@@@@{1FRAGMENTA}1 @@@@{1IN CINNAE PROPEMPTICON}1 򮠦̦ab Actio navigantes stadia [2circiter]2 LX veniunt ad Isthmum Leucadiensium. ibi solent iteris minuendi causa remulco, quem graece $PA/&[2$KTWNA&]2 dicunt, navem traducere. quaerunt etiam non nulli quam ob rem [2a Cor]2cura iubeat Action navigare, quod est e regione traductionis Leucadiensis, et rursus ab Actio circa insulam moneat ire, quam a Corcura rectum itiner ad Leucatam. @@@@{1DE VERGILIO LIBRORUM}1 쮠ήquae bidens est hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem tran-scendisse. 쮠ή@@@@@@et ora @@@@tristia temptantum sensus torquebit amaror 쮠ή@@@@ipse Quirinali lituo parvaque sedebat @@@@subcinctus trabea laevaque ancile gerebat. * nam si nihil . . . deesse animadverterimus, videtur ita dictum, ut fiat 'lituo et trabea subcinctus', quod est . . . ab-surdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest? 쮠ή@@@@Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna @@@@praepetibus pennis ausus se credere caelo. * nam praepetes . . . aves ab auguribus appel-lantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt. 쮠ή@@@@eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram @@@@inice, namque potes, portusque require Velinos. quo . . . modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante post annum amplius sescentesi-mum, quam Aeneas in Italiam venit, conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? nam qui ab Harpalo . . . regis Cyri praefecto ex terra Phocaide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt. inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tem-pore fuerit nusquam gentium. neque simile . . . illud videri debet, quod est in primo carmine @@@@Italiam fato profugus Lavinaque venit @@@@litora, et aeque in sexto libro @@@@Chalcidicaque levis tandem super astitit arce, quoniam poetae ipsi quaedam $KATA\ PRO/LHYIN& historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi. sed Palinuros qui potuit . . . scire ea, quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animae defunctorum solent? sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit? 쮠ήnam cum Thesea . . . inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque @@@@@@quid Thesea, magnum @@@@quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert: @@@@@@sedet aeternumque sedebit @@@@infelix Theseus. qui autem . . . fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rur-sum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit? 쮠ή@@@@eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas @@@@ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli @@@@ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae. confudit . . . et personas diversas et tempora; nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium in eo bello ducem. Argivum autem bellum id est Achaicum multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est. potest igitur . . . medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus . . . fuit. 'velati limo' @@@@{1EX URBIUM ITALICARUM LIBRIS}1 Caere Ardea Hesperia Pelasgos Sabini @@@@{1INCERTAE SEDIS}1 󠱸o[2rba]2 equus @@@@{1FRAGMENTA HISTORICA}1 Est parra Vestae, picus Martis.