@@@@{1DE LEGE LICINIA SUMPTUARIA ABROGANDA}1 쮠freni sunt iniecti vobis, Quirites, nullo modo perpe-tiendi. alligati et constricti estis amaro vinculo servi-tutis: lex enim lata est, quae vos esse frugi iubet. abro-gemus igitur istud horridae vetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si volentibus luxu perire non licet?