@@@@{1HISTORIAE}1 @@@@{1EX LIBRO I}1 Iuxtim Numicium flumen obtruncatur. propitiae nocte consumpta postero die per incertas uias Aeserniam, inde Romam pro-tinus profugerant. @@@@{1EX LIBRO II}1 򮠦Et Marsi propius succedunt atque ita scutis proiectis tecti saxa certa-tim %lenta manibus coniciunt in hostes. Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat. Si quae celeriter solui poterat, in altum remulco retrahit. @@@@{1EX LIBRO III}1 nolitote mirare quam desperata uoluntate ad unam belli faciendi uiam . . . dissipatis imbricum fragminibus ac testis tegularum . . . senatus auctoritate %saga rianunc. mulierem missa fide ac pietate propter amoris nefarii lubidinem obstitisse. Agilem dari facilemque uictoriam neque fossas aut bellum remoratum. Adoriuntur auersos ut apertis lateribus. isdem temporibus Aesernini duplici fossa ualloque circumdati frumento adeso, quod ex areis in oppidum portatum est . . . Lucius Calpurnius Piso ex senati consulto duas nouas tribus . . . Quod loca palustria . . . que erant et alte multifariam con-fossa . . . . . . ac post armatos funditores et sagittarios ponit. . . . Conmutus tamen et tempora singula constituit et, sicut steterat, manipulos obuerti iussit. . . . sparis ac lanceis eminus peterent hostes . . . Partem cohortium propter mare collocat in litore. Manualis lapides disperit, propterea quod is ager omnis eius modi telis indigebat. Post uillarum macerias ac parietinas quinque cohortis in insidiis reliquit. Occulte tacitique aduenientiam cohortium praestolari occipiunt. Postquam sonu signorum proelium magno cum clamore uirorum commissum est . . . Romanos inpetu suo protelant, protelatos persecuntur. . . . atque armis de uita certatim dimicare nitebatur. Galli materibus aut lanceis configunt . . . . . . ali saltu ac uelocitate certare. Requiescendi spatium nacti, cum densiores manipulatim resistere hostibus instituissent . . . . . . et inde ecum concitatum princeps ad hostium permittit aciem. . . . multi plagis aduersis icti et congenuclati Romanis praecipitatis ipsi supra uoluit in caput . . . post principia paulatim recedunt atque inde cum paucis fugae se mandant. . . . dispalati ab signis, digressi omnes ac dissipati . . . . . . ad binum milium numero sauciis utrimque factis . . . plerique inermi in castra perfugiunt. Otacilium legatum cum scaphis ac lembis . . . quibus occisis actuarias ad uiginti nauis, item complures onerarias in-cendunt. praeterea catapultas sedecim, quattuor ballistas, uiginti plaustra scorpiis ac minoribus sagittis onusta . . . longius scorpios catapulta concitos . . . omnia quae diximus loca statim potitus . . . Seruulum eius praemio libertatis inductum magno cum tumultu con-uentum in populum produxit armatum. Lucium Memmium, socerum Gai Scriboni, tribunum plebis, quem Marci Liui consiliarium fuisse callebant et tunc Curionis oratorem . . . Tum subito tacuit atque metu et suspicione propriam capere non poterat quietem. Bassus assiduitate indulgitate uictus . . . Cum conplures menses barba inmissa et intonso capillo, lugubri uestitu, populum uicatim flens una cum liberis circumiret . . . Inperitum concitat uulgum. . . . quod fortassean ex uoluntate sua summa cum claritudine celeriter confecisset . . . Sublatus laetitia nimia atque inpotentia conmotus animi . . . @@@@{1EX LIBRO IIII}1 Castra de planitie conuertit in montes, ut %crebro ferculis protinus procedundo posset intra fines Aesculapiorum peruenire. Gaius Titinius quidam, cui %minus proprietas mentis ab natura tra-dita uideretur, primo ante testudinem constitit; deinde aput consu-lem causam atque excusationem praeferre coepit. . . . quod oppidum tumulo in excelso [loco] propter mare paruis moe-nibus inter duas fluuias infra Vessuuium conlocatum. . . . transgressus fluuiam, quae secundum Herculaneum ad mare perfluebat . . . 쮠ήpopulabundus . . . agros ad oppidum peruenit. protinus agros populabundus ad Nuceriam conuertit. Armati dextera ducti [2magis]2 magisque in latitudinem discedunt. Multitudinem procul hostium constare uiderunt. et prope mediam ad finem ripae peruenerant. . . . et partim fera uite, partim lauro et arbuto ac multa pinu ac myrtetis abundant. Inpedimentum conlocant omne, construunt carros et sarraca crebra disponunt. signum nanctus a Papio, quod inter eos tolli conuenerat, . . . Exercitum dispertiunt, ad confligendum se componunt. Conglobati et conlecti concrepant armis. Praetor festinatim de castellis ad castra maxima peditis conducit. denique exinanitis castris Romani, qui clauso se loco potuerant ex-pedire . . . Victoribus propriae spem, uictis aduersae fortunae maiorem formidinem obiecit. Agmen perturbatum peditis insinuant ac loco conmouent. Duae cohortes de subsidio procedunt atque equites protelant. Iaculis celeriter consumptis ad gladios certationem reuocauerunt. Galli materibus aut lanceis tamen medium perturbant agmen. Galli contra magno cum molimento ac perpetuo sonu procedunt. Inermos armati, impeditos expediti sine ullo suorum uulnere cunctos interficiunt. Impedimentum omne de cunctis itineribus amoliuntur. quod hostem non dubitatim cum pluteis ac scalis iter facere cerne-bat . . . . . . iumenta, pecuda locis trepidare conpluribus . . . . . . quid [2in]2 rem publicam suam maxume conducere uideretur. denique cum uariis uoluntatibus incerta ciuitas trepidaret, Pomponius cum uelite superiorem locum insedit. formidine oppressus, quod humilem caementis instructum oppidi mu-rum sciebat . . . tum in muro uirile ac muliebre secus populi multitudine omni conlocata . . . Custodiae in muro statuuntur cataphractarum. Falces iniectas conminuunt, pluteos propius conlocatis harpagis deiciunt. . . . de quibus partim malleolos, partim fasces sarmentorum incensos supra uallum frequentes . . . Funis expediunt, claustra foribus inposita periclitantur. . . . multi praemissis armis ex summo se permitterent. Neque porta neque ullum foramen erat, qua posset eruptio fieri. cohors una passim concitata, qua murus erat interruptus, euadit. summoti et intra moenia rursum coacti . . . Vltro citroque integrant in oppido caedem. simul et tormenta contenduntur. Periclitantur tormenta ac tela multaque genera machinamentorum. . . . ballistas talentarias quattuor . . . Ipsi legati concubia nocte oppido digressi iam sub hostium muni-tionem succedunt. Itaque postero die legatos Iguuium redeuntis apiscitur. Tum postquam apud Iguuinos ac Perusinos eius facti mentionem proiecit . . . Terrore perturbatam multitudinem subigunt. ab armis recedere, praesidia de locis deducere . . . . . . id me neque metu neque calamitatis necessitudine inductum facere. Quondam Sabini feruntur uouisse, si res conmunis melioribus locis constitisset, se uer sacrum facturos. quo uoto damnati fetum omnem dicuntur eius anni statim con-secrasse. . . . profuse atque abunde semper usi magnum pondus auri argentique. Popedius opinione frustrata . . . Innoxios trementibus artubus repente extrahis atque in labro summo flumi-nis, caelo albente . . . Subito mare persubhorrescere caecosque fluctus in se prouoluere leniter occepit. prores actuariae tragi grandes ac faseli primo . . . nauisque triginta biremis, totidem myoparonas . . . Puppis aceto madefactis centonibus integuntur, quos supra perpetua ac laxe suspensa cilicia obtenduntur. de uirtute eorum accusanda proloqui supersederunt. egregias et longe praestantis ac timendas aduersariorum opes esse. ego illos malos et audaces semper enixim contra fortunas atque ho-nores huius ordinis omnia fecisse ac dixisse sentio. eos qui hoc malum publicum clandestinis consiliis conparaue-runt . . . qui tamen, quibus %laetibus foedera maiorum suum dissoluta . . . armis, equis, conmeatibus nos magis iuuerunt exleges: et minus honore dignos putabitis? Quoniam neque mea nex neque intercessio posse uidetur illorum demen-tem reprimere audaciam . . . . . . neque aetatis granditatem neque ea merita neque ordinis honestatem aut dignitatem sibi esse excusationi. . . . dum pristinum uinum apud ignem per sudorem corpore exhau-serunt. idemque perseuerauerunt, uti lex perueniret ad quaestorem ac iudices quos uellent instituerent praefestinatim et cupide. . . . cistasque, quae erant legum ferendarum gratia positae, deiecerant. tamen Tudertibus senati consulto et populi iussu dat ciuitatem. milites, ut lex Calpurnia concesserat, uirtutis ergo ciuitate donari . . . Silentium oritur. . . . nam clandestina crebritudine transigi, apud notos cogitata dici decet, non explanari. . . . utrumne diui cultu erga se mortalium laetiscant an superna agentes humana neglegant. 󠳳his tum iniect[2us est leuis scrupulus]2 et quaedam dubitatio. @@@@{1EX LIBRO VI}1 Marius ostio Liris euehitur adque Aenariam suos continuatur. 쮠ήQuam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandauimus, ne uellica-tim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus. 쮠ήRomanos inferendae pernicii causa uenisse . . . @@@@{1EX LIBRO IX}1 Caelum caligine stat. @@@@{1EX LIBRO XII}1 㮠̦Procul sibilu significare consuli coepit. @@@@{1EX LIBRO XXIII}1 Multi populi, plurimae contionis dictaturam omnibus animis et stu-diis suffragauerunt. @@@@{1INCERTA EX HISTORIIS}1 tanto plures passim dispalantur. hostis loca superiora potiti . . . simul et senatuis consultis clarissimis amplificati . . . 쮠ήcursim . . . properatim . . . celatim . . . uellicatim . . . saltuatim 㮠̦Vitam cum dolore et insigni cruciatu carnificatus amisit. 㮠̦Sic in eam paludem multi piscium salliendorum causa a nauibus semionustis commeant. 򮠦̮patres familiarum 쮠mediterream 讠die . . . dies 򮠦̦. . . q iudicium false factum. @@@@{1MILESIARVM LIBRI}1 򮠦̦Nisi comminus excidisset, quanti dantur? tanti, inquit Olumpias; simul hoc dicens suauium dedit. Proin dato aliquid quod domi habebis . . . quod tibi non magno stabit. 򮠦̦confestim secuta est. Eamus ad ipsum. atque ipse commode de parte superiore descendebat. 򮠦̦Te istic hesterno quid haesisse oportuerat Aristaee? 򮠦̦Quid nunc ostium scalpis? quid tergiuersaris nec bene nauiter is? 򮠦̦nocte uagatrix 򮠦̦Obuiam uenit. 򮠦̦Vt eum paenitus utero suo recepit.