@@@@{1ANNALES}1 @@@@{1EX LIBRO I}1 쮠ήPostquam nuntiatum est . . . ut pu-gnatum esset in Gallos, id ciuitas grauiter tulit. 쮠ήTanta . . . sanctitudo fani est, ut numquam quisquam uiolare sit ausus. 쮠ήsole . . . occaso 쮠ήCominius . . . qua ascenderat, descendit atque uerba Gallis dedit. 쮠ήPutabant . . . eos qui foris atque qui in arce erant, inter se commu-tationes et consilia facere. 쮠ήCum iis . . . consermonabatur. 쮠ήNam Marcus . . . Manlius, quem Capitolium seruasse a Gallis supra ostendi, cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cum-prime fortem atque exsuperabilem res p. sensit, is et genere et ui et uirtute bellica nemini concedebat. 쮠ήSimul . . . forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pa-riter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum uiaticum ex se atque in se ad rem publicam euertendam habere. 쮠ήNam haec . . . maxime uersatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolomiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare. 쮠ήCum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et uiribus et magnitudine et adulescentia simulque uirtute ceteris antistabat. is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu signifi-care coepit utrisque, quiescerent. pugnae facta pausa est. extemplo silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum depugnare uellet, uti prodiret. nemo audebat propter magnitudinem atque in-manitatem facies. deinde Gallus inridere coepit atque linguam exer-tare. id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium ciuitati accidere, e tanto exercitu neminem prodire. is, ut dico, processit neque passus est uirtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus, Manlius animo ma-gis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbauit. dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit, deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum icti haberet. ubi eum euertit, caput praecidit, torquem detraxit eam-que sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse posteri-que eius Torquati sunt cognominati. Ita per sexennium uagati Apuliam atque agrum Campanum, quod his per militem licebat, spolabantur. 쮠ήEa . . . dum fiunt, Latini subnixo animo ex uictoria inerti consilium ineunt. 쮠ήPersuadenti cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecu-niam magnam consumpserat. 쮠ήEa Lucani ubi resciuerunt, sibi per fallacias uerba data esse . . . 쮠ήsese . . . ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse. 쮠ήId ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstrauimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in uiam prouolarunt. 쮠ήCum tantus . . . arrabo penes Samnites populi Romani esset . . . 쮠ήArma . . . plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese. 쮠ήDomus . . . suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. 쮠ήet Romani . . . multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur. 쮠ήnos . . . in medium relinquemus. 쮠ήnihil sibi . . . diuitias opus esse. 쮠ήMiserrimas . . . uitas exegerunt. 쮠ήHic nimiis in otiis . . . consumptus est. 쮠ήConualles . . . et arboreta magna erant. 쮠ήfacies . . . facii apud aras, quae uocabantur Neptuniae, . . . . . . prius hisce %auctoribus inde reticula galearia . . . Cum non possetur decerni, utrius putaretur uictoria esse . . . @@@@{1EX LIBRO II}1 eo consules propere exercitum redducunt. Inde postquam aliquantum recessit, offendit montem, loca inuenit ea res omnes habere, quae militibus opus sunt, ligna, aquam, pabulum. et qui ibi erant, non ignauiter potando eum diem pro meliore ha-buerunt. his desubito utrisque nuntiatur ipsorum copias adesse. 㮠̦Conprehensare suos quisque, sauiare, amplexare. @@@@{1EX LIBRO III}1 쮠ή@@@@'Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. @@Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus. sed communis exempli et fidei ergo uisum, ut te saluum uelimus, ut esset quem armis uincere possimus. ad nos uenit Nicias, familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. id nos negauimus uelle, neue ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul uisum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eius modi, si accidisset, nostro consilio ciuitates putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu nisi caues, iacebis.' 쮠ήi dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum. 쮠ήIbi occiditur mille hominum. 򮠦Senatus autem de nocte conuenire, noctu multa domum dimitti. Fabius de nocte coepit hostibus castra simulare obpugnare, eum hostem delectare, dum collega id caperet quod captabat. Adeo memorari uix potestur, ut omnes simul suum quisque negotium ad-orti essent. et ita rebus praeclariter gestis Romam reuerterunt. 㮠̦. . . ut uiderent %ne respueret uerminaret litteris addiualis, quod uermina-tum ne ad cancer peruenerit. @@@@{1EX LIBRO IV}1 item gaudium atque aegritudinem alternatim sequi. sed circiter horas duas graui proelio urserunt; deinde in fugam sunt coniecti. Ǯinter uenas saxi . . . @@@@{1EX LIBRO V}1 et dicerent castra facta esse atque hos cohortarent, uti maturarent. is ubi Dacium cognouit et patria eum recordauit . . . @@@@{1EX LIBRO VI}1 㮠̦Artorius Taureae dextrum umerum sauciat atque ita resiluit. 쮠ήDeinde facti consules Sem-pronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. ei consuli pater proconsul obuiam in equo uehens uenit neque descendere uoluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia conuenire, lictores non ausi sunt de-scendere iubere. ubi iuxta uenit, tum consul ait: 'Quid postea?' lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem de-scendere iussit. Fabius imperio paret et filium conlaudauit, cum im-perium, quod populi esset, retineret. 쮠ήPaene factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti. ne nos ad certationem censeas haec incepisse . . . Aliquantisper pugnato nihil promouet Poenus. @@@@{1EX LIBRO VII}1 Animos eorum habentia inflarat. Ə@@@@{1EX LIBRO VIII}1 쮠ήRomam uenit, uix superat, quin triumphus decernatur. ̦Flacco ospicatur. in eo loco populus murmurari coepit. @@@@{1EX LIBRO IX}1 㮠̦Vbi decreuerunt, commemorant Graccho foedus prior Pompeianum non esse seruatum. 㮠̦qui prior bellum, quod cum his gestum erat, meminissent, . . . ⮦heri recedens uesperi Numantinis incidit. @@@@{1EX LIBRO XIII}1 쮠ήContione dimissa Metellus in Capitolium uenit cum mortalibus multis. inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum reduxit. @@@@{1EX LIBRO XV}1 ̦Grundibat grauiter pecus suillum. @@@@{1EX LIBRO XVI}1 Equae hinnibundae inter se spargentes terram calcibus . . . @@@@{1EX LIBRO XVIII}1 쮠ήSi pro tua bonitate et nostra uoluntate tibi ualitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum. я@@@@{1EX LIBRO XIX}1 쮠ήCum Sylla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam, quam ille interposuit, ligneam incenderet. uenit, accessit, ligna subdidit, submouit Grae-cos, ignem admouit; satis sunt diu conati, numquam quiuerunt in-cendere; ita Archelaus omnem materiam obleuerat alumine. quod Sylla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias. 쮠ήseptimo 쮠ήC. Mari, ecquando te nostrum et rei publicae miserebitur? 쮠ήSagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. sed sa-gittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest: nam neutrum potest deorsum uersum recte mitti, sed sursum utrumque optime. quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime funditore. 쮠ήfaciem @@@@{1EX LIBRO XXI}1 쮠ήEnim cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi . . . Crudeliter ille, nos misericorditer; auariter ille, nos largimur. @@@@{1EX LIBRO XXIII}1 쮠ήSed idcirco me fecisse, quod utrum negle-gentia partim magistratum an auaritia an calamitate populi Romani euenisse dicam nescio. @@@@{1INCERTAE SEDIS}1 쮠ήpluria . . . compluria exercitu instructo pedetemtim milites ducere coepit. Facite exempla eorum, ut uos cum illis congermanescere sciatur. pluuia imbri lutus erat multus. agrum Nolanum populare coeperunt. 㮠̦pugna acriter commissa, multis utrimque interitis . . .