¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿôÿ@@@@{1BAEBI ITALICI ILIAS}1 Iram pande mihi Pelidae, Diva, superbi, €Tristia quae miseris iniecit funera Grais €Atque animas fortes heroum tradidit Orco €Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos €Illorum exsangues inhumatis ossibus artus. €Confiebat enim summi sententia regis, €%Protulerant ex quo discordia pectora turbas, €Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles. €@@quis deus hos ira tristi contendere iussit? €Latonae et magni proles Iovis. ille Pelasgum €infestus regi pestem in praecordia misit €implicuitque gravi Danaorum corpora morbo. €nam quondam Chryses, sollemni tempora vitta €implicitus, raptae flevit solacia natae @1 €invisosque dies invisaque tempora noctis €egit et assiduis implevit questibus auras. €postquam nulla dies animum maerore levabat €nullaque lenibant patrios solacia fletus, €castra petit Danaum genibusque affusus Atridae €per superos regnique decus miserabilis orat, €ut sibi causa suae reddatur nata salutis. €dona simul praefert. vincuntur fletibus eius €Myrmidones reddique patri Chryseida censent. €sed negat Atrides Chrysenque excedere castris €despecta pietate iubet; ferus ossibus imis €haeret amor spernitque preces damnosa libido. €contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos €squalidaque infestis maerens secat unguibus ora €dilaceratque comas annosaque tempora plangit. €mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, €Fatidici his sacras compellat vocibus aures: €'quid coluisse mihi tua, Delphice, numina prodest €aut castam multos vitam duxisse per annos? €quidve iuvat sacros posuisse altaribus ignes, €si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos? €en, haec desertae redduntur dona senectae? €si gratus tibi sum, sim te sub vindice tutus. €aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenas, €inscius admisi, cur o tua dextera cessat? @1 €posco sacros arcus: in me tua derige tela; €auctor mortis erit certe deus. ecce merentem €fige patrem: cur nata luit peccata parentis €atque hostis duri patitur miseranda cubile?' €dixerat. ille sui motus prece vatis acerbis €luctibus infestat Danaos pestemque per omnes €immittit populos: vulgus ruit undique Graium €vixque rogis superest tellus, vix ignibus aer; €deerat ager tumulis. iam noctis sidera nonae €transierant decimusque dies patefecerat orbem, €cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles €convocat et causas hortatur pestis iniquae €edere Thestoriden. tunc Calchas numina divum €consulit et causam pariter finemque malorum €invenit effarique verens ope tutus Achillis €haec ait 'infesti placemus numina Phoebi €reddamusque pio castam Chryseida patri, €si volumus, Danai, portus intrare salutis'. €dixerat; exarsit subito violentia regis: €Thestoriden dictis primum compellat amaris €mendacemque vocat; tum magnum incusat Achillem €inque vicem ducis invicti convicia suffert. €confremuere omnes: tandem clamore represso €cogitur invitos aeger dimittere amores €intactamque pio reddit Chryseida patri €multaque dona super; quam cunctis notus Vlixes €impositam puppi patrias devexit ad arces @1 €atque iterum ad Danaum classes sua vela retorsit. €protinus infesti placantur numina Phoebi €et prope consumptae vires redduntur Achivis. €non tamen Atridae Chryseidos excidit ardor: €maeret et amissos deceptus luget amores. €mox rapta magnum Briseide privat Achillem €solaturque suos alienis ignibus ignes. €at ferus Aeacides nudato protinus ense €tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae €munera militiae, letum crudele minatur €nec minus ille parat contra defendere se ense. €quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem, €turpem caecus amor famam liquisset in aevum €gentibus Argolicis. contenta voce minisque €invocat aequoreae Pelides numina matris, €ne se Plistheniden contra patiatur inultum. €at Thetis audita nati prece deserit undas €castraque Myrmidonum iuxta petit et monet, armis €abstineat dextram ac congressibus: inde per auras €emicat aethereas et in aurea sidera fertur. €tunc genibus regis sparsis affusa capillis €'pro nato veni genetrix en ad tua supplex @1 €numina, summe parens: ulciscere meque meumque €pignus ab Atrida. quodsi permittitur illi, €ut flammas inpune mei violarit Achillis, €turpiter occiderit superata libidine virtus.' €Iuppiter haec contra 'tristes depone querelas, €magni diva maris, mecum labor iste manebit. €tu solare tui maerentia pectora nati'. €dixit, at illa leves caeli delapsa per auras €litus adit patrium gratasque sororibus undas. €offensa est Iuno 'tantum' que ait, 'optime coniunx, €Doride nata valet, tantum debetur Achilli, €ut mihi, quae coniunx dicor tua quaeque sororis €dulce fero nomen, dilectos fundere Achivos €et Troum renovare velis in proelia vires? €haec ita dona refers nobis? sic diligor a te?' €talibus incusat dictis irata Tonantem €inque vicem summi patitur convicia regis. €tandem interposito lis Ignipotente resedit €conciliumque simul genitor dimittit Olympi ˆíet dapibus divi curant sua corpora largis. ˆìinterea sol emenso decedit Olympo: ˆîinde petunt thalamos iucundaque dona quietis. @1 €@@nox erat et toto fulgebant sidera mundo €humanumque genus requies divumque tenebat, €cum pater omnipotens Somnum vocat atque ita fatur: €'vade age per tenues auras, lenissime divum, €Argolicique ducis celeri pete castra volatu €dumque tuo premitur sopitus pondere dulci, €haec illi mandata refer: cum crastina primum €extulerit Titana dies noctemque fugarit, €cogat in arma viros incautumque occupet hostem.' €nec mora, Somnus abit levibusque per aera pennis €devolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore €corpus inundatum leni prostratus habebat. €ad quem sic loquitur curarum operumque levator: €'rex Danaum Atrida, vigila et mandata Tonantis, €quae tibi iussa simul delatus ab aethere porto, €accipe: cum primum Titan se emerserit undis, €fortibus arma iube socios aptare lacertis €et petere Iliacos instructo milite campos.' €dixit et has repetit per quas modo venerat auras. €@@interea lucem terris dedit ignea lampas. €convocat attonitus iussis Pelopeius heros €in coetum proceres remque omnibus ordine pandit. €cuncti promittunt socias in proelia vires @1 €hortanturque ducem; quorum rex fortia dictis €pectora collaudat: grates agit omnibus aequas. €hic tunc Thersites, quo non deformior alter €venerat ad Troiam nec lingua protervior ulli, €bella gerenda negat patrias hortatus ad oras €vertere iter; quem consiliis inlustris Vlixes €correptum dictis sceptro percussit eburno. €tum vero ardescit conceptis litibus ira: €vix telis caruere manus, ad sidera clamor €tollitur et cunctos pugnandi corripit ardor. €tandem sollertis prudentia Nestoris aevo €compressam miti sedavit pectore turbam €admonuitque duces dictis, responsa recordans €temporis illius, quo visus in Aulide serpens €consumpsit volucrum bis quattuor arbore fetus €atque ipsam invalido pugnantem corpore contra €addidit extremo natorum funere matrem. €tunc 'sic deinde' senex 'moneo remoneboque, Achivi: €in decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno, €quo caderet Danaum victricibus Ilion armis Œ™á* * *' ‹šassensere omnes, laudatur Nestoris aetas @1 €conciliumque simul dimittitur; arma parari €dux iubet atque animos aptare et corpora pugnae. €postera lux tacitas ut primum depulit umbras €et nitidum Titan radiis caput extulit undis, €protinus armari socios iubet acer Atrides €et petere Iliacos instructo milite campos. €@@vos mihi nunc, Musae (quid enim non ordine nostis?), €nomina clara ducum clarosque referte parentes €et dulces patrias: nam sunt haec munera vestra. €dicamus, quot quisque rates ad Pergama duxit, €et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo €aspiretque libens operi per singula nostro. €@@Peneleus princeps et bello Lei+tus acer €Arcesilaus atrox Prothoe+norque Cloniusque €Boeoti decies quinas egere carinas €et tumidos valido pulsarunt remige fluctus. €inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus, €quem sibi bellatrix delegit Graecia regem, €centum egit plenas armato milite puppes. €et bis tricenis Menelai navibus ardor €insequitur totidemque ferox Agapenoris ira. €quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor €consilioque potens gemina cum prole suorum @1 €it ter tricenis munitus in arma carinis. €at Schedius virtute potens et Epistrophus ingens, þ¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿ‹´gloria Myrmidonum, saevi duo robora belli, €longa quaterdenis pulsarunt aequora proris. €et bis vicenas Polypoetes atque Leonteus €instruxere rates oneratas milite forti. €Euryalus Sthenelique decus et fortis in armis €Tydides valido pulsarunt remige pontum: €bis quadragenas onerarunt milite puppes. €Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque, €ter denas valido complerunt remige naves. €et bis vicenas Locrum fortissimus Aiax €instruxit puppes totidemque Euhaemone natus. €quos iuxta Graium durus comitator Achilles €cum quinquaginta materna per aequora vectus ŒÀá* * * @1 ‹ÁThessalici iuvenes Phidippus et Antiphus ibant €altaque ter denis pulsarunt aequora proris. €et tribus %assumptis ratibus secat aequora Nireus, €Tlepolomusque novem Rhodius, quos viribus acer €Eumelus sequitur, minus una nave profectus €quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax. €ast Prothous Magnes Tenthredone natus et una €Euboeae a %magnis Elephenor finibus ortus €Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis, €Aetola de gente Thoas Andraemone natus, €hi quadragenas omnes duxere carinas. €et bis sex Ithaci naves sollertia duxit; €quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax, €egregia virtute potens; simul horrida Guneus €ire bis undenis temptabat in arma carinis. €Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque, €bis quadragenis muniti navibus ibant. €et totidem puppes clara de gente Menestheus €duxit Athenaeus, quot viribus ambit Achilles. @1 €Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati, €et clara virtute Polyxenus atque Diores, €hi bis vicenas onerarunt milite puppes. €Protesilaus agit totidem fortisque Podarces €instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax. €et septem Poeante satus tulit arma carinis. €quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon, €altaque ter denis sulcarunt aequora proris. €his ducibus Graiae Troiana ad litora puppes €bis septem venere minus quam mille ducentae. €@@iamque citae appulerant classes camposque tenebant, €cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irin, €quae doceat fortes venisse ad bella Pelasgos. €nec mora, continuo iussu capit arma parentis €Priamides Hector totamque in proelia pubem €festinare iubet portisque agit agmen apertis. €cui fulgens auro cassis iuvenile tegebat €omni parte caput, munibat pectora thorax €et clipeus laevam, dextram decoraverat hasta €ornabatque latus mucro; simul alta nitentes €crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse. €hunc sequitur forma melior, tunc fortis in armis, @1 €belli causa Paris, patriae funesta ruina, €Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites, €et sacer Aeneas, Veneris certissima proles, €Archelochusque Acamasque ferox Antenore creti. €nec non et proles generosa Lycaonis ibat €Pandarus et magnae Glaucus virtutis in armis; €Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus. €ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque, €magnanimique duces Odiusque et Epistrophus ingens €Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes; €cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis €Hippothous% atque Acamas %venere Pirous una, €Arsinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo @1 €florentes aetate viri, quos Phorcus et ingens €Ascanius sequitur, simul et Iovis inclita proles €Sarpedon claraque satus tellure Coroebus. €his se defendit ducibus Neptunia Troia, €vicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent. €@@iamque duae stabant acies fulgentibus armis, €cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma, €armatum adverso Menelaum ex agmine cernit €seque velut viso perterritus angue recepit €ad socios amens; quem postquam turpiter Hector €confusum terrore videt, 'o dedecus' inquit €'aeternum patriae generisque infamia nostri, €terga refers? at non dubitabas hospitis olim €expugnare toros, cuius nunc defugis arma €vimque times. ubi sunt vires, ubi cognita nobis €ludorum quondam vario in certamine virtus? €hic animos ostende tuos: nihil adiuvat armis €nobilitas formae: duro Mars milite gaudet. €dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus €scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem. €aequius adversis tecum concurrat in armis €impiger Atrides: spectet Danaumque Phrygumque €depositis populus telis, vos foedere iuncto €adversas conferte manus, decernite ferro.' @1 €dixit. quem contra paucis Priameius heros €'quid nimis indignis' inquit 'me vocibus urges, €o patriae, germane, decus? nam nec mihi coniunx €pravaque luxuria est potior virtutis honore €nec vires temptare viri dextramque recuso, €dummodo victorem coniunx cum pace sequatur.' €dicta refert Hector; placuit sententia Grais. €protinus accitur Priamus sacrisque peractis €foedera iunguntur; post haec discedit uterque €depositis populus telis campusque patescit. €interea toto procedit ab agmine Troum €pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta. €quem contra paribus fulgens Menelaus in armis €constitit et 'tecum mihi sint certamina' dixit €'nec longum nostra laetabere coniuge, quae te €mox raptum regemet, tantummodo Iuppiter adsit.' €dixit et adversum se concitat acer in hostem. €ille virum forti venientem reppulit ictu €seque gradu celeri recipit longeque frementem €hastam deinde iacit; quam devitavit Atrides €inque vicem misso fixisset corpora telo €praedonis Phrygii, ni vastum ferrea pectus €texisset lorica viri, septemplice tergo Œ‚¥á* * * @1 ‹‚¦insequitur iuxta clamor; tum adversus uterque €constitit et galeam galea terit et pede plantam €coniungit, stridetque mucro mucrone corusco, €corpus collectum tegitur fulgentibus armis. €non aliter fortes nitida de coniuge tauri €bella gerunt vastisque replent mugitibus auras. €atque diu rigido rimabant corpora ferro, €cum memor Atrides raptae sibi coniugis instat €Dardaniumque premit iuvenem. mox ense rigente €cedentem retro dum desuper appetit hostem, €splendidus extremas galeae percussus ad oras €dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium. €tum vero ardescit, quamvis manus ense carebat, €et iuvenem arrepta prosternit casside victor €ad socios %traheretque nisi caligine caeca €texisset Cytherea virum subiectaque mento €fortia rupisset laxatis vincula nodis, €ultimus ille dies Paridi foret. abstrahit auro €fulgentem galeam secum Menelaus et ardens €in medios mittit proceres rursumque recurrit €et magnam validis contorsit viribus hastam €in cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti @1 €et secum in thalamos defert testudine cultos. €ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis €Dardanioque suos Paridi deducit amores. €quem tali postquam conspexit voce locuta est €'venisti, mea flamma, Paris, superatus ab armis €coniugis antiqui? vidi puduitque videre, €arreptum cum te traheret violentus Atrides €Iliacoque tuos foedaret pulvere crines. €nostraque (me miseram) timui ne Doricus ensis €oscula discuteret; totus mihi mente %relicta €fugerat ore color sanguisque reliquerat artus. €quis te cum saevo contendere suasit Atrida? €an nondum vaga fama tuas pervenit ad aures €de virtute viri? moneo, ne rursus inique €illius tua fata velis committere dextrae.' €dixit, tum largis perfudit fletibus ora. €tristis Alexander 'non me superavit Atrides, €o meus ardor' ait, 'sed castae Pallados ira. €mox illum nostris succumbere turpiter armis €aspicies aderitque meo Cytherea labori.' @1 €post haec amplexus per mutua corpora iunctis €incubuit membris Cygneidos; illa soluto €accepit flammas gremio Troiaeque suasque. €interea toto Menelaus in agmine Troum €quaerit Alexandrum victorque huc fertur et illuc. €quem frater socias acuens in bella catervas €adiuvat et forti pulsos Phrygas increpat ore €servarique iubet leges Helenamque reposcit. €@@dumque inter sese proceres certamen haberent, €concilium omnipotens habuit regnator Olympi €foederaque intento turbavit Pandarus arcu, €te, Menelae, petens; laterique volatile telum €incidit et tunicam ferro squamisque rigentem €dissecat: excedit pugna gemebundus Atrides €castraque tuta petit; quem doctus ab arte paterna €Paeoniis curat iuvenis Podalirius herbis €itque iterum in caedes horrendaque proelia victor. €armavit fortes Agamemnonis ira Pelasgos €et dolor in pugnam cunctos communis agebat. €bellum ingens oritur multumque utrimque cruoris €funditur et totis sternuntur corpora campis; @1 €inque vicem Troumque cadunt Danaumque catervae. þ¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿ‹‚ænec requies datur ulla viris; sonat undique Mavors €telorumque volant cunctis e partibus imbres. €occidit Antilochi rigido demersus in umbras €ense Thalysiades optataque lumina linquit. €inde manu forti Graiorum terga prementem €occupat Anthemione satum Telamonius Aiax €et praedurato transfixit pectora telo: €purpureo vomit ille animam cum sanguine mixtam, €ora rigat moriens. tum magnis Antiphus hastam €viribus adversum conatus corpore toto €torquet in Aeaciden: telumque erravit ab hoste €inque hostem cecidit, transfixit et inguine Leucon: €concidit infelix prostratus vulnere forti €et carpit virides moribundus dentibus herbas. €%impiger %Atrides casu concussus amici @1 €Democoonta petit teloque adversa trabali €tempora transadigit vaginaque horridus ensem €eripit; ille suis moriens resupinus in armis €concidit et terram moribundo vertice pulsat. €iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu €impiger Imbrasides dederatque silentibus umbris; €dumque avidus praedae iuvenem spoliare parabat, €desuper hasta venit dextra librata Thoantis €perque viri scapulas animosaque pectora transit. €in vultus ruit ille suos calidumque cruorem €ore vomit stratusque super sua palpitat arma. €sanguine Dardanii manabant undique campi, €manabant amnes passim; pugnatur ubique Œƒá* * * ‹ƒ‚inmixtis ardens amborum exercitus armis €et modo Troianis, modo virtus crescit Achivis €laetaque per varios petitur victoria casus. €hic postquam Danaum longe cedentia vidit €agmina Tydides tumidumque increscere Martem, €in medias acies, qua plurimus imminet hostis, @1 €inruit et versas prosternit caede phalangas: €huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat. €bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma €adiuvat atque animos iuveni viresque ministrat. €ille_boum veluti viso grege saeva leaena, €quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra €et prostrata necat vesano corpora dente: €sic ruit in medios hostes Calydonius heros, €virginis armigerae monitis et numine tutus. €conversi dant terga Phryges; fugientibus ille €instat et exstructos morientum calcat acervos. €dumque ferit sternitque viros, videt ecce Daretis €adverso stantes furibundus in agmine natos, €Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus €occupat ante gravi, sed vulnera depulit umbo €vitatumque solo ferrum stetit: haud mora, totis €ingentem torquet Tydides viribus hastam €transadigitque viri pectus; pars cuspidis ante €eminet et prodit scapulis pars altera fossis. €hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen €versantemque oculos animamque per ora vomentem @1 €conspexit frater, stricto celer advolat ense €germanique cupit fatorum existere vindex. €sed neque vim saevi nec fortia sustinet arma €Tydidae contraque tamen defendere temptat. €ut volucris, discerpta sui cum corpora nati €accipitrem laniare videt nec tendere contra, €auxilium neque ferre suo valet anxia nato €quodque potest, levibus plaudit sua pectora pennis: €sic hostem Idaeus germani caede superbum €spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri €et, nisi cessisset, dextra cecidisset eadem. €nec minus in Teucros armis furit %alter Atrides €insequiturque acies et ferro funera miscet. €obvius huic fatis occurrit ductus iniquis €infelix Odius, quem vastae cuspidis ictu €sternit et ingenti scapulas transverberat hasta. €hinc petit Idomeneus adversa parte ruentem €Maeoniden Phaestum; cuius post funera laetus €et Strophio genitum Stygias demittit ad umbras. €Meriones Phereclum librata percutit hasta, €Pedaeumque Meges; tum vastis horridus armis @1 €Eurypylus gladio venientem Hypsenora fundit €et pariter vita iuvenem spoliavit et armis. €parte alia volitat sinuoso Pandarus arcu €Tydidenque oculis inmensa per agmina quaerit. €quem postquam Troum sternentem corpora vidit, €horrida contento derexit spicula cornu €et summas umeri destringit acumine partes. €tum vero ardescit iuvenis Calydonius ira €in mediasque acies animosi more leonis €fertur et Astynoum magnumque %Hyperona fundit: €comminus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum. €inde premit Polyi+don Abantaque cuspide forti €et notum bello Xanthum vastumque Thoonem. €post hos infestos Chromiumque et Echemmona telo €proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit. €tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra €occidis, infelix, accepto vulnere tristi, @1 €dextera qua naris fronti coniungitur imae; €dissipat et cerebrum galeae cum parte revulsum €ossaque confossa spargit Tydeius ensis. €iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros €contulerant: iactis inter se comminus hastis €undique rimabant inimico corpora ferro €et modo cedebant retro, modo deinde coibant. €postquam utrique diu steterant nec vulnera magnus €qua daret infesto Tydides ense videbat, €saxum ingens, medio quod forte iacebat in agro, €bis seni quod vix iuvenes tellure moverent, €sustulit et magno conamine misit in hostem. €ille ruit prostratus humi cum fortibus armis; €quem Venus aethereas genetrix delapsa per auras €accipit et nigra corpus caligine condit. €non tulit Oenides animis nebulasque per ipsas €fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis €et neque quem demens ferro petat inspicit..... €caelestemque manum mortali vulnerat hasta. €icta petit caelum terris Cytherea relictis @1 €atque ibi sidereae queritur sua vulnera matri. €Dardanium Aenean servat Troianus Apollo €accenditque animos iterumque ad bella reducit. €undique consurgunt acies et pulvere caelum €conditur horrendisque sonat clamoribus aether. €hic alius rapido deiectus in aequora curru €proteritur pedibusque simul calcatur equorum €atque alius volucri traiectus tempora telo €cornipedis tergo pronus ruit; illius ense €deiectum longe caput a cervice cucurrit; €hic iacet exanimis fuso super arma cerebro: €sanguine manat humus, campi sudore madescunt. €emicat interea Veneris pulcherrima proles €densaque Graiorum premit agmina nudaque late €terga metit gladio funestaque proelia miscet. €nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector €sternere caede viros atque agmina vertere Graium. €ut lupus in campis pecudes cum vidit apertis €(non actor gregis ipse, comes non horrida terret €turba canum), fremit esuriens et neglegit omnes €in mediosque greges avidus ruit: haut secus Hector @1 €invadit Danaos et territat ense cruento. €deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant €attolluntque animos: geminat victoria vires. €ut vidit socios infesto cedere marte €rex Danaum, sublimis equo volat agmina circum €hortaturque duces animosque in proelia firmat. €mox ipse in medios audax se proripit hostes €oppositasque acies stricto diverberat ense. €ut Libycus cum forte leo procul agmina vidit €laeta boum passim virides errare per herbas, €attollit cervice iubas sitiensque cruoris €in mediam erecto contendit pectore turbam: €sic ferus Atrides adversos fertur in hostes €infestaque Phrygum proturbat cuspide turmas. €virtus clara ducis vires accendit Achivum €et spes exacuit languentia militis arma: €funduntur Teucri, Danai laetantur ovantes. €tandem hic Aenean immisso tendere curru €conspicit Atrides: stricto concurrere ferro €comparat et iaculum, quantas furor ipse movebat, €viribus intorquet, quod detulit error ab illo @1 €pectus in aurigae stomachoque infigitur alto: €ille ruens ictu media inter lora rotasque €voluitur et vitam calido cum sanguine fundit. €ingemit Aeneas curruque animosus ab alto €desilit et valido Crethona[2que]2 comminus ictu €Orsilochumque ferit, quorum post funera victor Œ„†á* * * ‹„‡Paphlagonum ductor Menelai concidit armis, €Antilochique Mydon; post hos Iovis inclita proles €Sarpedon bellum funestaque proelia miscet. €quem contra infelix non aequis dimicat armis €Tlepolomus magno satus Hercule, sed neque vires €hunc servare patris nec tot potuere labores, €quin caderet tenuemque daret de corpore vitam. €saucius egreditur medio certamine belli €Sarpedon, fraudisque subit commentor Vlixes €et septem iuvenum pulcherrima corpora fundit. €hinc pugnat patriae columen Mavortius Hector, @1 €illinc Tydides: sternuntur utrimque virorum €corpora per campos et sanguine prata rigantur; €pugnat bellipotens casta cum Pallade Mavors €ingentemque movet clipeum; quem sancta virago €egit et extrema percussum cuspide caedit þ¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿ‹„—attonitumque simul caelum petere ipsa coegit; €hic ille aethereo queritur sua vulnera regi €saucius et magni genitoris iurgia suffert. €interea magnis Acamantem viribus Aiax €interimit, vastumque capit Menelaus Adrastum €et rapit ad classes manibus post terga revinctis, €ut vivo ducat laetos ex hoste triumphos. €incumbunt Danai, cedit Troiana iuventus €tergaque nuda tegit; sensit Mavortius Hector €pro Danais pugnare deos validasque suorum €virginis armigerae subduci numine vires, €continuoque petit muros Hecabenque vocari €imperat et divae placari numina suadet. €protinus %armatas innuptae Pallados arces €Iliades subeunt: festis altaria sertis €exornant caeduntque sacras ex more bidentes. @1 €dumque preces Hecabe supplex ad templa Minervae €pro caris genetrix natis et coniuge fundit, €interea Glaucus stricto decernere ferro €cum Diomede parat nomenque genusque roganti €qui sit et unde ferat, magnis cum viribus hastam €mittere temptabat; temptanti Aetolius heros €'quo ruis?' exclamat 'quae te, scelerate, furentem €mens agit inparibus mecum concurrere telis? €hospitis arma vides, Veneris qui vulnere dextram €perculit et summo pupugit certamine Martem. €pone truces animos infestaque tela coerce'. €post haec inter se posito certamine pugnae €commutant clipeos inimicaque proelia linquunt. €@@colloquium petit interea fidissima coniunx €Hectoris Andromache parvumque a pectore natum €Astyanacta tenet; cuius dum maximus heros €oscula parva petit, subito perterritus infans €convertit timidos materna ad pectora vultus €terribilemque fugit galeam cristamque comantem. €utque caput iuvenis posito detexerat aere, €protinus infantem geminis amplectitur ulnis €attollensque manus 'precor, o pater optime' dixit, €'ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro, €virtutes patrias primis imitetur ab annis'. €@@haec ait et portis acies petit acer apertis; @1 €una deinde Paris. postquam in certamina ventum est, €protinus in medium procedit maximus Hector €Graiorumque duces invictis provocat armis. €nec mora: continuo fraudis commentor Vlixes €et ferus Idomeneus et iunctus gente paterna €Meriones Graiumque simul dux acer Atrides €Aiacesque duo [2et]2 claris speciosus in armis €Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus €quique manum Veneris violavit vulnere tristi €procedunt; aberat nam Troum terror Achilles €et cithara dulci %divum lenibat amores. €ergo ubi deiectis auratam regis Atridae €sortibus in galeam magnus processerat Aiax, €principio iactis committunt proelia telis: €mox rigidos stringunt enses et fortibus armis €decernunt partesque oculis rimantur apertas €et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus €depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor €tollitur et vastis impletur vocibus aer. €non sic saetigeri exacuunt fervoribus iras €pectoribusque petunt vastis, modo dentibus uncis @1 ‹„Öfortia terga premunt spumantque per ora vicissim €fumiferae nubes concretaque fulgura et ignes €iactantur magnoque implentur murmure silvae: €tales Priamides ardorque Aiacis in armis ‹„Õalterni librant gladios et vulnera miscent. ‹„Útandem animis teloque furens Telamonius Aiax €insignem bello petit Hectora, quaque patebat €nuda viri cervix, fulgentem derigit ensem: €ille ictum celeri praevidit callidus astu €tergaque summisit ferrumque umbone repellit. €sed levis extremas clipei perlabitur oras €ensis et exiguo cervicem vulnere libat. €acrius impugnans rursus consurgit in hostem €Priamides nec iam ferro Telamone creatum, @1 €sed magno saxi iactu petit; at ferus Aiax €ingentem clipeo septemplice reppulit ictum €et iuvenem saxo percussum sternit eodem. €quem levat exceptum Grais inimicus Apollo €integratque animum; iam rursus ad arma coibant. €stringebant iterum gladios, cum fessus in undas €coeperat igniferos Titan immergere currus €noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque €qui dirimant a caede viros; nec segnius illi €deponunt animos. tum bello maximus Hector €'quae te terra virum, qui te genuere parentes? €viribus es proles generosa atque inclita' dixit. €at contra se ferre parat Telamonius Aiax: €'Hesiona de matre vides Telamone creatum, €nobilis est domus et fama generosa propago'. €Hector, ut Hesionae nomen casusque recordans, €'absistamus' ait, 'sanguis communis utrique est' €et prior Aeaciden aurato munerat ense €inque vicem, quo se bellator cinxerat Aiax, €accipit insignem vario caelamine balteum. @1 €post haec extemplo Troum Danaumque catervae €discedunt caelumque tegit nox atra tenebris. €implentur dapibus largis Bacchique liquore €atque avidi placido tradunt sua corpora somno. €@@postera cum primum stellas Aurora fugarat, €in coetum venere Phryges; tunc maximus Hector €cum sociis memorans hesternae funera caedis €suadet ut invictis Helene reddatur Achivis €praedaque quae duros Menelai mulceat ignes €idque placet cunctis. tum saevo missus Atridae €pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille €aut animum praedae aut dictis accommodat aures, €ultro etiam castris Idaeum excedere iussit. €paruit is monitis iterumque ad castra reversus €Troiae contemptum duro se reddit ab hoste. €interea Danai confusi caede suorum €ingentes struxere pyras collectaque passim €fortia tradiderunt sociorum corpora flammis; €tum renovant vires et vallum robore cingunt. @1 €@@ut nitidum Titan radiis patefecerat orbem, €convocat in coetum superos Iovis et monet, armis €ne contra sua dicta velint contendere divi. €ipse per aethereas caeli delabitur auras €umbrosisque simul consedit montibus Idae: €inde acies videt Iliacas dextraque potenti €sustinet auratas aequato pondere lances €fataque dura Phrygum casusque expendit Achivum €et Graium clades gravibus praeponderat armis. €interea Danaos ingenti concitus ira €Priamides agit et totis gravis imminet armis, €unum quippe decus Phrygiae; turbantur Achivi €Doricaque ingenti complentur castra tumultu. €hortatur socios murisque inclusus Atrides €languentes animos iuvenum in certamina firmat. €princeps Tydides ardentibus emicat armis €per medios[2que]2 hostes immani turbine fertur. €hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis, €telum immane manu quatiens, quem maximus heros €occupat et duro medium transverberat ense. €hinc Phrygas Aiacis vastis protectus in armis €Teucer agit spargitque leves in terga sagittas. @1 €Gorgythiona ferum letali vulnere fundit, €mox alias acies petit aurigamque superbi €Hectoris obtruncat. quem saxo Troius heros €occupat excussoque incautum proterit arcu: €ast illum fidi rapiunt de caede sodales €prostratumque levant. ruit undique turbidus Hector €adversasque acies infesta cuspide terret. €se rursus Danai turbati caede suorum €convertunt, iterumque leves in castra catervae €confugiunt portasque obiecto robore firmant. €at Phryges obsidunt inclusos aggere Graios €excubituque premunt muros flammisque coronant. €cetera per campos sternunt sua corpora pubes €indulgentque mero curas[2que]2 animosque resolvunt. €attoniti Danaum proceres discrimine tanto €nec dapibus relevant animos nec corpora curant, €sed miseri sua fata gemunt. mox %hoste repulso €legatos mittunt dextramque hortantur Achillis, €ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros @1 €nec Danaum capit aure preces nec munera regis €ulla referre cupit; non illum redditus ignis €aut intacta suo Briseis corpore movit: €irrita legati referunt responsa Pelasgis €et dapibus curant animos lenique sopore. €@@alterius tenebrae tarde labentibus astris Œ…¸á* * * ‹…¹restabatque super tacitae pars tertia noctis, €cum Danaum iussu castris Aetolius heros €egreditur sociumque sibi delegit Vlixem, €qui secum tacitae sublustri noctis in umbra €scrutetur studio, quae sit fiducia Troum €quidve agitent quantasve parent in proelia vires. €dumque iter horrendum loca pernoctata paventes €carpebant, venit ecce Dolon, quem Troia pubes €miserat, ut Danaum sollerti pectore vires €perspiceret sensusque ducum plebisque referret. €quem procul ut vidit socius Diomedis Vlixes, @1 €abdiderant occultantes sua corpora furtim €post densos frutices, dum spe percussus inani €Tros Eumediades cursu praecederet illos, €ne facile oppressus gressum in sua castra referret. €post ubi transierat fidens animoque manuque, €prosiluere viri iuvenemque evadere cursu þ¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿ‹…Êconantem capiunt ferroque manuque minantur. €ille timore pavens 'vitam concedite' dixit, €'hoc unum satis est; quod si perstatis in ira, €quanta ex morte mea capietis praemia laudis? €at si cur veniam tacitis exquiritis umbris: €maxima Troia mihi currum promisit Achillis, €si vestras cepisset opes. haec dona secutus €in dubios casus, coram quod cernitis ipsi, €infelix cecidi. nunc vos per numina divum, €per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci, €ne rapere hanc animam crudeli caede velitis. €haec pro concessa referetis dona salute: €consilium Priami regis remque ordine gentis €expediam Phrygiae'. postquam quid Troia pararet €cognovere viri, fauces mucrone recluso @1 €%detrudunt iuvenis: post haec tentoria Rhesi €intrant atque ipsum somno vinoque sepultum €obtruncant spoliantque virum fusosque per herbam €exanimant socios; tum tristi caede peracta €praeda umeros onerant, multo et candore nitentes €Thraecis equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus €nec posset volucri cursu superare sagitta. €inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis €ad classes redeunt; quos Nestoris accipit aetas €ac recipit portis. postquam sua castra tenebant, €facta duci referunt: laudat Pelopeius heros, €fessaque iucundae tradunt sua membra quieti. €@@lux exorta viros in pristina bella remisit, €instaurantque animos recreato milite pugnae €Dardanidum Danaumque duces: volat undique nubes €telorum et ferro ferrum sonat, undique mixtis €inter se strident mucronibus: instat utrimque €densa acies mixtusque fluit cum sanguine sudor. €tandem ferventi Danaum rex concitus ira €Antiphon ingenti prostratum vulnere fudit @1 €Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem €Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta. €hic frater dextram iaculo ferit; ille dolore €acrior accepto fugientem Antenore natum €persequitur traxitque ferox cum vulnere poenas. €Hector tum pugnae subit acri concitus ira €Priamides et percussos agit undique Graios; €nec Paris hostiles cessat prosternere turmas €Eurypylique femur contento vulnerat arcu. €incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi €viribus exhaustis et vastis undique firmant €obicibus muros; tum saxo Martius Hector €perfringit portas ferrataque robora laxat. €inrumpunt aditus Phryges atque in limine primo €restantes sternunt Graios valloque catervas €deturbant, alii scalas in moenia poscunt €et iaciunt ignes: auget victoria vires. €de muris pugnant Danai %puppesque per altas: @1 €saxa volant, subeunt acta testudine Troes €ascenduntque aditus et postes viribus intrant. €turbati fugiunt omnes %in castra Pelasgi €et scandunt puppes; instat Troiana iuventus €telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether. €Neptunus vires Danais animumque ministrat: €pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc. €Idomenei dextra cadit Asius; Hector atrocem €Amphimachum obtruncat nec non occumbit in armis €Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense €magnanimus ductor Rhytieus; tum fervidus hasta €Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub umbras. €Hector ubique ferox violento pectore saevit, €quem saxo ingenti percussum maximus Aiax €depulit et toto prostratum corpore fudit. €concurrit Troiana manus iuvenemque vomentem €sanguineos fluctus Xanthi lavere fluentis. €inde iterum ad pugnam redeunt, fit maxima caedes €amborum et manat tellus infecta cruore. €Polydamas valido Prothoe+nora percutit ictu, @1 €Archelochumque Antenoriden Telamonius Aiax, €Boeotumque Acamas Promachum, quem sternitatrocis €Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes ‹†˜pulsa metu vallumque et muros aggere saeptos €transiliunt, alii fossas volvuntur in ipsas. €@@advolat interea Danaum metus impiger Hector: ‹†–acrius insurgunt Troes ad Achaica bella, ‹†›confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae €atque inde adversis propellunt viribus hostem. €fit pugna ante rates; saevit Mavortius Hector €et poscit flammas totamque incendere classem €apparat; huic validis obsistit viribus Aiax, €stans prima in puppi, clipeoque incendia saeva €sustinet et solus defendit mille carinas. €hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas, €illinc ardentes taedas Phryges undique iactant: @1 €per vastos sudor pugnantum defluit artus. €non valet ulterius cladem spectare suorum €Patroclus subitoque armis munitus Achillis €provolat et falsa conterret imagine Troas. €qui modo turbabant Danaos animoque fremebant, €nunc trepidi fugiunt: fugientibus imminet ille €perturbatque ferox acies vastumque per agmen €sternit et ingenti Sarpedona vulnere fundit €et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens €proeliaque horrendi sub imagine versat Achillis. €quem postquam socias miscentem caede catervas €turbantemque acies respexit fervidus Hector, €tollit atrox animos vastisque inmanis in armis €occurrit contra magnoque hunc increpat ore: €'huc age nunc converte gradum, fortissime Achilles: €iam nosces, ultrix quid Troica dextera possit €et quantum bello valeat fortissimus Hector. €nam licet ipse suis Mavors te protegat armis, €invito tamen haec perimet te dextera Marte'. €ille silet spernitque minas animosaque dicta, €ut quem mentitur verus credatur Achilles. €tunc prior intorquet collectis viribus hastam €Dardanides, quam prolapsam celeri excipit ictu @1 €Patroclus redditque vices et mutua dona Œ†»á* * * ‹†¼quod clipeo excussum viridi tellure resedit. €tunc rigidos stringunt enses et comminus armis €inter se miscent, donec Troianus Apollo €mentitos vultus simulati pandit Achillis €denudatque virum; quem bello maximus Hector €pugnantem falsis postquam deprendit in armis, €irruit et iuvenem nudato pectore ferro €traicit et victor Vulcania detrahit arma. €vindicat extincti corpus Telamonius Aiax €oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes €laetitia exultat, Danai sua funera maerent. €@@interea iuvenis tristi cum pube suorum €Nestorides in castra ferunt miserabile corpus. €tunc% ut Pelidis aures diverberat horror; €palluit infelix iuvenis, calor ossa reliquit, €membra simul lacrimans materno %nectit amictu, @1 €[deflens Aeacides tristi de caede sodalis] €unguibus ora secat comptosque in pulvere crines €deformat: scindit %firmas de pectore vestes €et super extincti prostratus membra sodalis €crudeles fundit questus atque oscula figit. €mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, €'non impune mei laetabere caede sodalis, €Hector' ait, 'magnoque meo, violente, dolori €persolves poenas atque istis, victor, in armis, €in quibus exultas, fuso moriere cruore.' €post haec accensus furiis decurrit ad aequor €fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis €fluctibus auxilium Vulcani protinus orat. €excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes €Mulciber et validis fulvum domat ictibus aurum. €mox effecta refert divinis artibus arma, €evolat et Thetis * * * @1 Œ†Üá* * * quae postquam magnus Achilles ‹†Ýinduit, in clipeum vultus convertit atroces. €@@illic Ignipotens mundi caelaverat arcem €sideraque et liquidis redimitas undique nymphas ‹†ê[fecerat et mire liquidas Nereidos arces] Œ†ßá* * * ‹†àOceanum terris et cinctum Nerea circum €annorumque vices dimensaque tempora noctis, €quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro €et quantum occasus roseo distaret ab ortu, €Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque €exoreretur equis, et quantus in orbe mearet Œ†åá* * * ‹†æLuna cava et nitida lustraret lampade caelum; €addideratque fretis sua numina: Nerea magnum €Oceanumque senem nec eundem Protea semper, €Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus; @1 €fecerat et liquidas mira Nereidas arte. €terra gerit silvas horrendaque monstra ferarum €fluminaque et montes cumque altis oppida muris, €in quibus exercent leges annosaque iura €certantes populi; sedet illic aequus utrisque €iudex et litem discernit fronte severa. €parte alia castae resonant Paeana puellae €dantque choros molles et tympana dextera pulsat; €ille lyrae graciles extenso pollice chordas €percurrit septemque modos modulatur avenis: €carmina componunt mundi resonantia motum. €rura colunt alii, sulcant gravia arva iuvenci €maturasque metit robustus messor aristas €et gaudet pressis immundus vinitor uvis; €tondent prata greges, pendent in rupe capellae. @1 €haec inter mediis stabat Mars aureus armis, þ¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿ‹†úquem diva %poesis %reliquae circaque sedebant €anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis. €@@talibus ornatus donis Thetideius heros €in medias acies immani turbine fertur, €cui vires praebet casta cum Pallade Iuno €dantque animos iuveni: vidit Cythereius heros €occurritque viro, sed non cum viribus aequis €Aeacidae nec %corpus erat, tamen ira coegit €conferre invictis iuvenem cum viribus arma. €quem nisi servasset magnarum rector aquarum, €ut profugus Latiis Troiam repararet in arvis €Augustumque genus claris submitteret astris, €non clarae gentis nobis mansisset origo. @1 €inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros €ingentemque modum prosternit caede virorum, €sanguinis Hectorei sitiens; at Dardana pubes €confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus €auxiliumque petit divini fluminis; ille €instat et in mediis bellatur gurgitis undis. €ira dabat vires; stringuntur sanguine ripae €sparsaque per totos volvuntur corpora fluctus. €at Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo €cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus, €ut fera terribili miscentem proelia dextra €obruat Aeaciden: qui protinus undique totis €expatiatur aquis et vasto gurgite praeceps €volvitur atque virum torrentibus inpedit undis €praetardatque gradus; ille omni corpore saevas €contra pugnat aquas adversaque flumina rumpit €et modo disiectos umeris modo pectore vasto €propellit fluctus. quem longe provida Iuno €asseruit, rapidae quia cederet, ignibus, undae, @1 €sanctaque pugnarunt inter se numina divum. €rursus agit Phrygias ingenti caede catervas €horridus Aeacides bellique ardore resumpto €funereas acies horrendaque proelia miscet, €non illum vis ulla movet, non saeva fatigant €pectora bellando; vires successus adauget. €percussi dubitant trepida formidine Troes €atque intra muros exhausta paene salute €confugiunt portasque obiecto robore firmant. €@@unus tota salus in quo Troiana manebat €Hector adest, quem non durae timor undique mortis, €non patriae tenuere preces, quin obvius iret €et contra magnum contendere vellet Achillem. €quem procul ut vidit tectum caelestibus armis, €[ante oculos subito visa est Tritonia Pallas] €pertimuit clausisque fugit sua moenia circum €infelix portis; sequitur Nereius heros. €in somnis veluti, cum pectora terruit ira, €hic cursu super insequitur, fugere ille videtur, €festinantque ambo, gressum labor ipse moratur: Œ‡­á* * * @1 ‹‡®alternis poterant insistere coepta periclis, €nec requies aderat: timor %undique concitat iras. €spectant de muris miseri sua fata parentes €pallentemque vident supremo tempore natum €[quem iam summa dies suprema luce premebat]. €huic subito ante oculos similis Tritonia fratri €occurrens iuvenem simulato decipit ore, €nam cum Deiphobi tutum se credidit armis, €transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas. €concurrunt iactis inter se comminus hastis €invicti iuvenes: hic vastis intonat armis, €ille hostem validum nequiquam umbone repellit €alternisque ferox mutat congressibus ictus. €sudor agit rivos, ensem terit horridus ensis, €collatusque haeret pede pes et dextera dextrae. ‹‡¾hastam iam manibus saevus librabat Achilles ‹‡½inque virum magnis emissam viribus egit; ‹‡¿quam praeterlapsam vitavit callidus Hector. €exclamant Danai. contra Priameius heros @1 €vibratum iaculum Vulcania torquet in arma. €nec successus adest, nam duro inflectitur auro €dissiluit[2que]2 mucro: gemuerunt agmina Troum. €concurrunt iterum collatis fortiter armis €inque vicem duros evitant comminus enses. €nec sufferre valet ultra iam sorte suprema €instantem Aeaciden defectis viribus Hector; €dumque retro cedit fraternaque rebus in artis €respicit auxilia et nullam videt esse salutem, €sensit adesse dolos: quid agat? quae numina supplex €invocet? et toto languescunt corpore vires €auxiliumque negant; retinet vix dextera ferrum, €nox oculos inimica tegit nec subvenit ullum €defesso auxilium; pugnat moriturus et alto €corde premit gemitus. instat Nereius heros €turbatumque premit procul undique, tunc iacit hastam €et medias rigida transfixit cuspide fauces. €exultant Danai, Troes sua vulnera deflent. €tunc sic amissis infelix viribus Hector €'en concede meos miseris genitoribus artus, €quos pater infelix multo mercabitur auro: €dona feres victor. Priami nunc filius orat @1 €te primum, dux ille ducum, quem Graecia solum €pertimuit: si, nec precibus nec munere victus, €nec lacrimis miseri nec clara gente moveris, €afflicti miserere patris: moveat tua Peleus €pectora pro Priamo, pro nostro pignore Pyrrhus.' €talia Priamides; quem contra durus Achilles €'quid mea supplicibus temptas inflectere dictis €pectora, quem possem direptum more ferarum, €si sineret natura, meis absumere malis? €te vero tristesque ferae cunctaeque volucres €diripient, avidique canes tua viscera pascent. €haec ex te capient Patrocli gaudia manes, €si capiunt umbrae.' dum talia magnus Achilles €ore truci iactat, vitam miserabilis Hector €reddidit. hunc animi nondum satiatus Achilles €deligat ad currum pedibusque exsanguia membra €ter circum muros victor trahit: altius ipsos €fert domini successus equos. tum maximus heros €detulit ad Danaos foedatum pulvere corpus. €laetantur Danai, plangunt sua funera Troes €et pariter captos deflent cum funere muros. @1 €@@interea victor defleti corpus amici €funerat Aeacides pompasque ad funera ducit. €ter circa tumulum miseros rapit Hectoris artus €et vapido cineri ludorum indicit honores. €Tydides %tyrsin cursu pedibusque ferocem Œ‡ðá* * * ‹‡ñMerionem superat; luctando vincitur Aiax, €cuius decepit vires Laertius astus; €caestibus adversos cunctos superavit Epeos €et disco forti Polypoetes depulit omnes €Merionesque arcu; tandem certamine misso €in sua castra redit turbis comitatus Achilles. €@@flent miseri amissum Phryges Hectora, totaque maesto €Troia sonat planctu; fundit miseranda querellas €infelix Hecabe saevisque arat unguibus ora €Andromacheque suas scindit de pectore vestes, @1 €heu tanto spoliata viro. ruit omnis in uno €Hectore causa Phrygum, ruit hoc defensa senectus €afflicti miseranda patris. quem nec sua coniunx €turbaque natorum nec magni gloria regni €oblitum tenuit uitae, quin iret inermis €et solum invicti castris se redderet hostis. €mirantur Danaum proceres, miratur et ipse €Aeacides animum miseri senis; ille trementes €affusus genibus tendens ad sidera palmas €haec ait 'o Graiae gentis fortissime Achilles, €o regnis inimice meis, te Dardana solum €victa tremit pubes, te sensit nostra senectus €crudelem nimium: nunc sis mitissimus, oro, €et patris afflicti genibus miserere precantis €donaque quae porto miseri pro corpore nati €accipias; si nec precibus nec flecteris auro, €in senis extremis tua dextera saeviat annis: €saltem saeva pater comitabor funera nati. €nec vitam mihi nec magnos concedere honores Œˆá* * * @1 ‹ˆŽsed funus crudele meum: miserere parentis €et pater esse meo mitis de corpore disce. €Hectoris interitu vicisti Dardana regna, €vicisti Priamum: sortis reminiscere victor €humanae variosque ducum tu respice casus'. €his tandem precibus grandaevum motus Achilles €allevat a terra corpusque exsangue parenti €reddidit Hectoreum. post haec sua dona reportat €in patriam Priamus tristesque ex more suorum €apparat exequias supremaque funera ducit. €tum pyra construitur, qua bis sex corpora Graium €quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque €cumque cavis galeis clipeique Argivaque tela. €haec super ingenti gemitu componitur Hector: €stant circum Iliades matres manibusque decoros €abrumpunt crines laniataque pectora plangunt: €illo namque rogo natorum funera cernunt. @1 €tollitur et iuvenum magno cum murmure clamor €flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa. €inter quos gemitus laniato pectore coniunx €provolat Andromache mediosque inmittere in ignes €se cupit Astyanacta tenens, quam iussa suorum €turba rapit; contra tamen omnibus usque resistit, €donec conlapsae ceciderunt robora flammae €inque leves abiit tantus dux ille favillas. €@@Sed iam siste gradum finemque inpone labori, €Calliope, vatisque tui moderare carinam, €Remis quem cernis stringentem litora paucis. €Iamque tenet portum metamque potentis Homeri: €Pieridum comitata cohors, summitte rudentes þ¸¹°ÿï°°±ÿï‚ÉìéáóÿïƒÈïíÌáôÿ‹ˆ¬Sanctaque virgineos lauro redimita capillos €Ipsa tuas depone lyras. ades, inclita Pallas, €Tuque fave cursu vatis iam, Phoebe, peracto. @1 ðþ