µ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¿ôÿ@@@@{1COMMENTARIORVM BELLI GALLICI}1 ¸ˆ¯ôÿ@@@@{1LIBER OCTAVVS}1 ¯ðòÿ@@Coactus adsiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana €mea recusatio non difficultatis excusationem, sed iner-€tiae videretur deprecationem habere, difficillimam rem suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum gestarum €Galliae, non conparentibus [2eis, quae]2 superioribus atque €insequentibus eius scriptis [2intercedant]2, contexui novis-€simumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae con-€feci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris. quos utinam €qui legent scire possint, quam invitus susceperim scri-€bendos, quo facilius caream stultitiae atque arrogantiae @1 €crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse €perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur. qui sunt editi ne scientia tantarum rerum scrip-€toribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio, ut €praerepta, non praebita facultas scriptoribus videatur. cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est ad-€miratio; ceteri enim quam bene atque emendate, nos €etiam quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia €summa scribendi, tum verissima scientia suorum consilio-rum explicandorum. mihi ne illud quidem accidit, ut €Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella €quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, €tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admira-€tione nos capiunt, aliter quae pro testimonio sumus dic-turi. sed ego nimirum dum omnes excusationis causas col-€ligo, ne cum Caesare conferar, hoc ipso crimen arrogantiae €subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum €Caesare comparari. vale. ¡@@Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate €nullum bellandi tempus intermisisset militesque hiber-€norum quiete reficere a tantis laboribus vellet, com-€plures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur coniurationesque facere. cuius rei veri-€similis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cogni-€tum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta €resisti posse Romanis nec si diversa bella complures eo-€dem tempore intulissent civitates, satis auxilii aut spatii @1 €aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem €incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se €vindicare in libertatem.  @@Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar €M. Antonium quaestorem suis praefecit hibernis. ipse €cum equitum praesidio pridie Kalendas Ianuarias ab €oppido Bibracte proficiscitur ad legionem &7xiii&, quam €non longe a finibus Haeduorum conlocaverat in finibus €Biturigum, eique adiungit legionem undecimam, quae proxima fuerat. binis cohortibus ad impedimenta tuenda €relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros Bitu-€rigum inducit, qui cum latos fines et complura oppida €haberent, unius legionis hibernis non potuerant contineri €quin bellum pararent coniurationesque facerent.  @@Repentino adventu Caesaris accidit, quod impara-€tis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo €rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam con-fugere in oppida possent. namque etiam illud vulgare in-€cursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum €intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, €ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur aut hostes incendiis terrerentur. multis €hominum milibus captis perterriti Bituriges, qui primum €adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas €civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate con-siliorum confugerant. frustra: nam Caesar magnis itineri-€bus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium €de aliena potius quam de domestica salute cogitandi. qua €celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore @1 ad condiciones pacis adducebat. tali condicione proposita €Bituriges cum sibi viderent clementia Caesaris reditum €patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla €poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem €fecerunt.  @@Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui €brumalibus diebus, itineribus difficillimis, frigoribus in-€tolerandis studiosissime permanserant in labore, bis cen-€tenos sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae €nomine condonata pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se recipit die &7xxxx&. Bibracte. ibi cum ius €diceret, Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium peti-€tum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi quere-bantur. qua re cognita, cum dies non amplius decem et €octo in hibernis esset moratus, legiones &7xiiii&. et &7vi&. ex €hibernis ab Arari educit, quas ibi conlocatas explicandae €rei frumentariae causa superiore commentario demon-€stratum est. ita cum duabus legionibus ad persequendos €Carnutes proficiscitur.  @@Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, cala-€mitate ceterorum docti Carnutes desertis vicis oppidisque, €quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis €ad necessitatem aedificiis incolebant_nuper enim devicti @1 complura oppida dimiserant_, dispersi profugiunt. Cae-€sar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates €cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo €castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae €coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites conpegit. equites tamen €et auxiliarios pedites in omnes partes mittit, quascum-€que petisse dicebantur hostes; nec frustra: nam plerum-que magna praeda potiti nostri revertuntur. oppressi €Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis €expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec silva-€rum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, di-€spersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas €civitates.  @@Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet €convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nas-€ceretur, quantumque in ratione esset, exploratum habe-€ret sub tempus aestivorum nullum summum bellum €posse conflari, C. Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in hibernis Cenabi conlocavit; ipse cum €crebris legationibus Remorum certior fieret Bellovacos, €qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant, €finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Com-€mio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum €cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui €Remis erant attributi, facerent impressionem, pertinere @1 €autem non tantum ad dignitatem, sed etiam ad salutem €suam iudicaret nullam calamitatem socios optime de republica meritos accipere, legionem ex hibernis evocat €rursus undecimam, litteras autem ad C. Fabium mittit, €ut in fines Suessionum legiones duas, quas habebat, addu-ceret, alteramque ex duabus a T. Labieno arcessit. ita €quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postu-€labat, perpetuo suo labore invicem legionibus expeditio-€num onus iniungebat.  @@His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castris-€que in eorum finibus positis equitum turmas dimittit €in omnes partes ad aliquos excipiendos, ex quibus hostium consilia cognosceret. equites officio functi renuntiant €paucos in aedificiis esse inventos atque hos non qui agro-€rum colendorum causa remansissent_namque esse un-€dique diligenter demigratum_, sed qui speculandi causa essent remissi. a quibus Caesar cum quaereret, quo loco €multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium eorum, inveniebat Bellovacos omnes, qui arma ferre pos-€sent, in unum locum convenisse itemque Ambianos, Au-€lercos, Caletos, Veliocasses, Atrebates; locum castris ex-€celsum in silva circumdata palude delegisse, impedimenta €omnia in ulteriores silvas contulisse. complures esse prin-€cipes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo €obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent. paucis ante diebus ex his castris €Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda, @1 €quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita. þµ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¸ˆ§–constituisse autem Bellovacos omnium principum con-€sensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar €cum tribus legionibus veniret, sese offerre ad dimicandum, €ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exer-citu decertare cogerentur; si maiores copias adduceret, in €eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, €quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, €et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere €Romanos.  @@Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset €atque ea quae proponerentur consilia plena prudentiae €longeque a temeritate barbarorum remota esse iudicaret, €omnibus rebus inserviendum statuit quo celerius hostes contempta suorum paucitate prodirent in aciem. singu-€laris enim virtutis veterrimas legiones &7vii&., &7viii&., &7viiii&. €habebat, summae spei delectaeque iuventutis &7xi&., quae €octavo iam stipendio tamen in conlatione reliquarum €nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem. itaque consilio advocato rebus iis, quae ad se essent dela-€tae, omnibus expositis animos multitudinis confirmat. si €forte hostes trium legionum numero posset elicere ad €dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut legio €&7vii&., &7viii&., &7viiii&. ante omnia irent impedimenta, deinde €omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat me- @1 €diocre, ut in expeditionibus esse consuevit, cogeret &7xi&., ne €maioris multitudinis species accidere hostibus posset, quam ipsi depoposcissent. hac ratione paene quadrato €agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione €eorum exercitum adducit.  @@Cum repente instructas velut in acie certo gradu €legiones accedere Galli viderent, quorum erant ad Cae-€sarem plena fiduciae consilia perlata, sive certaminis €periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri €consilii copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar etsi dimicare optaverat, tamen admira-€tus tantam multitudinem hostium valle intermissa magis €in altitudinem depressa quam late patente castra castris hostium confert. haec imperat vallo pedum duodecim €muniri, loriculam pro hac ratione eius altitudinis inae-€dificari, fossam duplicem pedum quinum denum lateri-€bus deprimi derectis, turres excitari crebras in altitudi-€nem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur, €ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum €ordine defenderentur, quorum alter ex pontibus, quo €tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque permit-€teret tela, alter qui propior hostem in ipso vallo conloca- @1 €tus esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur. portis €fores altioresque turres imposuit.  @@Huius munitionis duplex erat consilium. namque €et operum magnitudinem et timorem suum sperabat €fiduciam barbaris adlaturum, et cum pabulatum frumen-€tatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis ca-stra munitione ipsa videbat posse defendi. interim €crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra €palude interiecta contendebatur. quam tamen paludem €nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorum-€que transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicis-€sim hostes eandem transgressi nostros longius submo-vebant. accidebat autem cotidianis pabulationibus_id €quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedi-€ficiis pabulum conquireretur_ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur. quae res etsi mediocre €detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, €tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque €eo magis quod Commius, quem profectum ad auxilia €Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat. €qui tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen €Germanorum adventu barbari inflabantur.  @@Caesar cum animadverteret hostem complures dies €castris palude et loci natura munitis se tenere neque op-€pugnari castra eorum sine dimicatione perniciosa nec €locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse, @1 €litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset €legionem &7xiii&., quae cum T. Sextio legato in Biturigibus €hiemabat, arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret. ipse equites invicem €Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quo-€rum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulatio-€nibus mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.  @@Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine dili-€gentia minueretur_quod plerumque accidit diutur-€nitate_, Bellovaci delecta manu peditum cognitis sta-€tionibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, €qui primum elicerent nostros; insidiae deinde circum-ventos adgrederentur. cuius mali sors incidit Remis, qui-€bus ille dies fungendi muneris obvenerat. namque hi, €cum repente hostium equites animadvertissent ac nu-€mero superiores paucitatem contempsissent, cupidius in-secuti a peditibus undique sunt circumdati. quo facto per-€turbati celerius quam consuetudo fert equestris proelii, €se receperunt amisso Vertisco principe civitatis praefecto equitum. qui cum vix equo propter aetatem posset uti, @1 €tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione €in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat. inflantur atque incitantur hostium animi €secundo proelio, principe et praefecto Remorum inter-fecto, nostrique detrimento admonentur diligentius ex-€ploratis locis stationes disponere ac moderatius ceden-€tem insequi hostem.  @@Non intermittunt interim cotidiana proelia in con-€spectu utrorumque castrorum, quae ad vada transitusque fiebant paludis. qua contentione Germani, quos propterea €Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proe-€liarentur, cum constantius universi paludem transissent €paucisque in resistendo interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ii, qui €aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, €sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter re-€fugerunt nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis €superioribus locis, quam se aut in castra suorum recipe-rent aut nonnulli pavore coacti longius profugerent. quo-€rum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae, ut vix €iudicari posset utrum secundis parvulis rebus insolen-€tiores an adversis mediocribus timidiores essent.  @@Compluribus diebus isdem castris consumptis, €cum propius accessisse legiones et C. Trebonium legatum @1 €cognossent, duces Bellovacorum veriti similem obsessio-€nem Alesiae noctu dimittunt eos, quos aut aetate aut viri-€bus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua im-pedimenta. quorum perturbatum et confusum dum ex-€plicant agmen_magna enim multitudo carrorum etiam €expeditos sequi Gallos consuevit_oppressi luce copias €armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani €persequi se inciperent quam longius agmen impedimen-torum suorum processisset. at Caesar neque resistentes €adgrediundos tanto collis ascensu iudicabat neque non €usque eo legiones admovendas, ut discedere ex eo loco €sine periculo barbari militibus instantibus non possent. ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, €quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare €posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad €hostium castra pertineret, mediocri valle a castris eorum €intercisum animadverteret, pontibus palude constrata €legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi €pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus munie-batur. ibi legionibus instructis ad ultimum iugum per-€venit aciemque eo loco constituit, unde tormento missa €tela in hostium cuneos conici possent.  @@Barbari confisi loci natura, cum dimicare non re-€cusarent, si forte Romani subire collem conarentur, paula-€timque copias distributas dimittere non auderent, ne di-spersi perturbarentur, in acie permanserunt. quorum per-€tinacia cognita Caesar &7xx& cohortibus instructis castrisque @1 eo loco metatis muniri iubet castra. absolutis operibus €pro vallo legiones instructas conlocat, equites frenatis equis in stationibus disponit. Bellovaci cum Romanos þµ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¸ˆ¨”‚ad insequendum paratos viderent neque pernoctare aut €diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium sui recipiendi ceperunt. fasces ubi consederant €_namque in acie considere Gallos consuesse superioribus €commentariis Caesaris declaratum est_per manus stra-€mentorum ac virgultorum quorum summa erat in castris €copia, inter se traditos ante aciem conlocarunt extremo-€que tempore diei signo pronuntiato uno tempore incen-€derunt. ita continens flamma copias omnes repente a con-spectu texit Romanorum. quod ubi accidit, barbari vehe-€mentissimo cursu refugerunt.  @@Caesar etsi discessum hostium animadvertere non €poterat incendiis oppositis, tamen id consilium cum fugae €causa initum suspicaretur, legiones promovet, turmas €mittit ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte in €eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit. equites cum intrare €fumum et flammam densissimam timerent ac si qui cupi-€dius intraverant, vix suorum ipsi priores partes animad- @1 €verterent equorum, insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. ita fuga timoris simul €calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non am-€plius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt. inde cum saepe in insidiis equites peditesque €disponerent, magna detrimenta Romanis in pabulationi-€bus inferebant.  @@Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam €comperit Caesar Correum Bellovacorum ducem fortissi-€morum milia sex peditum delegisse equitesque ex omni €numero mille, quos in insidiis eo loco conlocaret, quem in €locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos pabu-latum missuros suspicaretur. quo cognito consilio Caesar €legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua €consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit; huic interponit auxilia levis armaturae; ipse €cum legionibus, quam potest maxime, adpropinquat.  @@Hostes in insidiis dispositi, cum sibi delegissent €campum ad rem gerendam non amplius patentem in om-€nes partes passibus mille, silvis undique impeditissimis €aut flumine altissimo munitum, velut indagine hunc in-sidiis circumdederunt. explorato hostium consilio nostri €ad proeliandum animo atque armis parati, cum subse- @1 €quentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt. quorum adventu €cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendae exi-€stimaret, primum cum paucis se ostendit atque in proxi-mas turmas impetum fecit. nostri constanter incursum €sustinent insidiatorum neque plures in unum locum con-€veniunt, quod plerumque equestribus proeliis cum prop-€ter aliquem timorem accidit, tum multitudine ipsorum €detrimentum accipitur.  @@Cum dispositis turmis invicem rari proeliarentur €neque ab lateribus circumveniri suos paterentur, erum-€punt ceteri Correo proeliante ex silvis. fit magna con-tentione diversum proelium. quod cum diutius pari Marte €iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit €peditum, quae nostros cogit cedere equites. quibus cele-€riter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legio-€nes missos esse docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. pugnatur aliquamdiu pari con-€tentione; deinde ut ratio postulabat proelii, qui sustinu-€erant primos impetus insidiarum, hoc ipso fiunt supe-€riores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acce-perant detrimentum. accedunt propius interim legiones €crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur imperatorem instructis copiis adesse. qua re €cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proe-€liantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur. hostes conci-€dunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. €nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Roma- @1 nos claudere voluerant, his ipsi tenebantur. victi tandem €perculsique, maiore parte amissa quo fors tulerat, con-€sternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine. qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus confi-€ciuntur, cum interim nulla calamitate victus Correus ex-€cedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris €ad deditionem potuit adduci quin fortissime proeliando €compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores €in se tela conicere.  @@Tali modo re gesta recentibus proelii vestigiis in-€gressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret €hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae €non longius ab ea caede abesse plus minus &7viii& milibus €dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum vide-bat, tamen exercitu traducto progreditur. at Bellovaci €reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his €vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evita-€verant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto €Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum ad-€ventare Romanos existimarent, concilio repente cantu €tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad €Caesarem mittantur.  @@Hoc consilio omnibus probato Commius Atrebas @1 €ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem €legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, €quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua €clementia atque humanitate numquam profecto esset inlaturus. adflictas opes equestres [proelio] Bellovacorum €esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refu-gisse nuntios caedis. magnum tamen, ut in tanta cala-€mitate, Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, €quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset €interfectus; numquam enim senatum tantum in civitate €illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.  @@Haec orantibus legatis commemorat Caesar: eodem €tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae €civitates suscepisse bellum; pertinacissime hos ex om-€nibus in sententia permansisse neque ad sanitatem re-liquorum deditione esse perductos. scire atque intelle-€gere se causam peccati facillime mortuis delegari. nemi-€nem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente €senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis €bellum concitare et gerere posset; sed tamen se conten-€tum fore ea poena, quam sibi ipsi contraxissent.  @@Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt; €obsides conficiunt. concurrunt reliquarum civitatum legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum. ob-€sides dant, imperata faciunt, excepto Commio, quem €timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salu-tem. nam superiore anno T. Labienus Caesare in Gallia €citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollici-€tare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, @1 €infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. quem quia non arbitrabatur vocatum in castra €venturum, ne temptando cautiorem faceret, C. Volu-€senum Quadratum misit qui eum per simulationem con-€loquii curaret interficiendum. ad eam rem delectos idoneos ei tradidit centuriones. cum in conloquium ventum esset €et ut convenerat manum Commii Volusenus adripuisset, €centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiari-€bus prohibitus Commii conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. cum €utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam €diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod €mortifero vulnere Commium credebant adfectum, Gal-€lorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant ex-€timescebant. quo facto statuisse Commius dicebatur num-€quam in conspectum cuiusquam Romani venire.  @@Bellicosissimis gentibus devictis Caesar cum vide-€ret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo €sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex €agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium €quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. €Fabium legatum cum cohortibus &7xxv& mittit in diversissi- @1 €mam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis €esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui þµ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¸ˆ¨˜’†in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat. T. Labienum ad se evocat; legionem autem €&7xv&., quae cum eo fuerat in hibernis, in Galliam togatam €mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod €simile incommodum accideret decursione barbarorum ac €superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu Illyriorum erant oppressi. ipse ad €vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; €quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam €potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse du-€cebat adeo fines eius vastare incolis aedificiis pecore, ut odio €suorum Ambiorix, si quos Fortuna reliquos fecisset, nullum €reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.  @@Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legio-€nes aut auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incen-€diis, rapinis vastasset, magno numero hominum inter-€fecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros mittit, quorum civitas propter Germaniae €vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate €non multum a Germanis differebat neque imperata um-€quam nisi exercitu coacta faciebat. @1  @@Interim C. Caninius legatus cum magnam multitu-€dinem convenisse hostium in fines Pictonum litteris nun-€tiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia €Romanorum permanserat, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. quo €cum adventaret atque ex captivis certius cognosceret €multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, €Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas €legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito. Dumnacus cum adpropinquare Caninium cognos-€set, copiis omnibus ad legiones conversis castra Roma-norum oppugnare instituit. cum complures dies in oppu-€gnatione consumpsisset et magno suorum detrimento €nullam partem munitionum convellere potuisset, rursus €ad obsidendum Lemonum redit.  @@Eodem tempore C. Fabius legatus complures civi-€tates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Canini €fit certior, quae in Pictonibus gerantur. quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. at €Dumnacus adventu Fabii cognito desperata salute, si @1 €eodem tempore coactus esset et externum sustinere ho-€stem et respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco €cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi €flumen Ligerim, quod erat ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius etsi nondum €in conspectum hostium venerat neque se Caninio coniun-€xerat, tamen doctus ab iis, qui locorum noverant natu-€ram, potissimum credidit hostes perterritos eum locum quem petebant petituros. itaque cum copiis ad eundem €pontem contendit equitatumque tantum praecedere ante €agmen imperat legionum, quantum, cum processisset, €sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra. consequuntur equites nostri, ut erat praeceptum, inva-€duntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub €sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis inter-€fectis potiuntur. ita re bene gesta se recipiunt in castra.  @@Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic pa-€ratos, ut confligerent atque agmen morarentur, dum consequeretur ipse. cuius praeceptis ut res gereretur, @1 €Q. Atius Varus praefectus equitum, singularis et animi et €prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecu-€tus turmas partim idoneis locis disponit, partim equitum proelium committit. confligit audacius equitatus hostium €succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. fit proelium €acri certamine. namque nostri contemptis pridie supera-€tis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore €cedendi et cupiditate per se conficiendi proelii fortissime contra pedites proeliantur, hostesque nihil amplius copi-€arum accessurum credentes, ut pridie cognoverant, delendi €equitatus nostri nacti occasionem videbantur.  @@Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, €Dumnacus instruit aciem, quae suis esset equitibus in-€vicem praesidio, cum repente confertae legiones in con-spectum hostium veniunt. quibus visis perculsae bar-€barorum turmae ac perterrita acies hostium, perturbato €impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant. at nostri equites, qui paulo €ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia €victoriae elati, magno undique clamore sublato ceden-€tibus circumfusi, quantum equorum vires ad persequen-€dum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt. itaque amplius milibus &7xii& aut armatorum €aut eorum qui timore arma proiecerant, interfectis om-€nis multitudo capitur impedimentorum. @1  @@Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, €qui, ut primum defecerat Gallia, collectis undique perdi-€tis hominibus, servis ad libertatem vocatis, exulibus om-€nium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimen-€ta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius €hominum duobus milibus ex fuga collectis provinciam €petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum €cepisse, quem superiore commentario prima defectione €Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est, Caninius legatus cum duabus legionibus ad eos perse-€quendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae €magna infamia perditorum hominum latrociniis caperetur.  @@C. Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceteras-€que proficiscitur civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse accisas sciebat. non enim €dubitabat, quin recenti calamitate submissiores essent €futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent concitari. qua in re summa felicitas €celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium conse-quitur. nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis €fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditio-€nem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae fini-€bus Oceanoque coniunctae, quae Aremoricae appellantur, €auctoritate adductae Carnutum adventu Fabii legionum-que imperata sine mora faciunt. Dumnacus suis finibus €expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regio-€nes petere est coactus. @1  @@At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Cani-€niumque adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie €persequente exercitu putarent provinciae fines intrare €posse nec iam libere vagandi latrociniorumque facien-€dorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadur-corum. ibi cum Lucterius apud suos cives quondam €integris rebus multum potuisset semperque auctor novo-€rum consiliorum magnam apud barbaros haberet aucto-€ritatem, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat €eius, egregie natura loci munitum occupat suis et Drap-€petis copiis oppidanosque sibi coniungit.  @@Quo cum confestim C. Caninius venisset anim-€adverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis €esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascen-€dere esset difficile, magna autem impedimenta oppida-€norum videret, quae si clandestina fuga subtrahere cona-€rentur, effugere non modo equitatum, sed ne legiones €quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina excel-sissimo loco castra fecit, a quibus paulatim, quantum €copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere €instituit.  @@Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque €Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vere-€rentur maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae @1 €illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse €habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta €copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumen-tum proficisci. eo consilio probato proxima nocte duobus €milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes et Lucterius educunt. hi paucos dies morati ex finibus €Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos €cupiebant, partim prohibere quominus sumerent non po-€terant, magnum numerum frumenti comparant, nonnum-€quam autem expeditionibus nocturnis castella nostro-rum adoriuntur. quam ob causam Caninius toto oppido €munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum €tueri non possit aut plurimis in locis infirma disponat þµ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¸ˆ¨¢”„praesidia.  @@Magna copia frumenti comparata considunt Drap-€pes et Lucterius non longius ab oppido decem milibus, €unde paulatim frumentum in oppidum supportarent. ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris praesidio €cum parte copiarum resistit, Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit. dispositis ibi praesidiis hora noctis €circiter decima silvestribus angustisque itineribus fru-mentum importare in oppidum instituit. quorum strepi-€tum vigiles castrorum cum sensissent exploratoresque €missi, quae gererentur, renuntiassent, Caninius celeriter €cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumen-tarios sub ipsam lucem impetum facit. hi repentino malo €perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut vide-€runt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo nu- @1 €mero vivum capi patiuntur. profugit inde cum paucis €Lucterius nec se recipit in castra.  @@Re bene gesta Caninius ex captivis comperit par-€tem copiarum cum Drappete esse in castris a milibus €non amplius &7xii&. qua re ex compluribus cognita, cum €intellegeret fugato duce altero perterreri reliquos facile €et opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur €neminem ex caede refugisse in castra, qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret. sed in experi-€undo cum periculum nullum videret, equitatum omnem €Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad ca-€stra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit. cum €propius hostes accessisset, ab exploratoribus, quos prae-€miserat, cognoscit castra eorum_ut barbarorum fere €consuetudo est_relictis locis superioribus ad ripas esse €fluminis demissa, at Germanos equitesque impruden-€tibus omnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse. qua re cognita legionem armatam instruc-€tamque adducit. ita repente omnibus ex partibus signo €dato loca superiora capiuntur. quod ubi accidit, Germani €equitesque signis legionis visis vehementissime proe-liantur. confestim cohortes undique impetum faciunt om-€nibusque aut interfectis aut captis magna praeda poti-€untur. capitur ipse eo proelio Drappes.  @@Caninius re felicissime gesta sine ullo paene mi- @1 €litis vulnere ad obsidendos oppidanos revertitur exter-noque hoste deleto, cuius timore antea dividere prae-€sidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera undique imperat administrari. venit eodem cum €suis copiis postero die C. Fabius partemque oppidi sumit €ad obsidendum.  @@Caesar interim M. Antonium quaestorem cum co-€hortibus &7xv& in Bellovacis relinquit, ne qua rursus novo-€rum consiliorum capiendorum Belgis facultas daretur. ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, ti-mentes omnium animos consolatione sanat. cum in Car-€nutes venisset, quorum in civitate superiore commentario €Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue €eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, €quo celerius civitatem timore liberaret, principem sce-€leris illius et concitatorem belli Cotuatum ad supplicium deposcit. qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, €tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perdu-citur. cogitur in eius supplicium contra naturam suam €Caesar maximo militum concursu, qui ei omnia pericula @1 €et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus €exanimatum corpus securi feriretur.  @@Ibi crebris litteris Caninii fit certior, quae de Drap-€pete et Lucterio gesta essent quoque in consilio perma-nerent oppidani. quorum etsi paucitatem contemnebat, €tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudica-€bat, ne universa Gallia non vires sibi defuisse ad resis-€tendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc €exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus Gallis notum €esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, €quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur. itaque Q. Calenum legatum cum legionibus €duabus reliquit, qui iustis itineribus se subsequeretur; €ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Ca-€ninium contendit.  @@Caesar cum contra exspectationem omnium Uxel-€lodunum venisset oppidumque operibus clausum anim-€adverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla €condicione posse, magna autem copia frumenti abundare €oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit. flumen infimam vallem dividebat, quae @1 €totum paene montem cingebat, in quo positum erat prae-ruptum undique oppidum Uxellodunum. hoc flumen €avertere loci natura prohibebat; in infimis enim sic radi-€cibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis derivari posset. erat autem oppidanis difficilis et €praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine €vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu. qua difficultate eorum €cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tor-€mentis etiam quibusdam locis contra facillimos descen-€sus conlocatis, aqua fluminis prohibebat oppidanos.  @@Quorum omnis postea multitudo aquatum in unum €locum conveniebat; sub ipsum enim oppidi murum ma-€gnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere €pedum trecentorum intervallo a fluminis circuitu vaca-bat. hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent €reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere €adversus montem et aggerem exstruere coepit magno cum @1 labore et continua dimicatione. oppidani enim loco supe-€riore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur mul-€tosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterren-€tur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates. eodem tempore €cuniculos tectos ad venas agunt et caput fontis, quod ge-€nus operis sine ullo periculo et sine suspicione hostium facere licebat. exstruitur agger in altitudinem pedum €&7lx&. conlocatur in eo turris decem tabulatorum, non qui-€dem quae moenibus adaequaret_id enim nullis operibus effici poterat_, sed quae superaret fontis fastigium. ex €ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum nec €sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora €atque iumenta, sed etiam magna hominum multitudo siti €consumebatur.  @@Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, €scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt €eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio @1 €restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. magna repente in ipsis operibus flamma existit. quae-€cumque enim per locum praecipitem missa erant, ea €vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum, quod morabatur. milites contra nostri quamquam peri-€culoso genere proelii locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo. res enim gerebatur €et excelso loco et in conspectu exercitus nostri, magnus-€que utrimque clamor oriebatur. ita quam quisque pot-€erat maxime insignis, quo notior testatiorque virtus €esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.  @@Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex €omnibus oppidi partibus cohortes montem ascendere et €simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet tollere. quo facto perterriti oppidani, cum quid age-€retur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impu-gnandis operibus armatos [2in]2 murisque disponunt. ita €nostri fine facto proelii celeriter opera flamma comprehen-sa partim restinguunt, partim interscindunt. cum pertina-€citer resisterent oppidani magnaque iam parte amissa @1 €siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae. quo €facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit €oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum con-€silio, sed deorum voluntate factum putarent. itaque se €necessitate coacti tradiderunt.  @@Caesar cum suam lenitatem cognitam omnibus €sciret neque vereretur, ne quid crudelitate naturae vide-€retur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum €animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures €consilia inissent, exemplo supplicii deterrendos reliquos €existimavit. itaque omnibus qui arma tulerant manus þµ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¸ˆ¨¬‡praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum. Drappes, quem captum esse a Caninio do-€cui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore €gravioris supplicii paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit. eodem tempore Lucterius, quem profugisse €ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset Epasnacti €Arverni_crebro enim mutandis locis multorum fidei €se committebat, quod nusquam diutius sine periculo €commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset quam €inimicum deberet Caesarem habere_hunc Epasnactus @1 €Arvernus amicissimus populo Romano sine dubitatione €ulla vinctum ad Caesarem deduxit.  @@Labienus interim in Treveris equestre proelium €facit secundum compluribusque Treveris interfectis et €Germanis, qui nullis adversus Romanos auxilia dene-€gabant, principes eorum vivos redigit in suam potes-tatem atque in his Surum Haeduum, qui et virtutis et €generis summam nobilitatem habebat solusque ex Hae-€duis ad id tempus permanserat in armis.  @@Ea re cognita Caesar cum in omnibus partibus Gal-€liae bene res gestas videret iudicaretque superioribus €aestivis Galliam devictam subactamque esse, Aquita-€niam numquam ipse adisset, sed per P. Crassum qua-€dam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam €partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum. quam rem sicuti cetera celeriter €feliciterque confecit. namque omnes Aquitaniae civi-€tates legatos ad eum miserunt obsidesque ei dederunt. quibus rebus gestis ipse cum praesidio equitum Nar-€bonem profectus est, exercitum per legatos in hiberna deduxit: quattuor legiones in Belgio conlocavit cum M. @1 €Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas €legiones in Haeduos deduxit, quorum in omni Gallia €summam esse auctoritatem sciebat. duas in Turonis ad €fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem €coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in Lemo-€vicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset. ipse paucos dies in provincia €moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset, €publicas controversias cognosset, bene meritis praemia tribuisset_cognoscendi enim maximam facultatem €habebat quali quisque fuisset animo in totius Galliae de-€fectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis pro-€vinciae illius_, his confectis rebus ad legiones in Belgium €se recepit hibernavitque Nemetocennae.  @@Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse. nam cum Antonius in hiberna €venisset civitasque Atrebatium in officio maneret, Com-€mius, qui post illam vulnerationem, quam supra com-€memoravi, semper ad omnes motus paratus suis civibus €esse consuesset, ne consilia belli quaerentibus auctor €armorum duxque deesset, parente Romanis civitate, @1 €cum suis equitibus latrociniis se suosque alebat infestisque €itineribus commeatus complures qui comportabantur in €hiberna Romanorum intercipiebat.  @@Erat attributus Antonio praefectus equitum, qui €cum eo hibernaret, C. Volusenus Quadratus. hunc Anto-nius ad persequendum equitatum hostium mittit. Volu-€senus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, ma-€gnum odium Commii adiungebat, quo libentius id fa-€ceret, quod imperabatur. itaque dispositis insidiis sae-pius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. no-€vissime cum vehementius contenderetur ac Volusenus €ipsius intercipiendi Commii cupiditate pertinacius eum €cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi €Volusenum produxisset longius, inimicus homini repente €suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera €per fidem imposita inulta paterentur, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum. faciunt hoc @1 €idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque insequuntur. Commius incensum calcaribus equum €coniungit equo Quadrati lanceaque infesta medium femur eius magnis viribus traicit. praefecto vulnerato non dubi-€tant nostri resistere et conversis equis hostem pellere. quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum €impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proterun-€tur, partim intercipiuntur. quod [ubi] malum dux equi €velocitate evitavit, ac sic proelio secundo graviter adeo vul-€neratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra. Commius autem sive expiato suo dolore €sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium €mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea fac-€turum, quae imperarit, obsidibus datis firmat; unum illud €orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat cuiusquam Romani. cuius postulationem Antonius cum €iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, ob-€sides accepit. @@Scio Caesarem singulorum annorum singulos commen-€tarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse €faciendum propterea, quod insequens annus L. Paulo @1 €C. Marcello consulibus nullas res Galliae habet magno-pere gestas. ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Cae-€sar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scri-€benda coniungendaque huic commentario statui.  @@Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propo-€situm habebat continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum. nihil enim minus volebat €quam sub decessum suum necessitatem sibi aliquam im-€poni belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, €bellum aliquod relinqueretur, quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet. itaque honorifice civi-€tates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, €nulla onera nova iniungendo defessam tot adversis proe-€liis Galliam condicione parendi meliore facile in pace €continuit.  @@Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in €Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut muni-€cipia et colonias appellaret, quibus M. Antonii, quaesto-€ris sui, commendaverat sacerdotii petitionem. contende-€bat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctis-simo, quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum €acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M. €Antonii repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere @1 cupiebant. hunc etsi augurem prius factum quam Italiam €attingeret, in itinere audierat, tamen non minus iustam €sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, €ut iis gratias ageret, quod frequentiam atque officium €suum Antonio praestitissent, simulque se et honorem €suum in sequentis anni commendaret petitionem, prop-€terea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Len-€tulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem hono-€rem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Gal-€bae consulatum, cum is multo plus gratia suffragii valu-€isset, quod sibi coniunctus et familiaritate et necessitu-€dine legationis esset.  @@Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus mu-€nicipiis et coloniis incredibili honore atque amore. tum €primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. nihil relinquebatur, quod ad ornatum portarum, itine-€rum, locorum omnium, qua Caesar iturus erat, excogi-tari poterat. cum liberis omnis multitudo obviam proce-€debat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis @1 €stratis fora templaque occupabantur, ut vel spectatis-€simi triumphi laetitia praecipi posset. tanta erat magni-€ficentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.  @@Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar per-€cucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemeto-€cennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines €Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit. T. Labienum Galliae praefecit togatae, quo €maiore commendatione conciliaretur ad consulatus peti-tionem. ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis €esse ad mutationem locorum propter salubritatem existi-€mabat. ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab €inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum €consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte €exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit €quicquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid €faceret adduci potuit. iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. nam €C. Curio tribunus plebis, cum Caesaris causam digni-þµ³°ÿï°°±ÿï‚ÇáìÿïƒÈéòôÿ¸ˆ¨´”ƒtatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui €pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet et €quoniam Pompei dominatio atque arma non minorem @1 €terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis €exercitusque dimitteret; fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam €per se discessionem facere coepit; quod ne fieret, consules €amicique Pompei evicerunt atque ita rem morando dis-€cusserunt.  @@Magnum hoc testimonium senatus erat universi €conveniensque superiori facto. nam M. Marcellus pro-€ximo anno cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra €legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad sena-€tum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis disces-€sionem faciente Marcello qui sibi omnem dignitatem ex €Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit. quibus non frangebantur animi inimicorum Cae-€saris, sed admonebantur quo maiores pararent necessi-€tates, quibus cogi posset senatus id probare quod ipsi €constituissent.  @@Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi-€cum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitte-€retur; neque obscure hae duae legiones uni detrahuntur. nam Pompeius legionem primam quam ad Caesarem mi-€serat confectam ex dilectu provinciae Caesaris, eam tam- @1 quam ex suo numero dedit. Caesar tamen, cum de volun-€tate minime dubium esset adversariorum suorum, Pom-€peio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, €quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto €iubet tradi; in eius locum tertiam decimam legionem in €Italiam mittit, quae praesidia tueretur, ex quibus prae-sidiis quinta decima deducebatur. ipse exercitui distri-€buit hiberna: C. Trebonium cum legionibus &7iiii& in Belgio €conlocat, C. Fabium cum totidem in Haeduos deducit. sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, €quorum maxima virtus, et Haedui, quorum auctoritas €summa esset, exercitibus continerentur. ipse in Italiam €profectus est.  @@Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum €consulem legiones duas ab se missas, quae ex senatus €consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pom-peio traditas atque in Italia retentas esse. hoc facto €quamquam nulli erat dubium quidnam contra Caesarem €pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit, €quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius discep-€tandi quam belligerandi. contendit . . . @1 ï°°²ÿï‚ÅðÿïƒÈéòôÿŸôÿ@@@@{1Epistulae}1 ˜‰óáÿïãÃéã® ¦³Áôô®¦ ±µ®¶®±ÿáú@@@@Hirtius Ciceroni suo sal. @@Rure iam redierim quaeris. an ego cum omnes €caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum €profectus; utilius enim statui abesse. has tibi litteras €exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam stre-€nuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam vi-€deo opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in €tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam fa-€cile a te de me impetrare possunt, ita per te exorentur €nequod calidius ineant consilium! cedentes enim haec €ais scripsisse_quo aut quare? retine, obsecro te, €Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire quae fun-€ditus medius fidius rapinis incendiis caedibus perver-€tuntur. tantum siquid timent, caveant, nihil praeterea €moliantur. non medius fidius acerrimis consiliis plus €quam etiam inertissimis, dummodo diligentibus, con-€sequentur. haec enim quae fluunt per se diuturna non €sunt; in contentione praesentes ad nocendum habent €vires. quid speres de illis, in Tusculanum ad me scribe. ˜‹ïãÃéã® ¦³Ðèé쮦 ¸®¶ÿâúdeieci praesidium, Claterna potitus sum; fugati equites, €proelium commissum, occisi aliquot. ˜ŽïãÃéã® ¦³Ðèé쮦 ±´®·ÿãúde improbis et audacibus ðþ