@@@@{1RERVM GESTARVM LIBRI}1 @@@@{1EX LIBRO I}1 쮠ήVerum inter eos, . . . qui annales relinquere uo-luissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit: annales libri tantum modo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci $E)FHMERI/DA& uocant. nobis non modo satis esse uideo, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare. 쮠ήNam neque alacriores . . . ad rem p. defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commouere quosquam possunt. scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit, et quis triumphans introierit ex eo bello, quaeque in bello gesta sint, iterare, id fabulas (non praedi-care aut interea quid senatus decreuerit aut quae lex rogatioue lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint [iterare]) id fabulas pueris est narrare, non historias scribere. . . . et quod bubo in columna aedis Iouis sedens conspectus est. @@@@{1EX LIBRO III}1 㮠̦. . . ut fieri solet plerum, ut in uictoria mitior mansuetiorque fiat. @@@@{1EX LIBRO IV}1 . . . ut maior inuidia Lepido glisceretur. 쮠ήNam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis bonum imperatorem signis conlatis [2non]2 decertare, nisi summa ne-cessitudo aut summa occasio data esset. @@@@{1EX LIBRO V}1 쮠ήNam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam mi-nus terna aut quaterna milia hominum sequebantur. 쮠ήOrare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eum, quem uirile secus tum in eo tem-pore habebat, produci iussit populoque commendauit prope flens. @@@@{1EX LIBRO XIII}1 쮠ήFacta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent. @@@@{1EX LIBRO XIV}1 쮠ήCrepidarium . . . cultellum rogauit a crepidario sutore. 򮠦̦. . . ne possent uel sationes facere hoc secus. @@@@{1EX LIBRO %XL}1 򮠦̦Tam pulchrum opus tamque artificiose factum passus est dirui. @@@@{1INCERTAE SEDIS FRAGMENTVM}1 Triariorum quartum signum accedebat, siue pilatim siue passim iter facere uolebat.