&7Me.&} omnia. {&7Ch.&} quid ait? {&7Me.&} gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. {&7Ch.&} hahahae. {&7Me.&} quid risisti? {&7Ch.&} servi venere in mentem Syri @1 calliditates. {&7Me.&} itane? {&7Ch.&} voltu' quoque hominum fingit scelus. {&7Me.&} gnatu' quod se adsimulat laetum, id dicis? {&7Ch.&} id. {&7Me.&} idem i%27stuc mihi venit in mentem. {&7Ch.&} veterator. {&7Me.&} mage, si mage noris, putes ita rem esse. {&7Ch.&} <3ai>3n tu? {&7Me.&} quin tu ausculta. {&7Ch.&} mane%27; hoc priu' scire expeto, quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio, continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares. {&7Me.&} non. {&7Ch.&} quid? non? {&7Me.&} non inquam. {&7Ch.&} neque i%27pse gnatu'? {&7Me.&} nil prorsum, Chreme. magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae. {&7Ch.&} mira narras. quid Syru' meu'? ne is quidem quicquam? {&7Me.&} nihil. {&7Ch.&} qua%27m o%27b rem, nescio. {&7Me.&} equidem miror, qui alia tam plane scias. sed i%27lle t<3uo>3m quoque Syrus idem mire finxit filium, ut ne paullulum quide%27m subolat esse amicam hanc Cliniae. {&7Ch.&} quid agit? {&7Me.&} mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto. {&7Ch.&} quid e%27st quod ampliu' simuletur? {&7Me.&} vah. {&7Ch.&} quid est? {&7Me.&} audi modo. est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro: huc est intro latu' lectu', vestimentis stratus est. @1 {&7Ch.&} quid postquam hoc est factum? {&7Me.&} dictum factum huc abiit Clitipho. {&7Ch.&} solu'? {&7Me.&} solu'. {&7Ch.&} timeo. {&7Me.&} Bacchi' consecutast ilico. {&7Ch.&} sola? {&7Me.&} sola. {&7Ch.&} perii. {&7Me.&} ubi abiere intro, operuere ostium. {&7Ch.&} hem Clinia haec fieri videbat? {&7Me.&} quidni? mecum una simul. {&7Ch.&} fili est amica Bacchi': Menedeme, occidi. {&7Me.&} qua%27m o%27b rem? {&7Ch.&} decem dierum vix mi est familia. {&7Me.&} quid i%27stuc times quod i%27lle operam amico dat suo? {&7Ch.&} immo quod amicae. {&7Me.&} si dat. {&7Ch.&} an dubium id tibist? quemquamne animo tam com[mun]i esse aut leni putas qui se vidente amicam patiatur suam . . ? {&7Me.&} ah quidni? quo verba facilius dentur mihi. {&7Ch.&} derides merito. mihi nunc ego suscenseo: quot res dedere ubi possem persentiscere, ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi! at ne%27 i%27llud haud inultum, si vivo, ferent! nam iam . . {&7Me.&} non tu te cohibes? non te respicis? non tibi ego exempli sati' sum? {&7Ch.&} prae iracundia, Menedeme, non sum apud me. {&7Me.&} tene istuc loqui! nonne id flagitiumst te aliis consilium dare, fori%27s sapere, tibi non posse te auxiliarier? {&7Ch.&} quid faciam? {&7Me.&} id quod me fecisse aiebas parum. fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat tibi credere omnia, abs te petere et poscere, @1 nequam aliam quaerat copiam ac te deserat. {&7Ch.&} immo abeat multo malo quovis gentium quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem. nam si illi pergo suppeditare sumptibus, Menedeme, mihi i%27llaec vere ad rastros res redit. {&7Me.&} quot i%27ncommoditates in ha%27c re capies, nisi caves! difficilem te esse ostendes et i%27gnosces tamen post, et id ingratum. {&7Ch.&} ah nescis quam doleam. {&7Me.&} ut lubet. quid ho%27c quod rogo, ut i%27lla nubat nostro? nisi quid est quod mage vis. {&7Ch.&} immo et gener et adfines placent. {&7Me.&} quid doti' dicam te dixisse filio? quid obticuisti? {&7Ch.&} dotis? {&7Me.&} ita dico. {&7Ch.&} ah. {&7Me.&} Chreme, nequid vereare, si minu': nil nos dos movet. {&7Ch.&} duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis; sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium, me mea omnia bona doti dixisse illi. {&7Me.&} quam rem agis? {&7Ch.&} id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul qua%27m o%27b rem id faciam. {&7Me.&} quin ego vero qua%27m o%27b rem id facias nescio. {&7Ch.&} egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia diffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat. {&7Me.&} quid agi'? {&7Ch.&} mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. {&7Me.&} sino: @1 itane vis? {&7Ch.&} ita. {&7Me.&} fiat. {&7Ch.&} ac iam uxorem ut accersat paret. hic ita u%27t liberos est aequom dictis confutabitur; sed Syrum . . {&7Me.&} quid eum? {&7Ch.&} egone si vivo adeo exornatum dabo, adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei; qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat. non, ita me di%27 ament, auderet facere haec viduae mulieri quae in me fecit. @@@@{40&7Clitipho Menedemvs Chremes Syrvs&}40 @@@@@@@{&7Cl.&} Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater ta%27m i%27n brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? quodnam ob facinu'? quid ego tantum sceleris admisi miser? volgo faciunt. {&7Me.&} scio%27 tibi esse hoc graviu' multo ac durius, quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo. {&7Cl.&} hic patrem astare aibas. {&7Me.&} eccum. {&7Ch.&} quid me incusas, Clitipho? quidquid ego huiu' feci, tibi prospexi et stultitiae tuae. ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia quae essent prima habere neque consulere in longitudinem: cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere. @1 ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare, abii ad proxumum tibi qui%27 erat; <3ei>3 commisi et credidi: ibi tuae stultitiae semper eri%27t praesidium, Clitipho, victu' vestitus quo in tectum te receptes. {&7Cl.&} ei mihi! {&7Ch.&} satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem. {&7Sy.&} disperii: scelestu' quantas turbas concivi insciens! {&7Cl.&} emori cupio. {&7Ch.&} priu' quaeso disce quid sit vivere. ubi scies, si displicebit vita, tu%27m i%27stoc utitor. {&7Sy.&} ere, licetne? {&7Ch.&} loquere. {&7Sy.&} at tuto. {&7Ch.&} loquere. {&7Sy.&} quae%27 i%27stast pravitas quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? {&7Ch.&} ilicet. ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi nec precatorem pararis. {&7Sy.&} quid agi'? {&7Ch.&} nil suscenseo neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi._ @@@@{40&7Clitipho Syrvs&}40 {&7Sy.&} Abiit? vah, rogasse vellem . . {&7Cl.&} qui%26d? {&7Sy.&} und' mihi peterem cibum: ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego. {&7Cl.&} adeon rem redi[2i]2sse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre! {&7Sy.&} modo liceat vivere, est spes . . {&7Cl.&} quae? {&7Sy.&} nos esurituros satis. @1 {&7Cl.&} inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas? {&7Sy.&} immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater; et quantum ego intellegere possum . . {&7Cl.&} quid? {&7Sy.&} non aberit longius. {&7Cl.&} quid id ergo? {&7Sy.&} sic est: non esse horum te arbitror. {&7Cl.&} quid i%27stuc, Syre? sati%27n sanus es? {&7Sy.&} ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica. du%27m istis f<3ui>3sti solu', dum nulla alia delectatio quae propior esset, te%27 i%27ndulgebant, tibi dabant; nunc filia postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent. {&7Cl.&} est veri simile. {&7Sy.&} an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? {&7Cl.&} non arbitror. {&7Sy.&} nunc aliud specta: matres omnes filiis in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria sole%27nt esse: id non fit. {&7Cl.&} verum dici'. quid e%27rgo nunc faciam, Syre? {&7Sy.&} suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam. si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut scibi' quoiu' [sis]. {&7Cl.&} recte suades: faciam._ {&7Sy.&} sat recte hoc mihi in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio eri%27t [2vera]2, quamque adulescens maxume qua%27m i%27n minima spe situs @1 eri%27t, tam facillume patri' pacem in leges conficiet suas. etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae! quid ho%27c autem? sene%27x exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst, miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam. <3eu>3m mihi precatorem paro: seni%27 nostro fide%27 nil habeo. @@@@{40&7Sostrata Chremes&}40 {&7So.&} Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali; idque adeo miror, quo modo ta%27m ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit. {&7Ch.&} oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata! at si rogem iam quid e%27st quod peccem aut qua%27m o%27b rem hoc facias, nescias; in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. {&7So.&} ego nescio? {&7Ch.&} i%27mmo%27 scis, potius quam quide%27m redeat ad integrum eadem oratio. {&7So.&} oh iniquos es qui me tacere de re tanta postules. @1 {&7Ch.&} non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen. {&7So.&} facies? {&7Ch.&} verum. {&7So.&} non vides quantum mali ex <3ea>3 re excites? subditum se suspicatur. {&7Ch.&} "subditum" <3ai>3n tu? {&7So.&} sic erit, mi vir. {&7Ch.&} confitere? {&7So.&} au te obsecro, istuc inimicis siet. ego%27n confitear m<3eu>3m non esse filium, qui sit meus? {&7Ch.&} quid? metui' ne non, quom velis, convincas esse illum tuom? {&7So.&} quod filia est inventa? {&7Ch.&} non: sed, quo mage credundum siet, id quod consimilest moribus convinces facile ex te natum; nam tui similest probe; nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi; tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium. sed i%27pse egreditur, quam severu'! rem, quom videas, censeas. @@@@{40&7Clitipho Sostrata Chremes&}40 {&7Cl.&} Si umquam ullum f<3ui>3t tempu', mater, quom ego voluptati tibi fuerim, dictu' filiu' tuo' vostra volu%27ntate, obsecro ei(u)s ut memineris atque inopi' nunc te miserescat mei, @1 quod peto aut quod volo%27, parentes m<3eo>3s ut conmonstres mihi. {&7So.&} obsecro, mi gnate, ne%27 i%27stuc in animum inducas tuom alienum esse te. {&7Cl.&} sum. {&7So.&} miseram me, hoccin quaesisti, obsecro? ita mihi atque huic sis superstes ut e%27x me%27 a%27tque ex hoc natus es; et cave%27 posthac, si me%27 amas, umquam istuc verbum ex te audiam. {&7Ch.&} at ego, si me metui', mores cave i%27n te esse istos sentiam. {&7Cl.&} quos? {&7Ch.&} si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluo ganeo's damnosu': crede, et nostrum te esse credito. {&7Cl.&} non sunt haec parenti' dicta. {&7Ch.&} non, si ex capite sis meo natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, <3ea>3 causa magis patiar, Clitipho, flagitiis t<3ui>3s me infamem fieri. {&7So.&} di%27 i%27staec prohibeant! {&7Ch.&} deo%27s nescio: ego, quod potero, sedulo. quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri quo modo obsequare et u%27t serves quod labore invenerit. non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudet dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo facere puduit. {&7Cl.&} eheu quam nunc totu' displiceo mihi, quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio. @1 @@@@{40&7Menedemvs Chremes Sostrata Clitipho&}40 {&7Me.&} Eni%27mvero Chreme[2s]2 nimi' graviter cruciat adulescentulum nimi'que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume ipsos video. {&7Ch.&} ehe%27m, Menedeme, quor non accersi iubes filiam et quod doti' dixi firmas? {&7So.&} mi vir, te obsecro ne facias. {&7Cl.&} pater, obsecro mi ignoscas. {&7Me.&} da veniam, Chreme: sine te exorem. {&7Ch.&} ego%27n mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? non faciam. {&7Me.&} at i%27d nos non sinemu'. {&7Cl.&} si me vivom vis, pater, ignosce. {&7So.&} age, Chreme mi. {&7Me.&} age quaeso, ne tam offirma te, Chreme. {&7Ch.&} quid i%27stic? video non licere ut coeperam hoc pertendere. {&7Me.&} facis ut te decet. {&7Ch.&} <3ea>3 lege hoc adeo faciam, si facit quod ego hu%27nc aequom censeo. {&7Cl.&} pater, omnia faciam: impera. {&7Ch.&} uxorem ut ducas. {&7Cl.&} pater . . ! {&7Ch.&} nil audio. {&7So.&} ad me recipio: faciet. {&7Ch.&} nil etiam audio ipsum. {&7Cl.&} perii! {&7So.&} an dubitas, Clitipho? {&7Ch.&} immo utrum volt. {&7So.&} faciet omnia. {&7Me.&} haec dum incipias, gravia sunt, dumque ignores; ubi cognori', facilia. {&7Cl.&} faciam, pater. @1 {&7So.&} gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames, filiam Phanocratae nostri. {&7Cl.&} rufamne illam virginem, caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater. {&7Ch.&} heia ut elegans est! credas animum ibi esse. {&7So.&} aliam dabo. {&7Cl.&} immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum quam volo. {&7Ch.&} nunc laudo, gnate. {&7Cl.&} Archonidi huiu' filiam. {&7So.&} perplacet. {&7Cl.&} pater, hoc nunc restat. {&7Ch.&} quid? {&7Cl.&} Syro ignoscas volo quae m<3ea>3 causa fecit. {&7Ch.&} fiat. {&7Cantor.&} vos valete et plaudite! @1 @@@@{1EVNVCHVS}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Si quisquamst qui placere se studeat bonis quam plurimis et minime multos laedere, in i=s poeta hic nomen profitetur suom. tum siquis est qui dictum in se inclementius existumavit esse, sic existumet responsum, non dictum esse, quia laesit prior. qui bene vortendo et easdem scribendo male ex Graecis boni%27s Latinas fecit non bonas, idem Menandri Phasma nunc nuper dedit, atque in Thesauro scripsit causam dicere prius unde petitur, aurum qua re sit suom, quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi aut unde in patrium monumentum pervenerit. de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet "defunctu' iam sum, nil est quod dicat mihi": is ne erret moneo, et desinat lacessere. habeo alia multa quae nunc condonabitur, quae proferentur post si perget laedere ita u%27t facere instituit. quam nunc acturi sumus Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt, perfecit sibi ut inspiciundi esset copia. @1 magi%27stratu' quo%27m ibi adesset occeptast agi. exclamat furem, non poetam fabulam dedisse et nil dedisse verborum tamen: Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam; parasiti personam inde ablatam et militis. si id est peccatum, peccatum inprudentiast poetae, non quo furtum facere studuerit. id ita esse vos iam iudicare poteritis. Colax Menandrist: in east parasitus Colax et miles gloriosus: <3ea>3s se non negat personas transtulisse in Eunuchum suam ex Graeca; sed eas fabulas factas prius Latinas scisse sese id vero pernegat. quod si personis isdem huic uti non licet: qui mage licet currentem servom scribere, bonas matronas facere, meretrices malas, parasitum edacem, gloriosum militem, puerum supponi, falli per servom senem, amare odisse suspicari? denique nullumst iam dictum quod non dictum sit prius. qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere quae veteres factitarunt si faciunt novi. date operam, cum silentio animum attendite, ut pernoscati' quid sibi Eunuchus velit. @1 @@@@{1ACTVS I}1 @@@@{40&7Phaedria Parmeno&}40 {&7Ph.&} Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem quom accersor ultro? an potius ita me comparem non perpeti meretricum contumelias? exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret. {&7Pa.&} siquidem hercle possis, nil prius neque fortius. verum si incipies neque pertendes gnaviter atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet, infecta pace ultro ad eam venies indicans te amare et ferre non posse: actumst, ilicet, peristi: eludet ubi te victum senserit. proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita, ere: quae res in se neque consilium neque modum habet ullum, eam consilio regere non potes. in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae, suspiciones, inimicitiae, indutiae, bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules ratione certa facere, nihilo plus agas quam si des operam ut cum ratione insanias. et quod nunc tute tecum iratus cogitas "egon illam, quae%27 i%27llum, quae me, quae non . . ! sine modo, mori me malim: sentiet qui vir siem": haec verba una mehercle falsa lacrimula quam oculos terendo misere vix vi%27 e%27xpresserit, @1 restinguet, et te ultro accusabit, et dabis ultro supplicium. {&7Ph.&} o%27 i%27ndignum facinu'! nunc ego et i%27llam scelestam esse et me miserum sentio: et taedet et amore ardeo, et prudens sciens, vivos vidensque pereo, nec quid agam scio. {&7Pa.&} quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas; et ne te adflictes. {&7Ph.&} itane suades? {&7Pa.&} si sapis, neque praeter quam quas ipse amor molestias habet addas, et i%27llas quas habet recte feras. sed e%27cca[2m]2 ipsa egreditur, nostri fundi calamitas; nam quod nos capere oportet haec intercipit. @@@@{40&7Thais Phaedria Parmeno&}40 {&7Th.&} Miseram me, vereor ne%27 i%27llud graviu' Phaedria tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit, quod heri intro missu' non est. {&7Ph.&} totus, Parmeno, tremo horreoque, postquam aspexi hanc. {&7Pa.&} bono animo es: accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. {&7Th.&} quis hi%27c loquitur? ehe%27m tun hic eras, mi Phaedria? quid hi%27c stabas? quor non recta intro ibas? {&7Pa.&} ceterum de exclusione verbum nullum? {&7Th.&} quid taces? {&7Ph.&} sane quia vero haec mihi patent semper fores aut quia sum apud te primu'. {&7Th.&} missa istaec face. {&7Ph.&} quid "missa"? o Thais, Thais, utinam esset mihi pars aequa amori' tecum ac pariter fieret, ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet aut ego i%27stuc abs te factum nihili penderem! {&7Th.&} ne crucia te obsecro, anime mi, [2mi]2 Phaedria. @1 non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam <3eo>3 feci; sed ita erat res, faciundum fuit. {&7Pa.&} credo, ut fit, misera prae%27 amore exclusti hunc foras. {&7Th.&} sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia te accersi iussi, ausculta. {&7Ph.&} fiat. {&7Th.&} dic mihi hoc primum, potin est hic tacere? {&7Pa.&} egon? optume. verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem: quae vera audivi taceo et contineo optume; sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst: plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. proin tu, taceri si vis, vera dicito. {&7Th.&} Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi. {&7Pa.&} potest taceri hoc. {&7Th.&} ibi tum matri parvolam puellam dono quidam mercator dedit ex Attica hinc abreptam. {&7Ph.&} civemne? {&7Th.&} arbitror; certum non scimu': matri' nomen et patris dicebat ipsa: patriam et signa cetera neque scibat neque per aetatem etiam potis erat. mercator hoc addebat: e praedonibus, unde emerat, se audisse abreptam e Sunio. mater ubi accepit, coepit studiose omnia docere, educere, ita ut[2i]2 si esset filia. sororem plerique esse credebant meam. ego cu%27m i%27llo, quocum tum uno re%27m habebam hospite, abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. {&7Pa.&} utrumque hoc falsumst: effluet. {&7Th.&} qui%27 i%27stuc? {&7Pa.&} quia @1 neque tu uno eras contenta neque solus dedit; nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit. {&7Th.&} itast; sed sine me pervenire quo volo. interea miles qui me amare occeperat in Cariamst profectu'; te%27 i%27nterea loci cognovi. tute scis postilla quam intumum habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia. {&7Ph.&} ne hoc quide%27m tacebit Parmeno. {&7Pa.&} oh dubiumne id est? {&7Th.&} hoc agite, amabo. mater mea i%27llic mortuast nuper; e%27iu' frater aliquantum ad remst avidior. is ubi esse hanc forma videt honesta virginem et fidibu' scire, pretium sperans ilico producit, vendit. forte fortuna adfuit hic meus amicus: emit <3ea>3m dono mihi inprudens harum rerum ignaru'que omnium. is venit: postquam sensit me tecum quoque re%27m habere, fingit causas ne det sedulo: ai%27t, si fidem habeat se iri praepositum tibi apud me, ac non id metuat, ne%27, ubi a%27cceperim, sese relinquam, velle se%27 i%27llam mihi dare; verum id vereri. sed ego quantum suspicor, ad virginem animum adiecit. {&7Ph.&} etiamne amplius? {&7Th.&} nil; nam quaesivi. nunc ego <3ea>3m, mi Phaedria, multae sunt causae quam ob rem cupio abducere: primum quod soro%27r est dicta; praeterea ut suis restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria, cupio aliquos parere amicos beneficio meo. @1 id amabo adiuta me, quo id fiat facilius: sine i%27llum priores partis hosce aliquot dies apud me habere. nil respondes? {&7Ph.&} pessuma, ego%27n quicquam cu%27m i%27stis factis tibi respondeam? {&7Pa.&} eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es. {&7Ph.&} aut ego nescibam quorsum tu ires? "parvola hinc est abrepta; eduxit mater pro sua; soro%27r dictast; cupio abducere, ut reddam suis": nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique: ego e%27xcludor, ille_recipitur. qua gratia? nisi si illum plus ama%27s quam me et istam nunc times quae advectast ne%27 i%27llum talem praeripiat tibi. {&7Th.&} ego[n] i%27d timeo? {&7Ph.&} quid te ergo aliud sollicitat? cedo. num solus ille dona dat? nu%27m ubi meam benignitatem sensisti in te claudier? nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia ancillulam, relictis rebus omnibus quaesivi? porro eunuchum dixti velle te, quia solae utuntur i=s reginae; repperi, heri minas viginti pro ambobus dedi. tamen contemptus abs te haec habui in memoria: ob haec facta abs te spernor? {&7Th.&} quid i%27stic, Phaedria? quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror id fieri posse maxume, verum tamen potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris. @1 {&7Ph.&} utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres "potius quam te inimicum habeam"! si istuc crederem sincere dici, quidvis possem perpeti. {&7Pa.&} labascit victus uno verbo quam cito! {&7Th.&} ego non ex animo misera dico? quam ioco rem voluisti a me tandem, quin perfeceris? ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom saltem ut concedas solum. {&7Ph.&} siquidem biduom: verum ne fiant isti viginti dies. {&7Th.&} profecto non plus biduom aut . . {&7Ph.&} "aut" nil moror. {&7Th.&} non fiet: hoc modo sine te exorem. {&7Ph.&} scilicet faciundumst quod vis. {&7Th.&} merito te%27 amo, bene facis. {&7Ph.&} rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom. ita facere certumst: mos gerundust Thaidi. tu, Parmeno, huc fac i%27lli adducantur. {&7Pa.&} maxume. {&7Ph.&} in ho%27c biduom, Thais, vale. {&7Th.&} mi Phaedria, et tu. numquid vis aliud? {&7Ph.&} egone quid velim? cum milite istoc praesens absens ut sies; dies noctesque me%27 ames, me desideres, me somnies, me%27 e%27xspectes, de me cogites, me speres, me te oblectes, mecum tota sis: meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos._ {&7Th.&} me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet. ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio neque me finxisse falsi quicquam neque meo cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria. @1 et quidquid huiu' feci causa virginis feci; nam me%27 e%27iu' fratrem spero propemodum iam repperisse, adulescentem adeo nobilem; et is hodie venturum ad me constituit domum. concedam hinc intro atque exspectabo dum venit. @@@@{1ACTVS II}1 @@@@{40&7Phaedria Parmeno&}40 {&7Ph.&} Fac, ita u%27t iussi, deducantur isti. {&7Pa.&} faciam. {&7Ph.&} at diligenter. {&7Pa.&} fiet. {&7Ph.&} at mature. {&7Pa.&} fiet. {&7Ph.&} satine hoc mandatumst tibi? {&7Pa.&} ah rogitare, quasi difficile sit! utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria, quam hoc peribit. {&7Ph.&} ego quoque una pereo, quod mist carius; ne%27 i%27stuc ta%27m iniquo patiare animo. {&7Pa.&} minime: qui%27 e%27ffectum dabo. sed numquid aliud imperas? {&7Ph.&} munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et i%27stum aemulum, quod poteris, ab ea pellito. {&7Pa.&} memini, tam etsi nullu' moneas. {&7Ph.&} ego rus ibo atque ibi manebo. {&7Pa.&} censeo. {&7Ph.&} sed heus tu. {&7Pa.&} quid vis? {&7Ph.&} censen posse me obfirmare et @1 perpeti ne redeam interea? {&7Pa.&} tene? non hercle arbitror; nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia. {&7Ph.&} opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam. {&7Pa.&} vigilabi' lassus: hoc plus facies. {&7Ph.&} abi%27, nil dicis, Parmeno. eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo. tandem non ego i%27llam caream, si sit opu', vel totum triduom? {&7Pa.&} hui univorsum triduom? vide%27 quid agas. {&7Ph.&} stat sententia._ {&7Pa.&} di boni, quid ho%27c morbist? adeon homines inmutarier ex amore ut non cognoscas <3eu>3ndem esse! hoc nemo fuit minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens. sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho militis: ducit secum una virginem dono huic. papae facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo cum m<3eo>3 decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem. @@@@{40&7Gnatho Parmeno&}40 {&7Gn.&} Di%27 i%27nmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens quid i%27nter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi: conveni hodie adveniens quendam m<3ei>3 loci hinc atque ordinis, @1 hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona: video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. "oh quid i%27stuc" inquam "ornatist?" "quoniam mise%27r quod habui perdidi, em quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt." hic ego i%27llum contempsi prae me: "quid homo" inquam "ignavissime? ita%27n parasti te ut spes nulla relicua in te s<3ie>3t tibi? simu%27l consilium cum re%27 a%27misti? vide%27n me ex <3eo>3dem ortum loco? qui color nitor vestitu', quae%27 habitudost corporis! omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen." "at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati possum." "quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via. olim isti f<3ui>3t generi quondam quaestus apu%27d saeclum prius: hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam. est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant, sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul. quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; nega%27t quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus." {&7Pa.&} scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit. @1 {&7Gn.&} dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus, concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes, cetarii lanii coqui fartores piscatores, quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe: salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur. ille ubi miser famelicus vide%27t mi esse tantum honorem et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi, si potis est, tamquam philosophorum habe%27nt disciplinae ex ipsis vocabula%26, parasiti ita ut Gnathonici vocentur. {&7Pa.&} vide%27n otium et cibu' quid faci%26t alienu'? {&7Gn.&} sed ego cesso ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat? sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video, rivali' servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent. nebulonem hunc certumst ludere. {&7Pa.&} hisce hoc munere arbitrantur sua%27m Thaidem esse. {&7Gn.&} plurima salute Parmenonem summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? {&7Pa.&} statur. {&7Gn.&} video. num quid nam hic quod nolis vides? {&7Pa.&} te. {&7Gn.&} credo; at numquid aliud? {&7Pa.&} qui dum? {&7Gn.&} quia tristi's. {&7Pa.&} nil quidem. {&7Gn.&} ne sis; sed quid videtur @1 hoc tibi mancupium? {&7Pa.&} non malum hercle. {&7Gn.&} uro hominem. {&7Pa.&} ut falsus animist! {&7Gn.&} qua%27m ho%27c munu' gratum Thaidi arbitrare esse? {&7Pa.&} hoc nunc dicis eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost. {&7Gn.&} sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam ne sursum d<3eo>3rsum cursites neve usque ad lucem vigiles. ecquid beo te? {&7Pa.&} men? papae. {&7Gn.&} sic soleo amicos. {&7Pa.&} laudo. {&7Gn.&} detineo te: fortasse tu profectus alio fueras. {&7Pa.&} nusquam. {&7Gn.&} tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut a%27dmittar ad i%27llam. {&7Pa.&} age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia i%27stam ducis. {&7Gn.&} numquem evocari hinc vis foras? {&7Pa.&} sine biduom hoc praetereat: qui mihi nunc uno digitulo fore%27s aperis fortunatus, ne tu%27 i%27stas faxo calcibus saepe insultabi' frustra. {&7Gn.&} etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu's custos, nequis forte internuntius cla%27m a%27 milite ad i%27stam curset? {&7Pa.&} facete dictum: mira vero militi qui placeat?_ sed video erilem filium minorem huc advenire. miror quid e%27x Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. @1 non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat. @@@@{40&7Chaerea Parmeno&}40 {&7Ch.&} Occidi! neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo. ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, qua%27m i%27nsistam viam incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diu%27 celari non potest. o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres: taedet cotidianarum harum formarum. {&7Pa.&} ecce autem alterum! nescioquid de amore loquitur: o%27 i%27nfortunatum senem! hic vero est qui si occeperit, ludum iocumque dices f<3ui>3sse illum alterum, praeut huiu' rabies quae dabit. {&7Ch.&} ut i%27llum di d<3eae>3que senium perdant qui me hodie remoratus est; meque adeo qui <3ei>3 restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim. sed e%27ccum Parmenonem. salve. {&7Pa.&} quid tu's tristi'? quidve's alacris? @1 unde is? {&7Ch.&} egone? nescio hercle, neque unde eam neque quorsum ea%26m: ita prorsu' sum oblitus mei. {&7Pa.&} qui quaeso? {&7Ch.&} amo. {&7Pa.&} hem. {&7Ch.&} nunc, Parmeno%26, ostendes te qui vir sies. scis te mihi saepe pollicitum esse "Chaerea, aliquid inveni modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam", quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum. {&7Pa.&} age, inepte. {&7Ch.&} hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant, si%27 adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos. haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient. siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum: tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas: itaque ergo amantur. {&7Pa.&} quid tua istaec? {&7Ch.&} nova figura oris. {&7Pa.&} papae. {&7Ch.&} colo%27r veru', corpu' solidum et suci plenum. {&7Pa.&} anni? {&7Ch.&} anni? sedecim. @1 {&7Pa.&} flos ipse%27. {&7Ch.&} [2ipsam]2 hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario fac tradas: mea%27 nil refert dum potiar modo. {&7Pa.&} quid? virgo quoiast? {&7Ch.&} nescio hercle. {&7Pa.&} undest? {&7Ch.&} tantundem. {&7Pa.&} ubi habitat? {&7Ch.&} ne%27 i%27d quidem. {&7Pa.&} ubi vidisti? {&7Ch.&} in via. {&7Pa.&} qua ratione ea%27m amisti? {&7Ch.&} id equidem adveniens mecum stomachabar modo, nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae felicitates omnes advorsae sient. quid hoc est sceleri'? perii. {&7Pa.&} quid factumst? {&7Ch.&} rogas? patris cognatum atque aequalem Archidemidem nostin? {&7Pa.&} quidni%26? {&7Ch.&} is, dum hanc sequor, fit mi obviam. {&7Pa.&} incommode hercle. {&7Ch.&} immo eni%27mvero infeliciter; nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno. illum liquet mihi deierare his mensibus sex septem prorsum non vidisse proxumis, nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit. eho nonne hoc monstri similest? quid ais? {&7Pa.&} maxume. {&7Ch.&} continuo occurrit ad me, quam longe quidem, incurvo' tremulu' labiis demissis gemens: "heus heus tibi dico, Chaerea" inquit. restiti. "scin quid ego te volebam?" "dic." "cras est mihi @1 iudicium." "quid tum?" "ut diligenter nunties patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit." dum haec dicit abiit hora. rogo%27 numquid velit. "recte" inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem, illa se%27[se] interea commodum huc advorterat in ha%27nc nostram plateam. {&7Pa.&} mirum ni%27 ha%27nc dicit, modo huic quae datast dono. {&7Ch.&} huc quom advenio nulla erat. {&7Pa.&} comites secuti scilicet sunt virginem? {&7Ch.&} verum: parasitu' cu%27m a%27ncilla. {&7Pa.&} ipsast: ilicet. desine; iam conclamatumst. {&7Ch.&} alias res agis. {&7Pa.&} istuc ago equidem. {&7Ch.&} nostin quae sit, dic mihi, aut vidistin? {&7Pa.&} vidi novi scio%27 quo%27 a%27bducta sit. {&7Ch.&} eho Parmeno mi, nostin? [{&7Pa.&} novi. {&7Ch.&}] et scis ubi siet? {&7Pa.&} huc deductast ad meretricem Thaidem: <3ei>3 dono datast. {&7Ch.&} quis is est tam potens cum tanto munere hoc? {&7Pa.&} miles Thraso, Phaedriae rivali'. {&7Ch.&} duras fratri' partis praedicas. {&7Pa.&} immo eni%27m si scias quod donum huic dono contra conparet, [tum] magis id dicas. {&7Ch.&} quodnam quaeso hercle? {&7Pa.&} eunuchum. {&7Ch.&} illumne obsecro inhonestum hominem, quem mercatus est heri, sene%27m mulierem? {&7Pa.&} istunc ipsum. {&7Ch.&} homo%27 quatietur certe cum dono foras. @1 sed i%27stam Thaidem non scivi nobis vicinam. {&7Pa.&} haud diust. {&7Ch.&} perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi: estne, ut fertur, forma? {&7Pa.&} sane. {&7Ch.&} at nil ad nostram hanc? {&7Pa.&} alia rest. {&7Ch.&} obsecro hercle, Parmeno, fac u%27t potiar. {&7Pa.&} faciam sedulo ac dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? {&7Ch.&} quo nunc is? {&7Pa.&} domum, ut mancupia haec, ita ut[2i]2 iussit frater, ducam ad Thaidem. {&7Ch.&} o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum! {&7Pa.&} quid ita? {&7Ch.&} rogitas? summa forma semper conservam domi videbit conloquetur aderit una in unis aedibus, cibum non numquam capiet cu%27m ea, interdum propter dormiet. {&7Pa.&} quid si nunc tute fortunatu' fias? {&7Ch.&} qua re, Parmeno? responde. {&7Pa.&} capias tu%27 i%27lli(u)s vestem. {&7Ch.&} vestem? quid tum postea? {&7Pa.&} pro%27 i%27llo te duca%26m. {&7Ch.&} audio. {&7Pa.&} te%27 e%27sse illum dicam. {&7Ch.&} intellego. {&7Pa.&} tu%27 i%27llis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo: cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias; quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies. @1 praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro%27 eu%27nucho probes. {&7Ch.&} dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari. age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest. {&7Pa.&} quid agi'? iocabar equidem. {&7Ch.&} garris. {&7Pa.&} perii, quid ego egi miser! quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane. {&7Ch.&} eamu'. {&7Pa.&} pergin? {&7Ch.&} certumst. {&7Pa.&} vide%27 ne nimium calidum hoc sit modo. {&7Ch.&} non est profecto: sine. {&7Pa.&} at enim istaec in me cudetur faba. {&7Ch.&} ah. {&7Pa.&} flagitium facimus. {&7Ch.&} an i%27d flagitiumst si in domum meretriciam deducar et i%27llis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam habe%27nt despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis, nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab i=s fallimur? an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis? quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent. {&7Pa.&} quid i%27stic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas culpam in me. {&7Ch.&} non faciam. {&7Pa.&} iubesne? {&7Ch.&} iubeam? cogo atque impero: numquam defugiam auctoritatem. sequere. {&7Pa.&} di vortant bene! @1 @@@@{1ACTVS III}1 @@@@{40&7Thraso Gnatho Parmeno&}40 {&7Th.&} Magnas vero agere gratias Thais mihi? {&7Gn.&} ingentis. {&7Th.&} <3ai>3n tu, laetast? {&7Gn.&} non ta%27m i%27pso quidem dono qua%27m a%27bs te datum esse: id vero serio triumphat. {&7Pa.&} hoc proviso ut, ubi tempus siet, deducam. sed e%27ccum militem. {&7Th.&} est istuc datum profecto ut grata mihi sint quae facio omnia. {&7Gn.&} advorti hercle animum. {&7Th.&} vel rex semper maxumas mihi agebat quidquid feceram: aliis non item. {&7Gn.&} labore alieno magno partam gloriam verbis saepe in se transmovet qui%27 habet salem; quod i%27n test. {&7Th.&} habes. {&7Gn.&} rex te ergo in oculis . . {&7Th.&} scilicet. {&7Gn.&} gestare. {&7Th.&} vero: credere omnem exercitum, consilia. {&7Gn.&} mirum. {&7Th.&} tum sicubi eum satietas hominum aut negoti siquando odium ceperat, requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? {&7Gn.&} scio: quasi ubi i%27llam exspueret miseriam ex animo. {&7Th.&} tenes. tum me convivam solum abducebat sibi. {&7Gn.&} hui regem elegantem narras. {&7Th.&} immo sic homost: perpaucorum hominu%27m. {&7Gn.&} immo nullorum arbitror, @1 si tecum vivit. {&7Th.&} invidere omnes mihi, mordere clanculum: ego non flocci pendere: illi invidere misere; verum unus tamen inpense, elephantis quem Indicis praefecerat. is ubi molestu' magis est, "quaeso" inquam "Strato, eo%27n es ferox quia habes imperium in beluas?" {&7Gn.&} pulchre mehercle dictum et sapienter. papae iugularas hominem. quid i%27lle? {&7Th.&} mutus ilico. {&7Gn.&} quidni esset? {&7Pa.&} di vostram fidem, hominem perditum miserumque et illum sacrilegum! {&7Th.&} quid i%27llud, Gnatho, quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, numquam tibi dixi? {&7Gn.&} numquam; sed narra obsecro. (plus miliens audivi.) {&7Th.&} una in convivio erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus. forte habui scortum: coepit ad id adludere et me inridere. "quid ais" inquam homini "inpudens? lepu' tute's, pulpamentum quaeris?" {&7Gn.&} hahahae. {&7Th.&} quid est? {&7Gn.&} facete lepide laute nil supra. tuo%27mne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi. {&7Th.&} audieras? {&7Gn.&} saepe, et fertur in primis. {&7Th.&} meumst. {&7Gn.&} dole%27t dictum inprudenti adulescenti et libero. {&7Pa.&} at te di perdant! {&7Gn.&} quid i%27lle quaeso? {&7Th.&} perditus: risu omnes qui aderant emoriri. denique metuebant omnes iam me%26. {&7Gn.&} haud iniuria. {&7Th.&} sed heus tu, purgon ego me de%27 i%27stac Thaidi, @1 quod eam me amare suspicatast? {&7Gn.&} nil minus. immo auge mage suspicionem. {&7Th.&} quor? {&7Gn.&} rogas? scin, si quando illa mentionem Phaedriae facit aut si laudat, te ut male urat? {&7Th.&} sentio. {&7Gn.&} id ut ne fiat haec res solast remedio: ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; siquando illa dicet "Phaedriam intro mittamu' comissatum," Pamphilam cantatum provocemu'; si laudabit haec illiu' formam, tu%27 hu%27iu' contra. denique par pro pari referto quod eam mordeat. {&7Th.&} siquidem me amaret, tu%27m i%27stuc prodesset, Gnatho. {&7Gn.&} quando illud quod tu das exspectat atque amat, iamdudum te%27 amat, iamdudum illi facile fit quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit fructum nequando iratu' tu alio conferas. {&7Th.&} bene dixti, ac mihi i%27stuc non in mentem venerat. {&7Gn.&} ridiculum; non eni%27m cogitaras. ceterum idem ho%27c tute meliu' quanto invenisses, Thraso! @@@@{40&7Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias&}40 {&7Th.&} Audire vocem visa sum modo militis. atque eccum. salve, mi Thraso. {&7Thr.&} o Thais mea, m<3eu>3m savium, quid agitur? ecquid nos amas de fidicina istac? {&7Pa.&} quam venuste! quod dedit principium adveniens! {&7Th.&} plurimum merito tuo. {&7Gn.&} eamus ergo ad cenam. quid stas? {&7Pa.&} em alterum: @1 ex homine hunc natum dicas? {&7Th.&} ubi vis, non moror. {&7Pa.&} adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam. ituran, Thais, quopiam es? {&7Th.&} ehe%27m Parmeno: bene fecisti; hodie itura . . {&7Pa.&} quo? {&7Th.&} quid, hu%27nc non vides? {&7Pa.&} video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi a Phaedria. {&7Thr.&} quid stamu'? quor non imus hinc? {&7Pa.&} quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua, dare huic quae volumu', convenire et conloqui. {&7Thr.&} perpulchra credo dona aut nostri similia. {&7Pa.&} res indicabit. heus iubete istos foras exire, quos iussi, ocius. procede tu huc: ex Aethiopiast usque haec. {&7Thr.&} hic sunt tres minae. {&7Gn.&} vix. {&7Pa.&} ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi, quam liberali facie, quam aetate integra! {&7Th.&} ita me di%27 ament, honestust. {&7Pa.&} quid tu%27 ais, Gnatho? numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso? tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris, fac in palaestra, in musicis: quae liberum scire aequomst adulescentem, sollertem dabo. {&7Thr.&} ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . . {&7Pa.&} atque haec qui misit non sibi soli postulat te vivere et sua%27 causa excludi ceteros, neque pugnas narrat neque cicatrices suas ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit; verum ubi molestum non erit, ubi tu voles, ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur. @1 {&7Thr.&} adparet servom hunc esse domini pauperis miserique. {&7Gn.&} nam hercle nemo posset, sat scio, qui%27 haberet qui pararet alium, hunc perpeti. {&7Pa.&} tace%27 tu, quem te ego e%27sse infra infimos omnis puto homines; nam qui huic animum adsentari induxeris, e flamma petere te cibum posse arbitror. {&7Thr.&} iamne imus? {&7Th.&} hos prius intro ducam et quae volo simul imperabo: poste continuo exeo. {&7Thr.&} ego hi%27nc abeo: tu%27 i%27stanc opperire. {&7Pa.&} haud convenit una ire cu%27m amica imperatorem in via. {&7Thr.&} quid tibi ego multa dicam? domini similis es. {&7Gn.&} hahahae. {&7Thr.&} quid rides? {&7Gn.&} istuc quod dixti modo; et i%27llud de Rhodio dictum quom in mentem venit. sed Thais exit. {&7Thr.&} abi%27 prae, curre, ut sint domi parata. {&7Gn.&} fiat._ {&7Th.&} diligenter, Pythias, fac cures, si Chremes hoc forte advenerit, ut ores primum ut maneat; si id non commodumst, ut redeat; si id non poterit, ad me adducito. {&7Py.&} ita faciam. {&7Th.&} quid? quid aliud volui dicere? ehe%27m curate istam diligenter virginem: domi a%27dsiti' facite. {&7Thr.&} eamu'. {&7Th.&} vos me sequimini. @@@@{40&7Chremes Pythias&}40 {&7Ch.&} Profecto quanto mage magisque cogito, nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum: @1 ita me ab ea astute video labe%27factarier, iam tum quom primum iussit me ad se accersier. roget quis "quid [rei] tibi cum illa?" ne noram quidem. ubi veni, causam ut ibi manerem repperit: <3ai>3t rem divinam fecisse [se] et rem seriam velle agere mecum. iam tu%27m erat suspicio dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere. ubi friget, huc evasit, quam pridem pater mihi e%27t mater mortui essent. dico, iamdiu. rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari. credo <3ei>3 placere hoc: sperat se a me avellere. postremo, ecqua inde parva periisset soror; ecquis cu%27m ea una; quid habuisset quom perit; ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet? nisi si illa forte quae olim periit parvola soro%27r, hanc se%27 i%27ntendit esse, ut est audacia. verum ea si vivit annos natast sedecim, non maior: Thai' qua%27m ego sum maiusculast. misit porro orare ut venirem serio. aut dicat quid volt aut molesta ne siet: non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic? ego sum Chremes. {&7Py.&} o capitulum lepidissimum! {&7Ch.&} dico ego mi insidias fieri? {&7Py.&} Thais maxumo te orabat opere ut cras redires. {&7Ch.&} rus eo. @1 {&7Py.&} fac amabo. {&7Ch.&} non possum, inquam. {&7Py.&} at tu apu%27d nos hic mane dum redeat ipsa. {&7Ch.&} nil minus. {&7Py.&} quor, mi Chremes? {&7Ch.&} malam rem hinc ibi'? {&7Py.&} si istuc ita certumst tibi, amabo ut illuc transeas ubi i%27llast. {&7Ch.&} eo. {&7Py.&} abi%27, Dorias, cito hunc deduce ad militem. @@@@{40&7Antipho&}40 {&7An.&} Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo in hunc diem, ut de symbolis essemu'. Chaeream <3ei>3 r<3ei>3 praefecimus; dati anuli; locu' tempu' constitutumst. praeteriit tempu': quo in loco dictumst parati nil est; homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem. nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit? is est an non est? ipsus est. quid ho%27c hominist? qui%27 hic ornatust? quid i%27llud malist? nequeo satis mirari neque conicere; nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu' quid sit sciscitari. @@@@{40&7Chaerea Antipho&}40 {&7Ch.&} Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost. iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter, @1 nunc est profecto interfici quom perpeti me possum, ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua. sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet quid gestiam aut quid laetu' sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem vestitum hunc nanctu', quid mi quaeram, sanu' sim anne insaniam! {&7An.&} adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo. Chaerea, quid e%27st quod sic gestis? quid sibi hic vestitu' quaerit? quid e%27st quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu's? quid me adspectas? quid taces? {&7Ch.&} o festu' dies hominis! amice, salve: nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te. {&7An.&} narra istuc quaeso quid sit. {&7Ch.&} immo ego te obsecro hercle ut audias. nostin hanc qua%27m amat frater? {&7An.&} novi: nempe, opinor, Thaidem. {&7Ch.&} istam ipsam. {&7An.&} sic commemineram. {&7Ch.&} quaedam hodie est <3ei>3 dono data virgo: quid ego e%27iu' tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho, quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem? @1 in hac commotu' sum. {&7An.&} <3ai>3n tu? {&7Ch.&} primam dices, scio%27, si videris. quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi era%27t quidam eunuchu' quem mercatu' fuerat frater Thaidi, neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno ibi servo' quod ego arripui. {&7An.&} quid id est? {&7Ch.&} tacitu' citius audies: ut vestem cu%27m i%27llo mutem et pro illo iubeam me%27 illoc ducier. {&7An.&} pro eunuchon? {&7Ch.&} sic est. {&7An.&} quid e%27x ea re tandem ut caperes commodi? {&7Ch.&} rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho. num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri. illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum; commendat virginem. {&7An.&} quoi? tibine? {&7Ch.&} mihi. {&7An.&} satis tuto tamen? {&7Ch.&} edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat; in interiore parti ut maneam solu' cum sola. adnuo terram intuens modeste. {&7An.&} miser. {&7Ch.&} "ego" inquit "ad cenam hinc eo." abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet. adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem @1 quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum. egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat iam olim ille ludum, inpendio magis animu' gaudebat mihi, deu%27m sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas venisse clanculum per i%27npluvium fucum factum mulieri. at quem deum! "qui templa caeli summa sonitu concutit." ego homuncio hoc non facere%27m? ego i%27llud vero ita feci%26_ac lubens. dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo: iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt. sto%27 e%27xspectans siquid mi imperent. venit una, "heus tu" inquit "Dore, cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur; ubi nos laverimu', si voles, lavato." accipio tristis. {&7An.&} tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem, qui%27 e%27sset status, flabell[2ul]2um tenere te asinum tantum. {&7Ch.&} vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se, abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. interea somnu' virginem opprimi%26t. ego limis specto sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto, satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo. {&7An.&} quid tum? {&7Ch.&} quid "quid tum," fatue? {&7An.&} fateor. {&7Ch.&} an ego occasionem mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam @1 amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar. {&7An.&} sane hercle ut dici'. sed i%27nterim de symbolis quid actumst? {&7Ch.&} paratumst. {&7An.&} frugi es: ubi? domin? {&7Ch.&} immo apu%27d libertum Discum. {&7An.&} perlongest, sed tanto ocius properemu': muta vestem. {&7Ch.&} ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam. {&7An.&} eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. {&7Ch.&} recte dicis. eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim potiri, consilium volo capere una tecum. {&7An.&} fiat. @@@@{1ACTVS IV}1 @@@@{40&7Dorias&}40 Ita me di%27 ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera, nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi. nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis, militem rogat ut i%27llum admitti iubeat: ill' continuo irasci, neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet. id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia i%27lla quae cupiebat de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu' non erat. invitat tristi': mansit. ibi i%27lla cu%27m i%27llo sermonem ilico; @1 miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum; voluit facere contra huic aegre: "heus" inquit "puer[2e]2, Pamphilam accerse ut delectet hic nos." illa [exclamat] "minime gentium: in convivium illam?" miles tendere: inde ad iurgium. interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam. hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio. @@@@{40&7Phaedria& [2&7Dorias&]2}40 Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias, ita ut fit ubi quid in animost molestiae, aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto, praeterii inprudens villam. longe iam abieram quom sensi: redeo rursum, male me vero habens. ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti: occepi mecum cogitare "hem biduom hic manendumst soli sine i%27lla? quid tum postea? nil est. quid nil? si non tangendi copiast, eho ne videndi quidem erit? si illud non licet, saltem hoc licebit. certe extrema linea amare haud nil est." villam praetereo sciens. sed quid ho%27c quod timida subito egreditur Pythias? @1 @@@@{40&7Pythias Dorias Phaedria&}40 {&7Py.&} Vbi ego i%27llum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram? hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! {&7Ph.&} perii: hoc quid sit vereor. {&7Py.&} quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem, vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit. {&7Ph.&} hem. {&7Py.&} qui nunc si detur mihi, ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico! {&7Ph.&} nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi. adibo. quid i%27stuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias? {&7Py.&} ehe%27m Phaedria, ego%27n? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis tam lepidis? {&7Ph.&} quid i%27stuc est rei? {&7Py.&} rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit! virginem qua%27m erae dono dederat miles, vitiavit. {&7Ph.&} quid ais? {&7Py.&} perii. {&7Ph.&} temulenta's. {&7Py.&} utinam sic sint qui mihi male volunt! {&7Do.&} au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit? {&7Ph.&} insanis: qui%27 i%27stuc facere eunuchu' potuit? {&7Py.&} ego i%27llum nescio @1 qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat. virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere. ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor, aliquid domo abeuntem abstulisse. {&7Ph.&} nequeo mirari satis quo%27 ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum forte ad nos rediit. {&7Py.&} vise amabo num sit. {&7Ph.&} iam faxo scies._ {&7Do.&} perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem. {&7Py.&} at pol ego amatores audieram mulierum esse <3eo>3s maxumos, sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat; na%27m i%27llum aliquo conclusissem neque i%27lli commisissem virginem. @@@@{40&7Phaedria Dorvs Pythias Dorias&}40 {&7Ph.&} Exi foras, sceleste. at etiam restitas, fugitive? prodi, male conciliate. {&7Do(rvs).&} obsecro. {&7Ph.&} oh illud vide, os ut sibi distorsit carnufex! quid hu%27c tibi reditiost? quid vestis mutatio? quid narras? paullum si cessassem, Pythias, domi non offendissem, ita ia%27m o%27rnarat fugam. {&7Py.&} habe%27n hominem, amabo? {&7Ph.&} quidni habeam? {&7Py.&} o factum bene. @1 {&7Dor(ias).&} istuc pol vero bene%27. {&7Py.&} ubi%27st? {&7Ph.&} rogitas? non vides? {&7Py.&} videam? obsecro quem? {&7Ph.&} hunc scilicet. {&7Py.&} quis hic est homo? {&7Ph.&} qui ad vos deductus hodiest. {&7Py.&} hunc oculis suis nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria. {&7Ph.&} non vidit? {&7Py.&} an tu hunc credidisti esse, obsecro, ad nos deductum? {&7Ph.&} namque alium habui neminem. {&7Py.&} au ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat honesta facie et liberali. {&7Ph.&} ita visus est dudum, quia varia veste exornatus fuit. nunc tibi videtur foedu', quia i%27llam non habet. {&7Py.&} tace obsecro: quasi vero paullum intersiet. ad nos deductus hodiest adulescentulus, quem tu videre vero velles, Phaedria. hic est vietu' vetu' veternosus senex, colore mustelino. {&7Ph.&} hem quae%27 hae%27c est fabula? <3eo>3 rediges me ut quid egerim egomet nesciam? eho tu, emin ego te? {&7Do.&} emisti. {&7Py.&} iube%27 mi denuo respondeat. {&7Ph.&} roga%27. {&7Py.&} venisti hodie ad nos? negat. at i%27lle alter venit annos natu' sedecim, quem secum adduxit Parmeno. {&7Ph.&} agedum hoc mi expedi primum: istam qua%27m habes unde habes vestem? taces? monstrum homini', non dicturu's? {&7Do.&} venit Chaerea. {&7Ph.&} fraterne? {&7Do.&} ita. {&7Ph.&} quando%26? {&7Do.&} hodie. {&7Ph.&} quam dudum? {&7Do.&} modo. @1 {&7Ph.&} quicum? {&7Do.&} cum Parmenone. {&7Ph.&} norasne <3eu>3m prius? {&7Do.&} non. [nec quis esset umquam audieram dicier.] {&7Ph.&} unde igitur fratrem m<3eu>3m esse scibas? {&7Do.&} Parmeno dicebat <3eu>3m esse%27. is dedit mi hanc. {&7Ph.&} occidi. {&7Do.&} m<3ea>3m ipse induit: post una ambo abierunt foras. {&7Py.&} iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi? iam sati' certumst virginem vitiatam esse? {&7Ph.&} age nunc, belua, credis huic quod dicat? {&7Py.&} quid i%27sti credam? res ipsa indicat. {&7Ph.&} concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est. dic dum hoc rursum: Chaerea t<3ua>3m vestem detraxit tibi? {&7Do.&} factum. {&7Ph.&} et east indutu'? {&7Do.&} factum. {&7Ph.&} et pro te huc deductust? {&7Do.&} ita. {&7Ph.&} Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! {&7Py.&} vae mihi: etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis? {&7Ph.&} mirum ni tu credas quod i%27ste dicat. quid agam nescio. heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere verum? vidistine fratrem Chaeream? {&7Do.&} non. {&7Ph.&} non potest sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat. ora me. {&7Do.&} obsecro te vero, Phaedria. {&7Ph.&} i%27 i%27ntro nunciam. @1 {&7Do.&} oiei. {&7Ph.&} alio pacto honeste quomodo hi%27nc abeam nescio. actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere._ {&7Py.&} Parmenoni' tam scio esse hanc tech[2i]2nam quam me vivere. {&7Dor.&} sic est. {&7Py.&} inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam. sed nunc quid faciundum censes, Dorias? {&7Dor.&} de%27 i%27stac rogas virgine? {&7Py.&} ita, utrum taceam an praedicemne? {&7Dor.&} tu pol, si sapis, quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis. hac re et te omni turba evolves et i%27lli gratum feceris. id modo dic, abisse Dorum. {&7Py.&} ita faciam. {&7Dor.&} sed videon Chremen? Thai' iam aderit. {&7Py.&} quid ita? {&7Dor.&} quia, quom inde abeo, iam tum occeperat turba inter eos. {&7Py.&} tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet. @@@@{40&7Chremes Pythias&}40 {&7Ch.&} Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi. at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius! postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit. @1 {&7Py.&} Chreme. {&7Ch.&} quis est? ehe%27m Pythias: vah quanto nunc formonsior videre mihi quam dudum! {&7Py.&} certe tuquidem pol multo hilarior. {&7Ch.&} verbum hercle hoc verum erit "sine Cerere et Libero friget Venus". sed Thai' multo%27 ante venit? {&7Py.&} anne abiit iam a milite? {&7Ch.&} iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae. {&7Py.&} nil dixit tu ut sequerere sese? {&7Ch.&} nil, nisi abiens mi innuit. {&7Py.&} eho nonne id sat erat? {&7Ch.&} at nescibam id dicere illam, nisi quia correxit miles, quod i%27ntellexi minu'; nam me extrusit foras. sed e%27ccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim. @@@@{40&7Thais Chremes Pythias&}40 {&7Th.&} Credo equidem illum iam adfuturu%27m esse, ut i%27llam [a me] eripiat: sine veniat. atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur. usque adeo ego i%27lli(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba, verba dum sint; verum eni%27m si ad rem conferentur, vapulabit. {&7Ch.&} Thais, ego iamdudum hic adsum. {&7Th.&} o mi Chreme, te ipsum exspectabam. @1 scin tu turbam hanc propter te%27 e%27sse factam? et adeo ad te attinere hanc omnem rem? {&7Ch.&} ad me? qui? quasi istuc . . {&7Th.&} quia, dum tibi sororem studeo reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa. {&7Ch.&} ubi east? {&7Th.&} domi apu%27d me. {&7Ch.&} hem. {&7Th.&} quid est? educta ita uti teque illaque dignumst. {&7Ch.&} quid ais? {&7Th.&} id quod res est. hanc tibi dono do neque repeto pro%27 i%27lla quicquam abs te preti. {&7Ch.&} et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's gratia. {&7Th.&} at eni%27m cave%27 ne priu' quam hanc a me accipias amittas, Chreme; nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit. abi%27 tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis. {&7Ch.&} vide%27n tu illum, Thais, . . {&7Py.&} ubi sitast? {&7Th.&} in risco: odiosa cessas. {&7Ch.&} militem secum ad te quantas copias adducere? attat . . {&7Th.&} num formidulosus obsecro es, mi%27 homo? {&7Ch.&} apage sis: ego%27n formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus. @1 {&7Th.&} atqui ita opust. {&7Ch.&} ah metuo qualem tu me esse hominem existumes. {&7Th.&} immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est, minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens. {&7Ch.&} scio i%27stuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est. malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria. tu%27 abi atque obsera ostium intu', dum ego%27 hinc transcurro ad forum: volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. {&7Th.&} mane. {&7Ch.&} meliust. {&7Th.&} mane%27. {&7Ch.&} omitte: iam adero. {&7Th.&} nil opus est istis, Chreme. hoc modo dic, sororem illam t<3ua>3m esse et te parvam virginem amisisse, nunc cognosse. signa ostende. {&7Py.&} adsunt. {&7Th.&} cape. si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? {&7Ch.&} probe. {&7Th.&} fac animo haec praesenti dicas. {&7Ch.&} faciam. {&7Th.&} attolle pallium. perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro. @@@@{40&7Thraso Gnatho Sanga Chremes Thais&}40 {&7Thr.&} Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho? mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini. @1 primum aedis expugnabo. {&7Gn.&} recte. {&7Thr.&} virginem eripiam. {&7Gn.&} probe. {&7Thr.&} male mulcabo ipsam. {&7Gn.&} pulchre. {&7Thr.&} in medium huc agmen cum vecti, Donax; tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum. cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? {&7Sa.&} eccum adest. {&7Thr.&} quid i%27gnave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas? {&7Sa.&} egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum; sine sanguine hoc non posse fieri: qui%27 a%27bstergerem volnera? {&7Thr.&} ubi alii? {&7Gn.&} qui malum "alii"? solu' Sannio servat domi. {&7Thr.&} tu%27 ho%27sce instrue; ego hi%27c ero%27 post principia: inde omnibus signum dabo. {&7Gn.&} illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu' sibi cavit loco. {&7Thr.&} idem hoc iam Pyrru' factitavit. {&7Ch.&} vide%27n tu, Thais, qua%27m hi%27c rem agit? nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus. {&7Th.&} sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est: ne metuas. {&7Thr.&} quid videtur? {&7Gn.&} fundam tibi nunc nimi' vellem dari, ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam. {&7Thr.&} sed e%27ccam Thaidem ipsam video. {&7Gn.&} quam mox inruimus? {&7Thr.&} mane: @1 omnia prius experiri quam armis sapientem decet. qui scis an quae iubeam sine vi faciat? {&7Gn.&} di vostram fidem, quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior. {&7Thr.&} Thai', primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem, dixtin hos dies mihi soli dare te? {&7Th.&} quid tum postea? {&7Thr.&} rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . . {&7Th.&} quid cum illoc agas? {&7Thr.&} et cu%27m eo clam te subduxti mihi? {&7Th.&} lubuit. {&7Thr.&} Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi. {&7Ch.&} tibi i%27llam reddat aut tu ea%27m tangas, omnium . . ? {&7Gn.&} ah quid agis? tace. {&7Thr.&} quid tu tibi vis? ego non tangam mea%27m? {&7Ch.&} tuam autem, furcifer? {&7Gn.&} cave%27 sis: nescis quoi maledicas nunc viro. {&7Ch.&} non tu hinc abis? scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis, faciam ut hui(u)s loci di<3ei>3que mei%27que semper memineris. {&7Gn.&} miseret t<3ui>3 me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi. {&7Ch.&} diminuam ego caput tuum hodie, nisi abi%27s. {&7Gn.&} <3ai>3n vero, canis? @1 sicin agis? {&7Thr.&} quis tu%27 homo es? quid tibi vis? quid cum illa r<3ei>3 tibist? {&7Ch.&} scibi': principio <3ea>3m esse dico liberam. {&7Thr.&} hem. {&7Ch.&} civem Atticam. {&7Thr.&} hui. {&7Ch.&} m<3ea>3m sororem. {&7Thr.&} os durum. {&7Ch.&} miles, nunc adeo edico tibi ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. {&7Thr.&} tun me prohibeas mea%27m ne tangam? {&7Ch.&} prohibebo inquam. {&7Gn.&} audin tu? hic furti se adligat: sat[is] ho%27c tibist. {&7Thr.&} idem hoc tu [ais], Thai'? {&7Th.&} quaere qui respondeat._ {&7Thr.&} quid nunc agimu'? {&7Gn.&} quin redeamu': iam haec tibi aderit supplicans ultro. {&7Thr.&} credin? {&7Gn.&} immo certe: novi ingenium mulierum: nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. {&7Thr.&} bene putas. {&7Gn.&} iam dimitto exercitum? {&7Thr.&} ubi vis. {&7Gn.&} Sanga, ita ut fortis decet milites, domi focique fac vicissim ut memineris. {&7Sa.&} iamdudum animus est in patinis. {&7Gn.&} frugi es. {&7Thr.&} vos me hac sequimini. @1 @@@@{1ACTVS V}1 @@@@{40&7Thais Pythias&}40 {&7Th.&} Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui? "scio%27 nescio abiit audivi, ego non adfui." non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est? virgo conscissa veste lacrumans opticet; eunuchus abiit: qua%27m o%27b rem? [aut] quid factumst? taces? {&7Py.&} quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant fuisse. {&7Th.&} quis fuit igitur? {&7Py.&} iste Chaerea. {&7Th.&} qui Chaerea? {&7Py.&} iste ephebu' frater Phaedriae. {&7Th.&} quid ais, venefica? {&7Py.&} atqui certe comperi. {&7Th.&} quid is obsecro ad nos? qua%27m o%27b rem adductust? {&7Py.&} nescio; nisi amasse credo Pamphilam. {&7Th.&} hem misera occidi, infelix, siquidem tu istaec vera praedicas. num id lacrumat virgo? {&7Py.&} id opinor. {&7Th.&} quid ais, sacrilega? istucine interminata sum hinc abiens tibi? {&7Py.&} quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast. {&7Th.&} scelesta, ovem lupo%27 commisisti. dispudet sic mihi data esse verba. quid i%27lluc hominis est? {&7Py.&} era mea, tace tace obsecro, salvae sumus: habemus hominem ipsum. {&7Th.&} ubi is est? {&7Py.&} em ad sinist[2e]2ram. vide%27n? {&7Th.&} video. {&7Py.&} conprendi iube, quantum potest. @1 {&7Th.&} quid i%27llo faciemu', stulta? {&7Py.&} quid facias, rogas? vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast! @@@@{40&7Chaerea Thais Pythias&}40 {&7Ch.&} Apud Antiphonem uterque, mater et pater, quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo intro ire possem quin viderent me. interim dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo in angiportum quoddam desertum, inde item in aliud, inde in aliud: ita miserrimus fui fugitando nequi' me cognosceret. sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi? {&7Th.&} adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi, aufugistin? {&7Ch.&} era, factum. {&7Th.&} satine id tibi placet? {&7Ch.&} non. {&7Th.&} credin te inpune habiturum? {&7Ch.&} unam hanc noxiam amitte: si aliam admisero umquam, occidito. {&7Th.&} num m<3ea>3m saevitiam veritus es? {&7Ch.&} non. {&7Th.&} quid igitur? {&7Ch.&} hanc metui ne me criminaretur tibi. {&7Th.&} quid feceras? {&7Ch.&} paullum quiddam. {&7Py.&} eho "paullum", inpudens? an paullum hoc esse tibi videtur, virginem vitiare civem? {&7Ch.&} conservam esse credidi. @1 {&7Py.&} conservam! vix me contineo quin involem in capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit. {&7Th.&} abi%27n hinc, insana? {&7Py.&} quid ita? vero debeam, credo, isti quicquam furcifero si id fecerim; praesertim quom se servom fateatur tuom. {&7Th.&} missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea, fecisti; nam si ego digna hac contumelia sum maxume, at tu%27 i%27ndignu' qui faceres tamen. neque edepol quid nunc consili capiam scio de virgine istac: ita conturbasti mihi rationes omnis, ut eam non possim suis ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere, ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea. {&7Ch.&} at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam fore, Thai'. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et malo principio magna familiaritas conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus? {&7Th.&} equidem pol in eam partem accipioque et volo. {&7Ch.&} immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae me non fecisse causa, sed amoris. {&7Th.&} scio, et pol propterea mage nunc ignosco tibi. non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam. {&7Ch.&} te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo. {&7Py.&} tum pol tibi ab i%27stoc, era, cavendum intellego. {&7Ch.&} non ausim. {&7Py.&} nil tibi quicquam credo. {&7Th.&} desinas. @1 {&7Ch.&} nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies, ego me tuae commendo et committo fide[i], te mihi patronam capio, Thai', te obsecro: emoriar si non hanc uxorem duxero. {&7Th.&} tame%27n si pater . . ? {&7Ch.&} quid? ah volet, certo scio, civis modo haec sit. {&7Th.&} paullulum opperirier si vis, iam frater ipse hic aderit virginis; nutricem accersitum ii%27t quae illam aluit parvolam: in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea. {&7Ch.&} ego vero maneo. {&7Th.&} vin interea, dum venit, domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium? {&7Ch.&} immo percupio. {&7Py.&} quam tu rem actura obsecro es? {&7Th.&} nam quid ita? {&7Py.&} rogitas? hunc tu in aedis cogitas recipere posthac? {&7Th.&} quor non? {&7Py.&} crede hoc m<3eae>3 fide[i], dabit hic pugnam aliquam denuo. {&7Th.&} au tace obsecro. {&7Py.&} parum perspexisse ei(u)s videre audaciam. {&7Ch.&} non faciam, Pythias. {&7Py.&} non credo, Chaerea, nisi si commissum non erit. {&7Ch.&} quin, Pythias, tu me servato. {&7Py.&} neque pol servandum tibi quicquam dare ausim neque te servare: apage te. {&7Th.&} ade%27st optume ipse frater. {&7Ch.&} perii hercle: obsecro abeamus intro, Thais: nolo me in via cum hac veste videat. {&7Th.&} qua%27m o%27b rem tandem? an quia pudet? {&7Ch.&} id ipsum. {&7Py.&} id ipsum? virgo vero! {&7Th.&} i prae, sequor. tu%27 i%27stic mane ut Chremem intro ducas, Pythias. @1 @@@@{40&7Pythias Chremes Sophrona&}40 {&7Py.&} Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi, quidnam qui referam sacrilego illi gratiam qui hunc suppos[2i]2vit nobis? {&7Ch.&} move%27 vero ocius te nutrix. {&7So.&} moveo. {&7Ch.&} video, sed nil promoves. {&7Py.&} iamne ostendisti signa nutrici? {&7Ch.&} omnia. {&7Py.&} amabo, quid ait? cognoscitne? {&7Ch.&} ac memoriter. {&7Py.&} probe edepol narras; na%27m i%27lli faveo virgini. ite intro: iamdudum era vos exspectat domi._ virum bonum eccum Parmenonem incedere video: vide ut otiosus it! si dis placet, spero me habere qui hunc meo excruciem modo. ibo intro de cognitione ut certum sciam: post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum. @@@@{40&7Parmeno Pythias&}40 {&7Pa.&} Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat. quod si astu rem tractavit, di vostram fidem, quantam et quam veram laudem capiet Parmeno! nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et carissimum, a meretrice avara virginem qua%27m amabat, ea%27m confeci sine molestia sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum, id verost quod ego mi puto palmarium, me repperisse quo modo adulescentulus meretricum ingenia et mores posset noscere @1 mature, ut quom cognorit perpetuo oderit. quae dum foris sunt nil videtur mundius, nec mage compositum quicquam nec magis elegans quae cu%27m amatore quom cenant ligurriunt. harum videre inluviem sordes inopiam, quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi, quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent, nosse omnia haec salus est adulescentulis. {&7Py.&} ego pol te pro%27 i%27stis dictis et factis, scelus, ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris. pro deum fide%27m, facinu' foedum! o%27 i%27nfelicem adulescentulum! o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! {&7Pa.&} quid est? {&7Py.&} miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras. quae futura exempla dicunt in i%27llum indigna! {&7Pa.&} o Iuppiter, quae%27 i%27llaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid i%27stuc, Pythias? quid ais? in que%27m e%27xempla fient? {&7Py.&} rogitas, audacissime? perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum, dum studes dare verba nobis. {&7Pa.&} quid ita? aut quid factumst? cedo. {&7Py.&} dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast, scis eam hinc civem esse? et fratre%27m ei(u)s [esse] adprime nobilem? @1 {&7Pa.&} nescio. {&7Py.&} atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser. ille ubi id rescivit factum frater violentissimus {&7Pa.&} quidnam fecit? {&7Py.&} conligavit primum eum miseris modis. {&7Pa.&} hem conligavit? {&7Py.&} atque quidem orante ut ne id faceret Thaide. {&7Pa.&} quid ais? {&7Py.&} nunc minatur porro sese id quod moechis solet: quod ego numquam vidi fieri neque velim. {&7Pa.&} qua%27 au%27dacia tantum facinus audet? {&7Py.&} quid ita "tantum"? {&7Pa.&} an non tibi ho%27c maxumumst? quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia prendi quemquam? {&7Py.&} nescio. {&7Pa.&} at ne hoc nesciatis, Pythias: dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. {&7Py.&} hem obsecro, an is est? {&7Pa.&} nequam in illum Thai' vim fieri sinat! atque adeo autem quor non egomet intro eo? {&7Py.&} vide%27, Parmeno, quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant quidquid factumst ex te%27 e%27sse ortum. {&7Pa.&} quid igitur faciam miser? quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem. dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum @1 scio%27 paratum; sed necessest huic ut subveniat. {&7Py.&} sapis. ego abeo intro: tu%27 i%27sti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet. @@@@{40&7Senex Parmeno&}40 {&7Se.&} Ex m<3eo>3 propinquo rure hoc capio commodi: neque agri neque urbis odium me umquam percipit. ubi satias coepit fieri commuto locum. sed e%27stne ille noster Parmeno? et certe ipsus est. quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium? {&7Pa.&} quis homost? ehe%27m salvom te advenire, ere, gaudeo. {&7Se.&} quem praestolare? {&7Pa.&} perii: lingua haeret metu. {&7Se.&} hem quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi. {&7Pa.&} ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim: quidquid hu%27iu' factumst, culpa non factumst mea. {&7Se.&} quid? {&7Pa.&} recte sane interrogasti: oportuit rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria eunuchum quem dono huic daret. {&7Se.&} quoi? {&7Pa.&} Thaidi. {&7Se.&} emit? perii hercle. quanti? {&7Pa.&} viginti minis. {&7Se.&} actumst. {&7Pa.&} tum quandam fidicinam amat hic Chaerea. {&7Se.&} hem quid? amat? an scit ill' iam quid meretrix siet? an in astu venit? aliud ex alio malum! @1 {&7Pa.&} ere, ne me spectes: me%27 i%27npulsore haec non facit. {&7Se.&} omitte de te dicere. ego te, furcifer, si vivo . . ! sed i%27stuc quidquid est primum expedi. {&7Pa.&} is pro%27 i%27llo eunucho ad Thaidem hanc deductus est. {&7Se.&} pro eunuchon? {&7Pa.&} sic est. hunc pro moecho postea conprendere intus et constrinxere. {&7Se.&} occidi. {&7Pa.&} audaciam meretricum specta. {&7Se.&} numquid est aliud mali damnive quod non dixeris relicuom? {&7Pa.&} tantumst. {&7Se.&} cesso huc intro rumpere?_ {&7Pa.&} non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum; nisi, quia necessu' fuit hoc facere, id gaudeo propter me hisce aliquid esse eventurum mali. nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex quam ob rem insigne aliquid faceret i=s: nunc repperit. @@@@{40&7Pythias Parmeno&}40 {&7Py.&} Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans. mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam. {&7Pa.&} quid ho%27c autemst? {&7Py.&} nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem. sed ubi obsecro est? {&7Pa.&} me quaerit haec. {&7Py.&} atque eccum video: adibo. {&7Pa.&} quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? {&7Py.&} perii: defessa iam sum misera te ridendo. {&7Pa.&} quid ita? {&7Py.&} rogitas? @1 numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus [de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut[2i]2 senes solent]. at etiam primo callidum et disertum credidi hominem. quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te? an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset adulescens, ni miserum insupe%26r etiam patri indicares? nam quid i%27lli credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit illam esse eum indutum pater? quid e%27st? iam scis te perisse? {&7Pa.&} ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides? ita%27n lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? {&7Py.&} nimium. {&7Pa.&} siquidem istuc inpune habueris . . ! {&7Py.&} verum? {&7Pa.&} reddam hercle. {&7Py.&} credo: sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare. tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent. {&7Pa.&} nullus sum. {&7Py.&} hic pro illo munere%26 tibi honos est habitus: abeo. {&7Pa.&} egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii. @@@@{40&7Gnatho Thraso Parmeno&}40 {&7Gn.&} Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso? {&7Th.&} egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. {&7Gn.&} quid est? @1 {&7Th.&} qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? {&7Gn.&} exemplum placet. (utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!) sed fores crepuerunt ab ea. {&7Th.&} perii: quid ho%27c autemst mali? hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit? @@@@{40&7Chaerea Parmeno Gnatho Thraso&}40 {&7Ch.&} O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior? nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda. {&7Pa.&} quid hi%27c laetus est? {&7Ch.&} o Parmeno mi, o m<3ea>3rum volu%27ptatum omnium inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis? scis Pamphilam m<3ea>3m inventam civem? {&7Pa.&} audivi. {&7Ch.&} scis sponsam mihi? {&7Pa.&} bene, ita me di%27 ament, factum. {&7Gn.&} audin tu, hic quid ait? {&7Ch.&} tum autem Phaedriae m<3eo>3 fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus; Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem nobis dedit se. {&7Pa.&} fratris igitur Thai' totast? {&7Ch.&} scilicet. {&7Pa.&} iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras. @1 {&7Ch.&} tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. {&7Pa.&} visam domum._ {&7Th.&} numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim? {&7Gn.&} sine dubio opinor. {&7Ch.&} quid commemorem primum aut laudem maxume? illumne qui mihi dedi%27t consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit, quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem, an m<3ei>3 patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter, serva obsecro haec bona nobis! @@@@{40&7Phaedria Chaerea Thraso Gnatho&}40 @@@@@@@{&7Ph.&} Di vostram fidem, incredibilia Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? {&7Ch.&} praesto adest. {&7Ph.&} gaudeo. {&7Ch.&} sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tua digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. {&7Ph.&} hui mihi i%27llam laudas? {&7Th.&} perii, quanto minu' sp<3ei>3 'st tanto magis amo. obsecro, Gnatho, in te spes est. {&7Gn.&} quid vis faciam? {&7Th.&} perfice hoc precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apu%27d Thaidem. {&7Gn.&} difficilest. {&7Th.&} siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris, @1 quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes. {&7Gn.&} itane? {&7Th.&} sic erit. {&7Gn.&} si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus te praesente absente pateat, invocato ut sit locus semper. {&7Th.&} do fidem futurum. {&7Gn.&} adcingar. {&7Ph.&} que%27m ego hic audio? o Thraso. {&7Th.&} salvete. {&7Ph.&} tu fortasse quae facta hic sient nescis. {&7Th.&} scio%27. {&7Ph.&} quor te ergo in his ego conspicor regionibus? {&7Th.&} vobis fretu'. {&7Ph.&} scin quam fretu'? miles, edico tibi, si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi "alium quaerebam, iter hac habui": periisti. {&7Gn.&} heia haud sic decet. {&7Ph.&} dictumst. {&7Th.&} non cognosco vostrum tam superbum . . {&7Ph.&} sic ago. {&7Gn.&} prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit, facitote. {&7Ch.&} audiamu'. {&7Gn.&} tu concede paullum istuc, Thraso. principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim, me%27 hu%27iu' quidquid facio id facere maxume causa mea; verum si%27 idem vobis prodest, vos non facere inscitiast. {&7Ph.&} quid id est? {&7Gn.&} militem rivalem ego recipiundum censeo. {&7Ph.&} hem @1 recipiundum? {&7Gn.&} cogita modo: tu hercle cu%27m i%27lla, Phaedria, ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas), quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem. ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius. fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies: neque i%27stum metuas ne%27 amet mulier: facile pellas ubi velis. {&7Ch.&} quid agimus? {&7Gn.&} praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto, accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius. {&7Ch.&} mirum ni%27 i%27lloc homine quoquo pacto opust. {&7Ph.&} idem ego arbitror. {&7Gn.&} recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut me%27 i%27n vostrum gregem recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. {&7Ph.&} recipimus. {&7Ch.&} ac lubenter. {&7Gn.&} at ego pro%27 i%27stoc, Phaedria et tu Chaerea, hunc comedendum vobis propino et deridendum. {&7Ch.&} placet. {&7Ph.&} dignus est. {&7Gn.&} Thraso, ubi vis accede. {&7Th.&} obsecro te, quid agimus? {&7Gn.&} quid? i%27sti te ignorabant: postquam i=s mores ostendi tuos @1 et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas, impetravi. {&7Th.&} bene fecisti: gratiam habeo maxumam. numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum. {&7Gn.&} dixin ego in ho%27c esse vobis Atticam elegantiam? {&7Ph.&} nil praeter promissum est. ite hac. {&7Cantor.&} vos valete et plaudite! @1 @@@@{1PHORMIO}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Postquam poeta vetu' poetam non potest retrahere a studio et transdere hominem in otium, maledictis deterrere ne scribat parat; qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas tenui esse oratione et scriptura levi: quia nusquam insanum scripsit adulescentulum cervam videre fugere et sectari canes et eam plorare, orare ut subveniat sibi. quod si intellegeret, quom stetit olim nova, actoris opera mage stetisse quam sua, minu' multo audacter quam nunc laedit laederet [et mage placerent quas fecisset fabulas]. nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet: "vetu' si poeta non lacessisset prior, nullum invenire prologum po[tui]sset novos quem diceret, nisi haberet cui male diceret," is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus palmam esse positam qui artem tractent musicam. ille ad famem hunc a studio studuit reicere: hic respondere voluit, non lacessere. benedictis si certasset, audisset bene: quod ab i%27llo adlatumst, sibi e%27sse rellatum putet. de i%27llo iam finem faciam dicundi mihi, peccandi quom ipse de se finem non facit. @1 nunc quid velim animum attendite: adporto novam Epidicazomenon quam vocant comoediam Graeci, Latini Phormionem nominant quia primas partis qui%27 aget is erit Phormio parasitu', per quem res geretur maxume voluntas vostra si ad poetam accesserit. date operam, adeste aequo animo per silentium, ne simili utamur fortuna atque usi sumus quom per tumultum noster grex motus locost: quem actori' virtus nobis restituit locum bonitasque vostra adiutans atque aequanimitas. @1 @@@@{1ACTVS I}1 @@@@{40&7Davos&}40 Amicu' summu' meus et popularis Geta heri ad me venit. erat <3ei>3 de ratiuncula iampridem apud me relicuom pauxillulum nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero. na%27m erilem filium eiu' duxisse audio uxorem: <3ei>3 credo munus hoc conraditur. qua%27m inique comparatumst, i= qui minus habent ut semper aliquid addant ditioribus! quod i%27lle unciatim vix de demenso suo suom defrudans genium conpersit miser, id i%27lla univorsum abripiet, haud existumans quanto labore partum. porro autem Geta ferietur alio munere ubi era pepererit; porro autem alio ubi erit puero natalis dies; ubi initiabunt. omne hoc mater auferet: pue%27r causa erit mittundi. sed videon Getam? @@@@{40&7Geta Davos&}40 {&7Ge.&} Siquis me quaeret rufu' . . {&7Da.&} praestost, desine. {&7Ge.&} oh at ego obviam conabar tibi, Dave. {&7Da.&} accipe, em: lectumst; conveniet numeru' quantum debui. {&7Ge.&} amo te et non neglexisse habeo gratiam. {&7Da.&} praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redi=t: siquis quid reddit magna habendast gratia. @1 sed quid tu es tristis? {&7Ge.&} egone? nescis quo%27 i%27n metu et quanto in periclo simu'! {&7Da.&} quid i%27stuc est? {&7Ge.&} scies, modo ut tacere possis. {&7Da.&} abi%27 sis, insciens: quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris, verere verba <3ei>3 credere, ubi quid mihi lucrist te fallere? {&7Ge.&} ergo ausculta. {&7Da.&} hanc operam tibi dico. {&7Ge.&} seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem nostin? {&7Da.&} quidni? {&7Ge.&} quid? eiu' gnatum Phaedriam? {&7Da.&} tam quam te. {&7Ge.&} evenit senibus ambobus simul iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam ad hospitem antiquom. is senem per epistulas pellexit modo non montis auri pollicens. {&7Da.&} quoi tanta erat res et supererat? {&7Ge.&} desinas: sic est ingenium. {&7Da.&} oh regem me%27 e%27sse oportuit! {&7Ge.&} abeuntes ambo hic tum senes me filiis relinquont quasi magistrum. {&7Da.&} o Geta, provinciam cepisti duram. {&7Ge.&} mi usu venit, hoc scio: memini relinqui me deo irato meo. coepi advorsari primo: quid verbis opust? seni fideli' dum sum scapulas perdidi. {&7Da.&} venere in mentem mi istaec: "namque inscitiast advorsu' stimulum calces." {&7Ge.&} coepi i=s omnia facere, obsequi quae vellent. {&7Da.&} scisti uti foro. {&7Ge.&} noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria @1 continuo quandam nactus est puellulam citharistriam, hanc ardere coepit perdite. ea serviebat lenoni inpurissimo, neque quod daretur quicquam; id curarant patres. restabat aliud nil nisi oculos pascere, sectari, in ludum ducere et redducere. nos otiosi operam dabamus Phaedriae. in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere plerumque eam opperiri dum inde iret domum. interea dum sedemus illi, intervenit adulescens quidam lacrumans. nos mirarier: rogamu' quid sit. "numquam aeque" inquit "ac modo paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave. modo quandam vidi virginem hic viciniae miseram s<3ua>3m matrem lamentari mortuam. ea sita erat exadvorsum neque i%27lli benivolus neque notu' neque vicinus extra unam aniculam quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst. virgo ipsa facie egregia." quid verbis opust? commorat omnis nos. ibi continuo Antipho "voltisne eamu' visere?" alius "censeo: eamu': duc nos sodes." imus venimus videmu'. virgo pulchra, et quo mage diceres, nil aderat adiumenti ad pulchritudinem: capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida, lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boni @1 in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent. ill' qui%27 i%27llam amabat fidicinam tantummodo "satis" inquit "scitast"; noster vero . . {&7Da.&} iam scio: amare coepit. {&7Ge.&} scin quam? quo%27 e%27vadat vide. postridie ad anum recta pergit: obsecrat ut sibi e%27iu' faciat copiam. illa eni%27m se negat neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam, bonam bonis prognatam: si%27 u%27xorem velit, lege id licere facere: sin aliter, negat. noster quid ageret nescire: et i%27llam ducere cupiebat et metuebat absentem patrem. {&7Da.&} non, si redisset, <3ei>3 pater veniam daret? {&7Ge.&} ille indotatam virginem atque ignobilem daret illi? numquam faceret. {&7Da.&} quid fit denique? {&7Ge.&} quid fiat? est parasitu' quidam Phormio, homo confidens: qui%27 i%27llum di omnes perduint! {&7Da.&} quid i%27s fecit? {&7Ge.&} hoc consilium quod dicam dedit: "lex est ut orbae, qui sint genere proxumi, i=s nubant, et i%27llos ducere eadem haec lex iubet. ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam; paternum amicum me adsimulabo virginis: ad iudices veniemu': qui fuerit pater, quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec confingam, quod erit mihi bonum atque commodum; quom tu horum nil refelles vincam scilicet: pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? illa quidem nostra erit." {&7Da.&} iocularem audaciam! {&7Ge.&} persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur: @1 duxit. {&7Da.&} quid narras? {&7Ge.&} hoc quod audis. {&7Da.&} o Geta, quid te futurumst? {&7Ge.&} nescio hercle; unum hoc scio, quod fors feret feremus aequo animo. {&7Da.&} placet: em i%27stuc virist officium. {&7Ge.&} in me%27 o%27mni' spes mihist. {&7Da.&} laudo. {&7Ge.&} ad precatorem adeam credo qui mihi sic oret: "nunc amitte quaeso hunc; ceterum posthac si quicquam, nil precor." tantummodo non addit: "ubi ego hinc abiero, vel o%27ccidito." {&7Da.&} quid paedagogus ille qui citharistriam, quid r<3ei>3 gerit? {&7Ge.&} sic, tenuiter. {&7Da.&} non multum habet quod det fortasse%27? {&7Ge.&} immo nil nisi spem meram. {&7Da.&} pater ei(u)s rediit an non? {&7Ge.&} nondum. {&7Da.&} quid? senem quoad exspectati' vostrum? {&7Ge.&} non certum scio, sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo et a%27d portitores esse delatam: hanc petam. {&7Da.&} numquid, Geta, aliud me vis? {&7Ge.&} ut bene sit tibi. puer, heus. nemon hoc prodit? cape, da%27 ho%27c Dorcio. @@@@{40&7Antipho Phaedria&}40 {&7An.&} Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse, Phaedria, patrem ut extimescam ubi i%27n mentem ei(u)s adventi venit! quod ni f<3ui>3ssem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit. @1 {&7Ph.&} quid i%27stuc [est]? {&7An.&} rogitas, qui tam audaci' facinori' mihi conscius sis? quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali! non potitus essem: f<3ui>3sset tu%27m i%27llos mi aegre aliquot dies, at non cotidiana cura haec angeret animum, {&7Ph.&} audio. {&7An.&} du%27m e%27xspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem. {&7Ph.&} aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet: amore abundas, Antipho. nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est. ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui, iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera, quid ego e%27x hac inopia nunc capiam et quid tu%27 e%27x ista copia, ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es, quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam: beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat. quod si tibi res sit cum eo%27 lenone quo mihist tum sentias. ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet. {&7An.&} at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria, quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis: retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum ut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia. sed quid ho%27c est? videon ego Getam currentem huc advenire? @1 is e%27st ipsus. ei, timeo miser qua%27m hi%27c mihi nunc nuntiet rem. @@@@{40&7Geta Antipho Phaedria&}40 {&7Ge.&} Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis, ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala; quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham, quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt; nam non potest celari nostra diutius iam audacia. {&7An.&} quid i%27llic commotus venit? {&7Ge.&} tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. {&7An.&} quid i%27lluc malist? {&7Ge.&} quod quom audierit, quod e%27iu' remedium inveniam iracundiae? loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem. heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi: ei(u)s me miseret, <3ei>3 nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset, recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam: aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes. {&7An.&} qua%27m hic fugam aut furtum parat? @1 {&7Ge.&} sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via? {&7Ph.&} te nominat. {&7An.&} nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. {&7Ph.&} ah sanus es? {&7Ge.&} domum ire pergam: ibi plurimumst. {&7Ph.&} revocemus hominem. {&7An.&} sta ilico. {&7Ge.&} hem sati' pro imperio, quisquis es. {&7An.&} Geta. {&7Ge.&} ipsest quem volui obviam. {&7An.&} cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi. {&7Ge.&} faciam. {&7An.&} eloquere. {&7Ge.&} modo apu%27d portum . . {&7An.&} m<3eu>3mne? {&7Ge.&} intellexti. {&7An.&} occidi. {&7Ph.&} hem . . {&7An.&} quid agam? {&7Ph.&} quid ais? {&7Ge.&} hui(u)s patrem vidisse me et patruom tuom. {&7An.&} nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? quod si eo%27 m<3eae>3 fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar, nullast mihi vita expetenda. {&7Ge.&} ergo istaec quom ita sunt, Antipho, tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat. {&7An.&} non sum apud me. {&7Ge.&} atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho; nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur commeruisse culpam. {&7Ph.&} hoc verumst. {&7An.&} non possum inmutarier. @1 {&7Ge.&} quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret? {&7An.&} quom hoc non possum, illud minu' possem. {&7Ge.&} hoc nil est, Phaedria: ilicet. quid hi%27c conterimus operam frustra? quin abeo? {&7Ph.&} et quidem ego? {&7An.&} obsecro, quid si adsimulo? satinest? {&7Ge.&} garris. {&7An.&} voltum contemplamini: em satine sic est? {&7Ge.&} non. {&7An.&} quid si sic? {&7Ge.&} propemodum. {&7An.&} quid sic? {&7Ge.&} sat est: em i%27stuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas, ne te iratu' s<3ui>3s saevidicis dictis protelet. {&7An.&} scio. {&7Ge.&} vi coactum te esse invitum. {&7Ph.&} lege, iudicio. {&7Ge.&} tenes? sed hi%27c quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est. {&7An.&} non possum adesse. {&7Ge.&} ah quid agis? quo%27 abis Antipho? mane inquam. {&7An.&} egomet me novi et peccatum meum: vobis commendo Phanium et vitam meam._ {&7Ph.&} Geta, quid nunc fiet? {&7Ge.&} tu iam litis audies; ego plectar pendens nisi quid me fefellerit. sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus, id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria. {&7Ph.&} aufer mi "oportet": quin tu quid faciam impera. {&7Ge.&} meministin olim ut fuerit vostra oratio in re incipiunda ad defendendam noxiam, @1 iustam illam causam facilem vincibilem optumam? {&7Ph.&} memini. {&7Ge.&} em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest, meliore et callidiore. {&7Ph.&} fiet sedulo. {&7Ge.&} nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero succenturiatu', siquid deficias. {&7Ph.&} age. @@@@{1ACTVS II}1 @@@@{40&7Demipho Phaedria Geta&}40 {&7De.&} Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? nec meum i%27mperium_ac mitto imperium_, non simultatem meam revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta monitor! {&7Ge.&} vix tandem. {&7De.&} quid mihi dicent aut quam causam reperient? demiror. {&7Ge.&} atqui reperiam: aliud cura. {&7De.&} an hoc dicet mihi: "invitu' feci. lex coegit"? audio, fateor. {&7Ge.&} places. {&7De.&} verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis, etiamne id lex coegit? {&7Ph.&} illud durum. {&7Ge.&} ego expediam: sine! {&7De.&} incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit: ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere. @1 quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant, pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom; quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro. {&7Ge.&} o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia meditata mihi sunt omnia%26 mea i%27ncommoda eru' si redierit. molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes, opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom. quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro. sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui? {&7De.&} Phaedriam m<3ei>3 fratri' video filium mi ire obviam. {&7Ph.&} mi patrue, salve. {&7De.&} salve; sed ubist Antipho? {&7Ph.&} salvom venire . . {&7De.&} credo; hoc responde mihi. {&7Ph.&} valet, hic est; sed satin omnia ex sententia? @1 {&7De.&} vellem quidem. {&7Ph.&} quid i%27stuc est? {&7De.&} rogitas, Phaedria? bonas me absente hic confecistis nuptias. {&7Ph.&} eho an id suscenses nunc illi? {&7Ge.&} artificem probum! {&7De.&} egon illi non suscenseam? ipsum gestio dari%27 mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat lenem patrem illum factum me esse acerrimum. {&7Ph.&} atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas. {&7De.&} ecce autem similia omnia! omnes congruont: unum quom noris omnis noris. {&7Ph.&} haud itast. {&7De.&} hic i%27n noxast, ille ad defendundam causam adest; quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas. {&7Ge.&} probe horum facta inprudens depinxit senex. {&7De.&} nam ni%27 hae%27c ita essent, cu%27m i%27llo haud stares, Phaedria. {&7Ph.&} si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, ex qua re minu' r<3ei>3 foret aut famae temperans, non causam dico quin quod meritu' sit ferat. sed siqui' forte malitia fretus sua insidias nostrae fecit adulescentiae ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum, qui saepe propter invidiam adimunt diviti aut propter misericordiam addunt pauperi? {&7Ge.&} ni nossem causam, crederem vera hunc loqui. {&7De.&} an quisquam iudex est qui possit noscere tua iusta, ubi tute verbum non respondeas, ita ut ille fecit? {&7Ph.&} functus adulescentulist @1 officium liberali': postquam ad iudices ventumst, non potuit cogitata proloqui; ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor. {&7Ge.&} laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem? ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. {&7De.&} oh bone custos, salve, columen vero familiae, quoi commendavi filium hinc abiens meum. {&7Ge.&} iamdudum te omnis nos accusare audio inmerito et me%27 o%27mnium horunc inmeritissimo. nam quid me%27 in hac re facere voluisti tibi? servom hominem causam orare leges non sinunt neque testimoni dictiost. {&7De.&} mitto omnia; do%27 i%27stuc "inprudens timuit adulescens"; sino "tu servo's"; verum si cognata est maxume, non f<3ui>3t necessum habere; sed i%27d quod lex iubet, dotem dareti', quaereret alium virum. qua ratione inopem potiu' ducebat domum? {&7Ge.&} non ratio, verum argentum deerat. {&7De.&} sumeret alicunde. {&7Ge.&} alicunde? nil est dictu facilius. {&7De.&} postremo si nullo alio pacto, fenore. {&7Ge.&} hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet te vivo. {&7De.&} non, non sic futurumst: non potest. egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem? nil suave meritumst. hominem conmonstrarier mihi i%27stum volo aut ubi habitet demonstrarier. {&7Ge.&} nemp' Phormionem? {&7De.&} istum patronum mulieris. {&7Ge.&} iam faxo hic aderit. {&7De.&} Antipho ubi nunc est? {&7Ge.&} foris. @1 {&7De.&} abi%27, Phaedria, <3eu>3m require atque huc adduce. {&7Ph.&} eo: recta via quidem_illuc. {&7Ge.&} nempe ad Pamphilam. {&7De.&} ego d<3eo>3s Penatis hinc salutatum domum devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi amicos advocabo ad hanc rem qui adsient, ut ne inparatu' sim si veniat Phormio @@@@{40&7Phormio Geta&}40 {&7Ph.&} Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? {&7Ge.&} admodum. {&7Ph.&} Phanium relictam solam? {&7Ge.&} sic. {&7Ph.&} et iratum senem? {&7Ge.&} oppido. {&7Ph.&} ad te summa solum, Phormio, rerum redit: tute hoc intristi: tibi%27 omnest exedendum: accingere. {&7Ge.&} obsecro te. {&7Ph.&} si rogabit . . {&7Ge.&} in te spes est. {&7Ph.&} eccere quid si reddet? {&7Ge.&} tu%27 i%27npulisti. {&7Ph.&} sic opinor. {&7Ge.&} subveni. {&7Ph.&} cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia. {&7Ge.&} quid ages? {&7Ph.&} quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc Antiphonem eripiam atque in me%27 o%27mnem iram derivem senis? {&7Ge.&} o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio, vereor, ne%27 i%27staec fortitudo in nervom erumpat denique. {&7Ph.&} ah @1 non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via. quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem, hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius. cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam? {&7Ge.&} qui%27 i%27stuc? {&7Ph.&} quia non rete accipitri tennitur neque miluo, qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur, quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur. aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest: mihi sciunt nil esse. dices "ducent damnatum domum": alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea%27 sententia, pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere. {&7Ge.&} non potest sati' pro merito ab i%27llo tibi referri gratia. {&7Ph.&} immo eni%27m nemo sati' pro merito gratiam regi refert. ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis, otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur! dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas, prio%27r bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur. {&7Ge.&} quid i%27stuc verbist? {&7Ph.&} ubi tu dubites quid sumas potissimum. haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint, ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum? {&7Ge.&} sene%27x adest: vide%27 quid agas: prima coitiost acerrima. si <3ea>3m sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet. @1 @@@@{40&7Demipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta&}40 {&7De.&} Enumquam quoiquam contumeliosius audisti' factam iniuriam quam haec est mihi? adeste quaeso. {&7Ge.&} iratus est. {&7Ph.&} quin tu hoc age: ia%27m ego hunc agitabo. pro deum inmortalium, nega%27t Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? hanc Demipho negat esse cognatam? {&7Ge.&} negat. {&7Ph.&} neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? {&7Ge.&} negat. {&7De.&} ipsum esse opinor de quo%27 agebam: sequimini. {&7Ph.&} nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? {&7Ge.&} negat. {&7Ph.&} quia egens relictast misera, ignoratur parens, neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit. {&7Ge.&} si%27 erum insimulabi' malitiae male audies. {&7De.&} o%27 au%27daciam! etiam me ultro accusatum advenit? {&7Ph.&} nam iam adulescenti nil est quod suscenseam, si%27 i%27llum minu' norat; quippe homo iam grandior, pauper, quoi%27 opera vita erat, ruri fere se continebat; ibi agrum de nostro patre colendum habebat. saepe interea mihi senex narrabat se hunc neglegere cognatum suom: at quem virum! quem ego viderim in vita optumum. {&7Ge.&} videas te%27 a%27tque illum ut narras! {&7Ph.&} in' malam crucem? nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis ob ha%27nc inimicitias caperem in vostram familiam, qua%27m is aspernatur nunc tam inliberaliter. @1 {&7Ge.&} pergin ero absenti male loqui, inpurissime? {&7Ph.&} dignum autem hoc illost. {&7Ge.&} <3ai>3n tandem, carcer? {&7De.&} Geta. {&7Ge.&} bonorum extortor, legum contortor! {&7De.&} Geta. {&7Ph.&} responde. {&7Ge.&} quis homost? ehe%27m. {&7De.&} tace. {&7Ge.&} absenti tibi te%27 i%27ndignas seque dignas contumelias numquam cessavit dicere hodie. {&7De.&} desine. adulescens, primum abs te hoc bona venia peto, si tibi placere potis est, mi ut respondeas: que%27m amicum tuom ais f<3ui>3sse istum, explana mihi, et qui cognatum me sibi esse diceret. {&7Ph.&} proinde expiscare quasi non nosses. {&7De.&} nossem? {&7Ph.&} ita. {&7De.&} ego me nego: tu qui%27 ais redige in memoriam. {&7Ph.&} eho tu, sobrinum tuo%27m non noras? {&7De.&} enicas. dic nomen. {&7Ph.&} nomen? maxume. {&7De.&} quid nunc taces? {&7Ph.&} perii hercle, nomen perdidi. {&7De.&} [hem] quid ais? {&7Ph.&} (Geta, si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem non dico: quasi non nosses, temptatum advenis. {&7De.&} ego autem tempto? {&7Ge.&} (Stilpo.) {&7Ph.&} atque adeo quid mea? Stilpost. {&7De.&} quem dixti? {&7Ph.&} Stilponem inquam noveras. {&7De.&} neque ego i%27llum noram nec mihi cognatus fuit quisquam istoc nomine. {&7Ph.&} itane? non te horum pudet? @1 at si talentum rem reliquisset decem, {&7De.&} di tibi malefaciant! {&7Ph.&} primus esses memoriter progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens. {&7De.&} ita u%27t dicis. ego tum quom advenissem qui mihi cognata ea esset dicerem: itidem tu face. cedo qui%27 e%27st cognata? {&7Ge.&} eu noster, recte. heus tu, cave. {&7Ph.&} dilucide expedivi quibu' me oportuit iudicibu': tu%27m i%27d si falsum fuerat, filius quor non refellit? {&7De.&} filium narras mihi? quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest. {&7Ph.&} at tu qui sapiens es magistratus adi iudicium de <3ea>3dem causa iterum ut reddant tibi, quandoquidem solu' regnas et soli licet hic de <3ea>3dem causa bis iudicium adipiscier. {&7De.&} etsi mihi facta iniuriast, verum tamen potius quam litis secter aut quam te audiam, itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe. {&7Ph.&} hahahae, homo%27 suavi'. {&7De.&} quid e%27st? nu%27m iniquom postulo? an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst? {&7Ph.&} ita%27n tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis, mercedem dare lex iubet ei atque amittere? an, u%27t nequid turpe civis in se admitteret propter egestatem, proxumo iussast dari, ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas. {&7De.&} ita, proxumo quidem; at nos unde? aut qua%27m o%27b rem? {&7Ph.&} ohe @1 "actum" aiunt "ne%27 agas". {&7De.&} non agam? immo haud desinam donec perfecero hoc. {&7Ph.&} ineptis. {&7De.&} sine modo. {&7Ph.&} postremo tecum nil r<3ei>3 nobis, Demipho, est: tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua praeterierat iam ducendi aetas. {&7De.&} omnia haec illum putato quae ego nunc dico dicere; aut quide%27m cu%27m u%27xore hac ipsum prohibebo domo. {&7Ge.&} (iratus est.) {&7Ph.&} tu te%27 idem melius feceris. {&7De.&} itan es paratu' facere me advorsum omnia, infelix? {&7Ph.&} (metuit hic nos, tam etsi sedulo dissimulat.) {&7Ge.&} (bene habent tibi principia.) {&7Ph.&} quin quod est ferundum fers? t<3ui>3s dignum factis feceris, ut amici inter nos simus? {&7De.&} ego%27n tuam expetam amicitiam? aut te visum aut auditum velim? {&7Ph.&} si concordabi' cu%27m i%27lla, habebi' quae tuam sene%27ctutem oblectet: respice aetatem tuam. {&7De.&} te%27 o%27blectet, tibi habe. {&7Ph.&} minue vero iram. {&7De.&} hoc age: sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem abducere, ego i%27llam eiciam. dixi, Phormio. {&7Ph.&} si tu%27 i%27llam attigeri' secu' quam dignumst liberam dicam tibi i%27npingam grandem. dixi, Demipho. siquid opu' fuerit, heus, domo me. {&7Ge.&} intellego. @@@@{40&7Demipho Geta Hegio Cratinvs Crito&}40 {&7De.&} Quanta me cura et sollicitudine adficit @1 gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis! neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam quid de hac re dicat quidve sit sententiae. abi%27, vise redieritne ia%27m a%27n nondum domum. {&7Ge.&} eo._ {&7De.&} videti' quo%27 i%27n loco res haec siet: quid ago? dic, Hegio. {&7He.&} ego? Cratinum censeo, si tibi videtur. {&7De.&} dic, Cratine. {&7Cra.&} mene vis? {&7De.&} te. {&7Cra.&} ego quae in rem t<3ua>3m sint ea velim facias. mihi sic hoc videtur: quod te%27 a%27bsente hic filius egit, restitui in integrum aequomst et bonum, et id impetrabi'. dixi. {&7De.&} dic nunc, Hegio. {&7He.&} ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast, quot homines tot sententiae: suo' quoique mos. mihi non videtur quod sit factum legibus rescindi posse; et turpe inceptust. {&7De.&} dic, Crito. {&7Cri.&} ego amplius deliberandum censeo: res magnast. {&7Cra.&} numquid nos vis? {&7De.&} fecistis probe: incertior sum multo quam dudum._ {&7Ge.&} negant redisse. {&7De.&} frater est exspectandus mihi: is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar. percontatum ibo ad portum, quo%27a%27d se recipiat._ {&7Ge.&} at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat. sed e%27ccum ipsum video in tempore huc se recipere. @1 @@@@{1ACTVS III}1 @@@@{40&7Antipho Geta&}40 {&7An.&} Eni%27mvero, Antipho, multimodis cu%27m i%27stoc animo es vituperandus: itane te hinc abisse et vitam tua%27m tutandam aliis dedisse! alios t<3ua>3m rem credidisti mage quam tete animum advorsuros? nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres, nequid propter t<3ua>3m fidem decepta poteretur mali. quoi(u)s nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. {&7Ge.&} et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris. {&7An.&} te%27 i%27psum quaerebam. {&7Ge.&} sed ea causa nihilo mage defecimus. {&7An.&} loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae? numquid patri subolet? {&7Ge.&} nil etiam. {&7An.&} ecquid sp<3ei>3 porrost? {&7Ge.&} nescio. {&7An.&} ah. {&7Ge.&} nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. {&7An.&} nil fecit novi. {&7Ge.&} tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit. @1 {&7An.&} quid i%27s fecit? {&7Ge.&} confutavit verbis admodum iratum senem. {&7An.&} eu Phormio! {&7Ge.&} ego quod potui porro. {&7An.&} mi Geta, omnis vos amo. {&7Ge.&} sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est, mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. {&7An.&} quid eum? {&7Ge.&} ut aibat, de ei(u)s consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet. {&7An.&} quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta! nam per e%27ius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. {&7Ge.&} Phaedria tibi adest. {&7An.&} ubinam? {&7Ge.&} eccum ab s<3ua>3 palaestra exit foras. @@@@{40&7Phaedria Dorio Antipho Geta&}40 {&7Ph.&} Dorio, audi obsecro . . {&7Do.&} non audio. {&7Ph.&} parumper . . {&7Do.&} quin omitte me. {&7Ph.&} audi quod dicam. {&7Do.&} at eni%27m taedet iam audire eadem miliens. {&7Ph.&} at nunc dicam quod lubenter audias. {&7Do.&} loquere, audio. {&7Ph.&} non queo%27 te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis? @1 {&7Do.&} mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. {&7An.&} ei, metuo lenonem nequid . . {&7Ge.&} suo%27 suat capiti. idem ego vereor. {&7Ph.&} nondum mihi credis? {&7Do.&} hariolare. {&7Ph.&} sin fidem do? {&7Do.&} fabulae! {&7Ph.&} feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. {&7Do.&} logi! {&7Ph.&} crede mi, gaudebi' facto: verum hercle hoc est. {&7Do.&} somnium! {&7Ph.&} experire: non est longum. {&7Do.&} cantilenam <3ea>3ndem canis. {&7Ph.&} tu mihi cognatu', tu parens, tu%27 amicu', tu . . {&7Do.&} garri modo. {&7Ph.&} adeon ingenio esse duro te atque inexorabili ut neque misericordia neque precibu' molliri queas! {&7Do.&} adeon te%27 e%27sse incogitantem atque inpudentem, Phaedria, me%27 u%27t phaleratis ducas dictis et mea%27m ductes gratiis! {&7An.&} miseritumst. {&7Ph.&} ei, veris vincor! {&7Ge.&} qua%27m uterquest similis sui! {&7Ph.&} neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine, tu%27m ho%27c esse mihi o%27biectum malum! {&7An.&} ah quid i%27stuc est autem, Phaedria? {&7Ph.&} o fortunatissime Antipho. {&7An.&} egone? {&7Ph.&} quoi quod amas domist. @1 neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venit ut conflictares malo. {&7An.&} mihi%27n domist? immo, id quod aiunt, auribu' teneo lupum; nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio. {&7Do.&} ipsum istuc mihi in hoc est. {&7An.&} heia ne parum leno sies. numquid hic confecit? {&7Ph.&} hicine? quod homo inhumanissimus, Pamphilam m<3ea>3m vendidit. {&7An.&} quid? vendidit? {&7Ge.&} ain? vendidit? {&7Ph.&} vendidit. {&7Do.&} qua%27m i%27ndignum facinus, ancillam aere emptam suo! {&7Ph.&} nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem triduom hoc, dum id quod e%27st promissum ab amicis argentum aufero. si non tum dedero, unam praeterea horam ne%27 o%27ppertus sies. {&7Do.&} optunde. {&7An.&} haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine. idem hoc tibi, quod boni promeritu' fueris, conduplicaverit. {&7Do.&} verba istaec sunt. {&7An.&} Pamphilamne hac urbe privari sines? tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati? {&7Do.&} neque ego neque tu. {&7Ph.&} di tibi omnes id quod es dignus duint! @1 {&7Do.&} ego te compluris advorsum ingenium m<3eu>3m mensis tuli pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus. {&7An.&} certe hercle, ego si sati' commemini, tibi quidem est olim dies, qua%27m a%27d dares huic, praestituta. {&7Ph.&} factum. {&7Do.&} nu%27m ego i%27stuc nego? {&7An.&} iam ea praeteriit? {&7Do.&} non, verum haec ei_antecessit. {&7An.&} non pudet vanitati'? {&7Do.&} minime, du%27m o%27b rem. {&7Ge.&} sterculinum! {&7Ph.&} Dorio, itane tandem facere oportet? {&7Do.&} sic sum: si placeo, utere. {&7An.&} sicin hu%27nc decipi%26s? {&7Do.&} immo eni%27mvero, Antipho, hic me decipit: nam hic me%27 hu%27iu' modi scibat esse, ego%27 hunc esse aliter credidi: iste me fefellit, ego i%27sti nihilo sum aliter ac fui. sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi miles dare se dixit: si mi prio%27r tu attuleri', Phaedria, mea%27 lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale. @@@@{40&7Phaedria Antipho Geta&}40 {&7Ph.&} Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, quoi minu' nihilost? quod, hi%27c si pote fuisset exorarier @1 triduom hoc, promissum fuerat. {&7An.&} itane hunc patiemur, Geta, fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter? quin, quo%27m opust, beneficium rursum ei experiemur reddere? {&7Ge.&} scio equidem hoc esse aequom. {&7An.&} age ergo, solu' servare hunc potes. {&7Ge.&} quid faciam? {&7An.&} invenias argentum. {&7Ge.&} cupio; sed id unde edoce. {&7An.&} pater adest hic. {&7Ge.&} scio%27; sed quid tum? {&7An.&} ah dictum sapienti sat est. {&7Ge.&} itane%27? {&7An.&} ita. {&7Ge.&} sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis? non triumpho, ex nuptiis t<3ui>3s si nil nanciscor mali, ni etiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem? {&7An.&} verum hic dicit. {&7Ph.&} quid? ego vobis, Geta, alienu' sum? {&7Ge.&} haud puto; sed paru%27mne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex, ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquatur preci? {&7Ph.&} alius ab oculis m<3ei>3s illam in ignotum abducet locum? hem tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho, contemplamini me. {&7An.&} qua%27m o%27b rem? aut quidnam facturu's? cedo. {&7Ph.&} quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi aut perire. {&7Ge.&} di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen. @1 {&7An.&} vide%27 siquid opi' pote%27s adferre huic. {&7Ge.&} "siquid"? quid? {&7An.&} quaere obsecro, nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta. {&7Ge.&} quaero._salvos est, ut opinor; verum eni%27m metuo malum. {&7An.&} noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus. {&7Ge.&} quantum opus est tibi a%27rgenti, loquere. {&7Ph.&} solae triginta minae. {&7Ge.&} triginta? hui percarast, Phaedria. {&7Ph.&} istaec vero vilis est. {&7Ge.&} age age, inventas reddam. {&7Ph.&} o lepidum! {&7Ge.&} aufer te hinc. {&7Ph.&} ia%27m opust. {&7Ge.&} iam feres: sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari. {&7Ph.&} praestost: audacissime oneri' quidvis inpone, ecferet; solus est homo amico amicus. {&7Ge.&} <3ea>3mus ergo ad eum ocius. {&7An.&} numquid e%27st quod opera mea vobis opu' sit? {&7Ge.&} nil; verum abi%27 domum et i%27llam miseram, quam ego nunc intu' scio e%27sse exanimatam metu, consolare. cessas? {&7An.&} nil est aeque quod faciam lubens._ {&7Ph.&} qua via istuc facies? {&7Ge.&} dicam in itinere: modo te hinc amove. @1 @@@@{1ACTVS IV}1 @@@@{40&7Demipho Chremes&}40 {&7De.&} Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme, adduxtin tecum filiam? {&7Ch.&} non. {&7De.&} quid ita non? {&7Ch.&} postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius, simul autem non manebat aetas virginis m<3ea>3m neglegentiam: ipsam cum omni familia ad me profectam esse aibant. {&7De.&} quid i%27lli tam diu quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras? {&7Ch.&} pol me detinuit morbus. {&7De.&} unde? aut qui? {&7Ch.&} rogas? senectus ipsast morbu'. sed venisse eas salvas audivi ex nauta qui%27 i%27llas vexerat. {&7De.&} quid gnato optigerit me%27 a%27bsente audistin, Chreme? {&7Ch.&} quod quide%27m me factum consili incertum facit. na%27m ha%27nc condicionem siquoi tulero extrario, quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest. te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi scibam. ille, si me alienus adfinem volet, tacebit dum intercedet familiaritas; sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet. vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea: quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo id restat; nam ego meorum solu' sum meus. {&7De.&} scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist, neque defetiscar usque adeo experirier donec tibi id quod pollicitus sum effecero. @1 @@@@{40&7Geta Demipho Chremes&}40 {&7Ge.&} Ego hominem callidiorem vidi neminem quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem argentum opus esse, et id quo pacto fieret. vixdum dimidium dixeram, intellexerat: gaudebat, me laudabat, quaerebat senem, dis gratias agebat tempu' sibi dari ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum iussi opperiri: eo%27 me esse adducturum senem. sed e%27ccum ipsum. quis e%27st ulterior? attat Phaedriae pate%27r venit. sed quid pertimui autem belua? an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati? commodius esse opinor duplici spe utier. petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est; si ab eo%27 nil fiet, tum hunc adoriar hospitem @@@@{40&7Antipho Geta Chremes Demipho&}40 {&7An.&} Exspecto quam mox recipiat sese Geta. sed patruom video cum patre astantem. ei mihi, quam timeo adventus huiu' quo%27 i%27npellat patrem. {&7Ge.&} adibo hosce: o noster Chreme . . {&7Ch.&} salve, Geta. {&7Ge.&} venire salvom volup est. {&7Ch.&} credo. {&7Ge.&} quid agitur? multa advenienti, ut fit, nova hic? {&7Ch.&} compluria. {&7Ge.&} ita. de Antiphone audistin quae facta? {&7Ch.&} omnia. @1 {&7Ge.&} tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme, sic circumiri! {&7Ch.&} id cu%27m ho%27c agebam commodum. {&7Ge.&} nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo inveni, opinor, remedium huic r<3ei>3. {&7Ch.&} quid, Geta? {&7De.&} quod remedium? {&7Ge.&} ut abii abs te, fit forte obviam mihi Phormio. {&7Ch.&} qui Phormio? {&7De.&} is qui%27 i%27stanc . . {&7Ch.&} scio. {&7Ge.&} visumst mihi ut e%27iu' temptarem sententiam. prendo hominem solum: "quor non," inquam "Phormio, vides inter nos sic haec potiu' cum bona ut componamu' gratia quam cum mala? eru' liberalis est et fugitans litium; nam ceteri quidem hercle amici omnes modo uno ore auctores f<3ue>3re ut praecipitem hanc daret." {&7An.&} quid hi%27c coeptat aut quo%27 e%27vadet hodie? {&7Ge.&} "an legibus daturum poenas dices si illam eiecerit? iam id exploratumst: heia sudabis satis si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast. verum pone esse victum eum; at tandem tamen non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae." postquam hominem his verbis sentio mollirier, "soli sumu' nunc hic" inqua%27m: "eho [dic] quid vis dari tibi in manum, ut erus his desistat litibus, haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?" {&7An.&} satin illi di sunt propitii? {&7Ge.&} "nam sat scio, si tu aliquam partem aequi bonique dixeris, @1 ut e%27st ille bonu' vir, tria non commutabitis verba hodie inter vos." {&7De.&} quis te%27 i%27staec iussit loqui? {&7Ch.&} immo non potuit meliu' pervenirier eo%27 quo nos volumus. {&7An.&} occidi! {&7De.&} perge eloqui. {&7Ge.&} a primo homo insanibat. {&7Ch.&} cedo quid postulat? {&7Ge.&} quid? nimium; quantum libuit. {&7Ch.&} dic. {&7Ge.&} si quis daret talentum magnum. {&7De.&} immo malum hercle: ut nil pudet! {&7Ge.&} quod dixi adeo ei: "quaeso, quid si filiam suam unicam locaret? parvi retulit non suscepisse: inventast quae dotem petat." ut a%27d pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias, haec denique eiu' f<3ui>3t postrema oratio: "ego" inquit "[iam] a principio amici filiam, ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere; nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum, in servitutem pauperem ad ditem dari. sed mi opus era%26t, ut aperte tibi nunc fabuler, aliquantulum quae%27 a%27dferret qui dissolverem quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi, nullam mihi malim qua%27m i%27stanc uxorem dari." {&7An.&} utrum stultitia facere ego hunc an malitia dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum. {&7De.&} quid si animam debet? {&7Ge.&} "ager oppositust pignori ob decem mina%27s" inquit. {&7De.&} age age, iam ducat: dabo. @1 {&7Ge.&} "aediculae item sunt ob decem alias." {&7De.&} oiei+ nimiumst. {&7Ch.&} ne clama: [2re]2petito hasce a me decem. {&7Ge.&} "uxori emunda ancillulast; tum pluscula supe%27llectile opus est; opus est sumptu ad nuptias: his rebu' pone sane" inquit "decem minas." {&7De.&} sescentas peri%27nde scribito iam mihi dicas: nil do. inpuratu' me%27 i%27lle ut etiam inrideat? {&7Ch.&} quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium fac ut illam ducat nos quam volumus. {&7An.&} ei mihi Geta, occidisti me tuis fallaciis. {&7Ch.&} mea%27 causa eicitur: me%27 ho%27c est aequom amittere. {&7Ge.&} "quantum potest me certiorem" inquit "face, si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem; na%27m i%27lli mihi dotem iam constituerunt dare." {&7Ch.&} iam accipiat: illis repudium renuntiet; hanc ducat. {&7De.&} quae quidem illi res vortat male! {&7Ch.&} opportune adeo argentum nunc mecum attuli, fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia: ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero. @@@@{40&7Antipho Geta&}40 {&7An.&} Geta. {&7Ge.&} hem. {&7An.&} quid egisti? {&7Ge.&} emunxi argento senes. {&7An.&} satin est id? {&7Ge.&} nescio hercle: tantum iussu' sum. {&7An.&} eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo? @1 {&7Ge.&} quid ergo narras? {&7An.&} quid ego narrem? opera tua ad restim miquidem res redi=t planissume. ut tequidem omnes di d<3eae>3que_superi%26 inferi_ malis exemplis perdant! em siquid velis, huic mandes, quod quide%27m recte curatum velis. quid minus utibile f<3ui>3t quam hoc ulcus tangere aut nominare uxorem? iniectast spes patri posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio dotem si%27 a%27ccipiet, uxor ducendast domum: quid fiet? {&7Ge.&} non eni%27m ducet. {&7An.&} novi. ceterum quom argentum repetent, nostra causa scilicet in nervom potius ibit. {&7Ge.&} nil est, Antipho, quin male narrando possit depravarier: tu%27 i%27d quod bonist excerpi', dici' quod malist. audi nunc contra: iam si%27 a%27rgentum acceperit, ducendast uxor, ut ais, concedo tibi: spatium quidem tandem apparandi nuptias, vocandi sacruficandi dabitur paullulum. interea amici quod polliciti sunt dabunt: inde iste reddet. {&7An.&} qua%27m o%27b rem? aut quid dicet? {&7Ge.&} rogas? "quot res postilla monstra evenerunt mihi! intro iit in aedis ater alienus canis; anguis per i%27npluvium decidit de tegulis; gallina cecinit; interdixit hariolus; haruspex vetuit; ante brumam autem novi negoti incipere!" quae causast iustissima. @1 haec fient. {&7An.&} ut modo fiant! {&7Ge.&} fient: me vide. pater exit: abi%27, dic esse argentum Phaedriae. @@@@{40&7Demipho Chremes Geta&}40 {&7De.&} Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit. hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam. quom dem, et qua%27m o%27b rem dem commemorabo%26. {&7Ge.&} ut cautust ubi nil opust! {&7Ch.&} atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet; nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat. {&7Ge.&} rem ipsam putasti. {&7De.&} duc me ad eum ergo. {&7Ge.&} non moror. {&7Ch.&} ubi ho%27c egeris, transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit. dicat <3ea>3m dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat; et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior; nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit, datum esse doti'. {&7De.&} quid tua, malum, i%27d refert? {&7Ch.&} magni, Demipho. non sat[is] e%27st t<3uo>3m te officium fecisse si non id fama adprobat: @1 volo i%27psiu' quoque volu%27ntate haec fieri, ne se eiectam praedicet. {&7De.&} idem ego i%27stuc facere possum. {&7Ch.&} mulier mulieri mage convenit. {&7De.&} rogabo. {&7Ch.&} ubi illas nunc ego reperire possim cogito. @@@@{1ACTVS V}1 @@@@{40&7Sophrona Chremes&}40 {&7So.&} quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam? aut unde auxilium petam? nam vereor era ne ob meu%27m suasum indigne iniuria adficiatur: ita patrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter. {&7Ch.&} nam qua%27e ha%27ec anus est exanimata a fratre quae egressast meo? {&7So.&} quod u%27t facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret. {&7Ch.&} certe edepol, nisi me animu' fallit aut parum prospiciunt oculi, m<3eae>3 nutricem gnatae video. {&7So.&} neque i%27lle investigatur, {&7Ch.&} quid ago? {&7So.&} qui est pater eius. {&7Ch.&} adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco? @1 {&7So.&} quodsi <3eu>3m nunc reperire possim, nil est quod verear. {&7Ch.&} ea%27st ipsa: conloquar. {&7So.&} quis hi%27c loquitur? {&7Ch.&} Sophrona. {&7So.&} et m<3eu>3m nomen nominat? {&7Ch.&} respice ad me. {&7So.&} di obsecro vos, estne hic Stilpo? {&7Ch.&} non. {&7So.&} negas? {&7Ch.&} concede hinc a foribu' paullum istorsum sodes, Sophrona. ne me istoc posthac nomine appellassis. {&7So.&} quid? non obsecro es quem semper te esse dictitasti? {&7Ch.&} st. {&7So.&} quid has metuis fores? {&7Ch.&} conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine, eo%27 perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret. {&7So.&} em i%27stoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus. {&7Ch.&} eho dic mihi quid r<3ei>3 tibist cum familia hac unde exis? ubi i%27llae sunt? {&7So.&} miseram me! {&7Ch.&} hem quid est? vivontne? {&7So.&} vivit gnata. matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast. {&7Ch.&} male factum. {&7So.&} ego autem, quae essem anus deserta egens ignota, ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti harum qui est dominus aedium. {&7Ch.&} Antiphonin? {&7So.&} em i%27sti[2c]2 ipsi. @1 {&7Ch.&} quid? dua%27sne uxores habet? {&7So.&} au%27 obsecro, unam illequidem hanc solam. {&7Ch.&} quid i%27llam alteram quae dicitur cognata? {&7So.&} haec ergost. {&7Ch.&} quid ais? {&7So.&} composito factumst quo modo hanc amans habere posset sine dote. {&7Ch.&} di vostram fidem, quam saepe forte temere eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens quicum volebam et ut volebam conlocatam amari: quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret, sine nostra cura, maxuma sua%27 cura solu' fecit. {&7So.&} nunc quid opu' facto sit vide: pater adulescenti' venit <3eu>3mque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. {&7Ch.&} nil periclist. sed per d<3eo>3s atque homines meam esse hanc cave%27 resciscat quisquam. {&7So.&} nemo e me scibit. {&7Ch.&} sequere me: intus cetera. [audies]. @@@@{40&7Demipho Geta&}40 {&7De.&} Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse, dum nimium dici nos bonos studemus et benignos. ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat, accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum, ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat. @1 {&7Ge.&} planissime. {&7De.&} i=s nunc praemiumst qui recta prava faciunt. {&7Ge.&} verissime. {&7De.&} ut stultissime quidem i%27lli rem gesserimus. {&7Ge.&} modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat. {&7De.&} etiamne id dubiumst? {&7Ge.&} haud scio hercle, ut homost, an mutet animum. {&7De.&} hem mutet autem? {&7Ge.&} nescio; verum, si forte, dico. {&7De.&} ita faciam, ut frater censuit, ut u%27xorem ei(u)s huc adducam, cu%27m i%27sta ut loquatur. tu, Geta, abi%27 prae, nuntia hanc venturam._ {&7Ge.&} argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur; provisumst ne%27 i%27n praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro? quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves, Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt, nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo nequid vereatur Phormionem aut ei(u)s orationem. @@@@{40&7Demipho Navsistrata&}40 {&7De.&} Agedum, ut soles, Nausistrata%26, fac i%27lla ut placetur nobis, ut sua%27 voluntate id quod est faciundum faciat. {&7Na.&} faciam. {&7De.&} pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es. {&7Na.&} factum volo. ac pol minu' queo viri%27 culpa quam me dignumst. @1 {&7De.&} quid autem? {&7Na.&} quia pol m<3ei>3 patris bene parta indiligenter tutatur; nam ex i=s praediis talenta argenti bina statim capiebat: vir viro quid praestat! {&7De.&} bina quaeso? {&7Na.&} ac rebu' vilioribus multo tame%27n duo talenta. {&7De.&} hui. {&7Na.&} quid haec videntur? {&7De.&} scilicet. {&7Na.&} virum me natam vellem: ego o%27stenderem, {&7De.&} certo scio. {&7Na.&} quo pacto . . {&7De.&} parce sodes, ut possis cu%27m i%27lla, ne te adulescens mulier defetiget. {&7Na.&} faciam ut iubes. sed m<3eu>3m virum ex te exire video. @@@@{40&7Navsistrata Chremes Demipho&}40 @@@@@@@{&7Ch.&} Ehe%27m Demipho, ia%27m i%27lli datumst argentum? {&7De.&} curavi ilico. {&7Ch.&} nollem datum. ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. {&7De.&} quor nolles, Chreme? {&7Ch.&} iam recte. {&7De.&} quid tu? ecquid locutu's cu%27m i%27stac quam ob rem hanc ducimus? {&7Ch.&} transegi. {&7De.&} quid ait tandem? {&7Ch.&} abduci non potest. {&7De.&} qui non potest? {&7Ch.&} quia uterque utrique est cordi. {&7De.&} quid i%27stuc nostra? {&7Ch.&} magni. praeterhac cognatam comperi esse nobis. {&7De.&} quid? deliras. {&7Ch.&} sic erit. non temere dico: redii mecum in memoriam. {&7De.&} sati%27n sanus es? @1 {&7Na.&} au%27 obsecro, vide%27 ne in cognatam pecces. {&7De.&} non est. {&7Ch.&} ne nega: patri' nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. {&7De.&} non norat patrem? {&7Ch.&} norat. {&7De.&} quor aliud dixit? {&7Ch.&} numquamne hodie concedes mihi neque i%27ntelleges? {&7De.&} si tu nil narras? {&7Ch.&} perdi'. {&7Na.&} miror quid ho%27c siet. {&7De.&} equidem hercle nescio. {&7Ch.&} vin scire? at ita me servet Iuppiter, ut propior illi quam ego sum ac tu%27 homo%27 nemost. {&7De.&} di vostram fidem, eamus ad i%27psam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. {&7Ch.&} ah. {&7De.&} quid est? {&7Ch.&} ita%27n parvam mihi fidem esse apud te? {&7De.&} vin me credere? vin sati' quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid i%27lla filia amici nostri? quid futurumst? {&7Ch.&} recte. {&7De.&} hanc igitur mittimus? {&7Ch.&} quidni? {&7De.&} illa maneat? {&7Ch.&} sic. {&7De.&} ire igitur tibi licet, Nausistrata. {&7Na.&} sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas, manere hanc; nam perliberali' visast, quom vidi, mihi._ {&7De.&} quid i%27stuc negotist? {&7Ch.&} iamne operuit ostium? {&7De.&} iam. {&7Ch.&} o Iuppiter, di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum t<3uo>3 filio. {&7De.&} hem @1 quo pacto potuit? {&7Ch.&} non sati' tutus est ad narrandum hic locus. {&7De.&} at tu intro abi. {&7Ch.&} heus ne filii quidem ho%27c nostri resciscant volo. @@@@{40&7Antipho&}40 Laetus sum, utu%27t mea%27e res sese habent, fratri optigisse quod volt. quam scitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates quas, quom res advorsae sient, paullo mederi possis! hic simul argentum repperit, cura sese expedivit; ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim. neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta huiusce habendae. sed ubinam Getam invenire possim, ut rogem quod tempu' conveniundi patri' me capere iubeat? @@@@{40&7Phormio Antipho&}40 {&7Ph.&} Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem, curavi propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu. nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies. {&7An.&} sed Phormiost. quid ais? {&7Ph.&} quid? {&7An.&} quidnam nunc facturust Phaedria? quo pacto satietatem amoris <3ai>3t se velle absumere? @1 {&7Ph.&} vicissim partis tua%27s acturus est. {&7An.&} quas? {&7Ph.&} ut fugitet patrem. te sua%27s rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres; nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta: ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom. sed ostium concrepuit abs te. {&7An.&} vide%27 quis egreditur. {&7Ph.&} Getast. @@@@{40&7Geta Antipho Phormio&}40 {&7Ge.&} O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus, quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem! {&7An.&} quidnam hic sibi volt? {&7Ge.&} nosque amicos ei(u)s exonerastis metu! sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat. {&7An.&} num tu intellegi' quid hi%27c narret? {&7Ph.&} num tu? {&7An.&} nil. {&7Ph.&} tantundem ego. {&7Ge.&} ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. {&7An.&} heus Geta! {&7Ge.&} em tibi: num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? {&7An.&} Geta. @1 {&7Ge.&} pergit hercle. numquam tu odio t<3uo>3 me vinces. {&7An.&} non manes? {&7Ge.&} vapula. {&7An.&} id quide%27m tibi iam fiet nisi resisti'. verbero. {&7Ge.&} familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum. sed i%27sne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. {&7An.&} quid est? {&7Ge.&} [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime! nam sine controvorsia ab dis solu' diligere, Antipho. {&7An.&} ita velim; sed qui%27 i%27stuc credam ita esse mihi dici velim. {&7Ge.&} satine est si te delibutum gaudio reddo? {&7An.&} enicas. {&7Ph.&} quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. {&7Ge.&} oh tu quoque aderas, Phormio? {&7Ph.&} aderam. sed tu cessas. {&7Ge.&} accipe, em: ut modo argentum tibi dedimus apu%27d forum, recta domum sumu' profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam. {&7An.&} qua%27m o%27b rem? {&7Ge.&} omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho. ubi i%27n gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida, pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo qua%27m o%27b rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere. "Sophrona modo fratrem huc" inquit "senis introduxit Chremem" @1 <3eu>3mque nunc esse intu' cu%27m i%27llis. hoc ubi ego audivi, ad fores suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti, animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere, hoc modo sermonem captans. {&7Ph.&} eu Geta! {&7Ge.&} hic pulcherrimum facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. {&7An.&} quod? {&7Ge.&} quodnam arbitrare? {&7An.&} nescio. {&7Ge.&} atqui mirificissimum: patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxori tuae. {&7An.&} hem quid ais? {&7Ge.&} cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum. {&7Ph.&} somnium! utine haec ignoraret suo%27m patrem? {&7Ge.&} aliquid credito, Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia intellegere extra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint? {&7An.&} atque ego quoque inaudivi illam fabulam. {&7Ge.&} immo etiam dabo quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras: haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo: ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari. denique ego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. {&7An.&} em quin ergo rape me: quid cessas? {&7Ge.&} fecero%26. {&7An.&} heus Phormio, @1 vale%27. {&7Ph.&} vale, Antipho. bene, ita me di%27 ament, factum: gaudeo. @@@@{40&7Phormio&}40 Tantam fortunam de inproviso esse his datam! summa eludendi occasiost mihi nunc senes et Phaedriae curam adimere argentariam, ne quoiquam s<3uo>3rum aequalium supplex siet. na%27m i%27dem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis <3ei>3 datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi. nunc gestu' mihi voltusque est capiundus novos. sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum, inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras. quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo. @@@@{40&7Demipho Chremes Phormio&}40 {&7De.&} Dis magnas merito gratias habeo atque ago quando evenere haec nobis, frater, prospere. quantum potest nunc conveniundust Phormio, priu' quam dilapidat nostras triginta minas ut auferamu'. {&7Ph.&} Demiphonem si domist visam ut quod . . {&7De.&} at nos ad te ibamu', Phormio. {&7Ph.&} de <3ea>3dem hac fortasse causa? {&7De.&} ita hercle. {&7Ph.&} credidi: quid ad me ibati'? {&7De.&} ridiculum. {&7Ph.&} vere%27bamini ne non id facerem quod recepissem semel? heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen @1 adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides. {&7Ch.&} estne ita ut[2i]2 dixi liberalis? {&7De.&} oppido. {&7Ph.&} idque ad vos venio nuntiatum, Demipho, paratum me esse: ubi voltis, uxorem date. nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit, postquam id tanto opere vos velle animum advorteram. {&7De.&} at hic deho%27rtatus est me ne%27 i%27llam tibi darem: "nam qui%27 erit rumor populi" inquit "si id feceris? olim quom honeste potuit, tum non est data: <3ea>3m nunc extrudi turpest." ferme eadem omnia quae tute dudum coram me incusaveras. {&7Ph.&} satis superbe inluditis me. {&7De.&} qui? {&7Ph.&} rogas? quia ne alteram quidem illam potero ducere; nam quo redibo ore ad eam quam contempserim? {&7Ch.&} ("tum autem Antiphonem video ab sese amittere invitum eam" inque.) {&7De.&} tum autem video filium invitum sane mulierem ab se amittere. sed transi sodes ad forum atque illud mihi argentum rursum iube%27 rescribi, Phormio. {&7Ph.&} quodne ego discripsi porro illis quibu' debui? {&7De.&} quid igitur fiet? {&7Ph.&} si vis mi uxorem dare quam despondisti, ducam; sin est ut velis manere illam apu%27d te, dos hic maneat, Demipho. nam non est aequom me propter vos decipi, quom ego vostri honori' causa repudium alterae remiserim, quae doti' tantundem dabat. {&7De.&} in' hinc malam rem cu%27m i%27stac magnificentia, @1 fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier aut tua facta adeo? {&7Ph.&} irritor. {&7De.&} tune hanc duceres si tibi daretur? {&7Ph.&} fac periclum. {&7De.&} ut filius cu%27m i%27lla habitet apu%27d te, hoc vostrum consilium fuit. {&7Ph.&} quaeso quid narras? {&7De.&} quin tu mi argentum cedo. {&7Ph.&} i%27mmo%27 vero uxorem tu cedo. {&7De.&} in ius ambula. [in ius] {&7Ph.&} eni%27mvero si porro esse odiosi pergitis . . {&7De.&} quid facies? {&7Ph.&} egone? vos me indotatis modo patrocinari fortasse arbitramini: etiam dotatis soleo. {&7Ch.&} quid i%27d nostra? {&7Ph.&} nihil. hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem {&7Ch.&} hem. {&7De.&} quid est? {&7Ph.&} Lemni habuit aliam, {&7Ch.&} nullu' sum. {&7Ph.&} ex qua filiam suscepit; et eam clam educat. {&7Ch.&} sepultu' sum. {&7Ph.&} haec adeo ego illi iam denarrabo. {&7Ch.&} obsecro, ne facias. {&7Ph.&} oh tune is eras? {&7De.&} ut ludos facit! {&7Ch.&} missum te facimu'. {&7Ph.&} fabulae! {&7Ch.&} quid vis tibi? argentum quod habes condonamu' te. {&7Ph.&} audio. quid vos, malum, ergo me sic ludificamini inepti vostra puerili sententia? nolo volo; volo%27 nolo rursum; cape cedo; quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst. {&7Ch.&} quo pacto aut unde hic haec rescivit? {&7De.&} nescio; nisi me dixisse nemini certo scio. {&7Ch.&} monstri, ita me di%27 ament, simile. {&7Ph.&} inieci scrupulum. {&7De.&} hem hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat tam aperte inridens? emori hercle satius est. @1 animo virili praesentique ut sis para. vides peccatum tuom esse elatum foras neque iam id celare posse te uxorem tuam: nunc quod i%27psa ex aliis auditura sit, Chreme, id nosmet indicare placabilius est. tum hunc inpuratum poterimus nostro modo ulcisci%26. {&7Ph.&} attat nisi mi prospicio, haereo. hi gladiatorio animo ad me adfectant viam. {&7Ch.&} at vereor ut placari possit. {&7De.&} bono animo es: ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme, quom e medio excessit unde haec susceptast tibi. {&7Ph.&} itan agiti' mecum? satis astute adgredimini. non hercle ex re%27 i%27sti(u)s me instigasti, Demipho. ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris neque hui(u)s sis veritu' feminae primariae quin novo%27 modo ei faceres contumeliam, venias nunc precibu' lautum peccatum tuom? hisce ego i%27llam dictis ita tibi incensam dabo ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris. {&7De.&} malum quod isti di deaeque omnes duint! tantane adfectum quemquam esse hominem audacia! non hoc publicitu' scelus hinc asportarier in solas terras! {&7Ch.&} in i%27d redactu' sum loci ut quid agam cu%27m i%27llo nesciam prorsum. {&7De.&} ego scio: in ius eamus. {&7Ph.&} in ius? huc, siquid lubet. {&7Ch.&} adsequere, retine dum ego huc servos evoco. @1 {&7De.&} eni%27m nequeo solus: accurre. {&7Ph.&} una iniuriast tecum. {&7De.&} lege agito ergo. {&7Ph.&} alterast tecum, Chreme. {&7Ch.&} rape hunc. {&7Ph.&} sic agitis? eni%27mvero vocest opus: Nausistrata, exi! {&7Ch.&} os opprime inpurum: vide quantum valet. {&7Ph.&} Nausistrata! inquam. {&7De.&} non taces? {&7Ph.&} taceam? {&7De.&} nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere. {&7Ph.&} vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe. @@@@{40&7Navsistrata Chremes Demipho& @@@@&7Phormio&}40 {&7Na.&} Qui nominat me? hem quid i%27stuc turbaest, obsecro, mi vir? {&7Ph.&} ehem quid nunc obstipuisti? {&7Na.&} quis hic homost? non mihi respondes? {&7Ph.&} hicine ut tibi respondeat, qui hercle ubi sit nescit? {&7Ch.&} cave i%27sti quicquam cred[2u]2as. {&7Ph.&} abi%27, tange: si non totu' friget, me enica. {&7Ch.&} nil est. {&7Na.&} quid ergo? quid i%27stic narrat? {&7Ph.&} iam scies: ausculta. {&7Ch.&} pergin credere? {&7Na.&} quid ego obsecro huic credam, qui nil dixit? {&7Ph.&} delirat miser timore. {&7Na.&} non pol temerest quod tu tam times. {&7Ch.&} ego%27n timeo? {&7Ph.&} recte sane: quando nil times. et ho%27c nil est quod ego dico, tu narra. {&7De.&} scelus, tibi narret? {&7Ph.&} ohe tu, factumst abs te sedulo pro fratre. {&7Na.&} mi vir, non mihi narras. {&7Ch.&} at . . {&7Na.&} quid "at"? @1 {&7Ch.&} non opus est dicto. {&7Ph.&} tibi quidem; at scito huic opust. in Lemno {&7De.&} hem quid ais? {&7Ch.&} non taces? {&7Ph.&} clam te {&7Ch.&} ei mihi! {&7Ph.&} uxorem duxit. {&7Na.&} mi%27 homo, di melius duint! {&7Ph.&} sic factumst. {&7Na.&} perii misera! {&7Ph.&} et inde filiam suscepit iam unam, dum tu dormis. {&7Ch.&} quid agimus? {&7Na.&} pro di inmortales, facinu' miserandum et malum! {&7Ph.&} hoc actumst. {&7Na.&} an quicquam hodiest factum indignius? qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes! Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui: haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas? {&7De.&} ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego; sed ea qui sit ignoscenda. {&7Ph.&} verba fiunt mortuo. {&7De.&} nam neque neglegentia tua%27 neque odio id fecit tuo. vinolentu' fere abhinc annos quindecim mulierculam <3ea>3m compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit. ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus. quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras. {&7Na.&} quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier; @1 sed quid sperem? aetate porro minu' peccaturum putem? iam tum erat senex, senectus si verecundos facit. an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho? quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore? {&7Ph.&} exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est. sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito: "faxo tali sum mactatu%27m atque hic e%27st infortunio." redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi. habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat. {&7Na.&} at meo%27 merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho, singulatim qualis ego in hu%27nc fuerim? {&7De.&} novi aeque omnia tecum. {&7Na.&} merito[n] hoc meo%27 videtur factum? {&7De.&} minime gentium. verum iam, quando accusando fieri infectum non potest, ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius? {&7Ph.&} eni%27mvero priu' quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae. heus Nausistrata, priu' quam huic respondes temere, audi. {&7Na.&} quid est? {&7Ph.&} ego minas triginta per fallaciam ab i%27lloc abstuli: <3ea>3s dedi t<3uo>3 gnato: is pro sua amica lenoni dedit. {&7Ch.&} hem quid ais? {&7Na.&} adeo hoc indignum tibi videtur, filius @1 homo adulescens si%27 habet unam amicam, tu%27 u%27xores duas? nil pudere! quo ore illum obiurgabi'? responde mihi. {&7De.&} faciet ut voles. {&7Na.&} immo ut mea%27m iam scias sententiam, neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo priu' quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia: quod i%27s iubebit faciam. {&7Ph.&} mulier sapiens es, Nausistrata. {&7Na.&} sati' tibi[2n]2 est? {&7Ph.&} immo vero pulchre discedo et probe et praeter spem. {&7Na.&} tu t<3uo>3m nomen dic quid est. {&7Ph.&} mihi%27n? Phormio: vostrae familiae hercle amicus et tuo%27 summu' Phaedriae. {&7Na.&} Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles faciamque et dicam. {&7Ph.&} benigne dici'. {&7Na.&} pol meritumst tuom. {&7Ph.&} vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata, et quod t<3uo>3 viro oculi doleant? {&7Na.&} cupio. {&7Ph.&} me ad cenam voca. {&7Na.&} pol vero voco. {&7De.&} <3ea>3mus intro hinc. {&7Na.&} fiat. sed ubist Phaedria iudex noster? {&7Ph.&} ia%27m hi%27c faxo aderit. {&7Cantor.&} vos valete et plaudite! @1 @@@@{1HECYRA}1 @@@@{1PROLOGVS (I)}1 Hecyra est huic nomen fabulae%26. haec quom datast nova%26, novom intervenit vitium et calamitas ut neque spectari neque cognosci potuerit: ita populu' studio stupidus in funambulo animum occuparat. nunc haec planest pro nova, et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit iterum referre ut iterum possit vendere. alias cognostis eiu': quaeso hanc noscite. @@@@{1PROLOGVS (II)}1 Orator ad vos venio ornatu prologi: sinite exorator sim <3eo>3dem ut iure uti senem liceat quo iure sum usus adulescentior, novas qui exactas feci ut inveterascerent, ne cum poeta scriptura evanesceret. in i=s quas primum Caecili didici novas partim sum earum exactu', partim vix steti. quia scibam dubiam fortunam esse scaenicam, spe incerta certum mihi laborem sustuli, <3ea>3sdem agere coepi ut ab eodem alias discerem novas, studiose ne%27 i%27llum ab studio abducerem. @1 perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae, placitae sunt. ita poetam restitui in locum prope iam remmotum iniuria advorsarium ab studio atque ab labore atque arte musica. quod si scripturam sprevissem in praesentia et i%27n deterrendo voluissem operam sumere, ut in otio esset potiu' quam in negotio, deterruissem facile ne alias scriberet. nunc quid petam mea%27 causa aequo animo attendite. Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas. <3ea>3m calamitatem vostra intellegentia sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae. quom primum eam agere coepi, pugilum gloria (funambuli <3eo>3dem accessit exspectatio), comitum conventu', strepitu', clamor mulierum fecere ut ante tempus exirem foras. vetere in nova coepi uti consuetudine in experiundo ut essem; refero denuo. primo actu placeo; quom interea rumor venit datum iri gladiatores, populu' convolat, tumultuantur clamant, pugnant de loco: ego i%27nterea meu%27m non potui tutari locum. nunc turba nulla est: otium et silentiumst: agendi tempu' mihi datumst; vobis datur potestas condecorandi ludos scaenicos. nolite sinere per vos artem musicam recidere ad paucos: facite ut vostra auctoritas meae au%27ctoritati fautrix adiutrixque sit. @1 si numquam avare pretium statui arti meae et eum e%27sse quaestum in animum induxi maxumum quam maxume servire vostris commodis, sinite impetrare me, qui in tutelam meam studium suom et se in vostram commisit fidem, ne <3eu>3m circumventum inique iniqui inrideant. mea%27 causa causam accipite et date silentium, ut lubeat scribere aliis mihique ut discere novas expediat posthac pretio emptas meo. @1 @@@@{1ACTVS I}1 @@@@{40&7Philotis Syra&}40 {&7Ph.&} Per pol quam paucos reperias meretricibus fidelis evenire amatores, Syra. vel hi%27c Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi, quam sancte, uti quivis facile posset credere, numquam illa viva ducturum uxorem domum! em duxit. {&7Sy.&} ergo propterea te sedulo et moneo et hortor ne quoiusquam misereat, quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis. {&7Ph.&} utine eximium neminem habeam? {&7Sy.&} neminem: nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis quam minimo pretio s<3ua>3m voluptatem expleat. hiscin tu amabo non contra insidiabere? {&7Ph.&} tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus. {&7Sy.&} iniurium autem est ulcisci advorsarios, aut qua via te captent <3ea>3dem ipsos capi? eheu me miseram, quor non aut istaec mihi aetas et formast aut tibi haec sententia? @@@@{40&7Parmeno Philotis Syra&}40 {&7Pa.&} Senex si quaeret me, modo isse dicito ad portum percontatum adventum Pamphili. @1 audin quid dicam, Scirte? si quaeret me, uti tum dicas; si non quaeret, nullu' dixeris, alias ut uti possim causa hac integra. sed videon ego Philotium? unde haec advenit? Philoti', salve multum. {&7Ph.&} o salve, Parmeno. {&7Sy.&} salve mecastor, Parmeno. {&7Pa.&} et tu edepol, Syra. dic mi, ubi, Philoti', te oblectasti tam diu? {&7Ph.&} minime equidem me%27 o%27blectavi, quae cum milite Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo: biennium ibi perpetuom misera illum tuli. {&7Pa.&} edepol te desiderium Athenarum arbitror, Philotium, cepisse saepe et te tuom consilium contempsisse. {&7Ph.&} non dici potest quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine agitarem inter vos libere convivium. nam illi[c] haud licebat nisi praefinito loqui quae%27 i%27lli placerent. {&7Pa.&} haud opinor commode finem statuisse orationi militem. {&7Ph.&} sed quid ho%27c negotist? modo quae narravit mihi hic intu' Bacchi'? quod ego numquam credidi fore, ut ille hac viva posset animum inducere uxorem habere. {&7Pa.&} habere autem? {&7Ph.&} eho tu, an non habet? {&7Pa.&} habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae. {&7Ph.&} ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis. sed qui%27 i%27stuc credam ita esse dic mihi, Parmeno. {&7Pa.&} non est opus prolato hoc: percontarier desiste. {&7Ph.&} nempe <3ea>3 causa ut ne id fiat palam? ita me di%27 amabunt, haud propterea te rogo, @1 uti ho%27c proferam, sed u%27t tacita mecum gaudeam. {&7Pa.&} numquam tam dices commode ut tergum meum tuam in fidem committam. {&7Ph.&} ah noli, Parmeno: quasi tu non multo malis narrare hoc mihi quam ego quae percontor scire. {&7Pa.&} (vera haec praedicat et i%27llud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem das te tacituram, dicam. {&7Ph.&} ad ingenium redis. fidem do: loquere. {&7Pa.&} ausculta. {&7Ph.&} istic sum. {&7Pa.&} hanc Bacchidem amabat ut quom maxume tum Pamphilus quom pater uxorem ut ducat orare occipit et haec communia omnium quae sunt patrum, sese senem esse dicere, illum autem unicum: praesidium velle se senectuti suae. ill' primo se negare; sed postquam acrius pater instat, fecit animi ut incertus foret pudorin anne amori obsequeretur magis. tundendo atque odio denique effecit senex: despondit <3ei>3 gnatam hui(u)s vicini proxumi. usque illud visum est Pamphilo ne utiquam grave donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt paratas nec moram ullam quin ducat dari, ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem, si adesset, credo ibi eiu' commiseresceret. ubiquomque datum erat spatium solitudinis ut conloqui mecum una posset: "Parmeno, perii, quid ego egi! in quod me conieci malum! non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser." @1 {&7Ph.&} at te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache! {&7Pa.&} ut a%27d pauca redeam, uxorem deducit domum. nocte illa prima virginem non attigit; quae consecutast nox eam, nihilo magis. {&7Ph.&} quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit plus potu', sese illa abstinere ut potuerit? non veri simile dici' neque verum arbitror. {&7Pa.&} credo ita videri tibi. nam nemo ad te venit nisi cupiens t<3ui>3; ille invitus illam duxerat. {&7Ph.&} quid deinde fit? {&7Pa.&} diebu' sane pauculis post Pamphilus me solum seducit foras narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet, seque ante qua%27m eam uxorem duxisset domum, sperasse eas tolerare posse nuptias. "sed quam decrerim me non posse diutius habere, eam ludibrio haberi, Parmeno, quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis, neque honestum mihi neque utile ipsi virginist." {&7Ph.&} pium ac pudicum ingenium narras Pamphili. {&7Pa.&} "hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror; reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti, superbumst. sed i%27llam spero, ubi hoc cognoverit non posse se mecum esse, abituram denique." {&7Ph.&} quid i%27nterea? ibatne ad Bacchidem? {&7Pa.&} cotidie. sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt, maligna multo et mage procax facta ilico est. {&7Ph.&} non edepol mirum. {&7Pa.&} atque ea res multo maxume @1 diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se et illam et hanc quae domi erat cognovit satis, ad e%27xemplum ambarum mores <3ea>3rum existimans. haec, ita uti liberali esse ingenio decet, pudens modesta incommoda atque iniurias viri omnis ferre et tegere contumelias. hic animu' partim uxori' misericordia devinctu', partim victus hui(u)s iniuriis paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit amorem, postquam par ingenium nactus est. interea in Imbro moritur cognatus senex horunc: ea ad hos redibat lege hereditas. eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater. reliquit cum matre hic uxorem; nam senex rus abdidit se, huc raro in urbem commeat. {&7Ph.&} quid adhuc habent infirmitatis nuptiae? {&7Pa.&} nunc audies. primo dies complusculos bene convenibat sane inter eas. interim miris modis odisse coepit Sostratam: neque lites ullae inter eas, postulatio numquam. {&7Ph.&} quid igitur? {&7Pa.&} siquando ad eam accesserat confabulatum, fugere e conspectu ilico, videre nolle: denique ubi non quit pati, simulat se ad matrem accersi ad rem divinam, abit. ubi i%27llic d<3ie>3s est compluris, accersi iubet: @1 dixere causam tum nescioquam. iterum iubet: nemo remisit. postquam accersunt saepius, aegram esse simulant mulierem. nostra ilico it visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex rescivit, heri ea causa rure huc advenit, patrem continuo convenit Philumenae. quid egerint inter se nondum etiam scio; nisi sane curaest quorsum eventurum hoc siet. habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter. {&7Ph.&} et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite me esse illum conventuram. {&7Pa.&} di vortant bene quod agas! {&7Ph.&} vale. {&7Pa.&} et tu bene vale, Philotium. @@@@{1ACTVS II}1 @@@@{40&7Laches Sostrata&}40 {&7La.&} Pro deum a%27tque hominum fidem, quod ho%27c genus est, quae%27 hae%27c est coniuratio! utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias! itaque adeo uno animo omnes socru%27s oderunt nurus. viri%27s esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast, in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et <3ei>3 ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio. {&7So.&} me miseram, quae nunc qua%27m o%27b rem accuser nescio. {&7La.&} hem @1 tu nescis? {&7So.&} non, ita me di bene ament, mi Lache, itaque una inter nos agere aetatem liceat. {&7La.&} di mala prohibeant. {&7So.&} meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. {&7La.&} scio, te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest? quae me%27 e%27t te%27 e%27t familiam dedecoras, filio luctum paras; tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis, qui illum decrerunt dignum s<3uo>3s quoi liberos committerent. tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia. {&7So.&} ego%27n? {&7La.&} tu%27 i%27nquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas. an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat? multo melius hic quae fiunt quam illi[c] ubi sum adsidue scio. ideo quia, u%27t vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris. iampridem equidem audivi cepisse odium t<3ui>3 Philumenam, minimeque adeo [est] mirum, et ni%27 i%27d fecisset mage mirum foret; sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum: quod si scissem illa hic maneret potiu', tu%27 hi%27nc isses foras. at vide%27 quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata: rus habitatum abii concedens vobis et r<3ei>3 serviens, sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati, @1 m<3eo>3 labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam. non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi! {&7So.&} non mea opera neque pol culpa evenit. {&7La.&} immo maxume: sola hic f<3ui>3sti: in te%27 o%27mnis haeret culpa sola, Sostrata. quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris. cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet? illi(u)s dices culpa factum? {&7So.&} haud equidem dico, mi Lache. {&7La.&} gaudeo, ita me di%27 ament, gnati causa; nam de te quidem sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest. {&7So.&} qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit ut cum matre plus una esset? {&7La.&} quid ais? non signi hoc sat est, quod heri%27 nemo voluit visentem ad eam te intro admittere? {&7So.&} eni%27m lassam oppido tum esse <3ai>3bant: eo ad eam non admissa sum. {&7La.&} t<3uo>3s esse ego i%27lli mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror, et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur: ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu <3ea>3sdem exigunt. @@@@{40&7Phidippvs Laches Sostrata&}40 {&7Ph.&} Etsi scio ego, Philumena%26, m<3eu>3m ius esse ut te cogam quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam @1 ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor. {&7La.&} atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit. Phidippe, etsi ego m<3ei>3s me omnibus scio e%27sse adprime obsequentem, sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos: quod tu si idem faceres, magis in re%27m e%27t vostram et nostram id esset. nunc video in illarum potestate esse te. {&7Ph.&} heia vero. {&7La.&} adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti. haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem, celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer: aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos quia aegrast, te mihi i%27niuriam facere arbitror, Phidippe, si metui' satis ut meae%27 domi curetur diligenter. at ita me di%27 ament, haud tibi hoc concedo_[etsi] illi pater es_ ut tu%27 i%27llam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa, quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere. neque adeo clam me est qua%27m e%27sse eum graviter laturum credam, hoc si rescierit: <3eo>3 domum studeo haec priu' quam ille redeat. {&7Ph.&} Laches, et diligentiam vostram et benignitatem @1 novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco, et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo si facere possim ullo modo. {&7La.&} quae res te id facere prohibet? eho num quid nam accusat virum? {&7Ph.&} minime. nam postquam attendi magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare. aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus: non possum advorsari meis. {&7La.&} em Sostrata. {&7So.&} heu me miseram! {&7La.&} certumne est istuc? {&7Ph.&} nunc quidem ut videtur: sed num quid vis? nam est quod me transire ad forum iam oportet. {&7La.&} eo%27 tecum una. @@@@{40&7Sostrata&}40 Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo. nam ita me di%27 ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam. sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus @1 habui illam ac si ex me%27 e%27sset gnata, nec qui%27 ho%27c mi eveniat scio; nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum. @@@@{1ACTVS III}1 @@@@{40&7Pamphilvs Parmeno (Myrrina)&}40 {&7Pam.&} Nemini%27 plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere! hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere! nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos, omne quod e%27st interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost. {&7Par.&} ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias: si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores. sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, scio%27 reverituras: rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues. levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom. @1 {&7Pam.&} quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser? priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum; tamen numquam ausu' sum recusare <3ea>3m quam mi obtrudit pater: iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser. vix me illi[2m]2 abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum, vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat. tum matrem ex <3ea>3 re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror; quod quom ita e%27sse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet; tum uxori obnoxius sum: ita olim s<3uo>3 me ingenio pertulit, tot m<3ea>3s iniurias quae numquam in ullo patefecit loco. sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno, unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. {&7Par.&} haud quidem he%27rcle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi, non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem est, quom de <3ea>3dem causast iracundu' factus inimicissimus. pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt @1 quapropter? quia eni%27m qui <3eo>3s gubernat animus eum i%27nfirmum gerunt. itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi%27 sententia: fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse. {&7Pam.&} abi%27, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. {&7Par.&} hem quid ho%27c est? {&7Pam.&} tace. trepidari sentio et cursari rursum prorsum. {&7Par.&} agedum, ad fores accedo propius. em sensistin? {&7Pam.&} noli fabularier. pro Iuppiter, clamorem audivi. {&7Par.&} tute loqueris, me vetas. {&7My.&} {41intus}41 tace obsecro, mea gnata. {&7Pam.&} matri' vox visast Philumenae. nullus sum. {&7Par.&} quidum? {&7Pam.&} perii. {&7Par.&} qua%27m o%27b rem? {&7Pam.&} nescioquod magnum malum profecto, Parmeno, me celant. {&7Par.&} uxorem Philumenam pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio. {&7Pam.&} interii; quor mihi id non dixti? {&7Par.&} quia non poteram una omnia. {&7Pam.&} quid morbi est? {&7Par.&} nescio. {&7Pam.&} quid? nemon medicum adduxit? {&7Par.&} nescio. {&7Pam.&} cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam? quonam modo, Philumena%26 mea, nunc te offendam adfectam? nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst._ @1 {&7Par.&} non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi; nam invisos omnis nos esse illis sentio: heri%27 nemo voluit Sostratam intro admittere. si forte morbus amplior factus siet (quod sane nolim, maxume eri%27 causa mei), servom ilico introisse dicent Sostratae, aliquid tulisse comminiscentur mali capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit: era i%27n crimen veniet, ego vero in magnum malum. @@@@{40&7Sostrata Parmeno Pamphilvs&}40 {&7So.&} Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera: male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat: quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro. nunc ad eam visam. {&7Par.&} heus Sostrata. {&7So.&} he%27m. {&7Par.&} iterum istinc excludere. {&7So.&} ehe%27m Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera? non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra? {&7Par.&} non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam. nam qui%27 amat quoi%27 odio ipsus est, bis facere stulte duco: laborem inanem ipsus capi%26t et i%27lli molestiam adfert. tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat. {&7So.&} quid ais? an venit Pamphilus? {&7Par.&} venit. {&7So.&} dis gratiam habeo. he%27m i%27stoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit. @1 {&7Par.&} iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo; nam si remittent quidpiam Philumenae dolores, omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli quae%27 i%27nter vos intervenerit, unde ortumst initium irae. atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t! {&7So.&} o mi gnate! {&7Pam.&} mea mater, salve. {&7So.&} gaudeo venisse salvom. salvan Philumenast? {&7Pam.&} meliusculast. {&7So.&} utinam istuc ita di faxint! quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'? {&7Pam.&} recte, mater. {&7So.&} quid f<3ui>3t tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit? {&7Pam.&} ita factumst. {&7So.&} quid morbi est? {&7Pam.&} febris. {&7So.&} cotidiana? {&7Pam.&} ita aiunt. i sodes intro, consequar iam te, mea mater. {&7So.&} fiat._ {&7Pam.&} tu pueris curre, Parmeno, obviam atque i=s onera adiuta. {&7Par.&} quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? {&7Pam.&} cessas? @@@@{40&7Pamphilvs&}40 Nequeo m<3ea>3rum rerum initium ullum invenire idoneum unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt; partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus: qua me propter exanimatum citius eduxi foras. nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi! @1 postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico o%27mnes simul laetae exclamant "venit", id quod me repente aspexerant. sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium, quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum. una illarum interea propere praecucurrit nuntians me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu' recta consequor. postquam intro adveni, extemplo eiu' morbum cognovi miser; nam neque ut celari posset tempu' spatium ullum dabat neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. postquam aspexi, "o facinus indignum" inquam et corripui ilico me inde lacrumans, incredibili re%27 a%27tque atroci percitus. mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto: omnibu' nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. hanc habere orationem mecum principio institit: "o mi Pamphile, abs te qua%27m o%27b rem haec abierit causam vides; nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo. nunc huc confugit te%27 a%27tque alios partum ut celaret suom." sed quom orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser. "quaeque fors fortunast" inquit "nobis quae te hodie obtulit, per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient. @1 si umquam erga te animo esse amico sensisti <3ea>3m, mi Pamphile, sine labore hanc gratiam te uti sibi des pro%27 i%27lla nunc rogat. ceterum de redducenda id facias quod i%27n rem sit tuam. parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu's: nam aiunt tecum post duobu' concubuisse [eam] mensibus. tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus: quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile, maxume volo%27 doque operam ut clam partus eveniat patrem atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant, dicam abortum esse: scio%27 nemini aliter suspectum fore quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent. continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi, et i%27lli miserae indigne factam iniuriam contexeris." pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem. nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet. lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo's data! sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit, que%27m ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo. ade%27st Parmeno cum pueris: hunc minimest opus in hac re adesse; nam olim soli credidi ea me abstinuisse in principio quom datast. @1 vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat, ne parturire intellegat. aliquo mihist hinc ablegandu' dum parit Philumena. @@@@{40&7Parmeno Sosia Pamphilvs&}40 {&7Par.&} Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter? {&7So.&} non hercle verbis, Parmeno, dici potest tantum quam re ipsa navigare incommodumst. {&7Par.&} itan est? {&7So.&} o fortunate, nescis quid mali praeterieris qui numquam es ingressus mare. nam alias ut mittam miserias, unam hanc vide: dies triginta aut plus eo in navi fui quom interea semper mortem exspectabam miser; ita usque advorsa tempestate usi sumus. {&7Par.&} odiosum. {&7So.&} haud clam me est. denique hercle aufugerim potius quam redeam, si <3eo>3 mihi redeundum sciam. {&7Par.&} olim quidem te causae inpellebant leves, quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia. sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium: ite intro%26; ego hu%27nc adibo, siquid me velit._ ere, etiam [nunc] tu hic stas? {&7Pam.&} et quide%27m te%27 e%27xspecto. {&7Par.&} quid est? {&7Pam.&} in arcem transcurso opus est. {&7Par.&} quoi%27 homini? {&7Pam.&} tibi. {&7Par.&} in arcem? quid eo? {&7Pam.&} Callidemidem hospitem Myconium, qui mecum una vectust, conveni. {&7Par.&} perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum redisset umquam, ut me ambulando rumperet? @1 {&7Pam.&} quid cessas? {&7Par.&} quid vis dicam? an conveniam modo? {&7Pam.&} i%27mmo%27 quod constitui me hodie conventurum eum, non posse, ne me frustra illi exspectet. vola. {&7Par.&} at non novi homini' faciem. {&7Pam.&} at faciam ut noveris: magnu' rubicundu' crispu' crassu' caesius cadaverosa facie. {&7Par.&} di%27 i%27llum perduint! quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum? {&7Pam.&} maneto: curre. {&7Par.&} non queo: ita defessu' sum._ {&7Pam.&} ille abiit. quid agam infelix? prorsus nescio quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrina, s<3uae>3 gnatae partum; nam me miseret mulieris. quod potero faciam, tamen ut pietatem colam; nam me parenti potiu' qua%27m amori obsequi oportet. attat eccum Phidippum et patrem video: horsum pergunt. quid dicam hisce incertu' sum. @@@@{40&7Laches Phidippvs Pamphilvs&}40 {&7La.&} Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium? {&7Ph.&} factum. {&7La.&} venisse aiunt: redeat. {&7Pa.&} causam quam dicam patri qua%27m o%27b rem non redducam nescio%27. {&7La.&} que%27m ego hic audivi loqui? {&7Pa.&} certum offirmare est viam me quam decrevi persequi. {&7La.&} ipsus est de quo hoc agebam tecum. {&7Pa.&} salve, mi pater. @1 {&7La.&} gnate mi, salve. {&7Ph.&} bene factum te advenisse, Pamphile; atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. {&7Pa.&} creditur. {&7La.&} advenis modo? {&7Pa.&} admodum. {&7La.&} cedo, quid reliquit Phania consobrinu' noster? {&7Pa.&} sane hercle homo%27 voluptati obsequens f<3ui>3t dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant, sibi vero hanc laudem relinquont "vixit, dum vixit, bene." {&7La.&} tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia? {&7Pa.&} quidquid est id quod reliquit, profuit. {&7La.&} immo obfuit; nam illum vivom et salvom vellem. {&7Ph.&} inpune optare istuc licet: ill' revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio. {&7La.&} heri%27 Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te. {&7Ph.&} noli fodere. iussi. {&7La.&} sed eam iam remittet. {&7Ph.&} scilicet. {&7Pa.&} omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo. {&7La.&} at i%27stos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant. {&7Pa.&} ego me scio%27 cavisse ne ulla merito contumelia fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui, vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere; namque <3eo>3 pacto maxume apu%27d te meo erit ingenio fides, @1 quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit. neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos. sed quando sese esse indignam deputat matri meae quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia, neque alio pacto componi pote%27st inter eas gratia, segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena. nunc me pietas matri' potiu' commodum suadet sequi. {&7La.&} Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos, quom te postputasse omnis res prae parente intellego; verum vide%27 ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile. {&7Pa.&} quibus iris pulsu' nunc in illam iniquo' sim quae numquam quicquam erga me commeritast, pater, quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio? amoque et laudo et vehementer desidero; nam f<3ui>3sse erga me miro ingenio expertu' sum; illique exopto ut relicuam vitam exigat cu%27m eo viro me qui sit fortunatior, quandoquidem illam a me distrahit necessitas. {&7Ph.&} tibi id in manust ne fiat. {&7La.&} si sanus sies: iube i%27llam redire. {&7Pa.&} non est consilium, pater: matris servibo commodis. {&7La.&} quo%27 abis? mane mane, inquam: quo%27 abis?_ {&7Ph.&} quae%27 hae%27c est pertinacia? {&7La.&} dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum? quam ob rem te orabam filiam ut remitteres. {&7Ph.&} non credidi edepol adeo inhumanum fore. ita nunc is sibi me supplicaturum putat? si est ut velit redducere uxorem, licet; @1 sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat. {&7La.&} ecce autem tu quoque pro%26terve iracundus es! {&7Ph.&} percontumax redisti huc nobis, Pamphile! {&7La.&} decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. {&7Ph.&} quia paullum vobis accessit pecuniae, sublati animi sunt. {&7La.&} etiam mecum litigas? {&7Ph.&} deliberet renuntietque hodie mihi velitne an non, ut alii, si huic non est, siet. {&7La.&} Phidippe, ade%27s, audi paucis._abiit. quid mea? postremo inter se transigant ipsi ut lubet, quando nec gnatu' neque hi%27c mi quicquam obtemperant, quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium ad u%27xorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia, atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam. @@@@{1ACTVS IV}1 @@@@{40&7Myrrina Phidippvs&}40 {&7My.&} Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro m<3eo>3 respondebo misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis; ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam. quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse dicam non edepol scio. sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum. {&7Ph.&} uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras: @1 atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. {&7My.&} mihine, vir? {&7Ph.&} vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse? nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem, non sic ludibrio t<3ui>3s factis habitus essem. {&7My.&} quibus? {&7Ph.&} at rogitas? peperit filia: hem taces? ex qui? {&7My.&} istuc patre%27m rogare est aequom. perii! ex quo censes nisi e%27x illo quoi datast nuptum obsecro? {&7Ph.&} credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris partum, praesertim quom et recte et tempore suo%27 pepererit. adeon pervicaci esse animo ut puerum prae%27o%27ptares perire, ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, potiu' quam advorsum animi t<3ui>3 lubidinem esset cum illo nupta! ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes. {&7My.&} misera sum. {&7Ph.&} utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus: nam negabas nuptam posse filiam t<3ua>3m te pati cu%27m eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris. {&7My.&} (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.) @1 {&7Ph.&} multo priu' scivi quam tu%27 i%27llum habere amicam, Myrrina; verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae; na%27m id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit. sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum. id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris. {&7My.&} adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem, ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium? {&7Ph.&} tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes? audisti ex aliquo fortasse qui vidisse <3eu>3m diceret exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea? si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit? nam si is posset ab ea sese derepente avellere quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem nec virum sati' firmum gnatae. {&7My.&} mitte adulescentem obsecro @1 et quae me peccasse ais. abi%27, solu' solum conveni, roga%27 velitne uxorem an non: si%27 est ut dicat velle se, redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae. {&7Ph.&} siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina, peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici. quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo. interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis. sed ego stultior m<3ei>3s dictis parere hanc qui postulem. ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant._ {&7My.&} nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere: na%27m ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit, non edepol clam me est, quom hoc quod leviust ta%27m animo irato tulit; nec qua via sententia eiu' possit mutari scio. hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum, si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater. nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast, neque detractum <3ei>3 tum quicquamst qui posset post nosci qui siet; ipse eripuit vi%27, i%27n digito quem habuit, virgini abiens anulum. simu%27l vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo. @1 @@@@{40&7Sostrata Pamphilvs (Laches)&}40 {&7So.&} Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam propter m<3eo>3s mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo. verum ita me di%27 ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei. teque ante quod me amare rebar, <3ei>3 rei firmasti fidem; nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habueris praepositam amori t<3uo>3: nunc tibi me certumst contra gratiam referre ut apu%27d me praemium esse positum pietati scias. mi Pamphile, hoc et vobis et meae%27 commodum famae arbitror: ego rus abituram hinc cum t<3uo>3 me esse certo decrevi patre, ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua quin tua Philumena ad te redeat. {&7Pa.&} quaeso quid i%27stuc consilist? illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres? haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit, mea%27 pertinacia esse dicat factum, haud tua%27 modestia. tum t<3ua>3s amicas te et cognatas deserere et festos dies mea%27 causa nolo. {&7So.&} nil pol ia%27m i%27staec mihi res volu%27ptatis ferunt: @1 dum aetati' tempu' tuli%27t, perfuncta sati' sum: satias iam tenet studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam. hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere. sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus: et me%27 ha%27c suspicione exsolvam et illis morem gessero. sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum. {&7Pa.&} quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret, hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! {&7So.&} obsecro, mi Pamphile, non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati? si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo, mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. {&7Pa.&} vae misero mihi! {&7So.&} et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi. @@@@{40&7Laches Sostrata Pamphilvs&}40 {&7La.&} Quem cu%27m i%27stoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor. istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere; @1 quod sit faciundum fortasse post, idem ho%27c nunc si feceris. {&7So.&} fors fuat pol. {&7La.&} abi%27 rus ergo hinc: ibi ego te%27 e%27t tu me feres. {&7So.&} spero ecastor. {&7La.&} i%27 e%27rgo intro et compone quae tecum simul ferantur: dixi. {&7So.&} ita ut iubes faciam._ {&7Pa.&} pater. {&7La.&} quid vis, Pamphile? {&7Pa.&} hinc abire matrem? minime. {&7La.&} quid ita i%27stuc vis? {&7Pa.&} quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. {&7La.&} quid est? quid vis facere nisi redducere? {&7Pa.&} equidem cupio et vix contineor; sed non minuam m<3eu>3m consilium: ex usu quod e%27st id persequar: credo <3ea>3 gratia concordes [magis], si non redducam, fore. {&7La.&} nescias: verum id tua%27 refert nil utrum illaec fecerint quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis. e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae sumu', Pamphile%26, "sene%27x atque anus." sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus. @@@@{40&7Phidippvs Laches Pamphilvs&}40 {&7Ph.&} Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena, graviter quide%27m; nam hercle factumst abs te turpiter. etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit. @1 huic vero nullast. {&7La.&} opportune te mihi, Phidippe, in ipso tempore ostendis. {&7Ph.&} quid est? {&7Pa.&} quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam? {&7La.&} dic filiae rus concessurum hinc Sostratam, ne revereatur minu' iam quo redeat domum. {&7Ph.&} ah nullam de his rebu' culpam commeruit tua: a Myrrina haec sunt mea u%27xore exorta omnia. [2{&7Pa.&}]2 mutatio fit. [2{&7Ph.&}]2 ea nos perturbat, Lache. {&7Pa.&} dum ne redducam, turbent porro quam velint. {&7Ph.&} ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, adfinitatem hanc sane perpetuam volo; sin est ut aliter tua siet sententia, accipias puerum. {&7Pa.&} sensit peperisse: occidi. {&7La.&} puerum? quem puerum? {&7Ph.&} natus est nobis nepos. nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, neque f<3ui>3sse praegnatem umquam ante hunc scivi diem. {&7La.&} bene, ita me di%27 ament, nuntias, et gaudeo natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris uxorem habes aut quibu' moratam moribus? nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis qua%27m ho%27c mihi videtur factum prave proloqui. {&7Ph.&} non tibi i%27llud factum minu' placet quam mihi, Lache. {&7Pa.&} etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi, nunc non est quo%27m eam [con]sequitur alienus puer. {&7La.&} nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost. {&7Pa.&} perii. {&7La.&} hunc videre saepe optabamus diem quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem. evenit: habeo gratiam dis. {&7Pa.&} nullu' sum. {&7La.&} redduc uxorem ac noli advorsari mihi. @1 {&7Pa.&} pater, si ex me%27 i%27lla liberos vellet sibi aut sese mecum nuptam, sati' certo scio, non clam me haberet quae celasse intellego. nunc quo%27m e%27ius alienum esse animum a me sentiam (nec conventurum inter nos posthac arbitror), qua%27m o%27b rem redducam? {&7La.&} mater quod suasit sua adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet? censen te posse reperire ullam mulierem quae careat culpa? an quia non delincunt viri? {&7Ph.&} vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, remissan opu' sit vobis redductan domum. uxor quid faciat in manu non est mea: neutra in re vobis difficultas a me erit. sed quid faciemu' puero? {&7La.&} ridicule rogas: quidquid futurumst, huic suo%27m reddas scilicet ut alamu' nostrum. {&7Pa.&} quem ipse neglexit pater, ego alam? {&7La.&} quid dixti? eho a%27n non alemu', Pamphile? prodemu' quaeso potiu'? quae%27 hae%27c amentiast? eni%27mvero prorsu' iam tacere non queo; nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. ignarum censes t<3ua>3rum lacrumarum esse me aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum? primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam matrem non posse habere hanc uxorem domi, pollicitast ea se concessuram ex aedibus. @1 nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides, puer quia clam test natu', nactus alteram es. erras tui animi si me esse ignarum putas. aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom. quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! egi atque oravi tecum uxorem ut duceres, tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo; quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat. nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom; quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam. nam in eandem vitam te revolutum denuo video esse. {&7Pa.&} mene? {&7La.&} te ipsum: et facis iniuriam; confingi' falsas causas ad discordiam, ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris. sensitque adeo uxor; nam <3ei>3 causa alia quae fuit quam ob rem abs te abiret? {&7Ph.&} plane hic divinat: nam id est. {&7Pa.&} dabo%27 iusiurandum nil esse istorum mihi. {&7La.&} ah redduc uxorem aut qua%27m o%27b rem non opu' sit cedo. {&7Pa.&} non est nunc tempu'. {&7La.&} puerum accipias; nam is quidem in culpa non est: post de matre videro. {&7Pa.&} omnibu' modis miser sum nec quid agam scio; tot nunc me rebu' miserum concludit pater. abibo hinc, praesens quando promoveo parum. nam puerum iniussu credo non tollent meo, praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus. {&7La.&} fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?_ num tibi videtur esse apud sese? sine: @1 puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. {&7Ph.&} maxume. non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit: amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt. propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi. id ego hoc praesente tibi nolueram dicere, neque i%27lli credebam primo: nunc verum palamst. nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. {&7La.&} quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? {&7Ph.&} quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo: oremus accusemu' graviu' denique minitemur si cu%27m i%27llo habuerit rem postea. {&7La.&} faciam ut mones. eho puer[2e]2, curre ad Bacchidem hanc vicinam nostram: huc evoca verbis meis. et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. {&7Ph.&} ah iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache: manere adfinitatem hanc inter nos volo, si ullo modo est ut possit: quod spero fore. sed vin adesse me una du%27m i%27stam convenis? {&7La.&} i%27mmo%27 vero abi, aliquam puero nutricem para. @@@@{1ACTVS V}1 @@@@{40&7Bacchis Laches&}40 {&7Ba.&} Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit; nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit. @1 {&7La.&} videndumst ne minu' propter iram hanc impetrem quam possi[2e]2m, aut nequid faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit. adgrediar. Bacchi', salve. {&7Ba.&} salve, Lache. {&7La.&} credo edepol te non nil mirari, Bacchis, quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi. {&7Ba.&} ego pol quoque etiam timida sum quom veni%27t mi in mentem quae sim, ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. {&7La.&} si vera dici' nil tibist a me pericli, mulier; nam iam aetate ea%27 sum ut non siet peccato mi ignosci aequom: quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro. nam si id facis facturave es bonas quod par est facere, inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est. {&7Ba.&} est magna ecastor gratia%26 de%27 i%27stac re quam tibi habeam; nam qui post factam iniuriam se expurget paru%27m mi prosit. sed quid i%27stuc est? {&7La.&} m<3eu>3m receptas filium ad te Pamphilum. {&7Ba.&} ah. {&7La.&} sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit, vostrum amorem pertuli. mane%27: nondum etiam dixi id quod volui%26. hic nunc uxorem habet: @1 quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi est; nam neque i%27lle hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate. {&7Ba.&} quis id ait? {&7La.&} socrus. {&7Ba.&} men? {&7La.&} te ipsam: et filiam abduxit suam, puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est, exstinguere. {&7Ba.&} aliud si scirem qui firmare meam apu%27d vos possem fidem sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum. {&7La.&} lepida es. sed scin quid volo%27 potius sodes facias? {&7Ba.&} quid vis? cedo. {&7La.&} eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem polliceare illis. exple animum i=s teque hoc crimine expedi. {&7Ba.&} faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio, ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet. sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom, nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, <3eu>3m viderier inmerito; nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem. {&7La.&} facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit: @1 nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi. nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi, fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles. aliter si facies_reprimam me ne aegre quicquam ex me audias. verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem potiu' quam inimicus, periclum facias. @@@@{40&7Phidippvs Laches Bacchis&}40 @@@@@@@{&7Ph.&} Nil apu%27d me tibi defieri patiar, quin quod opu' sit benigne praebeatur. sed quom tu satura atque ebria eri', puer ut satur sit facito. {&7La.&} noster socer, video, venit: puero nutricem adducit. Phidippe, Bacchis deierat persancte . . {&7Ph.&} haecin east? {&7La.&} haec est. {&7Ph.&} nec pol i%27stae metuont d<3eo>3s neque eas respicere d<3eo>3s opinor. {&7Ba.&} ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire. haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor oportet: quod si perficio non paenitet me famae, solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant. {&7La.&} Phidippe, nostras mulieres suspectas f<3ui>3sse falso nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur. nam si compererit crimini tua se uxor credidisse, missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu' gnatus @1 quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet. profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum. {&7Ph.&} velim quidem hercle. {&7La.&} exquire: adest: quod sati' sit faciet ipsa. {&7Ph.&} quid mihi i%27staec narras? an quia non tute ipse dudum audisti de hac re animu' meus ut sit, Laches? illis modo explete animum. {&7La.&} quaeso edepol, Bacchi', quod mihi es pollicita tute ut serves. {&7Ba.&} ob eam rem vin ego i%27ntroeam? {&7La.&} i%27, atque exple animum i=s, coge ut credant. {&7Ba.&} eo, etsi scio%27 pol i=s fore%26 m<3eu>3m conspectum invisum hodie. nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast. {&7La.&} at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent. {&7Ph.&} at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint; nam illas errore et te simul suspicione exsolves. {&7Ba.&} perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae._ {&7La.&} quid e%27st quod mihi malim quam quod huic intellego evenire, @1 ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit? nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit, scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse: referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget. @@@@{40&7Parmeno Bacchis&}40 {&7Pa.&} Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti, qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem, Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem. itaque ineptus hodie du%27m i%27lli sedeo, ut quisque venerat, accedebam: "adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?" "non sum." "at Callidemides?" "non." "hospitem ecquem Pamphilum hic habes?" omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror. denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem ab nostro adfine exeuntem video? quid hui%27c hic est rei? {&7Ba.&} Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum. {&7Pa.&} quid eo? {&7Ba.&} dic me orare ut veniat. {&7Pa.&} ad te? {&7Ba.&} immo ad Philumenam. {&7Pa.&} quid rei est? {&7Ba.&} tua%27 quod nil refert percontari desinas. {&7Pa.&} nil aliud dicam? {&7Ba.&} etiam: cognosse anulum illum Myrrinam gnatae s<3uae>3 fuisse quem ipsus olim mi dederat. {&7Pa.&} scio. tantumne est? {&7Ba.&} tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audi[2v]2erit. @1 sed cessas? {&7Pa.&} minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast; ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. @@@@{40&7Bacchis&}40 Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie! quot commodas res attuli! quot autem ademi curas! gnatum <3ei>3 restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit; uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo; qua re suspectu' s<3uo>3 patri et Phidippo fuit, exsolvi: hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis. nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum, cu%27m ho%27c anulo: extimui ilico: "mi Pamphile," inquam "amabo, quid exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's? dic mi." ille alias res agere se simulare. postquam id video, nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat. homo%27 se fatetur vi%27 i%27n via nescioquam compressisse, dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse. eum haec cognovit Myrrina%26 in digito modo me habente[m], rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum. @1 haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor: etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis. ego du%27m i%27llo licitumst usa sum benigno et lepido et comi. incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor: at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret. multa ex quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre. @@@@{40&7Pamphilvs Parmeno Bacchis&}40 {&7Pam.&} Vide%27, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris, ne me in breve conicias tempu' gaudio hoc falso frui. {&7Par.&} visumst. {&7Pam.&} certen? {&7Par.&} certe. {&7Pam.&} deu' sum si hoc ita%27st. {&7Par.&} verum reperies. {&7Pam.&} mane%27dum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud nunties. {&7Par.&} maneo. {&7Pam.&} sic te dix[iss]e opinor, invenisse Myrrinam Bacchidem anulum suom habere. {&7Par.&} factum. {&7Pam.&} <3eu>3m quem olim ei dedi: eaque hoc te mihi nuntiare iussit. itanest factum? {&7Par.&} ita, inquam. {&7Pam.&} quis me est fortunatior venu%27stati'que adeo plenior? ego%27n pro%27 hoc te nuntio qui donem? qui? qui? nescio. {&7Par.&} at ego scio%27. {&7Pam.&} quid? {&7Par.&} nihilo enim; @1 nam neque i%27n nuntio neque i%27n me ipso tibi boni quid sit scio. {&7Pam.&} egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom putas. sed Bacchidem eccam video stare ante ostium: me%27 e%27xspectat credo: adibo. {&7Ba.&} salve, Pamphile. {&7Pam.&} o Bacchis, o mea Bacchi', servatrix mea! {&7Ba.&} bene factum et volup est. {&7Pam.&} factis ut credam facis; antiquamque adeo t<3ua>3m venustatem obtines ut volu%27ptati obitu' sermo adventu' tuo', quoquomque adveneris, semper siet. {&7Ba.&} at tu%27 e%27castor morem antiquom atque ingenium obtines ut unus hominum homo te vivat numquam quisquam blandior. {&7Pam.&} hahahae, tun mihi i%27stuc? {&7Ba.&} recte amasti, Pamphile, uxorem tuam; nam numquam ante hunc diem m<3ei>3s oculis <3ea>3m, quod nossem, videram: perliberali' visast. {&7Pam.&} dic verum. {&7Ba.&} ita me di%27 ament, Pamphile. {&7Pam.&} dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri? {&7Ba.&} nil. {&7Pam.&} neque opus est adeo muttito. place%27t non fieri hoc itidem ut in comoediis omnia o%27mnes ubi resciscunt. hic quos par fuerat resciscere @1 sciunt; quos non autem aequomst scire neque resciscent neque scient. {&7Ba.&} immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo. Myrrina ita Phidippo dixit iureiurando meo se fidem habuisse et propterea te sibi purgatum. {&7Pam.&} optumest: speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia._ {&7Par.&} ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci boni? aut quid i%27stuc est quod vos agiti'? {&7Pam.&} non licet. {&7Par.&} tame%27n suspicor: ego hu%27nc ab Orco mortuom quo pacto . . ! {&7Pam.&} nescis, Parmeno, quantum hodie profueris mihi et e%27x quanta aerumna extraxeris. {&7Par.&} i%27mmo%27 vero scio, neque [hoc] inprudens feci. {&7Pam.&} ego i%27stuc sati' scio. {&7Par.&} an temere quicquam Parmeno praetereat quod facto usu' sit? {&7Pam.&} sequere me intro, Parmeno. {&7Par.&} sequor. equidem plus hodie boni feci inprudens quam sciens ante hunc diem umquam. {&7Cantor.&} plaudite! @1 @@@@{1ADELPHOE}1 @@@@{1PROLOGVS}1 Postquam poeta sensit scripturam suam ab iniquis observari, et advorsarios rapere in peiorem partem quam acturi sumus, indicio de se ipse eri%27t, vos eritis iudices laudin an vitio duci factum oporteat. Synapothnescontes Diphili comoediast: <3ea>3m Commorientis Plautu' fecit fabulam. in Graeca adulescens est qui lenoni eripit meretricem in prima fabula: <3eu>3m Plautus locum reliquit integrum, <3eu>3m hic locum sumpsit sibi in Adelphos, verbum de verbo expressum extulit. <3ea>3m nos acturi sumu' novam: pernoscite furtumne factum existumetis an locum reprehensum qui praeteritu' neglegentiast. nam quod i%27sti dicunt malevoli, homines nobilis hunc adiutare adsidueque una scribere, quod i%27lli maledictum vehemens esse existumant, <3ea>3m laudem hic ducit maxumam quom illis placet qui vobis univorsis et populo placent, quorum opera in bello in otio in negotio s<3uo>3 quisque tempore usust sine superbia. de(h)inc ne exspectetis argumentum fabulae, senes qui primi venient i%27 partem aperient, in agendo partem ostendent. facite aequanimitas poetae ad scribendum augeat industriam. @1 @@@@{1ACTVS I}1 @@@@{40&7Micio&}40 Storax!_non rediit hac nocte a cena Aeschinus neque servolorum quisquam qui advorsum ierant. profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam aut ibi si cesses, evenire ea satius est quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat irata quam illa quae parentes propitii. uxor, si cesses, aut te amare cogitat aut tete amari aut potare atque animo obsequi et tibi bene esse soli, quom sibi sit male. ego quia non rediit filius quae cogito et quibu' nunc sollicitor rebu'! ne aut ille alserit aut uspiam ceciderit aut praefregerit aliquid. vah quemquamne hominem in animo instituere aut parare quod sit carius quam ipsest sibi! atque ex me%27 hi%27c natu' non est sed e%27x fratre. is adeo dissimili studiost iam inde ab adulescentia: ego%27 hanc clementem vitam urbanam atque otium secutu' sum et, quod fortunatum isti putant, uxorem, numquam habui. ille contra haec omnia: ruri agere vitam; semper parce ac duriter se habere; uxorem duxit; nati filii duo; inde ego hunc maiorem adoptavi mihi; eduxi a parvolo; habui amavi pro meo; in <3eo>3 me oblecto, solum id est carum mihi. @1 ille ut item contra me habeat facio sedulo: do praetermitto, non necesse habeo omnia pro m<3eo>3 iure agere; postremo, alii clanculum patres quae faciunt, quae fert adulescentia, ea ne me celet consuefeci filium. nam qui mentiri aut fallere institerit patrem aut audebit, tanto magis audebit ceteros. pudore et liberalitate liberos retinere satius esse credo quam metu. haec fratri mecum non conveniunt neque placent. venit ad me saepe clamita%27ns "quid agi', Micio? quor perdis adulescentem nobis? quor amat? quor potat? quor tu his rebu' sumptum suggeris, vestitu nimio indulges? nimium ineptus es." nimium ipse durust praeter aequomque et bonum, et errat longe mea%27 quidem sententia qui imperium credat gravius esse aut stabilius vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur. mea sic est ratio et sic animum induco meum: malo coactu' qui suom officium facit, dum id rescitum iri credit, tantisper cavet; si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit. ill' quem beneficio adiungas ex animo facit, stude%27t par referre, praesens absensque idem erit. hoc patriumst, potiu' consuefacere filium sua%27 sponte recte facere quam alieno metu: @1 hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit fateatur nescire imperare liberis. sed estne hic ipsu' de quo agebam? et certe is est. nescioquid tristem video: credo, iam ut solet iurgabit. salvom te advenire, Demea, gaudemus. @@@@{40&7Demea Micio&}40 @@@@@@@{&7De.&} Ehem o%27pportune: te%27 i%27psum quaerito. {&7Mi.&} quid tristis es? {&7De.&} rogas me ubi nobis Aeschinus siet? quid tristis ego sum? {&7Mi.&} dixin hoc fore? quid fecit? {&7De.&} quid i%27lle fecerit? quem neque pudet quicquam neque metuit quemquam neque legem putat tenere se ullam. na%27m i%27lla quae ante(h)ac facta sunt omitto: modo quid dissignavit? {&7Mi.&} quidnam id est? {&7De.&} fores effregit atque in aedis inruit alienas; ipsum dominum atque omnem familiam mulcavit usque ad mortem; eripuit mulierem qua%27m amabat: clamant omnes indignissume factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio, dixere! in orest omni populo. denique, si conferendum exemplumst, non fratrem videt r<3ei>3 dare operam, ruri esse parcum ac sobrium? nullum huiu' simile factum. haec quom illi, Micio, dico, tibi dico: tu%27 i%27llum corrumpi sinis. {&7Mi.&} homine imperito numquam quicquam iniustiust, qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat. {&7De.&} quorsum istuc? {&7Mi.&} quia tu, Demea, haec male iudicas. @1 non est flagitium, mihi crede, adulescentulum scortari neque potare: non est; neque fores effringere. haec si neque ego neque tu fecimus, non siit egestas facere nos. tu nunc tibi id laudi duci' quod tum fecisti inopia? iniuriumst; nam si esset unde id fieret, faceremus. et tu%27 i%27llum tuom, si esses homo, sineres nunc facere dum per aetatem decet potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras, alieniore aetate post faceret tamen. {&7De.&} pro Iuppiter, tu%27 homo adigi' me%27 ad insaniam! non est flagitium facere haec adulescentulum? {&7Mi.&} ah ausculta, ne me optundas de hac re saepius: t<3uo>3m filium dedisti adoptandum mihi; is meus est factu': siquid peccat, Demea, mihi peccat; ego i%27lli maxumam partem fero. opsonat potat, olet unguenta: de meo; ama%27t: dabitur a me argentum du%27m erit commodum; ubi non erit fortasse excludetur foras. fores effregit: restituentur; discidit vestem: resarcietur; et_dis gratia_ e[2s]2t unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt. postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum: te plura in hac re peccare ostendam. {&7De.&} ei mihi, pater esse disce ab aliis qui vere sciunt. {&7Mi.&} natura tu%27 i%27lli pater es, consiliis ego. {&7De.&} tun consulis quicquam? {&7Mi.&} ah, si pergis, abiero. {&7De.&} sicin agis? {&7Mi.&} an ego totiens de <3ea>3dem re audiam? @1 {&7De.&} curaest mihi. {&7Mi.&} et mihi curaest. verum, Demea, curemus aequam uterque partem: tu alterum, ego item alterum; nam ambos curare propemodum reposcere illumst quem dedisti. {&7De.&} ah Micio! {&7Mi.&} mihi sic videtur. {&7De.&} quid i%27stic? si tibi i%27stuc placet, profundat perdat pereat; nil ad me attinet. iam si verbum unum posthac . . {&7Mi.&} rursum, Demea, irascere? {&7De.&} an non credi'? repeto quem dedi? aegrest; alienu' non sum; si obsto . . em desino. unum vis curem: curo; et est dis gratia quom ita ut volo est. iste tuos ipse sentiet posteriu' . . nolo in illum graviu' dicere. @@@@{40&7Micio&}40 nec nil neque omnia haec sunt quae dicit: tamen non nil molesta haec sunt mihi; sed o%27stendere me aegre pati illi nolui. na%27m itast homo: quom placo, advorsor sedulo et deterreo; tame%27n vix humane patitur; verum si augeam aut etiam adiutor si[2e]2m e%27ius iracundiae, insaniam profecto cu%27m i%27llo. etsi Aeschinus non nullam in hac re nobis facit iniuriam. qua%27m hi%27c non amavit meretricem? aut quoi non dedit aliquid? postremo nuper (credo iam omnium taedebat) dixit velle uxorem ducere. sperabam iam defervisse adulescentiam: gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est, volo%27 scire atque hominem convenire, si apu%27d forumst. @1 @@@@{1ACTVS II}1 @@@@{40&7Sannio Aeschinvs Parmeno (Bacchis)&}40 {&7Sa.&} Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium, subvenite inopi. {&7Ae.&} otiose: nunciam ilico hic consiste. quid respectas? nil periclist: numquam dum ego adero hic te tanget. {&7Sa.&} ego i%27stam invitis omnibus. {&7Ae.&} quamquamst scelestu' non committet hodie umquam iterum ut vapulet. {&7Sa.&} Aeschine, audi ne te ignarum f<3ui>3sse dicas m<3eo>3rum morum: leno ego sum. {&7Ae.&} scio. {&7Sa.&} at ita ut usquam f<3ui>3t fide quisquam optuma. tu quod te posteriu' purges hanc iniuriam mi nolle factam esse, hui(u)s non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar neque tu verbis solves umquam quod mihi re male feceris. novi ego vostra haec: "nollem factum: iusiurandum dabitur te esse indignum iniuria hac"_indignis quom egomet sim acceptus modis. {&7Ae.&} abi%27 prae strenue ac fore%27s aperi. {&7Sa.&} ceterum hoc nihili facis? {&7Ae.&} i%27 i%27ntro nuncia%27m. {&7Sa.&} eni%27m non sinam. {&7Ae.&} accede illuc, Parmeno (nimium istoc abisti), hic propter hunc adsiste: em sic volo. @1 cave%27 nunciam oculos a mei%27s oculis quoquam demoveas tuos ne mora sit, si innuerim, quin pugnu' continuo in mala haereat. {&7Sa.&} istuc volo ergo ipsum experiri. {&7Ae.&} em serva. {&7Pa.&} omitte mulierem. {&7Sa.&} o facinus indignum! {&7Ae.&} geminabit nisi caves. {&7Sa.&} ei, miseriam! {&7Ae.&} non innueram; verum in i%27stam partem potiu' peccato tamen. i nunciam._ {&7Sa.&} quid ho%27c reist? regnumne, Aeschine, hic tu possides? {&7Ae.&} si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus. {&7Sa.&} quid tibi r<3ei>3 mecumst? {&7Ae.&} nil. {&7Sa.&} quid? nostin qui sim? {&7Ae.&} non desidero. {&7Sa.&} tetigin tui%27 quicquam? {&7Ae.&} si attigisses, ferres infortunium. {&7Sa.&} qui tibi magis licet m<3ea>3m habere pro qua ego argentum dedi? responde. {&7Ae.&} ante aedis non fecisse eri%27t melius hic convicium; nam si molestu' pergis esse, iam intro abripiere atque ibi usque ad necem operiere loris. {&7Sa.&} loris liber? {&7Ae.&} sic erit. {&7Sa.&} o%27 hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus? {&7Ae.&} si sati' iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam. {&7Sa.&} ego%27n debacchatu' sum autem an tu%27 i%27n me? {&7Ae.&} mitte ista atque ad rem redi. @1 {&7Sa.&} quam rem? quo redeam? {&7Ae.&} iamne me vis dicere id quod a%27d te attinet? {&7Sa.&} cupio, modo aequi aliquid. {&7Ae.&} vah leno iniqua me non volt loqui. {&7Sa.&} leno sum, fateor, pernicies communis adulescentium, periuru', pesti'; tame%27n tibi a me nulla est orta iniuria. {&7Ae.&} nam hercle etiam hoc restat. {&7Sa.&} illuc quaeso redi%27 quo coepisti, Aeschine. {&7Ae.&} minis viginti tu%27 i%27llam emisti (quae res tibi vortat male!): argenti tantum dabitur. {&7Sa.&} quid si ego tibi i%27llam nolo vendere? coges me? {&7Ae.&} minime. {&7Sa.&} namque id metui. {&7Ae.&} neque vendundam censeo quae liberast; nam ego liberali illam adsero causa manu. nunc vide utrum vis, argentum accipere an causam meditari tuam. delibera hoc dum ego redeo, leno. @@@@{40&7Sannio&}40 @@@@@@@pro supreme Iuppiter, minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria. domo%27 me eripuit, verberavit; me%27 i%27nvito abduxit meam (ob male facta haec tantidem emptam postulat sibi tradier); homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi. verum eni%27m quando bene promeruit, fiat: s<3uo>3m ius postulat. age, iam cupio si modo a%27rgentum reddat. sed ego ho%27c hariolor: ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico @1 vendidisse me; de%27 a%27rgento_somnium: "mox; cras redi." id quoque possum ferre si modo reddat, quamquam iniuriumst. verum cogito id quod res est: quando <3eu>3m quaestum occeperis, accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst. sed nemo dabit_: frustra egomet mecum has rationes puto. @@@@{40&7Syrvs Sannio&}40 {&7Sy.&} Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo atque etiam bene dicat secum esse actum._quid i%27stuc, Sanniost quod te audio nescioquid concertasse cu%27m ero? {&7Sa.&} numquam vidi iniquius certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit: ego vapulando, ill' verberando, usque ambo defessi sumus. {&7Sy.&} tua culpa. {&7Sa.&} quid agerem? {&7Sy.&} adulescenti morem gestum oportuit. {&7Sa.&} qui potui meliu' qui%27 hodie usque os praebui? {&7Sy.&} age, scis quid loquar: pecuniam in loco neglegere maxumum interdumst lucrum. hui metuisti, si nunc de t<3uo>3 iure concessisses paullulum atque adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, ne non tibi istuc feneraret? {&7Sa.&} ego spem pretio non emo. {&7Sy.&} numquam rem facies: abi%27, nescis inescare homines, Sannio. @1 {&7Sa.&} credo istuc melius esse; verum ego numquam adeo astutus fui quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia. {&7Sy.&} age, novi tuom animum: quasi iam usquam tibi sint viginti minae dum huic obsequare; praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. {&7Sa.&} hem. {&7Sy.&} c<3oe>3misse hinc quae%27 i%27lluc veheres multa, navem conductam: hoc, scio, animu' tibi pendet. ubi i%27llinc, spero, redieris tamen, hoc ages. {&7Sa.&} nusquam pedem! perii hercle: hac illi spe%27 ho%27c inceperunt. {&7Sy.&} timet: inieci scrupulum homini. {&7Sa.&} o scelera: illuc vide ut in i%27pso articulo oppressit. emptae mulieres complures et item hinc alia quae porto Cyprum. nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst. nunc si hoc omitto%26_, actum agam ubi i%27llinc rediero; nil est; refrixerit res_"nunc demum venis? quor passu's? ubi eras?"_ut sit satius perdere qua%27m hi%27c nunc manere tam diu aut tum persequi. {&7Sy.&} iamne enumerasti quot a%27d te rediturum putes? {&7Sa.&} hoccin i%27llo dignumst? hoccin incipere Aeschinum, per o%27ppressionem ut hanc mi eripere postulet! {&7Sy.&} labascit: unum hoc habeo. vide%27 si sati' placet: potius quam venias in periclum, Sannio, servesne an perdas totum, dividuom face; minas decem conradet alicunde. {&7Sa.&} ei mihi, @1 etiam de sorte nunc venio in dubium miser? pudet nil? omnis dentis labefecit mihi, praeterea colaphis tuber est totum caput: etiam insuper defraudet? nusquam abeo. {&7Sy.&} ut lubet. numquid vis quin abeam? {&7Sa.&} immo hercle hoc quaeso, Syre: utut haec sunt acta, potiu' quam litis sequar, meum mihi reddatur saltem quanti emptast, Syre. scio%27 te non usum ante(h)ac amicitia mea: memorem me dices esse et gratum. {&7Sy.&} sedulo faciam. sed Ctesiphonem video: laetus est de%27 amica. {&7Sa.&} quid quod te oro? {&7Sy.&} paullisper mane. @@@@{40&7Ctesipho Sannio Syrvs&}40 {&7Ct.&} Abs quivis homine, quom est opus, beneficium accipere gaudeas; verum eni%27mvero id demum iuvat si quem aequomst facere is bene facit. o frater, frater, quid ego nunc te laudem? sati' certo scio, numquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua. itaque unam hanc rem me%27 habere praeter alios praecipuam arbitror, fratrem, hominem neminem esse primarum artium mage principem. {&7Sy.&} o Ctesipho. {&7Ct.&} o Syre, Aeschinu%26s ubi%27st? {&7Sy.&} ellum, te exspectat domi. {&7Ct.&} hem. {&7Sy.&} quid e%27st? {&7Ct.&} quid sit? illi(u)s opera, Syre, nunc vivo. festivom caput; @1 quin omnia sibi post putarit esse prae m<3eo>3 commodo; maledicta famam m<3eu>3m laborem et peccatum in se transtulit. nil pote supra. quidnam fori' crepuit? {&7Sy.&} mane%27 mane: ipse exit foras. @@@@{40&7Aeschinvs Ctesipho Syrvs Sannio&}40 {&7Ae.&} Vbi est ill' sacrilegus? {&7Sa.&} me quaerit. num quid nam ecfert? occidi: nil video. {&7Ae.&} ehem opportune: te ipsum quaero: quid fit, Ctesipho? in tutost omni' res: omitte vero tristitiem tuam. {&7Ct.&} ego i%27llam hercle vero omitto quiquidem te habeam fratrem: o mi Aeschine, o mi germane! ah vereor coram in os te laudare amplius, ne id adsentandi mage quam quo habeam gratum facere existumes. {&7Ae.&} age, inepte, quasi nunc non norimu' nos inter nos, Ctesipho. hoc mihi dolet, nos paene sero scisse et paene in eum locum redisse ut, si omnes cuperent, nil tibi possent auxiliarier. {&7Ct.&} pudebat. {&7Ae.&} ah stultitiast istaec, non pudor. ta%27m o%27b parvolam rem paene e patria! turpe dictu. d<3eo>3s quaeso ut i%27staec prohibeant. @1 {&7Ct.&} peccavi. {&7Ae.&} quid ait tandem nobis Sannio? {&7Sy.&} iam mitis est. {&7Ae.&} ego ad forum ibo ut hunc absolvam; tu%27 i%27ntro ad illam, Ctesipho. {&7Sa.&} Syre, insta. {&7Sy.&} eamu'; namque hic properat in Cyprum. {&7Sa.&} ne tam quidem quam vis: etiam maneo otiosus hic. {&7Sy.&} reddetur; ne time. {&7Sa.&} at ut omne reddat. {&7Sy.&} omne reddet; tace%27 modo ac sequere hac. {&7Sa.&} sequor._ {&7Ct.&} heus heus Syre. {&7Sy.&} em quid e%27st? {&7Ct.&} obsecro hercle te, hominem istum inpurissimum quam primum absolvitote ne, si magis irritatus siet, aliqua ad patrem hoc permanet atque ego tum perpetuo perierim. {&7Sy.&} non fiet; bono animo esto; tu cu%27m i%27lla intu' te oblecta interim et lectulos iube%27 sterni nobis et parari cetera. ego iam transacta re convortam me domum cum opsonio. {&7Ct.&} ita quaeso. quando hoc bene successit, hilare[m] hunc sumamus diem. @@@@{1ACTVS III}1 @@@@{40&7Sostrata Canthara&}40 {&7So.&} Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? {&7Ca.&} quid fiet, rogas? recte edepol spero. modo dolores, mea tu, occipiunt primulum: @1 iam nunc times, quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris? {&7So.&} miseram me, neminem habeo (solae sumu'; Geta autem hic non adest) nec quem ad obstetricem mittam, nec qui accersat Aeschinum. {&7Ca.&} pol is quidem ia%27m hi%27c aderit; nam numquam unum intermittit diem quin semper veniat. {&7So.&} solu' m<3ea>3rum miseriarumst remedium. {&7Ca.&} e re nata meliu' fieri haud potuit quam factumst, era, quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissimum, talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. {&7So.&} ita pol est ut dici': salvo' nobis d<3eo>3s quaeso ut siet. @@@@{40&7Geta Sostrata Canthara&}40 {&7Ge.&} Nunc illud est quom, si omnia omnes sua consilia conferant atque huic malo salutem quaerant, auxili nil adferant, quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi! tot res repente circumvallant se unde emergi non potest: vis egestas iniustitia solitudo infamia. hoccin saeclum! o scelera, o genera sacrilega, o%27 hominem inpium! {&7So.&} me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? {&7Ge.&} quem neque fides neque iusiurandum neque i%27llum misericordia repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope @1 quoi miserae indigne per vim vitium obtulerat. {&7So.&} non intellego satius quae loquitur. {&7Ca.&} propius obsecro accedamu', Sostrata. {&7Ge.&} ah me miserum, vix sum compos animi, ita ardeo iracundia. nil est quod malim qua%27m i%27llam totam familiam dari%27 mi obviam, ut ego iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens. satis mihi id habeam supplici du%27m illos ulciscar modo. seni animam primum exstinguerem ipsi qui%27 i%27llud produxit scelus; tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! sublime[m] medium primum arriperem et capite in terra statuerem, ut cerebro dispergat viam; adulescenti ipsi eriperem oculos, post haec praecipitem darem; ceteros_ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem. sed cesso eram hoc malo inpertiri propere? {&7So.&} revocemus: Geta. {&7Ge.&} hem quisqui's, sine me. {&7So.&} ego sum Sostrata. {&7Ge.&} ubi east? te%27 i%27psam quaerito. [2{&7So.&}]2 te%27 e%27xspecto; oppido opportune te obtulisti mi obviam. [2{&7Ge.&}]2 era . . {&7So.&} quid est? quid trepidas? {&7Ge.&} ei mihi! {&7Ca.&} quid festinas, mi Geta? @1 animam recipe. {&7Ge.&} prorsu' . . {&7So.&} quid i%27stuc "prorsus" ergost? {&7Ge.&} periimus; actumst. {&7So.&} eloquere obsecro te quid sit. {&7Ge.&} iam . . {&7So.&} quid "iam," Geta? {&7Ge.&} Aeschinus . . {&7So.&} quid is ergo? {&7Ge.&} alienus est ab nostra familia. {&7So.&} hem perii. quare? {&7Ge.&} amare occepit aliam. {&7So.&} vae miserae mihi! {&7Ge.&} neque id o%27cculte fert, ab lenone ipsus eripuit palam. {&7So.&} satin hoc certumst? {&7Ge.&} certum; hisce oculis egomet vidi, Sostrata. {&7So.&} ah me miseram! quid iam credas aut quoi credas? nostrumne Aeschinum, nostram vitam omnium, in quo nostrae spes opesque omnes sitae erant? qui sine hac iurabat se unum numquam victurum diem? qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris, ita obsecraturum ut liceret hanc sibi u%27xorem ducere? {&7Ge.&} era, lacrumas mitte ac potiu' quod ad hanc rem opus est porro prospice: patiamurne an narremu' quoipiam? {&7Ca.&} au au, mi%27 homo, sanun es? an ho%27c proferendum tibi videtur esse? {&7Ge.&} miquidem non placet. iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat. nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio: @1 tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume fateatur, quo%27m amat aliam, non est utile hanc illi dari. quapropter quoquo pacto tacitost opus. {&7So.&} ah minime gentium: non faciam. {&7Ge.&} quid ages? {&7So.&} proferam. {&7Ca.&} hem, mea Sostrata, vide%27 quam rem agis. {&7So.&} peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast. primum indotatast; tum praeterea, quae secunda <3ei>3 dos erat, periit: pro virgini dari%27 nuptum non potest. hoc relicuomst: si infitias ibit, testi' mecum est anulus quem miserat. postremo, quando ego conscia%26 mihi sum a me culpam esse hanc procul neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta, experiar. {&7Ge.&} quid i%27stic? cedo ut meliu' dicas. {&7So.&} tu, quantum potes[2t]2, abi a%27tque Hegioni cognato huiu' rem enarrato omnem ordine; na%27m i%27s nostro Simulo f<3ui>3t summus et nos coluit maxume. {&7Ge.&} na%27m he%27rcle aliu' nemo respiciet nos. {&7So.&} propera tu, mea Canthara, curre, obstetricem accerse, ut quom opu' sit ne in mora nobis siet. @@@@{40&7Demea Syrvs Dromo&}40 {&7De.&} Disperii! Ctesiphonem audivi filium una fuisse in raptione cum Aeschino. @1 id misero restat mihi mali si illum potest, qui%27 aliquoi r<3ei>3st, etiam eum a%27d nequitiem adducere. ubi ego i%27llum quaeram? credo abductum in ganeum aliquo: persuasit ille inpuru', sat scio. sed e%27ccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet. atque hercle hic de grege illost: si me senserit <3eu>3m quaeritare, numquam dicet carnufex. non ostendam id me velle. {&7Sy.&} omnem rem modo seni quo pacto haberet enarramus ordine: nil quicquam vidi laetius. {&7De.&} pro Iuppiter, hominis stultitiam! {&7Sy.&} conlaudavit filium; mihi, qui id dedissem consilium, egit gratias. {&7De.&} disrumpor! {&7Sy.&} argentum adnumeravit ilico; dedit praeterea in sumptum dimidium minae; id distributum sane est ex sententia. {&7De.&} em huic mandes siquid recte curatum velis! {&7Sy.&} ehe%27m Demea, haud aspexeram te. quid agitur? {&7De.&} quid agatur? vostram nequeo mirari satis rationem. {&7Sy.&} est hercle inepta, ne dicam dolo, atque absurda. piscis ceteros purga, Dromo; gongrum istum maxumum in aqua sinito ludere tantisper: ubi ego venero, exossabitur; priu' nolo. {&7De.&} haecin flagitia! {&7Sy.&} miquidem non placent et clamo saepe. salsamenta haec, Stephanio, fac macerentur pulchre. {&7De.&} di vostram fidem, utrum studione id sibi habet an laudi putat fore si perdiderit gnatum? vae misero mihi! @1 videre videor iam diem illum quom hinc egens profugiet aliquo militatum. {&7Sy.&} o Demea, istuc est sapere, non quod ante pedes modost videre sed etiam illa quae futura sunt prospicere. {&7De.&} quid? i%27staec iam penes vos psaltriast? {&7Sy.&} ellam intus. {&7De.&} eho a%27n domist habituru'? {&7Sy.&} credo, ut est dementia. {&7De.&} haecin fieri! {&7Sy.&} inepta lenitas patris et facilitas prava. {&7De.&} fratri' me quidem pudet pigetque. {&7Sy.&} nimium inter vos, Demea, ac (non quia ades praesens dico hoc) pernimium interest. tu quantu' quantu's nil nisi sapientia es, ill' somnium. sineres vero illum tu tuom facere haec? {&7De.&} sinerem illum? aut non sex totis mensibus prius olfecissem qua%27m i%27lle quicquam coeperet? {&7Sy.&} vigilantiam t<3ua>3m tu mihi narras? {&7De.&} sic siet modo u%27t nunc est quaeso. {&7Sy.&} ut quisque suo%27m volt esse itast. {&7De.&} quid eum? vidistin hodie? {&7Sy.&} t<3uo>3mne filium? (abigam hunc rus.) iamdudum aliquid ruri agere arbitror. {&7De.&} sati%27n scis ibi esse? {&7Sy.&} oh qui egomet produxi. {&7De.&} optumest: metui ne haereret hic. {&7Sy.&} atque iratum admodum. {&7De.&} quid autem? {&7Sy.&} adortust iurgio fratrem apu%27d forum de psaltria ista[c]. {&7De.&} ain vero? {&7Sy.&} vah nil reticuit. na%27m u%27t numerabatur forte argentum, intervenit homo%27 de inproviso: coepit clamare "[o] Aeschine, @1 haecin flagitia facere te! haec te admittere indigna genere nostro!" {&7De.&} oh lacrumo gaudio! {&7Sy.&} "non tu hoc argentum perdi' sed vitam tuam." {&7De.&} salvos sit! spero, est simili' maiorum suom. {&7Sy.&} hui! {&7De.&} Syre, praeceptorum plenust istorum ille. {&7Sy.&} phy! domi habuit unde disceret. {&7De.&} fit sedulo: nil praetermitto; consuefacio; denique inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi: "hoc facito." {&7Sy.&} recte sane. {&7De.&} "hoc fugito." {&7Sy.&} callide. {&7De.&} "hoc laudist." {&7Sy.&} istaec res est. {&7De.&} "hoc vitio datur." {&7Sy.&} probissime. {&7De.&} porro autem . . {&7Sy.&} non hercle otiumst nunc mi auscultandi. piscis ex sententia nactus sum: i= mihi ne corrumpantur cautiost. nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea, non facere vobis quae modo dixti; et quod queo conservis ad eundem istunc praecipio modum: "hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst parum; illud recte: iterum sic memento." sedulo moneo quae possum pro mea sapientia: postremo, tamquam in speculum, in patinas, Demea, inspicere iubeo et moneo quid facto usu' sit. inepta haec esse nos quae facimus sentio; verum quid facias? ut homost ita morem geras. numquid vis? {&7De.&} mentem vobis meliorem dari. {&7Sy.&} tu rus hinc ibi'? {&7De.&} recta. {&7Sy.&} nam quid tu hic agas, ubi siquid bene praecipias nemo obtemperat?_ @1 @@@@{40&7Demea&}40 ego vero hinc abeo, quando is quam ob rem huc veneram rus abiit: illum curo unum, ille ad me attinet: quando ita volt frater, de istoc ipse viderit. sed quis i%27llic est procul quem video? estne Hegio tribuli' noster? si sati' cerno is he%27rclest. vaha homo amicu' nobis iam inde a puero (o di boni, ne%27 i%27lliu' modi%27 iam magna nobis civium paenuriast), homo a%27ntiqua virtute ac fide! haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice. quam gaudeo! ubi etiam huiu' generi' reliquias restare video, [v]ah vivere etiam nunc lubet. opperiar hominem hic ut salutem et conloquar. @@@@{40&7Hegio Demea Geta (Pamphila)&}40 {&7He.&} Pro di%27 i%27nmortales, facinus indignum, Geta! quid narras! {&7Ge.&} sic est factum. {&7He.&} ex illan familia ta%27m i%27nliberale facinus esse ortum! [o] Aeschine, pol haud paternum istuc dedisti. {&7De.&} vide%27licet de psaltria hac audivit: id i%27lli nunc dolet alieno, pater is nihili pendit. ei mihi! utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec! {&7He.&} nisi facient quae%27 i%27llos aequomst, haud sic auferent. {&7Ge.&} in te spes omnis, Hegio, nobis sitast: te solum habemu', tu%27 e%27s patronu', tu pater: ille tibi moriens nos commendavit senex: si deseris tu periimus. {&7He.&} cave%27 dixeris: neque faciam neque me sati' pie posse arbitror. @1 {&7De.&} adibo. salvere Hegionem plurumum iubeo. {&7He.&} oh te quaerebam ipsum: salve, Demea. {&7De.&} quid autem? {&7He.&} maior filius tuos Aeschinus, quem fratri adoptandum dedisti, neque boni neque liberalis functus officiumst viri. {&7De.&} quid i%27stuc est? {&7He.&} nostrum amicum noras Simulum atque aequalem. {&7De.&} quidni? {&7He.&} filiam eius virginem vitiavit. {&7De.&} hem. {&7He.&} mane%27: nondum audisti, Demea, quod est gravissimum. {&7De.&} an quid est etiam amplius? {&7He.&} vero amplius; nam hoc quide%27m ferundum aliquo modost: persuasit nox amor vinum adulescentia: humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans fidem dans, iurans se%27 i%27llam ducturum domum. ignotumst tacitumst creditumst. virgo ex eo compressu gravida factast (mensi' [hic] decumus est); ill' bonu' vir nobis psaltriam, si dis placet, paravit quicum vivat, illam deserit. {&7De.&} pro certo tu%27 i%27staec dici'? {&7He.&} mater virginis in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta praeterea, ut captus[es]t servolorum, non malus neque iners: alit illas, solus omnem familiam sustentat: hunc abduce vinci, quaere rem. {&7Ge.&} immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea. postremo non negabit: coram ipsum cedo. {&7De.&} pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam @1 scio. {&7Pa.&} {41intus}41 miseram me, differor doloribus! Iuno Lucina, fer opem! serva me obsecro! {&7He.&} hem numnam illa quaeso parturit? {&7Ge.&} certe, Hegio. {&7He.&} em illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea: quod vos vis cogit id voluntate impetret. haec primum ut fiant d<3eo>3s quaeso ut vobis decet. sin aliter animu' voster est, ego, Demea, summa vi defendam hanc atque illum mortuom. cognatu' mihi erat: una a pueris parvolis sumus educ[a]ti; una semper militiae et domi fuimus; paupertatem una pertulimus gravem. quapropter nitar faciam experiar, denique animam relinquam potiu' qua%27m i%27llas deseram. quid mihi respondes? {&7De.&} fratrem conveniam, Hegio; is quod mi de hac re dederit consilium id sequar. {&7He.&} sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites: quam vos facillime agiti', quam estis maxume potentes dites fortunati nobiles, tam maxume vos aequo animo aequa noscere oportet, si vos volti' perhiberi probos. {&7De.&} redito: fient quae fieri aequomst omnia. {&7He.&} decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam._ {&7De.&} non me%27 i%27ndicente haec fiunt: utinam hic sit modo defunctum! verum nimia illaec licentia profecto evadit in aliquod magnum malum. ibo ac requiram fratrem ut in eum haec evomam. @1 @@@@{40&7Hegio&}40 Bono animo fac sis, Sostrata, et i%27stam quod potes fac consolere. ego Micionem, si apu%27d forumst, conveniam atque ut res gestast narrabo ordine: si%27 est facturus ut sit officium suom, faciat; sin aliter de hac re est ei(u)s sententia, respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam. @@@@{1ACTVS IV}1 @@@@{40&7Ctesipho Syrvs&}40 {&7Ct.&} Ain patrem hinc abisse rus? {&7Sy.&} iamdudum. {&7Ct.&} dic sodes. {&7Sy.&} apu%27d villamst: nunc quom maxume operis aliquid facere credo. {&7Ct.&} utinam quidem! quod cum salute ei(u)s fiat, ita se defetigarit velim ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. {&7Sy.&} ita fiat, et i%27stoc siqui potis est rectiu%26s. {&7Ct.&} ita; nam hunc diem misere nimi' cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere. et i%27llud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia propest: quod si abesset longius, priu' nox oppressisset illi quam huc revorti posset iterum. nunc ubi me illi[c] non videbit, ia%27m hu%27c recurret, sat scio: @1 rogitabit me%27 ubi fuerim: "ego hodie toto non vidi die." quid dicam? {&7Sy.&} nilne in mentemst? {&7Ct.&} numquam quicquam. {&7Sy.&} tanto nequior. cliens amicus hospes nemost vobis? {&7Ct.&} sunt: quid postea? {&7Sy.&} hisce opera ut data sit? {&7Ct.&} quae non data sit? non potest fieri. {&7Sy.&} potest. {&7Ct.&} interdius; sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? {&7Sy.&} vah quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari! quin tu otiosus esto: ego illi(u)s sensum pulchre calleo. quom fervit maxume, tam placidum qua%27m ovem reddo. {&7Ct.&} quomodo? {&7Sy.&} laudarier te audit lubenter: facio te apud illum deum; virtutes narro. {&7Ct.&} mea%27s? {&7Sy.&} tuas: homini ilico lacrumae cadunt quasi puero gaudio. em tibi autem! {&7Ct.&} quidnamst? {&7Sy.&} lupus in fabula. {&7Ct.&} pater est? {&7Sy.&} ipsust. {&7Ct.&} Syre, quid agimu'? {&7Sy.&} fuge modo intro; ego videro. {&7Ct.&} siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? {&7Sy.&} potin ut desinas? @@@@{40&7Demea Ctesipho Syrvs&}40 {&7De.&} Ne%27 ego homo%27 sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium; praeterea autem, du%27m i%27llum quaero, a villa mercennarium @1 vidi: is filium negat esse rure. nec quid agam scio. {&7Ct.&} Syre. {&7Sy.&} quid est? {&7Ct.&} men quaerit? {&7Sy.&} verum. {&7Ct.&} perii. {&7Sy.&} quin tu animo bono es. {&7De.&} quid ho%27c, malum, infelicitatis? nequeo sati' decernere; nisi me credo huic esse natum r<3ei>3, ferundis miseriis. primu' sentio mala nostra, primu' rescisco omnia, primu' porro obnuntio, aegre solu' siquid fit fero. {&7Sy.&} rideo hunc: primum <3ai>3t se scire: is solu' nescit omnia. {&7De.&} nunc redeo, si forte frater redierit viso. {&7Ct.&} Syre, obsecro vide%27 ne%27 i%27lle huc prorsu' se inruat. {&7Sy.&} etiam taces? ego cavebo. {&7Ct.&} numquam hercle ego hodie istuc committam tibi; nam me ia%27m i%27n cellam aliquam cu%27m i%27lla concludam: id tutissimumst. {&7Sy.&} age, tamen ego hu%27nc amovebo._ {&7De.&} sed e%27ccum sceleratum Syrum. {&7Sy.&} non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest. scire equidem volo%27 quot mihi sint domini: quae%27 hae%27c est miseria? {&7De.&} quid i%27lle gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi? {&7Sy.&} quid, malum, "bone vir" mihi narras? equidem perii. {&7De.&} quid tibist? {&7Sy.&} rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam usque occidit. {&7De.&} hem quid narras? {&7Sy.&} em vide u%27t discidit labrum. {&7De.&} qua%27m o%27b rem? {&7Sy.&} me%27 i%27npulsore hanc emptam esse <3ai>3t. {&7De.&} non tu <3eu>3m rus hinc modo @1 produxe <3ai>3bas? {&7Sy.&} factum; verum venit post insaniens: nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem! quem ego modo%27 puerum tantillum in manibu' gestavi meis. {&7De.&} laudo: Ctesipho, patrissas: abi%27, virum te iudico. {&7Sy.&} laudas? ne%27 i%27lle continebit posthac, si sapiet, manus. {&7De.&} fortiter! {&7Sy.&} perquam, quia miseram mulierem et me servolum, qui referire non audebam, vicit: hui perfortiter. {&7De.&} non potuit melius. ide%27m quod ego sentit te%27 e%27sse huic r<3ei>3 caput. sed e%27stne frater intu'? {&7Sy.&} non est. {&7De.&} ubi i%27llum inveniam cogito. {&7Sy.&} scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. {&7De.&} hem quid ais? {&7Sy.&} ita. {&7De.&} dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. {&7Sy.&} at nomen nescio illi(u)s homini', sed locum novi ubi sit. {&7De.&} dic ergo locum. {&7Sy.&} nostin porticum apu%27d macellum hanc d<3eo>3rsum? {&7De.&} quidni noverim? {&7Sy.&} praeterito hac recta platea sursu%27m: ubi eo%27 veneris, clivo' d<3eo>3rsum vorsum est: hac te praecipitato. postea est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est. {&7De.&} quodnam? {&7Sy.&} illi[c] ubi etiam caprificu' magna est. {&7De.&} novi. {&7Sy.&} hac pergito. {&7De.&} id quidem angiportum non est pervium. {&7Sy.&} verum hercle. vah censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi: @1 sane hac multo propius ibis et mino%27r est erratio. scin Cratini hui(u)s ditis aedis? {&7De.&} scio. {&7Sy.&} ubi eas praeterieris, ad sinistram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris, ito ad dextram; priu' quam ad portam venias, apud ipsum lacum est pistrilla et exadvorsum fabrica: ibist. {&7De.&} quid ibi%27 facit? {&7Sy.&} lectulos_in sole_ilignis pedibu' faciundos dedit. {&7De.&} ubi poteti' vos: bene sane. sed cesso ad eum pergere?_ {&7Sy.&} i sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium. Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur; Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi: nam ia%27m abibo atque unum quicquid, quod quidem eri%27t bellissimum, carpam et cyathos sorbilans paullatim hunc producam diem. @@@@{40&7Micio Hegio&}40 {&7Mi.&} Ego in hac re nil reperio qua%27m o%27b rem lauder tanto opere, Hegio: m<3eu>3m officium facio, quod peccatum a nobis ortumst corrigo. nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, et ultro accusant. id quia non est a me factum agi' gratias? {&7He.&} ah minime: numquam te aliter atque es in animum induxi meum. sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis ea%27s, Micio, @1 atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri: suspicionem hanc propter fratrem ei(u)s esse et illam psaltriam. {&7Mi.&} si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu'. {&7He.&} bene facis: na%27m et illi[2c]2 animum iam relevabi', quae dolore ac miseria tabescit, et t<3uo>3 officio fueri' functu'. sed si aliter putas, egomet narrabo quae mihi dixti. {&7Mi.&} immo ego ibo. {&7He.&} bene facis. omnes, quibu' res sunt minu' secundae, mage sunt nescioquo modo suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis; propter suam inpotentiam se semper credunt claudier. quapropter te%27 i%27psum purgare ipsi coram placabilius est. {&7Mi.&} et recte et verum dici'. {&7He.&} sequere me ergo hac intro. {&7Mi.&} maxume. @@@@{40&7Aeschinvs&}40 Discrucior animi: hocin de inproviso mali mihi obici%27 tantum ut neque quid me faciam nec quid agam certu' siem! membra metu debilia sunt; animu' timore obstipuit; pectore consistere nil consili%27 quit. vah quo modo me%27 e%27x hac expediam turba? tanta nunc suspicio%27 de me incidit neque ea inmerito: @1 譱Sostrata credit mihi me psaltriam ha%27nc emisse; id anus mi indicium fecit. na%27m ut hi%27nc forte ad obstetricem erat missa, ubi vidi, ilico accedo, rogito Pamphila%26 quid agat, iam partus adsiet, <3eo>3n obstetricem accersat. illa exclamat "abi abi iam, Aeschine, sati' diu%27 dedisti verba, sat adhuc tua nos frustratast fides." "hem quid i%27stuc obsecro" inquam "est?" "valeas, habeas illam quae placet." sensi ilico id i%27llas suspicari, sed me reprehendi tamen nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam. nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minimest opus usquam ecferri. ac mitto: fieri potis est ut nequa exeat: ipsum id metuo ut credant. tot concurrunt veri similia: egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ad me%27 a%27bductast domum. haec adeo mea%27 culpa fateor fieri: non me hanc rem patri, utut erat gesta, indicasse. exorassem ut eam ducerem. cessatum usque adhuc est: iam porro, Aeschine, expergiscere! nunc hoc primumst: ad i%27llas ibo ut purgem me; accedam ad fores. perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser. @1 heus heus Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium. prodit nescioquis: concedam huc. @@@@{40&7Micio Aeschinvs&}40 @@@@@@@{&7Mi.&} Ita uti dixi, Sostrata, facite; ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sunt sciat. sed quis ostium hic pultavit? {&7Ae.&} pater hercle est: perii. {&7Mi.&} Aeschine, {&7Ae.&} quid hui%27c hic negotist? {&7Mi.&} tune has pepulisti fores? (tace%27t. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est, quandoquidem hoc numquam mihi i%27pse voluit credere.) nil mihi respondes? {&7Ae.&} non equidem istas, quod sciam. {&7Mi.&} ita? nam mirabar quid hi%27c negoti esset tibi. (erubuit: salva res est.) {&7Ae.&} dic sodes, pater, tibi vero quid i%27stic est rei? {&7Mi.&} nil mihi quidem. amicu' quidam me a foro abduxit modo huc_advocatum sibi. {&7Ae.&} quid? {&7Mi.&} ego dicam tibi: habitant hic quaedam mulieres pauperculae; ut opinor, <3ea>3s non nosse te, et certo scio, neque eni%27m diu huc migrarunt. {&7Ae.&} quid tum postea? {&7Mi.&} virgo est cum matre. {&7Ae.&} perge. {&7Mi.&} haec virgo orbast patre; hic meus amicus illi genere est proxumus: huic leges cogunt nubere hanc. {&7Ae.&} perii! {&7Mi.&} quid est? {&7Ae.&} nil: recte: perge. {&7Mi.&} is venit ut secum avehat, nam habitat Mileti. {&7Ae.&} hem virginem ut secum avehat? @1 {&7Mi.&} sic est. {&7Ae.&} Miletum usque obsecro? {&7Mi.&} ita. {&7Ae.&} animo malest. quid i%27psae? quid aiunt? {&7Mi.&} quid i%27llas censes? nil enim. commenta mater est esse ex alio viro nescioquo puerum natum, neque eum nominat; priorem esse illum, non oportere huic dari. {&7Ae.&} eho nonne haec iusta tibi videntur postea? {&7Mi.&} non. {&7Ae.&} obsecro non? an i%27llam hinc abducet, pater? {&7Mi.&} quid i%27llam ni%27 a%27bducat? {&7Ae.&} factum a vobis duriter inmisericorditerque atque etiam, si est, pater, dicendum magis aperte, inliberaliter. {&7Mi.&} qua%27m o%27b rem? {&7Ae.&} rogas me? quid i%27lli tandem creditis fore animi misero qui%27 i%27llam consuevit prior, qui infelix haud scio an i%27llam misere nunc amet, quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, abduci ab oculis? facinus indignum, pater! {&7Mi.&} qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est? quor duxit alienam? {&7Ae.&} an sedere oportuit domi%27 virginem tam grandem dum cognatus huc illim veniret exspectantem? haec, mi pater, te dicere aequom fuit et id defendere. {&7Mi.&} ridiculum! advorsumne illum causam dicerem quoi veneram advocatu'? sed quid i%27sta, Aeschine, nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est? @1 quid lacrumas? {&7Ae.&} pater, obsecro, ausculta. {&7Mi.&} Aeschine, audivi omnia et scio; nam te%27 amo, quo mage quae%27 agi' curae sunt mihi. {&7Ae.&} ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater, ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet et me tui%27 pudet. {&7Mi.&} credo hercle, nam ingenium novi tuom liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies. in qua civitate tandem te arbitrare vivere? virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere. ia%27m i%27d peccatum primum sane magnum, at humanum tamen: fecere alii saepe item boni. at postquam id e%27venit, cedo numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui, qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem. prodidisti te et i%27llam miseram et gnatum, quod quidem i%27n te fuit. quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos? et i%27llam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? nolim ceterarum rerum te socordem <3eo>3dem modo. bono animo es, duces uxorem. {&7Ae.&} hem. {&7Mi.&} bono animo es inquam. {&7Ae.&} pater, obsecro, nunc ludi' tu me%26? {&7Mi.&} ego te? qua%27m o%27b rem? {&7Ae.&} nescio: quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis. {&7Mi.&} abi%27 domum ac d<3eo>3s conprecare ut uxorem accersas: abi. @1 {&7Ae.&} quid? ia%27m u%27xorem? {&7Mi.&} iam. {&7Ae.&} iam? {&7Mi.&} iam quantum potest. {&7Ae.&} di me, pater, omnes oderint ni mage te quam oculos nunc ego amo meos. {&7Mi.&} quid? quam illam? {&7Ae.&} aeque. {&7Mi.&} perbenigne. {&7Ae.&} quid? i%27lle ubist Milesius? {&7Mi.&} periit abiit navem escendit. sed quor cessas? {&7Ae.&} abi%27, pater, tu potius d<3eo>3s conprecare; nam tibi <3eo>3s certo scio, quo vir melior multo es qua%27m ego, obtemperaturos magis. {&7Mi.&} ego eo intro ut quae opu' sunt parentur: tu fac u%27t dixi, si sapis._ {&7Ae.&} quid ho%27c est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse? si frater aut sodalis esset, qui mage morem gereret? hic non amandus, hicine non gestandus in sinust? hem. itaque adeo magnam mi iniicit s<3ua>3 commoditate curam ne%27 i%27nprudens forte faciam quod nolit: sciens cavebo. sed cesso ire intro, ne morae m<3ei>3s nuptiis egomet siem? @@@@{40&7Demea&}40 {&7De.&} Defessu' sum ambulando: ut, Syre, te cum tua monstratione magnu' perdat Iuppiter! perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum, quo non? neque i%27lli fabrica ulla erat nec fratrem homo vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi certum obsidere est usque donec redierit. @1 @@@@{40&7Micio Demea&}40 {&7Mi.&} Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. {&7De.&} sed e%27ccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio. {&7Mi.&} quidnam? {&7De.&} fero alia flagitia ad te ingentia boni illi(u)s adulescentis. {&7Mi.&} ecce autem! {&7De.&} nova, capitalia. {&7Mi.&} ohe iam. {&7De.&} ah nescis qui vir sit. {&7Mi.&} scio. {&7De.&} ah stulte, tu de psaltria me somnias agere: hoc peccatum in virginemst civem. {&7Mi.&} scio. {&7De.&} oho scis et patere? {&7Mi.&} quidni patiar? {&7De.&} dic mihi, non clamas? non insanis? {&7Mi.&} non: malim quidem . . {&7De.&} pue%27r natust. {&7Mi.&} di bene vortant! {&7De.&} virgo nil habet. {&7Mi.&} audivi. {&7De.&} et ducenda indotatast. {&7Mi.&} scilicet. {&7De.&} quid nunc futurumst? {&7Mi.&} id eni%27m quod res ipsa fert: illinc huc transferetur virgo. {&7De.&} o Iuppiter, istocin pacto oportet? {&7Mi.&} quid faciam amplius? {&7De.&} quid facias? si non ipsa re tibi i%27stuc dolet, simulare certe est homini'. {&7Mi.&} quin iam virginem despondi; res compositast; fiunt nuptiae; dempsi metum omnem: haec mage sunt homini'. {&7De.&} ceterum placet tibi factum, Micio? {&7Mi.&} non, si queam mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero. ita vitast hominum quasi quom ludas tesseris: si illud quod maxume opus est iactu non cadit, @1 illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas. {&7De.&} corrector! nemp' tua arte viginti minae pro psaltria periere: quae quantum potest aliquo abiciundast, si non pretio at gratiis. {&7Mi.&} neque est neque illam sane studeo vendere. {&7De.&} quid igitur facies? {&7Mi.&} domi erit. {&7De.&} pro divom fidem! meretrix et materfamilias una in domo? {&7Mi.&} quor non? {&7De.&} sanum te credis esse? {&7Mi.&} equidem arbitror. {&7De.&} ita me di%27 ament, ut video tuam ego ineptiam, facturum credo ut habeas quicum cantites. {&7Mi.&} quor non? {&7De.&} et nova nupta eadem haec discet? {&7Mi.&} scilicet. {&7De.&} tu%27 i%27nter eas restim ductans saltabis? {&7Mi.&} probe. {&7De.&} probe? {&7Mi.&} et tu nobiscum una, si opu' sit. {&7De.&} ei mihi! non te haec pudent? {&7Mi.&} iam vero omitte, Demea, tuam istanc iracundiam atque ita uti decet hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis. ego hos convenio, post huc redeo._ {&7De.&} o Iuppiter, hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam! uxor sine dote veniet; intu' psaltriast; domu' sumptuosa; adulescens luxu perditus; senex delirans. ipsa si cupiat Salus, servare prorsu' non potest hanc familiam. @1 @@@@{1ACTVS V}1 @@@@{40&7Syrvs Demea&}40 {&7Sy.&} Edepol, Syrisce, te curasti molliter lauteque munus administrasti tuom: abi%27. sed postquam intu' sum omnium rerum satur, prodeambulare huc lubitum est. {&7De.&} illud sis vide: exemplum disciplin! {&7Sy.&} ecce autem hic adest sene%27x noster. quid fit? quid tu es tristis? {&7De.&} oh scelus! {&7Sy.&} ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia? {&7De.&} tun si meus esses, {&7Sy.&} dis quidem esses, Demea, ac t<3ua>3m rem constabilisses. {&7De.&} exempla omnibus curarem ut esses. {&7Sy.&} qua%27m o%27b rem? quid feci? {&7De.&} rogas? in ipsa turba atque in peccato maxumo, quod vix sedatum satis est, potatis, scelus, quasi re bene gesta. {&7Sy.&} sane nollem huc exitum. @@@@{40&7Dromo Syrvs Demea&}40 {&7Dr.&} Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. {&7Sy.&} abi._ {&7De.&} quid Ctesiphonem hic narrat? {&7Sy.&} nil. {&7De.&} eho carnufex, est Ctesipho intu'? {&7Sy.&} non est. {&7De.&} quor hic nominat? {&7Sy.&} est aliu' quidam, parasitaster paullulus: nostin? {&7De.&} iam scibo. {&7Sy.&} quid agi'? quo%27 abis? {&7De.&} mitte me. @1 {&7Sy.&} noli inquam. {&7De.&} non manum abstines, mastigia? an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? {&7Sy.&} abi=t._ edepol comissatorem haud sane commodum, praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam? nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam. @@@@{40&7Micio Demea&}40 {&7Mi.&} Parata a nobis sunt, ita u%27t dixi, Sostrata: ubi vis . . quisnam a me pepulit tam graviter fores? {&7De.&} ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar? "o caelum, o terra, o maria Neptuni!" {&7Mi.&} em tibi! rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet; paratae lites: succurrendumst. {&7De.&} eccum adest communi' corruptela nostrum liberum. {&7Mi.&} tandem reprime iracundiam atque ad te redi. {&7De.&} repressi redii, mitto maledicta omnia: re%27m i%27psam putemu'. dictum hoc inter nos fuit (ex te%27 adeo ortumst) ne tu curares meum neve ego tuom? responde. {&7Mi.&} factumst, non nego. {&7De.&} quor nunc apud te potat? quor recipis meum? quor emis amicam, Micio? numqui minus mihi idem ius aequomst esse? quid mecumst tibi? quando ego tuom non curo, ne cura meum. {&7Mi.&} non aequom dici'. {&7De.&} non? {&7Mi.&} nam vetu' verbum hoc quidemst, @1 communia esse amicorum inter se omnia. {&7De.&} facete! nunc demum istaec nata oratiost? {&7Mi.&} ausculta paucis nisi molestumst, Demea. principio, si id te mordet, sumptum filii quem faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites: tu%27 i%27llos duo olim pro re tolerabas tua, quod sati' putabas tua bona ambobus fore, et me tum uxorem credidisti scilicet ducturum. <3ea>3ndem illam rationem antiquam optine: conserva quaere parce, fac quam plurumum illis relinquas, gloriam tu%27 i%27stam optine. mea, quae praeter spem evenere, utantur sine. de summa nil decedet: quod hi%27nc accesserit id de lucro putato esse omne. haec si voles in animo vere cogitare, Demea, et mihi et tibi et illis dempseris molestiam. {&7De.&} mitto rem: consuetudinem amborum . . {&7Mi.&} mane: scio; istuc ibam. multa in homine, Demea, signa insunt ex quibu' coniectura facile fit, duo quo%27m idem faciunt saepe, ut possis dicere "hoc licet inpune facere huic, illi non licet", non quo dissimili' res sit sed quo%27 i%27s qui facit. quae%27 ego inesse illis video, ut confidam fore ita u%27t volumu'. video [<3eo>3s] sapere intellegere, in loco vereri, inter se amare: scire est liberum @1 ingenium atque animum: quovis illos tu die redducas. at eni%27m metuas ne%27 a%27b re sint tamen omissiores paullo. o noster Demea, ad omnia alia aetate sapimus rectius; solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus: adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est: quod i%27llos sat aetas acuet. {&7De.&} ne nimium modo bonae tuae istae nos rationes, Micio, et tuos iste animus aequo' subvortat. {&7Mi.&} tace: non fiet. mitte ia%27m i%27staec; da te hodie mihi: exporge frontem. {&7De.&} scilicet ita tempu' fert: faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio cum primo luci ibo hinc. {&7Mi.&} de nocte censeo: hodie modo hilarum te face. {&7De.&} et i%27stam psaltriam una illuc mecum hinc abstraham. {&7Mi.&} pugnaveris: eo%27 pacto prorsum illi adligaris filium. modo facito ut illam serves. {&7De.&} ego i%27stuc videro, atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis coquendo sit faxo et molendo; praeter haec meridie ipso faciam ut stipulam colligat: ta%27m e%27xcoctam reddam atque atram quam carbost. {&7Mi.&} placet: nunc mihi videre sapere. atque equidem filium tum, etiam si nolit, cogam ut cu%27m i%27lla una cubet. {&7De.&} derides? fortunatu's qui isto animo sies. ego sentio . . {&7Mi.&} ah pergisne? {&7De.&} iam iam desino. @1 {&7Mi.&} i%27 e%27rgo intro, et quoi r<3ei>3st <3ei>3 r<3ei>3 [hilarum] hunc sumamus diem. @@@@{40&7Demea&}40 Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit quin res aetas usu' semper aliquid adportet novi, aliquid moneat: ut i%27lla quae te scisse credas nescias, et quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies. quod nunc mi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc iam decurso spatio omitto. id qua%27m o%27b rem? re ipsa repperi facilitate nil esse homini meliu' neque clementia. id e%27sse verum ex me%27 a%27tque ex fratre quoivis facilest noscere. ill' s<3ua>3m semper egit vitam in otio, in conviviis, clemens placidu', nulli laedere os, adridere omnibus; sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant. ego i%27lle agresti' saevo' tristi' parcu' truculentus tenax duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii, alia cura. heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam: nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero, odium; ille alter sine labore patria potitur commoda. illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia, illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertu' sum; illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet. ita eos meo%27 labore eductos maxumo hic fecit suos @1 paullo sumptu: miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia. age age, nunciam experiamur contra ecquid ego possiem blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat. ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo: si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram. deerit: id mea%27 minime refert qui sum natu maxumus. @@@@{40&7Syrvs Demea&}40 {&7Sy.&} Heus Demea, orat frater ne abeas longius. {&7De.&} quis homo? o Syre noster, salve: quid fit? quid agitur? {&7Sy.&} recte. {&7De.&} optumest. (iam nunc haec tria primum addidi praeter naturam: "o noster, quid fit? quid agitur?") servom haud inliberalem praebes te et tibi lubens bene faxim. {&7Sy.&} gratiam habeo. {&7De.&} atqui, Syre, hoc verumst et i%27psa re experiere propediem. @@@@{40&7Geta Demea& [2&7Syrvs&]2}40 {&7Ge.&} Era, ego huc ad hos proviso quam mox virginem accersant. sed e%27ccum Demeam. salvos sies. {&7De.&} o qui vocare? {&7Ge.&} Geta. {&7De.&} Geta, hominem maxumi preti te esse hodie iudicavi animo meo. na%27m i%27s mihi profectost servo' spectatus satis quoi dominu' curaest, ita uti tibi sensi, Geta, @1 et tibi ob eam rem, siquid usus venerit, lubens bene faxim. (meditor esse adfabilis, et bene procedit.) {&7Ge.&} bonus es quo%27m hae%27c existumas. {&7De.&} paullatim plebem primulum facio meam. @@@@{40&7Aeschinvs Demea Syrvs Geta&}40 {&7Ae.&} Occidunt mequidem dum nimi' sanctas nuptias stude%27nt facere: in adparando consumunt diem. {&7De.&} quid agitur, Aeschine? {&7Ae.&} ehe%27m, pater mi, tu%27 hi%27c eras? {&7De.&} tuos hercle vero et animo et natura pater, qui te%27 amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum uxorem accersi'? {&7Ae.&} cupio; verum hoc mihi moraest, tibicina et hymenaeum qui cantent. {&7De.&} eho vin tu huic seni auscultare? {&7Ae.&} quid? {&7De.&} missa haec face, hymenaeum turbas lampadas tibicinas, atque hanc in horto maceriam iube%27 dirui quantum potest: hac transfer: unam fac domum; transduce et matrem et familiam omnem ad nos. {&7Ae.&} placet, pater lepidissime. {&7De.&} (euge! iam lepidus vocor. fratri aedes fient perviae, turbam domum adducet, [et] sumptu amittet multa: quid mea? ego lepidus ineo gratiam. iube%27 nunciam dinumeret illi Babylo viginti minas.) Syre, cessas ire ac facere? {&7Sy.&} quid ago? {&7De.&} dirue. @1 tu i%27llas abi et transduce. {&7Ge.&} di tibi, Demea, bene faciant, quom te video nostrae familiae ta%27m e%27x animo factum velle. {&7De.&} dignos arbitror._ quid tu%27 ais? {&7Ae.&} sic opinor. {&7De.&} multo rectiust qua%27m i%27llam puerperam hac nunc duci per viam aegrotam. {&7Ae.&} nil eni%27m meliu' vidi, mi pater. {&7De.&} sic soleo. sed e%27ccum Micio egreditur foras. @@@@{40&7Micio Demea Aeschinvs&}40 {&7Mi.&} Iube%27t frater? ubi is est? tu[n] iubes hoc, Demea? {&7De.&} ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus quam maxume unam facere nos hanc familiam, colere adiuvare adiungere. {&7Ae.&} ita quaeso, pater. {&7Mi.&} haud aliter censeo. {&7De.&} immo hercle ita nobis decet. primum hui(u)s uxorist mater. {&7Mi.&} est. quid postea? {&7De.&} proba et modesta. {&7Mi.&} ita aiunt. {&7De.&} natu grandior. {&7Mi.&} scio%27. {&7De.&} parere iamdiu haec per annos non potest; nec qui <3ea>3m respiciat quisquam est: solast. {&7Mi.&} qua%27m hi%27c rem agit? {&7De.&} hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare. {&7Mi.&} me ducere autem? {&7De.&} te. {&7Mi.&} me? {&7De.&} te%27 i%27nquam. {&7Mi.&} ineptis. {&7De.&} si tu sis homo, hic faciat. {&7Ae.&} mi pater! {&7Mi.&} quid tu%27 au%27tem huic, asine, auscultas? {&7De.&} nil agis: fieri aliter non potest. {&7Mi.&} deliras. {&7Ae.&} sine te exorem. mi pater. {&7Mi.&} insanis: aufer. {&7De.&} age, da veniam filio. {&7Mi.&} sati%27n sanus es? @1 ego novo' maritus anno demum quinto et sexagensumo fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi? {&7Ae.&} fac[2e]2: promisi ego i%27llis. {&7Mi.&} promisti autem? de te largitor, puer. {&7De.&} age, quid siquid te maius oret? {&7Mi.&} quasi non hoc sit maxumum. {&7De.&} da veniam. {&7Ae.&} ne gravare. {&7De.&} fac, promitte. {&7Mi.&} non omittitis? {&7Ae.&} non, nisi te exorem. {&7Mi.&} vis est haec quidem. {&7De.&} age prolixe, Micio. {&7Mi.&} etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea videtur, si vos tanto opere istuc volti', fiat. {&7Ae.&} bene facis. merito te%27 amo. {&7De.&} verum . . (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?) {&7Mi.&} quid nunc quod restat? {&7De.&} Hegio%26_est his cognatu' proxumus adfini' nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet. {&7Mi.&} quid facere? {&7De.&} agellist hic sub urbe paullum quod locitas foras: huic demu' qui fruatur. {&7Mi.&} paullum id autemst? {&7De.&} si multumst, tamen faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est; recte datur. postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio, @1 bene et sapienter dixti dudum: "vitium commune omniumst quod nimium ad re%27m i%27n senecta adtenti sumus"? hanc maculam nos decet effugere. et dictumst vere et re ipsa fieri oportet. {&7Mi.&} gaudeo. quid i%27stic? dabitur quando quidem hic volt. {&7Ae.&} mi pater! {&7De.&} nunc tu germanu's pariter animo et corpore. (suo sibi gladio hunc iugulo.) @@@@{40&7Syrvs Demea Micio Aeschinvs&}40 @@@@@@@{&7Sy.&} Factumst quod iussisti, Demea. {&7De.&} frugi homo's. ergo edepol hodie mea%27 quidem sententia iudico Syru%27m fieri esse aequom liberum. {&7Mi.&} istunc liberum? quodnam ob factum? {&7De.&} multa. {&7Sy.&} o noster Demea, edepol vir bonu's. ego i%27stos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo: docui monui bene praecepi semper quae potui omnia. {&7De.&} res apparet. et quide%27m porro haec, opsonare cum fide, scortum adducere, adparare de die convivium: non mediocris hominis haec sunt officia. {&7Sy.&} o lepidum caput! @1 {&7De.&} postremo hodie in psaltria hac emunda hic adiutor fuit, hic curavit: prodesse aequomst: alii meliores erunt. denique hic volt fieri. {&7Mi.&} vin tu hoc fieri? {&7Ae.&} cupio. {&7Mi.&} si quidem hoc volti': Syre, eho a%27ccede huc ad me: liber esto. {&7Sy.&} bene facis. omnibu' gratiam habeo et s<3eo>3rsum tibi praeterea, Demea. {&7De.&} gaudeo. {&7Ae.&} et ego. {&7Sy.&} credo. utinam hoc perpetuom fiat gaudium, Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam! {&7De.&} optumam quide%27m mulierem. {&7Sy.&} et quide%27m t<3uo>3 nepoti hui(u)s filio hodie prima mammam dedit haec. {&7De.&} hercle vero serio, siquidem prima dedit, haud dubiumst quin emitti aequom siet. {&7Mi.&} ob eam rem? {&7De.&} ob eam. postremo a me argentum quantist sumito. {&7Sy.&} di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant! {&7Mi.&} Syre, processisti hodie pulchre. {&7De.&} siquidem porro, Micio, tu t<3uo>3m officium facies atque huic aliquid paullum prae manu dederis, unde utatur, reddet tibi cito. {&7Mi.&} istoc vilius. {&7De.&} frugi homost. {&7Sy.&} reddam hercle; da modo. {&7Ae.&} age, pater! {&7Mi.&} post consulam. {&7De.&} faciet. {&7Sy.&} o vir optume! {&7Ae.&} o pater mi festivissime! {&7Mi.&} quid i%27stuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? @1 "quod prolubium? quae%27 i%27staec subitast largitas?" {&7De.&} dicam tibi: ut id o%27stenderem, quod te%27 i%27sti facilem et festivom putant, id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono, sed e%27x adsentando indulgendo et largiendo, Micio. nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est, quia non iusta iniusta, prorsus omnia omnino obsequor, missa facio: effundite emite, facite quod vobis lubet. sed si [id] volti' potiu', quae vos propter adulescentiam minu' videti', magis inpense cupiti', consulitis parum, haec reprehendere et corrigere me et [o%27b]secundare in loco, ecce me qui id faciam vobis. {&7Ae.&} tibi, pater, permittimus: plus scis quid opu' factost. sed de fratre quid fiet? {&7De.&} sino: habeat: in i%27stac finem faciat. {&7Mi.&} istuc recte. {&7Cantor.&} plaudite! @1