@@@@{1ALBII TIBVLLI}1 @@@@{1LIBER PRIMVS}1 @@@@{1I}1 Divitias alius fulvo sibi congerat auro @@Et teneat culti iugera multa soli, Quem labor adsiduus vicino terreat hoste, @@Martia cui somnos classica pulsa fugent: Me mea paupertas vita traducat inerti, @@Dum meus adsiduo luceat igne focus. @1 Ipse seram teneras maturo tempore vites @@Rusticus et facili grandia poma manu; Nec spes destituat, sed frugum semper acervos @@Praebeat et pleno pinguia musta lacu. Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris @@Seu vetus in trivio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum novus educat annus, @@Libatum agricolae ponitur ante deo. Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona @@Spicea, quae templi pendeat ante fores, Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, @@Terreat ut saeva falce Priapus aves. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri @@Custodes, fertis munera vestra, Lares. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos, @@Nunc agna exigui est hostia parva soli. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes @1 @@Clamet 'io messes et bona vina date'. Iam modo iam possim contentus vivere parvo @@Nec semper longae deditus esse viae, Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra @@Arboris ad rivos praetereuntis aquae. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem @@Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae @@Desertum oblita matre referre domum. At vos exiguo pecori, furesque lupique, @@Parcite: de magno est praeda petenda grege. Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis @@Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa @@Dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis @1 @@Pocula, de facili conposuitque luto. Non ego divitias patrum fructusque requiro, @@Quos tulit antiquo condita messis avo: Parva seges satis est, satis requiescere lecto @@Si licet et solito membra levare toro. Quam iuvat inmites ventos audire cubantem @@Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, @@Securum somnos igne iuvante sequi. Hoc mihi contingat. Sit dives iure, furorem @1 @@Qui maris et tristes ferre potest pluvias. O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, @@Quam fleat ob nostras ulla puella vias. Te bellare decet terra, Messalla, marique, @@Ut domus hostiles praeferat exuvias; Me retinent vinctum formosae vincla puellae, @@Et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia; tecum @@Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, @@Te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, @@Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro @@Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex. @1 Illo non iuvenis poterit de funere quisquam @@Lumina, non virgo, sicca referre domum. Tu manes ne laede meos, sed parce solutis @@Crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores: @@Iam veniet tenebris Mors adoperta caput, Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, @@Dicere nec cano blanditias capite. Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes @@Non pudet et rixas inseruisse iuvat. Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque, @@Ite procul, cupidis volnera ferte viris, Ferte et opes: ego conposito securus acervo @@Despiciam dites despiciamque famem. @@@@{1II}1 Adde merum vinoque novos conpesce dolores, @@Occupet ut fessi lumina victa sopor, @1 Neu quisquam multo percussum tempora baccho @@Excitet, infelix dum requiescit amor. Nam posita est nostrae custodia saeva puellae, @@Clauditur et dura ianua firma sera. Ianua difficilis domini, te verberet imber, @@Te Iovis imperio fulmina missa petant. Ianua, iam pateas uni mihi, victa querelis, @@Neu furtim verso cardine aperta sones. Et mala siqua tibi dixit dementia nostra, @@Ignoscas: capiti sint precor illa meo. Te meminisse decet, quae plurima voce peregi @@Supplice, cum posti florida serta darem. Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle, @1 @@Audendum est: fortes adiuvat ipsa Venus. Illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat, @@Seu reserat fixo dente puella fores; Illa docet molli furtim derepere lecto, @@Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces @@Blandaque conpositis abdere verba notis. Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat @@Nec vetat obscura surgere nocte timor. En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe, * * * Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro @@Volneret aut rapta praemia veste petat. Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque @@Qualibet: insidias non timuisse decet. Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, @@Non mihi, cum multa decidit imber aqua. @1 Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes @@Et vocet ad digiti me taciturna sonum. Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat @@Obvia: celari volt sua furta Venus. Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen @@Neu prope fulgenti lumina ferte face. Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille @@Perque deos omnes se meminisse neget: Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, @@Is Venerem e rapido sentiet esse mari. Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax @@Pollicita est magico saga ministerio. Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, @@Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris @@Elicit et tepido devocat ossa rogo; Iam tenet infernas magico stridore catervas, @@Iam iubet adspersas lacte referre pedem. Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, @1 @@Cum libet, aestivo convocat orbe nives. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, @@Sola feros Hecates perdomuisse canes. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses: @@Ter cane, ter dictis despue carminibus. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, @@Non sibi, si in molli viderit ipse toro. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet @@Omnia, de me uno sentiet ipse nihil. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores @@Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena @@Concidit ad magicos hostia pulla deos. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset, @@Orabam, nec te posse carere velim. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere, @@Maluerit praedas stultus et arma sequi. Ille licet Cilicum victas agat ante catervas, @@Ponat et in capto Martia castra solo, @1 Totus et argento contextus, totus et auro @@Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boves mea si tecum modo Delia possim @@Iungere et in solito pascere monte pecus, Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, @@Mollis et inculta sit mihi somnus humo. Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo @@Prodest, cum fletu nox vigilanda venit? Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem @@Nec sonitus placidae ducere posset aquae. Num Veneris magnae violavi numina verbo, @@Et mea nunc poenas inpia lingua luit? Num feror incestus sedes adiisse deorum @@Sertaque de sanctis deripuisse focis? Non ego, si merui, dubitem procumbere templis @@Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex @@Et miserum sancto tundere poste caput. @1 At tu, qui laetus rides mala nostra, caveto @@Mox tibi: non uni saeviet usque deus. Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores, @@Post Veneris vinclis subdere colla senem Et sibi blanditias tremula conponere voce @@Et manibus canas fingere velle comas, Stare nec ante fores puduit caraeve puellae @@Ancillam medio detinuisse foro. Hunc puer, hunc iuvenis turba circumterit arta, @@Despuit in molles et sibi quisque sinus. At mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit @@Mens mea: quid messes uris acerba tuas? @@@@{1III}1 Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, @1 @@O utinam memores ipse cohorsque mei. Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris, @@Abstineas avidas, Mors, modo, nigra, manus. Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater @@Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores @@Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe, @@Dicitur ante omnes consuluisse deos. Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi @@Rettulit e trinis omina certa puer. Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam, @1 @@Quin fleret nostras respiceretque vias. Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, @@Quaerebam tardas anxius usque moras. Aut ego sum causatus aves aut omina dira, @@Saturni sacram me tenuisse diem. O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi @@Offensum in porta signa dedisse pedem! Audeat invito ne quis discedere Amore, @@Aut sciat egressum se prohibente deo. Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt @@Illa tua totiens aera repulsa manu, Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari @@Te_memini_et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi_nam posse mederi @1 @@Picta docet templis multa tabella tuis_, Ut mea votivas persolvens Delia voces @@Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes @@Insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates @@Reddereque antiquo menstrua tura Lari. Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam @@Tellus in longas est patefacta vias! Nondum caeruleas pinus contempserat undas, @@Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris @@Presserat externa navita merce ratem. Illo non validus subiit iuga tempore taurus, @@Non domito frenos ore momordit equus, Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, @@Qui regeret certis finibus arva, lapis. Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant @@Obvia securis ubera lactis oves. Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem @@Inmiti saevus duxerat arte faber. @1 Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper, @@Nunc mare, nunc leti mille repente viae. Parce, pater. timidum non me periuria terrent, @@Non dicta in sanctos inpia verba deos. Quodsi fatales iam nunc explevimus annos, @@Fac lapis inscriptis stet super ossa notis: 'Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, @@Messallam terra dum sequiturque mari.' Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, @@Ipsa Venus campos ducet in Elysios. Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes @@Dulce sonant tenui gutture carmen aves, Fert casiam non culta seges, totosque per agros @@Floret odoratis terra benigna rosis; Ac iuvenum series teneris inmixta puellis @1 @@Ludit, et adsidue proelia miscet Amor. Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti, @@Et gerit insigni myrtea serta coma. At scelerata iacet sedes in nocte profunda @@Abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues @@Saevit, et huc illuc inpia turba fugit. Tum niger in porta serpentum Cerberus ore @@Stridet et aeratas excubat ante fores. Illic Iunonem temptare Ixionis ausi @@Versantur celeri noxia membra rota, Porrectusque novem Tityos per iugera terrae @@Adsiduas atro viscere pascit aves. Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem @@Iam iam poturi deserit unda sitim, Et Danai proles, Veneris quod numina laesit, @@In cava Lethaeas dolia portat aquas. @1 Illic sit, quicumque meos violavit amores, @@Optavit lentas et mihi militias. At tu casta precor maneas, sanctique pudoris @@Adsideat custos sedula semper anus. Haec tibi fabellas referat positaque lucerna @@Deducat plena stamina longa colu, At circa gravibus pensis adfixa puella @@Paulatim somno fessa remittat opus. Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, @@Sed videar caelo missus adesse tibi. Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, @@Obvia nudato, Delia, curre pede. Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem @@Luciferum roseis candida portet equis. @@@@{1IV}1 'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, @@Ne capiti soles, ne noceantque nives: @1 Quae tua formosos cepit sollertia? certe @@Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, Nudus et hibernae producis frigora brumae, @@Nudus et aestivi tempora sicca Canis.' Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles @@Armatus curva sic mihi falce deus: 'O fuge te tenerae puerorum credere turbae, @@Nam causam iusti semper amoris habent. Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, @@Hic placidam niveo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi @@Virgineus teneras stat pudor ante genas. Sed ne te capiant, primo si forte negabit, @@Taedia: paulatim sub iuga colla dabit. Longa dies homini docuit parere leones, @@Longa dies molli saxa peredit aqua; Annus in apricis maturat collibus uvas, @1 @@Annus agit certa lucida signa vice. Nec iurare time: Veneris periuria venti @@Inrita per terras et freta summa ferunt. Gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere, @@Iurasset cupide quicquid ineptus amor, Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas @@Adfirmes crines perque Minerva suos. At si tardus eris, errabis: transiet aetas. @@Quam cito non segnis stat remeatque dies, Quam cito purpureos deperdit terra colores, @@Quam cito formosas populus alta comas! Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae, @@Qui prior Eleo est carcere missus equos! Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas, @@Maerentem stultos praeteriisse dies. @1 Crudeles divi! serpens novus exuit annos, @@Formae non ullam fata dedere moram. Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas, @@Nam decet intonsus crinis utrumque deum. Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit, @@Cedas: obsequio plurima vincet amor. Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur @@Et Canis arenti torreat arva siti, Quamvis praetexens picta ferrugine caelum @@Venturam anticipet imbrifer arcus aquam. Vel si caeruleas puppi volet ire per undas, @@Ipse levem remo per freta pelle ratem. Nec te paeniteat duros subiisse labores @@Aut opera insuetas adteruisse manus, Nec, velit insidiis altas si claudere valles, @1 @@Dum placeas, umeri retia ferre negent. Si volet arma, levi temptabis ludere dextra: @@Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus. Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit @@Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit. Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti, @@Post etiam collo se inplicuisse velit. Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant: @@Iam tener adsuevit munera velle puer. At tu, qui venerem docuisti vendere primus, @@Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. Pieridas, pueri, doctos et amate poetas, @@Aurea nec superent munera Pieridas. Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint, @@Ex umero Pelopis non nituisset ebur. Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus, @@Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas. @1 At qui non audit Musas, qui vendit amorem, @@Idaeae currus ille sequatur Opis Et tercentenas erroribus expleat urbes @@Et secet ad Phrygios vilia membra modos. Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelis @@Supplicibus, miseris fletibus illa favet.' Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore, @@Sed Titium coniunx haec meminisse vetat. Pareat ille suae; vos me celebrate magistrum, @@Quos male habet multa callidus arte puer. Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes @@Consultent: cunctis ianua nostra patet. Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem @@Deducat iuvenum sedula turba senem. Heu heu quam Marathus lento me torquet amore! @@Deficiunt artes, deficiuntque doli. Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam, @@Cum mea ridebunt vana magisteria. @1 @@@@{1V}1 Asper eram et bene discidium me ferre loquebar, @@At mihi nunc longe gloria fortis abest. Namque agor ut per plana citus sola verbere turben, @@Quem celer adsueta versat ab arte puer. Ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam @@Magnificum post haec: horrida verba doma. Parce tamen, per te furtivi foedera lecti, @@Per venerem quaeso conpositumque caput. Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, @@Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, @@Carmine cum magico praecinuisset anus; Ipse procuravi, ne possent saeva nocere @@Somnia, ter sancta deveneranda mola; @1 Ipse ego velatus filo tunicisque solutis @@Vota novem Triviae nocte silente dedi. Omnia persolvi: fruitur nunc alter amore, @@Et precibus felix utitur ille meis. At mihi felicem vitam, si salva fuisses, @@Fingebam demens, sed renuente deo. Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, @@Area dum messes sole calente teret, Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas @@Pressaque veloci candida musta pede; Consuescet numerare pecus, consuescet amantis @@Garrulus in dominae ludere verna sinu. Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam, @@Pro segete spicas, pro grege ferre dapem. Illa regat cunctos, illi sint omnia curae, @@At iuvet in tota me nihil esse domo. Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma @@Delia selectis detrahat arboribus; @1 Et tantum venerata virum hunc sedula curet, @@Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat. Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque @@Iactat odoratos vota per Armenios. Saepe ego temptavi curas depellere vino, @@At dolor in lacrimas verterat omne merum. Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, @@Admonuit dominae deseruitque Venus. Tunc me discedens devotum femina dixit @@Et pudet et narrat scire nefanda meam. Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis @@Devovet et flavis nostra puella comis. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam @1 @@Vecta est frenato caerula pisce Thetis. Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator; @@Venit in exitium callida lena meum. Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento @@Tristia cum multo pocula felle bibat; Hanc volitent animae circum sua fata querentes @@Semper et e tectis strix violenta canat; Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris @@Quaerat et a saevis ossa relicta lupis, Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, @@Post agat e triviis aspera turba canum. Eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti, @@Saevit et iniusta lege relicta Venus. At tu quam primum sagae praecepta rapacis @@Desere, nam donis vincitur omnis amor. @1 Pauper erit praesto semper, te pauper adibit @@Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae @@Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos @@Vinclaque de niveo detrahet ipse pede. Heu canimus frustra, nec verbis victa patescit @@Ianua, sed plena est percutienda manu. At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto: @@Versatur celeri Fors levis orbe rotae. Non frustra quidam iam nunc in limine perstat @@Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, @1 @@Solus et ante ipsas excreat usque fores. Nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso, @@Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua. @@@@{1VI}1 Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus, @@Post tamen es misero tristis et asper, Amor. Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est @@Insidias homini conposuisse deum? Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim @@Nescio quem tacita callida nocte fovet. Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est: @@Sic etiam de me pernegat usque viro. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto @@Custodes: heu heu nunc premor arte mea, @1 Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, @@Cardine nunc tacito vertere posse fores. Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret, @@Quem facit inpresso mutua dente venus. At tu, fallacis coniunx incaute puellae, @@Me quoque servato, peccet ut illa nihil. Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, @@Neve cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem @@Ne trahat et mensae ducat in orbe notas. Exibit quam saepe, time, seu visere dicet @@Sacra Bonae maribus non adeunda Deae. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras; @@Tunc mihi non oculis sit timuisse meis. Saepe, velut gemmas eius signumque probarem, @@Per causam memini me tetigisse manum; Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam @@Sobria subposita pocula victor aqua. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti, @@Iussit Amor: contra quis ferat arma deos? Ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit, @1 @@Instabat tota cui tua nocte canis. Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis @@Servare, frustra clavis inest foribus. Te tenet, absentes alios suspirat amores @@Et simulat subito condoluisse caput. At mihi servandam credas: non saeva recuso @@Verbera, detrecto non ego vincla pedum. Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, @@Et fluit effuso cui toga laxa sinu, Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, @@Stet procul aut alia %stet procul% ante via. Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos @@Est mihi divino vaticinata sono. Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem @@Flammam, non amens verbera torta timet; Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos @1 @@Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, @@Et canit eventus, quos dea magna monet: 'Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, @@Ne pigeat magno post didicisse malo. Adtigerit, labentur opes, ut volnere nostro @@Sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.' Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas; @@Si tamen admittas, sit precor illa levis. Non ego te propter parco tibi, sed tua mater @@Me movet atque iras aurea vincit anus. Haec mihi te adducit tenebris multoque timore @@Coniungit nostras clam taciturna manus, Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque @@Cognoscit strepitus me veniente pedum. Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, @@Sit modo fas, annos contribuisse velim. Te semper natamque tuam te propter amabo: @@Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos. Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos @@Impediat crines nec stola longa pedes. @1 Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam @@Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, Et siquid peccasse putet, ducarque capillis @@Inmerito pronas proripiarque vias. Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste @@Si furor, optarim non habuisse manus; Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli, @@Mutuus absenti te mihi servet amor. At, quae fida fuit nulli, post victa senecta @@Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis @@Tractaque de niveo vellere ducta putat. Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae @@Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo @@Spectat et, infidis quam sit acerba, monet. Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amoris @1 @@Exemplum cana simus uterque coma. @@@@{1VII}1 Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes @@Stamina, non ulli dissoluenda deo, Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes, @@Quem tremeret forti milite victus Atax. Evenere: novos pubes Romana triumphos @@Vidit et evinctos bracchia capta duces; At te victrices lauros, Messalla, gerentem @@Portabat nitidis currus eburnus equis. Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene @@Testis et Oceani litora Santonici, @1 Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, @@Carnutis et flavi caerula lympha Liger. An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis @@Caeruleus placidis per vada serpis aquis, Quantus et aetherio contingens vertice nubes @@Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas? Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes @@Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor @@Prima ratem ventis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, @@Fertilis aestiva Nilus abundet aqua? Nile pater, quanam possim te dicere causa @@Aut quibus in terris occuluisse caput? Te propter nullos tellus tua postulat imbres, @@Arida nec pluvio supplicat herba Iovi. Te canit atque suum pubes miratur Osirim @@Barbara, Memphiten plangere docta bovem. @1 Primus aratra manu sollerti fecit Osiris @@Et teneram ferro sollicitavit humum, Primus inexpertae conmisit semina terrae @@Pomaque non notis legit ab arboribus. Hic docuit teneram palis adiungere vitem, @@Hic viridem dura caedere falce comam; Illi iucundos primum matura sapores @@Expressa incultis uva dedit pedibus. Ille liquor docuit voces inflectere cantu, @@Movit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore @@Pectora tristitiae dissoluenda dedit. Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert, @@Crura licet dura conpede pulsa sonent. Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, @@Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, @@Fusa sed ad teneros lutea palla pedes @1 Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu @@Et levis occultis conscia cista sacris. Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis @@Concelebra et multo tempora funde mero: Illius et nitido stillent unguenta capillo, @@Et capite et collo mollia serta gerat. Sic venias hodierne: tibi dem turis honores, @@Liba et Mopsopio dulcia melle feram. At tibi succrescat proles, quae facta parentis @@Augeat et circa stet veneranda senem. Nec taceat monumenta viae, quem Tuscula tellus @@Candidaque antiquo detinet Alba Lare. Namque opibus congesta tuis hic glarea dura @@Sternitur, hic apta iungitur arte silex. Te canit agricola, a magna cum venerit urbe @1 @@Serus inoffensum rettuleritque pedem. At tu, Natalis multos celebrande per annos, @@Candidior semper candidiorque veni. @@@@{1VIII}1 Non ego celari possum, quid nutus amantis @@Quidve ferant miti lenia verba sono. Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, @@Praecinit eventus nec mihi cantus avis: Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo @@Perdocuit multis non sine verberibus. Desine dissimulare: deus crudelius urit, @@Quos videt invitos subcubuisse sibi. Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos @@Saepeque mutatas disposuisse comas, Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues @1 @@Artificis docta subsecuisse manu? Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus, @@Ansaque conpressos conligat arta pedes. Illa placet, quamvis inculto venerit ore @@Nec nitidum tarda compserit arte caput. Num te carminibus, num te pallentibus herbis @@Devovit tacito tempore noctis anus? Cantus vicinis fruges traducit ab agris, @@Cantus et iratae detinet anguis iter, Cantus et e curru Lunam deducere temptat @@Et faceret, si non aera repulsa sonent. Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas? @@Forma nihil magicis utitur auxiliis: Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse @@Oscula, sed femori conseruisse femur. Nec tu difficilis puero tamen esse memento: @@Persequitur poenis tristia facta Venus. Munera ne poscas: det munera canus amator, @1 @@Ut foveat molli frigida membra sinu. Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent @@Ora nec amplexus aspera barba terit. Huic tu candentes umero subpone lacertos, @@Et regum magnae despiciantur opes. At Venus invenit puero concumbere furtim, @@Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis @@Oscula et in collo figere dente notas. Non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore sola @@Dormiat et nulli sit cupienda viro. Heu sero revocatur amor seroque iuventas, @@Cum vetus infecit cana senecta caput. Tum studium formae est: coma tum mutatur, ut annos @@Dissimulet viridi cortice tincta nucis; Tollere tum cura est albos a stirpe capillos @@Et faciem dempta pelle referre novam. At tu, dum primi floret tibi temporis aetas, @1 @@Utere: non tardo labitur illa pede. Neu Marathum torque: puero quae gloria victo est? @@In veteres esto dura, puella, senes. Parce precor tenero: non illi sontica causa est, @@Sed nimius luto corpora tingit amor. Vel miser absenti maestas quam saepe querelas @@Conicit, et lacrimis omnia plena madent! 'Quid me spernis?' ait. 'poterat custodia vinci: @@Ipse dedit cupidis fallere posse deus. Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agatur @@Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum; Et possum media quamvis obrepere nocte @@Et strepitu nullo clam reserare fores. Quid prosunt artes, miserum si spernit amantem @@Et fugit ex ipso saeva puella toro? Vel cum promittit, subito sed perfida fallit, @@Est mihi nox multis evigilanda malis. Dum mihi venturam fingo, quodcumque movetur, @@Illius credo tunc sonuisse pedes.' Desistas lacrimare, puer: non frangitur illa, @1 @@Et tua iam fletu lumina fessa tument. Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi, @@Nec prodest sanctis tura dedisse focis. Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes, @@Nescius ultorem post caput esse deum; Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis @@Et cupidum ficta detinuisse mora: Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi @@Quaecumque obposita est ianua dura sera. At te poena manet, ni desinis esse superba. @@Quam cupies votis hunc revocare diem! @@@@{1IX}1 Quid mihi si fueras miseros laesurus amores, @@Foedera per divos, clam violanda, dabas? A miser, et siquis primo periuria celat, @1 @@Sera tamen tacitis Poena venit pedibus. Parcite, caelestes: aequum est inpune licere @@Numina formosis laedere vestra semel. Lucra petens habili tauros adiungit aratro @@Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis @@Ducunt instabiles sidera certa rates: Muneribus meus est captus puer, at deus illa @@In cunerem et liquidas munera vertat aquas. Iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem @@Detrahet et ventis horrida facta coma; Uretur facies, urentur sole capilli, @@Deteret invalidos et via longa pedes. Admonui quotiens 'auro ne pollue formam: @@Saepe solent auro multa subesse mala. Divitiis captus siquis violavit amorem, @@Asperaque est illi difficilisque Venus. Ure meum potius flamma caput et pete ferro @@Corpus et intorto verbere terga seca. Nec tibi celandi spes sit peccare paranti: @@Est deus, occultos qui vetat esse dolos. @1 Ipse deus tacito permisit lene ministro, @@Ederet ut multo libera verba mero; Ipse deus somno domitos emittere vocem @@Iussit et invitos facta tegenda loqui.' Haec ego dicebam: nunc me flevisse loquentem, @@Nunc pudet ad teneros procubuisse pedes. Tum mihi iurabas nullo te divitis auri @@Pondere, non gemmis, vendere velle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, @@Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager. Illis eriperes verbis mihi sidera caeli @@Lucere et puras fulminis esse vias. Quin etiam flebas: at non ego fallere doctus @@Tergebam umentes credulus usque genas. @1 Quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae? @@Sed precor exemplo sit levis illa tuo. O quotiens, verbis ne quisquam conscius esset, @@Ipse comes multa lumina nocte tuli! Saepe insperanti venit tibi munere nostro @@Et latuit clausas post adoperta fores. Tum miser interii, stulte confisus amari: @@Nam poteram ad laqueos cautior esse tuos. Quin etiam adtonita laudes tibi mente canebam, @@Et me nunc nostri Pieridumque pudet. Illa velim rapida Volcanus carmina flamma @@Torreat et liquida deleat amnis aqua. Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est @@Et pretium plena grande referre manu. At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, @@Rideat adsiduis uxor inulta dolis, Et cum furtivo iuvenem lassaverit usu, @@Tecum interposita languida veste cubet. Semper sint externa tuo vestigia lecto, @@Et pateat cupidis semper aperta domus; Nec lasciva soror dicatur plura bibisse @@Pocula vel plures emeruisse viros. @1 Illam saepe ferunt convivia ducere Baccho, @@Dum rota Luciferi provocet orta diem. Illa nulla queat melius consumere noctem @@Aut operum varias disposuisse vices. At tua perdidicit, nec tu, stultissime, sentis, @@Cum tibi non solita corpus ab arte movet. Tune putas illam pro te disponere crines @@Aut tenues denso pectere dente comas? Ista haec persuadet facies, auroque lacertos @@Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu? Non tibi, sed iuveni cuidam volt bella videri, @@Devoveat pro quo remque domumque tuam. Nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagra @@Et senis amplexus culta puella fugit. Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam @@Cum trucibus venerem iungere posse feris. Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus? @@Tune aliis demens oscula ferre mea? Tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit @@Et geret in regno regna superba tuo. At tua tum me poena iuvet, Venerique merenti @1 @@Fixa notet casus aurea palma meos: 'Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus @@Dedicat et grata sis, dea, mente rogat'. @@@@{1X}1 Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? @@Quam ferus et vere ferreus ille fuit! Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, @@Tum brevior dirae mortis aperta via est. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra @@Vertimus, in saevas quod dedit ille feras? Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, @@Faginus adstabat cum scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat @@Securus sparsas dux gregis inter oves. @1 Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem @@Arma nec audissem corde micante tubam; Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis @@Haesura in nostro tela gerit latere. Sed patrii servate Lares: aluistis et idem, @@Cursarem vestros cum tener ante pedes. Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: @@Sic veteris sedes incoluistis avi. Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu @@Stabat in exigua ligneus aede deus. Hic placatus erat, seu quis libaverat uva, @@Seu dederat sanctae spicea serta comae, Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat @@Postque comes purum filia parva favum. At nobis aerata, Lares, depellite tela, * * * @1 * * * @@Hostiaque e plena rustica porcus hara. Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra @@Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput. Sic placeam vobis: alius sit fortis in armis @@Sternat et adversos Marte favente duces, Ut mihi potanti possit sua dicere facta @@Miles et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis accersere mortem? @@Inminet et tacito clam venit illa pede. Non seges est infra, non vinea culta, sed audax @@Cerberus et Stygiae navita turpis aquae; Illic percussisque genis ustoque capillo @@Errat ad obscuros pallida turba lacus. Quam potius laudandus hic est, quem prole parata @@Occupat in parva pigra senecta casa. Ipse suas sectatur oves, at filius agnos, @1 @@Et calidam fesso conparat uxor aquam. Sic ego sim, liceatque caput candescere canis, @@Temporis et prisci facta referre senem. Interea pax arva colat. pax candida primum @@Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, @@Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent_at tristia duri @@Militis in tenebris occupat arma situs_ Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, @@Uxorem plaustro progeniemque domum. Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos @@Femina perfractas conqueriturque fores. Flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse @@Flet sibi dementes tam valuisse manus. @1 At lascivus Amor rixae mala verba ministrat, @@Inter et iratum lentus utrumque sedet. A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam @@Verberat: e caelo deripit ille deos. Sit satis e membris tenuem rescindere vestem, @@Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus, @@Quo tenera irato flere puella potest. Sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque @@Is gerat et miti sit procul a Venere. At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, @@Perfluat et pomis candidus ante sinus. @1 @@@@{1LIBER SECVNDVS}1 @@@@{1I}1 Quisquis adest, faveat: fruges lustramus et agros, @@Ritus ut a prisco traditus extat avo. Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva @@Pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres. Luce sacra requiescat humus, requiescat arator, @@Et grave suspenso vomere cesset opus. Solvite vincla iugis: nunc ad praesepia debent @@Plena coronato stare boves capite. Omnia sint operata deo: non audeat ulla @@Lanificam pensis inposuisse manum. Vos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris, @1 @@Cui tulit hesterna gaudia nocte Venus. Casta placent superis: pura cum veste venite @@Et manibus puris sumite fontis aquam. Cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras @@Vinctaque post olea candida turba comas. Di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes: @@Vos mala de nostris pellite limitibus, Neu seges eludat messem fallacibus herbis, @@Neu timeat celeres tardior agna lupos. Tunc nitidus plenis confisus rusticus agris @@Ingeret ardenti grandia ligna foco, Turbaque vernarum, saturi bona signa coloni, @@Ludet et ex virgis exstruet ante casas. Eventura precor: viden ut felicibus extis @@Significet placidos nuntia fibra deos? Nunc mihi fumosos veteris proferte Falernos @@Consulis et Chio solvite vincla cado. Vina diem celebrent: non festa luce madere @1 @@Est rubor, errantes et male ferre pedes. Sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat, @@Nomen et absentis singula verba sonent. Gentis Aquitanae celeber Messalla triumpho @@Et magna intonsis gloria victor avis, Huc ades adspiraque mihi, dum carmine nostro @@Redditur agricolis gratia caelitibus. Rura cano rurisque deos. his vita magistris @@Desuevit querna pellere glande famem; Illi conpositis primum docuere tigillis @@Exiguam viridi fronde operire domum, Illi etiam tauros primi docuisse feruntur @@Servitium et plaustro subposuisse rotam. Tum victus abiere feri, tum consita pomus, @@Tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, Aurea tum pressos pedibus dedit uva liquores, @@Mixtaque securo est sobria lympha mero. @1 Rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu @@Deponit flavas annua terra comas. Rure levis verno flores apis ingerit alveo, @@Conpleat ut dulci sedula melle favos. Agricola adsiduo primum satiatus aratro @@Cantavit certo rustica verba pede Et satur arenti primum est modulatus avena @@Carmen, ut ornatos diceret ante deos; Agricola et minio subfusus, Bacche, rubenti @@Primus inexperta duxit ab arte choros. Huic datus a pleno, memorabile munus, ovili @@Dux pecoris hircus: duxerat hircus oves. Rure puer verno primum de flore coronam @1 @@Fecit et antiquis inposuit Laribus. Rure etiam teneris curam exhibitura puellis @@Molle gerit tergo lucida vellus ovis. Hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, @@Fusus et adposito pollice versat opus, Atque aliqua adsidue textrix operata Minervam @@Cantat, et adplauso tela sonat latere. Ipse quoque inter agros interque armenta Cupido @@Natus et indomitas dicitur inter equas. Illic indocto primum se exercuit arcu: @@Ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus! Nec pecudes, velut ante, petit: fixisse puellas @@Gestit et audaces perdomuisse viros. Hic iuveni detraxit opes, hic dicere iussit @@Limen ad iratae verba pudenda senem; Hoc duce custodes furtim transgressa iacentes @@Ad iuvenem tenebris sola puella venit Et pedibus praetemptat iter suspensa timore, @@Explorat caecas cui manus ante vias. A miseri; quos hic graviter deus urget, at ille @1 @@Felix, cui placidus leniter adflat Amor. Sancte, veni dapibus festis, sed pone sagittas @@Et procul ardentes hinc precor abde faces. Vos celebrem cantate deum pecorique vocate @@Voce: palam pecori, clam sibi quisque vocet, Aut etiam sibi quisque palam: nam turba iocosa @@Obstrepit et Phrygio tibia curva sono. Ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur @@Matris lascivo sidera fulva choro, Postque venit tacitus furvis circumdatus alis @@Somnus et incerto Somnia nigra pede. @@@@{1II}1 Dicamus bona verba: venit Natalis ad aras: @@Quisquis ades, lingua, vir mulierque, fave. Urantur pia tura focis, urantur odores, @@Quos tener e terra divite mittit Arabs. Ipse suos Genius adsit visurus honores, @1 @@Cui decorent sanctas mollia serta comas. Illius puro destillent tempora nardo, @@Atque satur libo sit madeatque mero, Adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis. @@En age, quid cessas? adnuit ille: roga. Auguror, uxoris fidos optabis amores: @@Iam reor hoc ipsos edidicisse deos. Nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem @@Fortis arat valido rusticus arva bove, Nec tibi, gemmarum quicquid felicibus Indis @@Nascitur, Eoi qua maris unda rubet. Vota cadunt: utinam strepitantibus advolet alis @@Flavaque coniugio vincula portet Amor, Vincula, quae maneant semper, dum tarda senectus @@Inducat rugas inficiatque comas. Huc venias, Natalis, avis prolemque ministres, @1 @@Ludat ut ante tuos turba novella pedes. @@@@{1III}1 Rura meam, Cornute, tenent villaeque puellam; @@Ferreus est, heu, heu, quisquis in urbe manet. Ipsa Venus latos iam nunc migravit in agros, @@Verbaque aratoris rustica discit Amor. O ego, cum adspicerem dominam, quam fortiter illic @@Versarem valido pingue bidente solum Agricolaeque modo curvom sectarer aratrum, @@Dum subigunt steriles arva serenda boves, Nec quererer, quod sol graciles exureret artus, @@Laederet et teneras pussula rupta manus. @1 Pavit et Admeti tauros formosus Apollo, @@Nec cithara intonsae profueruntve comae, Nec potuit curas sanare salubribus herbis: @@Quicquid erat medicae, vicerat, artis, amor. Ipse deus solitus stabulis expellere vaccas * * * Et miscere novo docuisse coagula lacte, @@Lacteus et mixtus obriguisse liquor. Tum fiscella levi detexta est vimine iunci, @@Raraque per nexus est via facta sero. O quotiens illo vitulum gestante per agros @@Dicitur occurrens erubuisse soror! O quotiens ausae, caneret dum valle sub alta, @@Rumpere mugitu carmina docta boves! Saepe duces trepidis petiere oracula rebus, @@Venit et a templis inrita turba domum; Saepe horrere sacros doluit Latona capillos, @@Quos admirata est ipsa noverca prius. @1 Quisquis inornatumque caput crinesque solutos @@Adspiceret, Phoebi quaereret ille comam. Delos ubi nunc, Phoebe, tua est, ubi Delphica Pytho? @@Nempe Amor in parva te iubet esse casa. Felices olim, Veneri cum fertur aperte @@Servire aeternos non puduisse deos. Fabula nunc ille est, sed cui sua cura puella est, @@Fabula sit mavolt quam sine amore deus. At tu, quisquis is est, cui tristi fronte Cupido @@Imperat, ut nostra sint tua castra domo: Ferrea non Venerem, sed praedam saecula laudant, @@Praeda tamen multis est operata malis. Praeda feras acies cinxit discordibus armis: @@Hinc cruor, hinc caedes mors propiorque venit. @1 Praeda vago iussit geminare pericula ponto, @@Bellica cum dubiis rostra dedit ratibus. Praedator cupit inmensos obsidere campos, @@Ut multa innumera iugera pascat ove; Cui lapis externus curae est, urbisque tumultu @@Portatur validis mille columna iugis, Claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra @@Neglegat hibernas piscis adesse minas. At tibi laeta trahant Samiae convivia testae @@Fictaque Cumana lubrica terra rota. Heu heu divitibus video gaudere puellas: @@Iam veniant praedae, si Venus optat opes, Ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem @@Incedat donis conspicienda meis. Illa gerat vestes tenues, quas femina Coa @@Texuit, auratas disposuitque vias; Illi sint comites fusci, quos India torret, @@Solis et admotis inficit ignis equis; Illi selectos certent praebere colores @1 @@Africa puniceum purpureumque Tyros. Nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit @@Barbara gypsatos ferre catasta pedes. At tibi dura seges, Nemesim qui abducis ab urbe, @@Persolvat nulla semina terra fide. Et tu, Bacche tener, iucundae consitor uvae, @@Tu quoque devotos, Bacche, relinque lacus. Haud inpune licet formosas tristibus agris @@Abdere: non tanti sunt tua musta, pater. O valeant fruges, ne sint modo rure puellae: @@Glans alat, et prisco more bibantur aquae. Glans aluit veteres, et passim semper amarunt: @@Quid nocuit sulcos non habuisse satos? Tum, quibus adspirabat Amor, praebebat aperte @@Mitis in umbrosa gaudia valle Venus. Nullus erat custos, nulla exclusura dolentes @@Ianua; si fas est, mos precor ille redi. @1 * * * @@Horrida villosa corpora veste tegant. Nunc si clausa mea est, si copia rara videndi, @@Heu miserum, laxam quid iuvat esse togam? Ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros, @@Non ego me vinclis verberibusque nego. @@@@{1IV}1 Sic mihi servitium video dominamque paratam: @@Iam mihi, libertas illa paterna, vale, Servitium sed triste datur, teneorque catenis, @@Et numquam misero vincla remittit Amor, Et seu quid merui seu quid peccavimus, urit. @@Uror, io, remove, saeva puella, faces. @1 O ego ne possim tales sentire dolores, @@Quam mallem in gelidis montibus esse lapis, Stare vel insanis cautes obnoxia ventis, @@Naufraga quam vasti tunderet unda maris! Nunc et amara dies et noctis amarior umbra est, @@Omnia nunc tristi tempora felle madent. Nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo: @@Illa cava pretium flagitat usque manu. Ite procul, Musae, si non prodestis amanti: @@Non ego vos, ut sint bella canenda, colo, Nec refero Solisque vias et qualis, ubi orbem @@Conplevit, versis Luna recurrit equis. Ad dominam faciles aditus per carmina quaero: @@Ite procul, Musae, si nihil ista valent. At mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, @@Ne iaceam clausam flebilis ante domum, Aut rapiam suspensa sacris insignia fanis, @@Sed Venus ante alios est violanda mihi. Illa malum facinus suadet dominamque rapacem @@Dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus. @1 O pereat, quicumque legit viridesque smaragdos @@Et niveam Tyrio murice tingit ovem. Hic dat avaritiae causas et Coa puellis @@Vestis et e Rubro lucida concha mari. Haec fecere malas: hinc clavim ianua sensit, @@Et coepit custos liminis esse canis. Sed pretium si grande feras, custodia victa est, @@Nec prohibent claves, et canis ipse tacet. Heu quicumque dedit formam caelestis avarae, @@Quale bonum multis adtulit ille malis! Hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa @@Fecit ut infamis hic deus esset Amor. At tibi, quae pretio victos excludis amantes, @@Eripiant partas ventus et ignis opes; Quin tua tum iuvenes spectent incendia laeti, @@Nec quisquam flammae sedulus addat aquam. Seu veniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus, @@Nec qui det maestas munus in exequias. @1 At bona quae nec avara fuit, centum licet annos @@Vixerit, ardentem flebitur ante rogum, Atque aliquis senior veteres veneratus amores @@Annua constructo serta dabit tumulo Et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas, @@Terraque securae sit super ossa levis.' Vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera? @@Illius est nobis lege colendus Amor. Quin etiam sedes iubeat si vendere avitas, @@Ite sub imperium sub titulumque, Lares. Quicquid habet Circe, quicquid Medea veneni, @@Quicquid et herbarum Thessala terra gerit, Et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, @@Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, Si modo me placido videat Nemesis mea voltu, @@Mille alias herbas misceat illa, bibam. @@@@{1V}1 Phoebe, fave: novus ingreditur tua templa sacerdos: @@Huc age cum cithara carminibusque veni. @1 Nunc te vocales inpellere pollice chordas, @@Nunc precor ad laudes flectere verba meas. Ipse triumphali devinctus tempora lauro, @@Dum cumulant aras, ad tua sacra veni; Sed nitidus pulcherque veni: nunc indue vestem @@Sepositam, longas nunc bene pecte comas, Qualem te memorant Saturno rege fugato @@Victori laudes concinuisse Iovi. Tu procul eventura vides, tibi deditus augur @@Scit bene, quid fati provida cantet avis, Tuque regis sortes, per te praesentit haruspex, @@Lubrica signavit cum deus exta notis; Te duce Romanos numquam frustrata Sibylla, @@Abdita quae senis fata canit pedibus. Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas @@Vatis, et ipse precor quid canat illa doce. Haec dedit Aeneae sortes, postquam ille parentem @@Dicitur et raptos sustinuisse Lares; @1 Nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto @@Ilion ardentes respiceretque deos. Romulus aeternae nondum formaverat urbis @@Moenia, consorti non habitanda Remo, Sed tunc pascebant herbosa Palatia vaccae, @@Et stabant humiles in Iovis arce casae. Lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae @@Et facta agresti lignea falce Pales, Pendebatque vagi pastoris in arbore votum, @@Garrula silvestri fistula sacra deo, Fistula, cui semper decrescit arundinis ordo, @@Nam calamus cera iungitur usque minor. At qua Velabri regio patet, ire solebat @@Exiguus pulsa per vada linter aqua. Illa saepe gregis diti placitura magistro @@Ad iuvenem festa est vecta puella die, Cum qua fecundi redierunt munera ruris, @@Caseus et niveae candidus agnus ovis._ 'Inpiger Aenea, volitantis frater Amoris, @1 @@Troica qui profugis sacra vehis ratibus, Iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros, @@Iam vocat errantes hospita terra Lares. Illic sanctus eris, cum te veneranda Numici @@Unda deum caelo miserit indigetem. Ecce super fessas volitat Victoria puppes, @@Tandem ad Troianos diva superba venit. Ecce mihi lucent Rutulis incendia castris: @@Iam tibi praedico, barbare Turne, necem. Ante oculos Laurens castrum murusque Lavini est @@Albaque ab Ascanio condita Longa duce. Te quoque iam video, Marti placitura sacerdos @@Ilia, Vestales deseruisse focos, Concubitusque tuos furtim vittasque iacentes @@Et cupidi ad ripas arma relicta dei. Carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas, @1 @@Dum licet: hic magnae iam locus urbis erit. Roma, tuum nomen terris fatale regendis, @@Qua sua de caelo prospicit arva Ceres, Quaque patent ortus, et qua fluitantibus undis @@Solis anhelantes abluit amnis equos. Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet @@Vos bene tam longa consuluisse via. Vera cano: sic usque sacras innoxia laurus @@Vescar, et aeternum sit mihi virginitas.' Haec cecinit vates et te sibi, Phoebe, vocavit, @@Iactavit fusas et caput ante comas. Quicquid Amalthea, quicquid Marpesia dixit @@Herophile, Phoeto Graia quod admonuit, Quasque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes @@Portarit sicco pertuleritque sinu,_ @1 Haec fore dixerunt belli mala signa cometen, @@Multus ut in terras deplueretque lapis, Atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo @@Audita et lucos praecinuisse fugam. Ipsum etiam Solem defectum lumine vidit @@Iungere pallentes nubilus annus equos Et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes @@Fataque vocales praemonuisse boves._ Haec fuerunt olim, sed tu iam mitis, Apollo, @@Prodigia indomitis merge sub aequoribus, Et succensa sacris crepitet bene laurea flammis, @@Omine quo felix et sacer annus erit. Laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni: @@Distendet spicis horrea plena Ceres, Oblitus et musto feriet pede rusticus uvas, @@Dolia dum magni deficiantque lacus, Ac madidus Baccho sua festa Palilia pastor @@Concinet: a stabulis tunc procul este lupi. Ille levis stipulae sollemnis potus acervos @1 @@Accendet, flammas transilietque sacras, Et fetus matrona dabit, natusque parenti @@Oscula conprensis auribus eripiet, Nec taedebit avum parvo advigilare nepoti @@Balbaque cum puero dicere verba senem. Tunc operata deo pubes discumbet in herba, @@Arboris antiquae qua levis umbra cadit, Aut e veste sua tendent umbracula sertis @@Vincta, coronatus stabit et ipse calix. At sibi quisque dapes et festas exstruet alte @@Caespitibus mensas caespitibusque torum. Ingeret hic potus iuvenis maledicta puellae, @@Postmodo quae votis inrita facta velit: Nam ferus ille suae plorabit sobrius idem @@Et se iurabit mente fuisse mala. Pace tua pereant arcus pereantque sagittae, @@Phoebe, modo in terris erret inermis Amor. Ars bona, sed postquam sumpsit sibi tela Cupido, @@Heu heu quam multis ars dedit ista malum! Et mihi praecipue: iaceo cum saucius annum @1 @@Et faveo morbo, cum iuvat ipse dolor, Usque cano Nemesim, sine qua versus mihi nullus @@Verba potest iustos aut reperire pedes. At tu_nam divum servat tutela poetas_ @@Praemoneo, vati parce, puella, sacro, Ut Messalinum celebrem, cum praemia belli @@Ante suos currus oppida victa feret, Ipse gerens laurus: lauro devinctus agresti @@Miles 'o' magna voce 'triumphe' canet. Tum Messalla meus pia det spectacula turbae @@Et plaudat curru praetereunte pater. Adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli, @@Sic tua perpetuo sit tibi casta soror. @@@@{1VI}1 Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori? @1 @@Sit comes et collo fortiter arma gerat? Et seu longa virum terrae via seu vaga ducent @@Aequora, cum telis ad latus ire volet? Ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, @@Atque iterum erronem sub tua signa voca. Quod si militibus parces, erit hic quoque miles, @@Ipse levem galea qui sibi portet aquam. Castra peto, valeatque Venus valeantque puellae: @@Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est. Magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto @@Excutiunt clausae fortia verba fores. Iuravi quotiens rediturum ad limina numquam! @@Cum bene iuravi, pes tamen ipse redit. Acer Amor, fractas utinam, tua tela, sagittas, @@Si licet, extinctas adspiciamque faces! Tu miserum torques, tu me mihi dira precari @@Cogis et insana mente nefanda loqui. Iam mala finissem leto, sed credula vitam @@Spes fovet et fore cras semper ait melius. @1 Spes alit agricolas, Spes sulcis credit aratis @@Semina, quae magno faenore reddat ager; Haec laqueo volucres, haec captat arundine pisces, @@Cum tenues hamos abdidit ante cibus; Spes etiam valida solatur conpede vinctum: @@Crura sonant ferro, sed canit inter opus; Spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa; @@Ei mihi, ne vincas, dura puella, deam. Parce, per inmatura tuae precor ossa sororis: @@Sic bene sub tenera parva quiescat humo. Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro @@Et madefacta meis serta feram lacrimis, Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo @@Et mea cum muto fata querar cinere. Non feret usque suum te propter flere clientem: @@Illius ut verbis, sis mihi lenta, veto, Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes, @@Maestaque sopitae stet soror ante torum, Qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra @1 @@Venit ad infernos sanguinolenta lacus. Desino, ne dominae luctus renoventur acerbi: @@Non ego sum tanti, ploret ut illa semel. Nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces: @@Lena nocet nobis, ipsa puella bona est. Lena necat miserum Phryne furtimque tabellas @@Occulto portans itque reditque sinu. Saepe, ego cum dominae dulces a limine duro @@Adgnosco voces, haec negat esse domi, Saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam @@Nuntiat aut aliquas extimuisse minas. Tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, @@Quisve meam teneat, quot teneatve modis; Tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia vivas, @@Moverit e votis pars quotacumque deos. @1 @@@@{1ALBII TIBVLLI @@@@LIBER TERTIVS @@@@(CARMINA TIBVLLIANA)}1 @@@@{1I LYGDAMI}1 "Martis Romani festae venere kalendae_ @@Exoriens nostris hic fuit annus avis_ Et vaga nunc certa discurrunt undique pompa @@Perque vias urbis munera perque domos: Dicite, Pierides, quonam donetur honore @@Seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen." "Carmine formosae, pretio capiuntur avarae. @@Gaudeat, ut digna est, versibus illa tuis. Lutea sed niveum involvat membrana libellum, @@Pumicet et canas tondeat ante comas Summaque praetexat tenuis fastigia chartae, @1 @@Indicet ut nomen littera facta tuum, Atque inter geminas pingantur cornua frontes: @@Sic etenim comptum mittere oportet opus." "Per vos, auctores huius mihi carminis, oro @@Castaliamque umbram Pieriosque lacus, Ite domum cultumque illi donate libellum, @@Sicut erit: nullus defluat inde color. (Illa mihi referet, si nostri mutua cura est @@An minor, an toto pectore deciderim.) Sed primum meritam larga donate salute @@Atque haec submisso dicite verba sono: 'Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera, @@Mittit et accipias munera parva rogat, @1 Teque suis iurat caram magis esse medullis, @@Sive sibi coniunx sive futura soror, Sed potius coniunx: huius spem nominis illi @@Auferet extincto pallida Ditis aqua.'" @@@@{1II LYGDAMI}1 Qui primus caram iuveni carumque puellae @@Eripuit iuvenem, ferreus ille fuit. Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem, @@Vivere et erepta coniuge qui potuit. Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro @@Ingenio: frangit fortia corda dolor; Nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri @@Tot mala perpessae taedia nata meae. Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram @1 @@Candidaque ossa super nigra favilla teget, Ante meum veniat longos incompta capillos @@Et fleat ante meum maesta Neaera rogum. Sed veniat carae matris comitata dolore: @@Maereat haec genero, maereat illa viro. Praefatae ante meos manes animamque precatae @@Perfusaeque pias ante liquore manus, Pars quae sola mei superabit corporis, ossa @@Incinctae nigra candida veste legent, Et primum annoso spargent collecta Lyaeo, @@Mox etiam niveo fundere lacte parent, Post haec carbaseis umorem tollere velis @@Atque in marmorea ponere sicca domo. Illic quas mittit dives Panchaia merces @@Eoique Arabes, dives et Assyria, Et nostri memores lacrimae fundantur eodem: @@Sic ego conponi versus in ossa velim. Sed tristem mortis demonstret littera causam @@Atque haec in celebri carmina fronte notet: 'Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae, @@Coniugis ereptae, causa perire fuit.' @1 @@@@{1III LYGDAMI}1 Quid prodest caelum votis inplesse, Neaera, @@Blandaque cum multa tura dedisse prece? Non, ut marmorei prodirem e limine tecti, @@Insignis clara conspicuusque domo, Aut ut multa mei renovarent iugera tauri @@Et magnas messes terra benigna daret, Sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae @@Inque tuo caderet nostra senecta sinu, Tum cum permenso defunctus tempore lucis @@Nudus Lethaea cogerer ire rate. Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri, @@Arvaque si findant pinguia mille boves? Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis, @@Taenare sive tuis, sive Caryste tuis, Et nemora in domibus sacros imitantia lucos @1 @@Aurataeque trabes marmoreumque solum? Quidve in Erythraeo legitur quae litore concha @@Tinctaque Sidonio murice lana iuvat, Et quae praeterea populus miratur? in illis @@Invidia est: falso plurima volgus amat. Non opibus mentes hominum curaeque levantur, @@Nam Fortuna sua tempora lege regit. Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera, @@At sine te regum munera nulla volo. O niveam, quae te poterit mihi reddere, lucem! @@O mihi felicem terque quaterque diem! At si, pro dulci reditu quaecumque voventur, @@Audiat aversa non meus aure deus, Nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis @@Nec quas terrarum sustinet orbis opes. Haec alii cupiant, liceat mihi paupere cultu @@Securo cara coniuge posse frui. @1 Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis, @@Et faveas concha, Cypria, vecta tua. Aut si fata negant reditum tristesque sorores, @@Stamina quae ducunt quaeque futura neunt, Me vocet in vastos amnes nigramque paludem @@Dives in ignava luridus Orcus aqua. @@@@{1IV LYGDAMI}1 Di meliora ferant, nec sint mihi somnia vera, @@Quae tulit hesterna pessima nocte quies. Ite procul, vani, falsumque avertite visum: @@Desinite in nobis quaerere velle fidem. Divi vera monent, venturae nuntia sortis @@Vera monent Tuscis exta probata viris; Somnia fallaci ludunt temeraria nocte @@Et pavidas mentes falsa timere iubent. Et natum in curas hominum genus omina noctis @1 @@Farre pio placant et saliente sale. Et tamen, utcumque est, sive illi vera moneri, @@Mendaci somno credere sive volent, Efficiat vanos noctis Lucina timores @@Et frustra inmeritum pertimuisse velit, Si mea nec turpi mens est obnoxia facto @@Nec laesit magnos inpia lingua deos. Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis @@Mundum caeruleo laverat amne rotas, Nec me sopierat menti deus utilis aegrae: @@Somnus sollicitas deficit ante domos. Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu, @@Pressit languentis lumina sera quies. Hic iuvenis casta redimitus tempora lauro @@Est visus nostra ponere sede pedem. Non illo quicquam formosius ulla priorum @@Aetas humanum nec videt illud opus. @1 Intonsi crines longa cervice fluebant, @@Stillabat Syrio myrtea rore coma. Candor erat, qualem praefert Latonia Luna, @@Et color in niveo corpore purpureus, Ut iuveni primum virgo deducta marito @@Inficitur teneras ore rubente genas, Et cum contexunt amarantis alba puellae @@Lilia et autumno candida mala rubent. Ima videbatur talis inludere palla, @@Namque haec in nitido corpore vestis erat. Artis opus rarae, fulgens testudine et auro @@Pendebat laeva garrula parte lyra. Hanc primum veniens plectro modulatus eburno @@Felices cantus ore sonante dedit. Sed postquam fuerant digiti cum voce locuti, @@Edidit haec tristi dulcia verba modo: 'Salve, cura deum: casto nam rite poetae @@Phoebusque et Bacchus Pieridesque favent; Sed proles Semeles Bacchus doctaeque sorores @1 @@Dicere non norunt, quid ferat hora sequens. At mihi fatorum leges aevique futuri @@Eventura pater posse videre dedit. Quare, ego quae dico non fallax, accipe, vates, @@Quodque deus vero Cynthius ore feram. Tantum cara tibi, quantum nec filia matri, @@Quantum nec cupido bella puella viro, Pro qua sollicitas caelestia numina votis, @@Quae tibi securos non sinit ire dies, Et cum te fusco Somnus velavit amictu, @@Vanum nocturnis fallit imaginibus, Carminibus celebrata tuis formosa Neaera @@Alterius mavolt esse puella viri, Diversasque suas agitat mens inpia curas, @@Nec gaudet casta nupta Neaera domo. A crudele genus nec fidum femina nomen! @@A pereat, didicit fallere siqua virum! Sed flecti poterit_mens est mutabilis illis_ @@Tu modo cum multa bracchia tende fide. @1 Saevus Amor docuit validos temptare labores, @@Saevus Amor docuit verbera posse pati. Me quondam Admeti niveas pavisse iuvencas @@Non est in vanum fabula ficta iocum. Tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora @@Nec similes chordis reddere voce sonos, Sed perlucenti cantum meditabar avena @@Ille ego Latonae filius atque Iovis. Nescis quid sit amor, iuvenis, si ferre recusas @@Inmitem dominam coniugiumque ferum. Ergo ne dubita blandas adhibere querelas: @@Vincuntur molli pectora dura prece. Quod si vera canunt sacris oracula templis, @@Haec illi nostro nomine dicta refer: Hoc tibi coniugium promittit Delius ipse, @@Felix hoc alium desine velle virum.' Dixit, et ignavus defluxit corpore somnus. @1 @@A ego ne possim tanta videre mala! Nec tibi crediderim votis contraria vota @@Nec tantum crimen pectore inesse tuo; Nam te nec vasti genuerunt aequora ponti @@Nec flammam volvens ore Chimaera fero Nec canis anguinea redimitus terga caterva, @@Cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque virgineam canibus succincta figuram, @@Nec te conceptam saeva leaena tulit, Barbara nec Scythiae tellus horrendave Syrtis, @@Sed culta et duris non habitanda domus Et longe ante alias omnes mitissima mater @@Isque pater, quo non alter amabilior. Haec deus in melius crudelia somnia vertat @@Et iubeat tepidos inrita ferre notos. @@@@{1V LYGDAMI}1 Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, @1 @@Unda sub aestivum non adeunda Canem, Nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, @@Cum se purpureo vere remittit humus. At mihi Persephone nigram denuntiat horam: @@Inmerito iuveni parce nocere, dea. Non ego temptavi nulli temeranda virorum @@Audax laudandae sacra docere deae, Nec mea mortiferis infecit pocula sucis @@Dextera nec cuiquam trita venena dedit, Nec nos sacrilegi templis amovimus aegros, @@Nec cor sollicitant facta nefanda meum, Nec nos insanae meditantes iurgia mentis @@Inpia in adversos solvimus ora deos, Et nondum cani nigros laesere capillos, @@Nec venit tardo curva senecta pede. @1 Natalem primo nostrum videre parentes, @@Cum cecidit fato consul uterque pari. Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis @@Et modo nata mala vellere poma manu? Parcite, pallentes undas quicumque tenetis @@Duraque sortiti tertia regna dei. Elysios olim liceat cognoscere campos @@Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, Cum mea rugosa pallebunt ora senecta @@Et referam pueris tempora prisca senex. Atque utinam vano nequiquam terrear aestu, @@Languent ter quinos sed mea membra dies. At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae, @@Et facilis lenta pellitur unda manu. Vivite felices, memores et vivite nostri, @@Sive erimus seu nos fata fuisse velint. Interea nigras pecudes promittite Diti @@Et nivei lactis pocula mixta mero. @1 @@@@{1VI LYGDAMI}1 Candide Liber, ades_sic sit tibi mystica vitis @@Semper, sic hedera tempora vincta feras_ Aufer et ipse meum patera medicante dolorem: @@Saepe tuo cecidit munere victus amor. Care puer, madeant generoso pocula baccho, @@Et nobis prona funde Falerna manu. Ite procul, durum curae genus, ite labores: @@Fulserit hic niveis Delius alitibus. Vos modo proposito dulces faveatis amici, @@Neve neget quisquam me duce se comitem, Aut siquis vini certamen mite recusat, @@Fallat eum tecto cara puella dolo. @1 Ille facit dites animos deus, ille ferocem @@Contudit et dominae misit in arbitrium, Armenias tigres et fulvas ille leaenas @@Vicit et indomitis mollia corda dedit. Haec Amor et maiora valet. sed poscite Bacchi @@Munera: quem vestrum pocula sicca iuvant? Convenit ex aequo nec torvus Liber in illis, @@Qui se quique una vina iocosa colunt. Convenit iratus nimium nimiumque severos: @@Qui timet irati numina magna, bibat. Quales his poenas qualis quantusque minetur, @@Cadmeae matris praeda cruenta docet. Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est, @@Quid valeat laesi sentiat ira dei. Quid precor a demens? venti temeraria vota, @@Aeriae et nubes diripenda ferant. Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neaera, @1 @@Sis felix, et sint candida fata tua. At nos securae reddamus tempora mensae: @@Venit post multos una serena dies. Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, @@Difficile est tristi fingere mente iocum, Nec bene mendaci risus conponitur ore, @@Nec bene sollicitis ebria verba sonant. Quid queror infelix? turpes discedite curae: @@Odit Lenaeus tristia verba pater. Cnosia, Theseae quondam periuria linguae @@Flevisti ignoto sola relicta mari: Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus, @@Ingrati referens inpia facta viri. Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore @@Alterius disces posse cavere tuo. Nec vos aut capiant pendentia bracchia collo @1 @@Aut fallat blanda sordida lingua fide. Etsi perque suos fallax iuravit ocellos @@Iunonemque suam perque suam Venerem, Nulla fides inerit: periuria ridet amantum @@Iuppiter et ventos inrita ferre iubet. Ergo quid totiens fallacis verba puellae @@Conqueror? ite a me, seria verba, precor. Quam vellem tecum longas requiescere noctes @@Et tecum longos pervigilare dies, Perfida nec merito nobis inimica merenti, @@Perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen! Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister? @@Temperet annosum Marcia lympha merum. Non ego, si fugit nostrae convivia mensae @@Ignotum cupiens vana puella torum, Sollicitus repetam tota suspiria nocte: @@Tu puer, i, liquidum fortius adde merum. Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo @@Debueram sertis inplicuisse comas. @1 @@@@{1VII INCERTI AVCTORIS PANEGYRICVS}1 @@@@{1MESSALLAE}1 Te, Messalla, canam, quamquam me cognita virtus Terret: ut infirmae nequeant subsistere vires, Incipiam tamen. at meritas si carmina laudes Deficiant, humilis tantis sim conditor actis, Nec tua praeter te chartis intexere quisquam Facta queat, dictis ut non maiora supersint. Est nobis voluisse satis, nec munera parva Respueris. etiam Phoebo gratissima dona Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes Icarus, ut puro testantur sidera caelo @1 Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas. Quin etiam Alcides, deus adscensurus Olympum, Laeta Molorcheis posuit vestigia tectis, Parvaque caelestis placavit mica, nec illis Semper inaurato taurus cadit hostia cornu. Hic quoque sit gratus parvus labor, ut tibi possim Inde alios aliosque memor conponere versus. @@Alter dicat opus magni mirabile mundi, Qualis in inmenso desederit aere tellus, Qualis et in curvum pontus confluxerit orbem, Et vagus, e terris qua surgere nititur, aer, Huic et contextus passim fluat igneus aether, Pendentique super claudantur ut omnia caelo: At, quodcumque meae poterunt audere Camenae, Seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra Sive minus_certeque canent minus_, omne vovemus Hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta. Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes, @1 Non tua maiorum contenta est gloria fama, Nec quaeris, quid quaque index sub imagine dicat, Sed generis priscos contendis vincere honores, Quam tibi maiores maius decus ipse futuris: At tua non titulus capiet sub nomine facta, Aeterno sed erunt tibi magna volumina versu, Convenientque tuas cupidi conponere laudes Undique quique canent vincto pede quique soluto. Quis potius, certamen erit: sim victor in illis, Ut nostrum tantis inscribam nomen in actis. @@Nam quis te maiora gerit castrisve forove? Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorve minorve, Iusta pari premitur veluti cum pondere libra, Prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa, Qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque, Instabilis natat alterno depressior orbe. @@Nam seu diversi fremat inconstantia volgi, @1 Non alius sedare queat; seu iudicis ira Sit placanda, tuis poterit mitescere verbis. Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur Nestora vel parvae magnum decus urbis Ulixem, Vixerit ille senex quamvis, dum terna per orbem Saecula fertilibus Titan decurreret horis, Ille per ignotas audax erraverit urbes, Qua maris extremis tellus includitur undis. Nam Ciconumque manus adversis reppulit armis, Nec valuit lotos coeptos avertere cursus, Cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis Victa Maroneo foedatus lumina baccho, Vexit et Aeolios placidum per Nerea ventos, Incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, Nobilis Artacie gelida quos inrigat unda, Solum nec doctae verterunt pocula Circes, Quamvis illa foret Solis genus, apta vel herbis Aptaque vel cantu veteres mutare figuras; Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces, @1 Quis numquam candente dies adparuit ortu, Seu supra terras Phoebus seu curreret infra. Vidit, ut inferno Plutonis subdita regno Magna deum proles levibus discurreret umbris, Praeteriitque cita Sirenum litora puppi. Illum inter geminae nantem confinia mortis Nec Scyllae saevo conterruit impetus ore, Cum canibus rabidas inter fera serperet undas, Nec violenta suo consumpsit more Charybdis, Vel si sublimis fluctu consurgeret imo, Vel si interrupto nudaret gurgite pontum. Non violata vagi sileantur pascua Solis, Non amor et fecunda Atlantidos arva Calypsus, Finis et erroris miseri Phaeacia tellus. Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, Fabula sive novum dedit his erroribus orbem, Sit labor illius, tua dum facundia, maior. @@Nam te non alius belli tenet aptius artes, Qua deceat tutam castris praeducere fossam, Qualiter adversos hosti defigere cervos, Quemve locum ducto melius sit claudere vallo, @1 Fontibus ut dulces erumpat terra liquores, Ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, Laudis et adsiduo vigeat certamine miles, Quis tardamve sudem melius celeremve sagittam Iecerit aut lento perfregerit obvia pilo, Aut quis equum celeremve arto conpescere freno Possit et effusas tardo permittere habenas, Inque vicem modo derecto contendere passu, Seu libeat, curvo brevius convertere gyro, Quis parma, seu dextra velit seu laeva, tueri, Sive hac sive illac veniat gravis impetus hastae Amplior, aut signata cita loca tangere funda. Iam simul audacis veniant certamina Martis Adversisque parent acies concurrere signis, @1 Tum tibi non desit faciem conponere pugnae, Seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, Rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, Seu libeat duplicem seiunctim cernere Martem, Dexter uti laevum teneat dextrumque sinister Miles sitque duplex gemini victoria casus. @@At non per dubias errant mea carmina laudes: Nam bellis experta cano. testis mihi victae Fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius gelidas passim disiectus in Alpes, Testis Arupinis et pauper natus in arvis, Quem siquis videat vetus ut non fregerit aetas, Terna minus Pyliae miretur saecula famae. Namque senex longae peragit dum tempora vitae, Centum fecundos Titan renovaverit annos, Ipse tamen velox celerem super edere corpus Audet equum validisque sedet moderator habenis. @1 Te duce non alias conversus terga %domator Libera Romanae subiecit colla catenae. @@Nec tamen his contentus eris: maiora peractis Instant, conpertum est veracibus ut mihi signis, Quis Amythaonius nequeat certare Melampus. Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine vestem Indueras oriente die duce fertilis anni, Splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis Et fera discordes tenuerunt flamina venti, Curva nec adsuetos egerunt flumina cursus, Quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, Nulla nec aerias volucris perlabitur auras Nec quadrupes densas depascitur aspera silvas, Quin largita tuis sunt multa silentia votis. Iuppiter ipse levi vectus per inania curru Adfuit et caelo vicinum liquit Olympum Intentaque tuis precibus se praebuit aure Cunctaque veraci capite adnuit: additus aris Laetior eluxit structos super ignis acervos. @1 @@Quin hortante deo magnis insistere rebus Incipe: non idem tibi sint aliisque triumphi. Non te vicino remorabitur obvia Marte Gallia nec latis audax Hispania terris Nec fera Theraeo tellus obsessa colono, Nec qua vel Nilus vel regia lympha Choaspes Profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes Aret Arecteis haud una per ostia campis, Nec qua regna vago Tamyris finivit Araxe, Inpia nec saevis celebrans convivia mensis Ultima vicinus Phoebo tenet arva Padaeus, Quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos. Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem, Nulla tibi adversis regio sese offeret armis. Te manet invictus Romano Marte Britannus Teque interiecto mundi pars altera sole. Nam circumfuso consistit in aere tellus @1 Et quinque in partes toto disponitur orbe. Atque duae gelido vastantur frigore semper: Illic et densa tellus absconditur umbra, Et nulla incepto perlabitur unda liquore, Sed durata riget densam in glaciemque nivemque, Quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus. At media est Phoebi semper subiecta calori, Seu propior terris aestivum fertur in orbem Seu celer hibernas properat decurrere luces. Non igitur presso tellus exsurgit aratro, Nec frugem segetes praebent neque pabula terrae; Non illic colit arva deus, Bacchusve Ceresve, Nulla nec exustas habitant animalia partes. Fertilis hanc inter posita est interque rigentes Nostraque et huic adversa solo pars altera nostro, Quas similes utrimque tenens vicinia caeli Temperat, alter et alterius vires necat aer: Hinc placidus nobis per tempora vertitur annus, Hinc et colla iugo didicit submittere taurus @1 Et lenta excelsos vitis conscendere ramos, Tondeturque seges maturos annua partus, Et ferro tellus, pontus confunditur aere, Quin etiam structis exsurgunt oppida muris. Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos, Solus utroque idem diceris magnus in orbe. Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis, Ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus. Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus, Valgius: aeterno propior non alter Homero. Languida non noster peragit labor otia, quamvis Fortuna, ut mos est illi, me adversa fatiget. Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret, Cui fuerant flavi ditantes ordine sulci Horrea fecundas ad deficientia messis, Cuique pecus denso pascebant agmine colles, Et domino satis et nimium furique lupoque, Nunc desiderium superest: nam cura novatur, Cum memor ante actos semper dolor admonet annos. Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, Non te deficient nostrae memorare Camenae. @1 Nec solum tibi Pierii tribuentur honores: Pro te vel rapidas ausim maris ire per undas, Adversis hiberna licet tumeant freta ventis, Pro te vel densis solus subsistere turmis Vel parvum Aetnaeae corpus conmittere flammae. Sum quodcumque, tuum est. nostri si parvola cura Sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna Lydia, non magni potior sit fame Gylippi, Posse Meleteas nec mallem vincere chartas. Quod tibi si versus noster, totusve minusve, Vel bene sit notus, summo vel inerret in ore, Nulla mihi statuent finem te fata canendi. Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, Seu matura dies celerem properat mihi mortem, Longa manet seu vita, tamen, mutata figura Seu me finget equum rigidos percurrere campos Doctum, seu tardi pecoris sim gloria taurus, @1 Sive ego per liquidum volucris vehar aera pennis, Quandocumque hominem me longa receperit aetas, Inceptis de te subtexam carmina chartis. @@@@{1VIII TIBVLLI (?)}1 Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis: @@Spectatum e caelo, si sapis, ipse veni. Hoc Venus ignoscet: at tu, violente, caveto, @@Ne tibi miranti turpiter arma cadant. Illius ex oculis, cum volt exurere divos, @@Accendit geminas lampadas acer Amor. Illam, quicquid agit, quoquo vestigia movit, @@Conponit furtim subsequiturque Decor. Seu soluit crines, fusis decet esse capillis, @@Seu compsit, comptis est veneranda comis. Urit, seu Tyria voluit procedere palla, @1 @@Urit, seu nivea candida veste venit. Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo @@Mille habet ornatus, mille decenter habet. Sola puellarum digna est, cui mollia caris @@Vellera det sucis bis madefacta Tyros, Possideatque, metit quicquid bene olentibus arvis @@Cultor odoratae dives Arabs segetis, Et quascumque niger Rubro de litore gemmas @@Proximus Eois colligit Indus aquis. Hanc vos, Pierides, festis cantate kalendis, @@Et testudinea Phoebe superbe lyra. Hoc sollemne sacrum multos consummet in annos: @@Dignior est vestro nulla puella choro. @@@@{1IX TIBVLLI (?)}1 Parce meo iuveni, seu quis bona pascua campi @@Seu colis umbrosi devia montis aper, @1 Nec tibi sit duros acuisse in proelia dentes, @@Incolumem custos hunc mihi servet Amor. Sed procul abducit venandi Delia cura: @@O pereant silvae, deficiantque canes! Quis furor est, quae mens, densos indagine colles @@Claudentem teneras laedere velle manus? Quidve iuvat furtim latebras intrare ferarum @@Candidaque hamatis crura notare rubis? Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, vagari, @@Ipsa ego per montes retia torta feram, Ipsa ego velocis quaeram vestigia cervi @@Et demam celeri ferrea vincla cani. Tunc mihi, tunc placeant silvae, si, lux mea, tecum @@Arguar ante ipsas concubuisse plagas: Tunc veniat licet ad casses, inlaesus abibit, @@Ne Veneris cupidae gaudia turbet, aper. Nunc sine me sit nulla venus, sed lege Dianae, @@Caste puer, casta retia tange manu, @1 Et quaecumque meo furtim subrepit amori, @@Incidat in saevas diripienda feras. At tu venandi studium concede parenti @@Et celer in nostros ipse recurre sinus. @@@@{1X TIBVLLI (?)}1 Huc ades et tenerae morbos expelle puellae, @@Huc ades, intonsa Phoebe superbe coma. Crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit @@Formosae medicas adplicuisse manus. Effice ne macies pallentes occupet artus, @@Neu notet informis pallida membra color, Et quodcumque mali est et quicquid triste timemus, @@In pelagus rapidis evehat amnis aquis. Sancte, veni, tecumque feras, quicumque sapores, @@Quicumque et cantus corpora fessa levant, Neu iuvenem torque, metuit qui fata puellae @@Votaque pro domina vix numeranda facit. Interdum vovet, interdum, quod langueat illa, @@Dicit in aeternos aspera verba deos. @1 Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes. @@Tu modo semper ama: salva puella tibi est. Nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti, @@Si quando fuerit tristior illa tibi. At nunc tota tua est, te solum candida secum @@Cogitat, et frustra credula turba sedet. Phoebe, fave: laus magna tibi tribuetur in uno @@Corpore servato restituisse duos. Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet @@Certatim sanctis laetus uterque focis. Tum te felicem dicet pia turba deorum, @@Optabunt artes et sibi quisque tuas. @@@@{1XI TIBVLLI (?)}1 Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus @@Atque inter festos semper habendus erit. Te nascente novum Parcae cecinere puellis @@Servitium et dederunt regna superba tibi. Uror ego ante alias: iuvat hoc, Cerinthe, quod uror, @@Si tibi de nobis mutuus ignis adest. @1 Mutuus adsit amor, per te dulcissima furta @@Perque tuos oculos per Geniumque rogo. Mane Geni, cape tura libens votisque faveto, @@Si modo, cum de me cogitat, ille calet. Quodsi forte alios iam nunc suspiret amores, @@Tum precor infidos, sancte, relinque focos. Nec tu sis iniusta, Venus: vel serviat aeque @@Vinctus uterque tibi, vel mea vincla leva. Sed potius valida teneamur uterque catena, @@Nulla queat posthac quam soluisse dies. Optat idem iuvenis quod nos, sed tectius optat: @@Nam pudet haec illum dicere verba palam. At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis, @@Adnue: quid refert, clamne palamne roget? @@@@{1XII TIBVLLI (?)}1 Natalis Iuno, sanctos cape turis acervos, @1 @@Quos tibi dat tenera docta puella manu. Tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit, @@Staret ut ante tuos conspicienda focos. Illa quidem ornandi causas tibi, diva, relegat, @@Est tamen, occulte cui placuisse velit. At tu, sancta, fave, neu quis divellat amantes, @@Sed iuveni quaeso mutua vincla para. Sic bene conpones: ullae non ille puellae @@Servire aut cuiquam dignior illa viro. Nec possit cupidos vigilans deprendere custos, @@Fallendique vias mille ministret Amor. Adnue purpureaque veni perlucida palla: @@Ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero. Praecipit et natae mater studiosa quod optat: @@Illa aliud tacita, iam sua, mente rogat. Uritur, ut celeres urunt altaria flammae, @@Nec, liceat quamvis, sana fuisse velit. Sis iuveni grata: veniet cum proximus annus, @1 @@Hic idem votis iam vetus extet amor. @@@@{1XIII SVLPICIAE}1 Tandem venit amor, qualem texisse pudori @@Quam nudasse alicui sit mihi fama magis. Exorata meis illum Cytherea Camenis @@Adtulit in nostrum deposuitque sinum. Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret, @@Dicetur siquis non habuisse sua. Non ego signatis quicquam mandare tabellis, @@Ne legat id nemo quam meus ante, velim, Sed peccasse iuvat, voltus conponere famae @@Taedet: cum digno digna fuisse ferar. @@@@{1XIV SVLPICIAE}1 Invisus natalis adest, qui rure molesto @@Et sine Cerintho tristis agendus erit. @1 Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae @@Atque Arretino frigidus amnis agro? Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas, @@Heu tempestivae, saeve propinque, viae! Hic animum sensusque meos abducta relinquo, @@Arbitrio quamvis non sinis esse meo. @@@@{1XV SVLPICIAE}1 Scis iter ex animo sublatum triste puellae? @@Natali Romae iam licet esse suo. Omnibus ille dies nobis natalis agatur, @@Qui nec opinanti nunc tibi forte venit. @@@@{1XVI SVLPICIAE}1 Gratum est, securus multum quod iam tibi de me @1 @@Permittis, subito ne male inepta cadam. Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo @@Scortum quam Servi filia Sulpicia: Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est, @@Ne cedam ignoto, maxima causa, toro. @@@@{1XVII SVLPICIAE}1 Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, @@Quod mea nunc vexat corpora fessa calor? A ego non aliter tristes evincere morbos @@Optarim, quam te si quoque velle putem. At mihi quid prosit morbos evincere, si tu @@Nostra potes lento pectore ferre mala? @@@@{1XVIII SVLPICIAE}1 Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura @1 @@Ac videor paucos ante fuisse dies, Si quicquam tota conmisi stulta iuventa, @@Cuius me fatear paenituisse magis, Hesterna quam te solum quod nocte reliqui, @@Ardorem cupiens dissimulare meum. @@@@{1XIX TIBVLLI}1 Nulla tuum nobis subducet femina lectum: @@Hoc primum iuncta est foedere nostra venus. Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe @@Formosa est oculis ulla puella meis. @1 Atque utinam posses uni mihi bella videri! @@Displiceas aliis: sic ego tutus ero, Nil opus invidia est, procul absit gloria volgi: @@Qui sapit, in tacito gaudeat ipse sinu. Sic ego secretis possum bene vivere silvis, @@Qua nulla humano sit via trita pede. Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra @@Lumen, et in solis tu mihi turba locis. Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo, @@Mittetur frustra deficietque Venus. Hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro, @@Quae sola ante alios est mihi magna deos. Quid facio demens? heu heu mea pignora cedo. @1 @@Iuravi stulte: proderat iste timor. Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures: @@Hoc peperit misero garrula lingua malum. Iam faciam quodcumque voles, tuos usque manebo, @@Nec fugiam notae servitium dominae, Sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras. @@Haec notat iniustos supplicibusque favet. @@@@{1XX TIBVLLI}1 Rumor ait crebro nostram peccare puellam: @@Nunc ego me surdis auribus esse velim. Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore: @@Quid miserum torques, rumor acerbe? tace. @1