@@@@{1RES ROMANAE}1 @@@@{1Liber I}1 ݠ̦pelagum pontumque moveri @@@@{1INCERTAE SEDIS FRAGMENTA}1 㦳讠㮦Ardua virtuti longeque per aspera cliva eluctanda via est: labor obiacet omnis honori. @1 򮠦̦Huc ades Aonia crinem circumdata serta! 򮠦̦Stabat apud sacras antistita numinis aras. 򮠦̦Ignea iam caelo ducebat sidera Phoebe fraternis successor equis 򮠦̦et sua concordes dant sibila clara dracones 򮠦̦%41%40%40%41 flavo protexerat ora galero 򮠦̦%therva purpureis gemmavit pampinus uvis @1 㮠⮠̦pomosa lentos servabat in arbore ramos 㦳讠󮦠pinea frondosi coma murmurat Apennini 󮦠@@@@stratique per herbam 'hic meus est' dixere 'dies'. ̦luxuriantur opes atque otia longa gravantur 󮦠Oraque magnanimum spirantia paene virorum in rostris iacuere suis, sed enim abstulit omnis, tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta iurataeque manus deprensaque foedera noxae patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi deiectusque redit votis Catilina nefandis. Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni profuerant, sacris exculta quid artibus aetas? Abstulit una dies aevi decus ictaque luctu conticuit Latiae tristis facundia linguae. Unica sollicitis quondam tutela salusque, egregium semper patriae caput, ille senatus vindex, ille fori, legum ritusque togaeque publica vox saevis aeternum obmutuit armis. @1 Informes voltus sparsamque cruore nefando canitiem sacrasque manus operumque ministras tantorum pedibus civis proiecta superbis proculcavit ovans nec lubrica fata deosque respexit: nullo luet hoc Antonius aevo. Hoc nec in Emathio mitis victoria Perse nec te, dire Syphax, non fecit [2in]2 hoste Philippo, inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha afuerunt nostraeque cadens ferus Hannibal irae membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras. 㮠⮠̦tragica . . . syrma @@@@{1DVBIA}1 ̦distractos atque sallitos 㮠̦ad quem salliti pumiliones afferebantur