@@@@{1DE FAMILIIS ROMANIS}1 Seruiliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt, quem ferunt alias creuisse alias decreuisse uideri et ex eo aut hono-rem aut deminutionem familiae significari. @@@@{1DE AVSPICIIS}1 쮠ήPatriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. maxima sunt consulum, praetorum, censorum. neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. ideo neque consules aut prae-tores censoribus neque censores consulibus aut prae-toribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et uitiant et obtinent. praetor etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut qui-dem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora seruatum est et ut in commentario tertio de-cimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maiori conlega rogari iure non potest. nos his tem-poribus praetore praetores creante ueterum auctori-tatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. ideo illi minores, hi maiores magistratus appellantur. minoribus creatis magistra-tibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt. 쮠ήConsul ab omnibus magistra-tibus et comitiatum et contionem auocare potest. prae-tor et comitiatum et contionem usquequaque auocare potest nisi a consule. minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem auocare possunt. ea re qui eorum primus uocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec auocare alius alii potest. sed si contionem habere uolunt, uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus simul contionem habere possunt. 쮠ήIdcirco . . . omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt, quasi auibus obscenis ominosum. 󠳵'bene sponsis beneque uolueris' 'serpula serpserit' solino suad ted 쮠vernisera 󠱶Marspedis 󠲵lucar