@@@@{1IN C. ANTONIUM}1 namque ipsum offendunt temulento sopore profli-gatum, totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus ge-minare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circum iacere passim: quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu per-cepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla feriebat: quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire exci-tatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. stupere gaudio Graecus. @@@@{1PRO SE DE VI}1 @@@@{1CONTRA L. SEMPRONIUM ATRATINUM}1 ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox in-moderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactan-tior gestus fuisse videatur. quadrantariam Clytaemestram. in triclinio coam, in cubiculo nolam. @@@@{1CONTIO DE AQUIS}1 㮠⮠̦perpetuum salientem. @@@@{1INCERTAE SEDIS}1 Pelia cincinnatus. parricidatum. hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio navigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt lascivi atque dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam Ariona transvectum.