@@@@{1AD POPULUM}1 @@@@{1ADVERSUS C. MANLIUM TRIB. PL.}1 㮠̦nam ut aliis plerumque obvenienti magistratu ob metum statuae polliceantur. 쮠ήnunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. nam cum indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo pu-nire non possis, maiore honore quam contumelia adficias. @@@@{1DE TRIUMPHO SUO}1 쮠ήqua in re quanto universi me unum antistatis tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. @@@@{1IN VALERIUM MESSALLAM REPETUNDARUM}1 쮠ήcum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse sese pecunias maximas exactos esse.