´·¸ÿï°°²ÿï‚ðïåôÿïƒÑÃéãÿïãÁõóïî® ¦³Ôåãèîï𮦠±·ÿFlumina verna cient obscuro lumine Pisces €curriculumque Aries aequat noctisque dieique, €cornua quem condunt florum praenuntia Tauri. €Aridaque aestatis Gemini praecordia pandunt €longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer €languificosque Leo proflat ferus ore calores. €Post modium quatiens Virgo fugat orta vaporem. €Autumni reserat portas aequatque diurna €tempora nocturnis dispenso sidere Libra. €Ecfetos ramos denudat flamma Nepai. €Pigra Sagittipotens iaculatur frigora terris. €Bruma gelu glacians iubar est spirans Capricorni, €quam sequitur nebulas rorans liquor altus Aquari. €Tanta supra circaque vigent %umi lumina mundi. €At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis €mobile curriculum et Lunae simulacra feruntur ‰á. . . ˆ‘squama sub aetherio conspectu torta Draconis €eminet. Hunc infra fulgentes Arcera septem €magna quatit stellas, quam servans serus in alta €conditur Oceani ripa cum luce Bootes. @1 ï°°³ÿï‚ÐåôÿïƒÑÃéãÿŸôÿ@@@@{1COMMENTARIOLVM PETITIONIS}1 Ÿóáÿ@@@@QVINTVS MARCO FRATRI S. D. ‘@@Etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut €usu homines aut diligentia possunt, tamen amore nostro €non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi €veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, €non ut aliquid ex his novi addisceres, sed ut ea quae in re €dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione €sub uno aspectu ponerentur. Quamquam plurimum natura €valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse €simulatio naturam vincere. @@Civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. Prope cottidie €tibi hoc ad forum descendenti meditandum est: 'Novus sum, €consulatum peto, Roma est.' €@@Nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. Sem-€per ea res plurimum dignitatis habuit; non potest qui dignus €habetur patronus consularium indignus consulatu putari. €Quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid @1 €es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit. Eius facultatis €adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta €sint cura, et saepe quae [2de]2 Demosthenis studio et exercita-€tione scripsit Demetrius recordare. Deinde [2fac]2 ut amico-€rum et multitudo et genera appareant; habes enim ea quae €[2qui]2 novi habuerunt?_omnis publicanos, totum fere eque-€strem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defen-€sos homines cuiusque ordinis, aliquot conlegia, praeterea studio €dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cottidianam ami-corum adsiduitatem et frequentiam. Haec cura ut teneas €commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intel-€legant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, €obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam hoc mul-€tum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum €nobilium voluntas et maxime consularium; prodest, quorum €in locum ac numerum pervenire velis, ab iis ipsis illo loco ac numero dignum putari. Ii rogandi omnes sunt diligenter et ad €eos adlegandum est persuadendumque est iis nos semper cum €optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; €si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse €ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum €posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. Praeterea adulescentis nobilis elabora ut €habeas, vel ut teneas studiosos quos habes; multum dignitatis @1 €adferent. Plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis €putes esse. Si adduxeris ut ii qui non nolunt cupiant, pluri-€mum proderunt. @@Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi €nobiles tecum petunt ut nemo sit qui audeat dicere plus illis €nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. Nam P. €Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere €consulatum putet? Vides igitur amplissimis ex familiis homi-nes, quod sine nervis sint, tibi paris non esse. At Antonius et €Catilina molesti sunt. Immo homini navo, industrio, inno-€centi, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi €competitores ambo a pueritia sicarii, ambo libidinosi, ambo €egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem €denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum €homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus €optimorum censorum existimatione, in praetura competito-€rem habuimus amico Sabidio et Panthera, cum ad tabulam €quos poneret non haberet (quo tamen in magistratu amicam €quam domi palam haberet de machinis emit); in petitione €autem consulatus caupones omnis compilare per turpissimam €legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare. Alter vero, di boni! quo splendore est? Primum nobilitate €eadem qua %Catilina%. Num maiore? Non. Sed virtute. @1 €Quam ob rem? Quod Antonius umbram suam metuit, hic €ne leges quidem, natus in patris egestate, educatus in sororiis €stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem €publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis €quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanneiorum €ac Tanusiorum capita demetebant, Sulla unum Catilinam €praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, €sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, €cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit. Quid ego nunc dicam petere eum tecum €consulatum qui hominem carissimum populo Romano, M. €Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam ur-€bem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu lacerarit, €vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra €capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum €inter digitos eius rivi sanguinis fluerent; qui postea cum €histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, €alteros facinoris adiutores haberet; qui nullum in locum tam €sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si in €aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspi-€cionem relinqueret; qui ex curia Curios et Annios, ab atriis €Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios @1 €sibi amicissimos comparavit; qui tantum habet audaciae, €tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et effi-€cacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos €constuprarit? Quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium €dictis scribam? Nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen €hoc mihi non praetermittendum videtur, quod primum ex eo €iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante €illud iudicium fuerunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum €iudicium cottidie flagitetur. Hic se sic habet ut magis timeant, €etiam si quierit, quam ut contemnant, si quid commoverit. Quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper €homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita €nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam €ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima bene-€ficia, summa ratio ac diligentia petendi; ac tamen eorum €alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla re paene, superavit. Qua re tibi, si facies ea quae natura €et studia quibus semper usus es largiuntur, quae temporis €tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile €certamen cum iis competitoribus qui nequaquam sunt tam €genere insignes quam vitiis nobiles; quis enim reperiri potest €tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publi-€cam sicas destringere? @@Quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses @1 €exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur. €Consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum €arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex €equestri loco summum locum civitatis, atque ita summum ut €forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus €amplitudinis quam ceteris adferat. Noli putare eos qui sunt €eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus, quid di-€gnitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati €locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui €admodum te amant, invidere. Etiam novos homines prae-€torios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs þ´·¸ÿï°°³ÿï‚ÐåôÿïƒÑÃéãÿ˜Žte se honore superari. Iam in populo quam multi invidi sint, €quam multi consuetudine horum annorum ab hominibus €novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam €non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti necesse est. Iam €illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam au-€gendam tanto studio te dedisti, num quos tibi putes ob eam causam esse [2non]2 amicos. Quam ob rem cum et summum €locum civitatis petas et videas esse studia quae tibi adversen-€tur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et labo-€rem et diligentiam. @@Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum €diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in €populari voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis €et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae €parta esse oportet. Sed hoc nomen amicorum in petitione @1 €latius patet quam in cetera vita; quisquis est enim qui osten-€dat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is €in amicorum numero est habendus. Sed tamen qui sunt amici €ex causa iustiore cognationis aut adfinitatis aut sodalitatis aut €alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest. Deinde ut quisque est intimus ac maxime domesti-€cus, ut is amet [2et]2 quam amplissimum esse te cupiat valde €elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut €denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis €sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus. Deinde sunt instituendi cuiusque generis amici: ad speciem, €homines inlustres honore ac nomine (qui, etiam si suffragandi €studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis); €ad ius obtinendum, magistratus (ex quibus maxime consules, €deinde tribuni pl.); ad conficiendas centurias, homines ex-€cellenti gratia. Qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod €beneficium aut habeant aut ut habeant sperent, eos prorsus €magno opere et compara et confirma; nam per hos annos €homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera ela-€borarunt ut possent a tribulibus suis ea quae peterent, im-€petrare; hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, €ut ex animo atque [ex illa] summa voluntate tui studiosi sint elaborato. Quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia €parata esse debebant, sicuti parata esse confido. Nam hoc @1 €biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratio-€sissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli, C. €Orchivi; horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum €sodales receperint et confirmarint scio, nam interfui; qua re €hoc tibi faciendum est, hoc tempore ut ab his quod debent €exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut €intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros refe-€rendae gratiae; profecto homines et spe reliquorum tuorum €officiorum et [iam] recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur. Et omnino, quoniam eo genere amicitiarum €petitio tua maxime munita est quod ex causarum defensioni-€bus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes €discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem ad €modum nemini illorum molestus nulla in re umquam fuisti, €sic cura ut intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse. Sed quoniam tribus rebus homines €maxime ad benevolentiam atque haec suffragandi studia €ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, €animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi €sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur ut €satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii €quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant, €si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini €umquam fore; quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque €etiam in hanc opinionem adducendi ut, qui adhuc nobis obligati fuerint, iis vicissim nos obligari posse videamur. Qui @1 €autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est €diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum €auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te suo-€rum officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane €atque animadvertere quantum a quoque proficiscatur ap-pareat. Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod €agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes €propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda €erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familia-€ritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in his €omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisque €possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules. Sunt enim quidam homines in €suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et €copiosi qui, etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen €ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile €possunt; his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi €intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid €accipias, meminisse quid acceperis. Sunt autem alii qui aut €nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent €tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore; hos €ut internoscas videto, ne spe in aliquo maiore posita praesidi €parum comparetur. @@Et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac muni-€tum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae €ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc @1 €tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita €non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibus-€cum si alio tempore agas ut te utantur, absurde facere videare, €in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo, esse €neminem, nisi si aliqua necessitudine competitorum alicui €tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis im-€petrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi €ut debeas, modo ut intellegat te magni se aestimare, ex animo €agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam. Nemo erit, mihi crede, €in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amici-€tiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi €hoc casus adferat, ut ii tecum petant quorum amicitia aut €contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hor-tor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. Nam €qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad €amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? €mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum €studiosum tui quem non noris. Eximiam quandam gloriam €et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet €in eo quem homines ignoti nullis suffragantibus honore ad-€ficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine €ingenio, cum infamia, nullis amicis, hominem plurimorum @1 €studio atque omnium bona existimatione munitum praecur-rat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest. Quam ob €rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut con-€firmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, sena-€tores equitesque Romanos, ceterorum [2ordinum]2 omnium €navos homines et gratiosos complectere. Multi homines ur-€bani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versan-€tur; quos per te, quos per communis amicos poteris, summa €cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te adfici ostendito. Deinde habeto rationem urbis €totius, conlegiorum omnium, pagorum, vicinitatum; ex his €principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam €multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in €animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habe-€as, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum deni-€que Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni €regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis €vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. €Volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt; €id ut intellegant, oratione ea quae ad eam rationem pertinet þ´·¸ÿï°°³ÿï‚ÐåôÿïƒÑÃéãÿ˜Ÿ†habenda consequere. Homines municipales ac rusticani, si €nomine nobis noti sunt, in amicitia se esse arbitrantur; si vero €etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt €occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competi-€tores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine @1 quo amicitia esse non potest. Neque id tamen satis est, €tametsi magnum est, si non sequitur spes utilitatis atque €amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse €videare. Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui €apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in €centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribu-€lium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem €valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis. Iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse €teneri videntur: primum [2oportet]2 cognosci equites (pauci €enim sunt), deinde appeti (multo enim facilius illa adule-€scentulorum ad amicitiam aetas adiungitur). Deinde habes €tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum €humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequen-€tur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia €ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis €eas centurias confirmatas habeas. Nam studia adulescentu-€lorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectan-€do mirifice et magna et honesta sunt. @@Et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque €curandum est ut cottidiana cuiusque generis et ordinis et €aetatis utare; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit @1 €quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. €Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum [cum €domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum. In salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine €quae nunc est [2ad]2 pluris veniunt, hoc efficiendum est ut hoc €ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videa-€tur; qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere €(eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito); €sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident €unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei €se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus pro-€prii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto €diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dici-€tur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, €si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur, €adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere €dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus esse €nullo modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo sit, ut et quantum cuique confidas constituere possis. Iam €deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc €gratius tibi esse significato atque ostendito, et, quod eius €fieri poterit, certis temporibus descendito; magnam adfert €opinionem, magnam dignitatem cottidiana in deducendo frequentia. Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum €copia. In ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant @1 €te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi €debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac €negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari €non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. €Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. Praeterea magnam adfert laudem et sum-€mam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per €te servati ac iudiciis liberati sunt; haec tu plane ab his postu-€lato ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, €alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum €tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te €officio remunerentur. @@Et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versa-€tur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum €non videtur. Fraudis atque insidiarum et perfidiae plena €sunt omnia. Non est huius temporis perpetua illa de hoc €genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudi-€cari possit; tantum est huius temporis admonere. Summa tua €virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et in-€videre coegit. Quam ob rem $*)EPIXA/RMEION& illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere, et, cum €tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrecta-€torum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. €Haec tria sunt: unum quos laesisti, alterum qui sine causa €non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. €Quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane @1 €purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in €eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque €officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio €aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut €de illa animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs te €propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem €inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in €eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito. @@Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, di-€cendum est de illa altera parte petitionis quae in populari €ratione versatur. Ea desiderat nomenclationem, blanditiam, €adsiduitatem, benignitatem, rumorem, speciem in re publica. Primum id quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, €et auge ut cottidie melius fiat; nihil mihi tam populare neque €tam gratum videtur. Deinde id quod natura non habes induc €in animum ita simulandum esse ut natura facere videare; €nam comitas tibi non deest ea quae bono ac suavi homine €digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae, etiam €si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione €necessaria est; etenim cum deteriorem aliquem adsentando €facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, €petitori vero necessaria est, cuius et frons et vultus et sermo €ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem @1 commutandus et accommodandus est. Iam adsiduitatis nul-€lum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit; pro-€dest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic €fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro €sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere €ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, se abs te non [sit] rogatum et valde ac diligenter rogatum. Benigni-€tas autem late patet: [et] est in re familiari, quae quamquam €ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis [2si]2 €laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac ut €et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tri-€butim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, €curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque €solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae €est animi ianua; quae si significat voluntatem abditam esse €ac retrusam, parvi refert patere ostium. Homines enim non €modo promitti sibi, praesertim quod a candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt. Qua re hoc qui-€dem facile praeceptum est, ut quod facturus sis id significes €te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis €ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod €facere non possis, ut id aut iucunde [2neges aut etiam non]2 €neges; quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni @1 €petitoris. Nam cum id petitur quod honeste aut sine detri-€mento nostro promittere non possumus, quo modo si qui €roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle €negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam €moleste feras, aliis te id rebus exsarturum esse persuadeas. Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad €quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem [2eius]2 €fuisse qui negasset quam illius qui recepisset; sic homines €fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. €Verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini €Platonico suadere, sed tamen tempori tuo consulam. Quibus þ´·¸ÿï°°³ÿï‚ÐåôÿïƒÑÃéãÿ˜®‡enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum €negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; €quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris €aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut €ante susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare. C. Cotta, in ambitione €artifex, dicere solebat se operam suam, quod non contra €officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis €apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, €quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non €uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; €neque posse eius domum compleri qui tantum modo reci-€peret quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur €ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse €ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut @1 irascatur is cui mendacium dixeris. Id, si promittas, et incer-€tum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id] neges, et €certe abalienes et statim et pluris; plures enim multo sunt €qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. €Qua re satius est ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci €quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis €irascantur iis qui negent quam ei quem videant ea ex causa €impeditum ut facere quod promisit cupiat si ullo modo pos-sit. Ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in €hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec €omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem €famam pertinere: etsi inest aliquid ex illo genere, benigne €respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, €tamen hoc loco ea dico quibus multitudinem capere possis, €ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi €teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut €quam plurimorum aures optimo sermone compleantur. Sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime ser-€viendum est. Sed quae dicta sunt omni superiore oratione, €eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, €studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium €voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te de-€fensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua €causa venisse appareat, bene [2te]2 ut homines nosse, comiter €appellare, adsidue ac diligenter petere, benignum ac libera-€lem esse loquantur et existiment, domus ut multa nocte @1 €compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat ora-€tione omnibus, re operaque multis, perficiatur id quod fieri €potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab €his hominibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur. Iam urbanam illam multitudinem et eorum €studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, €Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda €nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum €hominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est ut €sciant omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem €et vehementer ad illius rationes te id adsequi quod petis pertinere. Postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, €ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam €speciem ac dignitatem, ut etiam, si qua possit [2ratio]2ne, €competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut lar-gitionis accommodata ad eorum mores infamia. Atque etiam €in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae €bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res €publica capessenda est neque in senatu neque in contione. €Sed haec tibi sunt retinenda: ut senatus te existimet ex eo €quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites €R. et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti €ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat €oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti te a suis €commodis non alienum futurum. @1 @@Haec mihi veniebant in mentem de duabus illis commen-€tationibus matutinis, quod tibi cottidie ad forum descendenti €meditandum esse dixeram: 'Novus sum, consulatum peto'. €Tertium restat: 'Roma est', civitas ex nationum conventu €constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in €omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multo-€rum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, €multorum odium ac molestia perferenda est. Video esse magni €consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis €tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare €insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. Qua re €etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, €excelle dicendo; hoc et tenentur Romae homines et adliciun-€tur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. Et quoniam in €hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita €virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, €id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum €maximum competitoribus adferre possis. Fac ut se abs te €custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum €auctoritatem vimque dicendi, tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent. Atque haec ita te nolo illis €proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc €terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. Et plane sic €contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod €petimus. Video nulla esse comitia tam inquinata largitione @1 €quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios. Qua re si advigilamus pro rei dignitate, et €si nostros ad summum studium benevolos excitamus, et si €hominibus studiosis nostri gratiosisque suum cuique munus €discribimus, et si competitoribus iudicium proponimus, se-€questribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coerce-€mus, perfici potest ut largitio nulla fiat aut nihil valeat. @@Haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed fa-€cilius his tuis occupationibus conligere unum in locum posse €et ad te perscripta mittere. Quae tametsi scripta ita sunt ut €non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad €hanc petitionem tuam valeant, tamen tu, si quid mutandum €esse videbitur aut omnino tollendum, aut si quid erit praeter-€itum, velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum €petitionis haberi omni ratione perfectum. @1 ðþ