@@@@{1ANNALES}1 󮦠Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam pro-scriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caeden-dis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. itaque quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante %coluerat piis contionibus, quibus multorum capita seruauerat, [2eo]2 tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pre-tium interfectoris sui. praecipue tamen soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, diuinae eloquentiae ministra, ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem. 󮦠Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam ui decernendas: ciuis non solum magni-tudine uirtutum sed multitudine quoque conspiciendus.