@@@@{1Epigrammata}1 Si quis forte mei domum Catonis, depictas minio assulas et illos custodes videt hortuli Priapos, miratur, quibus ille disciplinis tantam sit sapientiam assecutus, quem tres cauliculi, selibra farris, racemi duo tegula sub una ad summam prope nutriant senectam. @1 Catonis modo, Galle, Tusculanum tota creditor urbe venditabat. Mirati sumus unicum magistrum, summum grammaticum, optimum poetam omnes solvere posse quaestiones, unum deficere expedire nomen. En cor Zenodoti, en iecur Cratetis! Orbilius ubinam est, litterarum oblivio? 㦳讠쮠Osce senex Catinaeque puer, Cumana meretrix 㮠⮠̦nam meo grabato @@@@{1ANNALES BELLI GALLICI}1 @@@@{1Liber I}1 򮠦Interea oceani linquens Aurora cubile @1 򮠦Ille gravi subito devictus volnere habenas misit equi lapsusque in humum defluxit et armis reddidit aeratis sonitum. 򮠦mitemque rigat per pectora somnum @@@@{1Liber IV}1 򮠦Pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir. @@@@{1Liber VI}1 򮠦Quod genus hoc hominum, Saturno sancte create? @@@@{1Liber X}1 򮠦rumoresque serunt varios et multa requirunt. @@@@{1Liber XI}1 򮠦Nomine quemque ciet: dictorum tempus adesse commemorat @1 Confirmat dictis simul atque exsuscitat acris ad bellandum animos reficitque ad proelia mentes. @@@@{1Ex incertis libris}1 讠ӮIuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes. 㦳讠箠Hic qua ducebant vastae divortia fossae @@@@{1Furio Bibaculo attributum}1 Cato grammaticus, Latina Siren, qui solus legit ac facit poetas.