@@@@{1CONIECTANEORVM LIBRI}1 @@@@{1L. IIII: DE OFFICIO SENATORIO}1 쮠ήnam et tribunis . . . plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum. 쮠ήC. . . . Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat, eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante, quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. hac . . . invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit. @@@@{1EX INCERTIS LIBRIS}1 쮠ήsiticines @@@@{1EX EPISTVLIS}1 쮠ήsed agitabat . . . hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe et rem publicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset. * Cum a muliere . . . quadam tribuni plebis adversum eum aditi [2in]2 Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis pren-sionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere. @@@@{1DE PONTIFICIO IVRE}1 @@@@{1LIBER V}1 쮠ήTib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent. @@@@{1LIBER VI}1 󠱵mundus @@@@{1EX INCERTIS LIBRIS}1 򮠦veteres . . . non ornatus, sed signandi causa anulum secum circumferebant. unde nec plus habere quam unum licebat nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret, quae signaculo continetur. ideo ius anulorum famuli non habebant. imprimebatur autem sculptura materiae anuli, seu ex ferro seu ex auro foret; et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito. postea . . . usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere, et certatim haec omnis imitatio lacessivit, ut de augmento pretii, quo sculpendos lapides parassent, gloriarentur. hinc factum est, ut usus anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebro motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur. electus autem . . . in ipsa laeva manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris, cui commendaretur anuli pretiositas. nam pollex, qui nomen ab eo, quod pollet, accepit, nec in sinistra cessat nec minus quam tota manus semper in officio est. unde et apud Graecos $A)NTI/XEIR . . . vocatur quasi manus altera. pollici vero vicinus nudus et sine tuitione alterius adpositi videbatur; nam pollex ita inferior est, ut vix radicem eius excedat. medium et minimum vitaverunt ut ineptos, alterum magnitudine, brevitate alterum, et electus est, qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo servando anulo magis adcommo-datus est. haec sunt, quae lectio pontificalis habet. 򮠦annum . . . an . . . circum @@@@{1DE IVRE SACRIFICIORVM}1 @@@@{1LIBER I}1 򮠦itaque Iovi tauro, verre, ariete immolari non licet. 򮠦siquis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato. @@@@{1EX INCERTIS LIBRIS}1 󠲳porcam auream . . . argenteam propudialis porcus 󠲸rutilae canes @@@@{1DE IVRE AVGVRALI}1 󠳵stellam sinistrum @@@@{1EX INCERTIS OPERIBVS}1 󠲷reus * 'quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo dies diffissus esto'. 쮠ήlex . . . est generale iussum populi aut plebis ro-gante magistratu. 쮠ήplebem . . . plebisscitum murrinam cocos . . . pistores @@@@{1FRAGMENTA INCERTA}1 Romam . . . Valentiam . . . Romen divos . . . deos 󠱶nefrendes