@@@@{1SUASIO LEGIS FANNIAE}1 򮠦ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis sti-pati. ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari ut comitium eat percontatum quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint. inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. veniunt in comitium, tristes iubent dicere. quorum nego-tium est narrant, iudex testes poscit, ipsus it minctum. ubi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit, litteras inspicit: vix prae vino sustinet palpebras. eunt in con-silium. ibi haec oratio: 'quid mihi negotii est cum istis nugatoribus, quin potius potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?'.