µ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿ðòÿ¯ôÿ@@@@{1LIBER DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS €@@@@EXTERARVM GENTIVM €@@@@PROLOGVS}1 ¡@@Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leue et €non satis dignum summorum uirorum personis iudicent, cum relatum €legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius uirtutibus commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse. sed €ii erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conueniat, putabunt. hi si didicerint non eadem €omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudi-€cari, non admirabuntur nos in Graiorum uirtutibus exponendis mores eorum secutos. neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo €uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius €eodem uterentur instituto. at id quidem nostris moribus nefas habe-€tur. laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse €amatores. nulla Lacedaemoni uidua tam est nobilis, quae non ad ce-nam eat mercede conducta. magnis in laudibus tota fere fuit Graecia €uictorem Olympiae citari, in scaenam uero prodire ac populo esse spec-€taculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini. quae omnia apud €nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota po- @1 nuntur. contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud €illos turpia putantur. quem enim Romanorum pudet uxorem ducere €in conuiuium? aut cuius non mater familias primum locum tenet aedium atque in celebritate uersatur? quod multo fit aliter in Graecia. €nam neque in conuiuium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet €nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus. sed hic plura persequi €cum magnitudo uoluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem, €quae exorsus sum. quare ad propositum ueniemus et in hoc exponemus €libro de uita excellentium imperatorum. ¿Íéìôÿ¯ôÿ@@@@{1MILTIADES}1 ¡@@Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et €gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque €esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere €ciues possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, ac-cidit ut Athenienses Chersonesum colonos uellent mittere. cuius generis €cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent socie-€tatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent €Apollinem, quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas regiones tenebant cum quibus armis erat dimicandum. his consulenti-€bus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sume-rent: id si fecissent, incepta prospera futura. hoc oraculi responso Mil-€tiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset €Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere uellet Athe-niensium, idque Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes €responderunt tum id se facturos, cum ille domo nauibus proficiscens €uento aquilone uenisset Lemnum. hic enim uentus ab septentrionibus oriens aduersum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades morandi @1 €tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, peruenitque Cher-€sonesum.  @@Ibi breui tempore barbarum copiis disiectis, tota regione, quam €petierat, potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem, quam €secum duxerat, in agris collocauit crebrisque excursionibus locuple-tauit. neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est. €nam cum uirtute militum deuicisset hostium exercitus, summa aequi-tate res constituit atque ipse ibidem manere decreuit. erat enim inter €eos dignitate regia, quamuis carebat nomine, neque id magis imperio €quam iustitia consecutus. neque eo setius Atheniensibus, a quibus €erat profectus, officia praestabat. quibus rebus fiebat ut non minus €eorum uoluntate perpetuo imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constituta €Lemnum reuertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant. illi €enim dixerant, cum uento borea domo profectus eo peruenisset, sese dedituros: se autem domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lem-€num incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, €sed secunda fortuna aduersariorum capti resistere ausi non sunt atque €ex insula demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades €nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.  @@Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exer-€citu traiecto Scythis bellum inferre decreuit. pontem fecit in Histro €flumine, qua copias traduceret. eius pontis, dum ipse abesset, custodes €reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat, quibus singulis ipsarum urbium perpetua dederat imperia. sic enim facillime €putauit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua €retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus €se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. in hoc fuit tum numero Miltiades cui illa custodia crederetur. hic cum crebri afferrent nuntii €male rem gerere Darium premique a Scythis, Miltiades hortatus est €pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae @1 dimitterent. nam si cum iis copiis, quas secum transportarat, interiisset €Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam €incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et €periculo: id facile effici posse. ponte enim rescisso regem uel hostium ferro uel inopia paucis diebus interiturum. ad hoc consilium cum ple-€rique accederent, Histiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, di-€cens non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multi-€tudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo exstincto €ipsos potestate expulsos ciuibus suis poenas daturos. itaque adeo se €abhorrere a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam confir-mari regnum Persarum. huius cum sententiam plurimi essent secuti, €Miltiades non dubitans tam multis consciis ad regis aures consilia sua €peruentura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigrauit. cuius €ratio etsi non ualuit, tamen magnopere est laudanda, cum amicior €omnium libertati quam suae fuerit dominationi.  @@Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus ami-€cis, ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum €nauium comparauit eique Datim praefecit et Artaphernem hisque du-€centa peditum, decem milia equitum dedit, causam interserens se €hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnas-sent suaque praesidia interfecissent. illi praefecti regii classe ad Euboe-€am appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis ciues €abreptos in Asiam ad regem miserunt. inde ad Atticam accesserunt ac €suas copias in campum Marathona deduxerunt. is est ab oppido cir-citer milia passuum decem. hoc tumultu Athenienses tam propinquo €tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis peti-€uerunt Phidippumque cursorem eius generis, qui hemerodromoe uocan-€tur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celeri opus esset auxilio. domi autem creant decem praetores, qui exercitui praeessent, €in eis Miltiadem. inter quos magna fuit contentio, utrum moenibus @1 [2se]2 defenderent an obuiam irent hostibus acieque decernerent. unus €Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent: €id si factum esset, et ciuibus animum accessurum, cum uiderent de €eorum uirtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si anim-€aduerterent auderi aduersus se tam exiguis copiis dimicari.  @@Hoc in tempore nulla ciuitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Pla-€taeenses. ea mille misit militum. itaque horum aduentu decem milia €armatorum completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. quo factum est ut plus quam collegae Miltiades ualeret. €eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt. deinde postero die sub montis radi-€cibus acie regione instructa non apertissuma proelium commiserunt €(namque arbores multis locis erant rarae) hoc consilio, ut et montium þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Íéìôÿ¥“„altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur ne multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum uidebat €suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque €magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio uenirent, dimicare €utile arbitrabatur. itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit. in quo tanto plus uirtute ualue-€runt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint €adeoque perterruerint, ut Persae non castra, sed naues petierint. qua €pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla enim umquam tam exigua €manus tantas opes prostrauit.  @@Cuius uictoriae non alienum uidetur quale praemium Miltiadi sit €tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium ciuita-tum esse naturam. ut enim populi Romani honores quondam fuerunt €rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. namque huic @1 €Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tri-€butus est, in porticu, quae Poecile uocatur, cum pugna depingeretur €Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago ponere-tur isque hortaretur milites proeliumque committeret. idem ille po-€pulus, posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistra-€tuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decreuit.  @@Post hoc proelium classem septuaginta nauium Athenienses eidem €Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuuerant, bello perse-€queretur. quo [2in]2 imperio plerasque ad officium redire coegit, non-nullas ui expugnauit. ex his Parum insulam opibus elatam cum ora-€tione reconciliare non posset, copias e nauibus eduxit, urbem operibus €clausit omnique commeatu priuauit, dein uineis ac testudinibus con-stitutis propius muros accessit. cum iam in eo esset, ut oppido poti-€retur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio €quo casu nocturno tempore incensus est. cuius flamma ut ab oppi-€danis et oppugnatoribus est uisa, utrisque uenit in opinionem signum a classiariis regiis datum. quo factum est ut et Parii a deditione deterre-€rentur et Miltiades, timens ne classis regia aduentaret, incensis operi-€bus, quae statuerat, cum totidem nauibus atque erat profectus Athe-nas magna cum offensione ciuium suorum rediret. accusatus ergo est €proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus in-€fectis rebus discessisset. eo tempore aeger erat uulneribus, quae in €oppugnando oppido acceperat. itaque cum ipse pro se dicere non pos-set, uerba fecit frater eius Stesagoras. causa cognita capitis absolutus €pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, €quantus in classem sumptus factus erat. hanc pecuniam quod soluere €in praesentia non poterat, in uincla publica coniectus est ibique diem €obiit supremum.  @@Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnatio-€nis. namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis €annis ante fuerat, omnium ciuium suorum potentiam extimescebant. Miltiades, multum in imperiis magistratibusque uersatus, non uide- @1 €batur posse esse priuatus, praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi uideretur. nam Chersonesi omnes illos quos habi-€tarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat €appellatus, sed iustus. non erat enim ui consecutus, sed suorum uolun-€tate, eamque potestatem bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur €et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea ciuitate, quae libertate usa est. sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira €communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus €pateret; magna auctoritas apud omnes ciuitates, nobile nomen, laus €rei militaris maxima. haec populus respiciens maluit illum innoxium €plecti quam se diutius esse in timore. ¿Ôèåíÿ¯ôÿ@@@@{1THEMISTOCLES}1 ¡@@Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius uitia ineuntis adules-€centiae magnis sunt emendata uirtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. sed ab initio est ordiendus. pater eius €Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam ciuem duxit, ex qua €natus est Themistocles. qui cum minus esset probatus parentibus, €quod et liberius uiuebat et rem familiarem neglegebat, a patre ex-heredatus est. quae contumelia non fregit eum, sed erexit. nam cum €iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se €dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque seruiens. multum in €iudiciis priuatis uersabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile €eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus €quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, €uerissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. quo factum €est ut breui tempore illustraretur. @1  @@Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; €ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit ciuitatem. nam cum €pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum €quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum nauium aedificaretur. qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, €deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. in €quo cum diuitiis ornauit, tum etiam peritissimos belli naualis fecit Athenienses. id quantae saluti fuerit uniuersae Graeciae, bello cogni-€tum est Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum uniuersae €inferret Europae cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea habuit quisquam (huius enim classis mille et ducentarum nauium €longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris €autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt), huius de aduentu cum fama in Graeciam esset perlata et €maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, €miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. deli-berantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. id €responsum quo ualeret cum intellegeret nemo, Themistocles persua-€sit consilium esse Apollinis, ut in naues se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. tali consilio probato addunt ad €superiores totidem naues triremes suaque omnia, quae moueri pot-€erant, partim Salamina partim Troezena deportant: arcem sacerdoti-€bus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tradunt, reli-€quum oppidum relinquunt.  @@Huius consilium plerisque ciuitatibus displicebat et in terra dimi-€cari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedae-€moniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros pro-€gredi non paterentur. hi uim hostium non sustinuerunt eoque loco @1 omnes interierunt. at classis communis Graeciae trecentarum nauium, €in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter €Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angu-stias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circuiretur. hic etsi €pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, €quod erat periculum, ne, si pars nauium aduersariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. quo factum est ut ab Arte-€misio discederent et exaduersum Athenas apud Salamina classem suam €constituerent.  @@At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque €nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce inuenerat, incendio deleuit. cuius flamma perterriti classiarii cum manere non €auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moeni-€busque se defenderent, Themistocles unus restitit et uniuersos pares €esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi €Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirma-bat. quem cum minus quam uellet moueret, noctu de seruis suis quem €habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis uerbis, aduer-sarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et €longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ôèåíÿ¤”ƒcogeretur: quos si statim aggrederetur, breui uniuersos oppressurum. hoc eo ualebat, ut ingratis ad depugnandum omnes cogerentur. hac €re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo €sibi loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit, €ut eius multitudo nauium explicari non potuerit. uictus ergo est magis €etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.  @@Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copia-€rum, ut etiam tum iis opprimere posset hostes: iterum ab eodem gradu €depulsus est. nam Themistocles, uerens ne bellare perseueraret, certio-€rem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissol-ueretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. itaque €qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam €reuersus est seque a Themistocle non superatum, sed conseruatum iudicauit. sic unius uiri prudentia Graecia liberata est Europaeque @1 €succubuit Asia. haec altera uictoria, quae cum Marathonio possit €comparari tropaeo. nam pari modo apud Salamina paruo numero €nauium maxima post hominum memoriam classis est deuicta.  @@Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. cum enim €Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, €huius consilio triplex Piraei portus constitutus est isque moenibus €circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate supe-raret. idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. €namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum €excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem €[2moenia]2 habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. hoc longe alio specta-€bat atque uideri uolebant. Athenienses enim duabus uictoriis, Mara-€thonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentis erant conse-€cuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certa-men fore. quare eos quam infirmissimos esse uolebant. postquam €autem audierunt muros instrui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri €uetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos mis-suros dixerunt. hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo €profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis altitudo muri €exstructa uideretur, praecepit: interim omnes, serui atque liberi, opus €facerent neque ulli loco parcerent, siue sacer siue priuatus esset siue €publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, conge-€rerent. quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque €constarent.  @@Themistocles autem, ut Lacedaemonem uenit, adire ad magistratus €noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare. cum Lacedaemonii quererentur €opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui €legati sunt consecuti. a quibus cum audisset non multum superesse @1 €munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos sum-€mum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: €quare aequum esse illos uiros bonos nobilesque mittere quibus fides haberetur, qui rem explorarent: interea se obsidem retinerent. gestus €est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. €cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, €ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent quam ipse esset remissus. hos postquam Athenas peruenisse ratus est, ad magistra-€tum senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime pro-€fessus est: Atheniensis suo consilio, quod communi iure gentium facere €possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab €hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse. nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum €esse barbaris, apud quam iam bis classes regias fecisse naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intueren-€tur, quod ipsorum dominationi quam quod uniuersae Graeciae utile €esset. quare, si suos legatos recipere uellent, quos Athenas miserant, €se remitterent, aliter illos numquam in patriam essent recepturi.  @@Tamen non effugit ciuium suorum inuidiam. namque ob eundem €timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e ciuitate eiectus Argos habitatum concessit. hic cum propter multas eius uir-€tutes magna cum dignitate uiueret, Lacedaemonii legatos Athenas €miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset. hoc crimine absens prodi-€tionis damnatus est. id ut audiuit, quod non satis tutum se Argis uide-€bat, Corcyram demigrauit. ibi cum eius principes animaduertisset ti-€mere, ne propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indice-€rent, [2ad]2 Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium erat, con-fugit. huc cum uenisset et in praesentia rex abesset, quo maiore reli- @1 €gione se receptum tueretur, filiam eius paruulam arripuit et cum ea €se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. inde non €prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam praestitit. nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur €publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi: difficile €enim esse in tam propinquo loco tuto eum uersari. itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidii dedit. hic in nauem €omnibus ignotus nautis escendit. quae cum tempestate maxima Naxum €ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, €si eo peruenisset, sibi esse pereundum. hac necessitate coactus domino nauis, qui sit, aperit, multa pollicens, si se conseruasset. at ille claris-€simi uiri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in €salo nauem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. €inde Ephesum peruenit ibique Themistoclen exponit. cui ille pro meri-€tis postea gratiam rettulit.  @@Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam €transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus €de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem ciui-€tatis fuit. is autem ait ad Artaxerxen eum uenisse atque his uerbis epistulam misisse: 'Themistocles ueni ad te, qui plurima mala omnium €Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit aduersum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. idem multo plura €bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. nam €cum in Asiam reuerti uellet proelio apud Salamina facto, litteris eum €certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolueretur €atque ab hostibus circumiretur. quo nuntio ille periculo est liberatus. nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens €amicitiam: quam si ero adeptus, non minus me bonum amicum habe-€bis, quam fortem inimicum ille expertus est. ea autem rogo, ut de iis €rebus, quas tecum colloqui uolo, annuum mihi tempus des eoque trans-€acto ad te uenire patiaris.' @1  @@Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem uirum €sibi conciliari ueniam dedit. ille omne illud tempus litteris sermonique €Persarum se dedidit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius €dicatur apud regem uerba fecisse, quam ii poterant, qui in Perside erant nati. hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, €si suis uti consiliis uellet, illum Graeciam bello oppressurum, magnis €muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magne-siae sibi constituit. namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem €uerbis, quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquaginta talenta €quotannis redibant), Lampsacum autem, unde uinum sumeret, €Myunta, ex qua obsonium haberet. €@@Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepul-€crum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae. de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eun-€dem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait €Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, uenenum sua €sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ôèåíÿ¨Š•esset, praestare posse desperaret. idem ossa eius clam in Attica ab €amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis €esset damnatus, memoriae prodidit. ¿Áòÿ¯ôÿ@@@@{1ARISTIDES}1 ¡@@Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themi-€stocli itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se. in his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia inno-€centiae. quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut €unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cogno-€mine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula @1 illa exilio decem annorum multatus est. qui quidem cum intellegeret €reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animaduertis-€set quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, €quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, €quod tam cupide elaborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur. hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam €Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, €populi scito in patriam restitutus est.  @@Interfuit autem pugnae nauali apud Salamina, quae facta est prius-€quam poena liberaretur. idem praetor fuit Atheniensium apud Pla-€taeas in proelio, quo Mardonius fusus barbarorumque exercitus inter-fectus est. neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum €quam huius imperii memoria, iustitiae uero et aequitatis et innocen-€tiae multa, in primis quod eius aequitate factum est, cum in communi €classe esset Graeciae simul cum Pausania quo duce Mardonius erat €fugatus, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses: namque ante id tempus et mari et terra duces erant €Lacedaemonii. tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia fac-€tum est Aristidis, ut omnes fere ciuitates Graeciae ad Atheniensium €societatem se applicarent et aduersus barbaros hos duces deligerent €sibi.  @@Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renouare conarentur, €ad classis aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae €quaeque ciuitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque €arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt col-€lata: id enim commune aerarium esse uoluerunt. quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. hic qua fuerit abstinentia, €nullum est certius indicium quam [2quod]2, cum tantis rebus praefuis-set, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur uix reliquerit. quo €factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario doti-€bus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum quam €Themistocles Athenis erat expulsus. @1 ¿Ðáõóÿ¯ôÿ@@@@{1PAVSANIAS}1 ¡@@Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed uarius in omni genere uitae fuit: nam ut uirtutibus eluxit, sic uitiis est obrutus. huius illu-€strissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce Mardonius, €satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Per-€sarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, €quos uiritim legerat, et uiginti milibus equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio. qua uictoria €elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. sed primum in €eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset €epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo ductu bar-€baros apud Plataeas esse deletos eiusque uictoriae ergo Apollini donum dedisse. hos uersus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripse-€runt quam nomina earum ciuitatum, quarum auxilio Persae erant uicti.  @@Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum €atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum praesi-dia depelleret. pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit ma-€ioresque appetere res. nam cum Byzantio expugnato cepisset com-€plures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos €clam Xerxi remisit, simulans ex uinclis publicis effugisse, et cum his €Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: 'Pausanias, dux Spartae, quos €Byzanti ceperat, postquam propinquos tuos cognouit, tibi muneri €misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi uidetur, des ei filiam tuam nuptum. id si feceris, et Spartam et ceteram Grae-€ciam sub tuam potestatem se adiuuante [2te]2 redacturum pollicetur. €his de rebus si quid geri uolueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur.' rex tot hominum salute tam sibi necessa-€riorum magnopere gauisus confestim cum epistula Artabazum ad €Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit, ne cui rei parcat ad €ea efficienda, quae pollicetur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam @1 laturum. huius Pausanias uoluntate cognita alacrior ad rem gerendam €factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. in quo facto domum €reuocatus, accusatus capitis absoluitur, multatur tamen pecunia, €quam ob causam ad classem remissus non est.  @@At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non €callida, sed dementi ratione cogitata patefecit: non enim mores pa-trios solum, sed etiam cultum uestitumque mutauit. apparatu regio €utebatur, ueste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epu-€labatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti pos-sent; aditum petentibus conueniundi non dabat, superbe respondebat, €crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in €agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi in-imica capiebat. id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum €claua ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum: nisi do-mum reuerteretur, se capitis eum damnaturos. hoc nuntio commotus, €sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse €depellere, domum rediit. huc ut uenit, ab ephoris in uincla publica €est coniectus: licet enim legibus eorum cuiuis ephoro hoc facere regi. €hinc tamen se expediuit, neque eo magis carebat suspicione: nam opinio manebat eum cum rege habere societatem. est genus quoddam €hominum, quod Hilotae uocatur, quorum magna multitudo agros €Lacedaemoniorum colit seruorumque munere fungitur. hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur. sed quod harum rerum nullum €erat apertum crimen, quo argui posset, non putabant de tali tamque €claro uiro suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se €ipsa res aperiret.  @@Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias €amore uenerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum acce-€pisset eique in suspicionem uenisset aliquid in ea de se esse scriptum, €quod nemo eorum redisset, qui super tali causa eodem missi erant, €uincla epistulae laxauit signoque detracto cognouit, si pertulisset, sibi esse pereundum. erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae @1 €inter regem Pausaniamque conuenerant. has ille litteras ephoris tra-didit. non est praetereunda grauitas Lacedaemoniorum hoc loco. nam €ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, €neque prius uim adhibendam putauerunt, quam se ipse indicasset. itaque huic indici, quid fieri uellent, praeceperunt. fanum Neptuni €est Taenari, quod uiolari nefas putant Graeci. eo ille index confugit €in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset €audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audiuit Argilium confugisse in aram, per-€turbatus uenit eo. quem cum supplicem dei uideret in ara sedentem, €quaerit, causae quid sit tam repentini consilii. huic ille, quid ex litte-ris comperisset, aperit. modo magis Pausanias perturbatus orare coe-€pit, ne enuntiaret nec se meritum de illo optime proderet: quod si eam €ueniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus subleuasset, magno €ei praemio futurum.  @@His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. €quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ðáõóÿ¥ƒLacedaemonem reuerteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut com-€prehenderetur, ex uultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit. itaque paucis ante gradibus, quam qui eum €sequebantur, in aedem Mineruae, quae Chalcioicos uocatur, confugit. €hinc ne exire posset, statim ephori ualuas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub diuo interiret. dicitur eo €tempore matrem Pausaniae uixisse eamque iam magno natu, post-€quam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse. sic Pausanias magnam belli gloriam turpi €morte maculauit. hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflauit. cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent €inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit plu-€ribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. inde poste-€rius Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus, ubi uitam €posuerat. @1 ¿Ãéíÿ¯ôÿ@@@@{1CIMON}1 ¡@@Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est €adulescentiae. nam cum pater eius litem aestimatam populo soluere €non potuisset ob eamque causam in uinclis publicis decessisset, Cimon €eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensibus emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat, soluisset. habebat autem in €matrimonio sororem germanam suam, nomine Elpinicen, non magis €amore quam more ductus: namque Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere. huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam €generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, €egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret: id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum. is cum talem condicionem aspernaretur, €Elpinice negauit se passuram Miltiadis progeniem in uinclis publi-€cis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea €quae polliceretur praestitisset.  @@Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum per-€uenit. habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam €prudentiam cum iuris ciuilis tum rei militaris, quod cum patre a puero €in exercitibus fuerat uersatus. itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum ualuit auctoritate. pri-€mum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thracum fu-€gauit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Athenien-€sium in coloniam misit. idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoe-€nicum ducentarum nauium classem deuictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est. namque hostium nauibus captis statim ex €classe copias suas eduxit barbarorumque maximam uim uno concursu prostrauit. qua uictoria magna praeda potitus cum domum reuerte-€retur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defece-€rant, bene animatas confirmauit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se €gesserant, uacuefecit, sessores ueteres urbe insulaque eiecit, agros €ciuibus diuisit. Thasios opulentia fretos suo aduentu fregit. his ex €manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem uergit, est ornata. @1  @@Quibus rebus cum unus in ciuitate maxime floreret, incidit in ean-€dem inuidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes: nam €testarum suffragiis, quod illi $O)STRAKISMO/N& uocant, decem annorum exi-lio multatus est. cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paeni-€tuit. nam cum ille animo forti inuidiae ingratorum ciuium cessisset €bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius uirtutis desiderium consecutum est. itaque post annum quintum, €quam expulsus erat, in patriam reuocatus est. ille, quod hospitio €Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans contendere Lacedae-€monem, sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas ciuitates conciliauit. post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis €nauibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae deuicis-€set, in morbum implicitus in oppido Citio est mortuus.  @@Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desi-€derauerunt. fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis prae-€dia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem imposuerit fruc-€tus seruandi gratia, ne quis impediretur, quominus eius rebus quibus quisque uellet frueretur. semper eum pedisequi cum nummis sunt €secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne €differendo uideretur negare. saepe, cum aliquem offensum fortuna uideret minus bene uestitum, suum amiculum dedit. cotidie sic cena €ei coquebatur, ut, quos inuocatos uidisset in foro, omnis deuocaret, €quod facere nullo die praetermittebat. nulli fides eius, nulli opera, €nulli res familiaris defuit: multos locupletauit, complures pauperes €mortuos, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. sic se gerendo minime est mirandum, si et uita eius fuit secura et mors €acerba. @1 ¿Ìùóÿ¯ôÿ@@@@{1LYSANDER}1 ¡@@Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis feli-€citate quam uirtute partam: Atheniensis enim [2in]2 Peloponnesios sexto et uicesimo anno bellum gerentes confecisse apparet. id qua ra-€tione consecutus sit [2non]2 latet: non enim uirtute exercitus sui, sed €immodestia factum est aduersariorum, qui, quod dicto audientes im-€peratoribus suis non erant, dispalati in agris relictis nauibus in hostium €uenerunt potestatem. quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dede-runt. hac uictoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audax-€que fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Grae-ciae Lacedaemonii peruenerint. nam cum hanc causam Lacedaemonii €dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominatio-€nem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis ho-€stium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnes ciuitates in €sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simu-laret. namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis €decem delegerat in una quaque ciuitate, quibus summum imperium €potestatemque omnium rerum committeret. horum in numero nemo €admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore €proprium fide confirmarat.  @@Ita decemuirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu €omnia gerebantur. cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem €exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores. uictor ex Asia cum reuerteretur Thasumque diuertisset, quod €ea ciuitas praecipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si [2non]2 €idem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, peruertere eam concupiuit. uidit autem, nisi in eo occultasset uolun-€tatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis €[2 * * * ]2. @1  @@Itaque hi decemuiralem illam potestatem ab illo constitutam sustu-€lerunt. quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tol-€lere. sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod Lace-daemonii omnia ad oracula referre consuerant. primum Delphicum €corrumpere est conatus. cum id non potuisset, Dodonam adortus est. €hinc quoque repulsus dixit se uota suscepisse, quae Ioui Hammoni solueret, existimans se Afros facilius corrupturum. hac spe cum pro-€fectus esset in Africam, multum eum antistites Iouis fefellerunt. nam €non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem €miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrum-pere conatus esset. accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sen-€tentiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est ab Thebanis apud Haliartum. quam uere de eo foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae €post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, €ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum ge-€rendum, sic scripta, ut deum uideretur congruere sententiae, quam ille €se habiturum pecunia fidens non dubitabat. hanc ei scripsisse Cleon €Halicarnasius dicitur.  @@Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis €regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ìùóÿ¤ƒauareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad ciues suos esse per-€latum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret, €quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re €accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem uerbis multis conscrip-€sit, in quibus summis eum fert laudibus. quem cum legisset probasset-€que, dum signatur, alterum pari magnitudine tanta similitudine, ut €discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius auari-tiam perfidiamque accusarat. hinc Lysander domum cum redisset, €postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae @1 €uoluerat dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. €hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum de-€derunt. ita ille imprudens ipse suus fuit accusator. ¿Áìãÿ¯ôÿ@@@@{1ALCIBIADES}1 ¡@@Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc quid natura efficere €possit uidetur experta. constat enim inter omnes, qui de eo memoriae €prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius uel in uitiis uel in uirtutibus. natus in amplissima ciuitate summo genere, omnium aetatis suae multo €formosissimus; ad omnes res aptus consiliique plenus (namque im-€perator fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis dicendo €ualeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei dicendo posset resistere; diues; cum tempus posceret, laboriosus, €patiens; liberalis, splendidus non minus in uita quam uictu; affabilis, blandus, temporibus callidissime seruiens: idem, simul ac se remiserat €neque causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, disso-€lutus, libidinosus, intemperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in €uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diuersam naturam.  @@Educatus est in domo Pericli (priuignus enim eius fuisse dicitur), €eruditus a Socrate. socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca €lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere uellet, neque plura €bona eminisci neque maiora posset consequi, quam uel natura uel fortuna tribuerat. ineunte adulescentia amatus est a multis more €Graecorum, in eis Socrate, de quo mentionem facit Plato in Symposio. €namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit. posteaquam @1 €robustior est factus, non minus multos amauit, in quorum amore, €quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referre-€mus, nisi maiora potiora haberemus.  @@Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses €bellum Syracusanis indixerunt: ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati Nicias et Lamachus. id cum apparare-€tur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui €in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam €erat Andocidi (itaque ille postea Mercurius Andocidi uocitatus est). hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, €quae non ad priuatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitu-€dini timor est iniectus, ne qua repentina uis in ciuitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi. hoc maxime conuenire in Alcibiadem €uidebatur, quod et potentior et maior quam priuatus existimabatur: €multos enim liberalitate deuinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publi-€cum prodisset, ad se conuerteret neque ei par quisquam in ciuitate €poneretur. itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. asper-€gebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur €(quod nefas erat more Atheniensium) idque non ad religionem, sed €ad coniurationem pertinere existimabatur.  @@Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed instabat €tempus ad bellum proficiscendi. id ille intuens neque ignorans ciuium €suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi uellent, potius €de praesente quaestio haberetur, quam absens inuidiae crimine accu-saretur. inimici uero eius quiescendum in praesenti, quia noceri non €posse intellegebant, et illud tempus exspectandum decreuerunt, quo exisset, ut absentem aggrederentur; itaque fecerunt. nam postquam €in Siciliam eum peruenisse crediderunt, absentem, quod sacra uiolasset, €reum fecerunt. qua de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam mis-€sus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna @1 €spe prouinciae bene administrandae, non parere noluit et in trierem, quae ad eum deportandum erat missa, ascendit. hac Thurios in Ita-€liam peruectus, multa secum reputans de immoderata ciuium suorum €licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem €euitare tempestatem, clam se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein Thebas uenit. postquam autem se capitis damnatum €bonis publicatis audiuit, et, id quod usu uenerat, Eumolpidas sacer-€dotes a populo coactos ut se deuouerent, eiusque deuotionis quo testa-€tior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigrauit. ibi, ut ipse praedicare con-€suerat, non aduersus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, quod €eidem hostes essent ciuitati: nam cum intellegerent se plurimum prod-€esse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque irae suae quam utilitati communi paruisse. itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege €amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque €ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera €Ioniam a societate auerterunt Atheniensium. quo facto multo supe-€riores bello esse coeperunt.  @@Neque uero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore €ab eo alienati. nam cum acerrimi uiri praestantem prudentiam in €omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus €aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. itaque tempus eius interficiundi quaerere instituerunt. id Alcibiades diutius €celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, prae-€sertim cum animum attendisset ad cauendum. itaque ad Tissapher-nem, praefectum regis Darii, se contulit. cuius cum in intimam ami-€citiam peruenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes €senescere, contra Lacedaemoniorum crescere uideret, initio cum Pi-€sandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per inter-€nuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem. erat enim eodem €quo Alcibiades sensu, populi potentiae non amicus et optimatium fautor. ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab @1 €exercitu recipitur praetorque fit apud Samum, post suffragante The-€ramene populi scito restituitur parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene. horum in imperio tanta commu-€tatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante uictores €uiguerant, perterriti pacem peterent. uicti enim erant quinque proe-€liis terrestribus, tribus naualibus, in quibus ducentas naues triremes amiserant, quae captae in hostium uenerant potestatem. Alcibiades €simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas prae-€terea urbes Graecas, quae in ora sitae sunt Asiae, quarum expugnarant €complures, in his Byzantium, neque minus multas consilio ad ami-citiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi. ita praeda €onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas uenerunt.  @@His cum obuiam uniuersa ciuitas in Piraeum descendisset, tanta €fuit omnium exspectatio uisendi Alcibiadis, ut ad eius triremem uulgus conflueret, proinde ac si solus aduenisset. sic enim populo erat persua-€sum, et aduersas superiores et praesentes secundas res accidisse eius €opera. itaque et Siciliae amissum et Lacedaemoniorum uictorias cul-€pae suae tribuebant, quod talem uirum e ciuitate expulissent. neque €id sine causa arbitrari uidebantur. nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. hic ut €e naui egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem €rebus praefuerant simulque uenerant in Piraeum, tamen unum omnes þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Áìãÿ¦“„illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu uenerat nisi €Olympiae uictoribus, coronis aureis aeneisque uulgo donabatur. ille €lacrimans talem beniuolentiam ciuium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. postquam [2in]2 astu uenit, contione aduo-€cata sic uerba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casum lacru-€marit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat, €proinde ac si alius populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset. restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi €Eumolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum deuoue- @1 €rant, pilaeque illae, in quibus deuotio fuerat scripta, in mare praeci-€pitatae.  @@Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna. nam cum ei omnes €essent honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut €unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae daren-€tur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in €Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, in inuidiam recidit: nihil enim eum non efficere posse ducebant. ex €quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut €eum neglegenter aut malitiose fecisse loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege capere Cymen noluisse arguebant. itaque huic €maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque uir-€tutis: timebatur enim non minus quam diligebatur, ne secunda for-€tuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus €factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent. id ille ut audiuit, domum reuerti noluit et se Pactyen €contulit ibique tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, €manuque conlecta primus Graecae ciuitatis in Threciam introiit, glo-riosius existimans barbarum praeda locupletari quam Graiorum. qua €ex re creuerat cum fama tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum €quibusdam regibus Threciae pepererat.  @@Neque tamen a caritate patriae potuit recedere. nam cum apud €Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset €suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui €in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis €pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naues nihil erat super, Alcibiades ad exercitum uenit Athe-€niensium ibique praesente uulgo agere coepit: si uellent, se coacturum €Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus copiis plus quam nauibus ualerent; sibi €autem esse facile Seuthem, regem Threcum, deducere ut eum terra @1 €depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum compositurum. id etsi uere dictum Philocles animaduertebat, tamen €postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius €momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi euenisset, nul-€lam in ea re suam partem fore, contra ea, si quid aduersi accidisset, se unum eius delicti futurum reum. ab hoc discedens Alcibiades 'quon-€iam' inquit 'uictoriae patriae repugnas, illud moneo, [2ne]2 iuxta ho-€stem castra habeas nautica: periculum est enim, ne immodestia mili-€tum uestrorum occasio detur Lysandro uestri opprimendi exercitus.' neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores com-€perisset uulgum Atheniensium in terram praedatum exisse nauesque €paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu €bellum totum deleuit.  @@At Alcibiades, uictis Atheniensibus non satis tuta eadem loca sibi €arbitrans, penitus in Threciam se supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam fortunam occuli posse. falso. nam Threces, post-€quam eum cum magna pecunia uenisse senserunt, insidias fecerunt: qui ea quae apportarat abstulerunt, ipsum capere non potuerunt. ille €cernens nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lace-€daemoniorum ad Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem adeo €sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet. namque €ei Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta uectigalis capiebat. qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque €Athenas uictas Lacedaemoniis seruire poterat pati. itaque ad patriam liberandam omni ferebatur cogitatione. sed uidebat id sine rege Perse €non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubi-€tabat facile se consecuturum, si modo eius conueniundi habuisset po-€testatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedaemoniis €adiuuantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam €uidebat. @1  @@Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut ad regem mittere-€tur, eodem tempore Critias ceterique tyranni Atheniensium certos ho-€mines ad Lysandrum in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, €nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse €Athenis constituisset: quare, si suas res gestas manere uellet, illum persequeretur. his Laco rebus commotus statuit accuratius sibi agen-€dum cum Pharnabazo. huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemo-niis essent, nisi Alcibiadem uiuum aut mortuum sibi tradidisset. non €tulit hunc satrapes et uiolare clementiam quam regis opes minui €maluit. itaque misit Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem inter-€ficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet. missi clam uicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant negotium ut €eum interficiant. illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna con-€tulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eamque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant. ille €autem ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, €familiaris sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex €Arcadia hospes, qui numquam discedere uoluerat. hunc sequi se iubet €et id quod in praesentia uestimentorum fuit arripit. his in ignem con-iectis flammae uim transiit. quem ut barbari incendium effugisse €uiderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharna-€bazum rettulerunt. at mulier, quae cum eo uiuere consuerat, muliebri €sua ueste contectum aedificii incendio mortuum cremauit, quod ad €uiuum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos circiter €quadraginta natus diem obiit supremum.  @@Hunc infamatum a plerisque tres grauissimi historici summis lau-€dibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, €post aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi @1 nescio quo modo in illo uno laudando consenserunt. namque ea, quae €supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius: cum Athenis, €splendidissima ciuitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse uitae; postquam inde expulsus Thebas uenerit, adeo stu-€diis eorum inseruisse, ut nemo eum labore corporisque uiribus posset €aequiperare (omnes enim Boeotii magis firmitati corporis quam ingenii acumini inseruiunt); eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus €summa uirtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsi-€monia uictus atque cultus omnes Lacedaemonios uinceret; fuisse apud €Thracas, homines uinolentos rebusque ueneriis deditos: hos quoque in his rebus antecessisse; uenisse ad Persas, apud quos summa laus €esset fortiter uenari, luxuriose uiuere: horum sic imitatum consuetu-dinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. quibus rebus effe-€cisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque €carissimus. sed satis de hoc: reliquos ordiamur. ¿Ôèòÿ¯ôÿ@@@@{1THRASYBVLVS}1 ¡@@Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se uirtus sine fortuna €ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud sine €dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. nam quod multi uoluerunt paucique potuerunt, ab €uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e seruitute in libertatem uindicaret. sed nescio quo modo, €cum eum nemo anteiret his uirtutibus, multi nobilitate praecucurre-€runt. primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ôèòÿ“„nullam rem sine hoc: quae ille uniuersa naturali quodam bono fecit lucri. sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum mili-€tibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a consilio ad uires €utrimque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, €plurima uero fortuna uindicat seque hic plus ualuisse quam ducis prudentiam uere potest praedicare. quare illud magnificentissimum €factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta tyranni praepo- @1 €siti a Lacedaemoniis seruitute oppressas tenerent Athenas, plurimos €ciuis, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent par-€tim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se diuisissent, non €solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.  @@Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica €munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Actaeorum, hoc robur libertatis clarissimae ciuitatis. neque €uero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. €quae quidem res et illis contemnentibus pernicii et huic despecto sa-€luti fuit: haec enim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. quo magis praeceptum illud €omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dici matrem timidi flere non solere. neque tamen pro opi-€nione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. hinc in €Piraeum transiit Munichiamque muniuit. hanc bis tyranni oppugnare €sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedi-mentisque amissis refugerunt. usus est Thrasybulus non minus pru-€dentia quam fortitudine. nam cedentes uiolari uetuit (ciues enim €ciuibus parcere aequum censebat), neque quisquam est uulneratus €nisi qui prior impugnare uoluit. neminem iacentem ueste spoliauit, €nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad uictum pertine-bant. in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem €exaduersus Thrasybulum fortissime pugnaret.  @@Hoc deiecto Pausanias uenit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. €is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his con-€dicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea prae-€tores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio €neue bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur. praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum pluri-€mum in ciuitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accu-saretur neue multaretur, eamque illi obliuionis appellarunt. neque €uero hanc tantum ferendam curauit, sed etiam ut ualeret effecit. nam @1 €cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere €eorum uellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit €et id quod pollicitus erat praestitit.  @@Huic pro tantis meritis honoris [2causa]2 corona a populo data est, €facta duabus uirgulis oleaginis. quam quod amor ciuium et non uis expresserat, nullam habuit inuidiam magnaque fuit gloria. bene ergo €Pittacus ille, qui [2in]2 septem sapientum numero est habitus, cum €Mytilenaei multa milia iugerum ei agri muneri darent, 'nolite, oro €uos,' inquit 'id mihi dare, quod multi inuideant, plures etiam concu-€piscant. quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et €meam animi aequitatem et uestram uoluntatem indicent. nam parua munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt.' illa ergo €corona contentus Thrasybulus neque amplius requisiuit neque quem-quam honore se antecessisse existimauit. hic sequenti tempore, cum €praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris €eius agerentur uigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in €tabernaculo interfectus est. ¿Ãïîÿ¯ôÿ@@@@{1CONON}1 ¡@@Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, €in eoque eius opera magni fuit. nam et praetor pedestribus exerciti-€bus praefuit et praefectus classis [2res]2 magnas mari gessit. quas ob €causas praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus unus insulis €praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flu-€men copiae Atheniensium a Lysandro sunt deuictae. sed tum afuit, €eoque peius res administrata est: nam et prudens rei militaris et dili-gens erat imperator. itaque nemini erat iis temporibus dubium, si €affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse. @1  @@Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesiuit, €ubi ipse tuto uiueret, sed unde praesidio posset esse ciuibus suis. itaque €contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque €generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia ualeret, multo labore multisque effecit periculis. nam cum Lacedaemonii Athe-€niensibus deuictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe €fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi €a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum €Lacedaemoniis coierat societatem, hunc aduersus Pharnabazus habi-€tus est imperator, re quidem uera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. hic multum ducem summum Agesilaum €impediuit saepeque eius consiliis obstitit, neque uero non fuit aper-€tum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erep-turum. qui posteaquam domum a suis ciuibus reuocatus est, quod Boe-€otii et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo €setius apud praefectos regis uersabatur iisque omnibus magno erat usui.  @@Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris €erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum €in officio non maneret, ualebat. neque id erat mirandum, si non facile €ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem mis-€sus posteaquam uenit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui €secundum gradum imperii tenebat, Tithraustem accessit seque osten-dit cum rege colloqui uelle. huic ille 'nulla' inquit 'mora est, sed tu €delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. €necesse est enim, si in conspectum ueneris, uenerari te regem (quod €$PROSKU/NHSIN& illi uocant). nemo enim sine hoc admittitur. hoc si tibi €grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes.' tum Conon 'mihi uero' inquit 'non est graue quemuis honorem habere €regi, sed uereor ne ciuitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim pro-€fectus, quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum €quam illius more fungar.' itaque huic quae uolebat scripta tradidit. @1  @@Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissa-€phernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit €et ei permiserit quem uellet eligere ad dispensandam pecuniam. id €arbitrium Conon negauit sui esse consilii, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret. hinc magnis €muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus €ceterisque maritimis ciuitatibus nauis longas imperaret classemque, €qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse uoluerat. id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, €non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbi-€trabantur, quam si cum barbaro solum contenderent. nam ducem €fortem, prudentem regis opibus praefuturum ac secum dimicaturum uidebant, quem neque consilio neque copiis superare possent. hac €mente magnam contrahunt classem: proficiscuntur Pisandro duce. €hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat, multas nauis €capit, complures deprimit. qua uictoria non solum Athenae, sed etiam €cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte nauium in patriam uenit, muros dirutos a Ly-€sandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniae-€que quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, ciuibus suis €donat. þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ãïîÿ¥@@Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda €quam in aduersa esset fortuna. nam classe Peloponnesiorum deuicta, €cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupiuit quam efficere potuit. neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius €patriae opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam auctori-€tatem sibi pugna illa nauali, quam apud Cnidum fecerat, constituis-€set non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae ciuitates, clam €dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus prae-€erat, Cononem euocauit, simulans ad regem eum se mittere uelle €magna de re. huius nuntio parens cum uenisset, in uincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit. inde nonnulli eum ad regem abductum @1 €ibique eum periisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, €cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud €addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum. ¿Äéÿ¯ôÿ@@@@{1DION}1 ¡@@Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus, utraque €implicatus tyrannide Dionysiorum. namque ille superior Aristoma-€chen, sororem Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hippa-€rinum et Nisaeum, procreauit totidemque filias, nomine Sophrosynen €et Areten, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni. Dion autem praeter nobilem €propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia ab natura €habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, €magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat, magnas €praeterea diuitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxe-rat. erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam €affinitatem. namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen sal-€uum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat. €aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum mouebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat. legationes uero €omnes, quae essent illustriores, per Dionem administrabantur: quas €quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate tegebat. hunc a Dionysio missum Kar-€thaginienses [2sic]2 suspexerunt, ut neminem umquam Graeca lingua €loquentem magis sint admirati.  @@Neque uero haec Dionysium fugiebant: nam quanto esset sibi orna-€mento, sentiebat. quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum @1 secus diligeret ac filium: qui quidem, cum Platonem Tarentum uenisse €fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non potuerit, quin €eum accerseret, cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. dedit ergo huic ueniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit. quem €Dion adeo admiratus est atque adamauit, ut se ei totum traderet. €neque uero minus ipse Plato delectatus est Dione. itaque cum a Dio-€nysio crudeliter uiolatus esset, quippe qui eum uenumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus. interim in €morbum incidit Dionysius. quo cum graui conflictaretur, quaesiuit a €medicis Dion, quem ad modum se haberet, simulque ab iis petiit, si €forte maiori esset periculo, ut sibi faterentur: nam uelle se cum eo €colloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos par-tem regni putabat debere habere. id medici non tacuerunt et ad Dio-€nysium filium sermonem rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi €esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit. hoc aeger €sumpto ut somno sopitus diem obiit supremum.  @@Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus €aucta est. sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter €eos amicitia mansit. cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium, €ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re uellet patrem imitari, morem ei gessit. eodemque tempore €Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis €tyranno quam tyrannis. sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de historicis Graecis conscriptus est. Plato autem tantum apud €Dionysium auctoritate potuit ualuitque eloquentia, ut ei persuaserit €tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis. a qua €uoluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse coepit.  @@Qui quidem cum a Dione se superari uideret ingenio, auctoritate, €amore populi, uerens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem €sui daret opprimendi, nauem ei triremem dedit, qua Corinthum €deueheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet. id cum factum €multi indignarentur magnaeque esset inuidiae tyranno, Dionysius @1 €omnia, quae moueri poterant Dionis, in nauis imposuit ad eumque €misit. sic enim existimari uolebat, id se non odio hominis, sed suae salutis fecisse causa. postea uero quam audiuit eum in Peloponneso €manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxo-€rem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus. nam puero prius quam pubes €esset scorta adducebantur, uino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio relinquebatur. is usque eo uitae statum commutatum €ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater (namque appositi €erant custodes, qui eum a pristino uictu deducerent), ut se de supe-€riore parte aedium deiecerit atque ita interierit. sed illuc reuertor.  @@Postquam Corinthum peruenit Dion et eodem perfugit Heraclides €ab eodem expulsus Dionysio, qui praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum comparare coeperunt. sed non multum proficiebant, €quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur: quam ob causam pauci ad societatem periculi perducebantur. sed Dion, fre-€tus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus €onerariis nauibus quinquaginta annorum imperium, munitum quin-€gentis longis nauibus, decem equitum centumque peditum milibus, €profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est uisum, €adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, €Syracusas introierit. ex quo intellegi potest nullum esse imperium tutum nisi beneuolentia munitum. eo tempore aberat Dionysius et in €Italia classem opperiebatur aduersariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se uenturum. quae res eum fefellit. nam Dion iis ipsis, qui €sub aduersarii fuerant potestate, regios spiritus repressit totiusque €eius partis Siciliae potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, €parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido, eoque rem perduxit, ut talibus pactionibus pacem tyrannus €facere uellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas €Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat Dion.  @@Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita €commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, @1 demergere est adorta. primum in filio, de quo commemoraui supra, €suam uim exercuit. nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat €tradita, filiumque uellet reuocare ad uirtutem a perdita luxuria, accepit grauissimum parens uulnus morte filii. deinde orta dissensio €est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, €factionem comparauit. neque is minus ualebat apud optimates, quo-€rum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. non tulit hoc animo aequo Dion, et uersum illum Homeri rettulit ex €secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non posse bene geri rem €publicam multorum imperiis. quod dictum magna inuidia consecuta €est: namque aperuisse uidebatur omnia in sua potestate esse uelle. hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Hera-€clidemque, cum Syracusas uenisset, interficiundum curauit.  @@Quod factum omnibus maximum timorem iniecit; nemo enim illo €interfecto se tutum putabat. ille autem aduersario remoto licentius €eorum bona, quos sciebat aduersus se sensisse, militibus dispertiuit. quibus diuisis, cum cotidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecu-þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Äéÿ§’‚nia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret, suppetebat nisi in €amicorum possessiones. id eius modi erat, ut, cum milites reconcilias-set, amitteret optimates. quarum rerum cura frangebatur et insuetus €male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis male existimari, €quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus. uulgus autem €offensa in eum militum uoluntate liberius loquebatur et tyrannum €non ferendum dictitabat.  @@Haec ille intuens cum quem ad modum sedaret nesciret et quorsum €euaderent timeret, Callicrates quidam, ciuis Atheniensis, qui simul €cum eo ex Peloponneso in Siciliam uenerat, homo et callidus et ad €fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adit ad Dionem et ait: eum magno in periculo esse propter offensionem populi et odium mili-€tum, quod nullo modo euitare posset, nisi alicui suorum negotium €daret, qui se simularet illi inimicum. quem si inuenisset idoneum, facile €omnium animos cogniturum aduersariosque sublaturum, quod in- @1 imici eius dissidenti suos sensus aperturi forent. tali consilio probato €excepit has partes ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. €ad eum interficiundum socios conquirit, aduersarios eius conuenit, coniuratione confirmat. res, multis consciis quae gereretur, elata de-€fertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. illae ti-€more perterritae conueniunt, cuius de periculo timebant. at ille negat €a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto suo. mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt €ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni. ille hac religione non €modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, uerens ne €prius consilium aperiretur suum, quam conata perfecisset.  @@Hac mente proximo die festo, cum a conuentu se remotum Dion €domi teneret atque in conclaui edito recubuisset, consciis facinoris loca €munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant, certos praeficit, nauem triremem armatis ornat Philostrato-€que, fratri suo, tradit eamque in portu agitari iubet, ut si exercere re-€miges uellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet, qua fugeret ad salutem. suorum autem e numero Zacynthios adules-€centes quosdam eligit cum audacissimos tum uiribus maximis, hisque €dat negotium, ad Dionem eant inermes, sic ut conueniendi eius gratia uiderentur uenire. hi propter notitiam sunt intromissi. at illi ut limen €eius intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem inuadunt, colli-gant: fit strepitus, adeo ut exaudiri possit foris. hic, sicut ante saepe €dictum est, quam inuisa sit singularis potentia et miseranda uita, qui se metui quam amari malunt, cuiuis facile intellectu fuit. namque €illi ipsi custodes, si propria fuissent uoluntate, foribus effractis seruare €eum potuissent, quod illi inermes telum foris flagitantes uiuum tene-€bant. cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fene-€stras gladium dedit, quo Dion interfectus est.  @@Confecta caede, cum multitudo uisendi gratia introisset, nonnulli ab @1 €insciis pro noxiis conciduntur. nam celeri rumore dilato, Dioni uim €allatam, multi concurrerant, quibus tale facinus displicebat. hi falsa suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt. huius de morte ut €palam factum est, mirabiliter uulgi mutata est uoluntas. nam qui €uiuum eum tyrannum uocitarant, eidem liberatorem patriae tyranni-€que expulsorem praedicabant. sic subito misericordia odio successerat, €ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere. itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento €donatus est. diem obiit circiter annos quinquaginta quinque natus, €quartum post annum, quam ex Peloponneso in Siciliam redierat. ¿Éðèÿ¯ôÿ@@@@{1IPHICRATES}1 ¡@@Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam €disciplina militari nobilitatus est. fuit enim talis dux, ut non solum €aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu qui-dem quisquam anteponeretur. multum uero in bello est uersatus, saepe €exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio €uicit tantumque eo ualuit, ut multa in re militari partim noua attu-lerit, partim meliora fecerit. namque ille pedestria arma mutauit. cum €ante illum imperatorem maximis clipeis, breuibus hastis, minutis gla-diis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea €peltastae pedites appellabantur), ut ad motus concursusque essent €leuiores, hastae modum duplicauit, gladios longiores fecit. idem genus €loricarum [2mutauit]2 et pro sertis atque aeneis linteas dedit. quo facto €expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque cor-€pus tegeret et leue esset, curauit.  @@Bellum cum Thracibus gessit; Seuthen, socium Atheniensium, in €regnum restituit. apud Corinthum tanta seueritate exercitui praefuit, €ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem induxit, ut, @1 €cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic €ordinatae consisterent, ut singuli ab peritissimo imperatore dispositi uiderentur. hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod €maxime tota celebratum est Graecia. iterum eodem bello omnes copias eorum fugauit, quo facto magnam adeptus est gloriam. cum Artaxer-€xes Aegyptio regi bellum inferre uoluit, Iphicraten ab Atheniensibus €ducem petiuit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus €duodecim milium fuit. quem quidem sic omni disciplina militari eru-€diuit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romani appellati sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. idem €subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardauit impetus. €nam nisi eius aduentus appropinquasset, non prius Thebani Sparta €abscessissent, quam captam incendio delessent.  @@Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuiuis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis €remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus €uero ciuis fideque magna. quod cum in aliis rebus declarauit, tum €maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. namque Eurydice, €mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. uixit ad senec-€tutem placatis in se suorum ciuium animis. causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus. Mene-€sthea filium reliquit ex Thressa natum, Coti regis filia. is cum inter-€rogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem' inquit. €id cum omnibus mirum uideretur, at ille 'merito' inquit 'facio: nam €pater, quantum in se fuit, Threcem me genuit, contra ea mater Athe-€niensem.' @1 ¿Ãèáÿ¯ôÿ@@@@{1CHABRIAS}1 ¡@@Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus €resque multas memoria dignas gessit. sed ex his elucet maxime inuen-€tum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum Boeotiis subsidio uenisset. namque in eo uictoria fidentem summum ducem [2cernens]2 €Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis cateruis, reliquam phalan-€gem loco uetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum €excipere hostium docuit. id nouum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba reuocauit. hoc usque eo tota €Graecia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri €uoluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. ex €quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus [2in]2 €statuis ponendis uterentur, [2 * * * ]2 cum uictoriam essent adepti.  @@Chabrias autem multa in Europa bella administrauit, cum dux €Atheniensium esset; in Aegypto sua sponte gessit: nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit. fecit idem Cypri, sed publice €ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius inde discessit, €quam totam insulam bello deuinceret: qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti. interim bellum inter Aegyptios et Persas con-€flatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedae-þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ãèáÿ¢“ƒmonii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, €faciebat. id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua €sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus €copiis Agesilaus.  @@Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod €Chabrias aduersum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses €diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, €capitis se illum damnaturos denuntiarunt. hoc ille nuntio Athenas rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse. non enim €libenter erat ante oculos suorum ciuium, quod et uiuebat laute et in- @1 dulgebat sibi liberalius, quam ut inuidiam uulgi posset effugere. est €enim hoc commune uitium magnis liberisque ciuitatibus, ut inuidia €gloriae comes sit et libenter de iis detrahant, quos eminere uideant €altius, neque animo aequo pauperes alienam intueantur fortunam. itaque Chabrias, quoniam ei licebat, plurimum aberat. neque uero €solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt €idem, quod tantum se ab inuidia putabant futuros, quantum a con-€spectu suorum recesserint. itaque Conon plurimum Cypri uixit, Iphi-€crates in Thraecia, Timotheus Lesbo, Chares Sigeo, dissimilis quidem €Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus €et potens.  @@Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant Athe-€nienses Chium. erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in €magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant aspiciebant. quae res ei maturauit mortem. nam dum €primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere €nauem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non €sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, nauis rostro percussa coepit sidere. hinc refugere cum pos-€set, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae €exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis nauem relin-€quere, in qua fuerat uectus. id ceteri facere noluerunt, qui nando in €tutum peruenerunt. at ille, praestare honestam mortem existimans €turpi uitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est. ¿Ôéíïôèÿ¯ôÿ@@@@{1TIMOTHEVS}1 ¡@@Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam glo-€riam multis auxit uirtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus ciuitatis regendae. multa huius sunt €praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios €bello subegit. Samum cepit: in qua oppugnanda superiori bello Athe- @1 €nienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica €impensa populo restituit. aduersus Cotum bella gessit ab eoque mille et ducenta talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione €liberauit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo €cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille ciuis suos agro atque €urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam €ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.  @@Idem classi praefectus circumuehens Peloponnesum, Laconicen po-€pulatus, classem eorum fugauit, Corcyram sub imperium Athenien-€sium redegit sociosque idem adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent. quo facto Lacedae-€monii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Athenien-€sibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus €constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. quae uictoria tantae €fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae puluinar sit institutum. cuius laudis ut memoria maneret, €Timotheo publice statuam in foro posuerunt. qui honos huic uni ante €id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio €quoque daret. sic iuxta posita recens filii ueterem patris renouauit €memoriam.  @@Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset, bello €Athenienses undique premi sunt coepti. defecerat Samus, descierat €Hellespontus, Philippus iam tum ualens, Macedo, multa moliebatur: €cui oppositus Chares cum esset, non satis in eo praesidii putabatur. fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei, et ut ad bel-€lum proficiscatur decernitur. huic in consilium dantur duo usu sapien-€tiaque praestantes, pater et socer, quod in his tanta erat auctoritas, ut magna spes esset per eos amissa posse recuperari. hi cum Samum €profecti essent et eodem Chares illorum aduentu cognito cum suis €copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum uideretur, accidit, cum €ad insulam appropinquarent, ut magna tempestas oriretur: quam eui-€tare duo ueteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt. at ille temeraria usus ratione non cessit maiorum natu auctoritati, €uelut in sua manu esset fortuna. quo contenderat, peruenit, eodemque @1 €ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicraten nuntium misit. hinc male €re gesta, compluribus amissis nauibus eo, unde erat profectus, se re-€cepit litterasque Athenas publice misit, sibi procliue fuisse Samum capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. populus acer, €suspicax ob eamque rem mobilis, aduersarius, inuidus (etiam poten-€tiae in crimen uocabantur) domum reuocat: accusantur proditionis. €hoc iudicio damnatur Timotheus lisque eius aestimatur centum talen-€tis. ille odio ingratae ciuitatis coactus Chalcidem se contulit.  @@Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae €nouem partis detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri €quandam partem reficiendam iussit dare. in quo fortunae uarietas est €animaduersa. nam quos auus Conon muros ex hostium praeda patriae €restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est. Timothei autem moderatae sapientisque €uitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus con-€tenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. cum €Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici priuatique €hospites ad eum defendendum conuenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus. hic €cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine €ullo praesidio uenit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis peri-€culum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse. hunc aduersus €tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriae sanctiora €iura quam hospitii esse duxit. @@Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, €Chabriae, Timothei, neque post illorum obitum quisquam dux in illa €urbe fuit dignus memoria. @@Venio nunc ad fortissimum uirum maximique consilii omnium bar-€barorum, exceptis duobus Karthaginiensibus, Hamilcare et Hanni-bale. de quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta €pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, €sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio €explicata fuerit, res apparere non poterunt. @1 ¿Äáôÿ¯ôÿ@@@@{1DATAMES}1 ¡@@Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, pri-€mum [2in]2 militum numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam €tuebantur. pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus €et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit prouinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri. Datames mili-€tare munus fungens primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex €aduersus Cadusios gessit. namque hic multis milibus regiorum inter-€fectis magni fuit eius opera. quo factum est, [2ut]2, cum in eo bello €cecidisset Camisares, paterna ei traderetur prouincia.  @@Pari se uirtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello €persequeretur eos qui defecerant. namque huius opera hostes, cum €castra iam intrassent, profligati sunt exercitusque reliquus conserua-tus regis est: qua ex re maioribus rebus praeesse coepit. erat eo tem-€pore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a Pylae-mene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait. is €regi dicto audiens non erat. quam ob causam bello eum persequi con-þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Äáôÿ¢“ƒstituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: nam-€que ex fratre et sorore erant nati. quam ob causam Datames primum €experiri uoluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret. ad €quem cum uenisset sine praesidio, quod ab amico nullas uereretur insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere uoluit. erat €mater cum Datame, amita Paphlagonis. ea quid ageretur resciit filium-que monuit. ille fuga periculum euitauit bellumque indixit Thuyni. in €quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phry-€giae, desertus esset, nihilo segnius perseuerauit uiuumque Thuyn cepit €cum uxore et liberis.  @@Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perueniret, dedit €operam. itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, uenit posteroque die €Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger €et capillo longo barbaque erat promissa, optima ueste texit, quam €satrapae regii gerere consuerant, ornauit etiam torque atque armillis @1 aureis ceteroque regio cultu; ipse agresti duplici amiculo circumdatus €hirtaque tunica, gerens in capite galeam uenatoriam, dextra manu €clauam, sinistra copulam, qua uinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret. quem cum omnes conspicerent propter €nouitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset €concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret. primo non accredidit: itaque Pharnabazum misit exploratum. a quo €ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magnopere delectatus €cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in potestatem in-opinanti uenerat. itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum €misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bel-€lum Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit. postea €uero quam Pharnabazum rex reuocauit, illi summa imperii tradita est.  @@Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque pro-€ficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggre-€deretur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, con-finis Cappadociae. namque Aspis, saltuosam regionem castellisque €munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam finitimas regiones uexabat et quae regi portarentur abripiebat. Da-€tames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re abstrahebatur, €tamen regis uoluntati morem gerendum putauit. itaque cum paucis, €sed uiris fortibus nauem conscendit, existimans, quod accidit, faci-€lius se imprudentem parua manu oppressurum quam paratum quam-uis magno exercitu. hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies €noctesque iter faciens Taurum transiit eoque quo studuerat uenit. €quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profec-€tumque eum uenatum. quem dum speculatur, aduentus eius causa €cognoscitur. Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat. id Datames ubi audiuit, arma sumit, suos sequi iubet; €ipse equo concitato ad hostem uehitur. quem procul Aspis conspiciens €ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese €dedidit. hunc Datames uinctum ad regem ducendum tradit Mithri-€dati. @1  @@Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello ad €quam paruam rem principem ducum misisset, se ipse reprehendit et €nuntium ad exercitum Acen misit, quod nondum Datamen profectum €putabat, qui diceret, ne ab exercitu discederet. hic priusquam perue-niret, quo erat profectus, in itinere conuenit, qui Aspim ducebant. qua €celeritate cum magnam beniuolentiam regis Datames consecutus esset, €non minorem inuidiam aulicorum excepit, quod illum unum pluris €quam se omnes fieri uidebant. quo facto cuncti ad eum opprimendum consenserunt. haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, €perscripta ei mittit, in quibus docet eum magno fore periculo, si quid illo imperante aduersi in Aegypto accidisset. namque eam esse con-€suetudinem regiam, ut casus aduersos hominibus tribuant, secundos €fortunae suae: quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem, €quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc maiore fore in €discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat inimicissi-mos. talibus ille litteris cognitis, cum iam ad exercitum Acen uenisset, €quod non ignorabat ea uere scripta, desciscere a rege constituit. neque tamen quicquam fecit, quod fide sua esset indignum. nam Mandroclen €Magnetem exercitui praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit €coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua uoluntate €esset in regem. clam cum Ariobarzane facit amicitiam, manum com-€parat, urbes munitas suis tuendas tradit.  @@Sed haec propter hiemale tempus minus prospere procedebant. €audit Pisidas quasdam copias aduersus se parare. filium eo Arsideum €cum exercitu mittit; cadit in proelio adulescens. proficiscitur eo pater €non ita cum magna manu, celans, quantum uulnus accepisset, quod €prius ad hostem peruenire cupiebat, quam de male re gesta fama ad €suos perueniret, ne cognita filii morte animi debilitarentur militum. quo contenderat, peruenit iisque locis castra ponit, ut neque circumiri €multitudine aduersariorum posset neque impediri, quominus ipse ad dimicandum manum haberet expeditam. erat cum eo Mithrobarzanes, €socer eius, praefectus equitum. is desperatis generi rebus ad hostes €transfugit. id Datames ut audiuit, sensit, si in turbam exisset ab €homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri consilium seque- @1 rentur. in uulgus edit: suo iussu Mithrobarzanem profectum pro per-€fuga, quo facilius receptus interficeret hostes: quare relinqui eum par €non esse et omnes confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, €futurum ut aduersarii non possent resistere, cum et intra uallum et foris caederentur. hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem €persequitur tantum: qui cum ad hostes peruenerat, Datames signa inferri iubet. Pisidae noua re commoti in opinionem adducuntur per-€fugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti maiori essent cala-€mitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut quare €fieret, ignorarent, coacti sunt cum eis pugnare, ad quos transierant, €ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum neutri parcerent, cele-riter sunt concisi. reliquos Pisidas resistentis Datames inuadit: primo €impetu pellit, fugientis persequitur, multos interficit, castra hostium capit. tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostis profli-€gauit, et, quod ad perniciem suam fuerat cogitatum, id ad salutem €conuertit. quo neque acutius ullius imperatoris cogitatum neque cele-€rius factum usquam legimus.  @@Ab hoc tamen uiro Sysinas, maximo natu filius, desciit ad regem-€que transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes com-€motus, quod intellegebat sibi cum uiro forti ac strenuo negotium esse, €qui cum cogitasset, facere auderet et prius cogitare quam conari con-suesset, Autophrodatem in Cappadociam mittit. hic ne intrare posset, €saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare stu-duit. sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus €cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque cir-€cumiretur ab hostibus neque praeteriret aduersarius, quin ancipitibus €locis premeretur, et, si dimicare uellet, non multum obesse multitudo €hostium suae paucitati posset.  @@Hoc etsi Autophrodates uidebat, tamen statuit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere. habebat barbaro- @1 €rum equitum uiginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appel-€lant, eiusdemque generis tria milia funditorum, praeterea Cappadocum €octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum quinque milia, €Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisi-€darum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex €Graecia conductorum tria milia, leuis armaturae maximum numerum. has aduersus copias spes omnis consistebat Datami in se locique na-€tura: namque huius partem non habebat uicesimam militum. quibus €fretus conflixit aduersariorumque multa milia concidit, cum de ipsius €exercitu non amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam po-þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Äáôÿ¨ˆ”stero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat. hinc cum €castra mouisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis €discederet, quod numquam manum consereret, nisi cum aduersarios €locorum angustiis clausisset, quod perito regionum callideque cogi-tanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis €calamitate quam aduersariorum uideret, pacem amicitiamque hor-tatus est, ut cum rege in gratiam rediret. quam ille etsi fidam non €fore putabat, tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxem lega-€tos missurum dixit. sic bellum, quod rex aduersus Datamen susceperat, €sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.  @@At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam €bello eum opprimi non posse animaduertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque uitauit. sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam €sibi insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus, quod inimici €detulerant, neque credendum neque neglegendum putauit), experiri uoluit, uerum falsumne sibi esset relatum. itaque eo profectus est, €in quo itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore ac statura €simillimum sui eique uestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse €consuerat, iussit; ipse autem ornatu uestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. at insidiatores, postquam in eum locum €agmen peruenit, decepti ordine atque uestitu impetum in eum faciunt, €qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter €faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum uidissent. ipse, ut con- @1 currentis insidiatores animum aduertit, tela in eos coniecit. hoc idem €cum uniuersi fecissent, priusquam peruenirent ad eum quem aggredi €uolebant, confixi conciderunt.  @@Hic tamen tam callidus uir extremo tempore captus est Mithridatis, €Ariobarzanis filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum inter-€fecturum, si ei rex permitteret, ut quodcumque uellet liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. hanc ut €accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame €facit, regis prouincias uexat, castella expugnat, magnas praedas capit, €quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit. haec diu faciendo persuasit homini se €infinitum aduersus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne €quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius €petiuit neque in conspectum uenire studuit. sic absens amicitiam gere-€bat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem €susceperant, contineri uiderentur.  @@Id cum satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamen, €tempus esse maiores exercitus parari et bellum cum ipso rege suscipi, €deque ea re, si ei uideretur, quo loco uellet, in colloquium ueniret. pro-bata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo conueniretur. huc €Mithridates cum uno, cui maxime habebat fidem, ante aliquot dies €uenit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligen-€ter notat. ipso autem colloquii die utrique, locum qui explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde ipsi sunt congressi. hic cum aliquam-€diu in colloquio fuissent et diuerse discessissent iamque procul Datames €abesset, Mithridates, priusquam ad suos perueniret, ne quam suspi-€cionem pareret, in eundem locum reuertitur atque ibi, ubi telum erat €infossum, resedit, ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque reuocauit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. interim €telum, quod latebat, protulit nudatumque uagina ueste texit ac Da-€tami uenienti ait, digredientem se animaduertisse locum quendam, qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum. quem cum @1 €digito demonstraret et ille respiceret, auersum ferro transfixit prius-€que, quam quisquam posset succurrere, interfecit. ita ille uir, qui mul-€tos consilio, neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia. ¿Åðÿ¯ôÿ@@@@{1EPAMINONDAS}1 ¡@@Epaminondas, Polymnidis filius, Thebanus. de hoc priusquam scri-€bimus, haec praecipienda uidentur lectoribus, ne alienos mores ad €suos referant, neue ea, quae ipsis leuiora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. scimus enim musicen nostris moribus abesse a €principis persona, saltare uero etiam in uitiis poni: quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. cum autem exprimere €imaginem consuetudinis atque uitae uelimus Epaminondae, nihil uide-mur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. quare €dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus €sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia €memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi €anteponuntur uirtutibus.  @@Natus ergo patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maiori-€bus relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. nam et €citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, €qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, €quorum peruulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, sal-tare a Calliphrone. at philosophiae praeceptorem habuit Lysim Taren-€tinum, Pythagoreum: cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tri-€stem ac seuerum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate ante-€posuerit neque prius eum a se dimiserit, quam in doctrinis tanto ante-€cessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus. atque haec ad nostram consuetudinem sunt €leuia et potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant. postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, €non tam magnitudini uirium seruiuit quam uelocitati: illam enim ad €athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. @1 itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, €quoad stans complecti posset atque contendere. in armis uero pluri-€mum studii consumebat.  @@Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. €erat enim modestus, prudens, grauis, temporibus sapienter utens, €peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo ueritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur, idem continens, clemens patiensque ad-€mirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens €iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus €prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. itaque cum in circulum uenisset, in quo aut de re €publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus. pauperta-€tem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil praeter gloriam €ceperit. amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios suble-€uandos saepe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. nam cum aut ciuium suorum aliquis ab hostibus esset €captus aut uirgo amici nubilis, quae propter paupertatem collocari €non posset, amicorum consilium habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat. eamque summam cum fecerat, priusquam €acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui con-€ferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea res €perueniebat, sciret quantum cuique deberet.  @@Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: nam-€que is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum €susceperat. hic magno cum pondere auri Thebas uenit et Micythum €adulescentulum quinque talentis ad suam perduxit uoluntatem, quem €tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam con-uenit et causam aduentus Diomedontis ostendit. at ille Diomedonti €coram 'nihil' inquit 'opus est pecunia: nam si rex ea uult, quae The-€banis sunt utilia, gratis facere sum paratus, sin autem contraria, non €habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum diuitias acci- @1 pere nolo prae patriae caritate. tu quod me incognitum tentasti tuique €similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, €ne alios corrumpas, cum me non potueris. et tu, Micythe, argentum €huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui.' þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Åðÿ¤”hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exiret suaque, quae attulerat, €liceret efferre, 'istud quidem' inquit 'faciam, neque tua causa, sed €mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum peruenisse, quod delatum accipere noluissem.' a quo cum quaesisset, €quo se deduci uellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut €tuto perueniret. neque uero id satis habuit, sed etiam, ut inuiolatus €in nauem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra men-tionem fecimus, effecit. abstinentiae erit hoc satis testimonium. pluri-€ma quidem proferre possumus, sed modus adhibendus est, quoniam €uno hoc uolumine uitam excellentium uirorum complurium conclu-€dere constituimus, quorum separatim multis milibus uersuum com-€plures scriptores ante nos explicarunt.  @@Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, €neque minus concinnus in breuitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem €Thebis, et aduersarium in administranda re publica, satis exercitatum €in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest uirium quam ingenii. is quod in re militari florere Epaminondam uidebat, hor-€tari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperato-€ris opera desideraretur. huic ille 'fallis' inquit 'uerbo ciuis tuos, quod hos a bello auocas: otii enim nomine seruitutem concilias. nam pari-€tur pax bello. itaque qui ea diutina uolunt frui, bello exercitati esse €debent. quare si principes Graeciae uultis esse, castris est uobis uten-dum, non palaestra.' idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod libe-€ros non haberet neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod €sibi Agamemnonis belli gloriam uideretur consecutus: at ille 'desine' €inquit, 'Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re €minus uti consilio uolo.' (habebat enim Meneclides suspicionem adul- @1 teri.) 'quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris. nam-€que ille cum uniuersa Graecia uix decem annis unam cepit urbem, ego €contra ea una urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis €fugatis liberaui.'  @@Idem cum in conuentum uenisset Arcadum, petens ut societatem €cum Thebanis et Argiuis facerent, contraque Callistratus, Athenien-€sium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet €ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa inuectus esset in Thebanos et Argiuos in eisque hoc posuisset, animum €aduertere debere Arcadas, qualis utraque ciuitas ciuis procreasset, ex €quibus de ceteris possent iudicare: Argiuos enim fuisse Orestem et €Alcmaeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui cum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasse: huic in respondendo €Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo oppro-€bria peruenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non €animaduerterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. sed maxime eius €eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. quo cum €omnium sociorum conuenissent legati, coram frequentissimo legatio-€num conuentu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non €minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. €tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio sociorum Lacedae-€monii priuarentur.  @@Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem ciuium, quod se €patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia. cum eum prop-€ter inuidiam ciues sui praeficere exercitui noluissent duxque esset de-€lectus belli imperitus, cuius errore eo esset deducta illa multitudo mili-€tum, ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi €ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae dili-gentia: erat enim ibi priuatus numero militis. a quo cum peterent €opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione €liberatum domum reduxit incolumem. nec uero hoc semel fecit, sed saepius. maxime autem fuit illustre, [2quod]2, cum Peloponnesum exer- @1 €citum duxisset aduersus Lacedaemonios haberetque collegas duos, €quorum alter erat Pelopidas, uir fortis ac strenuus, hi cum criminibus €aduersariorum omnes in inuidiam uenissent ob eamque rem imperium €iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores successissent, Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit €collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque animaduertebat, €nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli periturum. lex erat Thebis, quae morte multabat, €si quis diutius imperium retinuisset, quam lege praefinitum foret. €hanc Epaminondas cum rei publicae conseruandae causa latam uide-€ret, ad perniciem ciuitatis conferre noluit et quattuor mensibus diu-€tius, quam populus iusserat, gessit imperium.  @@Postquam domum reditum est collegae eius hoc crimine accusaban-€tur. quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque €opera factum contenderent, ut legi non oboedirent. qua defensione €illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet. at ille in iudicium uenit, nihil eorum negauit, €quae aduersarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, €confessus est neque recusauit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petiuit, ut in sepulchro suo inscriberent: 'Epaminondas a €Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare €Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus fuit aspicere in acie, quodque uno proelio non solum Thebas ab inter-€itu retraxit, sed etiam uniuersam Graeciam in libertatem uindicauit €eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, €Lacedaemonii satis haberent, si salui esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.' haec €cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quis-€quam iudex ausus est de eo ferre suffragium. sic a iudicio capitis €maxima discessit gloria.  @@Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa €audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius per-€nicie eius patriae sitam putabant salutem, uniuersi in unum impetum €fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occi- @1 €sis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus per-cussum, concidere uiderunt. huius casu aliquantum retardati sunt €Boeotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis pro-fligarunt. at Epaminondas, cum animaduerteret mortiferum se uulnus €accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, €extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad re-nuntiatum est uicisse Boeotios. id postquam audiuit, 'satis' inquit €'uixi: inuictus enim morior.' tum ferro extracto confestim exanimatus €est.  @@Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur, quod li-€beros non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, male-€que eum in eo patriae consulere diceret, 'uide' inquit 'ne tu peius con-sulas, qui talem ex te natum relicturus sis. neque uero stirps potest €mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.' quo €tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium €Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta €est caedes ciuium, domo se tenuit, quod neque defendere malos uole-€bat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: nam-€que omnem ciuilem uictoriam funestam putabat. idem, postquam apud €Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. @@Huius de uirtutibus uitaque satis erit dictum, si hoc unum adiun-€xero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum €et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra €ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae. €ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam ciuitatem fuisse. ¿Ðåìÿ¯ôÿ@@@@{1PELOPIDAS}1 ¡@@Pelopidas Thebanus, magis historicis quam uulgo notus. cuius de þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ðåìÿ‚uirtutibus dubito quem ad modum exponam, quod uereor, si res ex-€plicare incipiam, ne non uitam eius enarrare, sed historiam uidear €scribere: si tantummodo summas attigero, ne rudibus Graecarum lit-€terarum minus dilucide appareat, quantus fuerit ille uir. itaque utri- @1 €que rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum €ignorantiae lectorum. @@Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum duceret iter-€que per Thebas faceret, arcem oppidi, quae Cadmea nominatur, occu-€pauit impulsu paucorum Thebanorum, qui aduersariae factioni quo €facilius resisterent, Laconum rebus studebant, idque suo priuato, non publico fecit consilio. quo facto eum Lacedaemonii ab exercitu re-€mouerunt pecuniaque multarunt, neque eo magis arcem Thebanis €reddiderunt, quod susceptis inimicitiis satius ducebant eos obsideri €quam liberari. nam post Peloponnesium bellum Athenasque deuictas €cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos, qui aduersus resistere auderent. hac mente amicis suis summas potestates dederant €alteriusque factionis principes partim interfecerant, alios in exilium €eiecerant: in quibus Pelopidas hic, de quo scribere exorsi sumus, pul-€sus patria carebat.  @@Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, €sed ut, quem ex proximo locum fors obtulisset, eo patriam recuperare niterentur. itaque cum tempus est uisum rei gerendae, communiter €cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt ad inimicos €opprimendos ciuitatemque liberandam eum, quo maximi magistra-tus simul consuerant epulari. magnae saepe res non ita magnis copiis €sunt gestae, sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes €sunt profligatae. nam duodecim adulescentuli coierunt ex iis, qui exilio €erant multati, cum omnino non essent amplius centum, qui tanto se €offerrent periculo. qua paucitate percussa est Lacedaemoniorum po-tentia. hi enim non magis aduersariorum factioni quam Spartanis eo €tempore bellum intulerunt, qui principes erant totius Graeciae: quo-€rum imperii maiestas, neque ita multo post, Leuctrica pugna ab hoc initio perculsa concidit. illi ergo duodecim, quorum dux erat Pelo-€pidas, cum Athenis interdiu exissent, ut uesperascente caelo Thebas €possent peruenire, cum canibus uenaticis exierunt, retia ferentes, ue- @1 €stitu agresti, quo minore suspicione facerent iter. qui cum tempore €ipso, quo studuerant, peruenissent, domum Charonis deuerterunt, a €quo et tempus et dies erat datus.  @@Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia €fiducia quantae calamitati soleat esse. nam magistratuum Thebanorum €statim ad auris peruenit exules in urbem uenisse. id illi uino epulisque €dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re labora-rint. accessit etiam quod magis aperiret eorum dementiam. allata est €enim epistula Athenis ab Archino uni ex his Archiae, qui tum maximum €magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum €perscripta erant. quae cum iam accubanti in conuiuio esset data, sic-ut erat signata, sub puluinum subiciens 'in crastinum' inquit 'dif-€fero res seueras'. at illi omnes, cum iam nox processisset, uinolenti €ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti. quibus rebus confectis, uulgo €ad arma libertatemque uocato, non solum qui in urbe erant, sed €etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex €arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae oc-€cupandae partim occiderunt, partim in exilium eiecerunt.  @@Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas, €quoad cum ciuibus dimicatum est, domi quietus fuit. itaque haec libe-€ratarum Thebarum propria laus est Pelopidae, ceterae fere communes cum Epaminonda. namque Leuctrica pugna imperatore Epaminonda €hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostrauit Laco-num. omnibus praeterea periculis adfuit (sicut, Spartam cum oppu-€gnauit, alterum tenuit cornu), quoque Messena celerius restitueretur, €legatus in Persas est profectus. denique haec fuit altera persona The-€bis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae.  @@Conflictatus autem est cum aduersa fortuna. nam et initio, sicut €ostendimus, exul patria caruit et, cum Thessaliam in potestatem The- @1 €banorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitra-€retur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno €Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in uincla coniec-tus est. hunc Epaminondas recuperauit, bello persequens Alexandrum. €post id factum numquam animo placari potuit in eum, a quo erat €uiolatus. itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae proficisce-rentur tyrannosque eius expellerent. cuius belli cum ei summa esset €data eoque cum exercitu profectus esset, non dubitauit, simul ac con-spexit hostem, confligere. in quo proelio Alexandrum ut animaduertit, €incensus ira equum in eum concitauit proculque digressus a suis con-€iectu telorum confossus concidit. atque hoc secunda uictoria accidit: nam iam inclinatae erant tyrannorum copiae. quo facto omnes Thes-€saliae ciuitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis €liberosque eius multo agro donarunt. ¿Áçÿ¯ôÿ@@@@{1AGESILAVS}1 ¡@@Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a €Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est familiarissime. hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentio-€nem. mos erat enim a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos habe-€rent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis €Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt. horum ex altera in alterius familiae locum fieri non €licebat: ita utraque suum retinebat ordinem. primum ratio habe-€batur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; €sin is uirilem sexum non reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate. mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reli-€querat Leotychidem. quem ille natum non agnorat, eundem moriens €suum esse dixerat. is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, con-tendit neque id quod petiuit consecutus est. nam Lysandro suffra-€gante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus po-€tente, Agesilaus antelatus est.  @@Hic simul atque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut €exercitus emitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius @1 €esse in Asia quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxer-€xen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Graeciam mitte-ret. data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum €copiis peruenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. quo factum est ut omnis imparatos imprudentesque offenderet. id ut co-€gnouit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos €habebat regios, indutias a Lacone petiuit, simulans se dare operam, €ut Lacedaemoniis cum rege conueniret, re autem uera ad copias com-parandas, easque impetrauit trimestris. iurauit autem uterque se €sine dolo indutias conseruaturum. in qua pactione summa fide mansit €Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparauit. id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum seruabat multumque in eo €se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis €rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conseruata €religione confirmare exercitum, cum animaduerteret deum numen €facere secum, hominesque sibi conciliari amiciores, quod iis studere €consuessent, quos conseruare fidem uiderent.  @@Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod €ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo €putabatur locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos, omnis suas copias eo contraxerat. at Agesilaus in Phrygiam se conuer-€tit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se €moueret. magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum ex-€ercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria €bellum apparauit. et quo studiosius armarentur insigniusque orna-€rentur, praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Áçÿ£“re fuisset industria. fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui €ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his ergo rebus effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. huic €cum tempus esset uisum copias extrahere ex hibernaculis, uidit, si, €quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non credituros €aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum @1 facturum ac pronuntiasset. itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, €Tissaphernes eandem Cariam defendendam putauit. in quo cum eum €opinio fefellisset uictumque se uidisset consilio, sero suis praesidio €profectus est. nam cum illo uenisset, iam Agesilaus multis locis ex-pugnatis magna erat praeda potitus. Laco autem cum uideret hostis €equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis €manum conseruit, quibus plus pedestres copiae ualerent. pepulit ergo, €quotienscumque congressus est, multo maiores aduersariorum copias €et sic in Asia uersatus est, ut omnium opinione uictor duceretur.  @@Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem €adoriri, nuntius ei domo uenit ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare uenire ne dubitaret. in hoc €non minus eius pietas suspicienda est quam uirtus bellica: qui cum €uictori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Per-€sarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium €magistratuum, ut si priuatus in comitio esset Spartae. cuius exem-€plum utinam imperatores nostri sequi uoluissent! sed illuc redeamus. Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem mul-€toque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam. hac ergo mente Hellespontum copias traiecit tan-€taque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno uertente confece-rat, hic transierit triginta diebus. cum iam haud ita longe abesset a €Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnes graui proelio uicit. huius €uictoriae uel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in €templum Mineruae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis uellet €fieri, etsi aliquot uulnera acceperat eo proelio et iratus uidebatur omni-€bus, qui aduersus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et eos uetuit uiolari. neque uero hoc solum in Graecia fecit, ut templa €deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conseruauit. itaque praedicabat mirari se, €non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, @1 €aut non grauioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui €fana spoliarent.  @@Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideo-que Corinthium est appellatum. hic cum una pugna decem milia ho-€stium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes aduersariorum debi-€litatae uiderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commisera-€tus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se uicti uitio aduersario-€rum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Grae-ciae supplicium Persas dare potuisse. idem cum aduersarios intra €moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, €negauit id suae uirtuti conuenire: se enim eum esse dixit, qui ad offi-€cium peccantis redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. 'nam si' inquit 'eos exstinguere uoluerimus, qui nobiscum €aduersus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnauerimus illis €quiescentibus. quo facto sine negotio, cum uoluerint, nos oppriment.'  @@Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne €proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum premeretur, ut si de €exitu diuinaret, exire noluit. idem, cum Epaminondas Spartam oppu-€gnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit, €ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit €uniuersis. nam cum quidam adulescentuli hostium aduentu perterriti €ad Thebanos transfugere uellent et locum extra urbem editum cepis-€sent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore uideret, si animaduersum €esset quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis eo uenit atque, €ut si bono animo fecissent, laudauit consilium eorum, quod eum locum occupassent: id se quoque fieri debere animaduertisse. sic adulescentis €simulata laudatione recuperauit et adiunctis de suis comitibus locum €tutum reliquit. namque illi aucti numero eorum, qui expertes erant €consilii, commouere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbi-€trabantur quae cogitauerant. @1  @@Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam re-€fecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim num-€quam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuuare. nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus, €qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia patriam subleuauit. atque in hoc illud in primis fuit admirabile, cum €maxima munera ei ab regibus ac dynastis ciuitatibusque conferrentur, €quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de uictu, nihil de uestitu Laconum mutauit. domo eadem fuit contentus qua Eury-€sthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, €nullum signum libidinis, nullum luxuriae uidere poterat, contra ea €plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut in €nulla re differret [2a]2 cuiusuis inopis atque priuati.  @@Atque hic tantus uir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis €animi uirtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo: nam €et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. quae €res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem eius €cum intuerentur, contemnebant; qui autem uirtutes nouerant, non poterant admirari satis. quod ei usu uenit, cum annorum octoginta €subsidio Tacho in Aegyptum iisset et in acta cum suis accubuisset €sine ullo tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis €neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodemque comites omnes €accubuissent uestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non €modo in his regem neminem significaret, sed homines [2esse]2 non bea-tissimos suspicionem praeberet. huius de aduentu fama cum ad regios €esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his €quaerentibus Agesilaum uix fides facta est, unum esse ex iis qui tum accubabant. qui cum regis uerbis quae attulerant dedissent, ille prae-€ter uitulinam et eius modi genera obsonii, quae praesens tempus desi-€derabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam seruis dispertiit, cetera referri iussit. quo facto eum barbari magis etiam @1 €contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum €sumpsisse arbitrabantur. @@Hic cum ex Aegypto reuerteretur, donatus ab rege Nectanabide du-€centis uiginti talentis, quae ille muneri populo suo daret, uenissetque €in portum, qui Menelai uocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit. ibi eum amici, quo Spartam facilius €perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque €ita domum rettulerunt. ¿Åõíÿ¯ôÿ@@@@{1EVMENES}1 ¡@@Eumenes Cardianus. huius si uirtuti par data esset fortuna, non ille €quidem maior, sed multo illustrior atque etiam honoratior, quod ma-gnos homines uirtute metimur, non fortuna. nam cum aetas eius in-€cidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detra-€xit inter eos uiuenti, quod alienae erat ciuitatis neque aliud huic defuit quam generosa stirps. etsi ille domestico summo genere erat, tamen €Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque tamen €non patiebantur: uincebat enim omnes cura, uigilantia, patientia, €calliditate et celeritate ingenii. @@Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii, €breuique tempore in intimam peruenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles uirtutis. itaque eum habuit ad manum €scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Åõíÿ•ƒRomanos. namque apud nos, re uera sicut sunt, mercennarii scribae €existimantur; at apud illos [2e]2 contrario nemo ad id officium admitti-€tur nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem. hunc locum tenuit amicitiae €apud Philippum annos septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud €Alexandrum annos tredecim. nouissimo tempore praefuit etiam alterae €equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique autem in consilio €semper affuit et omnium rerum habitus est particeps. @1  @@Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dis-€pertirentur et summa rerum tradita esset tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum dederat, Perdiccae (ex quo omnes coniecerant €eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam per-€uenissent: aberat enim Crateros et Antipater, qui antecedere hunc uide-€bantur, mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile €intellegi posset, plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni Cappa-docia siue potius dicta: nam tum in hostium erat potestate. hunc sibi €Perdiccas adiunxerat magno studio, quod in homine fidem et indu-€striam magnam uidebat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui €fore sibi in iis rebus quas apparabat. cogitabat enim, quod fere omnes €in magnis imperiis concupiscunt, omnium partis corripere atque com-plecti. neque uero hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui €Alexandri fuerant amici. primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare €destinauit. hic multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem. cum per-€ducere eum non posset, interficere conatus est, et fecisset, nisi ille €clam noctu ex praesidiis eius effugisset.  @@Interim conflata sunt illa bella, quae ad internecionem post Alexan-€dri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam oppri-€mendum. quem etsi infirmum uidebat, quod unus omnibus resistere €cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior. praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae inter Tau-€rum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat €Europaeis aduersariis; ipse Aegyptum oppugnatum aduersum Ptole-maeum erat profectus. Eumenes cum neque magnas copias neque €firmas haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant con-€tractae, aduentare autem dicerentur Hellespontumque transisse Anti-pater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, uiri cum claritate €tum usu belli praestantes (Macedones uero milites ea tum erant fama, €qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui €summam imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae suae €cognossent, aduersus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul @1 cum nuntio dilapsuras. itaque hoc eius fuit prudentissimum, ut deuiis €itineribus milites duceret, in quibus uera audire non possent, et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci. itaque tenuit hoc €propositum et prius in aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, €quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam €illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus €ualebat, quam peditatu, quo erat deterior.  @@Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset oppu-€gnatum, cadit Crateros dux et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. cum hoc concurrit ipse Eumenes. qui cum inter se €complexi in terram ex equis decidissent, ut facile intellegi possent €inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam cor-€pore, non prius distracti sunt, quam alterum anima relinqueret. ab €hoc aliquot plagis Eumenes uulneratur, neque eo magis ex proelio ex-cessit, sed acrius hostis insistit. hic equitibus profligatis, interfecto €duce Cratero, multis praeterea et maxime nobilibus captis pedester €exercitus, quod in ea loca erat deductus, ut inuito Eumene elabi non €posset, pacem ab eo petit. quam cum impetrasset, in fide non mansit et se, simul ac potuit, ad Antipatrum recepit. Eumenes Craterum ex €acie semiuiuum elatum recreare studuit; cum id non posset, pro ho-€minis dignitate proque pristina amicitia (namque illo usus erat Alex-€andro uiuo familiariter) amplo funere extulit ossaque in Macedoniam €uxori eius ac liberis remisit.  @@Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum €flumen interficitur ab Seleuco et Antigene, rerumque summa ad Anti-€patrum defertur. hic qui deseruerant, exercitu suffragium ferente €capitis absentes damnantur, in his Eumenes. hac ille perculsus plaga €non succubuit neque eo setius bellum administrauit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant. hunc €persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe €in itineribus uexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat @1 nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere. sed extremo tem-€pore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est. hinc €tamen multis suis amissis se expediuit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit. in quo cum circumsederetur et uereretur, €ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset €agitandi, callidum fuit eius inuentum, quem ad modum stans iumen-€tum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non remoueretur. substringebat caput loro altius, €quam ut prioribus pedibus plane terram posset attingere, dein post €uerberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. quo factum est, €quod omnibus mirabile est uisum, ut aeque iumenta nitida ex castello €educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestri-bus ea locis habuisset. in hac conclusione, quotienscumque uoluit, €apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit tenuit €autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra sub diuo habere €non poterat. uer appropinquabat: simulata deditione, dum de condi-€cionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnis €extraxit incolumis.  @@Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, cum litteras et €nuntios misisset in Asiam consultum, utrum [2res]2 repetitum in Mace-€doniam ueniret (nam tum in Epiro habitabat) et eas res occuparet, huic ille primum suasit, ne se moueret et exspectaret, quoad Alexan-€dri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in €Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acer-biore uteretur imperio. horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam €profecta est et ibi crudelissime se gessit. petit autem ab Eumene ab-€sente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri. quam ueniam €si daret, quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio adduceret. €id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in officio manebant, @1 misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis uterentur. his rebus €Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire bene €meritis referentem gratiam quam ingratum uiuere.  @@Itaque copias contraxit, bellum aduersus Antigonum comparauit. €quod una erant Macedones complures nobiles, in iis Peucestes, qui €corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, €et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, inuidiam €uerens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena €summi imperii potiretur quam alii Macedonum, quorum ibi erat multi-tudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque €sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes €cottidie conuenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens €minore se inuidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alex-andri bellum uideretur administrare. quod effecit. nam cum non ad €Eumenis principia, sed ad regia conueniretur atque ibi de rebus deli-€beraretur, quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gereren-€tur omnia.  @@Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in €itinere, eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire. þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Åõíÿ¨ˆƒipse in finitima regione Persidis hiematum copias diuisit, non ut uoluit, sed ut militum cogebat uoluntas. namque illa phalanx Alexandri €Magni, quae Asiam peragrarat deuiceratque Persas, inueterata cum €gloria tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postu-€labat, ut nunc ueterani faciunt nostri. itaque periculum est ne faciant €quod illi fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia per-€dant neque minus eos, cum quibus steterint, quam aduersus quos fecerint. quod si quis illorum ueteranorum legat facta, paria horum €cognoscat neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet. sed ad illos €reuertar. hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxu-riam, longeque inter se discesserant. haec Antigonus cum comperisset €intellegeretque se parem non esse paratis aduersariis, statuit aliquid €sibi consilii noui esse capiendum. duae erant uiae, qua ex Medis, ubi €ille hiemabat, ad aduersariorum hibernacula posset perueniri. qua-rum breuior per loca deserta, quae nemo incolebat propter aquae @1 €inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa autem, qua omnes €commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa omniumque rerum abundans. hac si proficisceretur, intelle-€gebat prius aduersarios rescituros de suo aduentu, quam ipse tertiam €partem confecisset itineris; sin per loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hostem oppressurum. ad hanc rem conficiendam impe-€rauit quam plurimos utris atque etiam culleos comparari, post haec €pabulum, praeterea cibaria cocta dierum decem, ut quam minime €fieret ignis in castris. iter quo habeat, omnis celat. sic paratus, qua €constituerat, proficiscitur.  @@Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius €suspicio allata est ad Eumenem hostem appropinquare. conueniunt €duces: quaeritur, quid opus sit facto. intellegebant omnes tam cele-€riter copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus adfuturus uidebatur. hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperanti-€bus Eumenes ait, si celeritatem uelint adhibere et imperata facere, €quod antea non fecerint, se rem expediturum. nam quod diebus quin-€que hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem dierum €spatio retardaretur: quare circumirent, suas quisque contraheret co-pias. ad Antigoni autem refrenandum impetum tale capit consilium. €certos mittit homines ad infimos montes, qui obuii erant itineri aduer-€sariorum, iisque praecipit ut prima nocte, quam latissime possint, ignis faciant quam maximos atque hos secunda uigilia minuant, ter-€tia perexiguos reddant, et assimulata castrorum consuetudine suspi-€cionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de eorum aduentu esse praenuntiatum; idemque postera nocte faciant. quibus impera-€tum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus tenebris obortis €ignis conspicatur: credit de suo aduentu esse auditum et aduersarios illuc suas contraxisse copias. mutat consilium et, quoniam impruden-€tes adoriri non possit, flectit iter suum et illum anfractum longiorem €copiosae uiae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem se-€dandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu de-€cerneret. @1  @@Sic Eumenes callidum imperatorem uicit consilio celeritatemque impediuit eius, neque tamen multum profecit. nam inuidia ducum, €cum quibus erat, perfidiaque Macedonum ueteranorum, cum supe-€rior proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus ei ter €ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque um-€quam deserturum. sed tanta fuit nonnullorum uirtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam eum non perdere. atque hunc Anti-€gonus, cum ei fuisset infestissimus, conseruasset, si per suos esset €licitum, quod a nullo se plus adiuuari posse intellegebat in iis rebus, €quas impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus, €Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam ualentes, cum quibus ei de sum-mis rebus erat dimicandum. sed non passi sunt ii qui circa erant, quod €uidebant Eumene recepto omnis prae illo parui futuros. ipse autem €Antigonus adeo erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum €leniri non posset.  @@Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quae-€sisset quem ad modum seruari uellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem €aut ferocissimum elephantum': nondum enim statuerat, conseruaret eum necne. ueniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, €et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere uellent, et €qui propter ueterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi €etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam €diu tamque ualde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuis-sent uictoriae. at Eumenes, cum diutius in uinclis esset, ait Onomar-€cho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam €tertium diem sic teneretur: non enim hoc conuenire Antigoni pruden-€tiae, ut sic deuteretur uicto: quin aut interfici aut missum fieri iuberet. hic cum ferocius Onomarcho loqui uideretur, 'quid? tu' inquit 'animo €si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem in-imici uenires?' huic Eumenes 'utinam quidem istuc euenisset! sed eo €non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim €cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. non enim uirtute €hostium, sed amicorum perfidia decidi.' neque id erat falsum [2 * * * ]2 @1 €nam et dignitate fuit honesta et uiribus ad laborem ferendum firmis €neque tam magno corpore quam figura uenusta.  @@De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, ad consilium €rettulit. hic cum omnes primo perturbati admirarentur non iam de eo €sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo essent male habiti, ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces inter-€fecisset, denique in quo uno tantum esset, ut, quoad ille uiueret, ipsi €securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent: po-€stremo, si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis esset usurus: sese enim cum Eumene apud eum non futuros. hic cognita consilii €uoluntate tamen usque ad septimum diem deliberandi sibi spatium €reliquit. tum autem, cum iam uereretur ne qua seditio exercitus orire-€tur, uetuit quemquam ad eum admitti et cottidianum uictum re-€moueri iussit: nam negabat se ei uim allaturum, qui aliquando fuisset amicus. hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum €castra mouerentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus.  @@Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno uice-€simo, uti supra ostendimus, septem annos Philippo apparuisset, tre-€decim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in his unum equi-€tum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator €exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim inter-€fecisset, captus non Antigoni uirtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum uitae. in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui €post Alexandrum Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest €iudicari, quod, [2quorum]2 nemo Eumene uiuo rex appellatus est, sed praefectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum nomen-€que sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri liberis €regnum seruare, praestare uoluerunt et uno propugnatore sublato €quid sentirent aperuerunt. huius sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus. Antigonus autem €Eumenem mortuum propinquis eius sepeliundum tradidit. hi mili-€tari honestoque funere, comitante toto exercitu, humauerunt ossaque €eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius de-€portanda curarunt. @1 ¿Ðèïãÿ¯ôÿ@@@@{1PHOCION}1 ¡@@Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque €magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas uitae quam rei €militaris labor. itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. fuit enim perpetuo €pauper, cum diuitissimus esse posset propter frequentis delatos hono-res potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. hic cum a rege €Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ðèïãÿ“ƒaccipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret, liberis tamen €suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam paternam tueri gloriam, his ille 'si mei similes erunt, idem hic' inquit €'agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles €sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam.'  @@Idem cum prope ad annum octogesimum prospera peruenisset for-€tuna, extremis temporibus magnum in odium peruenit suorum ciuium, primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat €eiusque consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica €meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi. neque in €eo solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae fidem non praestiterat. namque auctus adiutusque a Demo-€sthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum, cum aduersus Chare-€tem eum subornaret: ab eodem in iudiciis, cum capitis causam diceret, €defensus aliquotiens, liberatus discesserat. hunc non solum in peri-culis non defendit, sed etiam prodidit. concidit autem maxime uno €crimine, quod, cum apud eum summum esset imperium populi et €Nicanorem, Cassandri praefectum, insidiari Piraeo Atheniensium a €Dercylo moneretur idemque postularet ut prouideret, ne commeatibus €ciuitas priuaretur, huic audiente populo Phocion negauit esse peri-culum seque eius rei obsidem fore pollicitus est. neque ita multo post €Nicanor Piraeo est potitus, sine quo Athenae omnino esse non possunt. @1 €ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non €modo neminem ad arma uocauit, sed ne armatis quidem praeesse €uoluit.  @@Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum una populi cau-€sam agebat, altera optimatium. in hac erat Phocion et Demetrius €Phalereus. harum utraque Macedonum patrociniis utebatur: nam po-€pulares Polyperchonti fauebant, optimates cum Cassandro sentiebant. interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est. quo facto €populus superior factus statim duces aduersariae factionis capitis dam-€natos patria propulit, in his Phocionem et Demetrium Phalereum, €deque ea re legatos ad Polyperchontem misit, qui ab eo peterent ut sua decreta confirmaret. huc eodem profectus est Phocion. quo ut €uenit, causam apud Philippum regem uerbo, re ipsa quidem apud €Polyperchontem iussus est dicere: namque is tum regis rebus praeerat. hic ab Agnone accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex con-€silii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de €eo legibus fieret iudicium.  @@Huc ut peruentum est, cum propter aetatem pedibus iam non uale-€ret uehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, re-€miniscentes ueteris famae, aetatis misererentur, plurimi uero ira ex-€acuerentur propter proditionis suspicionem Piraei maximeque quod aduersus populi commoda in senectute steterat. quare ne perorandi €quidem ei data est facultas et dicendi causam. inde iudicio legitimis €quibusdam confectis damnatus traditus est undecimuiris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. hic cum €ad mortem duceretur, obuius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fue-€rat usus. is cum lacrimans dixisset: 'o quam indigna perpeteris, Pho-€cion!', huic ille 'at non inopinata' inquit: 'hunc enim exitum plerique clari uiri habuerunt Athenienses.' in hoc tantum fuit odium multitu-€dinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. itaque a seruis sepultus €est. @1 ¿Ôéíïìÿ¯ôÿ@@@@{1TIMOLEON}1 ¡@@Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium iudicio hic uir €exstitit. namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, €in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, €quibus auxilio erat missus, iam inueteratam seruitutem depelleret €totamque Siciliam, multos annos bello uexatam a barbarisque oppres-sam, suo aduentu in pristinum restitueret. sed in his rebus non sim-€plici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sa-pientius tulit secundam quam aduersam fortunam. nam cum frater €eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites €mercennarios occupasset particepsque regni posset esse, tantum afuit €a societate sceleris, ut antetulerit ciuium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit. hac €mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem €parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curauit. €ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum €sanguinem uoluit. nam dum res conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere. hoc praeclarissimum eius factum €non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli enim laesam ab eo €pietatem putabant et inuidia laudem uirtutis obterebant. mater uero €post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam impiumque detestans compellaret. quibus rebus ille €adeo est commotus, ut nonnumquam uitae finem facere uoluerit atque €ex ingratorum hominum conspectu morte decedere.  @@Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum €potitus est. cuius aduersarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, €quo in bello uterentur, postularunt. huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. cum interficere posset, noluit, €tutoque ut Corinthum perueniret effecit, quod utrorumque Dionysio-€rum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam €uolebat exstare, eamque praeclaram uictoriam ducebat, in qua plus €esset clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus €acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno ad @1 quam fortunam detulisset. post Dionysii decessum cum Hiceta bellauit, €qui aduersatus erat Dionysio: quem non odio tyrannidis dissensisse, €sed cupiditate indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium di-mittere noluit. hoc superato Timoleon maximas copias Karthaginien-€sium apud Crinissum flumen fugauit ac satis habere coegit, si liceret €Africam obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliae tene-€bant. cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum €et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam uenerat.  @@Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum €regiones, sed etiam urbes desertas uideret, conquisiuit quos potuit, €primum Siculos, dein Corintho arcessiuit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae. ciuibus ueteribus sua restituit, nouis bello €uacuefactas possessiones diuisit, urbium moenia disiecta fanaque de-€serta refecit, ciuitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello €tantum otium totae insulae conciliauit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, uideretur. arcem Syracusis, quam muni-€erat Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera ty-€rannidis propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam minime multa uestigia seruitutis manerent. cum tantis esset opibus, ut etiam €inuitis imperare posset, tantum autem amorem haberet omnium Sicu-€lorum, ut nullo recusante regnum obtinere, maluit se diligi quam me-€tui. itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac priuatus Syra-cusis, quod reliquum uitae fuit, uixit. neque uero id imperite fecit: €nam quod ceteri reges imperio potuerunt, hic beneuolentia tenuit. €nullus honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis gesta est €publice, de qua prius sit decretum quam Timoleontis sententia co-gnita. nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne com-€paratum quidem est. neque id magis beneuolentia factum est quam €prudentia.  @@Hic cum aetate iam prouectus esset, sine ullo morbo lumina oculo-€rum amisit. quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum que-€rentem quisquam audierit neque eo minus priuatis publicisque rebus interfuerit. ueniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi €haberetur, propter ualetudinem uectus iumentis iunctis, atque ita de @1 €uehiculo quae uidebantur dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat €superbiae: nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit. qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ôéíïìÿ¤“‚aliud dixit quam se in ea re maxime diis agere gratias atque habere, €quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse uoluissent. nihil enim rerum humanarum sine deorum numine €geri putabat; itaque suae domi sacellum Automatias constituerat €idque sanctissime colebat.  @@Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. €nam proelia maxima natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet uniuersa Sicilia. huic quidam La-€phystius, homo petulans et ingratus, uadimonium cum uellet impo-€nere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, €qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon €orauit omnes, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuiuis liceret, €se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem €libertatis esse, si omnibus, quod quisque uellet, legibus experiri lice-ret. idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus, in con-€tione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inue-€heretur in Timoleonta, dixit nunc demum se uoti esse damnatum: €namque hoc a diis immortalibus semper precatum, ut talem liber-€tatem restitueret Syracusanis, in qua cuiuis liceret de quo uellet im-€pune dicere. @@Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymna-€sio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus €est. ¿Òåçÿ¯ôÿ@@@@{1REGES}1 ¡@@Hi fere fuerunt Graecae gentis duces, qui memoria digni uideantur, €praeter reges: namque eos attingere noluimus, quod omnium res gestae separatim sunt relatae. neque tamen ii admodum sunt multi. €Lacedaemonius autem Agesilaus nomine, non potestate fuit rex, sicut @1 €ceteri Spartani. ex iis uero, qui dominatum imperio tenuerunt, ex-€cellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius, €Hystaspi filius, quorum uterque priuatus uirtute regnum est adeptus. €prior horum apud Massagetas in proelio cecidit, Darius senectute diem obiit supremum. tres sunt praeterea eiusdem gentis: Xerxes et duo €Artaxerxae, Macrochir cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est €illustre, quod maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. at Macrochir praecipuam habet lau-€dem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredi-€bili ornauit uirtute belli: namque illo Perses nemo manu fuit fortior. €Mnemon autem iustitiae fama floruit. nam cum matris suae scelere amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas uinceret. ex €his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius €ab Artabano praefecto ferro interemptus est.  @@Ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum €gestarum gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. €horum alter Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a Pau-sania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. unus €Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano bellauit. is cum Argos €oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit. unus item €Siculus, Dionysius prior. nam et manu fortis et belli peritus fuit et, €id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxu-€riosus, non auarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetui-€que imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id studuit munire, nullius pepercit uitae, quem eius insidiatorem putaret. hic cum uir-€tute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate: maior enim €annos sexaginta natus decessit florente regno. neque in tam multis €annis cuiusquam ex sua stirpe funus uidit, cum ex tribus uxoribus €liberos procreasset multique ei nati essent nepotes.  @@Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui €post obitum eius imperia ceperunt, in his Antigonus et huius filius Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus. ex his Antigonus in €proelio, cum aduersus Seleucum et Lysimachum dimicaret, occisus €est. pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco: namque societate dis-soluta bellum inter se gesserunt. at Demetrius, cum filiam suam Se- @1 €leuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos amicitia €manere potuisset, captus bello in custodia socer generi periit a morbo. neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus €est, quem ille a patre expulsum Alexandrea alienarum opum indigen-€tem receperat. ipse autem Ptolemaeus, cum uiuus filio regnum tradi-€disset, ab illo eodem uita priuatus dicitur. @@De quibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum uide-€tur non praeterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magni-€tudine et calliditate omnes in Africa natos praestitisse constat. ¿Èáíÿ¯ôÿ@@@@{1HAMILCAR}1 ¡@@Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, €primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescen-tulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. cum ante eius aduentum et €mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adfuit, €numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e con-€trario occasione data lacessiuit semperque superior discessit. quo facto, €cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non uideretur. interim Karthaginienses classe €apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati sta-€tuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamil-€caris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci seruiundum €putauit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si pau-€lum modo res essent refectae, bellum renouare Romanosque armis €persequi, donicum aut uirtute uicissent aut uicti manus dedissent. hoc consilio pacem conciliauit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus €negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenue-€runt, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse per-€iturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non €enim suae esse uirtutis arma a patria accepta aduersus hostis aduer-€sariis tradere. huius pertinaciae cessit Catulus. @1  @@At ille ut Karthaginem uenit, multo aliter ac sperarat rem publicam €se habentem cognouit. namque diuturnitate externi mali tantum ex-€arsit intestinum bellum, ut numquam pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est. primo mercennarii milites, qui[2bus usi]2 aduersus €Romanos fuerant, desciuerunt, quorum numerus erat uiginti milium. hi totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt. qui-€bus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis €petierint eaque impetrarint. sed extremo, cum prope iam ad despera-tionem peruenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. is non solum €hostis a muris Karthaginis remouit, cum amplius centum milia facta €essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi €plures fame quam ferro interirent. omnia oppida abalienata, in his €Vticam atque Hipponem, ualentissima totius Africae, restituit pa-triae. neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperii propagauit, tota €Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum uideretur mul-€tis annis fuisse.  @@Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Roma-€nis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum €exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hanni-balem annorum nouem. erat praeterea cum eo adulescens illustris, for-€mosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab €Hamilcare loquebantur: non enim maledici tanto uiro deesse pot-€erant. quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo ueta-€retur esse. huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero. de hoc ideo mentionem €fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas €gessit et princeps largitione uetustos peruertit mores Karthaginien-€sium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.  @@At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque uenit, €magnas res secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis, uiris, pecunia totam locupletauit Africam. hic þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Èáíÿ¤’‚cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in €Hispaniam uenerat, in proelio pugnans aduersus Vettones occisus est. @1 huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse uidetur €secundum bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius, assiduis €patris obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non €experiri mallet. °¯ôÿ@@@@{1HANNIBAL}1 ¡@@Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si uerum est, quod €nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes uirtute superarit, €non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros impera-€tores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunc-tas nationes. nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, €semper discessit superior. quod nisi domi ciuium suorum inuidia debi-€litatus esset, Romanos uidetur superare potuisse. sed multorum ob-€trectatio deuicit unius uirtutem. @@Hic autem uelut hereditate relictum odium paternum erga Romanos €sic conseruauit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum €patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit  animo bellare cum Romanis. nam ut omittam Philippum, quem absens €hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex €Antiochus fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. ad quem cum legati uenis-€sent Romani, qui de eius uoluntate explorarent darentque operam €consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, €tamquam ab ipsis corruptum alia atque antea sentire, neque id frustra €fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari uidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de €fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: 'pater €meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote non amplius nouem annos €nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Ioui optimo maximo hostias immolauit. quae diuina res dum conficiebatur, quae-€siuit a me uellemne secum in castra proficisci. id cum libenter acce-€pissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille €"faciam" inquit, "si mihi fidem quam postulo dederis." simul me ad €aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris re- @1 €motis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita €conseruaui, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. quare si quid amice de Romanis cogitabis, non €imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te €ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'  @@Hac ergo qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est, €cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni €praefuit. hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est. sic Hanni-€bal minor quinque et uiginti annis natus imperator factus proximo €triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam ciuitatem, ui expugnauit, tres exercitus maximos comparauit. ex his €unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania €reliquit, tertium in Italiam secum duxit. saltum Pyrenaeum transiit. €quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi uictum dimisit. ad Alpes posteaquam uenit, quae Italiam ab Gallia €seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Hercu-€lem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Al-€picos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera mu-€niit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo €inermis uix poterat repere. hac copias traduxit in Italiamque peruenit.  @@Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eum-€que pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sau-ciumque inde ac fugatum dimittit. tertio idem Scipio cum collega €Tiberio Longo apud Trebiam aduersus eum uenit. cum his manum €conseruit, utrosque profligauit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. hoc itinere adeo graui morbo adficitur oculorum, ut €postea numquam dextro aeque bene usus sit. qua ualetudine cum €etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem €apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumuentum occidit, neque €multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occu-pantem. hinc in Apuliam peruenit. ibi obuiam ei uenerunt duo con- @1 €sules, C. Terentius et L. Aemilius. utriusque exercitus uno proelio €fugauit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in €his Cn. Seruilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.  @@Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. in pro-€pinquis urbi montibus moratus est. cum aliquot ibi dies castra habuis-€set et Capuam reuerteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. hic clausus locorum angustiis noctu sine €ullo detrimento exercitus se expediuit Fabioque, callidissimo impera-€tori, dedit uerba. namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuuen-€corum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dis-€palatam immisit. quo repentino obiecto uisu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra uallum nemo sit ausus. hanc €post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magi-€strum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium €fugauit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lu-€canis absens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. longum est €omnia enumerare proelia. quare unum hoc satis erit dictum, ex quo €intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in €acie restitit, nemo aduersus eum post Cannensem pugnam in campo €castra posuit.  @@Hinc inuictus patriam defensum reuocatus bellum gessit aduersus €P. Scipionem [2filium eius Scipionis]2, quem ipse primo apud Rhoda-num, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. cum hoc €exhaustis iam patriae facultatibus cupiuit impraesentiarum bellum €componere, quo ualentior postea congrederetur. in colloquium conue-nit, condiciones non conuenerunt. post id factum paucis diebus apud €Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et dua-€bus noctibus Hadrumetum peruenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. in hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie €excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos €oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, nouis dilectibus paucis €diebus multos contraxit. @1  @@Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bel-€lum cum Romanis composuerunt. ille nihilo setius exercitui postea €praefuit resque in Africa gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. his enim magistratibus legati Karthaginienses Romam uene-€runt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis €pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque €peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captiuique redderentur. his ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum accep-€tumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captiuos non re-€missuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, €inimicissimum nomini Romano, etiamnunc cum imperio apud exer-citum haberent itemque fratrem eius Magonem. hoc responso Kartha-€ginienses cognito Hannibalem domum et Magonem reuocarunt. huc €ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et €uicesimo: ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur. in eo magistratu pari diligentia se Hannibal €praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex nouis uectigalibus non €solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. deinde anno post M. Clau-€dio L. Furio consulibus Roma legati Karthaginem uenerunt. hos Han-€nibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, nauem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. hac €re palam facta Poeni naues duas, quae eum comprehenderent, si pos-þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Èáîÿ§—ƒsent consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamen-€tis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.  @@At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L. Cornelio €Q. Minucio consulibus, cum quinque nauibus Africam accessit in fini-€bus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum Antiochi spe €fiduciaque [2incitarentur]2, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem exciuit. id ubi Poeni re-€sciuerunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem adfecerunt poena. @1 €illi desperatis rebus cum soluissent naues ac uela uentis dedissent, €Hannibal ad Antiochum peruenit. de Magonis interitu duplex memo-€ria prodita est: namque alii naufragio, alii a seruulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam in agendo bello €consiliis eius parere uoluisset, quam in suscipiendo instituerat, pro-€pius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem etsi multa stulte conari uidebat, tamen nulla deseruit in re. praefuit €paucis nauibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque €aduersus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. cum multi-€tudine aduersariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit €superior.  @@Antiocho fugato uerens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si €sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios uenit, ut ibi, quo se con-ferret, consideraret. uidit autem uir omnium callidissimus magno se €fore periculo, nisi quid prouidisset, propter auaritiam Cretensium: €magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse fa-mam. itaque capit tale consilium. amphoras complures complet €plumbo, summas operit auro et argento. has praesentibus principibus €deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei cre-€dere. his in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omnes sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii €templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hanni-€bale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.  @@Sic conseruatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad €Prusiam in Pontum peruenit. apud quem eodem animo fuit erga Ita-€liam neque aliud quicquam egit quam regem armauit et exercuit aduersus Romanos. quem cum uideret domesticis opibus minus esse €robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. €dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra. sed utrobique Eumenes €plus ualebat propter Romanorum societatem; quo magis cupiebat €eum Hannibal opprimi. quem si remouisset, faciliora sibi cetera fore @1 arbitrabatur. ad hunc interficiundum talem iniit rationem. classe pau-€cis diebus erant decreturi. superabatur nauium multitudine: dolo erat €pugnandum, cum par non esset armis. imperauit quam plurimas uene-natas serpentes uiuas colligi easque in uasa fictilia conici. harum cum €effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat nauale €proelium, classiarios conuocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eu-€menis regis concurrant nauem, a ceteris tantum satis habeant se de-fendere. id illos facile serpentium multitudine consecuturos. rex autem €in qua naue ueheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent  aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore. tali cohortatione €militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum acie €constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam €faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum ca-duceo mittit. qui ubi ad naues aduersariorum peruenit epistulamque €ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem de-€ductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. €tabellarius ducis naue declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit. at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad €irridendum eum pertinerent. cuius etsi causam mirabatur neque re-periebat, tamen proelium statim committere non dubitauit. horum €in concursu Bithynii Hannibalis praecepto uniuersi nauem Eumenis €adoriuntur. quorum uim rex cum sustinere non posset, fuga salutem €petit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata. reliquae Pergamenae naues cum €aduersarios premerent acrius, repente in eas uasa fictilia, de quibus €supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi. post-€quam autem naues suas oppletas conspexerunt serpentibus, noua re €perterriti, cum, quid potissimum uitarent, non uiderent, puppes auerterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. sic Hannibal con-€silio arma Pergamenorum superauit, neque tum solum, sed saepe alias €pedestribus copiis pari prudentia pepulit aduersarios.  @@Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae @1 €apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de €Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. id postero die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui €Hannibale uiuo numquam se sine insidiis futuros existimarent, lega-€tos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia €negare ausus non est; illud recusauit, ne id a se fieri postularent, quod €aduersus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, €ubi esset, facile inuenturos. Hannibal enim uno loco se tenebat, in €castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut €in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet uerens ne usu ueniret, quod accidit. huc cum legati Romanorum uenissent ac multi-€tudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hanni-€bali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui impe-€rauit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. puer cum celeriter, quid esset, €renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non for-€tuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. €quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uene-€num, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.  @@Sic uir fortissimus, multis uariisque perfunctus laboribus, anno €acquieuit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non conuenit. €namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus €mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Aemilio Paulo €Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo. atque hic tantus uir tantisque bellis districtus €nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, €Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed €ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque uixerunt, quamdiu €fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo €Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. @1 @@Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare €imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui uiri prae-€ferendi sint, possit iudicari. ¿Ãáÿ¯ôÿ@@@@{1EXCERPTVM E LIBRO CORNELII NEPOTIS €@@@@DE LATINIS HISTORICIS €@@@@M. CATO}1 ¡@@M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam hono-€ribus operam daret, uersatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre €relictum habebat. inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu €censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigrauit in foroque esse coepit. primum stipendium €meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus €tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra secutus est €C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. quaestor ob-€tigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine uixit: €namque ab eo perpetua dissensit uita. aedilis plebi factus est cum þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Ãáÿ”C. Heluio. praetor prouinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor @1 €superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, €quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sar-€diniensem triumphum.  @@Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte prouinciam nactus Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportauit. ibi cum di-€utius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priori €consulatu quaestor fuerat, uoluit eum de prouincia depellere et ipse €ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem €Scipio principatum in ciuitate obtineret, quod tum non potentia, sed €iure res publica administrabatur. qua ex re iratus senatui [2consulatu]2 peracto priuatus in urbe mansit. at Cato, censor cum eodem Flacco €factus, seuere praefuit ei potestati. nam et in complures nobiles anim-€aduertit et multas res nouas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. circiter annos octo-€ginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa €suscipere inimicitias non destitit. a multis tentatus non modo nullum €detrimentum existimationis fecit, sed, quoad uixit, uirtutum laude €creuit.  @@In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers €et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. quarum studium etsi senior arripuerat, €tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de €Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. ab adules-centia confecit orationes. senex historias scribere instituit. earum sunt €libri septem. primus continet res gestas regum populi Romani, secun-€dus et tertius unde quaeque ciuitas orta sit Italica, ob quam rem omnes €Origines uidetur appellasse. in quarto autem bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. atque haec omnia capitulatim sunt €dicta. reliquaque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam €Seruii Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum bellorum duces €non nominauit, sed sine nominibus res notauit. in eisdem exposuit, €quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut uiderentur admi-€randa: in quibus multa industria et diligentia comparet, nulla €doctrina. @1 @@Huius de uita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem €separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. quare studiosos €Catonis ad illud uolumen delegamus. ¿Áôôÿ¯ôÿ@@@@{1ATTICVS}1 ¡@@T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. patre €usus est diligente et, ut tum erant tempora, diti inprimisque studioso €litterarum. hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudiuit. erat autem in puero €praeter docilitatem ingenii summa suauitas oris atque uocis, ut non €solum celeriter acciperet quae tradebantur, sed etiam excellenter pro-€nuntiaret. qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clarius-€que exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent. itaque incitabat omnes studio suo, quo in numero fuerunt €L. Torquatus, C. Marius filius, M. Cicero: quos consuetudine sua sic €deuinxit, ut nemo iis perpetua [2uita]2 fuerit carior.  @@Pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem P. €Sulpicii, qui tribunus pl. interfectus est, non expers fuit illius periculi: €namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Seruio, fratri Sulpicii. itaque interfecto Sulpicio posteaquam uidit Cinnano tumultu ciuita-€tem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate uiuendi, €quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis ciuium, cum €alii Sullanis, alii Cinnanis fauerent partibus, idoneum tempus ratus €studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescen-€tem Marium hostem iudicatum iuuit opibus suis, cuius fugam pecu-nia subleuauit. ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret €rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic ita uixit, ut uniuersis Atheniensibus merito esset carissimus. nam €praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis €opibus inopiam eorum publicam leuauit. cum enim uersuram facere @1 €publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, sem-€per se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. quod utrumque €erat iis salutare: nam neque indulgendo inueterascere eorum aes alie-num patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. auxit hoc offi-€cium alia quoque liberalitate: nam uniuersos frumento donauit, ita €ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus mensurae medim-€nus Athenis appellatur.  @@Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus uide-€retur. quo factum est ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent ciuemque facere studerent: quo beneficio ille uti noluit. quam-€diu adfuit, ne qua sibi statua poneretur, restitit, absens prohibere non €potuit. itaque aliquot ipsi effigies locis sanctissimis posuerunt: hunc €enim in omni procuratione rei publicae actorem auctoremque habe-bant: qui primum illud munus fortunae [2 * * * ]2 quod in ea potissimum €urbe natus esset, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut €eandem et patriam haberet et domum; hoc specimen prudentiae, €quod, cum in eam se ciuitatem contulisset, quae antiquitate, humani-€tate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuerit carissimus.  @@Huc ex Asia Sulla decedens cum uenisset, quamdiu ibi fuit, secum €habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina. €sic enim Graece loquebatur, ut Athenis natus uideretur; tanta autem €suauitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo natiuum quendam €leporem esse, non ascitum. idem poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic, ut supra nihil posset addi. quibus rebus factum est ut Sulla €nusquam ab se dimitteret cuperetque secum deducere. qui cum persua-€dere tentaret, 'noli, oro te,' inquit Pomponius 'aduersum eos me uelle €ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.' at €Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis €acceperat, proficiscens iussit deferri. @@Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae €daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reli-€qua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, ni- @1 hilo minus amicis urbana officia praestitit. nam et ad comitia eorum €uentitauit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in €omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria fu-gienti HS ducenta et quinquaginta milia donauit. tranquillatis autem €rebus Romanis remigrauit Romam, ut opinor L. Cotta et L. Torquato €consulibus: quem digredientem sic uniuersa ciuitas Atheniensium pro-€secuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret.  @@Habebat auunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem €L. Luculli, diuitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem ueritus €est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione ad summam €senectutem retinuerit beneuolentiam. quo facto tulit pietatis fructum. Caecilius enim moriens testamento adoptauit eum heredemque fecit €ex dodrante: ex qua hereditate accepit circiter centies sestertium. erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero €conciliarat, cum quo a condiscipulatu uiuebat coniunctissime, multo €etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in ami-citia ualere similitudinem morum quam affinitatem. utebatur autem €intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiae tene-€bat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an Hor-€tensius: et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tanta €laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium €uirorum copula.  @@In re publica ita est uersatus, ut semper optimarum partium et esset €et existimaretur, neque tamen se ciuilibus fluctibus committeret, quod €non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Áôôÿ¦’quam qui maritimis iactarentur. honores non petiit, cum ei paterent €propter uel gratiam uel dignitatem: quod neque peti more maiorum €neque capi possent conseruatis legibus in tam effusi ambitus largitio-€nibus neque [2geri]2 e re publica sine periculo corruptis ciuitatis mori-bus. ad hastam publicam numquam accessit. nullius rei neque praes €neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque sub-€scribens accusauit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit. multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic €accepit, ut neminem in prouinciam sit secutus, honore fuerit conten- @1 €tus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cice-€rone uoluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere pos-€set. non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris. qua in re non solum dignitati seruiebat, sed €etiam tranquillitati, cum suspiciones quoque uitaret criminum. quo €fiebat ut eius obseruantia omnibus esset carior, cum eam officio, non €timori neque spei attribui uiderent.  @@Incidit Caesarianum ciuile bellum, cum haberet annos circiter sexa-€ginta. usus est aetatis uacatione neque se quoquam mouit ex urbe. €quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia €ex sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit. nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum aut honores €aut diuitias ceperant: quorum partim inuitissimi castra sunt secuti, partim summa cum eius offensione domi remanserunt. Attici autem €quies tantopere Caesari fuit grata, ut uictor, cum priuatis pecunias €per epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam €sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. sic uetere €instituto uitae effugit noua pericula.  @@Occiso Caesare cum res publica penes Brutos uideretur esse et Cas-sium ac tota ciuitas se ad eos conuertisse, sic M. Bruto usus est, ut €nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in conuictu. excogitatum €est a quibusdam, ut priuatum aerarium Caesaris interfectoribus ab €equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, €si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est €a C. Flauio, Bruti familiari, Atticus ut eius rei princeps esse uellet. at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semper-€que a talibus se consiliis remouisset, respondit: si quid Brutus de suis €facultatibus uti uoluisset, usurum, quantum eae paterentur, se neque €cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consen-sionis globus huius unius dissensione disiectus est. neque multo post @1 €superior esse coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius [2destituta tu-€tela]2 prouinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, despera-tis rebus in exilium proficiscerentur. Atticus, qui pecuniam simul cum €ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque ce-€denti HS centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens trecenta €iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque despe-€ratos reliquit.  @@Secutum est bellum gestum apud Mutinam. in quo si tantum eum €prudentem dicam, minus quam debeam praedicem, cum ille potius €diuinus fuerit, si diuinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus agitur neque minuitur. hostis Antonius iudicatus €Italia cesserat: spes restituendi nulla erat. non solum inimici, qui tum €erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui aduersariis eius se dabant €et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, €Antonii familiares insequebantur, uxorem Fuluiam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant. Atticus, cum €Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non €modo nihil iis indulsit ad Antonium uiolandum, sed e contrario fami-€liares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit, quibus rebus indiguerunt, adiuuit. P. uero Volumnio ea tribuit, ut plura a parente €proficisci non potuerint. ipsi autem Fuluiae, cum litibus distineretur €magnisque terroribus uexaretur, tanta diligentia officium suum prae-€stitit, ut nullum illa stiterit uadimonium sine Attico, [2Atticus]2 spon-sor omnium rerum fuerit. quin etiam, cum illa fundum secunda for-€tuna emisset in diem neque post calamitatem uersuram facere potuis-€set, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipula-€tione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque €cognosci, simulque aperire se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum. quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat €existimare; nemini enim in opinionem ueniebat Antonium rerum poti-turum. sed saeuissime a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod @1 €parum odisse malos ciues uideretur. ille autem, sui iudicii, po-€tius quid se facere par esset intuebatur quam quid alii laudaturi €forent.  @@Conuersa subito fortuna est. ut Antonius rediit in Italiam, nemo non €magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. itaque ad aduentum imperatorum de foro decesse-€rat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, sic-€ut ostendimus, paulo ante opem tulerat (tanta uarietas iis temporibus €fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut €periculo), habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem similli-mumque sui. hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum €eo, quem puerum in ludo cognorat, adeo coniuncte uixit, ut ad ex-tremam aetatem amicitia eorum creuerit. Antonius autem, etsi tanto €odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus €eius amicis esset inimicus eosque uellet proscribere multis hortantibus, €tamen Attici memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, €sua manu scripsit, ne timeret statimque ad se ueniret: se eum et €illius [2causa]2 Canum de proscriptorum numero exemisse. ac ne quod periculum incideret, quod noctu fiebat, praesidium ei misit. sic Atti-€cus in summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum €habebat, praesidio fuit. neque enim suae solum a quoquam auxilium €petit salutis, sed coniuncti, ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo uelle fortunam. quodsi gubernator praecipua laude fertur, qui €nauem ex hieme marique scopuloso seruat, cur non singularis eius €existimetur prudentia, qui ex tot tamque grauibus procellis ciuilibus €ad incolumitatem peruenit?  @@Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut plurimis, €quibus rebus posset, esset auxilio. cum proscriptos praemiis impera-€torum uulgus conquireret, nemo in Epirum uenit, cui res ulla defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est; quin etiam post €proelium Philippense interitumque C. Cassi et M. Bruti L. Iulium @1 €Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque €pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samo-€thraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non neces-sarium. illud unum intellegi uolumus, illius liberalitatem neque tem-porariam neque callidam fuisse. id ex ipsis rebus ac temporibus iudi-€cari potest, quod non florentibus se uenditauit, sed afflictis semper €succurrit: qui quidem Seruiliam, Bruti matrem, non minus post mor-tem eius quam florentem coluerit. sic liberalitate utens nullas inimici-€tias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam €acceperat, non malebat obliuisci quam ulcisci. idem immortali memo-€ria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. itaque hic fecit ut €uere dictum uideatur: €@@@@sui cuique mores fingunt fortunam hominibus. €neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cauit ne qua €in re iure plecteretur.  @@His ergo rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiari-€tate coniunctus adulescenti Caesari, cum propter suam gratiam et €Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem, potissi-€mum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis Romani filiam þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Áôôÿ¨Œ’generosarum nuptiis. atque harum nuptiarum conciliator fuit (non €est enim celandum) M. Antonius, triumuir rei publicae [2constituen-€dae]2, cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum afuit €a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut incommodis. quod quidem sub ipsa pro-€scriptione perillustre fuit. nam cum L. Saufei equitis Romani, aequalis €sui, qui complures annos studio ductus philosophiae habitabat [2Athe-€nis]2 habebatque in Italia pretiosas possessiones, triumuiri bona uen-€didissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore atque €industria factum est ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patri-monium amisisse et recuperasse. idem L. Iulium Calidum, quem post @1 €Lucreti Catullique mortem multo elegantissimum poetam nostram tu-€lisse aetatem uere uideor posse contendere, neque minus uirum bo-€num optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equitum prop-€ter magnas eius Africanas possessiones in proscriptorum numerum a €P. Volumnio, praefecto fabrum Antonii, absentem relatum expediuit. quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit, difficile est €iudicare, quod in eorum periculis non secus absentes quam praesentes €amicos Attico esse curae cognitum est.  @@Neque uero ille minus bonus pater familias habitus est quam ciuis. €nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedi-€ficator. neque tamen non in primis bene habitauit omnibusque opti-mis rebus usus est. nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilia-€nam, ab auunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, €sed silua constabat: ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus €salis quam sumptus habebat: in quo nihil commutauit, nisi si quid uetustate coactus est. usus est familia, si utilitate iudicandum est, €optima, si forma, uix mediocri. namque in ea erant pueri litteratissimi, €anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quis-€quam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, adprime boni. neque €tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit: €quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. nam €et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis uideas, continentis €debet duci, et potius diligentia quam pretio parare non mediocris est industriae. elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: €omnique diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. supellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset. nec prae-€teribo, quamquam nonnullis leue uisum iri putem, cum in primis €lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam €omnium ordinum homines inuitaret, non amplius quam terna milia €peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum. atque hoc non auditum, sed cognitum praedica- @1 €mus: saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus inter-€fuimus.  @@Nemo in conuiuio eius aliud acroama audiuit quam anagnosten, €quod nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine €aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam uentre conuiuae delectarentur: namque eos uocabat, quorum mores €a suis non abhorrerent. cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil €de cotidiano cultu mutauit, nihil de uitae consuetudine, tantaque usus €est moderatione, ut neque in sestertio uicies, quod a patre acceperat, €parum se splendide gesserit neque in sestertio centies affluentius €uixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna. nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuo-€sam uillam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusti-€cum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiro-€ticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum pecu-€niae non magnitudine, sed ratione metiri solitum.  @@Mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas €non sine seueritate erat neque grauitas sine facilitate, ut difficile esset €intellectu, utrum eum amici magis uererentur an amarent. quidquid €rogabatur, religiose promittebat, quod non liberalis, sed leuis arbi-trabatur polliceri quod praestare non posset. idem in tuendo, quod €semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem €uideretur agere. numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam €enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius. quo fiebat ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, Auli Tor-€quati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. €ex quo iudicari poterat non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae pro-€curationem.  @@Humanitatis uero nullum adferre maius testimonium possum, quam €quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adules-€centi M. Bruto, cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cice-€rone sic uixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus. quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. ei rei sunt indicio praeter eos €libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in uulgus sunt editi, unde-€cim uolumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum @1 €tempus ad Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret historiam contextam eorum temporum. sic enim omnia de studiis €principum, uitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, €ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam €quodam modo esse diuinationem. non enim Cicero ea solum, quae uiuo €se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu ueniunt, €cecinit ut uates.  @@De pietate autem Attici quid plura commemorem? cum hoc ipsum €uere gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit anno-€rum nonaginta, cum ipse [2esset]2 septem et sexaginta, se numquam €cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simul-tate, quam prope aequalem habebat. quod est signum aut nullam um-€quam inter eos querimoniam intercessisse, aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos amare deberet, irasci eis nefas duceret. neque id €fecit natura solum, quamquam omnes ei paremus, sed etiam doctrina: €nam principum philosophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis €ad uitam agendam, non ad ostentationem uteretur.  @@Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque ama-€tor, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo uolu-mine exposuerit, quo magistratus ordinauit. nulla enim lex neque pax €neque bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo €suo tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum €originem subtexuit, ut ex eo clarorum uirorum propagines possimus cognoscere. fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti ro-€gatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumerauerit, €notans, qui a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset: pari modo Marcelli Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii €Maximi Fabiorum et Aemiliorum. quibus libris nihil potest esse dul-€cius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum uirorum. attigit poeticen quoque, credimus, ne eius expers esset suauitatis. €namque uersibus, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros Romani populi praestiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imagi-€nibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque @1 €uersibus descripserit: quod uix credendum sit tantas res tam breuiter €potuisse declarari. est etiam unus liber Graece confectus, de consu-€latu Ciceronis.  @@[2Haec]2 hactenus Attico uiuo edita a nobis sunt. nunc, quoniam €fortuna nos superstites ei esse uoluit, reliqua persequemur et, quan-€tum poterimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra signi-ficauimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. nam-€que hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in adfinitatem perue-€nit imperatoris Diui filii, cum iam ante familiaritatem eius esset con-€secutus nulla alia re quam elegantia uitae, qua ceteros ceperat prin-cipes ciuitatis dignitate pari, fortuna humiliores. tanta enim prospe-þµ¸¸ÿï°°±ÿï‚ÖéôÿïƒÎåðÿ¿Áôôÿ¨““‚ritas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod €cuiquam ante detulerit, et conciliarit, quod nemo adhuc ciuis Romanus quiuit consequi. nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui uirgi-€nem filiam collocarat. hanc Caesar uix anniculam Ti. Claudio Neroni, €Drusilla nato, priuigno suo, despondit: quae coniunctio necessitudi- nem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem. quamuis €ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad €suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret, €in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes €minus saepe, quam uellet, Attico frueretur, nullus dies temere inter-€cessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab €eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius uerbosiores eliceret epistulas. ex quo accidit, €cum aedis Iouis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, uetustate €atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret. neque uero a M. Antonio minus absens litteris €colebatur, adeo ut accurate ille ex ultumis terris, quid ageret, curae @1 sibi haberet certiorem facere Atticum. hoc quale sit, facilius existi-€mabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere €usum beniuolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum €aemulatio, sed etiam obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit €incidere necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque prin-€cipem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.  @@Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad €extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque €creuisset (multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate conse-€cutus [2est]2) tantaque prosperitate usus esset ualetudinis, ut annis triginta medicina non indiguisset, nactus est morbum, quem initio €et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui re-media celeria faciliaque proponebantur. in hoc cum tres menses sine €ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsis-€set, subito tanta uis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. atque hoc priusquam ei €accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse €sensit, Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum. hos ut uenisse uidit, in cubitum €innixus 'quantam' inquit 'curam diligentiamque in ualetudine mea €tuenda hoc tempore adhibuerim, cum uos testes habeam, nihil necesse €est pluribus uerbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satis-€feci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reli-€quum est ut egomet mihi consulam. id uos ignorare nolui: nam mihi stat alere morbum desinere. namque his diebus quidquid cibi sumpsi, €ita produxi uitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. quare a uobis €peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortan-€do impedire conemini.'  @@Hac oratione habita tanta constantia uocis atque uultus, ut non ex uita, sed ex domo in domum uideretur migrare, cum quidem Agrippa €eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne ad id quod natura €cogeret ipse quoque sibi acceleraret letum, et, quoniam tum quoque €posset temporibus superesse, se sibi suisque reseruaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit. sic cum biduum cibo se abstinuis- @1 €set, subito febris decessit leuiorque morbus esse coepit. tamen pro-€positum nihilo setius peregit. itaque die quinto, postquam id consi-€lium inierat, pridie kal. Aprilis Cn. Domitio C. Sosio consulibus de-cessit. elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa €funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima uulgi frequentia. se-€pultus est iuxta uiam Appiam ad quintum lapidem in monumento €Q. Caecilii, auunculi sui. ï°°²ÿï‚æòçÿïƒÎåðÿŸôÿ@@@@{1FRAGMENTA}1 ˜Šôÿ@@@@{1EXEMPLA}1 ïãÃèáò® ¦³Ç̦ ±®±´¶Ëÿáúa uirgine Vestale ˜›ïãÐìéî® ¦³Îáô®¦ ¹®±³·ÿâúMe . . . €iuuene uiolacea purpura uigebat, cuius libra denariis centum uenibat, €nec multo post rubra Tarentina. huic successit dibapha Tyria, quae €in libras denariis mille non poterat emi. hac P. Lentulus Spinther €aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. qua purpura €quis non iam . . . tricliniaria facit? ˜£ïãÐòéóã® ¦³Ç̦ ²®³¸³ËÿãúAedis Martis est in circo Flaminio architectata ab Hermo-€doro Salaminio. ˜§ôÿïãÿ@@@@{1EPISTVLAE}1 ïãÌáãôáîô® ¦³Äéö® Éîóô®¦ ³®±µ®±°ÿäúTantum €abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque €uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros €uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim €magnam partem eorum, qui in schola de pudore [2et]2 continentia €praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus €uiuere. ˜©ôÿïãÿ@@@@{1DE VIRIS ILLVSTRIBVS}1 ïãÃèáò® ¦³Ç̦ ±®²²°ËÿåúSubinde ˜«ïãÃèáò® ¦³Ç̦ ±®±´±Ëÿæúa fratre patruele ˜ºï㦳Ãïä® Çõåìæ® Çõä® ìáô®¦ ²·¸ÿçúNon ignorare debes unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non €modo non respondere Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum €morte Ciceronis relictum. ille enim fuit unus qui potuerit et etiam €debuerit historiam digna uoce pronuntiare, quippe qui oratoriam elo-€quentiam rudem a maioribus acceptam perpoliuerit, philosophiam €ante eum incomptam Latinam sua conformarit oratione. ex quo du-€bito, interitu eius utrum res publica an historia magis doleat. €@@. . . Locuples ac diuina natura, quo maiorem sui pareret admira-€tionem ponderatioraque sua essent beneficia, neque uni omnia dare €nec rursus cuiquam omnia uoluit negare. ï㦳Ãïää® Ãïòî® Îåð® áä æéîåí¦ÿèúˆDices pulchrum esse inimicos €ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse uide-€tur, sed si liceat re publica salua ea persequi. sed quatenus id fieri non €potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt €atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque €pereat. €@@. . . Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui €Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae €tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem opor-€tebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tole-€rare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, €utique quaecumque ageres, ea uelles maxime mihi placere, atque uti €nefas haberes rerum maiorum aduersum meam sententiam quicquam €facere, praesertim mihi, cui parua pars uitae restat. ne id quidem tam €breue spatium potest opitulari, quin et mihi aduersere et rem publi-€cam profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia €nostra insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desi-€nemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando per-€pudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id €fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito €quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi €et inuocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum €deum preces expetere, quos uiuos atque praesentes relictos atque de-€sertos habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseuerare, nec tibi tan-€tam dementiam uenire in animum. et si perseueras, uereor ne in omnem €uitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute €tibi placere possis. ïãÆòï® ¦³Öåò®¦ ²®±®±¸Èÿèú‰undique uiri e nationibus €adducti Hispaniae aderant operam gestantes [2 * * * ]2 ˜Àôÿïãÿ@@@@{1EX LIBRIS INCERTIS}1 ïãÃèáò® ¦³Ç̦ ±®±°±ËÿèúŠLargitudo ïãÇò® éîã® ¦³äõâ® îïí® Ç̦ µ®µ·¶Ëÿèú‹Culmum ðþ