ļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’Ÿō’@@@@{1Catulli Veronensis Liber}1 ‘ō’@@@@{1I}1 Cui dono lepidum novum libellum €arido modo pumice expolitum? €Corneli, tibi: namque tu solebas €meas esse aliquid putare nugas €iam tum, cum ausus es unus Italorum €omne aevum tribus explicare chartis, €doctis, Iuppiter, et laboriosis. €quare habe tibi quidquid hoc libelli, €qualecumque quidem, patroni ut ergo €plus uno maneat perenne saeclo. @1 ō’@@@@{1II}1 Passer, deliciae meae puellae, €quicum ludere, quem in sinu tenere, €cui primum digitum dare appetenti €et acres solet incitare morsus €cum desiderio meo nitenti €carum nescioquid libet iocari, ˆˆcredo, ut, cum gravis acquiescet ardor, ‡sit solaciolum sui doloris: ˆ‰tecum ludere, sicut ipsa, posse €et tristes animi levare curas €tam gratumst mihi quam ferunt puellae €pernici aureolum fuisse malum, €quod zonam soluit diu ligatam. ō’@@@@{1III}1 Lugete, o Veneres Cupidinesque, €et quantumst hominum venustiorum! €passer mortuus est meae puellae, €passer, deliciae meae puellae, €quem plus illa oculis suis amabat: €nam mellitus erat suamque norat €ipsam tam bene quam puella matrem, €nec sese a gremio illius movebat, €sed circumsiliens modo huc modo illuc €ad solam dominam usque pipiabat. €qui nunc it per iter tenebricosum €illuc, unde negant redire quemquam. €at vobis male sit, malae tenebrae €Orci, quae omnia bella devoratis: €tam bellum mihi passerem abstulistis. €o factum male, quod, miselle passer, €tua nunc opera meae puellae €flendo turgiduli rubent ocelli! @1 ō’@@@@{1IV}1 Phaselus ille, quem videtis, hospites, €ait fuisse navium celerrimus, €neque ullius natantis impetum trabis €nequisse praeterire, sive palmulis €opus foret volare sive linteo. €et hoc negat minacis Hadriatici €negare litus insulasve Cycladas €Rhodumque nobilem horridamque Thracia €Propontida trucemve Ponticum sinum, €ubi iste post phaselus antea fuit €comata silva: nam Cytorio in iugo €loquente saepe sibilum edidit coma. €Amastri Pontica et Cytore buxifer, €tibi haec fuisse et esse cognitissima €ait phaselus; ultima ex origine €tuo stetisse dicit in cacumine, €tuo imbuisse palmulas in aequore, €et inde tot per impotentia freta €erum tulisse, laeva sive dextera €vocaret aura, sive utrumque Iuppiter €simul secundus incidisset in pedem; €neque ulla vota litoralibus deis €sibi esse facta, cum veniret a mari €novissime hunc ad usque limpidum lacum. €sed haec prius fuere: nunc recondita €senet quiete seque dedicat tibi, €gemelle Castor et gemelle Castoris. @1 ō’@@@@{1V}1 Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, €rumoresque senum severiorum €omnes unius aestimemus assis. €soles occidere et redire possunt: €nobis, cum semel occidit brevis lux, €nox est perpetua una dormienda. €da mi basia mille, deinde centum, €dein mille altera, dein secunda centum, €deinde usque altera mille, deinde centum. €dein, cum milia multa fecerimus, €conturbabimus illa, ne sciamus, €aut nequis malus invidere possit, €cum tantum sciat esse basiorum. @1 ō’@@@@{1VI}1 Flavi, delicias tuas Catullo, €ni sint illepidae atque inelegantes, €velles dicere nec tacere posses. €verum nescioquid febriculosi €scorti diligis: hoc pudet fateri. €nam te non viduas iacere noctes €nequiquam tacitum cubile clamat €sertis ac Syrio fragrans olivo, €pulvinusque peraeque et hic et ille €attritus, tremulique quassa lecti €argutatio inambulatioque. €nil perstare valet, nihil tacere. €cur? non tam latera effututa pandas, €ni tu quid facias ineptiarum. €quare, quidquid habes boni malique, €dic nobis: volo te ac tuos amores €ad caelum lepido vocare versu. ō’@@@@{1VII}1 Quaeris, quot mihi basiationes €tuae, Lesbia, sint satis superque. €quam magnus numerus Libyssae harenae €laserpiciferis iacet Cyrenis, €oraclum Iovis inter aestuosi €et Batti veteris sacrum sepulcrum; €aut quam sidera multa, cum tacet nox, €furtivos hominum vident amores: €tam te basia multa basiare €vesano satis et super Catullost, €quae nec pernumerare curiosi €possint nec mala fascinare lingua. @1 ō’@@@@{1VIII}1 Miser Catulle, desinas ineptire, €et quod vides perisse perditum ducas. €fulsere quondam candidi tibi soles, €cum ventitabas quo puella ducebat, €amata nobis quantum amabitur nulla. €ibi illa multa tum iocosa fiebant, €quae tu volebas nec puella nolebat. €fulsere vere candidi tibi soles. €nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, €nec quae fugit sectare, nec miser vive, €sed obstinata mente perfer, obdura. €vale, puella, iam Catullus obdurat, €nec te requiret nec rogabit invitam. €at tu dolebis, cum rogaberis nulla. €scelesta, vae te! quae tibi manet vita? €quis nunc te adibit? cui videberis bella? €quem nunc amabis? cuius esse diceris? €quem basiabis? cui labella mordebis? €at tu, Catulle, destinatus obdura! ō’@@@@{1IX}1 Verani, omnibus e meis amicis €antistans mihi milibus trecentis, €venistine domum ad tuos penates €fratresque unanimos anumque matrem? €venisti. o mihi nuntii beati! €visam te incolumem audiamque Hiberum €narrantem loca, facta, nationes, €ut mos est tuus, applicansque collum €iucundum os oculosque saviabor. €o quantumst hominum beatiorum, €quid me laetius est beatiusve? @1 ō’@@@@{1X}1 Varus me meus ad suos amores €visum duxerat e foro otiosum, €scortillum, ut mihi tum repente visumst, €non sane illepidum neque invenustum. €huc ut venimus, incidere nobis €sermones varii, in quibus, quid esset €iam Bithynia, quo modo se haberet, €ecquonam mihi profuisset aere. €respondi, id quod erat, nihil neque ipsis €nunc praetoribus esse nec cohorti, €cur quisquam caput unctius referret, €praesertim quibus esset irrumator €praetor, nec faceret pili cohortem. €'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic €natum dicitur esse, comparasti €ad lecticam homines.' ego, ut puellae €unum me facerem beatiorem, €'non' inquam 'mihi tam fuit maligne, €ut, provincia quod mala incidisset, €non possem octo homines parare rectos.' €at mi nullus erat nec hic neque illic, €fractum qui veteris pedem grabati €in collo sibi collocare posset. €hic illa, ut decuit cinaediorem, €'quaeso,' inquit mihi 'mi Catulle, paulum €istos commoda! nam volo ad Serapim €deferri.' 'mane,' inquii puellae, €'istud quod modo dixeram me habere, €fugit me ratio: meus sodalis, €Cinnast Gaius, is sibi paravit. €verum, utrum illius an mei, quid ad me? €utor tam bene quam mihi paratis. €sed tu insulsa male et molesta vivis, €per quam non licet esse neglegentem.' @1 ō’@@@@{1XI}1 Furi et Aureli, comites Catulli, €sive in extremos penetrabit Indos, €litus ut longe resonante Eoa €@@tunditur unda, €sive in Hyrcanos Arabasve molles, €seu Sacas sagittiferosve Parthos, €sive quae septemgeminus colorat €@@aequora Nilus, €sive trans altas gradietur Alpes, €Caesaris visens monumenta magni, €Gallicum Rhenum, horribiles vitro ulti-€@@mosque Britannos, €omnia haec, quaecumque feret voluntas €caelitum, temptare simul parati: €pauca nuntiate meae puellae €@@non bona dicta. €cum suis vivat valeatque moechis, €quos simul complexa tenet trecentos, €nullum amans vere, sed identidem omnium €@@ilia rumpens; €nec meum respectet, ut ante, amorem, €qui illius culpa cecidit velut prati €ultimi flos, praetereunte postquam €@@tactus aratrost. @1 ō’@@@@{1XII}1 Marrucine Asini, manu sinistra €non belle uteris in ioco atque vino: €tollis lintea neglegentiorum. €hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: €quamvis sordida res et invenustast. €non credis mihi? crede Pollioni €fratri, qui tua furta vel talento €mutari velit: est enim leporum €differtus puer ac facetiarum. €quare aut hendecasyllabos trecentos €exspecta, aut mihi linteum remitte; €quod me non movet aestimatione, €verumst mnemosynum mei sodalis. €nam sudaria Saetaba ex Hiberis €miserunt mihi muneri Fabullus €et Veranius: haec amem necessest €ut Veraniolum meum et Fabullum. ō’@@@@{1XIII}1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me €paucis, si tibi di favent, diebus, €si tecum attuleris bonam atque magnam €cenam, non sine candida puella €et vino et sale et omnibus cachinnis. €haec si, inquam, attuleris, venuste noster, €cenabis bene: nam tui Catulli €plenus sacculus est aranearum. €sed contra accipies meros amores €seu quid suavius elegantiusvest: €nam unguentum dabo, quod meae puellae žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜ˆŒdonarunt Veneres Cupidinesque; €quod tu cum olfacies, deos rogabis, €totum ut te faciant, Fabulle, nasum. @1 ™ŽĮō’@@@@{1XIVA}1 Ni te plus oculis meis amarem, €iucundissime Calve, munere isto €odissem te odio Vatiniano: €nam quid feci ego quidve sum locutus, €cur me tot male perderes poetis? €isti di mala multa dent clienti, €qui tantum tibi misit impiorum. €quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum €munus dat tibi Sulla litterator, €non est mi male, sed bene ac beate, €quod non dispereunt tui labores. €di magni, horribilem et sacrum libellum! €quem tu scilicet ad tuum Catullum €misti, continuo ut die periret, €Saturnalibus, optimo dierum! €non non hoc tibi, salse, sic abibit: €nam, si luxerit, ad librariorum €curram scrinia; Caesios, Aquinos, €Suffenum, omnia colligam venena, €ac te his suppliciis remunerabor. €vos hinc interea valete abite €illuc, unde malum pedem attulistis, €saecli incommoda, pessimi poetae! @1 ō’@@@@{1XIVB}1 Siqui forte mearum ineptiarum €lectores eritis manusque vestras €non horrebitis admovere nobis, ‰ƒį[2omnem ponite nunc severitatem: €nam versus veniunt proterviores.]2 ˜ō’@@@@{1XV}1 Commendo tibi me ac meos amores, €Aureli. veniam peto pudenter, €ut, si quicquam animo tuo cupisti, €quod castum expeteres et integellum, €conserves puerum mihi pudice, €non dico a populo_nihil veremur €istos, qui in platea modo huc modo illuc €in re praetereunt sua occupati_ €verum a te metuo tuoque pene €infesto pueris bonis malisque. €quem tu qua libet, ut libet, moveto €quantum vis, ubi erit foris paratum: €hunc unum excipio, ut puto, pudenter. €quod si te mala mens furorque vecors €in tantam impulerit, sceleste, culpam, €ut nostrum insidiis caput lacessas, €ah tum te miserum malique fati, €quem attractis pedibus patente porta €percurrent raphanique mugilesque! @1 ō’@@@@{1XVI}1 Pedicabo ego vos et irrumabo, €Aureli pathice et cinaede Furi, €qui me ex versiculis meis putastis, €quod sunt molliculi, parum pudicum. €nam castum esse decet pium poetam €ipsum, versiculos nihil necessest; €qui tum denique habent salem ac leporem, €si sunt molliculi ac parum pudici €et quod pruriat incitare possunt, €non dico pueris, sed his pilosis, €qui duros nequeunt movere lumbos. €vos, quod milia multa basiorum €legistis, male me marem putatis? €pedicabo ego vos et irrumabo. @1 ō’@@@@{1XVII}1 O colonia, quae cupis @@ponte ludere longo, €et salire paratum habes, ‚@@sed vereris inepta €crura ponticuli axulis ƒ@@stantis in recidivis, €ne supinus eat cavaque „@@in palude recumbat: €sic tibi bonus ex tua …@@pons libidine fiat, €in quo vel Salisubsili †@@sacra suscipiantur, €munus hoc mihi maximi ‡@@da, colonia, risus. €quendam municipem meum ˆˆ@@de tuo volo ponte €ire praecipitem in lutum ˆ‰@@per caputque pedesque, €verum totius ut lacus ˆŠ@@putidaeque paludis €lividissima maximeque ˆ‹@@est profunda vorago. €insulsissimus est homo, ˆŒ@@nec sapit pueri instar €bimuli tremula patris ˆ@@dormientis in ulna. @1 €cui cum sit viridissimo ˆŽ@@nupta flore puella €(et puella tenellulo ˆ@@delicatior haedo, €asservanda nigerrimis ˆ@@diligentius uvis), €ludere hanc sinit ut libet, ˆ‘@@nec pili facit uni, €nec se sublevat ex sua ˆ’@@parte, sed velut alnus €in fossa Liguri iacet ˆ“@@suppernata securi, €tantundem omnia sentiens ˆ”@@quam si nulla sit usquam; €talis iste merus stupor ˆ•@@nil videt, nihil audit, €ipse qui sit, utrum sit an ˆ–@@non sit, id quoque nescit. €nunc eum volo de tuo ˆ—@@ponte mittere pronum, €si pote stolidum repente ˆ˜@@excitare veternum, €et supinum animum in gravi ˆ™@@derelinquere caeno, €ferream ut soleam tenaci ˆš@@in voragine mula. @1 ˜•ō’@@@@{1XXI}1 Aureli, pater esuritionum, €non harum modo, sed quot aut fuerunt €aut sunt aut aliis erunt in annis, €pedicare cupis meos amores. €nec clam: nam simul es, iocaris una, €haerens ad latus omnia experiris. €frustra: nam insidias mihi struentem €tangam te prior irrumatione. €atque id si faceres satur, tacerem: €nunc ipsum id doleo, quod esurire €a temet puer et sitire discet. €quare desine, dum licet pudico, €ne finem facias, sed irrumatus. @1 ō’@@@@{1XXII}1 Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, €homost venustus et dicax et urbanus, €idemque longe plurimos facit versus. €puto esse ego illi milia aut decem aut plura €perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto €relata: chartae regiae novae bibli, €novi umbilici, lora rubra membranae_ €derecta plumbo et pumice omnia aequata. €haec cum legas, tum bellus ille et urbanus €Suffenus unus caprimulgus aut fossor €rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. €hoc quid putamus esse? qui modo scurra €aut siquid hac re scitius videbatur, €idem inficetost inficetior rure, €simul poemata attigit, neque idem umquam €aequest beatus ac poema cum scribit: €tam gaudet in se tamque se ipse miratur. €nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam, €quem non in aliqua re videre Suffenum €possis. suus cuique attributus est error: €sed non videmus manticae quod in tergost. @1 ō’@@@@{1XXIII}1 Furi, cui neque servus est neque arca €nec cimex neque araneus neque ignis, €verum est et pater et noverca, quorum €dentes vel silicem comesse possunt, €est pulchre tibi cum tuo parente €et cum coniuge lignea parentis. €nec mirum: bene nam valetis omnes, €pulchre concoquitis, nihil timetis, €non incendia, non graves ruinas, €non facta impia, non dolos veneni, €non casus alios periculorum. €atqui corpora sicciora cornu €aut siquid magis aridumst habetis €sole et frigore et esuritione. €quare non tibi sit bene ac beate? €a te sudor abest, abest saliva, €mucusque et mala pituita nasi. €hanc ad munditiem adde mundiorem, €quod culus tibi purior salillost, €nec toto decies cacas in anno; €atque id durius est faba et lupillis, €quod tu si manibus teras fricesque, €non umquam digitum inquinare possis. €haec tu commoda tam beata, Furi, €noli spernere nec putare parvi, €et sestertia quae soles precari €centum desine: nam sat es beatus. @1 ō’@@@@{1XXIV}1 O qui flosculus es Iuventiorum, €non horum modo, sed quot aut fuerunt €aut posthac aliis erunt in annis, €mallem divitias Midae dedisses €isti, cui neque servus est neque arca, €quam sic te sineres ab illo amari. €'quid? non est homo bellus?' inquies. est: €sed bello huic neque servus est neque arca. €hoc tu quam libet abice elevaque: €nec servum tamen ille habet neque arcam. ō’@@@@{1XXV}1 Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo €vel anseris medullula vel imula oricilla €vel pene languido senis situque araneoso, €idemque, Thalle, turbida rapacior procella, €cum dives arca rimulas ostendit oscitantes, €remitte pallium mihi meum, quod involasti, €sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, €inepte, quae palam soles habere tamquam avita. €quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, €ne laneum latusculum manusque mollicellas €inusta turpiter tibi conscribilent flagella, €et insolenter aestues, velut minuta magno €deprensa navis in mari, vesaniente vento. ō’@@@@{1XXVI}1 Furi, villula vestra non ad Austri €flatus oppositast neque ad Favoni €nec saevi Boreae aut Apheliotae, €verum ad milia quindecim et ducentos. €o ventum horribilem atque pestilentem! @1 ō’@@@@{1XXVII}1 Minister vetuli puer Falerni, €inger mi calices amariores, €ut lex Postumiae iubet magistrae €ebrioso acino ebriosioris. €at vos quo libet hinc abite, lymphae, €vini pernicies, et ad severos €migrate: hic merus est Thyonianus. ō’@@@@{1XXVIII}1 Pisonis comites, cohors inanis, €aptis sarcinulis et expeditis, €Verani optime tuque mi Fabulle, €quid rerum geritis? satisne cum isto €vappa frigoraque et famem tulistis? €ecquidnam in tabulis patet lucelli €expensum, ut mihi, qui meum secutus €praetorem refero datum lucello? €o Memmi, bene me ac diu supinum €tota ista trabe lentus irrumasti. €sed, quantum video, pari fuistis €casu: nam nihilo minore verpa €farti estis. pete nobiles amicos! €at vobis mala multa di deaeque €dent, opprobria Romuli Remique. @1 ō’@@@@{1XXIX}1 Quis hoc potest videre, quis potest pati, €nisi impudicus et vorax et aleo, €Mamurram habere quod comata Gallia €habebat ante et ultima Britannia? €cinaede Romule, hoc videbis et feres? €et ille nunc superbus et superfluens žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜‡perambulabit omnium cubilia, €ut albulus columbus aut Adoneus? €cinaede Romule, hoc videbis et feres? €es impudicus et vorax et aleo. €eone nomine, imperator unice, €fuisti in ultima occidentis insula, €ut ista vestra diffututa mentula €ducenties comesset aut trecenties? €quid est alid sinistra liberalitas? €parum expatravit an parum helluatus est? €paterna prima lancinata sunt bona, €secunda praeda Pontica, inde tertia €Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. €eine Galliae optima et Britanniae? €quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest €nisi uncta devorare patrimonia? €eone nomine, urbis o piissimi, €socer generque, perdidistis omnia? @1 ō’@@@@{1XXX}1 Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, €iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? €iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? €num facta impia fallacum hominum caelicolis placent? €cum tu neglegis ac me miserum deseris in malis, €eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? €certe tute iubebas animam tradere, inique, me €inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. €idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque €ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. €si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, €quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. ō’@@@@{1XXXI}1 Paene insularum, Sirmio, insularumque €ocelle, quascumque in liquentibus stagnis €marique vasto fert uterque Neptunus, €quam te libenter quamque laetus inviso, €vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos €liquisse campos et videre te in tuto! €o quid solutis est beatius curis, €cum mens onus reponit, ac peregrino €labore fessi venimus larem ad nostrum €desideratoque acquiescimus lecto? €hoc est quod unumst pro laboribus tantis. €salve, venusta Sirmio, atque ero gaude €gaudente; vosque, limpidae lacus undae, €ridete quidquid est domi cachinnorum! @1 ō’@@@@{1XXXII}1 Amabo, mea dulcis Ipsitilla, €meae deliciae, mei lepores, €iube ad te veniam meridiatum. €et si iusseris, illud adiuvato, €nequis liminis obseret tabellam, €neu tibi libeat foras abire, €sed domi maneas paresque nobis €novem continuas fututiones. €verum, siquid ages, statim iubeto: €nam pransus iaceo et satur supinus €pertundo tunicamque palliumque. ō’@@@@{1XXXIII}1 O furum optime balneariorum €Vibenni pater et cinaede fili €(nam dextra pater inquinatiore, €culo filius est voraciore), €cur non exilium malasque in oras €itis, quandoquidem patris rapinae €notae sunt populo, et nates pilosas, €fili, non potes asse venditare? @1 ō’@@@@{1XXXIV}1 Dianae sumus in fide €puellae et pueri integri: €Dianam pueri integri €@@puellaeque canamus. €o Latonia, maximi €magna progenies Iovis, €quam mater prope Deliam €@@deposivit olivam, €montium domina ut fores €silvarumque virentium €saltuumque reconditorum €@@amniumque sonantum: €tu Lucina dolentibus €Iuno dicta puerperis, €tu potens Trivia et notho's €@@dicta lumine Luna. €tu cursu, dea, menstruo €metiens iter annuum, €rustica agricolae bonis €@@tecta frugibus exples. €sis quocumque tibi placet €sancta nomine, Romulique, €antique ut solita's, bona €@@sospites ope gentem. @1 ō’@@@@{1XXXV}1 Poetae tenero, meo sodali, €velim Caecilio, papyre, dicas €Veronam veniat, Novi relinquens €Comi moenia Lariumque litus: €nam quasdam volo cogitationes €amici accipiat sui tuique. €quare, si sapiet, viam vorabit, €quamvis candida milies puella €euntem revocet, manusque collo €ambas iniciens roget morari, €quae nunc, si mihi vera nuntiantur, €illum deperit impotente amore. €nam quo tempore legit incohatam €Dindymi dominam, ex eo misellae €ignes interiorem edunt medullam. €ignosco tibi, Sapphica puella €musa doctior: est enim venuste €Magna Caecilio incohata Mater. @1 ō’@@@@{1XXXVI}1 Annales Volusi, cacata charta, €votum solvite pro mea puella: €nam sanctae Veneri Cupidinique €vovit, si sibi restitutus essem €desissemque truces vibrare iambos, €electissima pessimi poetae €scripta tardipedi deo daturam €infelicibus ustulanda lignis. €nec vos pessima se puella vidit €iocose ac lepide vovere divis. €nunc, o caeruleo creata ponto, €quae sanctum Idalium Uriosque apertos, €quaeque Ancona Cnidumque harundinosam €colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos, €quaeque Dyrrachium, Hadriae tabernam, €acceptum face redditumque votum, €si non illepidum neque invenustumst. €at vos interea venite in ignem, €pleni ruris et inficetiarum €annales Volusi, cacata charta! @1 ō’@@@@{1XXXVII}1 Salax taberna vosque contubernales, €a pilleatis nona fratribus pila, €solis putatis esse mentulas vobis, €solis licere, quidquid est puellarum, €confutvere et putare ceteros hircos? €an, continenter quod sedetis insulsi €centum an ducenti, non putatis ausurum €me una ducentos irrumare sessores? €atqui putate: namque totius vobis €frontem tabernae sopionibus scribam. €puella nam mi, quae meo sinu fugit, €amata tantum quantum amabitur nulla, €pro qua mihi sunt magna bella pugnata, €consedit istic. hanc boni beatique €omnes amatis, et quidem, quod indignumst, €omnes pusilli et semitarii moechi; €tu praeter omnes une de capillatis, €cuniculosae Celtiberiae fili, €Egnati, opaca quem bonum facit barba €et dens Hibera defricatus urina. @1 ō’@@@@{1XXXVIII}1 Malest, Cornifici, tuo Catullo, €malest, me hercule, et est laboriose, €et magis magis in dies et horas. €quem tu, quod minimum facillimumquest, €qua solatus es allocutione? €irascor tibi. sic tuos amores? €paulum quidlibet allocutionis, €maestius lacrimis Simonideis! ō’@@@@{1XXXIX}1 Egnatius, quod candidos habet dentes, €renidet usque quaque. si ad rei ventumst €subsellium, cum orator excitat fletum, €renidet ille. si ad pii rogum fili €lugetur, orba cum flet unicum mater, €renidet ille. quidquid est, ubicumquest, €quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum, €neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. €quare monendumst te mihi, bone Egnati. €si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs €aut pinguis Umber aut obesus Etruscus €aut Lanuvinus ater atque dentatus €aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, €aut quilibet, qui puriter lavit dentes, €tamen renidere usque quaque te nollem: €nam risu inepto res ineptior nullast. €nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, €quod quisque minxit, hoc sibi solet mane €dentem atque russam defricare gingivam, €ut, quo iste vester expolitior dens est, €hoc te amplius bibisse praedicet loti. @1 ō’@@@@{1XL}1 Quaenam te mala mens, miselle Raude, €agit praecipitem in meos iambos? €quis deus tibi non bene advocatus €vecordem parat excitare rixam? €an ut pervenias in ora vulgi? €quid vis? qualibet esse notus optas? €eris, quandoquidem meos amores €cum longa voluisti amare poena. ō’@@@@{1XLI}1 Anneiana puella defututa €tota milia me decem poposcit, €ista turpiculo puella naso, €decoctoris amica Formiani. €propinqui, quibus est puella curae, €amicos medicosque convocate: €non est sana puella, nec rogare, €qualis sit, solet aes imaginosum. @1 ō’@@@@{1XLII}1 Adeste, hendecasyllabi, quot estis €omnes, undique, quotquot estis omnes. €iocum me putat esse moecha turpis, €et negat mihi nostra reddituram €pugillaria, si pati potestis. €persequamur eam et reflagitemus. €quae sit, quaeritis? illa, quam videtis €turpe incedere, mimice ac moleste €ridentem catuli ore Gallicani. €circumsistite eam, et reflagitate: €'moecha putida, redde codicillos, €redde, putida moecha, codicillos!' €non assis facit? o lutum, lupanar, €aut si perditius potest quid esse! €sed non est tamen hoc satis putandum. ˆ’conclamate iterum altiore voce: €'moecha putida, redde codicillos, €redde, putida moecha, codicillos!' €sed nil proficimus, nihil movetur. €mutandast ratio modusque vobis, €siquid proficere amplius potestis, ˆquo, si non aliud potest, ruborem €ferreo canis exprimamus ore: ˆ˜'pudica et proba, redde codicillos!' @1 ō’@@@@{1XLIII}1 Salve, nec minimo puella naso €nec bello pede nec nigris ocellis €nec longis digitis nec ore sicco €nec sane nimis elegante lingua, €decoctoris amica Formiani. €ten provincia narrat esse bellam? €tecum Lesbia nostra comparatur? €o saeclum insipiens et inficetum! ō’@@@@{1XLIV}1 O funde noster seu Sabine seu Tiburs_ €nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜¬ƒcordi Catullum laedere; at quibus cordist, €quovis Sabinum pignore esse contendunt_ €sed seu Sabine sive verius Tiburs, €fui libenter in tua suburbana €villa malamque pectore expuli tussim, €non immerenti quam mihi meus venter, €dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. €nam, Sestianus dum volo esse conviva, €orationem in Antium petitorem €plenam veneni et pestilentiae legi. €hic me gravedo frigida et frequens tussis €quassavit usque dum in tuum sinum fugi €et me recuravi otioque et urtica. €quare refectus maximas tibi grates €ago, meum quod non es ulta peccatum. €nec deprecor iam, si nefaria scripta €Sesti recepso, quin gravedinem et tussim €non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, €qui tunc vocat me, cum malum librum fecit. @1 ō’@@@@{1XLV}1 Acmen Septimius, suos amores, €tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, €ni te perdite amo atque amare porro €omnes sum assidue paratus annos, €quantum qui pote plurimum perire, €solus in Libya Indiaque tosta €caesio veniam obvius leoni.' €hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, €dextra sternuit approbationem. €at Acme leviter caput reflectens €et dulcis pueri ebrios ocellos €illo purpureo ore saviata, €'sic,' inquit 'mea vita, Septimille, €huic uni domino usque serviamus, €ut multo mihi maior acriorque €ignis mollibus ardet in medullis.' €hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, €dextra sternuit approbationem. €nunc ab auspicio bono profecti €mutuis animis amant amantur: €unam Septimius misellus Acmen €mavult quam Syrias Britanniasque; €uno in Septimio fidelis Acme €facit delicias libidinesque. €quis ullos homines beatiores €vidit, quis Venerem auspicatiorem? @1 ō’@@@@{1XLVI}1 Iam ver egelidos refert tepores, €iam caeli furor aequinoctialis €iucundis Zephyri silescit auris. €linquantur Phrygii, Catulle, campi €Nicaeaeque ager uber aestuosae: €ad claras Asiae volemus urbes. €iam mens praetrepidans avet vagari, €iam laeti studio pedes vigescunt. €o dulces comitum valete coetus, €longe quos simul a domo profectos €diversae varie viae reportant! ō’@@@@{1XLVII}1 Porci et Socration, duae sinistrae €Pisonis, scabies famesque munda, €vos Veraniolo meo et Fabullo €verpus praeposuit Priapus ille? €vos convivia lauta sumptuose €de die facitis, mei sodales €quaerunt in trivio vocationes? ō’@@@@{1XLVIII}1 Mellitos oculos tuos, Iuventi, €siquis me sinat usque basiare, €usque ad milia basiem trecenta, €nec mi umquam videar satur futurus, €non si densior Africis aristis €sit nostrae seges osculationis. @1 ō’@@@@{1XLIX}1 Disertissime Romuli nepotum, €quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, €quotque post aliis erunt in annis, €gratias tibi maximas Catullus €agit pessimus omnium poeta, €tanto pessimus omnium poeta, €quanto tu optimus omnium patronus. ō’@@@@{1L}1 Hesterno, Licini, die otiosi €multum lusimus in tuis tabellis, €ut convenerat esse delicatos: €scribens versiculos uterque nostrum €ludebat numero modo hoc modo illoc, €reddens mutua per iocum atque vinum. €atque illinc abii tuo lepore €incensus, Licini, facetiisque, €ut nec me miserum cibus iuvaret, €nec somnus tegeret quiete ocellos, €sed toto, indomitus furore, lecto €versarer cupiens videre lucem, €ut tecum loquerer, simulque ut essem. €at defessa labore membra postquam €semimortua lectulo iacebant, €hoc, iucunde, tibi poema feci, €ex quo perspiceres meum dolorem. €nunc audax cave sis, precesque nostras, €oramus, cave despuas, ocelle, €ne poenas Nemesis reposcat a te. €est vemens dea: laedere hanc caveto. @1 ō’@@@@{1LI}1 Ille mi par esse deo videtur, €ille, si fas est, superare divos, €qui sedens adversus identidem te €@@spectat et audit €dulce ridentem, misero quod omnes €eripit sensus mihi: nam simul te, €Lesbia, aspexi, nihil est super mi €@@[2vocis in ore;]2 €lingua sed torpet, tenuis sub artus €flamma demanat, sonitu suopte €tintinant aures geminae, teguntur €@@lumina nocte. €otium, Catulle, tibi molestumst: €otio exsultas nimiumque gestis: €otium et reges prius et beatas €@@perdidit urbes. @1 ō’@@@@{1LII}1 Quid est, Catulle? quid moraris emori? €sella in curuli struma Nonius sedet, €per consulatum peierat Vatinius: €quid est, Catulle? quid moraris emori? ō’@@@@{1LIII}1 Risi nescioquem modo e corona, €qui, cum mirifice Vatiniana €meus crimina Calvus explicasset, €admirans ait haec manusque tollens, €'di magni, salaputium disertum!' ō’@@@@{1LIV}1 Othonis caput oppido pusillum €et, trirustice, semilauta crura, €subtile et leve peditum Libonis, €si non omnia, displicere vellem €tibi et Fufidio, seni recocto: €irascere iterum meis iambis €immerentibus, unice imperator. @1 ō’@@@@{1LV}1 Oramus, si forte non molestumst, €@@demonstres ubi sint tuae latebrae. €te in campo quaesivimus minore, €@@te in circo, te in omnibus sacellis, €te in templo summi Iovis sacrato. €@@in Magni simul ambulatione €femellas omnes, amice, prendi; €@@quas vultu video tamen serenas. €'aufertis' sic usque flagitabam €@@'Camerium mihi, pessimae puellae?' €'en,' inquit quaedam, sinum reducens, €@@'en hic in roseis latet papillis!' €sed te iam ferre Herculi labos est: ‰į@@[2nec te prendere nunc, amice, possim,]2 Šāصø®¶©’non custos si fingar ille Cretum, Šćصø®ø©’@@non Ladas ego pinnipesve Perseus, Šäصø®·©’@@non si Pegaseo ferar volatu, Šåصø®¹©’@@non Rhesi niveae citaeque bigae; Šęصø®±°©’@@adde huc plumipedas volatilesque, Šēصø®±±©’@@ventorumque simul require cursum, Ščصø®±²©’@@quos iunctos, Cameri, mihi dicares: Šéصø®±³©’@@defessus tamen omnibus medullis ŠźØµø®±“©’et multis languoribus peresus Šėصø®±µ©’@@essem te mihi, amice, quaeritando. ˆŽtanto te in fastu negas, amice? €@@dic nobis ubi sis futurus, ede €audacter, committe, crede luci. €@@num te lacteolae tenent puellae? €si linguam clauso tenes in ore, €@@fructus proicies amoris omnes: €verbosa gaudet Venus loquella. €@@vel, si vis, licet obseres palatum, €dum nostri sis particeps amoris. @1 ō’@@@@{1LVI}1 O rem ridiculam, Cato, et iocosam, €dignamque auribus et tuo cachinno! €ride, quidquid amas, Cato, Catullum: €res est ridicula et nimis iocosa. €deprendi modo pupulum puellae €trusantem: hunc ego, si placet Dionae, €protelo rigida mea cecidi. ō’@@@@{1LVII}1 Pulchre convenit improbis cinaedis, €Mamurrae pathicoque Caesarique. €nec mirum: maculae pares utrisque, €urbana altera et illa Formiana, €impressae resident nec eluentur: €morbosi pariter, gemelli utrique, €uno in lecticulo erudituli ambo, €non hic quam ille magis vorax adulter, €rivales socii puellularum. €pulchre convenit improbis cinaedis. @1 ō’@@@@{1LVIII}1 Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, €illa Lesbia, quam Catullus unam €plus quam se atque suos amavit omnes, €nunc in quadriviis et angiportis €glubit magnanimos Remi nepotes. ō’@@@@{1LIX}1 Bononiensis Rufa Rufulum fellat, €uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis €vidistis ipso rapere de rogo cenam, €cum devolutum ex igne prosequens panem €ab semiraso tunderetur ustore. ō’@@@@{1LX}1 Num te leaena montibus Libystinis €aut Scylla latrans infima inguinum parte €tam mente dura procreavit ac taetra, €ut supplicis vocem in novissimo casu €contemptam haberes, ah nimis fero corde? @1 ō’@@@@{1LXI}1 Collis o Heliconii €cultor, Uraniae genus, €qui rapis teneram ad virum €virginem, o Hymenaee Hymen, €@@o Hymen Hymenaee, €cinge tempora floribus €suave olentis amaraci, €flammeum cape, laetus huc, €huc veni, niveo gerens €@@luteum pede soccum; €excitusque hilari die, €nuptialia concinens €voce carmina tinnula, €pelle humum pedibus, manu €@@pineam quate taedam. €namque Iunia Manlio, €qualis Idalium colens €venit ad Phrygium Venus €iudicem, bona cum bona €@@nubet alite virgo, €floridis velut enitens €myrtus Asia ramulis, €quos Hamadryades deae €ludicrum sibi roscido €@@nutriuntur honore. @1 €quare age, huc aditum ferens, €perge linquere Thespiae €rupis Aonios specus, €nympha quos super irrigat €@@frigerans Aganippe, €ac domum dominam voca €coniugis cupidam novi, €mentem amore revinciens, €ut tenax hedera huc et huc €@@arborem implicat errans. €vosque item simul, integrae €virgines, quibus advenit €par dies, agite in modum €dicite, 'o Hymenaee Hymen, €@@o Hymen Hymenaee,' €ut libentius, audiens €se citarier ad suum €munus, huc aditum ferat žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜½ˆ¬dux bonae Veneris, boni €@@coniugator amoris. €quis deus magis anxiis €est petendus amantibus? €quem colent homines magis €caelitum, o Hymenaee Hymen, €@@o Hymen Hymenaee? €te suis tremulus parens €invocat, tibi virgines €zonula soluunt sinus, €te timens cupida novus €@@captat aure maritus. @1 €tu fero iuveni in manus €floridam ipse puellulam €dedis a gremio suae €matris, o Hymenaee Hymen, €@@o Hymen Hymenaee. €nil potest sine te Venus, €fama quod bona comprobet, €commodi capere: at potest €te volente. quis huic deo €@@compararier ausit? €nulla quit sine te domus €liberos dare, nec parens €stirpe nitier: at potest €te volente. quis huic deo €@@compararier ausit? €quae tuis careat sacris, €non queat dare praesides €terra finibus: at queat €te volente. quis huic deo €@@compararier ausit? €claustra pandite ianuae! €virgo, ades! viden ut faces €splendidas quatiunt comas? ‰Īį[2cur moraris? abit dies: €@@prodeas, nova nupta. €neve respicias domum, €quae fuit tua, neu pedes]2 ˆĻtardet ingenuus pudor. €quem tamen magis audiens €@@fles, quod ire necessest. @1 €flere desine: non tibi, Au-€runculeia, periculumst, €nequa femina pulchrior €clarum ab Oceano diem €@@viderit venientem. €talis in vario solet €divitis domini hortulo €stare flos hyacinthinus. €sed moraris, abit dies: €@@prodeas, nova nupta. €prodeas, nova nupta, si €iam videtur, et audias €nostra verba. viden? faces €aureas quatiunt comas: €@@prodeas, nova nupta. €non tuus levis in mala €deditus vir adultera, €probra turpia persequens, €a tuis teneris volet €@@secubare papillis, €lenta sed velut assitas €vitis implicat arbores, €implicabitur in tuum €complexum. sed abit dies: €@@prodeas, nova nupta. €o cubile, quod omnibus ‰ėį[2dignum amoribus instruit €veste purpurea Tyros, €fulcit India eburnei]2 ˆģ@@candido pede lecti, @1 €quae tuo veniunt ero, €quanta gaudia, quae vaga €nocte, quae medio die €gaudeat! sed abit dies: €@@prodeas, nova nupta. €tollite, o pueri, faces: €flammeum video venire. €ite concinite in modum €'io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee.' €ne diu taceat procax €Fescennina iocatio, €nec nuces pueris neget €desertum domini audiens €@@concubinus amorem. €da nuces pueris, iners €concubine! satis diu €lusisti: nucibus iuvet €iam servire Talassio. €@@concubine, nuces da. €sordebant tibi vilicae, €concubine, hodie atque heri: €nunc tuum cinerarius €tondet os. miser ah miser €@@concubine, nuces da. €diceris male te a tuis €unguentate glabris marite €abstinere, sed abstine. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. @1 €scimus haec tibi quae licent €soli cognita, sed marito €ista non eadem licent. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €nupta, tu quoque, quae tuus €vir petet, cave ne neges, €ni petitum aliunde eat. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €en tibi domus ut potens €et beata viri tui! €quae tibi sine serviat_ €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee_ €usque dum tremulum movens €cana tempus anilitas €omnia omnibus adnuit. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €transfer omine cum bono €limen aureolos pedes, €rasilemque subi forem. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €aspice, intus ut accubans €vir tuus Tyrio in toro €totus immineat tibi. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. @1 €illi non minus ac tibi €pectore urit in intimo €flamma, sed penite magis. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €mitte bracchiolum teres, €praetextate, puellulae: €iam cubile adeat viri. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €vos, bonae senibus viris €cognitae bene feminae, €collocate puellulam. €io Hymen Hymenaee io, €@@io Hymen Hymenaee. €iam licet venias, marite: €uxor in thalamo tibist, €ore floridulo nitens, €alba parthenice velut €@@luteumve papaver. €at, marite, ita me iuvent €caelites, nihilo minus €pulcher es, neque te Venus €neglegit. sed abit dies: €@@perge, ne remorare. €non diu remoratus es, €iam venis. bona te Venus €iuverit, quoniam palam €quod cupis cupis, et bonum €@@non abscondis amorem. @1 €ille pulveris Africi €siderumque micantium €subducat numerum prius, €qui vestri numerare vult €@@multa milia ludi. €ludite ut libet, et brevi €liberos date. non decet €tam vetus sine liberis €nomen esse, sed indidem €@@semper ingenerari. €Torquatus volo parvulus €matris e gremio suae €porrigens teneras manus €dulce rideat ad patrem €@@semihiante labello. €sit suo similis patri €Manlio, ut facie omnibus €noscitetur ab insciis €et pudicitiam suae €@@matris indicet ore. €talis illius a bona €matre laus genus approbet, €qualis unica ab optima €matre Telemacho manet €@@fama Penelopaeo. €claudite ostia, virgines: €lusimus satis. at, boni €coniuges, bene vivite et €munere assiduo valentem €@@exercete iuventam! @1 ō’@@@@{1LXII}1 Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo €exspectata diu vix tandem lumina tollit. €surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas: €iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus. €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! €Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: €nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. €sic certest: viden ut perniciter exsiluere? €non temere exsiluere: canent quod vincere par est. €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! €Non facilis nobis, aequales, palma paratast: €aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. €non frustra meditantur: habent memorabile quod sit. €nec mirum, penitus quae tota mente laborant. €nos alio mentes, alio divisimus aures; €iure igitur vincemur: amat victoria curam. €quare nunc animos saltem convertite vestros: €dicere iam incipient, iam respondere decebit. €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! @1 €Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis? €qui natam possis complexu avellere matris, €complexu matris retinentem avellere natam, €et iuveni ardenti castam donare puellam. €quid faciunt hostes capta crudelius urbe? €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! €Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis? €qui desponsa tua firmes conubia flamma, €quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes, €nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. €quid datur a divis felici optatius hora? €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! €Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam: ‰ į[2namque suo adventu fert omnibus ille pericla; €nocte timent cuncti, nisi quos aliena petentes, €Hespere, tu radiis properas accendere blandis. €at libet iniusta pueris te extollere laude. €quid tum, si laudant, sibi mox quem quisque timebunt? €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! €Hespere, te innuptae nunc falso crimine laedunt:]2 ˆ”namque tuo adventu vigilat custodia semper; €nocte latent fures, quos idem saepe revertens, €Hespere, mutato comprendis nomine Eoos. €at libet innuptis ficto te carpere questu. €quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! @1 €Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis, €ignotus pecori, nullo convulsus aratro, €quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, ‰©į[2iam iam se expandit suavesque exspirat odores;]2 ˆŖmulti illum pueri, multae optavere puellae: €idem cum tenui carptus defloruit ungui, €nulli illum pueri, nullae optavere puellae: €sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; €cum castum amisit polluto corpore florem, €nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! €Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, €numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, €sed tenerum prono deflectens pondere corpus €iam iam contingit summum radice flagellum; €hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci: €at si forte eademst ulmo coniuncta marita, €multi illam agricolae, multi coluere iuvenci: €sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; €cum par conubium maturo tempore adeptast, €cara viro magis et minus est invisa parenti. €et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo. €non aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse, €ipse pater cum matre, quibus parere necessest. €virginitas non tota tuast, ex parte parentumst: €tertia pars patris est, pars est data tertia matri, €tertia sola tuast: noli pugnare duobus, €qui genero sua iura simul cum dote dederunt. €@@Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! @1 žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜æō’@@@@{1LXIII}1 Super alta vectus Attis @@celeri rate maria, €Phrygium ut nemus citato ‚@@cupide pede tetigit €adiitque opaca silvis ƒ@@redimita loca deae, €stimulatus ibi furenti „@@rabie, vagus animi, €devulsit ili acuto …@@sibi pondera silice. €itaque ut relicta sensit †@@sibi membra sine viro, €etiam recente terrae ‡@@sola sanguine maculans, €niveis citata cepit ˆˆ@@manibus leve typanum, €typanum tuum, Cybebe, ˆ‰@@tua, mater, initia, €quatiensque terga tauri ˆŠ@@teneris cava digitis €canere haec suis adortast ˆ‹@@tremebunda comitibus: @1 €'agite ite ad alta, Gallae, ˆŒ@@Cybeles nemora simul, €simul ite, Dindymenae ˆ@@dominae vaga pecora, €aliena quae petentes ˆŽ@@velut exules loca €sectam meam secutae ˆ@@duce me mihi comites €rapidum salum tulistis ˆ@@truculentaque pelagi, €et corpus evirastis ˆ‘@@Veneris nimio odio; €hilarate erae citatis ˆ’@@erroribus animum. €mora tarda mente cedat: ˆ“@@simul ite, sequimini €Phrygiam ad domum Cybebes, ˆ”@@Phrygia ad nemora deae, €ubi cymbalum sonat vox, ˆ•@@ubi tympana reboant, €tibicen ubi canit Phryx ˆ–@@curvo grave calamo, €ubi capita Maenades vi ˆ—@@iaciunt hederigerae, €ubi sacra sancta acutis ˆ˜@@ululatibus agitant, €ubi suevit illa divae ˆ™@@volitare vaga cohors, €quo nos decet citatis ˆš@@celerare tripudiis.' €simul haec comitibus Attis ˆ›@@cecinit, notha mulier, €thiasus repente linguis ˆœ@@trepidantibus ululat, €leve tympanum remugit, ˆ@@cava cymbala recrepant, @1 €viridem citus adit Idam ˆž@@properante pede chorus. €furibunda simul anhelans ˆŸ@@vaga vadit, animam agens, €comitata tympano Attis ˆ @@per opaca nemora dux, €veluti iuvenca vitans ˆ”@@onus indomita iugi: €rapidae ducem sequuntur ˆ¢@@Gallae properipedem. €itaque, ut domum Cybebes ˆ£@@tetigere lassulae, €nimio e labore somnum ˆ¤@@capiunt sine Cerere. €piger his labante languore ˆ„@@oculos sopor operit; €abit in quiete molli ˆ¦@@rabidus furor animi. €sed ubi oris aurei Sol ˆ§@@radiantibus oculis €lustravit aethera album, ˆØ@@sola dura, mare ferum, €pepulitque noctis umbras ˆ©@@vegetis sonipedibus, €ibi Somnus excitam Attin ˆŖ@@fugiens citus abiit: €trepidante quem recepit ˆ«@@dea Pasithea sinu. €ita de quiete molli ˆ¬@@rapida sine rabie €simul ipsa pectore Attis ˆ­@@sua facta recoluit, €liquidaque mente vidit ˆ®@@sine quis ubique foret, €animo aestuante rursus ˆÆ@@reditum ad vada tetulit. @1 €ibi maria vasta visens ˆ°@@lacrimantibus oculis, €patriam allocuta maestast ˆ±@@ita voce miseriter: €'patria o mei creatrix, ˆ²@@patria o mea genetrix, €ego quam miser relinquens, ˆ³@@dominos ut erifugae €famuli solent, ad Idae ˆ“@@tetuli nemora pedem, €ut apud nivem et ferarum ˆµ@@gelida stabula forem, €et earum operta adirem ˆ¶@@furibunda latibula, €ubinam aut quibus locis te ˆ·@@positam, patria, reor? €cupit ipsa pupula ad te ˆø@@sibi derigere aciem, €rabie fera carens dum ˆ¹@@breve tempus animus est. €egone a mea remota haec ˆŗ@@ferar in nemora domo? €patria, bonis, amicis, ˆ»@@genitoribus abero? €abero foro, palaestra, ˆ¼@@stadio et gyminasiis? €miser ah miser, querendumst ˆ½@@etiam atque etiam, anime. €quod enim genus figuraest, ˆ¾@@ego non quod obierim? €ego puber, ego adulescens, ˆæ@@ego ephebus, ego puer, €ego gymnasi fui flos, ˆĄ@@ego eram decus olei: @1 €mihi ianuae frequentes, ˆĮ@@mihi limina tepida, €mihi floridis corollis ˆĀ@@redimita domus erat, €linquendum ubi esset orto ˆĆ@@mihi sole cubiculum. €ego nunc deum ministra et ˆÄ@@Cybeles famula ferar? €ego Maenas, ego mei pars, ˆÅ@@ego vir sterilis ero? €ego viridis algida Idae ˆĘ@@nive amicta loca colam? €ego vitam agam sub altis ˆĒ@@Phrygiae columinibus, €ubi cerva silvicultrix, ˆČ@@ubi aper nemorivagus? €iam iam dolet quod egi, ˆÉ@@iam iamque paenitet.' €roseis ut hic labellis ˆŹ@@sonitus citus abiit, €dominae deorum ad aures ˆĖ@@nova nuntia referens, €ibi iuncta iuga resolvens ˆĢ@@Cybele leonibus €laevumque pecoris hostem ˆĶ@@stimulans ita loquitur. €'agedum,' inquit 'age ferox i, ˆĪ@@fac ut hanc furor agitet, €fac uti furoris ictu ˆĻ@@reditum in nemora ferat, €mea libere nimis quae ˆŠ@@fugere imperia cupit. €age caede terga cauda, ˆŃ@@tua verbera patere, @1 €fac cuncta mugienti ˆŅ@@fremitu loca retonent, €rutilam ferox torosa ˆÓ@@cervice quate iubam.' €ait haec minax Cybebe ˆŌ@@religatque iuga manu. €ferus ipse sese adhortans ˆÕ@@rabidum incitat animum, €vadit, fremit, refringit ˆÖ@@virgulta pede vago. €at ubi umida albicantis ˆ×@@loca litoris adiit, €teneramque vidit Attin ˆŲ@@prope marmora pelagi, €facit impetum. illa demens ˆŁ@@fugit in nemora fera: €ibi semper omne vitae ˆŚ@@spatium famula fuit. €dea, magna dea, Cybebe, ˆŪ@@dea, domina Dindymi, €procul a mea tuus sit ˆÜ@@furor omnis, era, domo: €alios age incitatos, ˆŻ@@alios age rabidos. @1 ō’@@@@{1LXIV}1 Peliaco quondam prognatae vertice pinus €dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas €Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, €cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, €auratam optantes Colchis avertere pellem €ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, €caerula verrentes abiegnis aequora palmis. €diva quibus retinens in summis urbibus arces €ipsa levi fecit volitantem flamine currum, €pinea coniungens inflexae texta carinae. €illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. €quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor, €tortaque remigio spumis incanuit unda, €emersere freti candenti e gurgite vultus €aequoreae monstrum Nereides admirantes. €illa, haud ante alia, viderunt luce marinas €mortales oculis nudato corpore Nymphas €nutricum tenus exstantes e gurgite cano. €tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, €tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, €tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. €o nimis optato saeclorum tempore nati €heroes, salvete, deum genus! o bona matrum ‰—āprogenies, salvete iterum, salvete, bonarum! ˆ˜vos ego saepe mero, vos carmine compellabo. €teque adeo, eximie taedis felicibus aucte, €Thessaliae columen, Peleu, cui Iuppiter ipse, €ipse suos divum genitor concessit amores_ €tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine, €tene suam Tethys concessit ducere neptem, €Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? @1 €quis simul optatae finito tempore luces €advenere, domum conventu tota frequentat €Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: €dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu. €deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe €Crannonisque domos ac moenia Larisaea, €Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. €rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, €non humilis curvis purgatur vinea rastris, ˆ©non falx attenuat frondatorum arboris umbram, ˆØnon glebam prono convellit vomere taurus, ˆŖsqualida desertis robigo infertur aratris. €ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit €regia, fulgenti splendent auro atque argento. €candet ebur soliis, collucent pocula mensae, €tota domus gaudet regali splendida gaza. €pulvinar vero divae geniale locatur €sedibus in mediis, Indo quod dente politum €tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. €haec vestis priscis hominum variata figuris €heroum mira virtutes indicat arte. €namque fluentisono prospectans litore Diae, €Thesea cedentem celeri cum classe tuetur €indomitos in corde gerens Ariadna furores, €necdum etiam sese quae visit visere credit, €utpote fallaci quae tum primum excita somno €desertam in sola miseram se cernat harena. €immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, €irrita ventosae linquens promissa procellae. €quem procul ex alga maestis Minois ocellis, €saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, €prospicit et magnis curarum fluctuat undis, €non flavo retinens subtilem vertice mitram, €non contecta levi velatum pectus amictu, @1 €non tereti strophio lactentes vincta papillas, €omnia quae toto delapsa e corpore passim €ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. €sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus €illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, €toto animo, tota pendebat perdita mente. €ah misera, assiduis quam luctibus exsternavit €spinosas Erycina serens in pectore curas €illa ex tempestate, ferox quo tempore Theseus €egressus curvis a litoribus Piraei €attigit iniusti regis Gortynia tecta. €nam perhibent olim crudeli peste coactam €Androgeoneae poenas exsolvere caedis žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜ĄˆĪelectos iuvenes simul et decus innuptarum €Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. €quis angusta malis cum moenia vexarentur, €ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis €proicere optavit potius quam talia Cretam €funera Cecropiae nec funera portarentur. €atque ita nave levi nitens ac lenibus auris €magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. €hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo €regia, quam suaves exspirans castus odores €lectulus in molli complexu matris alebat, €quales Eurotae progignunt flumina myrtus €aurave distinctos educit verna colores, €non prius ex illo flagrantia declinavit €lumina, quam cuncto concepit corpore flammam €funditus atque imis exarsit tota medullis. €heu misere exagitans immiti corde furores, €sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, €quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, €qualibus incensam iactastis mente puellam €fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem! €quantos illa tulit languenti corde timores! @1 €quam tum saepe magis fulgore expalluit auri, €cum saevum cupiens contra contendere monstrum €aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis! €non ingrata tamen frustra munuscula divis €promittens tacito suscepit vota labello. €nam velut in summo quatientem bracchia Tauro €quercum aut conigeram sudanti cortice pinum €indomitus turbo contorquens flamine robur €eruit (illa procul radicitus exturbata €prona cadit, late quaecumque habet obvia frangens), €sic domito saevum prostravit corpore Theseus €nequiquam vanis iactantem cornua ventis. €inde pedem sospes multa cum laude reflexit €errabunda regens tenui vestigia filo, €ne labyrintheis e flexibus egredientem €tecti frustraretur inobservabilis error. €sed quid ego a primo digressus carmine plura €commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, €ut consanguineae complexum, ut denique matris, €quae misera in nata deperdita lamentatast, €omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, €aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae €venerit, aut ut eam devinctam lumina somno €liquerit immemori discedens pectore coniunx? €saepe illam perhibent ardenti corde furentem €clarisonas imo fudisse e pectore voces, €ac tum praeruptos tristem conscendere montes, €unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, €tum tremuli salis adversas procurrere in undas €mollia nudatae tollentem tegmina surae, €atque haec extremis maestam dixisse querellis, €frigidulos udo singultus ore cientem: €'sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, €perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? €sicine discedens neglecto numine divum @1 €immemor ah devota domum periuria portas? €nullane res potuit crudelis flectere mentis €consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, €immite ut nostri vellet miserescere pectus? €at non haec quondam blanda promissa dedisti €voce mihi, non haec miseram sperare iubebas, €sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos; €quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. €nunc iam nulla viro iuranti femina credat, €nulla viri speret sermones esse fideles; €quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, €nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: €sed simul ac cupidae mentis satiata libidost, €dicta nihil meminere, nihil periuria curant. €certe ego te in medio versantem turbine leti €eripui, et potius germanum amittere crevi, €quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. €pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque €praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra. €quaenam te genuit sola sub rupe leaena, €quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, €quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, €talia qui reddis pro dulci praemia vita? €si tibi non cordi fuerant conubia nostra, €saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, €attamen in vestras potuisti ducere sedes, €quae tibi iucundo famularer serva labore, €candida permulcens liquidis vestigia lymphis, €purpureave tuum consternens veste cubile. €sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris, €exsternata malo, quae nullis sensibus auctae €nec missas audire queunt nec reddere voces? €ille autem prope iam mediis versatur in undis, €nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. €sic, nimis insultans extremo tempore saeva, €fors etiam nostris invidit questibus aures. @1 €Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo €Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, €indomito nec dira ferens stipendia tauro €perfidus intortum religasset navita funem, €nec malus haec celans dulci crudelia forma €consilia in nostris requiesset sedibus hospes! €nam quo me referam? quali spe perdita nitor? €Idaeosne petam montes? at gurgite lato €discernens ponti truculentum dividit aequor. €an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui €respersum iuvenem fraterna caede secuta? €coniugis an fido consoler memet amore? €quine fugit lentos incurvans gurgite remos? €praeterea nullo colitur sola insula tecto, €nec patet egressus pelagi cingentibus undis. €nulla fugae ratio, nullast spes: omnia muta, €omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. €non tamen ante mihi languescent lumina morte, €nec prius a fesso secedent corpore sensus, €quam iustam a divis exposcam prodita multam, €caelestumque fidem postrema comprecer hora. €quare, facta virum multantes vindice poena, €Eumenides, quibus anguino redimita capillo €frons exspirantes praeportat pectoris iras, €huc huc adventate, meas audite querellas, €quas ego, vae misera, extremis proferre medullis €cogor inops, ardens, amenti caeca furore. €quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, €vos nolite pati nostrum vanescere luctum, €sed quali solam Theseus me mente reliquit, €tali mente, deae, funestet seque suosque.' €has postquam maesto profudit pectore voces, €supplicium saevis exposcens anxia factis, €adnuit invicto caelestum numine rector; €quo motu tellus atque horrida contremuerunt @1 €aequora concussitque micantia sidera mundus. €ipse autem caeca mentem caligine Theseus €consitus oblito dimisit pectore cuncta, €quae mandata prius constanti mente tenebat, €dulcia nec maesto sustollens signa parenti €sospitem Erectheum se ostendit visere portum. €namque ferunt olim, classi cum moenia divae €linquentem natum ventis concrederet Aegeus, €talia complexum iuveni mandata dedisse: €'nate mihi longe iucundior unice vita, ‹Łreddite in extrema nuper mihi fine senectae, ‹Ųnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, ‹Śquandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus €eripit invito mihi te, cui languida nondum €lumina sunt nati cara saturata figura, €non ego te gaudens laetanti pectore mittam, €nec te ferre sinam fortunae signa secundae, €sed primum multas expromam mente querellas, €canitiem terra atque infuso pulvere foedans, €inde infecta vago suspendam lintea malo, €nostros ut luctus nostraeque incendia mentis €carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. €quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, €quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei €adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, €tum vero facito ut memori tibi condita corde €haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; €ut, simul ac nostros invisent lumina colles, €funestam antemnae deponant undique vestem, €candidaque intorti sustollant vela rudentes, €quam primum cernens ut laeta gaudia mente €agnoscam, cum te reducem fors prospera sistet.' €haec mandata prius constanti mente tenentem €Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes €aerium nivei montis liquere cacumen. €at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, @1 €anxia in assiduos absumens lumina fletus, €cum primum infecti conspexit lintea veli, €praecipitem sese scopulorum e vertice iecit, €amissum credens immiti Thesea fato. €sic, funesta domus ingressus tecta paterna €morte, ferox Theseus, qualem Minoidi luctum €obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. €quae tum prospectans cedentem maesta carinam €multiplices animo volvebat saucia curas. €at parte ex alia florens volitabat Iacchus €cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, €te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. €cui Thyades passim lymphata mente furebant €euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. €harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, €pars e divulso iactabant membra iuvenco, €pars sese tortis serpentibus incingebant, žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜Ą‹‚ƒpars obscura cavis celebrabant orgia cistis, €orgia quae frustra cupiunt audire profani; €plangebant aliae proceris tympana palmis, €aut tereti tenues tinnitus aere ciebant; €multis raucisonos efflabant cornua bombos, €barbaraque horribili stridebat tibia cantu. €talibus amplifice vestis decorata figuris €pulvinar complexa suo velabat amictu. €quae postquam cupide spectando Thessala pubes €expletast, sanctis coepit decedere divis. €hic, qualis flatu placidum mare matutino €horrificans Zephyrus proclivas incitat undas €Aurora exoriente vagi sub limina Solis, €quae tarde primum clementi flamine pulsae €procedunt leviterque sonant plangore cachinni, €post vento crescente magis magis increbrescunt, €purpureaque procul nantes ab luce refulgent: @1 €sic tum vestibulo linquentes regia tecta €ad se quisque vago passim pede discedebant. €quorum post abitum princeps a vertice Peli €advenit Chiron portans silvestria dona: €nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis €montibus ora creat, quos propter fluminis undas €aura aperit flores tepidi fecunda Favoni, €hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, €quo permulsa domus iucundo risit odore. €confestim Peneos adest, viridantia Tempe, €Tempe, quae silvae cingunt super impendentes, €Haemonisin linquens crebris celebranda choreis, €non vacuus: namque ille tulit radicitus altas €fagos ac recto proceras stipite laurus, €non sine nutanti platano lentaque sorore €flammati Phaethontis et aeria cupressu. €haec circum sedes late contexta locavit, €vestibulum ut molli velatum fronde vireret. €post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, €extenuata gerens veteris vestigia poenae, €quam quondam silici restrictus membra catena €persolvit pendens e verticibus praeruptis. €inde pater divum sancta cum coniuge natisque €advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens €unigenamque simul cultricem montibus Idri: €Pelea nam tecum pariter soror aspernatast, €nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales. €qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, €large multiplici constructae sunt dape mensae, €cum interea infirmo quatientes corpora motu €veridicos Parcae coeperunt edere cantus. €his corpus tremulum complectens undique vestis €candida purpurea talos incinxerat ora, €at roseae niveo residebant vertice vittae, €aeternumque manus carpebant rite laborem. @1 €laeva colum molli lana retinebat amictum, €dextera tum leviter deducens fila supinis €formabat digitis, tum prono in pollice torquens €libratum tereti versabat turbine fusum, €atque ita decerpens aequabat semper opus dens, €laneaque aridulis haerebant morsa labellis, €quae prius in levi fuerant exstantia filo: €ante pedes autem candentis mollia lanae €vellera virgati custodibant calathisci. €hae tum clarisona vellentes vellera voce €talia divino fuderunt carmine fata, €carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. €o decus eximium magnis virtutibus augens, €Emathiae tutamen, Opis carissime nato, €accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, €veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur, €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €adveniet tibi iam portans optata maritis €Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, €quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, €languidulosque paret tecum coniungere somnos, €levia substernens robusto bracchia collo. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €nulla domus tales umquam contexit amores, €nullus amor tali coniunxit foedere amantes, €qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €nascetur vobis expers terroris Achilles, €hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, €qui persaepe vago victor certamine cursus €flammea praevertet celeris vestigia cervae. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. @1 €non illi quisquam bello se conferet heros, €cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, €Troicaque obsidens longinquo moenia bello, €periuri Pelopis vastabit tertius heres. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €illius egregias virtutes claraque facta €saepe fatebuntur natorum in funere matres, €cum incultum cano solvent a vertice crinem, €putridaque infirmis variabunt pectora palmis. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €namque velut densas praecerpens messor aristas €sole sub ardenti flaventia demetit arva, €Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, €quae passim rapido diffunditur Hellesponto, €cuius iter densis angustans corporum acervis €alta tepefaciet permixta flumina caede. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €denique testis erit morti quoque reddita praeda, €cum teres excelso coacervatum aggere bustum €excipiet niveos perculsae virginis artus. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis €urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, €alta Polyxenia madefient caede sepulcra; €quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, €proiciet truncum summisso poplite corpus. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €quare agite optatos animi coniungite amores, €accipiat coniunx felici foedere divam, €dedatur cupido iam dudum nupta marito. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. @1 €non illam nutrix orienti luce revisens €hesterno collum poterit circumdare filo, ‹‚ūanxia nec mater discordis maesta puellae €secubitu caros mittet sperare nepotes. €@@currite ducentes subtegmina, currite, fusi. €talia praefantes quondam felicia Peleo €carmina divino cecinerunt pectore Parcae. €praesentes namque ante domos invisere castas €heroum et sese mortali ostendere coetu €caelicolae nondum spreta pietate solebant. €saepe pater divum templo in fulgente residens, €annua cum festis venissent sacra diebus, €conspexit terra centum procumbere tauros. €saepe vagus Liber Parnasi vertice summo €Thyiadas effusis euhantes crinibus egit, €cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes €acciperent laeti divum fumantibus aris. €saepe in letifero belli certamine Mavors €aut rapidi Tritonis era aut Amarynthia virgo €armatas hominumst praesens hortata catervas. €sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, €iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, €perfudere manus fraterno sanguine fratres, €destitit exstinctos natus lugere parentes, €optavit genitor primaevi funera nati, €liber uti nuptae poteretur flore novellae, €ignaro mater substernens se improba nato €impia non veritast divos scelerare penates: €omnia fanda nefanda malo permixta furore €iustificam nobis mentem avertere deorum. €quare nec tales dignantur visere coetus, €nec se contingi patiuntur lumine claro. @1 ō’@@@@{1LXV}1 Etsi me assiduo defectum cura dolore €@@sevocat a doctis, Hortale, virginibus, €nec potis est dulces Musarum expromere fetus €@@mens animi (tantis fluctuat ipsa malis: €namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris €@@pallidulum manans alluit unda pedem, €Troica Rhoeteo quem subter litore tellus €@@ereptum nostris obterit ex oculis_ €[2numquam ego te potero posthac audire loquentem,]2 €@@numquam ego te, vita frater amabilior, €aspiciam posthac? at certe semper amabo, €@@semper maesta tua carmina morte canam, €qualia sub densis ramorum concinit umbris €@@Daulias, absumpti fata gemens Ityli): €sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto €@@haec expressa tibi carmina Battiadae, €ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis €@@effluxisse meo forte putes animo, €ut missum sponsi furtivo munere malum €@@procurrit casto virginis e gremio, €quod miserae oblitae molli sub veste locatum, €@@dum adventu matris prosilit, excutitur; €atque illud prono praeceps agitur decursu, €@@huic manat tristi conscius ore rubor. @1 ō’@@@@{1LXVI}1 Omnia qui magni dispexit lumina mundi, €@@qui stellarum ortus comperit atque obitus, €flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, €@@ut cedant certis sidera temporibus, €ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans €@@dulcis amor gyro devocet aerio: €idem me ille Conon caelesti in limine vidit €@@e Bereniceo vertice caesariem €fulgentem clare, quam cunctis illa deorum €@@levia protendens bracchia pollicitast, €qua rex tempestate novo auctatus hymenaeo žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜ĀˆŒ@@vastatum fines iverat Assyrios, €dulcia nocturnae portans vestigia rixae, €@@quam de virgineis gesserat exuviis. €estne novis nuptis odio Venus? an quod aventum €@@frustrantur falsis gaudia lacrimulis, €ubertim thalami quas iuxta limina fundunt? €@@non, ita me divi, vera gemunt, iuerint. €id mea me multis docuit regina querellis €@@invisente novo proelia torva viro. €et tu non orbum luxti deserta cubile, €@@sed fratris cari flebile discidium? €quam penitus maestas exedit cura medullas! €@@ut tibi tunc toto pectore sollicitae €sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe €@@cognoram a parva virgine magnanimam. €anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's €@@coniugium, quo non fortius ausit alis? €sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's! €@@Iuppiter, ut tersti lumina saepe manu! @1 €quis te mutavit tantus deus? an quod amantes €@@non longe a caro corpore abesse volunt? €atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis €@@non sine taurino sanguine pollicita's, €si reditum tetulisset. is haud in tempore longo €@@captam Asiam Aegypti finibus addiderat. €quis ego pro factis caelesti reddita coetu €@@pristina vota novo munere dissoluo. €invita, o regina, tuo de vertice cessi, €@@invita: adiuro teque tuumque caput, €digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: €@@sed qui se ferro postulet esse parem? €ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris €@@progenies Thiae clara supervehitur, €cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus €@@per medium classi barbara navit Athon. €quid facient crines, cum ferro talia cedant? €@@Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, €et qui principio sub terra quaerere venas €@@institit ac ferri stringere duritiem! €abiunctae paulo ante comae mea fata sorores €@@lugebant, cum se Memnonis Aethiopis €unigena impellens nutantibus aera pinnis €@@obtulit Arsinoes Locridos ales equus, €isque per aetherias me tollens avolat umbras €@@et Veneris casto collocat in gremio. €ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, €@@Graia Canopeis incola litoribus. €hic liquidi vario ne solum in lumine caeli €@@ex Ariadnaeis aurea temporibus €fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus €@@devotae flavi verticis exuviae, €uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me €@@sidus in antiquis diva novum posuit: €Virginis et saevi contingens namque Leonis €@@lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, @1 €vertor in occasum, tardum dux ante Booten, €@@qui vix sero alto mergitur Oceano. €sed quamquam me nocte premunt vestigia divum, €@@lux autem canae Tethyi restituit €(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo, €@@namque ego non ullo vera timore tegam, €nec si me infestis discerpent sidera dictis, €@@condita quin imi pectoris evoluam): €non his tam laetor rebus, quam me afore semper, €@@afore me a dominae vertice discrucior, €quicum ego, dum virgo quidem erat, muliebribus expers €@@unguentis, una vilia multa bibi. €nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda, €@@non prius unanimis corpora coniugibus €tradite nudantes reiecta veste papillas, €@@quam iucunda mihi munera libet onyx, €vester onyx, casto colitis quae iura cubili. €@@sed quae se impuro dedit adulterio, €illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis: €@@namque ego ab indignis praemia nulla peto. €sed magis, o nuptae, semper concordia vestras, €@@semper amor sedes incolat assiduus. €tu vero, regina, tuens cum sidera divam €@@placabis festis luminibus Venerem, €unguinis expertem ne siris esse tuam me, €@@sed potius largis affice muneribus. €sidera corruerint! iterum ut coma regia fiam, €@@proximus Hydrochoi fulguret Oarion! @1 ō’@@@@{1LXVII}1 O dulci iucunda viro, iucunda parenti, €@@salve, teque bona Iuppiter auctet ope, €ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne €@@olim, cum sedes ipse senex tenuit, €quamque ferunt rursus nato servisse maligne, €@@postquam's porrecto facta marita sene. €dic agedum nobis quare mutata feraris €@@in dominum veterem deseruisse fidem. €'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) €@@culpa meast, quamquam dicitur esse mea, €nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: €@@verum istuc populi lingua quiete tegit, €qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, €@@ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.' €Non istuc satis est uno te dicere verbo, €@@sed facere ut quivis sentiat et videat. €'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.' €@@Nos volumus: nobis dicere ne dubita. @1 €'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, €@@falsumst. non illam vir prior attigerat, €languidior tenera cui pendens sicula beta €@@numquam se mediam sustulit ad tunicam; €sed pater illusi nati violasse cubile €@@dicitur et miseram conscelerasse domum, €sive quod impia mens caeco flagrabat amore, €@@seu quod iners sterili semine natus erat, €ut quaerendum unde unde foret nervosius illud, €@@quod posset zonam solvere virgineam.' €Egregium narras mira pietate parentem, €@@qui ipse sui nati minxerit in gremium. €'Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere €@@Brixia Cycneae supposita speculae, €flavus quam molli praecurrit flumine Mella, €@@Brixia Veronae mater amata meae, €sed de Postumio et Corneli narrat amore, €@@cum quibus illa malum fecit adulterium. €dixerit hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti, €@@cui numquam domini limine abesse licet €nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo €@@tantum operire soles aut aperire domum? €saepe illam audivi furtiva voce loquentem €@@solam cum ancillis haec sua flagitia, €nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi €@@speraret nec linguam esse nec auriculam. €praeterea addebat quendam, quem dicere nolo €@@nomine, ne tollat rubra supercilia. €longus homost, magnas cui lites intulit olim €@@falsum mendaci ventre puerperium.' @1 ™ÄĮō’@@@@{1LXVIIIA}1 Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo €@@conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, €naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis €@@sublevem et a mortis limine restituam, €quem neque sancta Venus molli requiescere somno €@@desertum in lecto caelibe perpetitur, €nec veterum dulci scriptorum carmine Musae €@@oblectant, cum mens anxia pervigilat: €id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum, €@@muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. €sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, €@@neu me odisse putes hospitis officium, €accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, €@@ne amplius a misero dona beata petas. €tempore quo primum vestis mihi tradita purast, €@@iucundum cum aetas florida ver ageret, €multa satis lusi: non est dea nescia nostri, €@@quae dulcem curis miscet amaritiem: €sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors €@@abstulit. o misero frater adempte mihi, €tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, €@@tecum una totast nostra sepulta domus, €omnia tecum una perierunt gaudia nostra, €@@quae tuus in vita dulcis alebat amor. €cuius ego interitu tota de mente fugavi €@@haec studia atque omnes delicias animi. @1 €quare, quod scribis Veronae turpe Catullo €@@esse, quod hic quisquis de meliore nota €frigida deserto tepefactet membra cubili, €@@id, Manli, non est turpe, magis miserumst. €ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, €@@haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. €nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, €@@hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, €illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; €@@huc una ex multis capsula me sequitur. €quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna €@@id facere aut animo non satis ingenuo, €quod tibi non hucusque petenti copia praestost: €@@ultro ego deferrem, copia siqua foret. @1 ō’@@@@{1LXVIIIB}1 ˆ©Non possum reticere, deae, qua me Allius in re €@@iuverit aut quantis foverit officiis, €ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas €@@illius hoc caeca nocte tegat studium: €sed dicam vobis, vos porro dicite multis €@@milibus et facite haec charta loquatur anus, €[2versibus ut nostris etiam post funera vivat,]2 €@@notescatque magis mortuus atque magis, €nec tenuem texens sublimis aranea telam €@@in deserto Alli nomine opus faciat. €nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, €@@scitis, et in quo me torruerit genere, €cum tantum arderem quantum Trinacria rupes €@@lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, €maesta neque assiduo tabescere lumina fletu žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’™ÄĀˆø@@cessarent tristique imbre madere genae. €qualis in aerii perlucens vertice montis €@@rivus muscoso prosilit a lapide, €qui cum de prona praeceps est valle volutus, €@@per medium densi transit iter populi, €dulce viatori lasso in sudore levamen, €@@cum gravis exustos aestus hiulcat agros; €ac velut in nigro iactatis turbine nautis €@@lenius aspirans aura secunda venit €iam prece Pollucis, iam Castoris implorata: €@@tale fuit nobis Allius auxilium. @1 €is clausum lato patefecit limite campum, €@@isque domum nobis isque dedit dominam, €ad quam communes exerceremus amores. €@@quo mea se molli candida diva pede €intulit et trito fulgentem in limine plantam €@@innixa arguta constituit solea, €coniugis ut quondam flagrans advenit amore €@@Protesileam Laodamia domum €inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro €@@hostia caelestes pacificasset eros. €nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, €@@quod temere invitis suscipiatur eris. €quam ieiuna pium desideret ara cruorem, €@@doctast amisso Laodamia viro, €coniugis ante coacta novi dimittere collum, €@@quam veniens una atque altera rursus hiems €noctibus in longis avidum saturasset amorem, €@@posset ut abrupto vivere coniugio: €quod scibant Parcae non longo tempore abesse, €@@si miles muros isset ad Iliacos. €nam tum Helenae raptu primores Argivorum €@@coeperat ad sese Troia ciere viros, €Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, €@@Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, €quaene etiam nostro letum miserabile fratri €@@attulit. ei misero frater adempte mihi, €ei misero fratri iucundum lumen ademptum, €@@tecum una totast nostra sepulta domus, €omnia tecum una perierunt gaudia nostra, €@@quae tuus in vita dulcis alebat amor. @1 €quem nunc tam longe non inter nota sepulcra €@@nec prope cognatos compositum cineres, €sed Troia obscena, Troia infelice sepultum €@@detinet extremo terra aliena solo. €ad quam tum properans fertur lecta undique pubes €@@Graia penetrales deseruisse focos, €ne Paris abducta gavisus libera moecha €@@otia pacato degeret in thalamo. €quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia, €@@ereptumst vita dulcius atque anima €coniugium: tanto te absorbens vertice amoris €@@aestus in abruptum detulerat barathrum, €quale ferunt Grai Pheneum prope Cyllenaeum €@@siccare emulsa pingue palude solum, €quod quondam caesis montis fodisse medullis €@@audit falsiparens Amphitryoniades, €tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta €@@perculit imperio deterioris eri, €pluribus ut caeli tereretur ianua divis, €@@Hebe nec longa virginitate foret. €sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, €@@qui tamen indomitam ferre iugum docuit. €nam nec tam carum confecto aetate parenti €@@una caput seri nata nepotis alit, €qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis €@@nomen testatas intulit in tabulas, €impia derisi gentilis gaudia tollens €@@suscitat a cano vulturium capiti: @1 €nec tantum niveo gavisast ulla columbo €@@compar, quae multo dicitur improbius €oscula mordenti semper decerpere rostro €@@quam quae praecipue multivolast mulier: €sed tu horum magnos vicisti sola furores, €@@ut semel es flavo conciliata viro. €aut nihil aut paulo cui tum concedere digna €@@lux mea se nostrum contulit in gremium, €quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido €@@fulgebat crocina candidus in tunica. €quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, €@@rara verecundae furta feremus erae, €ne nimium simus stultorum more molesti: €@@saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, €coniugis in culpa flagrantem contudit iram, €@@noscens omnivoli plurima furta Iovis. €atqui nec divis homines componier aequumst, Œį@@[2nec mala, quot Iuno quantave, nos patimur. €tolle igitur questus, et forti mente, Catulle,]2 ‹Ž@@ingratum tremuli tolle parentis opus. €nec tamen illa mihi dextra deducta paterna €@@fragrantem Assyrio venit odore domum, €sed furtiva dedit muta munuscula nocte, €@@ipsius ex ipso dempta viri gremio. €quare illud satis est, si nobis is datur unis, €@@quem lapide illa diem candidiore notat. @1 ō’@@@@{1LXVIIIC}1 ‹•Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus €@@pro multis, Alli, redditur officiis, €ne vestrum scabra tangat robigine nomen €@@haec atque illa dies atque alia atque alia. €huc addent divi quam plurima, quae Themis olim €@@antiquis solitast munera ferre piis. €sitis felices et tu simul et tua vita, €@@et domus ipsa, in qua lusimus, et domina, €et qui principio nobis te tradidit Afer, €@@a quo sunt primo mi omnia nata bono, €et longe ante omnes, mihi quae me carior ipsost, €@@lux mea, qua viva vivere dulce mihist. @1 ˜Åō’@@@@{1LXIX}1 Noli admirari quare tibi femina nulla, €@@Rufe, velit tenerum supposuisse femur, €non si illam rarae labefactes munere vestis €@@aut perluciduli deliciis lapidis. €laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur €@@valle sub alarum trux habitare caper. €hunc metuunt omnes; neque mirum: nam mala valdest €@@bestia, nec quicum bella puella cubet. €quare aut crudelem nasorum interfice pestem, €@@aut admirari desine cur fugiant. ō’@@@@{1LXX}1 Nulli se dicit mulier mea nubere malle €@@quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. €dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, €@@in vento et rapida scribere oportet aqua. ō’@@@@{1LXXI}1 Siqua iure bono sacer alarum obstitit hircus, €@@aut siqua merito tarda podagra secat, €aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem, €@@mirificest, Quinti, nactus utrumque malum. €nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: €@@illam affligit odore, ipse perit podagra. @1 ō’@@@@{1LXXII}1 Dicebas quondam solum te nosse Catullum, €@@Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem. €dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, €@@sed pater ut natos diligit et generos. €nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, €@@multo mi tamen es vilior et levior. €'qui potis est?' inquis. quod amantem iniuria talis €@@cogit amare magis, sed bene velle minus. ō’@@@@{1LXXIII}1 Desine de quoquam quicquam bene velle mereri €@@aut aliquem fieri posse putare pium. €omnia sunt ingrata, nihil fecisse benignest, €@@immo etiam taedet, taedet obestque magis; €ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, €@@quam modo quae me unum atque unicum amicum habuit. ō’@@@@{1LXXIV}1 Gellius audierat patruum obiurgare solere, €@@siquis delicias diceret aut faceret. €hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam €@@uxorem et patruum reddidit Harpocraten. €quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum €@@nunc patruum, verbum non faciet patruus. ō’@@@@{1LXXV}1 Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa, €@@atque ita se officio perdidit ipsa suo, €ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, €@@nec desistere amare, omnia si facias. @1 ō’@@@@{1LXXVI}1 Siqua recordanti benefacta priora voluptas €@@est homini, cum se cogitat esse pium, €nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo €@@divum ad fallendos numine abusum homines, €multa parata manent in longa aetate, Catulle, €@@ex hoc ingrato gaudia amore tibi. €nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt €@@aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. €omnia quae ingratae perierunt credita menti. €@@quare cur tete iam amplius excrucies? €quin tu animum offirmas atque istinc te ipse reducis €@@et dis invitis desinis esse miser? €difficilest longum subito deponere amorem, €@@difficilest, verum hoc qua libet efficias: €una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, €@@hoc facias, sive id non pote sive pote. €o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam €@@extremam iam ipsa in morte tulistis opem, €me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, €@@eripite hanc pestem perniciemque mihi, €quae mihi surrepens imos ut torpor in artus €@@expulit ex omni pectore laetitias. €non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, €@@aut, quod non potis est, esse pudica velit: €ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. €@@o di, reddite mi hoc pro pietate mea! @1 ō’@@@@{1LXXVII}1 Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice €@@(frustra? immo magno cum pretio atque malo), €sicine surrepsti mi, atque intestina perurens €@@ei misero eripuisti omnia nostra bona? €eripuisti, eheu nostrae crudele venenum €@@vitae, eheu nostrae pestis amicitiae! žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜Īō’@@@@{1LXXVIII}1 Gallus habet fratres, quorumst lepidissima coniunx €@@alterius, lepidus filius alterius. €Gallus homost bellus: nam dulces iungit amores, €@@cum puero ut bello bella puella cubet. €Gallus homost stultus, nec se videt esse maritum, €@@qui patruus patrui monstret adulterium. ™ĪĀō’@@@@{1LXXVIIIB}1 ‰į[2Lesbi, non quererer te foedis moribus esse, €@@si turpes tantum pollueres socios:]2 €sed nunc id doleo, quod purae pura puellae ‚@@savia comminxit spurca saliva tua. €verum id non impune feres: nam te omnia saecla €@@noscent et, qui sis, fama loquetur anus. @1 ˜Ļō’@@@@{1LXXIX}1 Lesbius est pulcher. quid ni? quem Lesbia malit €@@quam te cum tota gente, Catulle, tua. €sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, €@@si tria notorum savia reppererit. ō’@@@@{1LXXX}1 quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella €@@hiberna fiant candidiora nive, €mane domo cum exis et cum te octava quiete €@@e molli longo suscitat hora die? €nescioquid certest: an vere fama susurrat €@@grandia te medii tenta vorare viri? €sic certest: clamant Victoris rupta miselli €@@ilia, et emulso barba notata sero. ō’@@@@{1LXXXI}1 Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, €@@bellus homo, quem tu diligere inciperes, €praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri €@@hospes inaurata pallidior statua, €qui tibi nunc cordist; quem tu praeponere nobis €@@audes, et nescis quod facinus facias? @1 ō’@@@@{1LXXXII}1 Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum €@@aut aliud si quid carius est oculis, €eripere ei noli, multo quod carius illi €@@est oculis seu quid carius est oculis. ō’@@@@{1LXXXIII}1 Lesbia mi praesente viro male plurima dicit: €@@haec illi fatuo maxima laetitiast. €mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, €@@sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, €non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, €@@iratast. hoc est, uritur et loquitur. ō’@@@@{1LXXXIV}1 Chommoda dicebat, si quando commoda vellet €@@dicere, et insidias Arrius hinsidias, €et tum mirifice sperabat se esse locutum, €@@cum quantum poterat dixerat hinsidias. €credo, sic mater, sic semper avunculus eius, €@@sic maternus avus dixerat atque avia. €hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: €@@audibant eadem haec leniter et leviter, €nec sibi postilla metuebant talia verba, €@@cum subito affertur nuntius horribilis, €Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, €@@iam non Ionios esse, sed Hionios. @1 ō’@@@@{1LXXXV}1 Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. €@@nescio, sed fieri sentio et excrucior. ō’@@@@{1LXXXVI}1 Quintia formosast multis; mihi candida, longa, €@@rectast. haec ego sic singula confiteor; €totum illud 'formosa' nego: nam nulla venustas, €@@nulla in tam magnost corpore mica salis. €Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, €@@tum omnibus una omnes surripuit Veneres. ō’@@@@{1LXXXVII}1 Nulla potest mulier tantum se dicere amatam €@@vere, quantum a me Lesbia amata meast. €nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta, €@@quanta in amore tuo ex parte reperta meast. ō’@@@@{1LXXXVIII}1 Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore €@@prurit et abiectis pervigilat tunicis? €quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? €@@ecquid scis quantum suscipiat sceleris? €suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys €@@nec genitor Nympharum abluit Oceanus: €nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat, ultra, €@@non si demisso se ipse voret capite. @1 ō’@@@@{1LXXXIX}1 Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater €@@tamque valens vivat tamque venusta soror €tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis €@@cognatis, quare is desinat esse macer? €qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, €@@quantumvis quare sit macer invenies. ō’@@@@{1XC}1 Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando €@@coniugio et discat Persicum haruspicium: €nam magus ex matre et nato gignatur oportet, €@@si verast Persarum impia religio, €gratus ut accepto veneretur carmine divos €@@omentum in flamma pingue liquefaciens. ō’@@@@{1XCI}1 Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum €@@in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, €quod te non nossem bene constantemve putarem €@@aut posse a turpi mentem inhibere probro; €sed neque quod matrem nec germanam esse videbam €@@hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. €et quamvis tecum multo coniungerer usu, €@@non satis id causae credideram esse tibi. €tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni €@@culpast, in quacumque est aliquid sceleris. @1 ō’@@@@{1XCII}1 Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam €@@de me: Lesbia me dispeream nisi amat. €quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam €@@assidue, verum dispeream nisi amo. ō’@@@@{1XCIII}1 Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, €@@nec scire utrum sis albus an ater homo. ō’@@@@{1XCIV}1 Mentula moechatur. 'moechatur mentula?' certe. €@@'hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.' ō’@@@@{1XCV}1 Smyrna mei Cinnae, nonam post denique messem €@@quam coeptast nonamque edita post hiemem, €milia cum interea quingenta Hatriensis in uno €@@[2versiculorum anno putidus evomuit,]2 €Smyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas, €@@Smyrnam cana diu saecula pervoluent: €at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam €@@et laxas scombris saepe dabunt tunicas. €parva mei mihi sint cordi monumenta Philitae: €@@at populus tumido gaudeat Antimacho. @1 ō’@@@@{1XCVI}1 Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris €@@accidere a nostro, Calve, dolore potest, €quo desiderio veteres renovamus amores €@@atque olim iunctas flemus amicitias, €certe non tanto mors immatura dolorist €@@Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. ō’@@@@{1XCVII}1 Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, €@@utrumne os an culum olfacerem Aemilio. €nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille, €@@verum etiam culus mundior et melior: €nam sine dentibus est. os dentes sesquipedales, €@@gingivas vero ploxeni habet veteris, €praeterea rictum qualem diffissus in aestu €@@meientis mulae cunnus habere solet. €hic futuit multas et se facit esse venustum, €@@et non pistrino traditur atque asino? €quem siqua attingit, non illam posse putamus €@@aegroti culum lingere carnificis? ō’@@@@{1XCVIII}1 In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti, €@@id quod verbosis dicitur et fatuis. €ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis €@@culos et crepidas lingere carpatinas. €si nos omnino vis omnes perdere, Vetti, €@@hiscas: omnino quod cupis efficies. @1 ō’@@@@{1XCIX}1 Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, €@@saviolum dulci dulcius ambrosia. €verum id non impune tuli: namque amplius horam €@@suffixum in summa me memini esse cruce, €dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis €@@tantillum vestrae demere saevitiae. €nam simul id factumst, multis diluta labella €@@guttis abstersti mollibus articulis, €ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, €@@tamquam commictae spurca saliva lupae. €praeterea infesto miserum me tradere amori €@@non cessasti omnique excruciare modo, €ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud €@@saviolum tristi tristius elleboro. €quam quoniam poenam misero proponis amori, €@@numquam iam posthac basia surripiam. ō’@@@@{1C}1 Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam €@@flos Veronensum depereunt iuvenum, €hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud €@@fraternum vere dulce sodalicium. €cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis €@@perspectast igni tum unica amicitia, €cum vesana meas torreret flamma medullas. €@@sis felix, Caeli, sis in amore potens. @1 ō’@@@@{1CI}1 Multas per gentes et multa per aequora vectus €@@advenio has miseras, frater, ad inferias, €ut te postremo donarem munere mortis €@@et mutam nequiquam alloquerer cinerem, €quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, €@@heu miser indigne frater adempte mihi. €nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum €@@tradita sunt tristi munere ad inferias, €accipe fraterno multum manantia fletu, €@@atque in perpetuum, frater, ave atque vale! ō’@@@@{1CII}1 Si quicquam tacito commissumst fido ab amico, €@@cuius sit penitus nota fides animi, €me aeque esse invenies illorum iure sacratum, €@@Corneli, et factum me esse putum Harpocraten. žļ€°“·²’ļ°°±’ļ‚Ćįņķ’ļƒĆįōõģ’˜ēō’@@@@{1CIII}1 Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo, €@@deinde esto quamvis saevus et indomitus: €aut, si te nummi delectant, desine, quaeso, €@@leno esse atque idem saevus et indomitus. @1 ō’@@@@{1CIV}1 Credis me potuisse meae maledicere vitae, €@@ambobus mihi quae carior est oculis? €non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: €@@sed tua, mi Tappo, crimina nostra facis. ō’@@@@{1CV}1 Mentula conatur Pipleum scandere montem: €@@Musae furcillis praecipitem eiciunt. ō’@@@@{1CVI}1 Cum puero bello praeconem qui videt esse €@@quid credat nisi se vendere discupere? ō’@@@@{1CVII}1 Si quicquam cupidoque optantique obtigit umquam €@@insperanti, hoc est gratum animo proprie. €quare hoc est gratum nobisque est carius auro, €@@quod te restituis, Lesbia, mi cupido, €restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te €@@nobis. o lucem candidiore nota! €quis me uno vivit felicior, aut magis hac res €@@optandas vita dicere quis poterit? @1 ō’@@@@{1CVIII}1 Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus €@@spurcata impuris moribus intereat, €non equidem dubito quin primum inimica bonorum €@@lingua exsecta avido sit data vulturio, €effossos oculos voret atro gutture corvus, €@@intestina canes, cetera membra lupi. ō’@@@@{1CIX}1 Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem €@@hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. €di magni, facite ut vere promittere possit, €@@atque id sincere dicat et ex animo, €ut liceat nobis tota perducere vita €@@aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. ō’@@@@{1CX}1 Aufillena, bonae semper laudantur amicae: €@@accipiunt pretium, quae facere instituunt. €tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica's, €@@quod nec das et fers saepe, facis facinus. €aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, €@@Aufillena, fuit: sed data corripere €fraudando officiis plus quam meretricis avaraest, €@@quae sese toto corpore prostituit. @1 ō’@@@@{1CXI}1 Aufillena, viro contentam vivere solo €@@nuptarum laus est laudibus ex nimiis: €sed cuivis quamvis potius succumbere par est €@@quam matrem fratres ex patre concipere. ō’@@@@{1CXII}1 Multus homo's, Naso, neque tecum multus homost qui €@@descendit: Naso, multus es et pathicus. ō’@@@@{1CXIII}1 Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant €@@Mucillam: facto consule nunc iterum €manserunt duo, sed creverunt milia in unum €@@singula. fecundum semen adulterio. ō’@@@@{1CXIV}1 Firmano saltu non falso Mentula dives €@@fertur, qui tot res in se habet egregias, €aucupium omne genus, pisces, prata, arva ferasque. €@@nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. €quare concedo sit dives, dum omnia desint. €@@saltum laudemus, dum modio ipse egeat. @1 ō’@@@@{1CXV}1 Mentula habet iuxta triginta iugera prati, €@@quadraginta arvi: cetera sunt maria. €cur non divitiis Croesum superare potis sit, €@@uno qui in saltu tot bona possideat, €prata, arva, ingentes silvas vastasque paludes €@@usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? €omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, €@@non homo, sed vero mentula magna minax. ō’@@@@{1CXVI}1 Saepe tibi studioso animo verba ante requirens €@@carmina uti possem vertere Battiadae, €qui te lenirem nobis, neu conarere €@@tela infesta meum mittere in usque caput, €hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, €@@Gelli, nec nostras hic valuisse preces. €contra nos tela ista tua evitabimus acta: €@@at fixus nostris tu dabi' supplicium. @1 ļ°°²’ļ‚ęņē’ļƒĆįōõģ’Ÿō’@@@@{1FRAGMENTA}1 ‘ļćŌåņ® Ķįõņ® ¦³ĒĢ¦ ¶®“°¶Ė’įśHunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, €qua domus tua Lampsaci est quaque . . . Priape. €nam te praecipue in suis urbibus colit ora €Hellespontia, ceteris ostriosior oris. ļćĪļī® ²°°Ģ’āśde meo ligurrire libido est ļćŠļņšč® įä® Čļņ® ¦³Ć®¦ ±®±¶’ćśat non effugies meos iambos šž