@@@@{1SEXTI PROPERTI ELEGIARUM}1 @@@@{1LIBER PRIMUS}1 @@@@{1I}1 Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, @@contactum nullis ante cupidinibus. tum mihi constantis deiecit lumina fastus @@et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas @@improbus, et nullo vivere consilio. ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno, @@cum tamen adversos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores @@saevitiam durae contudit Iasidos. nam modo Partheniis amens errabat in antris, @@rursus in hirsutas ibat et ille feras; ille etiam Hylaei percussus vulnere rami @@saucius Arcadiis rupibus ingemuit. ergo velocem potuit domuisse puellam: @@tantum in amore fides et benefacta valent. in me tardus Amor non ullas cogitat artes, @@nec meminit notas, ut prius, ire vias. at vos, deductae quibus est pellacia lunae @@et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem convertite nostrae, @@et facite illa meo palleat ore magis! tunc ego crediderim Manes et sidera vobis @@posse Cytinaeis ducere carminibus. aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, @@quaerite non sani pectoris auxilia. fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes, @@sit modo libertas quae velit ira loqui. ferte per extremas gentes et ferte per undas, @@qua non ulla meum femina norit iter. vos remanete, quibus facili deus annuit aure, @@sitis et in tuto semper amore pares. nam me nostra Venus noctes exercet amaras, @@et nullo vacuus tempore defit Amor. hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur @@cura, neque assueto mutet amore torum. quod si quis monitis tardas adverterit aures, @@heu referet quanto verba dolore mea! @@@@{1II}1 Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo @@et tenuis Coa veste movere sinus, aut quid Orontea crines perfundere murra, @@teque peregrinis vendere muneribus, naturaeque decus mercato perdere cultu, @@nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tuaest medicina figurae: @@nudus Amor formam non amat artificem. aspice quos summittat humus non fossa colores, @@ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, @@et sciat indocilis currere lympha vias. litora nativis praefulgent picta lapillis, @@et volucres nulla dulcius arte canunt. non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, @@Pollucem cultu non Helai+ra soror; non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, @@Eueni patriis filia litoribus; nec Phrygium falso traxit candore maritum @@avecta externis Hippodamia rotis: sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, @@qualis Apelleis est color in tabulis. non illis studium fuco conquirere amantes: @@illis ampla satis forma pudicitia. non ego nunc vereor ne sis tibi vilior istis: @@uni si qua placet, culta puella sat est; cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet @@Aoniamque libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia verbis, @@omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat. his tu semper eris nostrae gratissima vitae, @@taedia dum miserae sint tibi luxuriae. @@@@{1III}1 Qualis Thesea iacuit cedente carina @@languida desertis Cnosia litoribus; qualis et accubuit primo Cepheia somno @@libera iam duris cotibus Andromede; nec minus assiduis Edonis fessa choreis @@qualis in herboso concidit Apidano: talis visa mihi mollem spirare quietem @@Cynthia consertis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem vestigia Baccho, @@et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, @@molliter impresso conor adire toro; et quamvis duplici correptum ardore iuberent @@hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto @@osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, @@expertae metuens iurgia saevitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, @@Argus ut ignotis cornibus Inachidos. et modo solvebam nostra de fronte corollas @@ponebamque tuis, Cynthia, temporibus; et modo gaudebam lapsos formare capillos; @@nunc furtiva cavis poma dabam manibus: omnia quae ingrato largibar munera somno, @@munera de prono saepe voluta sinu; et quotiens raro duxti suspiria motu, @@obstupui vano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent visa timores, @@neve quis invitam cogeret esse suam: donec diversas praecurrens luna fenestras, @@luna moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos. @@sic ait in molli fixa toro cubitum: 'tandem te nostro referens iniuria lecto @@alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis, @@languidus exactis, ei mihi, sideribus? o utinam talis perducas, improbe, noctes, @@me miseram qualis semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, @@rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; interdum leviter mecum deserta querebar @@externo longas saepe in amore moras: dum me iucundis lassam Sopor impulit alis. @@illa fuit lacrimis ultima cura meis.' @@@@{1IV}1 Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas @@mutatum domina cogis abire mea? quid me non pateris vitae quodcumque sequetur @@hoc magis assueto ducere servitio? tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu @@Spartanae referas laudibus Hermionae, et quascumque tulit formosi temporis aetas; @@Cynthia non illas nomen habere sinat: nedum, si levibus fuerit collata figuris, @@inferior duro iudice turpis eat. haec sed forma mei pars est extrema furoris; @@sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat: ingenuus color et motis decor artubus et quae @@gaudia sub tacita discere veste libet. quo magis et nostros contendis solvere amores, @@hoc magis accepta fallit uterque fide. non impune feres: sciet haec insana puella @@et tibi non tacitis vocibus hostis erit; nec tibi me post haec committet Cynthia nec te @@quaeret; erit tanti criminis illa memor, et te circum omnis alias irata puellas @@differet: heu nullo limine carus eris. nullas illa suis contemnet fletibus aras, @@et quicumque sacer, qualis ubique, lapis. non ullo gravius temptatur Cynthia damno @@quam sibi cum rapto cessat amore decus, praecipue nostro. maneat sic semper, adoro, @@nec quicquam ex illa quod querar inveniam! invide, tu tandem voces compesce molestas @@et sine nos cursu, quo sumus, ire pares! @@@@{1V}1 Quid tibi vis, insane? meae sentire furores? @@infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos vestigia ferre per ignes, @@et bibere e tota toxica Thessalia. non est illa vagis similis collata puellis: @@molliter irasci non sciet illa tibi. quod si forte tuis non est contraria votis, @@at tibi curarum milia quanta dabit! non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos: @@illa ferox animis alligat una viros. a, mea contemptus quotiens ad limina curres, @@cum tibi singultu fortia verba cadent, et tremulus maestis orietur fletibus horror, @@et timor informem ducet in ore notam, et quaecumque voles fugient tibi verba querenti, @@nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser! tum grave servitium nostrae cogere puellae @@discere et exclusum quid sit abire domum; nec iam pallorem totiens mirabere nostrum, @@aut cur sim toto corpore nullus ego. nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti: @@nescit Amor priscis cedere imaginibus. quod si parva tuae dederis vestigia culpae, @@quam cito de tanto nomine rumor eris! non ego tum potero solacia ferre roganti, @@cum mihi nulla mei sit medicina mali; sed pariter miseri socio cogemur amore @@alter in alterius mutua flere sinu. quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, @@quaerere: non impune illa rogata venit. @@@@{1VI}1 Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, @@Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo, cum quo Rhipaeos possim conscendere montes @@ulteriusque domos vadere Memnonias; sed me complexae remorantur verba puellae, @@mutatoque graves saepe colore preces. illa mihi totis argutat noctibus ignes, @@et queritur nullos esse relicta deos; illa meam mihi iam se denegat, illa minatur @@quae solet ingrato tristis amica viro. his ego non horam possum durare querelis: @@ah pereat, si quis lentus amare potest! an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas @@atque Asiae veteres cernere divitias, ut mihi deducta faciat convicia puppi @@Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita vento, @@et nihil infido durius esse viro? tu patrui meritas conare anteire secures, @@et vetera oblitis iura refer sociis. nam tua non aetas umquam cessavit amori, @@semper at armatae cura fuit patriae; et tibi non umquam nostros puer iste labores @@afferat et lacrimis omnia nota meis! me sine, quem semper voluit fortuna iacere, @@huic animam extremam reddere nequitiae. multi longinquo periere in amore libenter, @@in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis: @@hanc me militiam fata subire volunt. at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua @@Lydia Pactoli tingit arata liquor, seu pedibus terras seu pontum remige carpes, @@ibis et accepti pars eris imperii: tum tibi si qua mei veniet non immemor hora, @@vivere me duro sidere certus eris. @@@@{1VII}1 Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae @@armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero @@(sint modo fata tuis mollia carminibus), nos, ut consue=mus, nostros agitamus amores, @@atque aliquid duram quaerimus in dominam; nec tantum ingenio quantum servire dolori @@cogor et aetatis tempora dura queri. hic mihi conteritur vitae modus, haec mea famast, @@hinc cupio nomen carminis ire mei. me laudent doctae solum placuisse puellae, @@Pontice, et iniustas saepe tulisse minas; me legat assidue post haec neglectus amator, @@et prosint illi cognita nostra mala. te quoque si certo puer hic concusserit arcu_ @@quo nollem nostros me violasse deos!_ longe castra tibi, longe miser agmina septem @@flebis in aeterno surda iacere situ; et frustra cupies mollem componere versum, @@nec tibi subiciet carmina serus Amor. tum me non humilem mirabere saepe poetam, @@tunc ego Romanis praeferar ingeniis. [nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro @@'ardoris nostri magne poeta iaces.'] tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu: @@saepe venit magno faenore tardus Amor. @@@@{1VIIIA}1 Tune igitur demens, nec te mea cura moratur? @@an tibi sum gelida vilior Illyria? et tibi iam tanti, quicumquest, iste videtur, @@ut sine me vento quolibet ire velis? tune audire potes vesani murmura ponti @@fortis, et in dura nave iacere potes? tu pedibus teneris positas fulcire pruinas, @@tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives? o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, @@et sit iners tardis navita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena, @@neve inimica meas elevet aura preces et me defixum vacua patiatur in ora @@crudelem infesta saepe vocare manu! sed quocumque modo de me, periura, mereris, @@sit Galatea tuae non aliena viae; atque ego non videam talis subsidere ventos, @@cum tibi provectas auferet unda rates, ut te felici post victa Ceraunia remo @@accipiat placidis Oricos aequoribus. nam me non ullae poterunt corrumpere, de te @@quin ego, vita, tuo limine verba querar; nec me deficiet nautas rogitare citatos @@'dicite, quo portu clausa puella meast?', et dicam 'licet Artaciis considat in oris, @@et licet Hylaeis, illa futura meast.' @@@@{1VIIIB}1 Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui! @@vicimus: assiduas non tulit illa preces. falsa licet cupidus deponat gaudia livor: @@destitit ire novas Cynthia nostra vias. illi carus ego et per me carissima Roma @@dicitur, et sine me dulcia regna negat. illa vel angusto mecum requiescere lecto @@et quocumque modo maluit esse mea, quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae, @@et quas Elis opes apta pararat equis. quamvis magna daret, quamvis maiora daturus, @@non tamen illa meos fugit avara sinus. hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, @@sed potui blandi carminis obsequio. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, @@qui=s ego fretus amo: Cynthia rara meast! nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: @@sive dies seu nox venerit, illa meast! nec mihi rivalis certos subducet amores: @@ista meam norit gloria canitiem. @@@@{1IX}1 Dicebam tibi venturos, irrisor, amores, @@nec tibi perpetuo libera verba fore: ecce iaces supplexque venis ad iura puellae, @@et tibi nunc quaevis imperat empta modo. non me Chaoniae vincant in amore columbae @@dicere, quos iuvenes quaeque puella domet. me dolor et lacrimae merito fecere peritum: @@atque utinam posito dicar amore rudis! quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen @@aut Amphioniae moenia flere lyrae? plus in amore valet Mimnermi versus Homero: @@carmina mansuetus lenia quaerit Amor. i quaeso et tristis istos sepone libellos, @@et cane quod quaevis nosse puella velit! quid si non esset facilis tibi copia! nunc tu @@insanus medio flumine quaeris aquam. necdum etiam palles, vero nec tangeris igni: @@haec est venturi prima favilla mali. tum magis Armenias cupies accedere tigres @@et magis infernae vincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis @@et nihil iratae posse negare tuae. nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, @@ut non alterna presserit ille manu. nec te decipiat, quod sit satis illa parata: @@acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, @@nec vigilare alio limine cedat Amor. qui non ante patet, donec manus attigit ossa: @@quisquis es, assiduas tu fuge blanditias! illis et silices et possint cedere quercus, @@nedum tu possis, spiritus iste levis. quare, si pudor est, quam primum errata fatere: @@dicere quo pereas saepe in amore levat. @@@@{1X}1 O iucunda quies, primo cum testis amori @@affueram vestris conscius in lacrimis! o noctem meminisse mihi iucunda voluptas, @@o quotiens votis illa vocanda meis, cum te complexa morientem, Galle, puella @@vidimus et longa ducere verba mora! quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos @@et mediis caelo Luna ruberet equis, non tamen a vestro potui secedere lusu: @@tantus in alternis vocibus ardor erat. sed quoniam non es veritus concredere nobis, @@accipe commissae munera laetitiae: non solum vestros didici reticere dolores, @@est quiddam in nobis maius, amice, fide. possum ego diversos iterum coniungere amantes, @@et dominae tardas possum aperire fores; et possum alterius curas sanare recentis, @@nec levis in verbis est medicina meis. Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda @@quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor. tu cave ne tristi cupias pugnare puellae, @@neve superba loqui, neve tacere diu; neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, @@neu tibi pro vano verba benigna cadant. irritata venit, quando contemnitur illa, @@nec meminit iustas ponere laesa minas: at quo sis humilis magis et subiectus amori, @@hoc magis effectu saepe fruare bono. is poterit felix una remanere puella, @@qui numquam vacuo pectore liber erit. @@@@{1XI}1 Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis, @@qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno @@proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores adducere noctes? @@ecquis in extremo restat amore locus? an te nescio quis simulatis ignibus hostis @@sustulit e nostris, Cynthia, carminibus, ut solet amoto labi custode puella, @@perfida communis nec meminisse deos? atque utinam mage te remis confisa minutis @@parvula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda @@alternae facilis cedere lympha manu, quam vacet alterius blandos audire susurros @@molliter in tacito litore compositam! non quia perspecta non es mihi cognita fama, @@sed quod in hac omnis parte timetur amor. ignosces igitur, si quid tibi triste libelli @@attulerint nostri: culpa timoris erit. ah mihi non maior carae custodia matris @@aut sine te vitae cura sit ulla meae! tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, @@omnia tu nostrae tempora laetitiae. seu tristis veniam seu contra laetus amicis, @@quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.' tu modo quam primum corruptas desere Baias: @@multis ista dabunt litora discidium, litora quae fuerunt castis inimica puellis: @@ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae! @@@@{1XII}1 Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen, @@quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram? tam multa illa meo divisast milia lecto, @@quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano; nec mihi consuetos amplexu nutrit amores @@Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat. olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam @@contigit ut simili posset amare fide. invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae @@lecta Prometheis dividit herba iugis? non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas. @@quantus in exiguo tempore fugit amor! nunc primum longas solus cognoscere noctes @@cogor et ipse meis auribus esse gravis. felix, qui potuit praesenti flere puellae @@(non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores @@(sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: @@Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit. @@@@{1XIII}1 Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu, @@Galle, quod abrepto solus amore vacem. at non ipse tuas imitabor, perfide, voces: @@fallere te numquam, Galle, puella velit. dum tibi deceptis augetur fama puellis, @@certus et in nullo quaeris amore moram, perditus in quadam tardis pallescere curis @@incipis, et primo lapsus abire gradu. haec erit illarum contempti poena doloris: @@multarum miseras exiget una vices. haec tibi vulgaris istos compescet amores, @@nec nova quaerendo semper amicus eris. haec non sum rumore malo, non augure doctus; @@vidi ego: me quaeso teste negare potes? vidi ego te toto vinctum languescere collo @@et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, @@et quae deinde meus celat, amice, pudor. non ego complexus potui diducere vestros: @@tantus erat demens inter utrosque furor. non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo @@Taenarius facili pressit amore deus, nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben @@sensit ab Oetaeis gaudia prima rogis. una dies omnis potuit praecurrere amantes: @@nam tibi non tepidas subdidit illa faces, nec tibi praeteritos passast succedere fastus, @@nec sinet: addictum te tuus ardor aget. nec mirum, cum sit Iove dignae proxima Ledae @@et Ledae partu gratior, una tribus; illa sit Inachiis et blandior heroinis, @@illa suis verbis cogat amare Iovem. tu vero quoniam semel es periturus amore, @@utere: non alio limine dignus eras. qui tibi sit felix, quoniam novus incidit, error; @@et quotcumque voles, una sit ista tibi. @@@@{1XIV}1 Tu licet abiectus Tiberina molliter unda @@Lesbia Mentoreo vina bibas opere, et modo tam celeris mireris currere lintres @@et modo tam tardas funibus ire rates; et nemus omne satas intendat vertice silvas, @@urgetur quantis Caucasus arboribus; non tamen ista meo valeant contendere amori: @@nescit Amor magnis cedere divitiis. nam sive optatam mecum trahit illa quietem, @@seu facili totum ducit amore diem, tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores, @@et legitur Rubris gemma sub aequoribus; tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: @@quae maneant, dum me fata perire volent! nam quis divitiis adverso gaudet Amore? @@nulla mihi tristi praemia sint Venere! illa potest magnas heroum infringere vires, @@illa etiam duris mentibus esse dolor: illa neque Arabium metuit transcendere limen @@nec timet ostrino, Tulle, subire toro, et miserum toto iuvenem versare cubili: @@quid relevant variis serica textilibus? quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor @@regna vel Alcinoi munera despicere. @@@@{1XV}1 Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, @@hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. aspice me quanto rapiat fortuna periclo! @@tu tamen in nostro lenta timore venis; et potes hesternos manibus componere crines @@et longa faciem quaerere desidia, nec minus Eois pectus variare lapillis, @@ut formosa novo quae parat ire viro. at non sic Ithaci digressu mota Calypso @@desertis olim fleverat aequoribus: multos illa dies incomptis maesta capillis @@sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat @@illa tamen, longae conscia laetitiae. nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis @@Hypsipyle vacuo constitit in thalamo: Hypsipyle nullos post illos sensit amores, @@ut semel Haemonio tabuit hospitio. coniugis Euadne miseros elata per ignes @@occidit, Argivae fama pudicitiae. Alphesiboea suos ultast pro coniuge fratres, @@sanguinis et cari vincula rupit amor. quarum nulla tuos potuit convertere mores, @@tu quoque uti fieres nobilis historia. desine iam revocare tuis periuria verbis, @@Cynthia, et oblitos parce movere deos; audax ah nimium, nostro dolitura periclo, @@si quid forte tibi durius inciderit! alta prius retro labentur flumina ponto, @@annus et inversas duxerit ante vices, quam tua sub nostro mutetur pectore cura: @@sis quodcumque voles, non aliena tamen. tam tibi ne viles isti videantur ocelli, @@per quos saepe mihi credita perfidiast! hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, @@ut tibi suppositis exciderent manibus: et contra magnum potes hos attollere Solem, @@nec tremis admissae conscia nequitiae? quis te cogebat multos pallere colores @@et fletum invitis ducere luminibus? qui=s ego nunc pereo, similis moniturus amantes @@non ullis tutum credere blanditiis. @@@@{1XVI}1 Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, @@ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, @@captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, @@pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae @@semper et exclusi signa iacere faces. nec possum infamis dominae defendere voces, @@nobilis obscenis tradita carminibus; nec tamen illa suae revocatur parcere famae, @@turpior et saecli vivere luxuria. has inter gravius cogor deflere querelas, @@supplicis a longis tristior excubiis. ille meos numquam patitur requiescere postes, @@arguta referens carmina blanditia: 'ianua vel domina penitus crudelior ipsa, @@quid mihi tam duris clausa taces foribus? cur numquam reserata meos admittis amores, @@nescia furtivas reddere mota preces? nullane finis erit nostro concessa dolori, @@turpis et in tepido limine somnus erit? me mediae noctes, me sidera prona iacentem, @@frigidaque Eoo me dolet aura gelu. o utinam traiecta cava mea vocula rima @@percussas dominae vertat in auriculas! sit licet et saxo patientior illa Sicano, @@sit licet et ferro durior et chalybe, non tamen illa suos poterit compescere ocellos, @@surget et invitis spiritus in lacrimis. nunc iacet alterius felici nixa lacerto, @@at mea nocturno verba cadunt Zephyro. sed tu sola mei, tu maxima causa doloris, @@victa meis numquam, ianua, muneribus, tu sola humanos numquam miserata dolores @@respondes tacitis mutua cardinibus. te non ulla meae laesit petulantia linguae; @@quae solet irato dicere tanta ioco, ut me tam longa raucum patiare querela @@sollicitas trivio pervigilare moras? at tibi saepe novo deduxi carmina versu, @@osculaque innixus pressa dedi gradibus. ante tuos quotiens verti me, perfida, postes, @@debitaque occultis vota tuli manibus!' haec ille et si quae miseri novistis amantes, @@et matutinis obstrepit alitibus. sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis @@fletibus alterna differor invidia. @@@@{1XVII}1 Et merito, quoniam potui fugisse puellam, @@nunc ego desertas alloquor alcyonas. nec mihi Cassiope salvo visura carinam, @@omniaque ingrato litore vota cadunt. quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti: @@aspice, quam saevas increpat aura minas. nullane placatae veniet fortuna procellae? @@haecine parva meum funus harena teget? tu tamen in melius saevas converte querelas: @@sat tibi sit poenae nox et iniqua vada. an poteris siccis mea fata reposcere ocellis, @@ossaque nulla tuo nostra tenere sinu? ah pereat, quicumque rates et vela paravit @@primus et invito gurgite fecit iter! nonne fuit levius dominae pervincere mores @@(quamvis dura, tamen rara puella fuit), quam sic ignotis circumdata litora silvis @@cernere et optatos quaerere Tyndaridas? illic si qua meum sepelissent fata dolorem, @@ultimus et posito staret amore lapis, illa meo caros donasset funere crines, @@molliter et tenera poneret ossa rosa; illa meum extremo clamasset pulvere nomen, @@ut mihi non ullo pondere terra foret. at vos, aequoreae formosa Doride natae, @@candida felici solvite vela choro: si quando vestras labens Amor attigit undas, @@mansuetis socio parcite litoribus. @@@@{1XVIII}1 Haec certe deserta loca et taciturna querenti, @@et vacuum Zephyri possidet aura nemus. hic licet occultos proferre impune dolores, @@si modo sola queant saxa tenere fidem. unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? @@quod mihi das flendi, Cynthia, principium? qui modo felicis inter numerabar amantes, @@nunc in amore tuo cogor habere notam. quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant? @@an nova tristitiae causa puella tuae? sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro @@limine formosos intulit ulla pedes. quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, @@non ita saeva tamen venerit ira mea, ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo @@lumina deiectis turpia sint lacrimis. an quia parva damus mutato signa colore, @@et non ulla meo clamat in ore fides? vos eritis testes, si quos habet arbor amores, @@fagus et Arcadio pinus amica deo. ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras, @@scribitur et teneris Cynthia corticibus! ah tua quot peperit nobis iniuria curas, @@quae solum tacitis cognita sunt foribus! omnia consuevi timidus perferre superbae @@iussa neque arguto facta dolore queri. pro quo continui montes et frigida rupes @@et datur inculto tramite dura quies; et quodcumque meae possunt narrare querelae, @@cogor ad argutas dicere solus aves. sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae, @@nec deserta tuo nomine saxa vacent. @@@@{1XIX}1 Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes, @@nec moror extremo debita fata rogo; sed ne forte tuo careat mihi funus amore, @@hic timor est ipsis durior exsequiis. non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, @@ut meus oblito pulvis amore vacet. illic Phylacides iucundae coniugis heros @@non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis @@Thessalis antiquam venerat umbra domum. illic quidquid ero, semper tua dicar imago: @@traicit et fati litora magnus amor. illic formosae veniant chorus heroinae, @@quas dedit Argivis Dardana praeda viris: quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma @@gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat) quamvis te longae remorentur fata senectae, @@cara tamen lacrimis ossa futura meis. quae tu viva mea possis sentire favilla! @@tum mihi non ullo mors sit amara loco. quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto @@abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor, cogat et invitam lacrimas siccare cadentis! @@flectitur assiduis certa puella minis. quare, dum licet, inter nos laetemur amantes: @@non satis est ullo tempore longus amor. @@@@{1XX}1 Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore, @@quod tibi ne vacuo defluat ex animo: saepe imprudenti fortuna occurrit amanti: @@crudelis Minyis sic erat Ascanius. est tibi non infra specie, non nomine dispar, @@Theiodamanteo proximus ardor Hylae: huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae, @@sive Aniena tuos tinxerit unda pedes, sive Gigantei spatiabere litoris ora, @@sive ubicumque vago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidas defende rapinas @@(non minor Ausoniis est amor Adryasin); ne tibi sit duros montes et frigida saxa, @@Galle, neque expertos semper adire lacus. quae miser ignotis error perpessus in oris @@Herculis indomito fleverat Ascanio. namque ferunt olim Pagasae navalibus Argo @@egressam longe Phasidos isse viam, et iam praeteritis labentem Athamantidos undis @@Mysorum scopulis applicuisse ratem. hic manus heroum, placidis ut constitit oris, @@mollia composita litora fronde tegit. at comes invicti iuvenis processerat ultra @@raram sepositi quaerere fontis aquam. hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles @@(nunc superat Zetes, nunc superat Calais), oscula suspensis instabant carpere plantis, @@oscula et alterna ferre supina fuga. ille sed extrema pendentes ludit in ala @@et volucris ramo summovet insidias. iam Pandioniae cessit genus Orithyiae: @@ah dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin. hic erat Arganthi Pege sub vertice montis, @@grata domus Nymphis umida Thyniasin, quam supra nulli pendebant debita curae @@roscida desertis poma sub arboribus, et circum irriguo surgebant lilia prato @@candida purpureis mixta papaveribus. quae modo decerpens tenero pueriliter ungui @@proposito florem praetulit officio, et modo formosis incumbens nescius undis @@errorem blandis tardat imaginibus. tandem haurire parat demissis flumina palmis @@innixus dextro plena trahens umero. cuius ut accensae Dryades candore puellae @@miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, @@tum sonitum rapto corpore fecit Hylas. cui procul Alcides ter 'Hyla!' respondet: at illi @@nomen ab extremis montibus aura refert. his, o Galle, tuos monitus servabis amores, @@formosum ni vis perdere rursus Hylan. @@@@{1XXI}1 Tu, qui consortem properas evadere casum, @@miles ab Etruscis saucius aggeribus, quid nostro gemitu turgentia lumina torques? @@pars ego sum vestrae proxima militiae. sic te servato possint gaudere parentes, @@haec soror acta tuis sentiat e lacrimis: Gallum per medios ereptum Caesaris enses @@effugere ignotas non potuisse manus; et quaecumque super dispersa invenerit ossa @@montibus Etruscis, haec sciat esse mea. @@@@{1XXII}1 Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates, @@quaeris pro nostra semper amicitia. si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, @@Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives_ @@sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, @@tu nullo miseri contegis ossa solo_ proxima suppositos contingens Umbria campos @@me genuit terris fertilis uberibus. @@@@{1LIBER SECUNDUS}1 @@@@{1I}1 Quaeritis, unde mihi totiens scribantur amores, @@unde meus veniat mollis in ora liber. non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo: @@ingenium nobis ipsa puella facit. sive illam Cois fulgentem incedere vidi, @@totum de Coa veste volumen erit; seu vidi ad frontem sparsos errare capillos, @@gaudet laudatis ire superba comis; sive lyrae carmen digitis percussit eburnis, @@miramur, facilis ut premat arte manus; seu compescentis somnum declinat ocellos, @@invenio causas mille poeta novas; seu nuda erepto mecum luctatur amictu, @@tum vero longas condimus Iliadas: seu quidquid fecit sivest quodcumque locuta, @@maxima de nihilo nascitur historia. quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent, @@ut possem heroas ducere in arma manus, non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo @@impositam, ut caeli Pelion esset iter, nec veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri, @@Xerxis et imperio bina coisse vada, regnave prima Remi aut animos Carthaginis altae, @@Cimbrorumque minas et benefacta Mari: bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu @@Caesare sub magno cura secunda fores. nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos @@aut canerem Siculae classica bella fugae, eversosque focos antiquae gentis Etruscae, @@et Ptolemaeei litora capta Phari, aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem @@septem captivis debilis ibat aquis, aut regum auratis circumdata colla catenis, @@Actiaque in Sacra currere rostra Via; te mea Musa illis semper contexeret armis, @@et sumpta et posita pace fidele caput. Theseus infernis, superis testatur Achilles, @@hic Ixioniden, ille Menoetiaden; ᨳCaesaris et famae vestigia iuncta tenebis: ⨳@@Maecenatis erunt vera tropaea fides. sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus @@intonet angusto pectore Callimachus, nec mea conveniunt duro praecordia versu @@Caesaris in Phrygios condere nomen avos. navita de ventis, de tauris narrat arator, @@enumerat miles vulnera, pastor oves; nos contra angusto versamus proelia lecto: @@qua pote quisque, in ea conterat arte diem. laus in amore mori: laus altera, si datur uno @@posse frui: fruar o solus amore meo, [si memini, solet illa levis culpare puellas, @@et totam ex Helena non probat Iliada.] seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, @@pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundumst gramine, sive @@Colchis Iolciacis urat aena focis. una meos quoniam praedatast femina sensus, @@ex hac ducentur funera nostra domo. omnis humanos sanat medicina dolores: @@solus amor morbi non amat artificem. tarda Philoctetae sanavit crura Machaon, @@Phoenicis Chiron lumina Phillyrides, et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis @@restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Haemonia iuvenis qua cuspide vulnus @@senserat, hac ipsa cuspide sensit opem. hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus @@Tantaleae poterit tradere poma manu; dolia virgineis idem ille repleverit urnis, @@ne tenera assidua colla graventur aqua; idem Caucasia solvet de rupe Promethei @@bracchia et a medio pectore pellet avem. quandocumque igitur vitam me fata reposcent, @@et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, @@et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, @@esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae: @@'huic misero fatum dura puella fuit.' @@@@{1II}1 Liber eram et vacuo meditabar vivere lecto; @@at me composita pace fefellit Amor. cur haec in terris facies humana moratur? @@Iuppiter, ignosco pristina furta tua. fulva comast longaeque manus, et maxima toto @@corpore, et incedit vel Iove digna soror, aut ceu Munychias Pallas spatiatur ad aras, @@Gorgonis anguiferae pectus operta comis; [2aut patrio qualis ponit vestigia ponto @@mille Venus teneris cincta Cupidinibus]2. cedite iam, divae, quas pastor viderat olim @@Idaeis tunicas ponere verticibus! hanc utinam faciem nolit mutare senectus, @@etsi Cumaeae saecula vatis aget! @@@@{1III}1 'Qui nullam tibi dicebas iam posse nocere, @@haesisti, cecidit spiritus ille tuus! vix unum potes, infelix, requiescere mensem, @@et turpis de te iam liber alter erit.' quaerebam, sicca si posset piscis harena @@nec solitus ponto vivere torvus aper; aut ego si possem studiis vigilare severis: @@differtur, numquam tollitur ullus amor. nec me tam facies, quamvis sit candida, cepit @@(lilia non domina sunt magis alba mea), nec de more comae per levia colla fluentes, @@non oculi, geminae, sidera nostra, faces, nec si quando Arabo lucet bombyce puella @@(non sum de nihilo blandus amator ego) ut Maeotica nix minio si certet Hibero, @@utque rosae puro lacte natant folia, quantum quod posito formose saltat Iaccho, @@egit ut euhantis dux Ariadna choros, et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro, @@par Aganippaeae ludere docta lyrae, et sua cum antiquae committit scripta Corinnae @@carminaque Erinnae non putat aequa suis. non tibi nascenti primis, mea vita, diebus @@candidus argutum sternuit omen Amor? haec tibi contulerunt caelestia munera divi, @@haec tibi ne matrem forte dedisse putes. non, non humani partus sunt talia dona: @@ista decem menses non peperere bona. gloria Romanis una's tu nata puellis: @@post Helenam haec terris forma secunda redit. nec semper nobiscum humana cubilia vises; @@Romana accumbes prima puella Iovi. hac ego nunc mirer si flagrat nostra iuventus? @@pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi. olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli @@Europae atque Asiae causa puella fuit: nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti, @@tu quia poscebas, tu quia lentus eras. digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles; @@vel Priamo belli causa probanda fuit. si quis vult fama tabulas anteire vetustas, @@hic dominam exemplo ponat in arte meam: sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois, @@uret et Eoos, uret et Hesperios. @@@@{1IV}1 ᨲHis saltem ut tenear iam finibus! ei mihi, si quis, ⨲@@acrius ut moriar, venerit alter amor! 㨲ac veluti primo taurus detractat aratra, 䨲@@post venit assueto mollis ad arva iugo, 娲sic primo iuvenes trepidant in amore feroces, 樲@@dehinc domiti post haec aequa et iniqua ferunt. 稲turpia perpessus vates est vincla Melampus, 訲@@cognitus Iphicli surripuisse boves; 騲quem non lucra, magis Pero formosa coegit, ꨲ@@mox Amythaonia nupta futura domo. multa prius dominae delicta queraris oportet, @@saepe roges aliquid, saepe repulsus eas, et saepe immeritos corrumpas dentibus ungues, @@et crepitum dubio suscitet ira pede! nequiquam perfusa meis unguenta capillis, @@ibat et expenso planta morata gradu. non hic herba valet, non hic nocturna Cytaeis, @@non Perimedaea gramina cocta manu; nam cui non ego sum fallaci praemia vati? @@quae mea non decies somnia versat anus? non eget hic medicis, non lectis mollibus aeger, @@huic nullum caeli tempus et aura nocet; ambulat_et subito mirantur funus amici! @@sic est incautum, quidquid habetur amor. quippe ubi nec causas nec apertos cernimus ictus, @@unde tamen veniant tot mala caeca viast. hostis si quis erit nobis, amet ille puellas: @@gaudeat in puero, si quis amicus erit. tranquillo tuta descendis flumine cumba: @@quid tibi tam parvi limitis unda nocet? alter saepe uno mutat praecordia verbo, @@altera vix ipso sanguine mollis erit. @@@@{1V}1 Hoc verumst, tota te ferri, Cynthia, Roma, @@et non ignota vivere nequitia? haec merui sperare? dabis mihi, perfida, poenas; @@et nobis aliquo, Cynthia, ventus erit. inveniam tamen e multis fallacibus unam, @@quae fieri nostro carmine nota velit, nec mihi tam duris insultet moribus, et te @@vellicet: heu sero flebis amata diu. nunc est ira recens, nunc est discedere tempus: @@si dolor afuerit, crede, redibit amor. non ita Carpathiae variant Aquilonibus undae, @@nec dubio nubes vertitur atra Noto, quam facile irati verbo mutantur amantes: @@dum licet, iniusto subtrahe colla iugo. nec tu non aliquid, sed prima nocte, dolebis; @@omne in amore malum, si patiare, levest. at tu per dominae Iunonis dulcia iura @@parce tuis animis, vita, nocere tibi. non solum taurus ferit uncis cornibus hostem, @@verum etiam instanti laesa repugnat ovis. nec tibi periuro scindam de corpore vestis, @@nec mea praeclusas fregerit ira fores, nec tibi conexos iratus carpere crines, @@nec duris ausim laedere pollicibus: rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat, @@cuius non hederae circuiere caput. scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas, @@'Cynthia, forma potens: Cynthia, verba levis.' crede mihi, quamvis contemnas murmura famae, @@hic tibi pallori, Cynthia, versus erit. @@@@{1VI}1 Non ita complebant Ephyraeae Laidos aedes, @@ad cuius iacuit Graecia tota fores; turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim @@tanta, in qua populus lusit Ericthonius; nec, quae deletas potuit componere Thebas, @@Phryne tam multis facta beata viris. quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos, @@oscula ne desint qui tibi iure ferant. me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt, @@me tener in cunis et sine voce puer; me laedet, si multa tibi dabit oscula mater, @@me soror et quando dormit amica simul: omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori) @@et miser in tunica suspicor esse virum. his olim, ut famast, vitiis ad proelia ventumst, @@his Troiana vides funera principiis; ᨳhinc olim ignaros luctus populavit Achivos, ⨳@@Atridae magno cum stetit alter amor; aspera Centauros eadem dementia iussit @@frangere in adversum pocula Pirithoum. cur exempla petam Graiu=m? tu criminis auctor, @@nutritus duro, Romule, lacte lupae: tu rapere intactas docuisti impune Sabinas: @@per te nunc Romae quidlibet audet Amor. felix Admeti coniunx et lectus Ulixis, @@et quaecumque viri femina limen amat! templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis, @@si cuivis nuptae quidlibet esse licet? quae manus obscenas depinxit prima tabellas @@et posuit casta turpia visa domo, illa puellarum ingenuos corrupit ocellos @@nequitiaeque suae noluit esse rudis. ah gemat in tenebris, ista qui protulit arte @@orgia sub tacita condita laetitia! non istis olim variabant tecta figuris: @@tum paries nullo crimine pictus erat. sed nunc immeritum velavit aranea fanum @@et mala desertos occupat herba deos. quos igitur tibi custodes, quae limina ponam, @@quae numquam supra pes inimicus eat? nam nihil invitae tristis custodia prodest: @@quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est. @@@@{1VII}1 ᨲNos uxor numquam, numquam seducet amica: ⨲@@semper amica mihi, semper et uxor eris. gauisa's certe sublatam, Cynthia, legem, @@qua quondam edicta fle=mus uterque diu, ni nos divideret: quamvis diducere amantes @@non queat invitos Iuppiter ipse duos. 'at magnus Caesar.' sed magnus Caesar in armis: @@devictae gentes nil in amore valent. nam citius paterer caput hoc discedere collo @@quam possem nuptae perdere more faces, aut ego transirem tua limina clausa maritus, @@respiciens udis prodita luminibus. ah mea tum qualis caneret tibi tibia somnos, @@tibia funesta tristior illa tuba! unde mihi patriis natos praebere triumphis? @@nullus de nostro sanguine miles erit. quod si vera meae comitarem castra puellae, @@non mihi sat magnus Castoris iret equus. hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen, @@gloria ad hibernos lata Borysthenidas. tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, solus: @@hic erit et patrio nomine pluris amor. @@@@{1VIII}1 Eripitur nobis iam pridem cara puella: @@et tu me lacrimas fundere, amice, vetas? nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae: @@ipsum me iugula, lenior hostis ero. possum ego in alterius positam spectare lacerto? @@nec mea dicetur, quae modo dicta meast? omnia vertuntur: certe vertuntur amores: @@vinceris a victis, haec in amore rotast. magni saepe duces, magni cecidere tyranni, @@et Thebae steterunt altaque Troia fuit. munera quanta dedi vel qualia carmina feci! @@illa tamen numquam ferrea dixit 'amo.' ergo ego tam multos nimium temerarius annos, @@improba, qui tulerim teque tuamque domum? ecquandone tibi liber sum visus? an usque @@in nostrum iacies verba superba caput? sic igitur prima moriere aetate, Properti? @@sed morere; interitu gaudeat illa tuo! exagitet nostros Manes, sectetur et umbras, @@insultetque rogis, calcet et ossa mea! quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon @@corruit ipse suo saucius ense latus, et sua cum miserae permiscuit ossa puellae, @@qua sine Thebanam noluit ire domum? sed non effugies: mecum moriaris oportet; @@hoc eodem ferro stillet uterque cruor. quamvis ista mihi mors est inhonesta futura: @@mors inhonesta quidem, tu moriere tamen. ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles @@cessare in Teucris pertulit arma sua. viderat ille fuga stratos in litore Achivos, @@fervere et Hectorea Dorica castra face; viderat informem multa Patroclon harena @@porrectum et sparsas caede iacere comas, omnia formosam propter Briseida passus: @@tantus in erepto saevit amore dolor. at postquam sera captivast reddita poena, @@fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis. inferior multo cum sim vel matre vel armis, @@mirum, si de me iure triumphat Amor? @@@@{1IXA}1 Iste quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora @@hoc ipso eiecto carior alter erit. Penelope poterat bis denos salva per annos @@vivere, tam multis femina digna procis; coniugium falsa poterat differre Minerva, @@nocturno solvens texta diurna dolo; visuram et quamvis numquam speraret Ulixem, @@illum exspectando facta remansit anus. nec non exanimem amplectens Briseis Achillem @@candida vesana verberat ora manu; et dominum lavit maerens captiva cruentum @@appositum flavis in Simoente vadis, foedavitque comas, et tanti corpus Achilli @@maximaque in parva sustulit ossa manu; cui tum nec Peleus aderat nec caerula mater, @@Scyria nec viduo Deidamia toro. tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis, @@tunc etiam caedes inter et arma pudor. at tu non una potuisti nocte vacare, @@impia, non unum sola manere diem! quid si longinquos retinerer miles ad Indos, @@aut mea si staret navis in Oceano? quin etiam multo duxistis pocula risu: @@forsitan et de me verba fuere mala. hic etiam petitur, qui te prius ipse reliquit: @@di faciant, isto capta fruare viro! haec mihi vota tuam propter suscepta salutem, @@cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae, et lectum flentes circum staremus amici? @@hic ubi tum, pro di, perfida, quisve fuit? sed vobis facilest verba et componere fraudes: @@hoc unum didicit femina semper opus. non sic incerto mutantur flamine Syrtes, @@nec folia hiberno tam tremefacta Noto, quam cito feminea non constat foedus in ira, @@sive ea causa gravis sive ea causa levis. nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam: @@tela, precor, pueri, promite acuta magis, figite certantes atque hanc mihi solvite vitam! @@sanguis erit vobis maxima palma meus. sidera sunt testes et matutina pruina @@et furtim misero ianua aperta mihi, te nihil in vita nobis acceptius umquam: @@nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil. nec domina ulla meo ponet vestigia lecto: @@solus ero, quoniam non licet esse tuum. atque utinam, si forte pios eduximus annos, @@ille vir in medio fiat amore lapis! @@@@{1IXB}1 * * * non ob regna magis diris cecidere sub armis @@Thebani media non sine matre duces, quam, mihi si media liceat pugnare puella, @@mortem ego non fugiam morte subire tua. @@@@{1X}1 * * * sed tempus lustrare aliis Helicona choreis, @@et campum Haemonio iam dare tempus equo. iam libet et fortis memorare ad proelia turmas @@et Romana mei dicere castra ducis. quod si deficiant vires, audacia certe @@laus erit: in magnis et voluisse sat est. aetas prima canat Veneres, extrema tumultus: @@bella canam, quando scripta puella meast. nunc volo subducto gravior procedere vultu, @@nunc aliam citharam me mea Musa docet. surge, anime, ex humili; iam, carmina, sumite vires; @@Pierides, magni nunc erit oris opus. iam negat Euphrates equitem post terga tueri @@Parthorum et Crassos se tenuisse dolet: India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho, @@et domus intactae te tremit Arabiae; et si qua extremis tellus se subtrahit oris, @@sentiat illa tuas postmodo capta manus! haec ego castra sequar; vates tua castra canendo @@magnus ero: servent hunc mihi fata diem! ut caput in magnis ubi non est tangere signis, @@ponitur his imos ante corona pedes; sic nos nunc, inopes laudis conscendere currum, @@pauperibus sacris vilia tura damus. nondum etiam Ascraeos norunt mea carmina fontes, @@sed modo Permessi flumine lavit Amor. @@@@{1XI}1 * * * scribant de te alii vel sis ignota licebit: @@laudet, qui sterili semina ponit humo. omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto @@auferet extremi funeris atra dies; et tua transibit contemnens ossa viator, @@nec dicet 'cinis hic docta puella fuit.' @@@@{1XII}1 Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, @@nonne putas miras hunc habuisse manus? is primum vidit sine sensu vivere amantes, @@et levibus curis magna perire bona. idem non frustra ventosas addidit alas, @@fecit et humano corde volare deum: scilicet alterna quoniam iactamur in unda, @@nostraque non ullis permanet aura locis. et merito hamatis manus est armata sagittis, @@et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet: ante ferit quoniam tuti quam cernimus hostem, @@nec quisquam ex illo vulnere sanus abit. in me tela manent, manet et puerilis imago: @@sed certe pennas perdidit ille suas; evolat heu nostro quoniam de pectore nusquam, @@assiduusque meo sanguine bella gerit. quid tibi iucundumst siccis habitare medullis? @@si pudor est, alio traice tela, puer! intactos isto satius temptare veneno: @@non ego, sed tenuis vapulat umbra mea. quam si perdideris, quis erit qui talia cantet, @@(haec mea Musa levis gloria magna tuast), qui caput et digitos et lumina nigra puellae @@et canat ut soleant molliter ire pedes? @@@@{1XIII}1 Non tot Achaemeniis armantur Susa sagittis, @@spicula quot nostro pectore fixit Amor. hic me tam gracilis vetuit contemnere Musas, @@iussit et Ascraeum sic habitare nemus, non ut Pieriae quercus mea verba sequantur, @@aut possim Ismaria ducere valle feras, sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu: @@tunc ego sim Inachio notior arte Lino. non ego sum formae tantum mirator honestae, @@nec si qua illustris femina iactat avos: me iuvet in gremio doctae legisse puellae, @@auribus et puris scripta probasse mea. haec ubi contigerint, populi confusa valeto @@fabula: nam domina iudice tutus ero. quae si forte bonas ad pacem verterit aures, @@possum inimicitias tunc ego ferre Iovis. * * * quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos, @@accipe quae serves funeris acta mei. nec mea tunc longa spatietur imagine pompa, @@nec tuba sit fati vana querela mei; nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno, @@nec sit in Attalico mors mea nixa toro. desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint @@plebei parvae funeris exsequiae. sat mea, sat magnast, si tres sint pompa libelli, @@quos ego Persephonae maxima dona feram. tu vero nudum pectus lacerata sequeris, @@nec fueris nomen lassa vocare meum, osculaque in gelidis pones suprema labellis, @@cum dabitur Syrio munere plenus onyx. deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor, @@accipiat Manes parvula testa meos, et sit in exiguo laurus super addita busto, @@quae tegat exstincti funeris umbra locum, et duo sint versus, 'qui nunc iacet horrida pulvis, @@unius hic quondam servus amoris erat.' nec minus haec nostri notescet fama sepulcri, @@quam fuerant Pthii busta cruenta viri. tu quoque si quando venies ad fata, memento @@hoc iter: ad lapides cana veni memores. interea cave sis nos aspernata sepultos: @@non nihil ad verum conscia terra sapit. atque utinam primis animam me ponere cunis @@iussisset quaevis de Tribus una Soror! nam quo tam dubiae servetur spiritus horae? @@Nestoris est visus post tria saecla cinis: qui si longaevae minuisset fata senectae @@saucius Iliacis miles in aggeribus, non aut Antilochi vidisset corpus humari, @@diceret aut 'o mors, cur mihi sera venis?' tu tamen amisso non numquam flebis amico: @@fas est praeteritos semper amare viros. testis, cui niveum quondam percussit Adonem @@venantem Idalio vertice durus aper; illis formosum lavisse paludibus, illic @@diceris effusa tu, Venus, isse coma. sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manes: @@nam mea quid poterunt ossa minuta loqui? @@@@{1XIV}1 Non ita Dardanio gavisus, Atrida, triumpho's, @@cum caderent magnae Laomedontis opes; nec sic errore exacto laetatus Ulixes, @@cum tetigit carae litora Dulichiae; nec sic Electra, salvum cum aspexit Oresten, @@cuius falsa tenens fleverat ossa soror; nec sic, cum incolumem Minois Thesea vidit, @@Daedalium lino cui duce rexit iter; quanta ego praeterita collegi gaudia nocte: @@immortalis ero, si altera talis erit. nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos, @@nec mihi ploranti lenta sedere potest; at dum demissis supplex cervicibus ibam, @@dicebar sicco vilior esse lacu. atque utinam non tam sero mihi nota fuisset @@condicio! cineri nunc medicina datur. ante pedes caecis lucebat semita nobis: @@scilicet insano nemo in amore videt. hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes! @@sic hodie veniet, si qua negavit heri. pulsabant alii frustra dominamque vocabant: @@mecum habuit positum lenta puella caput. haec mihi devictis potior victoria Parthis, @@haec spolia, haec reges, haec mihi currus erunt. magna ego dona tua figam, Cytherea, columna, @@taleque sub nostro nomine carmen erit: &7has pono ante tuam tibi, diva, propertius aedem& @@&7exuvias, tota nocte receptus amans.& nunc a test, mea lux, veniatne ad litora navis @@servata, an in mediis sidat onusta vadis. quod si forte aliqua nobis mutabere culpa, @@vestibulum iaceam mortuus ante tuum! @@@@{1XV}1 O me felicem! nox o mihi candida! et o tu @@lectule deliciis facte beate meis! quam multa apposita narra=mus verba lucerna, @@quantaque sublato lumine rixa fuit! nam modo nudatis mecumst luctata papillis, @@interdum tunica duxit operta moram. illa meos somno lapsos patefecit ocellos @@ore suo et dixit 'sicine, lente, iaces?' quam vario amplexu muta=mus bracchia! quantum @@oscula sunt labris nostra morata tuis! non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu: @@si nescis, oculi sunt in amore duces. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena, @@cum Menelaeo surgeret e thalamo: nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem @@dicitur et nudus concubuisse deae. quod si pertendens animo vestita cubaris, @@scissa veste meas experiere manus: quin etiam, si me ulterius provexerit ira, @@ostendes matri bracchia laesa tuae. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae: @@viderit haec, si quam iam peperisse pudet. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: @@nox tibi longa venit, nec reditura dies. atque utinam haerentis sic nos vincire catena @@velles, ut numquam solveret ulla dies! exemplo iunctae tibi sint in amore columbae, @@masculus et totum femina coniugium. errat, qui finem vesani quaerit amoris: @@verus amor nullum novit habere modum. terra prius falso partu deludet arantis, @@et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, @@aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores: @@huius ero vivus, mortuus huius ero. quod mihi si interdum talis concedere noctes @@illa velit, vitae longus et annus erit. si dabit et multas, fiam immortalis in illis: @@nocte una quivis vel deus esse potest. qualem si cuncti cuperent decurrere vitam @@et pressi multo membra iacere mero, non ferrum crudele neque esset bellica navis, @@nec nostra Actiacum verteret ossa mare, nec totiens propriis circum oppugnata triumphis @@lassa foret crines solvere Roma suos. haec certe merito poterunt laudare minores: @@laeserunt nullos proelia nostra deos. tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae! @@omnia si dederis oscula, pauca dabis. ac veluti folia arentis liquere corollas, @@quae passim calathis strata natare vides, sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes, @@forsitan includet crastina fata dies. @@@@{1XVI}1 Praetor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris, @@maxima praeda tibi, maxima cura mihi. non potuit saxo vitam posuisse Cerauno? @@a, Neptune, tibi qualia dona darem! nunc sine me plena fiunt convivia mensa, @@nunc sine me tota ianua nocte patet. quare, si sapis, oblatas ne desere messes @@et stolidum pleno vellere carpe pecus; deinde, ubi consumpto restabit munere pauper, @@dic alias iterum naviget Illyrias! Cynthia non sequitur fasces nec curat honores: @@semper amatorum ponderat una sinus; semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas, @@et iubet ex ipsa tollere dona Tyro. at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori, @@rumpat ut assiduis membra libidinibus! ergo muneribus quivis mercatur amorem? @@Iuppiter, indigna merce puella perit. atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse @@straminea posset dux habitare casa! numquam venales essent ad munus amicae, @@atque una fieret cana puella domo; numquam septenas noctes seiuncta cubares, @@candida tam foedo bracchia fusa viro; non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo @@formosis levitas semper amica fuit. barbarus exutis agitat vestigia lumbis, @@et subito felix nunc mea regna tenet! nullane sedabit nostros iniuria fletus? @@an dolor hic vitiis nescit abesse tuis? tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri @@nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat. at pudeat! certe pudeat, nisi forte, quod aiunt, @@turpis amor surdis auribus esse solet. cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani @@Actia damnatis aequora militibus: hunc infamis amor versis dare terga carinis @@iussit et extremo quaerere in orbe fugam. Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est: @@illa, qua vicit, condidit arma manu. sed quascumque tibi vestes, quoscumque smaragdos, @@quasve dedit flavo lumine chrysolithos, haec videam rapidas in vanum ferre procellas: @@quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua. aspice quid donis Eriphyla invenit amari, @@arserit et quantis nupta Creusa malis. non semper placidus periuros ridet amantes @@Iuppiter et surda neglegit aure preces. vidisti toto sonitus percurrere caelo, @@fulminaque aetheria desiluisse domo: non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion, @@nec sic de nihilo fulminis ira cadit; periuras tunc ille solet punire puellas, @@deceptus quoniam flevit et ipse deus. quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis, @@ut timeas, quotiens nubilus Auster erit. @@@@{1XVII}1 Mentiri noctem, promissis ducere amantem, @@hoc erit infectas sanguine habere manus! nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo, @@sumere et in nostram trita venena necem. horum ego sum vates, quotiens desertus amaras @@explevi noctes, fractus utroque toro. vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, @@ut liquor arenti fallat ab ore sitim; vel tu Sisyphios licet admirere labores, @@difficile ut toto monte volutet onus; durius in terris nihil est quod vivat amante, @@nec, modo si sapias, quod minus esse velis. quem modo felicem invidia maerente ferebant, @@nunc decimo admittor vix ego quoque die, nec licet in triviis sicca requiescere luna, @@aut per rimosas mittere verba fores. quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo: @@tum flebit, cum in me senserit esse fidem. @@@@{1XVIIIA}1 * * * assiduae multis odium peperere querellae: @@frangitur in tacito femina saepe viro. si quid vidisti, semper vidisse negato! @@aut si quid doluit forte, dolere nega! @@@@{1XVIIIB}1 * * * quid mea si canis aetas candesceret annis, @@et faceret scissas languida ruga genas? at non Tithoni spernens Aurora senectam @@desertum Eoa passa iacere domost: illa deos currum conscendens dixit iniquos, @@invitum et terris praestitit officium; illum saepe suis descendens fovit in ulnis, @@nec prius abiunctos sedula lavit equos; illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos, @@maturos iterumst questa redire dies. cui maiora senis Tithoni gaudia vivi @@quam gravis amisso Memnone luctus erat. cum sene non puduit talem dormire puellam @@et canae totiens oscula ferre comae. at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis @@ipsa anus haud longa curva futura die. @@@@{1XVIIIC}1 * * * quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido @@huic malus esse solet, cui bonus ante fuit. @@@@{1XVIIID}1 Nunc etiam infectos demens imitare Britannos, @@ludis et externo tincta nitore caput? ut natura dedit, sic omnis recta figurast: @@turpis Romano Belgicus ore color. an si caeruleo quaedam sua tempora fuco @@tinxerit, idcirco caerula forma bonast? illi sub terris fiant mala multa puellae, @@quae mentita suas vertit inepta comas! desine! mi per te poteris formosa videri; @@mi formosa sat es, si modo saepe venis. cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus, @@frater ego et tibi sim filius unus ego. ipse tuus semper tibi sit custodia vultus, @@nec nimis ornata fronte sedere velis. credam ego narranti, noli committere, famae: @@et terram rumor transilit et maria. @@@@{1XIX}1 Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma, @@laetor quod sine me devia rura coles. nullus erit castis iuvenis corruptor in agris, @@qui te blanditiis non sinat esse probam; nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras, @@nec tibi clamatae somnus amarus erit. sola eris et solos spectabis, Cynthia, montes @@et pecus et fines pauperis agricolae. illic te nulli poterunt corrumpere ludi, @@fanaque peccatis plurima causa tuis. illic assidue tauros spectabis arantis, @@et vitem docta ponere falce comas; atque ibi rara feres inculto tura sacello, @@haedus ubi agrestis corruet ante focos; protinus et nuda choreas imitabere sura, @@omnia ab externo sint modo tuta viro. ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae @@suscipere et Veneris ponere vota iuvat. incipiam captare feras et reddere pinu @@cornua et audacis ipse monere canes; non tamen ut vastos ausim temptare leones @@aut celer agrestis comminus ire sues. haec igitur mihi sit lepores audacia mollis @@excipere et structo fallere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco @@integit, et niveos abluit unda boves. tu quotiens aliquid conabere, vita, memento @@venturum paucis me tibi Luciferis. hic me nec solae poterunt avertere silvae, @@nec vaga muscosis flumina fusa iugis, quin ego in assidua metuam tua nomina lingua: @@absenti nemo non nocuisse velit. @@@@{1XX}1 Quid fles abducta gravius Briseide? quid fles @@anxia captiva tristius Andromacha? quidve mea de fraude deos, insana, fatigas? @@quid quereris nostram sic cecidisse fidem? non tam nocturna volucris funesta querela @@Attica Cecropiis obstrepit in foliis, nec tantum Niobe, bis sex ad busta superba, @@sollicito lacrimas depluit a Sipylo. mi licet aeratis astringant bracchia nodis, @@sint tua vel Danae+s condita membra domo, in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas, @@ferratam Danae+s transiliamque domum. de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur aures: @@tu modo ne dubita de gravitate mea. ossa tibi iuro per matris et ossa parentis @@(si fallo, cinis heu sit mihi uterque gravis!) me tibi ad extremas mansurum, vita, tenebras: @@ambos una fides auferet, una dies. quod si nec nomen nec me tua forma teneret, @@posset servitium mite tenere tuum. septima iam plenae deducitur orbita lunae, @@cum de me et de te compita nulla tacent: interea nobis non numquam ianua mollis, @@non numquam lecti copia facta tui. nec mihi muneribus nox ullast empta beatis: @@quidquid eram, hoc animi gratia magna tui. cum te tam multi peterent, tu me una petisti: @@possum ego nunc curae non meminisse tuae? tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me @@inferno damnes, Aeace, iudicio, atque inter Tityi volucres mea poena vagetur, @@tumque ego Sisyphio saxa labore geram! ne tu supplicibus me sis venerata tabellis: @@ultima talis erit quae mea prima fides. haec mihi perpetuo laus est, quod solus amator @@nec cito desisto nec temere incipio. @@@@{1XXI}1 Ah quantum de me Panthi tibi pagina finxit, @@tantum illi Pantho ne sit amica Venus! sed tibi iam videor Dodona verior augur? @@uxorem ille tuus pulcher amator habet! tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat @@liber: tu, nimium credula, sola iaces. et nunc inter eos tu sermo's, te ille superbus @@dicit se invito saepe fuisse domi. dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te @@quaeritur: has laudes ille maritus habet. Colchida sic hospes quondam decepit Iason: @@eiectast (tenuit namque Creusa) domo. sic a Dulichio iuvenest elusa Calypso: @@vidit amatorem pandere vela suum. ah nimium faciles aurem praebere puellae, @@discite desertae non temere esse bonae! huic quoque, qui restet, iam pridem quaeritur alter: @@experta in primo, stulta, cavere potes. nos quocumque loco, nos omni tempore tecum @@sive aegra pariter sive valente sumus. @@@@{1XXIIA}1 Scis here mi multas pariter placuisse puellas, @@scis mihi, Demophoon, multa venire mala. nulla meis frustra lustrantur compita plantis; @@o nimis exitio nata theatra meo, sive aliqua in molli diducit candida gestu @@bracchia, seu varios incinit ore modos! interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli, @@candida non tecto pectore si qua sedet, siue vagi crines puris in frontibus errant, @@Indica quos medio vertice gemma tenet. quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnis? @@quod quaeris, 'quare' non habet ullus amor. cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris @@et Phrygis insanos caeditur ad numeros? uni cuique dedit vitium natura creato: @@mi fortuna aliquid semper amare dedit. me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur, @@numquam ad formosas, invide, caecus ero. sed tibi si exilis videor tenuatus in artus, @@falleris: haud umquamst culta labore Venus. percontere licet: saepest experta puella @@officium tota nocte valere meum; ላquae si forte aliquid vultu mihi dura negarat, @@frigida de tota fronte cadebat aqua. Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos, @@et caelum noctu bis sine rege fuit; nec tamen idcirco languens ad fulmina venit: @@nullus amor vires eripit ipse suas. quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles, @@num fugere minus Thessala tela Phryges? quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector, @@bella Mycenaeae non timuere rates? illi vel classes poterant vel perdere muros: @@hic ego Pelides, hic ferus Hector ego. aspice uti caelo modo sol modo luna ministret: @@sic etiam nobis una puella parumst. altera me cupidis teneat foveatque lacertis, @@altera si quando non sinit esse locum; aut si forte ingrata meo sit facta cubili, @@at sciat esse aliam, quae velit esse mea. nam melius duo defendunt retinacula navim, @@tutius et geminos anxia mater alit. @@@@{1XXIIB}1 * * * aut si's dura, nega: sive's non dura, venito! @@quid iuvat, heu, nullo pondere verba loqui? hic unus dolor est ex omnibus acer amanti, @@speranti subito si qua venire negat. quanta illum toto versant suspiria lecto, @@cum recipi, quasi non noverit, illa vetat! et rursus puerum quaerendo audita fatigat, @@quem, quae scire timet, promere furta iubet. @@@@{1XXIII}1 Cui fugienda fuit indocti semita vulgi, @@ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aquast. ingenuus quisquam alterius dat munera servo, @@ut commissa suae verba ferat dominae? et quaerit totiens 'quaenam nunc porticus illam @@integit?' et 'campo quo movet illa pedes?' deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama labores @@Herculis, ut scribat 'muneris ecquid habes?', cernere uti possis vultum custodis amari, @@captus et immunda saepe latere casa? quam care semel in toto nox vertitur anno! @@ah pereant, si quos ianua clausa iuvat! contra, reiecto quae libera vadit amictu, @@custodum et nullo saepta timore, placet. cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco, @@nec sinit esse moram, si quis adire velit; differet haec numquam, nec poscet garrula, quod te @@astrictus ploret saepe dedisse pater, nec dicet 'timeo, propera iam surgere, quaeso: @@infelix, hodie vir mihi rure venit.' et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes, @@me iuerint: nolim furta pudica tori; libertas quoniam nulli iam restat amanti, @@nullus liber erit, si quis amare volet. 'tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro @@et tua sit toto Cynthia lecta foro?' cui non his verbis aspergat tempora sudor? @@aut pudor ingenuis aut reticendus amor. quod si iam facilis spiraret Cynthia nobis, @@non ego nequitiae dicerer esse caput, nec sic per totam infamis traducerer urbem, @@ureret et quamvis, non mihi verba daret. quare ne tibi sit mirum me quaerere vilis: @@parcius infamant: num tibi causa levis? @@@@{1XXIVA}1 * * * et modo pavonis caudae flabella superbae @@et manibus durae frigus habere pilae, et cupit interdum talos me poscere eburnos, @@quaeque nitent Sacra vilia dona Via. ah peream, si me ista movent dispendia, sed me @@fallaci dominae iam pudet esse iocum! @@@@{1XXIVB}1 Hoc erat in primis quod me gaudere iubebas? @@tam te formosam non pudet esse levem? una aut altera nox nondumst in amore peracta, @@et dicor lecto iam gravis esse tuo. me modo laudabas et carmina nostra legebas: @@ille tuus pennas tam cito vertit amor? durast quae multis simulatum fingit amorem, @@et se plus uni si qua parare potest. contendat mecum ingenio, contendat et arte, @@in primis una discat amare domo: si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras @@et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, taetra venena libens et naufragus ebibat undas, @@et numquam pro te deneget esse miser: (quos utinam in nobis, vita, experiare labores!) @@iam tibi de timidis iste protervus erit, qui nunc se in tumidum iactando venit honorem: @@discidium vobis proximus annus erit. at me non aetas mutabit tota Sibyllae, @@non labor Alcidae, non niger ille dies. tum me compones et dices 'ossa, Properti, @@haec tua sunt: eheu tu mihi certus eras, certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito @@nobilis et quamvis non ita dives eras.' nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat: @@ferre ego formosam nullum onus esse puto. credo ego non paucos ista periisse figura, @@credo ego sed multos non habuisse fidem. parvo dilexit spatio Minoida Theseus, @@Phyllida Demophoon, hospes uterque malus. iam tibi Iasonia vectast Medea carina @@et modo servato sola relicta viro. noli nobilibus, noli consuesse beatis: @@vix venit, extremo qui legat ossa die. hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me @@demissis plangas pectora nuda comis. @@@@{1XXV}1 Cynthia nata meo, pulcherrima cura, dolori, @@excludi quoniam sors mea saepe vehit, ista meis fiet notissima forma libellis, @@Calve, tua venia, pace, Catulle, tua. miles depositis annosus secubat armis, @@grandaevique negant ducere aratra boves, putris et in vacua requiescit navis harena, @@et vetus in templo bellica parma vacat: at me ab amore tuo deducet nulla senectus, @@sive ego Tithonus sive ego Nestor ero. nonne fuit satius duro servire tyranno @@et gemere in tauro, saeve Perille, tuo? Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, @@Caucasias etiam si pateremur aves. sed tamen obsistam. teritur robigine mucro @@ferreus et parvo saepe liquore silex: at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui @@restat et immerita sustinet aure minas. ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur @@laesus, et invitis ipse redit pedibus. tu quoque, qui pleno fastus assumis amore, @@credule, nulla diu femina pondus habet. an quisquam in mediis persolvit vota procellis, @@cum saepe in portu fracta carina natet? aut prius infecto deposcit praemia cursu, @@septima quam metam triverit axe rota? mendaces ludunt flatus in amore secundi: @@si qua venit sero, magna ruina venit. tu tamen interea, quamvis te diligat illa, @@in tacito cohibe gaudia clausa sinu. namque in amore suo semper sua maxima cuique @@nescio quo pacto verba nocere solent. quamvis te persaepe vocet, semel ire memento: @@invidiam quod habet, non solet esse diu. at si saecla forent antiquis grata puellis, @@essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego. non tamen ista meos mutabunt saecula mores: @@unus quisque sua noverit ire via. at, vos qui officia in multos revocatis amores, @@quantus sic cruciat lumina nostra dolor! vidisti pleno teneram candore puellam, @@vidisti fuscam, ducit uterque color; vidisti quandam Argiva prodire figura, @@vidisti nostras, utraque forma rapit; illaque plebeio vel sit sandycis amictu: @@haec atque illa mali vulneris una viast. cum satis una tuis insomnia portet ocellis, @@una sat est cuivis femina multa mala. @@@@{1XXVIA}1 Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina @@Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita fateri, @@nec iam umore gravis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, @@aurea quam molli tergore vexit ovis. quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet, @@teque tua labens navita fleret aqua! quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri, @@quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe+! at tu vix primas extollens gurgite palmas @@saepe meum nomen iam peritura vocas. quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, @@esses Ionii facta puella maris, et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, @@candida Nesaee, caerula Cymothoe+. sed tibi subsidio delphinum currere vidi, @@qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram. iamque ego conabar summo me mittere saxo, @@cum mihi discussit talia visa metus. @@@@{1XXVIB}1 * * * nunc admirentur quod tam mihi pulchra puella @@serviat et tota dicar in urbe potens! non, si iam Gygae redeant et munera Croesi, @@dicat 'de nostro surge, poeta, toro.' nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos: @@carmina tam sancte nulla puella colit. multum in amore fides, multum constantia prodest: @@qui dare multa potest, multa et amare potest. @@@@{1XXVIC}1 Heu, mare per longum mea cogitat ire puella, @@hanc sequar et fidos una aget aura duos. unum litus erit sopitis unaque tecto @@arbor, et ex una saepe bibemus aqua; et tabula una duos poterit componere amantes, @@prora cubile mihi seu mihi puppis erit. omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus, @@velaque in incertum frigidus Auster agat; quicumque et venti miserum vexastis Ulixem, @@et Danau=m Euboico litore mille rates; et qui movistis duo litora, cum rudis Argus @@dux erat ignoto missa columba mari. illa meis tantum non umquam desit ocellis, @@incendat navem Iuppiter ipse licet. certe isdem nudi pariter iactabimur oris: @@me licet unda ferat, te modo terra tegat. sed non Neptunus tanto crudelis amori, @@Neptunus fratri par in amore Iovi: testis Amymone, latices dum ferret, in arvis @@compressa, et Lernae pulsa tridente palus; quam deus amplexus votum persolvit, at illi @@aurea divinas urna profudit aquas. crudelem et Borean rapta Orithyia negavit: @@hic deus et terras et maria alta domat. crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam @@alternante vacans vasta Charybdis aqua; ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris, @@purus et Orion, purus et Haedus erit. quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita, @@exitus hic nobis non inhonestus erit. @@@@{1XXVII}1 At vos incertam, mortales, funeris horam @@quaeritis, et qua sit mors aditura via; quaeritis et caelo, Phoenicum inventa, sereno, @@quae sit stella homini commoda quaeque mala! seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos, @@et maris et terrae caeca pericla latent; rursus et obiectum fles tu caput esse tumultu, @@cum Mavors dubias miscet utrimque manus; praeterea domibus flammam metuisque ruinas, @@neu subeant labris pocula nigra tuis. solus amans novit, quando periturus et a qua @@morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet. iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex, @@cernat et infernae tristia vela ratis: si modo clamantis revocaverit aura puellae, @@concessum nulla lege redibit iter. @@@@{1XXVIII}1 Iuppiter, affectae tandem miserere puellae: @@tam formosa tuum mortua crimen erit. venit enim tempus, quo torridus aestuat aer, @@incipit et sicco fervere terra Cane. sed non tam ardoris culpast neque crimina caeli, @@quam totiens sanctos non habuisse deos. hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas: @@quidquid iurarunt, ventus et unda rapit. num sibi collatam doluit Venus? illa peraeque @@prae se formosis invidiosa deast. an contempta tibi Iunonis planta Pelasgae? @@Palladis aut oculos ausa negare bonos? semper, formosae, non nostis parcere verbis. @@hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit. sed tibi vexatae post multa pericula vitae @@extremo veniat mollior hora die. Io versa caput primos mugiverat annos: @@nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit. Ino etiam prima terris aetate vagatast: @@hanc miser implorat navita Leucothoe+n. Andromede monstris fuerat devota marinis: @@haec eadem Persei nobilis uxor erat. Callisto Arcadios erraverat ursa per agros: @@haec nocturna suo sidere vela regit. quod si forte tibi properarint fata quietem, @@ipsa, sepultura facta beata tua, narrabis Semelae, quo sis formosa periclo, @@credet et illa, suo docta puella malo; et tibi Maeonias omnis heroidas inter @@primus erit nulla non tribuente locus. nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem: @@et deus et durus vertitur ipse dies. deficiunt magico torti sub carmine rhombi, @@et iacet exstincto laurus adusta foco; et iam Luna negat totiens descendere caelo, @@nigraque funestum concinit omen avis. una ratis fati nostros portabit amores @@caerula in inferno velificata lacu. si non unius, quaeso, miserere duorum! @@vivam, si vivet; si cadet illa, cadam. pro quibus optatis sacro me carmine damno: @@scribam ego 'per magnumst salva puella Iovem'; ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit, @@narrabitque sedens longa pericla sua. hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno: @@frangitur et Iuno, si qua puella perit. et tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, @@Persephonae coniunx, saevior esse velis. sunt apud infernos tot milia formosarum: @@pulchra sit in superis, si licet, una locis! vobiscum Antiope, vobiscum candida Tyro, @@vobiscum Europe nec proba Pasiphae+, et quot Creta tulit vetus et quot Achaia formas, @@et Thebae et Priami diruta regna senis: et quaecumque erat in numero Romana puella, @@occidit: has omnis ignis avarus habet. tu quoniam's, mea lux, magno dimissa periclo, @@munera Dianae debita redde choros, redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae; @@votivas noctes et mihi solve decem! @@@@{1XXIXA}1 Hesterna, mea lux, cum potus nocte vagarer, @@nec me servorum duceret ulla manus, obvia, nescio quot pueri, mihi turba, minuti, @@venerat (hos vetuit me numerare timor); quorum alii faculas, alii retinere sagittas, @@pars etiam visast vincla parare mihi. sed nudi fuerant. quorum lascivior unus @@'arripite hunc,' inquit, 'nam bene nostis eum. hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.' @@dixit, et in collo iam mihi nodus erat. hic alter iubet in medium propellere, at alter @@'intereat, qui nos non putat esse deos! haec te non meritum totas exspectat in horas: @@at tu nescio quam quaeris, inepte, foris. quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae @@solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, @@sed quos ipse suis fecit Amor manibus. parcite iam, fratres, iam certos spondet amores; @@et iam ad mandatam venimus ecce domum.' atque ita mi iniecto dixerunt rursus amictu: @@'i nunc et noctes disce manere domi.' @@@@{1XXIXB}1 Mane erat, et volui, si sola quiesceret illa, @@visere: at in lecto Cynthia sola fuit. obstipui: non illa mihi formosior umquam @@visa, neque ostrina cum fuit in tunica, ibat et hinc castae narratum somnia Vestae, @@neu sibi neve mihi quae nocitura forent. ᨲqualis et Ischomache Lapithae genus heroine, ⨲@@Centauris medio grata rapina mero; 㨲Mercurio aut qualis fertur Boebeidos undis 䨲@@virgineum Brimo composuisse latus: talis visa mihi somno dimissa recenti. @@heu quantum per se candida forma valet! 'quid tu matutinus,' ait, 'speculator amicae? @@me similem vestris moribus esse putas? non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus, @@vel tu vel si quis verior esse potest. apparent non ulla toro vestigia presso, @@signa volutantis nec iacuisse duos. aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat @@spiritus admisso motus adulterio.' dixit, et opposita propellens savia dextra @@prosilit in laxa nixa pedem solea. sic ego tam sancti custos deludor amoris: @@ex illo felix nox mihi nulla fuit. @@@@{1XXXA}1 Num tu, dure, paras Phrygias nunc ire per undas @@et petere Hyrcani litora rauca maris, spargere et alterna communis caede Penates @@et ferre ad patrios praemia dira Lares? quo fugis ah demens? nullast fuga: tu licet usque @@ad Tanain fugias, usque sequetur Amor. non si Pegaseo vecteris in aere dorso, @@nec tibi si Persei moverit ala pedes; vel si te sectae rapiant talaribus aurae, @@nil tibi Mercurii proderit alta via. instat semper Amor supra caput, instat amanti, @@et gravis ipsa super libera colla sedet. excubat ille acer custos et tollere numquam @@te patietur humo lumina capta semel. * * * et iam si pecces, deus exorabilis illest, @@si modo praesentis viderit esse preces. @@@@{1XXXB}1 Ista senes licet accusent convivia duri: @@nos modo propositum, vita, teramus iter. illorum antiquis onerentur legibus aures: @@hic locus est in quo, tibia docta, sones, quae non iure vado Maeandri iacta natasti, @@turpia cum faceret Palladis ora tumor. una contentum pudeat me vivere amica? @@hoc si crimen erit, crimen Amoris erit: mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum @@rorida muscosis antra tenere iugis. illic aspicies scopulis haerere Sorores @@et canere antiqui dulcia furta Iovis, ut Semelast combustus, ut est deperditus Io, @@denique ut ad Troiae tecta volarit avis. quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma, ∠@@communis culpae cur reus unus agor? nec tu Virginibus reverentia moveris ora: @@hic quoque non nescit quid sit amare chorus, si tamen Oeagri quaedam compressa figura @@Bistoniis olim rupibus accubuit. hic ubi te prima statuent in parte choreae, @@et medius docta cuspide Bacchus erit, tum capiti sacros patiar pendere corymbos: @@nam sine te nostrum non valet ingenium. @@@@{1XXXI, XXXII}1 Quaeris, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi @@porticus a magno Caesare aperta fuit. tota erat in spatium Poenis digesta columnis, @@inter quas Danai femina turba senis. hic equidem Phoebus visus mihi pulchrior ipso @@marmoreus tacita carmen hiare lyra; atque aram circum steterant armenta Myronis, @@quattuor artificis, vivida signa, boves. tum medium claro surgebat marmore templum, @@et patria Phoebo carius Ortygia: in quo Solis erat supra fastigia currus, @@et valvae, Libyci nobile dentis opus; altera deiectos Parnasi vertice Gallos, @@altera maerebat funera Tantalidos. deinde inter matrem deus ipse interque sororem @@Pythius in longa carmina veste sonat. hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, @@Cynthia! sed tibi me credere turba vetat, cum videt accensis devotam currere taedis @@in nemus et Triviae lumina ferre deae. qui videt, is peccat: qui te non viderit ergo @@non cupiet: facti lumina crimen habent. nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortes, @@quid petis Aeaei moenia Telegoni? cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur? @@Appia cur totiens te Via Lanuvium? scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis @@porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, @@flumina sopito quaeque Marone cadunt, et sonitus lymphis toto crepitantibus orbe, @@cum subito Triton ore refundit aquam. falleris, ista tui furtum via monstrat amoris: @@non urbem, demens, lumina nostra fugis! nil agis, insidias in me componis inanis, @@tendis iners docto retia nota mihi. sed de me minus est: famae iactura pudicae @@tanta tibi miserae, quanta meretur, erit. nuper enim de te nostras maledixit ad aures @@rumor, et in tota non bonus urbe fuit. sed te non debes inimicae cedere linguae: @@semper formosis fabula poena fuit. non tua deprenso damnatast fama veneno: @@testis eris puras, Phoebe, videre manus. sin autem longo nox una aut altera lusu @@consumptast, non me crimina parva movent. Tyndaris externo patriam mutavit amore, @@et sine decreto viva reducta domumst. ipsa Venus, quamvis corrupta libidine Martis, @@nec minus in caelo semper honesta fuit, quamvis Ida illam pastorem dicat amasse @@atque inter pecudes accubuisse deam; hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum @@Silenique senes et pater ipse chori, cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, @@supposita excipiens, Nai, caduca manu. an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit @@'cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?' o nimium nostro felicem tempore Romam, @@si contra mores una puella facit! haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit: @@quae sequitur, certest invidiosa minus. qui quaerit Tatium veterem durosque Sabinos, @@hic posuit nostra nuper in urbe pedem. tu prius et fluctus poteris siccare marinos, @@altaque mortali deligere astra manu, quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae: @@hic mos Saturno regna tenente fuit. at cum Deucalionis aquae fluxere per orbem, @@et post antiquas Deucalionis aquas, dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, @@quae dea cum solo vivere sola deo? uxorem quondam magni Minois, ut aiunt, @@corrupit torvi candida forma bovis; nec minus aerato Danae+ circumdata muro @@non potuit magno casta negare Iovi. quod si tu Graias, si tu's imitata Latinas, @@semper vive meo libera iudicio! @@@@{1XXXIIIA}1 Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis: @@Cynthia iam noctes est operata decem. atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente @@misit matronis Inachis Ausoniis! quae dea tam cupidos totiens divisit amantes? @@quaecumque, illa suis semper amara fuit. tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, @@sensisti multas quid sit inire vias. cum te iussit habere puellam cornua Iuno @@et pecoris duro perdere verba sono, ah quotiens quernis laesisti frondibus ora, @@mandisti et stabulis arbuta pasta tuis! an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram @@Iuppiter, idcirco facta superba dea's? an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis? @@cur tibi tam longa Roma petita via? quidve tibi prodest viduas dormire puellas? @@sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt, aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe: @@cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit. at tu, quae nostro, nimium pia, causa dolori's, @@noctibus his vacui, ter faciamus iter. @@@@{1XXXIIIB}1 Non audis et verba sinis mea ludere, cum iam @@flectant Icarii sidera tarda boves. lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes? @@an nondumst talos mittere lassa manus? ah pereat, quicumque meracas repperit uvas @@corrupitque bonas nectare primus aquas! Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, @@pampineus nosti quam sit amarus odor! tuque o Eurytion vino Centaure peristi, @@nec non Ismario tu, Polypheme, mero. vino forma perit, vino corrumpitur aetas, @@vino saepe suum nescit amica virum. me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo! @@iam bibe: formosa's: nil tibi vina nocent, cum tua praependent demissae in pocula sertae, @@et mea deducta carmina voce legis. largius effuso madeat tibi mensa Falerno, @@spumet et aurato mollius in calice. @@@@{1XXXIIIC}1 * * * semper in absentis felicior aestus amantes: @@elevat assiduos copia longa viros. nulla tamen lecto recipit se sola libenter: @@est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor. @@@@{1XXXIV}1 Cur quisquam faciem dominae iam credat Amori? @@sic erepta mihi paene puella meast. expertus dico, nemost in amore fidelis: @@formosam raro non sibi quisque petit. polluit ille deus cognatos, solvit amicos, @@et bene concordis tristia ad arma vocat. hospes in hospitium Menelao venit adulter; @@Colchis et ignotum nempe secuta virum. Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam @@tangere? nonne tuae tum cecidere manus? quid si non constans illa et tam certa fuisset, @@posset et in tanto vivere flagitio? tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno: @@a domina tantum te modo tolle mea. te dominum vitae, te corporis esse licebit, @@te socium admitto rebus, amice, meis: lecto te solum, lecto te deprecor uno: @@rivalem possum non ego ferre Iovem. ipse meae solus, quod nil est, aemulor umbrae, @@stultus, quod nullo saepe timore tremo. una tamen causast, qua crimina tanta remitto, @@errabant multo quod tua verba mero. sed numquam vitae fallet me ruga severae: @@omnes iam norunt quam sit amare bonum. Lynceus ipse meus seros insanit amores! @@serum te nostros laetor adire deos. quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris @@proderit aut rerum dicere posse vias? aut quid Cretaei tibi prosunt carmina plectri? @@nil iuvat in magno vester amore senex. tu satius Musis leviorem imitere Philitan @@et non inflati somnia Callimachi. nam cursus licet Aetoli referas Acheloi, @@fluxerit ut magno fractus amore liquor, atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo @@errat et ipsa suas decipit unda vias, qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion, @@tristis ad Archemori funera victor equus: num Amphiarae+ae prosint tibi fata quadrigae @@aut Capanei magno grata ruina Iovi? desine et Aeschyleo componere verba coturno, @@desine, et ad mollis membra resolve choros. incipe iam angusto versus includere torno, @@inque tuos ignes, dure poeta, veni. tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: @@despicit et magnos recta puella deos. harum nulla solet rationem quaerere mundi, @@nec cur fraternis Luna laboret equis, nec si post Stygias aliquid restabimus undas, @@nec si consulto fulmina missa tonent. sed non ante gravi taurus succumbit aratro, @@cornua quam validis haeserit in laqueis, nec tu tam duros per te patieris amores: @@trux tamen a nobis ante domandus eris. aspice me, cui parva domi fortuna relictast @@nullus et antiquo Marte triumphus avi, ut regnem mixtas inter conviva puellas @@hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio! mi libet hesternis posito languere corollis, @@quem tetigit iactu certus ad ossa deus; Actia Vergilio custodis litora Phoebi, @@Caesaris et fortis dicere posse rates, qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma @@iactaque Lavinis moenia litoribus. cedite, Romani scriptores, cedite, Grai! @@nescio quid maius nascitur Iliade. tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, @@quo seges in campo, quo viret uva iugo. tale facis carmen docta testudine quale @@Cynthius impositis temperat articulis. tu canis umbrosi subter pineta Galaesi @@Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus, utque decem possint corrumpere mala puellas @@missus et impressis haedus ab uberibus. felix, qui vilis pomis mercaris amores! @@huic licet ingratae Tityrus ipse canat. felix intactum Corydon qui temptat Alexin @@agricolae domini carpere delicias! quamvis ille sua lassus requiescat avena, @@laudatur facilis inter Hamadryadas. non tamen haec ulli venient ingrata legenti, @@sive in amore rudis sive peritus erit. nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus @@anseris indocto carmine cessit olor. haec quoque perfecto ludebat Iasone &7varro&, @@Varro Leucadiae maxima flamma suae; haec quoque lascivi cantarunt scripta &7catulli&, @@Lesbia qui=s ipsa notior est Helena; haec etiam docti confessast pagina &7calvi&, @@cum caneret miserae funera Quintiliae. et modo formosa quam multa Lycoride &7gallus& @@mortuus inferna vulnera lavit aqua! Cynthia quin vivet versu laudata &7properti&, @@hos inter si me ponere Fama volet. @@@@{1LIBER TERTIUS}1 @@@@{1I}1 Callimachi Manes et Coi sacra Philitae, @@in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus. primus ego ingredior puro de fonte sacerdos @@Itala per Graios orgia ferre choros. dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro @@quove pede ingressi? quamve bibistis aquam? ah valeat, Phoebum quicumque moratur in armis! @@exactus tenui pumice versus eat, quo me Fama levat terra sublimis, et a me @@nata coronatis Musa triumphat equis, et mecum in curru parvi vectantur Amores, @@scriptorumque meas turba secuta rotas. quid frustra immissis mecum certatis habenis? @@non datur ad Musas currere lata via. multi, Roma, tuas laudes annalibus addent, @@qui finem imperii Bactra futura canent. sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum @@detulit intacta pagina nostra via. mollia, Pegasides, date vestro serta poetae: @@non faciet capiti dura corona meo. at mihi quod vivo detraxerit invida turba, @@post obitum duplici faenore reddet Honos; omnia post obitum fingit maiora vetustas: @@maius ab exsequiis nomen in ora venit. nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces, @@fluminaque Haemonio comminus isse viro, Idaeum Simoenta Iovis cum prole Scamandro, @@Hectora per campos ter maculasse rotas? Deiphobumque Helenumque et Pulydamantis in armis @@qualemcumque Parim vix sua nosset humus. exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu @@Troia bis Oetaei numine capta dei. nec non ille tui casus memorator Homerus @@posteritate suum crescere sensit opus; meque inter seros laudabit Roma nepotes: @@illum post cineres auguror ipse diem. ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro @@provisumst Lycio vota probante deo. @@@@{1II}1 Carminis interea nostri redeamus in orbem, @@gaudeat ut solito tacta puella sono. Orphea delenisse feras et concita dicunt @@flumina Threicia sustinuisse lyra; saxa Cithaeronis Thebanam agitata per artem @@sponte sua in muri membra coisse ferunt; quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna @@ad tua rorantis carmina flexit equos: miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro, @@turba puellarum si mea verba colit? quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, @@nec camera auratas inter eburna trabes, nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, @@non operosa rigat Marcius antra liquor; at Musae comites et carmina cara legenti, @@nec defessa choris Calliopea meis. fortunata, meo si qua's celebrata libello! @@carmina erunt formae tot monumenta tuae. nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti, @@nec Iovis Elei caelum imitata domus, nec Mausolei dives fortuna sepulcri @@mortis ab extrema condicione vacant. aut illis flamma aut imber subducet honores, @@annorum aut tacito pondere victa ruent. at non ingenio quaesitum nomen ab aevo @@excidet: ingenio stat sine morte decus. @@@@{1III}1 Visus eram molli recubans Heliconis in umbra, @@Bellerophontei qua fluit umor equi, reges, Alba, tuos et regum facta tuorum, @@tantum operis, nervis hiscere posse meis; parvaque iam magnis admoram fontibus ora @@(unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, @@regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram @@Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, @@anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus @@sic ait aurata nixus ad antra lyra: 'quid tibi cum tali, demens, est flumine? quis te @@carminis heroi tangere iussit opus? non hinc ulla tibi sperandast fama, Properti: @@mollia sunt parvis prata terenda rotis; ut tuus in scamno iactetur saepe libellus, @@quem legat exspectans sola puella virum. cur tua praescriptos evectast pagina gyros? @@non est ingenii cumba gravanda tui. alter remus aquas alter tibi radat harenas, @@tutus eris: medio maxima turba marist.' dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno, @@quo nova muscoso semita facta solost. hic erat affixis viridis spelunca lapillis, @@pendebantque cavis tympana pumicibus, orgia Musarum et Sileni patris imago @@fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui; et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae @@tingunt Gorgoneo punica rostra lacu; diversaeque novem sortitae iura Puellae @@exercent teneras in sua dona manus: haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis @@aptat, at illa manu texit utraque rosam. e quarum numero me contigit una dearum @@(ut reor a facie, Calliopea fuit): 'contentus niveis semper vectabere cycnis, @@nec te fortis equi ducet ad arma sonus. nil tibi sit rauco praeconia classica cornu @@flare, nec Aonium tingere Marte nemus; aut quibus in campis Mariano proelia signo @@stent et Teutonicas Roma refringat opes, barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus @@saucia maerenti corpora vectet aqua. quippe coronatos alienum ad limen amantes @@nocturnaeque canes ebria signa morae, ut per te clausas sciat excantare puellas, @@qui volet austeros arte ferire viros.' talia Calliope, lymphisque a fonte petitis @@ora Philitea nostra rigavit aqua. @@@@{1IV}1 Arma deus Caesar dites meditatur ad Indos, @@et freta gemmiferi findere classe maris. magna, Quiris, merces: parat ultima terra triumphos; @@Tigris et Euphrates sub tua iura fluent; sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis; @@assuescent Latio Partha tropaea Iovi. ite agite, expertae bello, date lintea, prorae, @@et solitum, armigeri, ducite munus, equi! omina fausta cano. Crassos clademque piate! @@ite et Romanae consulite historiae! Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, @@ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, @@et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, @@ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae @@incipiam et titulis oppida capta legam! ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum, @@cernis ab Aenea quod superesse caput. praeda sit haec illis, quorum meruere labores: @@me sat erit Sacra plaudere posse Via. @@@@{1V}1 Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes: @@sat mihi cum domina proelia dura mea. nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur, @@nec bibit e gemma divite nostra sitis, nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, @@nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua. o prima infelix fingenti terra Prometheo! @@ille parum caute pectoris egit opus. corpora disponens mentem non vidit in arto: @@recta animi primum debuit esse via. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem @@quaerimus, atque armis nectimus arma nova. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas: @@nudus in inferna, stulte, vehere rate. victor cum victo pariter miscetur in umbris: @@consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro: @@optima mors, carpta quae venit ante die. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa @@Musarumque choris implicuisse manus; me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo, @@et caput in verna semper habere rosa. atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, @@sparserit et nigras alba senecta comas, tum mihi naturae libeat perdiscere mores, @@quis deus hanc mundi temperet arte domum, qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis @@cornibus in plenum menstrua luna redit, unde salo superant venti, quid flamine captet @@Eurus, et in nubes unde perennis aqua; sit ventura dies mundi quae subruat arces, @@purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, @@solis et atratis luxerit orbis equis, cur serus versare boves et plaustra Bootes, @@Pleiadum spisso cur coit igne chorus, curve suos fines altum non exeat aequor, @@plenus et in partes quattuor annus eat; sub terris sint iura deu=m et tormenta reorum, @@num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, @@Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum @@Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, @@et timor haud ultra quam rogus esse potest. exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma @@grata magis, Crassi signa referte domum. @@@@{1VI}1 Dic mihi de nostra quae sensti vera puella: @@sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga. omnis enim debet sine vano nuntius esse, @@maioremque metu servus habere fidem. nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima @@incipe: suspensis auribus ista bibam. num me laetitia tumefactum fallis inani, @@haec referens, quae me credere velle putas? sicin eram incomptis vidisti flere capillis? @@illius ex oculis multa cadebat aqua? nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto, @@scriniaque ad lecti clausa iacere pedes, ac maestam teneris vestem pendere lacertis? @@ornabat niveas nullane gemma manus? tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae @@carpebant, medio nebat et ipsa loco, umidaque impressa siccabat lumina lana, @@rettulit et querulo iurgia nostra sono? 'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces? @@est poena et servo rumpere teste fidem. ille potest nullo miseram me linquere facto, @@et qualem nolo dicere habere domi? gaudet me vacuo solam tabescere lecto? @@si placet, insultet, Lygdame, morte mea. non me moribus illa, sed herbis improba vicit @@staminea rhombi ducitur ille rota. illum turgentis sanie portenta rubetae @@et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, @@cinctaque funesto lanea vitta toro. si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor, @@poena erit ante meos sera sed ampla pedes; putris et in vacuo texetur aranea lecto: @@noctibus illorum dormiet ipsa Venus.' quae tibi si veris animis est questa puella, @@hac eadem rursus, Lygdame, curre via, et mea cum multis lacrimis mandata reporta, @@iram, non fraudes esse in amore meo, me quoque consimili impositum torquerier igni: @@iurabo bis sex integer esse dies. quod mihi si e tanto felix concordia bello @@exstiterit, per me, Lygdame, liber eris. @@@@{1VII}1 Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae! @@per te immaturum mortis adimus iter; tu vitiis hominum crudelia pabula praebes; @@semina curarum de capite orta tuo. tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus @@obruis insano terque quaterque mari. nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo @@et nova longinquis piscibus esca natat. quod si contentus patrio bove verteret agros, @@verbaque duxisset pondus habere mea, viveret ante suos dulcis conviva Penates, @@pauper, at in terra nil nisi fleret opes. noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae @@et duro teneras laedere fune manus, sed thyio thalamo aut Oricia terebintho @@effultum pluma versicolore caput. hunc parvo ferri vidit nox improba ligno, @@et miser invisam traxit hiatus aquam; huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues: @@Paetus ut occideret, tot coiere mala. flens tamen extremis dedit haec mandata querelis @@cum moribunda niger clauderet ora liquor: 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti, @@et quaecumque meum degravat unda caput, quo rapitis miseros primae lanuginis annos? @@attulimus longas in freta vestra comas. ah miser alcyonum scopulis affligar acutis! @@in me caeruleo fuscina sumpta deost. at saltem Italiae regionibus evehat aestus: @@hoc de me sat erit si modo matris erit.' subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus; @@ultima quae Paeto voxque diesque fuit. Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti @@mater in ore tibist? non habet unda deos. et mater non iusta piae dare debita terrae @@nec pote cognatos inter humare rogos, sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, @@nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest. infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae, @@quae spolia ex illo tanta fuere tibi? aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina? @@portabat sanctos alveus ille viros. o centum aequoreae Nereo genitore puellae, @@et tu, materno tacta dolore, Theti; vos decuit lasso supponere bracchia mento: @@non poterat vestras ille gravare manus. reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita; @@Paetum sponte tua, vilis harena, tegas; et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum, @@dicat 'et audaci tu timor esse potes.' ite, rates curvate et leti texite causas: @@ista per humanas mors venit acta manus. terra parum fuerat fatis, adiecimus undas: @@fortunae miseras auximus arte vias. ancora te teneat, quem non tenuere penates? @@quid meritum dicas, cui sua terra parumst? ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina @@consenuit, fallit portus et ipse fidem. nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis @@omnia detrito vincula fune cadunt. sunt Agamemnonias testantia litora curas, @@quae notat Argynni poena Athamantiadae. [hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides, @@pro qua mactatast Iphigenia mora.] natura insidians pontum substravit avaris: @@ut tibi succedat, vix semel esse potest. saxa triumphalis fregere Capherea puppes, @@naufraga cum vasto Graecia tracta salost. paulatim sociu=m iacturam flevit Ulixes, @@in mare cui soliti non valuere doli. at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis: @@ante fores dominae condar oportet iners. @@@@{1VIII}1 Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas @@vocis et insanae tot maledicta tuae. tu vero nostros audax invade capillos @@et mea formosis unguibus ora nota, tu minitare oculos subiecta exurere flamma, @@fac mea rescisso pectora nuda sinu! cum furibunda mero mensam propellis et in me @@proicis insana cymbia plena manu, nimirum veri dantur mihi signa caloris: @@nam sine amore gravi femina nulla dolet. quae mulier rabida iactat convicia lingua, @@haec Veneris magnae volvitur ante pedes. custodum grege seu circa se stipat euntem, @@seu sequitur medias, maenas ut icta, vias, seu timidam crebro dementia somnia terrent, @@seu miseram in tabula picta puella movet, his ego tormentis animi sum verus haruspex, @@has didici certo saepe in amore notas. non est certa fides, quam non in iurgia vertas: @@hostibus eveniat lenta puella meis. in morso aequales videant mea vulnera collo: @@me doceat livor mecum habuisse meam. aut in amore dolere volo aut audire dolentem, @@sive meas lacrimas sive videre tuas, tecta superciliis si quando verba remittis, @@aut tua cum digitis scripta silenda notas. odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos: @@semper in irata pallidus esse velim. dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma @@Tynaridi poterat gaudia ferre suae: dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector, @@ille Helenae in gremio maxima bella gerit. aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma @@semper erunt: in te pax mihi nulla placet. gaude, quod nullast aeque formosa: doleres, @@si qua foret: nunc sis iure superba licet. at tibi, qui nostro nexisti retia lecto, @@sit socer aeternum nec sine matre domus! cui nunc si qua datast furandae copia noctis, @@offensa illa mihi, non tibi amica, dedit. @@@@{1IX}1 Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum, @@intra fortunam qui cupis esse tuam, quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? @@non sunt apta meae grandia vela rati. turpest, quod nequeas, capiti committere pondus @@et pressum inflexo mox dare terga genu. omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, @@palma nec ex aequo ducitur ulla iugo. gloria Lysippost animosa effingere signa; @@exactis Calamis se mihi iactat equis; in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles; @@Parrhasius parva vindicat arte locum; argumenta magis sunt Mentoris addita formae; @@at Myos exiguum flectit acanthus iter; Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno; @@Praxitelen propria vendit ab urbe lapis. est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, @@est quibus in celeris gloria nata pedes; hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis: @@naturae sequitur semina quisque suae. at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi, @@cogor et exemplis te superare tuis. cum tibi Romano dominas in honore secures @@et liceat medio ponere iura foro; vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas, @@atque onerare tuam fixa per arma domum; et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni @@tempore tam faciles insinuentur opes; parcis et in tenuis humilem te colligis umbras: @@velorum plenos subtrahis ipse sinus. crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos @@iudicia, et venies tu quoque in ora viru=m. non ego velifera tumidum mare findo carina: @@tota sub exiguo flumine nostra morast. non flebo in cineres arcem sedisse paternos @@Cadmi, nec semper proelia clade pari; nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces, @@et Danau=m decimo vere redisse rates, moenia cum Graio Neptunia pressit aratro @@victor Palladiae ligneus artis equus. inter Callimachi sat erit placuisse libellos @@et cecinisse modis, Coe+ poeta, tuis. haec urant pueros, haec urant scripta puellas @@meque deum clament et mihi sacra ferant! te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem @@Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis; eductosque pares silvestri ex ubere reges, @@ordiar et caeso moenia firma Remo, celsaque Romanis decerpta palatia tauris, @@crescet et ingenium sub tua iussa meum; prosequar et currus utroque ab litore ovantis, @@Parthorum astutae tela remissa fugae, claustraque Pelusi Romano subruta ferro, @@Antonique gravis in sua fata manus. mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, @@dexteraque immissis da mihi signa rotis. hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a test @@quod ferar in partis ipse fuisse tuas. @@@@{1X}1 Mirabar, quidnam visissent mane Camenae, @@ante meum stantes sole rubente torum. natalis nostrae signum misere puellae @@et manibus faustos ter crepuere sonos. transeat hic sine nube dies, stent aere venti, @@ponat et in sicco molliter unda minas. aspiciam nullos hodierna luce dolentis, @@et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis; alcyonum positis requiescant ora querelis; @@increpet absumptum nec sua mater Ityn. tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis, @@surge et poscentis iusta precare deos. at primum pura somnum tibi discute lympha, @@et nitidas presso pollice finge comas; dein qua primum oculos cepisti veste Properti @@indue, nec vacuum flore relinque caput; et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis, @@inque meum semper stent tua regna caput. inde coronatas ubi ture piaveris aras, @@luxerit et tota flamma secunda domo, sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, @@et crocino nares murreus ungat onyx. tibia continuis succumbat rauca choreis, @@et sint nequitiae libera verba tuae, dulciaque ingratos adimant convivia somnos; @@publica vicinae perstrepat aura viae: sit sors et nobis talorum interprete iactu, @@quem gravius pennis verberet ille puer. cum fuerit multis exacta trientibus hora, @@noctis et instituet sacra ministra Venus, annua solvamus thalamo sollemnia nostro, @@natalisque tui sic peragamus iter. @@@@{1XI}1 Quid mirare, meam si versat femina vitam @@et trahit addictum sub sua iura virum, criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis, @@quod nequeam fracto rumpere vincla iugo? ventorum melius praesagit navita morem, @@vulneribus didicit miles habere metum. ista ego praeterita iactavi verba iuventa: @@tu nunc exemplo disce timere meo. Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros @@egit et armigera proelia sevit humo, custodisque feros clausit serpentis hiatus, @@iret ut Aesonias aurea lana domos. ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis @@Maeotis Danau=m Penthesilea rates; aurea cui postquam nudavit cassida frontem, @@vicit victorem candida forma virum. Omphale in tantum formae processit honorem, @@Lydia Gygaeo tincta puella lacu, ut, qui pacato statuisset in orbe columnas, @@tam dura traheret mollia pensa manu. Persarum statuit Babylona Semiramis urbem, @@ut solidum cocto tolleret aggere opus, et duo in adversum mitti per moenia currus @@nec possent tacto stringere ab axe latus; duxit et Euphraten medium, quam condidit, arcis, @@iussit et imperio subdere Bactra caput. nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos? @@Iuppiter infamat seque suamque domum. quid, modo quae nostris opprobria nexerit armis, @@et, famulos inter femina trita suos, coniugii obsceni pretium Romana poposcit @@moenia et addictos in sua regna Patres? noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, @@et totiens nostro Memphi cruenta malo, tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos_ @@tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam. issent Phlegraeo melius tibi funera campo, @@vel tua si socero colla daturus eras. scilicet incesti meretrix regina Canopi, @@una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, @@et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, @@baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, @@iura dare et statuas inter et arma Mari! quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures, @@nomine quem simili vita superba notat, si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum @@et longum Augusto salva precare diem! fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili: @@accepere tuae Romula vincla manus. bracchia spectasti sacris admorsa colubris, @@et trahere occultum membra soporis iter. 'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!' @@dixit et assiduo lingua sepulta mero. septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi, @@[2stat non humana deicienda manu.]2 haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant: @@vix timeat salvo Caesare Roma Iovem. nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli, @@aut modo Pompeia, Bospore, capta manu? Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis, @@et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes? Curtius expletis statuit monumenta lacunis, @@admisso Decius proelia rupit equo, Coclitis abscissos testatur semita pontes, @@est cui cognomen corvus habere dedit: Leucadius versas acies memorabit Apollo: @@tanti operis bellum sustulit una dies. at tu, sive petes portus seu, navita, linques, @@Caesaris in toto sis memor Ionio. @@@@{1XII}1 Postume, plorantem potuisti linquere Gallam, @@miles et Augusti fortia signa sequi? tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi, @@ne faceres Galla multa rogante tua? si fas est, omnes pariter pereatis avari, @@et quisquis fido praetulit arma toro! tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna @@potabis galea fessus Araxis aquam. illa quidem interea fama tabescet inani, @@haec tua ne virtus fiat amara tibi, neve tua Medae laetentur caede sagittae, @@ferreus armato neu cataphractus equo, neve aliquid de te flendum referatur in urna: @@sic redeunt, illis qui cecidere locis. ter quater in casta felix, o Postume, Galla! @@moribus his alia coniuge dignus eras. quid faciet nullo munita puella timore, @@cum sit luxuriae Roma magistra suae? sed securus eas: Gallam non munera vincent, @@duritiaeque tuae non erit illa memor. nam quocumque die salvum te fata remittent, @@pendebit collo Galla pudica tuo. Postumus alter erit miranda coniuge Ulixes: @@non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, @@exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, @@Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos @@(paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, @@totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, @@Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, @@errorisque sui sic statuisse modum. nec frustra, quia casta domi persederat uxor. @@vincit Penelopes Aelia Galla fidem. @@@@{1XIII}1 Quaeritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis, @@et Venere exhaustae damna querantur opes. certa quidem tantis causa et manifesta ruinis: @@luxuriae nimium libera facta viast. Inda cavis aurum mittit formica metallis, @@et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, @@cinnamon et multi pistor odoris Arabs. haec etiam clausas expugnant arma pudicas @@quaeque gerunt fastus, Icarioti, tuos. matrona incedit census induta nepotum @@et spolia opprobrii nostra per ora trahit. nullast poscendi, nullast reverentia dandi, @@aut si quast, pretio tollitur ipsa mora. felix Eois lex funeris una maritis, @@quos Aurora suis rubra colorat equis! namque ubi mortifero iactast fax ultima lecto, @@uxorum fusis stat pia turba comis, et certamen habent leti, quae viva sequatur @@coniugium: pudor est non licuisse mori. ardent victrices et flammae pectora praebent, @@imponuntque suis ora perusta viris. hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella @@nec fida Euadne nec pia Penelope. felix agrestum quondam pacata iuventus, @@divitiae quorum messis et arbor erant! illis munus erat decussa Cydonia ramo, @@et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre @@lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas @@aut variam plumae versicoloris avem. his tum blanditiis furtiva per antra puellae @@oscula silvicolis empta dedere viris. hinnulei pellis stratos operibat amantes, @@altaque nativo creverat herba toro, pinus et incumbens laetas circumdabat umbras; @@nec fuerat nudas poena videre deas. corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam @@dux aries saturas ipse reduxit oves; dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros, @@praebebant vestri verba benigna foci: 'et leporem, quicumque venis, venaberis, hospes, @@et si forte meo tramite quaeris avem: et me Pana tibi comitem de rupe vocato, @@sive petes calamo praemia, sive cane.' at nunc desertis cessant sacraria lucis: @@aurum omnes victa iam pietate colunt. auro pulsa fides, auro venalia iura, @@aurum lex sequitur, mox sine lege pudor. torrida sacrilegum testantur limina Brennum, @@dum petit intonsi Pythia regna dei: at mox laurigero concussus vertice diras @@Gallica Parnasus sparsit in arma nives. te scelus accepto Thracis Polymestoris auro @@nutrit in hospitio non, Polydore, pio. tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos, @@delapsis nusquamst Amphiarau+s equis. proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!): @@frangitur ipsa suis Roma superba bonis. certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam @@verax Pergameis maenas habenda mali: sola Parim Phrygiae fatum componere, sola @@fallacem Troiae serpere dixit equum. ille furor patriae fuit utilis, ille parenti: @@expertast veros irrita lingua deos. @@@@{1XIV}1 Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, @@sed mage virginei tot bona gymnasii, quod non infamis exercet corpore ludos @@inter luctantis nuda puella viros, cum pila velocis fallit per bracchia iactus, @@increpat et versi clavis adunca trochi, pulverulentaque ad extremas stat femina metas, @@et patitur duro vulnera pancratio: nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, @@missile nunc disci pondus in orbe rotat, et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, @@sectatur patrios per iuga longa canes: gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, @@virgineumque cavo protegit aere caput, qualis Amazonidum nudatis bellica mammis @@Thermodontiacis turba lavatur aquis; qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, @@hic victor pugnis, ille futurus equis, inter quos Helene nudis capere arma papillis @@fertur nec fratres erubuisse deos. lex igitur Spartana vetat secedere amantes, @@et licet in triviis ad latus esse suae, nec timor aut ullast clausae tutela puellae, @@nec gravis austeri poena cavenda viri. nullo praemisso de rebus tute loquaris @@ipse tuis: longae nulla repulsa morae. nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt, @@est neque odoratae cura molesta comae. at nostra ingenti vadit circumdata turba, @@nec digitum angustast inseruisse via; nec quae sit facies nec quae sint verba rogandi @@invenias: caecum versat amator iter. quod si iura fores pugnasque imitata Laconum, @@carior hoc esses tu mihi, Roma, bono. @@@@{1XV}1 Sic ego non ullos iam norim in amore tumultus @@nec veniat sine te nox vigilanda mihi, fabula nulla tuas de nobis concitet aures; @@te solam et lignis funeris ustus amem. ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus @@et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas @@imbuit, heu nullis capta Lycinna datis! tertius (haud multo minus est) cum ducitur annus, @@vix memini nobis verba coisse decem. cuncta tuus sepelivit amor, nec femina post te @@ulla dedit collo dulcia vincla meo. at tu non meritam parcas vexare Lycinnam: @@nescit vestra ruens ira referre pedem. testis erit Dirce tam vano crimine saeva, @@Nycteos Antiopen accubuisse Lyco. ah quotiens pulchros vulsit regina capillos, @@molliaque immitis fixit in ora manus! ah quotiens famulam pensis oneravit iniquis, @@et caput in dura ponere iussit humo! saepe illam immundis passast habitare tenebris, @@vilem ieiunae saepe negavit aquam. Iuppiter, Antiopae nusquam succurris habenti @@tot mala? corrumpit dura catena manus. si deus es, tibi turpe tuam servire puellam: @@invocet Antiope quem nisi vincta Iovem? sola tamen, quaecumque aderant in corpore vires, @@regalis manicas rupit utraque manu. inde Cithaeronis timido pede currit in arces. @@nox erat, et sparso triste cubile gelu. saepe vago Asopi sonitu permota fluentis @@credebat dominae pone venire pedes. et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem @@expertast stabulis mater abacta suis. ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus, @@Eurus et adversus desinit ire Noto, litore sollicito sonitus rarescit harenae, @@sic cadit inflexo lapsa puella genu. sera, tamen pietas: natis est cognitus error. @@digne Iovis natos qui tueare senex, tu reddis pueris matrem; puerique trahendam @@vinxerunt Dircen sub trucis ora bovis. Antiope, cognosce Iovem: tibi gloria Dirce @@ducitur in multis mortem habitura locis. prata cruentantur Zethi, victorque canebat @@paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua. @@@@{1XVI}1 Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae: @@Tibure me missa iussit adesse mora, candida qua geminas ostendunt culmina turres, @@et cadit in patulos nympha Aniena lacus. quid faciam? obductis committam mene tenebris @@ut timeam audacis in mea membra manus? at si distulero haec nostro mandata timore, @@nocturno fletus saevior hoste mihi. peccaram semel, et totum sum pulsus in annum: @@in me mansuetas non habet illa manus. nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes: @@Scironis medias his licet ire vias. quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris, @@nemo adeo ut feriat barbarus esse volet. sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis @@improbus, et cuius sit comes ipsa Venus? luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, @@ipse Amor accensas praecutit ante faces, saeva canum rabies morsus avertit hiantis: @@huic generi quovis tempore tuta viast. quod si certa meos sequerentur funera cursus, @@tali mors pretio vel sit emenda mihi. afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum @@ornabit custos ad mea busta sedens. di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti @@qua facit assiduo tramite vulgus iter! post mortem tumuli sic infamantur amantum. @@me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae: @@non iuvat in media nomen habere via. @@@@{1XVII}1 Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris: @@da mihi pacato vela secunda, pater. tu potes insanae Veneris compescere fastus, @@curarumque tuo fit medicina mero. per te iunguntur, per te solvuntur amantes: @@tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo. te quoque enim non esse rudem testatur in astris @@lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis. hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes, @@funera sanabunt aut tua vina malum. semper enim vacuos nox sobria torquet amantes; @@spesque timorque animos versat utroque modo. quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis @@accersitus erit somnus in ossa mea, ipse seram vites pangamque ex ordine colles, @@quos carpant nullae me vigilante ferae. dum modo purpureo spument mihi dolia musto, @@et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, @@virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar. dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, @@Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, @@Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas @@in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, @@unde tuum potant Naxia turba merum. candida laxatis onerato colla corymbis @@cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, @@et feries nudos veste fluente pedes. mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, @@capripedes calamo Panes hiante canent, vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe @@tundet ad Idaeos cymbala rauca choros. ante fores templi, cratere antistes et auro @@libatum fundens in tua sacra merum, haec ego non humili referam memoranda coturno, @@qualis Pindarico spiritus ore tonat: tu modo servitio vacuum me siste superbo, @@atque hoc sollicitum vince sopore caput. @@@@{1XVIII}1 Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno @@fumida Baiarum stagna tepentis aquae, qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, @@et sonat Herculeo structa labore via; hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes, @@cymbala Thebano concrepuere deo_ at nunc invisae magno cum crimine Baiae, @@quis deus in vestra constitit hostis aqua?_ Marcellus Stygias vultum demisit in undas, @@errat et inferno spiritus ille lacu. quid genus aut virtus aut optima profuit illi @@mater, et amplexum Caesaris esse focos? aut modo tam pleno fluitantia vela theatro, @@et per mirantis omina festa manus? occidit, et misero steterat vicesimus annus: @@tot bona tam parvo clausit in orbe dies. i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, @@stantiaque in plausum tota theatra iuvent; Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis @@gemmea sint Indis: ignibus ista dabis. sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo: @@est mala, sed cunctis ista terenda viast. exoranda canis tria sunt latrantia colla, @@scandendast torvi publica cumba senis. ᨲnec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis: ⨲@@longius aut propius mors sua quemque manet. ille licet ferro cautus se condat et aere, @@mors tamen inclusum protrahit inde caput. Nirea non facies, non vis exemit Achillem, @@Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes. at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras, @@huc animae portet corpus inane tuae: qua Siculae victor telluris Claudius et qua @@Caesar, ab humana cessit in astra via. @@@@{1XIX}1 Obicitur totiens a te mihi nostra libido: @@crede mihi, vobis imperat ista magis. vos, ubi contempti rupistis frena pudoris, @@nescitis captae mentis habere modum. flamma per incensas citius sedetur aristas, @@fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis @@praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus @@et rabidae stimulos frangere nequitiae. testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci @@induit abiegnae cornua falsa bovis; testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo, @@quae voluit liquido tota subire deo. crimen et illa fuit, patria succensa senecta @@arboris in frondes condita Myrrha novae. nam quid Medeae referam, quo tempore matris @@iram natorum caede piavit amor? quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis @@infamis stupro stat Pelopea domus? tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura @@tondes purpurea regna paterna coma. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti! @@Nise, tuas portas fraude reclusit amor. at vos, innuptae, felicius urite taedas: @@pendet Cretaea tracta puella rate. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci: @@victor erat quamvis, aequus in hoste fuit. @@@@{1XX}1 Credis eum iam posse tuae meminisse figurae, @@vidisti a lecto quem dare vela tuo? durus, qui lucro potuit mutare puellam! @@tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit? at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba: @@forsitan ille alio pectus amore terat. est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, @@splendidaque a docto fama refulget avo, fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus. @@fidus ero: in nostros curre, puella, toros! tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes, @@Phoebe, moraturae contrahe lucis iter. nox mihi prima venit! primae da tempora nocti! @@longius in primo, Luna, morare toro. quam multae ante meis cedent sermonibus horae @@dulcia quam nobis concitet arma Venus! foedera sunt ponenda prius signandaque iura @@et scribenda mihi lex in amore novo. haec Amor ipse suo constringet pignora signo: @@testis sidereae torta corona deae. namque ubi non certo vincitur foedere lectus, @@non habet ultores nox vigilanda deos, et quibus imposuit, solvit mox vincla libido: @@contineant nobis omina prima fidem. ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris, @@pollueritque novo sacra marita toro, illi sint quicumque solent in amore dolores, @@et caput argutae praebeat historiae, nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae: @@semper amet, fructu semper amoris egens. @@@@{1XXI}1 Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas @@ut me longa gravi solvat amore via. crescit enim assidue spectando cura puellae: @@ipse alimenta sibi maxima praebet amor. omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari @@posset: at exsomnis me premit ipse deus. vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit: @@seu venit, extremo dormit amicta toro. unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris @@quantum oculis, animo tam procul ibit amor. nunc agite, o socii, propellite in aequora navem, @@remorumque pares ducite sorte vices, iungiteque extremo felicia lintea malo: @@iam liquidum nautis aura secundat iter. Romanae turres et vos valeatis, amici, @@qualiscumque mihi tuque, puella, vale! ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes, @@cogar et undisonos nunc prece adire deos. deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo @@sedarit placida vela phaselus aqua, quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, @@Isthmos qua terris arcet utrumque mare. inde ubi Piraei capient me litora portus, @@scandam ego Theseae bracchia longa viae. illic vel stadiis animum emendare Platonis @@incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis; persequar aut studium linguae, Demosthenis arma, @@libaboque tuos, culte Menandre, sales; aut certe tabulae capient mea lumina pictae, @@sive ebore exactae, seu magis aere, manus. et spatia annorum et longa intervalla profundi @@lenibunt tacito vulnera nostra sinu: seu moriar, fato, non turpi fractus amore; @@atque erit illa mihi mortis honesta dies. @@@@{1XXII}1 Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, @@Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua, Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe, @@raptorisque tulit quae via Ditis equos? si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, @@nec desiderio, Tulle, movere meo, si tibi olorigeri visendast ora Caystri, @@et quae serpentis temperat unda vias; tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, @@sectaque Persea Phorcidos ora manu, Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa @@Herculis Antaeique, Hesperidumque choros; tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, @@Peliacaeque trabis totum iter ipse legas, qua rudis Argoa natat inter saxa columba @@in faciem prorae pinus adacta novae: omnia Romanae cedent miracula terrae. @@natura hic posuit, quidquid ubique fuit. armis apta magis tellus quam commoda noxae: @@Famam, Roma, tuae non pudet historiae. nam quantum ferro tantum pietate potentes @@stamus: victricis temperat ira manus. hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro @@tramite, et aeternum Marcius umor opus, Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans, @@potaque Pollucis nympha salubris equo. at non squamoso labuntur ventre cerastae, @@Itala portentis nec furit unda novis; non hic Andromedae resonant pro matre catenae, @@nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes, nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes @@exitium nato matre movente suo; Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae, @@nec solvit Danaas subdita cerva rates; cornua nec valuit curvare in paelice Iuno @@aut faciem turpi dedecorare bove; * * * arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais @@saxa, et curtatas in fera fata trabes. haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes, @@hic tibi pro digna gente petendus honos, hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum @@spes et venturae coniugis aptus amor. @@@@{1XXIII}1 Ergo tam doctae nobis periere tabellae, @@scripta quibus pariter tot periere bona! has quondam nostris manibus detriverat usus, @@qui non signatas iussit habere fidem. illae iam sine me norant placare puellas, @@et quaedam sine me verba diserta loqui. non illas fixum caras effecerat aurum: @@vulgari buxo sordida cera fuit. qualescumque mihi semper mansere fideles, @@semper et effectus promeruere bonos. forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis: @@'irascor, quoniam's, lente, moratus heri. an tibi nescio quae visast formosior? an tu @@non bona de nobis crimina ficta iacis?' aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una: @@hospitium tota nocte paravit Amor,' et quaecumque volens reperit non stulta puella @@garrula, cum blandis dicitur hora dolis. me miserum, his aliquis rationem scribit avarus @@et ponit duras inter ephemeridas! quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro: @@quis pro divitiis ligna retenta velit? i puer, et citus haec aliqua propone columna, @@et dominum Esquiliis scribe habitare tuum. @@@@{1XXIV, XXV}1 Falsast ista tuae, mulier, fiducia formae, @@olim oculis nimium facta superba meis. noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes: @@versibus insignem te pudet esse meis. mixtam te varia laudavi saepe figura, @@ut, quod non esses, esse putaret amor; et color est totiens roseo collatus Eoo, @@cum tibi quaesitus candor in ore foret: quod mihi non patrii poterant avertere amici, @@eluere aut vasto Thessala saga mari, hoc ego_non ferro, non igne coactus, at ipsa @@naufragus Aegaea (vera fatebor) aqua. correptus saevo Veneris torrebar aeno; @@vinctus eram versas in mea terga manus. ecce coronatae portum tetigere carinae, @@traiectae Syrtes, ancora iacta mihist. nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, @@vulneraque ad sanum nunc coiere mea. Mens Bona, si qua dea's, tua me in sacraria dono! @@exciderunt surdo tot mea vota Iovi. risus eram positis inter convivia mensis, @@et de me poterat quilibet esse loquax. quinque tibi potui servire fideliter annos: @@ungue meam morso saepe querere fidem. nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte; @@semper ab insidiis, Cynthia, flere soles. flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit: @@tu bene conveniens non sinis ire iugum. limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, @@nec tamen irata ianua fracta manu. at te celatis aetas gravis urgeat annis, @@et veniat formae ruga sinistra tuae! vellere tum cupias albos a stirpe capillos, @@iam speculo rugas increpitante tibi, exclusa inque vicem fastus patiare superbos, @@et quae fecisti facta queraris anus! has tibi fatalis cecinit mea pagina diras: @@eventum formae disce timere tuae! @@@@{1LIBER QUARTUS}1 @@@@{1IA}1 Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Romast, @@ante Phrygem Aenean collis et herba fuit; atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, @@Euandri profugae procubuere boves. fictilibus crevere deis haec aurea templa, @@nec fuit opprobrio facta sine arte casa; Tarpeiusque Pater nuda de rupe tonabat, @@et Tiberis nostris advena murus erat. qua gradibus domus ista, Remi se sustulit olim: @@unus erat fratrum maxima regna focus. Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, @@pellitos habuit, rustica corda, Patres. bucina cogebat priscos ad verba Quirites: @@centum illi in prati saepe senatus erat. nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, @@pulpita sollemnis non oluere crocos. nulli cura fuit externos quaerere divos, @@cum tremeret patrio pendula turba sacro, annuaque accenso celebrante Parilia faeno, @@qualia nunc curto lustra novantur equo. Vesta coronatis pauper gaudebat asellis, @@ducebant macrae vilia sacra boves. parva saginati lustrabant compita porci, @@pastor et ad calamos exta litabat ovis. verbera pellitus saetosa movebat arator, @@unde licens Fabius sacra Lupercus habet. nec rudis infestis miles radiabat in armis: @@miscebant usta proelia nuda sude. prima galeritus posuit praetoria Lycmon, @@magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. hinc Tities Ramnesque viri Luceresque Soloni, @@quattuor hinc albos Romulus egit equos. quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae, @@tunc ubi Fidenas longa erat isse via; et stetit Alba potens, albae suis omine nata, @@et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi=. nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus: @@sanguinis altricem non putet esse lupam. huc melius profugos misisti, Troia, Penates; @@heu quali vectast Dardana puppis ave, arma resurgentis portans victricia Troiae! @@felix terra tuos cepit, Iule, deos. iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illos @@laeserat abiegni venter apertus equi, cum pater in nati trepidus cervice pependit, @@et veritast umeros urere flamma pios. hinc animi venere Deci Brutique secures, @@vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus, si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae @@dixit Aventino rura pianda Remo, aut si Pergameae sero rata carmina vatis @@longaevum ad Priami vera fuere caput: 'dicam: Troia, cades et Troica Roma resurges! @@et maris et terrae regna superba cano. vertite equum, Danai! male vincitis! Ilia tellus @@vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.' optima nutricum nostris, lupa Martia, rebus, @@qualia creverunt moenia lacte tuo! moenia namque pio coner disponere versu: @@ei mihi, quod nostrost parvus in ore sonus! sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi @@fluxerit, hoc patriae serviet omne meae. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: @@mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, @@Umbria Romani patria Callimachi! scandentis quisquis cernit de vallibus arces, @@ingenio muros aestimet ille meo! Roma, fave, tibi surgit opus; date candida, cives, @@omina; et inceptis dextera cantet avis! sacra deosque canam et cognomina prisca locorum: @@has meus ad metas sudet oportet equus. @@@@{1IB}1 Quo ruis imprudens? fuge discere fata, Properti! @@non sunt a dextro condita fila colo. accersis lacrimas: aversus cantat Apollo: @@poscis ab invita verba pigenda lyra. certa feram certis auctoribus, aut ego vates @@nescius aerata signa movere pila, felicisque Iovis stellas Martisque rapacis @@et grave Saturni sidus in omne caput. me creat Archytae suboles Babylonius Horops @@Horon, et a proavo ducta Conone domus. di mihi sunt testes non degenerasse propinquos, @@inque meis libris nil prius esse fide. nunc pretium fecere deos et fallimus auro @@(Iuppiter!) obliquae signa iterata rotae. dixi ego, cum geminos produceret Arria natos @@(illa dabat natis arma vetante deo), non posse ad patrios sua pila referre Penates: @@nempe meam firmant nunc duo busta fidem. quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora, @@heu sibi prolapso non bene cavit equum; Gallus at in castris, dum credita signa tuetur, @@concidit ante aquilae rostra cruenta suae: fatales pueri, duo funera matris avarae! @@vera, sed invito, contigit ista fides. idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores, @@et facerent uteri pondera lenta moram, 'Iunonis facito votum impetrabile' dixi: @@illa parit: libris est data palma meis! quid moneant Pisces animosaque signa Leonis, @@lotus et Hesperia quid Capricornus aqua, hoc neque harenosum Libyci Iovis explicat antrum, @@aut sibi commissos fibra locuta deos, aut si quis motas cornicis senserit alas, @@umbrave quae magicis mortua prodit aquis: aspicienda viast caeli verusque per astra @@trames, et ab zonis quinque petenda fides. exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit @@ille bene haerentis ad pia saxa rates; idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae @@tinxit, et Atrides vela cruenta dedit; nec rediere tamen Danai: tu, diruta, fletum @@supprime et Euboicos respice, Troia, sinus! Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes, @@et natat exuviis Graecia pressa suis. victor Oiliade, rape nunc et dilige vatem, @@quam vetat avelli veste Minerva sua! hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra; @@incipe tu lacrimis aequus adesse novis. Umbria te notis antiqua Penatibus edit_ @@mentior? an patriae tangitur ora tuae?_ qua nebulosa cavo rorat Mevania campo, @@et lacus aestivis non tepet Umber aquis, scandentisque Asis consurgit vertice murus, @@murus ab ingenio notior ille tuo. ossaque legisti non illa aetate legenda @@patris et in tenuis cogeris ipse lares: nam tua cum multi versarent rura iuvenci, @@abstulit excultas pertica tristis opes. mox ubi bulla rudi dimissast aurea collo, @@matris et ante deos libera sumpta toga, tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo @@et vetat insano verba tonare foro. at tu finge elegos, pellax opus (haec tua castra!), @@scribat ut exemplo cetera turba tuo. militiam Veneris blandis patiere sub armis, @@et Veneris pueris utilis hostis eris. nam tibi victricis quascumque labore parasti, @@eludet palmas una puella tuas: illius arbitrio noctem lucemque videbis; @@gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet. et bene cum fixum mento decusseris uncum, @@nil erit hoc: rostro te premet ansa tuo. nec mille excubiae nec te signata iuvabunt @@limina: persuasae fallere rima sat est. nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis, @@vel licet armatis hostis inermis eas, vel tremefacta cavum tellus diducat hiatum: @@octipedis Cancri terga sinistra time! @@@@{1II}1 Qui mirare meas tot in uno corpore formas, @@accipe Vertumni signa fatente deo. Tuscus ego et Tuscis orior, nec paenitet inter @@proelis Volsinios deseruisse focos, tempore quo sociis venit Lycomedius armis @@quoque Sabina feri contudit arma Tati. vidi ego labentis acies et tela caduca, @@atque hostes turpi terga dedisse fugae. et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis, @@unde hodie Vicus nomina Tuscus habet. sed facias, divu=m Sator, ut Romana per aevum @@transeat ante meos turba togata pedes. haec me turba iuvat, nec templo laetor eburno: @@Romanum satis est posse videre Forum. hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt @@remorum auditos per vada pulsa sonos: at postquam ille suis tantum concessit alumnis, @@Vertamnus verso dicor ab amne deus. seu, quia vertentis fructum praecerpimus anni, @@Vertanni rursus creditur esse sacrum. mendax fama, vaces: alius mihi nominis index: @@de se narranti tu modo crede deo. opportuna meast cunctis natura figuris: @@in quamcumque voles verte, decorus ero. indue me Cois, fiam non dura puella: @@meque virum sumpta quis neget esse toga? da falcem et torto frontem mihi comprime faeno: @@iurabis nostra gramina secta manu. arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis: @@corbis in imposito pondere messor eram. sobrius ad lites: at cumst imposta corona, @@clamabis capiti vina subisse meo. cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi; @@furabor Phoebi, si modo plectra dabis. est etiam aurigae species cum verbere et eius @@traicit alterno qui leve corpus equo. cassibus impositis venor: sed harundine sumpta @@fautor plumoso sum deus aucupio. sub petaso pisces calamo praedabor, et ibo @@mundus demissis institor in tunicis. pastor me ad baculum possum curvare vel idem @@sirpiculis medio pulvere ferre rosam. nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima famast, @@hortorum in manibus dona probata meis? prima mihi variat liventibus uva racemis, @@et coma lactenti spicea fruge tumet; hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna @@cernis et aestivo mora rubere die; insitor hic solvit pomosa vota corona, @@cum pirus invito stipite mala tulit. caeruleus cucumis tumidoque cucurbita ventre @@me notat et iunco brassica vincta levi; nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter @@impositus fronti langueat ante meae. at mihi, quod formas unus vertebar in omnis, @@nomen ab eventu patria lingua dedit. sex superant versus: te, qui ad vadimonia curris, @@non moror: haec spatiis ultima creta meis. &7stipes acernus eram, properanti falce dolatus&, @@&7ante numam grata pauper in urbe deus&. &7at tibi, mamurri, formae caelator aenae&, @@&7tellus artificis ne terat osca manus&, &7qui me tot docilem potuisti fundere in usus&. @@&7unum opus est, operi non datur unus honos&. @@@@{1III}1 Haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae, @@cum totiens absis, si potes esse meus. si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit, @@haec erit e lacrimis facta litura meis: aut si qua incerto fallet te littera tractu, @@signa meae dextrae iam morientis erunt. te modo viderunt intentos Bactra per arcus, @@te modo munito Persicus hostis equo, hibernique Getae, pictoque Britannia curru, @@tunsus et Eoa decolor Indus aqua. haecne marita fides et pacta haec praemia nuptae, @@cum rudis urgenti bracchia victa dedi? quae mihi deductae fax omen praetulit, illa @@traxit ab everso lumina nigra rogo; et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis @@vitta datast: nupsi non comitante deo. omnibus heu portis pendent mea noxia vota: @@texitur haec castris quarta lacerna tuis. occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum @@et struxit querulas rauca per ossa tubas, dignior obliquo funem qui torqueat Ocno, @@aeternusque tuam pascat, aselle, famem! dic mihi, num teneros urit lorica lacertos? @@num gravis imbellis atterit hasta manus? haec noceant potius, quam dentibus ulla puella @@det mihi plorandas per tua colla notas! diceris et macie vultum tenuasse: sed opto @@e desiderio sit color iste meo. at mihi cum noctes induxit vesper amaras, @@si qua relicta iacent, osculor arma tua; tum queror in toto non sidere pallia lecto, @@lucis et auctores non dare carmen aves. Craugidos et catulae vox est mihi grata querentis: @@illa tui partem vindicat una toro. noctibus hibernis castrensia pensa laboro @@et Tyria in chlamydas vellera secta suo; et disco, qua parte fluat vincendus Araxes, @@quot sine aqua Parthus milia currat equus; cogor et e tabula pictos ediscere mundos, @@qualis et haec docti sit positura dei, quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, @@ventus in Italiam qui bene vela ferat. assidet una soror, curis et pallida nutrix @@peierat hiberni temporis esse moras. felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla @@et texit galea barbara molle caput. Romanis utinam patuissent castra puellis! @@essem militiae sarcina fida tuae, nec me tardarent Scythiae iuga, cum Pater altas @@astrictam in glaciem frigore vertit aquas. omnis amor magnus, sed adempto coniuge maior: @@hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem. nam mihi quo Poenis nunc purpura fulgeat ostris @@crystallusque meas ornet aquosa manus? omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis @@vix aperit clausos una puella Lares. flore sacella tego, verbenis compita velo, @@et crepat ad veteres herba Sabina focos. sive in finitimo gemuit stans noctua tigno, @@seu voluit tangi parca lucerna mero, illa dies hornis caedem denuntiat agnis, @@succinctique calent ad nova lucra popae. ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris, @@raptave odorato carbasa lina duci, plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae, @@subdolus et versis increpat arcus equis! sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis @@pura triumphantis hasta sequatur equos) incorrupta mei conserva foedera lecti! @@hac ego te sola lege redisse velim: armaque cum tulero portae votiva Capenae, @@subscribam &7salvo grata puella viro&. @@@@{1IV}1 Tarpeium scelus et Tarpeiae turpe sepulcrum @@fabor et antiqui limina capta Iovis. quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis @@cum quateret lento murmure saxa Iovis? murus erant montes; ubi nunc est Curia saepta, @@bellicus ex illo fonte bibebat equus, atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, @@stabant Romano pila Sabina Foro. lucus erat felix hederoso conditus antro, @@multaque nativis obstrepit arbor aquis, Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu @@fistula poturas ire iubebat oves. hunc Tatius contra vallo praecingit acerno @@fidaque suggesta castra coronat humo. hinc Tarpeia deae laticem libavit: at illi @@urgebat medium fictilis urna caput. vidit harenosis Tatium proludere campis @@pictaque per flavas arma levare iubas: obstipuit regis facie et regalibus armis, @@interque oblitas excidit urna manus. saepe illa immeritae causatast omina lunae, @@et sibi tingendas dixit in amne comas: saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis, @@Romula ne faciem laederet hasta Tati: dumque subit primo Capitolia nubila fumo, @@rettulit hirsutis bracchia secta rubis, et Tarpeia sua residens ita flevit ab arce @@vulnera vicino non patienda Iovi: 'ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae @@et formosa oculis arma Sabina meis, o utinam ad vestros sedeam captiva Penates, @@dum captiva mei conspicer ora Tati! Romani montes, et montibus addita Roma, @@et valeat probro Vesta pudenda meo! ille equus, ille meos in castra reponet amores, @@cui Tatius dextras collocat ipse iubas! quid mirum patrios Scyllam secuisse capillos, @@candidaque in saevos inguina versa canes? prodita quid mirum fraterni cornua monstri, @@cum patuit lecto stamine torta via? quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, @@improba virgineo lecta ministra foco! Pallados exstinctos si quis mirabitur ignes, @@ignoscat: lacrimis spargitur ara meis. cras, ut rumor ait, tota pigrabitur urbe: @@tum cape spinosi rorida terga iugi. lubrica tota viast et perfida: quippe latentis @@fallaci celat limite caespes aquas. o utinam magicae nossem cantamina Musae! @@haec quoque formoso lingua tulisset opem. te toga picta decet, non quem sine matris honore @@nutrit inhumanae dura papilla lupae. sic, hospes, spatiorne tua regina sub aula? @@dos tibi non humilis prodita Roma venit. si minus, at raptae ne sint impune Sabinae, @@me rape et alterna lege repende vices! commissas acies ego possum solvere nupta: @@vos medium palla foedus inite mea. adde, Hymenaee, modos; tubicen, fera murmura conde: @@credite, vestra meus molliet arma torus. et iam quarta canit venturam bucina lucem, @@ipsaque in Oceanum sidera lassa cadunt. experiar somnum, de te mihi somnia quaeram: @@fac venias oculis umbra benigna meis.' dixit, et incerto permisit bracchia somno, @@nescia se furiis accubuisse novis. nam Venus, Iliacae felix tutela favillae, @@culpam alit et plures condit in ossa faces: illa furit, qualis celerem prope Thermodonta @@Strymonis abscisso pectus aperta sinu. urbi festus erat (dixere Parilia patres), @@hic primus coepit moenibus esse dies, annua pastorum convivia, lusus in urbe, @@cum pagana madent fercula divitiis, cumque super raros faeni flammantis acervos @@traicit immundos ebria turba pedes. Romulus excubias decrevit in otia solvi @@atque intermissa castra silere tuba. hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem: @@pacta ligat, pactis ipsa futura comes. omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus @@decrevit poenis invigilare suis. mons erat ascensus, dapibus festoque remissus: @@nec mora, vocalis occupat ense canes. prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem, @@nubendique petit, quem velit ipse, diem. at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem) @@'nube' ait 'et regni scande cubile mei!' dixit, et ingestis comitum super obruit armis. @@haec, virgo, officiis dos erat apta tuis. nec satis una malae potuit mors esse puellae, @@quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas. a duce Tarpeium mons est cognomen adeptus: @@o vigil, iniustae praemia sortis habes. @@@@{1V}1 Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, @@et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim; nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor @@turpia ieiuno terreat ossa sono! docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, @@concordique toro pessima semper avis, Penelopen quoque neglecto rumore mariti @@nubere lascivo cogeret Antinoo. illa velit, poterit magnes non ducere ferrum, @@et volucris nidis esse noverca suis. quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas, @@stantia currenti diluerentur aqua: audax cantatae leges imponere lunae @@et sua nocturno fallere terga lupo, posset ut intentos astu caecare maritos, @@cornicum immeritas eruit ungue genas; consuluitque striges nostro de sanguine, et in me @@hippomanes fetae semina legit equae. exercebat opus tenebris, ceu blatta papyron @@suffossamque forat sedula talpa viam: 'chrysolithus si te Eoa iuvat aurea ripa, @@et quae sub Tyria concha superbit aqua, Eurypylisve placet Coae textura Minervae, @@sectaque ab Attalicis putria signa toris, seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae, @@murreaque in Parthis pocula cocta focis: sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant, @@frange et damnosae iura pudicitiae! in mores te verte viri: si cantica iactat, @@i comes et voces ebria iunge tuas. si tibi forte comas vexaverit, utilis ira: @@post modo mercata pace premendus erit. denique ubi amplexu Venerem promiseris empto, @@fac simules puros Isidos esse dies. ingerat Apriles Hyale tibi, tundat Omichle @@natalem Maiis Idibus esse tuum. supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra @@quidlibet: has artes si pavet ille, tenes! semper habe morsus circa tua colla recentis, @@dentibus alterius quos putet esse datos. nec te Medeae delectent probra sequacis @@(nempe tulit fastus ausa rogare prior), sed potius mundi Thais pretiosa Menandri, @@cum ferit astutos comica moecha Getas. et simulare virum pretium facit: utere causis! @@maior dilata nocte recurret amor. ianitor ad dantis vigilet: si pulsat inanis, @@surdus in obductam somniet usque seram. nec tibi displiceat miles non factus amori, @@nauta nec attrita si ferat aera manu, aut quorum titulus per barbara colla pependit, @@cretati medio cum saluere foro. aurum spectato, non quae manus afferat aurum! @@versibus auditis quid nisi verba feres? qui versus, Coae dederit nec munera vestis, @@istius tibi sit surda sine aere lyra. dum vernat sanguis, dum rugis integer annus, @@utere, ne quid cras libet ab ore dies! vidi ego odorati victura rosaria Paesti @@sub matutino cocta iacere Noto.' his animum nostrae dum versat Acanthis amicae, @@per tenuem ossa mihi sunt numerata cutem. sed cape torquatae, Venus o regina, columbae @@ob meritum ante tuos guttura secta focos. vidi ego rugoso tussim concrescere collo, @@sputaque per dentes ire cruenta cavos, atque animam in tegetes putrem exspirare paternas: @@horruit algenti pergula curva foco. exsequiae fuerunt rari furtiva capilli @@vincula et immundo pallida mitra situ, et canis, in nostros nimis experrecta dolores, @@cum fallenda meo pollice clatra forent. sit tumulus lenae curto vetus amphora collo: @@urgeat hunc supra vis, caprifice, tua. quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis, @@mixtaque cum saxis addite verba mala! @@@@{1VI}1 Sacra facit vates: sint ora faventia sacris, @@et cadat ante meos icta iuvenca focos. serta Philiteis certet Romana corymbis, @@et Cyrenaeas urna ministret aquas. costum molle date et blandi mihi turis honores, @@terque focum circa laneus orbis eat. spargite me lymphis, carmenque recentibus aris @@tibia Mygdoniis libet eburna cadis. ite procul fraudes, alio sint aere noxae: @@pura novum vati laurea mollit iter. Musa, Palatini referemus Apollinis aedem: @@res est, Calliope, digna favore tuo. Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar @@dum canitur, quaeso, Iuppiter, ipse vaces. est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus, @@qua sinus Ioniae murmura condit aquae, Actia Iuleae Leucas monumenta carinae, @@nautarum votis non operosa via. huc mundi coiere manus: stetit aequore moles @@pinea, nec remis aequa favebat avis. altera classis erat Teucro damnata Quirino, @@pilaque femineae turpiter apta manu: hinc Augusta ratis plenis Iovis omine velis, @@signaque iam patriae vincere docta suae. tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus, @@armorum et radiis icta tremebat aqua, cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon @@(non tulit iratos mobilis ante Notos) astitit Augusti puppim super, et nova flamma @@luxit in obliquam ter sinuata facem. non ille attulerat crines in colla solutos @@aut testudineae carmen inerme lyrae, sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona vultu, @@egessitque avidis Dorica castra rogis, aut quali flexos solvit Pythona per orbes @@serpentem, imbelles quem timuere deae. mox ait 'o Longa mundi servator ab Alba, @@Auguste, Hectoreis cognite maior avis, vince mari: iam terra tuast: tibi militat arcus @@et favet ex umeris hoc onus omne meis. solve metu patriam, quae nunc te vindice freta @@imposuit prorae publica vota tuae. quam nisi defendes, murorum Romulus augur @@ire Palatinas non bene vidit aves. en, nimium remis audent: pro, turpe Latinos @@principe te fluctus regia vela pati! nec te, quod classis centenis remigat alis, @@terreat: invito labitur illa mari: quotque vehunt prorae Centauros saxa minantis, @@tigna cava et pictos experiere metus. frangit et attollit vires in milite causa; @@quae nisi iusta subest, excutit arma pudor. tempus adest, committe ratis: ego temporis auctor @@ducam laurigera Iulia rostra manu.' dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus: @@proxima post arcus Caesaris hasta fuit. vincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas: @@sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas. at pater Idalio miratur Caesar ab astro: @@'sum deus; est nostri sanguinis ista fides.' prosequitur cantu Triton, omnesque marinae @@plauserunt circa libera signa deae. illa petit Nilum cumba male nixa fugaci @@occultum, iusso non moritura die. di melius! quantus mulier foret una triumphus, @@ductus erat per quas ante Iugurtha vias! Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius @@una decem vicit missa sagitta rates. bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo @@victor et ad placidos exuit arma choros. candida nunc molli subeant convivia luco; @@blanditiaeque fluant per mea colla rosae, vinaque fundantur prelis elisa Falernis, @@perluat et nostras spica Cilissa comas. ingenium potis irritat Musa poetis: @@Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo. ille paludosos memoret servire Sygambros, @@Cepheam hic Meroe+n fuscaque regna canat, hic referat sero confessum foedere Parthum: @@'reddat signa Remi, mox dabit ipse sua: sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois, @@differat in pueros ista tropaea suos. gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas: @@ire per Euphraten ad tua busta licet.' sic noctem patera, sic ducam carmine, donec @@iniciat radios in mea vina dies. @@@@{1VII}1 Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit, @@luridaque evictos effugit umbra rogos. Cynthia namque meo visast incumbere fulcro, @@murmur ad extremae nuper humata tubae, cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, @@et quererer lecti frigida regna mei. eosdem habuit secum quibus est elata capillos, @@eosdem oculos: lateri vestis adusta fuit, et solitum digito beryllon adederat ignis, @@summaque Lethaeus triverat ora liquor. spirantisque animos et vocem misit: at illi @@pollicibus fragiles increpuere manus: 'perfide nec cuiquam melior sperande puellae, @@in te iam vires somnus habere potest? iamne tibi exciderunt vigilacis furta Suburae @@et mea nocturnis trita fenestra dolis? per quam demisso quotiens tibi fune pependi, @@alterna veniens in tua colla manu! saepe Venus trivio commissa, et pectore mixto @@fecerunt tepidas proelia nostra vias. foederis heu pacti, cuius fallacia verba @@non audituri diripuere Noti! at mihi non oculos quisquam inclamavit euntis: @@unum impetrassem te revocante diem: nec crepuit fissa me propter harundine custos, @@laesit et obiectum tegula curta caput. denique quis nostro curvum te funere vidit, @@atram quis lacrimis incaluisse togam? si piguit portas ultra procedere, at illuc @@iussisses lectum lentius ire meum. cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti? @@cur nardo flammae non oluere meae? hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos @@inicere et fracto busta piare cado? Lygdamus uratur, candescat lamina vernae: @@sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi. ut Nomas arcanas tollat versuta salivas, @@dicet damnatas ignea testa manus. quae modo per vilis inspectast publica noctes, @@haec nunc aurata cyclade signat humum; te patiente meae conflavit imaginis aurum, @@ardente e nostro dotem habitura rogo. et graviora rependit iniquis pensa quasillis, @@garrula de facie si qua locuta meast; nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas, @@codicis immundi vincula sentit anus; caeditur et Lalage tortis suspensa capillis, @@per nomen quoniamst ausa rogare meum. non tamen insector, quamvis mereare, Properti: @@longa mea in libris regna fuere tuis. iuro ego Fatorum nulli revolubile carmen, @@tergeminusque canis sic mihi molle sonet, me servasse fidem. si fallo, vipera nostris @@sibilet in tumulis et super ossa cubet. nam geminast sedes turpem sortita per amnem, @@turbaque diversa remigat omnis aqua. unda Clytaemestrae stuprum vehit altera, Cressam @@portans mentitam lignea monstra bovis. ecce coronato pars altera rapta phaselo, @@mulcet ubi Elysias aura beata rosas, qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes @@mitratisque sonant Lydia plectra choris. Andromedeque et Hypermestre sine fraude marita @@narrant historias, pectora nota, suas: haec sua maternis queritur livere catenis @@bracchia nec meritas frigida saxa manus; narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores, @@in scelus hoc animum non valuisse suum. sic mortis lacrimis vitae sancimus amores: @@celo ego perfidiae crimina multa tuae. sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris, @@si te non totum Chloridos herba tenet: nutrix in tremulis ne quid desideret annis @@Parthenie: potuit, nec tibi avara fuit. deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usust, @@ne speculum dominae porrigat illa novae. et quoscumque meo fecisti nomine versus, @@ure mihi: laudes desine habere meas. pone hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo @@mollia contortis alliget ossa comis. pomosis Anio qua spumifer incubat arvis, @@et numquam Herculeo numine pallet ebur, hic carmen media dignum me scribe columna, @@sed breve, quod currens vector ab urbe legat: &7hic tiburtina iacet aurea cynthia terra:& @@&7accessit ripae laus, aniene, tuae&. nec tu sperne piis venientia somnia portis: @@cum pia venerunt somnia, pondus habent. nocte vagae ferimur, nox clausas liberat umbras, @@errat et abiecta Cerberus ipse sera. luce iubent leges Lethaea ad stagna reverti: @@nos vehimur, vectum nauta recenset onus. nunc te possideant aliae: mox sola tenebo: @@mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram.' haec postquam querula mecum sub lite peregit, @@inter complexus excidit umbra meos. @@@@{1VIII}1 Disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas, @@cum vicina novis turba cucurrit agris, turpis in arcana sonuit cum rixa taberna, @@si sine me, famae non sine labe meae. Lanuvium annosi vetus est tutela draconis: @@hic tibi tam rarae non perit hora morae. qua sacer abripitur caeco descensus hiatu, @@hac penetrat (virgo, tale iter omne cave!) ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit @@annua et ex ima sibila torquet humo. ille sibi admotas a virgine corripit escas: @@virginis in palmis ipsa canistra tremunt. talia demissae pallent ad sacra puellae, @@cum temere anguino raditur ore manus. si fuerunt castae, redeunt in colla parentum, @@clamantque agricolae 'fertilis annus erit.' huc mea detonsis avectast Cynthia mannis: @@causa fuit Iuno, sed mage causa Venus. Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum @@egerit effusis per tua saxa rotis! spectaclum ipsa sedens primo temone pependit, @@ausa per impuros frena movere iocos. serica nam taceo vulsi carpenta nepotis @@atque armillatos colla Molossa canes, qui dabit immundae venalia fata saginae, @@vincet ubi erasas barba pudenda genas. cum fieret nostro totiens iniuria lecto, @@mutato volui castra movere toro. Phyllis Aventinae quaedamst vicina Dianae, @@sobria grata parum: cum bibit, omne decet. altera Tarpeios est inter Teia lucos, @@candida, sed potae non satis unus erit. his ego constitui noctem lenire vocatis, @@et Venere ignota furta novare mea. unus erat tribus in secreta lectulus herba. @@quaeris discubitus? inter utramque fui. Lygdamus ad cyathos, vitrique aestiva supellex @@et Methymnaei grata saliva meri. Miletus tibicen erat, crotalistria Byblis @@(haec facilis spargi munda sine arte rosa), Magnus et ipse suos breviter concretus in artus @@iactabat truncas ad cava buxa manus. sed neque suppletis constabat flamma lucernis, @@reccidit inque suos mensa supina pedes. me quoque per talos Venerem quaerente secundam @@semper damnosi subsiluere canes. cantabant surdo, nudabant pectora caeco: @@Lanuvii ad portas, ei mihi, totus eram; cum subito rauci sonuerunt cardine postes, @@nec levia ad primos murmura facta Lares. nec mora, cum totas resupinat Cynthia valvas, @@non operosa comis, sed furibunda decens. pocula mi digitos inter cecidere remissos, @@palluerunt ipso labra soluta mero. fulminat illa oculis et quantum femina saevit, @@spectaclum capta nec minus urbe fuit. Phyllidos iratos in vultum conicit ungues: @@territa 'vicini,' Teia clamat 'aquam!' crimina sopitos turbant elata Quirites, @@omnis et insana semita voce sonat. illas direptisque comis tunicisque solutis @@excipit obscurae prima taberna viae. Cynthia gaudet in exuviis victrixque recurrit @@et mea perversa sauciat ora manu, imponitque notam collo morsuque cruentat, @@praecipueque oculos, qui meruere, ferit. atque ubi iam nostris lassavit bracchia plagis, @@Lygdamus, ad plutei fulcra sinistra latens, eruitur geniumque meum prostratus adorat. @@Lygdame, nil potui: tecum ego captus eram. supplicibus palmis tum demum ad foedera veni, @@cum vix tangendos praebuit illa pedes, atque ait 'admissae si vis me ignoscere culpae, @@accipe, quae nostrae formula legis erit. tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra, @@nec cum lascivum sternet harena Forum. colla cave inflectas ad summum obliqua theatrum, @@aut lectica tuae se det aperta morae. Lygdamus in primis, omnis mihi causa querelae, @@veneat et pedibus vincula bina trahat.' indixit legem: respondi ego 'legibus utar.' @@riserat imperio facta superba dato. dein quemcumque locum externae tetigere puellae, @@suffiit, ac pura limina tergit aqua, imperat et totas iterum mutare lucernas, @@terque meum tetigit sulpuris igne caput. atque ita mutato per singula pallia lecto @@despondi, et noto solvimus arma toro. @@@@{1IX}1 Amphitryoniades qua tempestate iuvencos @@egerat a stabulis, o Erythea, tuis, venit ad invictos pecorosa Palatia montes, @@et statuit fessos fessus et ipse boves, qua Velabra suo stagnabant flumine quaque @@nauta per urbanas velificabat aquas. sed non infido manserunt hospite Caco @@incolumes: furto polluit ille Iovem. incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro, @@per tria partitos qui dabat ora sonos. hic, ne certa forent manifestae signa rapinae, @@aversos cauda traxit in antra boves, nec sine teste deo: furem sonuere iuvenci, @@furis et implacidas diruit ira fores. Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo @@Cacus, et Alcides sic ait: 'ite boves, Herculis ite boves, nostrae labor ultime clavae, @@bis mihi quaesiti, bis mea praeda, boves, arvaque mugitu sancite Bovaria longo: @@nobile erit Romae pascua vestra Forum.' dixerat, et sicco torquet sitis ora palato, @@terraque non ullas feta ministrat aquas. sed procul inclusas audit ridere puellas, @@lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus, femineae loca clausa deae fontesque piandos, @@impune et nullis sacra retecta viris. devia puniceae velabant limina vittae, @@putris odorato luxerat igne casa, populus et glaucis ornabat frondibus aedem, @@multaque cantantis umbra tegebat aves. huc ruit in siccam congesta pulvere barbam, @@et iacit ante fores verba minora deo: 'vos precor, o luci sacro quae luditis antro, @@pandite defessis hospita fana viris. fontis egens erro circum antra sonantia lymphis; @@et cava succepto flumine palma sat est. audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem? @@ille ego sum: Alciden terra recepta vocat. quis facta Herculeae non audit fortia clavae @@et numquam ad vastas irrita tela feras, atque uni Stygias homini luxisse tenebras @@[2et gemere abstractum Dite vetante canem]2? angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem @@accipit: haec fesso vix mihi tecta patent. quodsi Iunoni sacrum faceretis amarae, @@non clausisset aquas ipsa noverca suas. sin aliquem vultusque meus saetaeque leonis @@terrent et Libyco sole perusta coma, idem ego Sidonia feci servilia palla @@officia et Lydo pensa diurna colo, mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, @@et manibus duris apta puella fui.' talibus Alcides; at talibus alma sacerdos, @@puniceo canas stamine vincta comas: 'parce oculis, hospes, lucoque abscede verendo; @@cede agedum et tuta limina linque fuga. interdicta viris metuenda lege piatur @@quae se summota vindicat ara casa. magno Tiresias aspexit Pallada vates, @@fortia dum posita Gorgone membra lavat. di tibi dent alios fontes: haec lympha puellis @@avia secreti limitis unda fluit.' sic anus: ille umeris postis concussit opacos, @@nec tulit iratam ianua clausa sitim. at postquam exhausto iam flumine vicerat aestum, @@ponit vix siccis tristia iura labris: 'Maxima quae gregibus devotast Ara repertis, @@ara per has' inquit 'maxima facta manus, haec nullis umquam pateat veneranda puellis, @@Herculis externi ne sit inulta sitis.' hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem, @@sic Sancum Tatiae composuere Cures. sancte pater, salve, cui iam favet aspera Iuno: @@Sance, velis libro dexter inesse meo. @@@@{1X}1 Nunc Iovis incipiam causas aperire Feretri @@armaque de ducibus trina recepta tribus. magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria vires: @@non iuvat e facili lecta corona iugo. imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae @@huius, et exuvio plenus ab hoste redis, tempore quo portas Caeninum Acrona petentem @@victor in eversum cuspide fundis equum. Acron Herculeus Caenina ductor ab arce, @@Roma, tuis quondam finibus horror erat. hic spolia ex umeris ausus sperare Quirini @@ipse dedit, sed non sanguine sicca suo. hunc videt ante cavas librantem spicula turres @@Romulus et votis occupat ante ratis: 'Iuppiter, haec hodie tibi victima corruet Acron.' @@voverat, et spolium corruit ille Iovi. Urbis virtutisque parens sic vincere suevit, @@qui tulit a parco frigida castra lare. idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, @@et galea hirsuta compta lupina iuba. picta neque inducto fulgebat parma pyropo: @@praebebant caesi baltea lenta boves. Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni, @@vincere cum Veios posse laboris erat; necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda @@Nomentum et captae iugera terna Corae. heu Veii veteres! et vos tum regna fuistis, @@et vestro positast aurea sella foro: nunc intra muros pastoris bucina lenti @@cantat, et in vestris ossibus arva metunt. forte super portae dux Veiens astitit arcem @@colloquiumque astu fretus ab urbe dedit: dumque aries murum cornu pulsabat aeno, @@vinea qua ductum longa tegebat opus, Cossus ait 'forti melius concurrere campo.' @@nec mora fit, plano sistit uterque gradum. di Latias iuvere manus, desecta Tolumni @@cervix Romanos sanguine lavit equos. Claudius at Rheno traiectos arcuit hostes, @@Belgica cum vasti parma relata ducis, Virdomari. genus hic Brenno iactabat ab ipso, @@mobilis e rectis fundere gaesa rotis. illi virgatas maculanti sanguine bracas @@torquis ab incisa decidit unca gula. nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri, @@omine quod certo dux ferit ense ducem; seu quia victa suis umeris haec arma ferebant, @@hinc Feretri dictast ara superba Iovis. @@@@{1XI}1 Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum: @@nempe tuas lacrimas litora surda bibent. vota movent superos: ubi portitor aera recepit, @@non exorando stant adamante viae. te licet orantem fuscae deus audiat aulae, @@panditur ad nullas ianua nigra preces. cum semel infernas intrarunt funera sedes, @@obserat eversos lurida porta rogos. sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum @@detraheret lecto fax inimica caput. quid mihi coniugium Paulli, quid currus avorum @@profuit aut famae pignora tanta meae? non minus immitis habuit Cornelia Parcas: @@en sum, quod digitis quinque legatur, onus. damnatae tenebris et vos, vada lenta, paludes, @@et quaecumque meos implicat ulva pedes, immatura licet, tamen huc non noxia veni; @@nec precor huic umbrae mollia iura meae. at si quis posita iudex sedet Aeacus urna, @@is mea sortita iudicet ossa pila: assideant fratres, iuxta et Minoida sellam @@Eumenidum intento turba severa foro. Sisyphe, mole vaces; taceant Ixionis orbes; @@fallax Tantaleo corripere ore liquor; Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras; @@et iaceat tacita laxa catena sera. ipsa loquar pro me: si fallo, poena sororum @@infelix umeros urgeat urna meos. si cui fama fuit per avita tropaea decori, @@aera Numantinos nostra loquuntur avos: altera maternos exaequat turba Libones, @@et domus est titulis utraque fulta suis. mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis, @@vinxit et acceptas altera vitta comas, iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili, @@ut lapide hoc uni nupta fuisse legar. testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos, @@sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces, et, Persen proavi stimulat dum pectus Achilli, @@qui tumidas proavo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse neque ulla @@labe mea nostros erubuisse focos. non fuit exuviis tantis Cornelia damnum: @@quin et erat magnae pars imitanda domus. nec mea mutatast aetas; sine crimine totast: @@viximus insignes inter utramque facem. mi natura dedit leges a sanguine ductas, @@nec possis melior iudicis esse metu. quamlibet austeras de me ferat urna tabellas, @@turpior assessu non erit ulla meo, vel tu, quae tardam movisti fune Cybeben, @@Claudia, turritae rara ministra deae, vel cui, sacra suos cum Vesta reposceret ignes, @@exhibuit vivos carbasus alba focos. nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi: @@in me mutatum quid nisi fata velis? maternis laudor lacrimis urbisque querelis, @@defensa et gemitu Caesaris ossa mea. ille sua nata dignam vixisse sororem @@increpat, et lacrimas vidimus ire deo. vidimus et fratrem sellam geminasse curulem; @@consul quo factus tempore, rapta soror. et tamen emerui generosos vestis honores, @@nec mea de sterili facta rapina domo. et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi; @@venit in exsequias tota caterva meas. tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, @@condita sunt vestro lumina nostra sinu. filia, tu specimen censurae nata paternae, @@fac teneas unum nos imitata virum. haec est feminei merces extrema triumphi, @@laudat ubi emeritum libera fama torum. nunc tibi commendo communia pignora, Paulle: @@haec cura et cineri spirat inusta meo. fungere maternis vicibus pater: illa meorum @@omnis erit collo turba ferenda tuo. oscula cum dederis tua flentibus, adice matris: @@tota domus coepit nunc onus esse tuum. et si quid doliturus eris, sine testibus illis! @@cum venient, siccis oscula falle genis! sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges, @@somniaque in faciem credita saepe meam: atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris, @@ut responsurae singula verba iace. seu tamen adversum mutarit ianua lectum, @@sederit et nostro cauta noverca toro, coniugium, pueri, laudate et ferte paternum: @@capta dabit vestris moribus illa manus; nec matrem laudate nimis: collata priori @@vertet in offensas libera verba suas. seu memor ille mea contentus manserit umbra @@et tanti cineres duxerit esse meos, discite venturam iam nunc lenire senectam, @@caelibis ad curas nec vacet ulla via. quod mihi detractumst, vestros accedat ad annos: @@prole mea Paullum sic iuvet esse senem. et serie fulcite genus: mihi cumba volenti @@solvitur aucturis tot mea fata meis. causa peroratast. flentes me surgite, testes, @@dum pretium vitae grata rependit humus. moribus et caelum patuit: sim digna merendo, @@cuius honoratis ossa vehantur avis.