@@@@{1PRO SEX. AEBUTIO CONTRA A. CAECINAM}1 㮠㮦quaeramus . . . licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur. quod vis Caecinae facta non est. nemo . . . occisus est neque saucius. 㮠㮦non deieci; non enim sivi accedere. 㮠㮦unde deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus es, non deiectus. fateor me homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatum, fateor haec interdictum praetoris vindicavisse, si voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires.