@@@@{1HISTORIAE}1 󮦠Elapsus interim altera parte uillae Cicero lectica per agros ferebatur; sed ut uidit ad-propinquare notum sibi militem, Popillium nomine, memor defen-sum a se laetiore uultu aspexit. at ille uictoribus id ipsum im-putaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. 󮦠Vt uero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae uiro inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris corporis contio audiuit sed ipsa narrauit. nulla non pars fori aliquo actionis in-clutae signata uestigio erat, nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miser-rimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium.