@@@@{1Carmen Devotionis}1 򮠦@@Dis pater Veiovis Manes, sive vos quo alio nomine fas est nominare, ut omnes illam urbem Carthaginem exerci-tumque quem ego me sentio dicere fuga formidine terrore compleatis quique adversum legiones exercitumque nostrum arma telaque ferent, uti vos eum exercitum eos hostes eosque homines urbes agrosque eorum et qui in his locis regionibus-que agris urbibusque habitant abducatis, lumine supero privetis exercitumque hostium urbes agrosque eorum quos me sentio dicere, uti vos eas urbes agrosque capita aetatesque eo-rum devotas consecratasque habeatis ollis legibus quibus quandoque sunt maxime hostes devoti. eosque ego vicarios pro me fide magistratuque meo pro populo Romano exer-citibus legionibusque nostris do devoveo, ut me meamque fidem imperiumque legiones exercitumque nostrum qui in his rebus gerundis sunt bene salvos siritis esse. si haec ita faxitis ut ego sciam sentiam intellegamque, tunc quisquis votum hoc faxit ubiubi faxit recte factum esto ovibus atris tribus. Tellus mater teque Iuppiter obtestor.