¹±±ÿï°°±ÿï‚ÿïƒÌáõóÐéóÿôÿ@@@@{1Laus Pisonis}1 Unde prius coepti surgat mihi carminis ordo €quosve canam titulos, dubius feror. Hinc tua, Piso, €nobilitas veterisque citant sublimia Calpi €nomina, Romanas inter fulgentia gentes; €hinc tua me virtus rapit et miranda per omnes €vita modos: quae, si desset tibi forte creato €nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset. €Nam quid imaginibus, quid avitis fulta triumphis €atria, quid pleni numeroso consule fasti €profuerint, cui vita labat? Perit omnis in illo €gentis honos, cuius laus est in origine sola. €At tu, qui tantis animum natalibus aequas, €et partem tituli, non summam, ponis in illis, €ipse canendus eris: nam quid memorare necesse est €ut domus a Calpo nomen Calpurnia ducat €claraque Pisonis tulerit cognomina prima, €umida callosa cum pinseret hordea dextra? @1 €Nec si cuncta velim breviter decurrere possim; €et prius aetheriae moles circumvaga flammae €annua bis senis revocabit mensibus astra, €quam mihi priscorum titulos operosaque bella €contigerit memorare; manus sed bellica patrum €armorumque labor veteres decuere Quirites, €atque illos cecinere sui per carmina vates. €Nos quoque pacata Pisonem laude nitentem €exaequamus avis. Nec enim si bella quierunt, €occidit et virtus: licet exercere togatae €munia militiae, licet et sine sanguinis haustu €mitia legitimo sub iudice bella movere. €Hinc quoque servati contingit gloria civis, €altaque victrices intexunt limina palmae. €Quin age maiorum, iuvenis facunde, tuorum €scande super titulos et avitae laudis honores €armorumque decus praecede forensibus actis. €Sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente €laurea facundis, cesserunt arma togatis. €Sed quae Pisonum claros visura triumphos @1 €olim turba vias impleverat agmine denso, €ardua nunc eadem stipat fora, cum tua maestos €defensura reos vocem facundia mittit. €Seu trepidos ad iura decem citat hasta virorum €et firmare iubet centeno iudice causas, €seu capitale nefas operosa diluis arte, €laudibus ipsa tuis resonant fora. Tu quoque Piso €iudicis affectum possessaque pectora temptas, €victus sponte sua sequitur quocumque vocasti: €flet si flere iubes, gaudet gaudere coactus €et te dante capit iudex, quam non habet, iram. €Sic auriga solet ferventia Thessalus ora €mobilibus frenis in aperto flectere campo, €qui modo non solum rapido permittit habenas €quadrupedi, sed calce citat, modo succutit arte €flexibiles rictus et nunc cervice rotata @1 €incipit effusos in gyrum carpere cursus. €Quis non attonitus iudex tua respicit ora? €Quis regit ipse suam, nisi per tua pondera, mentem? €Nam tu, sive libet pariter cum grandine nimbos €densaque vibrata iaculari fulmina lingua, €seu iuvat astrictas in nodum cogere voces €et dare subtili vivacia verba catenae, €vim Laertiadae, brevitatem vincis Atridae; €dulcia seu mavis liquidoque fluentia cursu €verba nec incluso sed aperto pingere flore, €inclita Nestorei cedit tibi gratia mellis. €Nec te, Piso, tamen populo sub iudice sola €mirantur fora; sed numerosa laude senatus €excipit et meritas reddit tibi curia voces. €Quis digne referat, qualis tibi luce sub illa €gloria contigerit, qua tu reticente senatu, €cum tua bis senos numeraret purpura fasces, €Caesareum grato cecinisti pectore numen? €Quodsi iam validae mihi robur mentis inesset €et solidus primos impleret spiritus annos, €auderem voces per carmina nostra referre, €Piso, tuas: sed fessa labat mihi pondere cervix @1 €et tremefacta cadunt succiso poplite membra. €Sic nec olorinos audet Pandionis ales €parva referre sonos nec, si velit improba, possit; €sic et aedonia superantur voce cicadae, €stridula cum rapido faciunt convicia soli. €Quare age, Calliope, posita gravitate forensi, €limina Pisonis mecum pete: plura supersunt, €quae laudare velis inventa penatibus ipsis. €Huc etiam tota concurrit ab urbe iuventus €auditura virum, siquando iudice fesso €turbida prolatis tacuerunt iurgia rebus. €Tunc etenim levibus veluti proludit in armis, €compositisque suas exercet litibus artes. €Quin etiam facilis Romano profluit ore €Graecia, Cecropiaeque sonat gravis aemulus urbi. €Testis, Acidalia quae condidit alite muros, €Euboicam referens facunda Neapolis arcem. €Qualis, io superi, qualis nitor oris amoenis €vocibus! Hinc solido fulgore micantia verba @1 €implevere locos, hinc exornata figuris €advolat excusso velox sententia torno. €Magna quidem virtus erat, etsi sola fuisset, €eloquio sanctum modo perfulcire senatum, €exonerare pios modo, nunc onerare nocentes; €sed super ista movet plenus gravitate serena €vultus et insigni praestringit imagine visus. €Talis inest habitus, qualem nec dicere maestum €nec fluidum, laeta sed tetricitate decorum €possumus: ingenitae stat nobilitatis in illo €pulcher honos et digna suis natalibus ora. €Additur huc et iusta fides et plena pudoris €libertas animusque mala ferrugine purus, €ipsaque possesso mens est opulentior auro. €Quis tua cultorum, iuvenis facunde, tuorum €limina pauper adit, quem non animosa beatum €excipit et subito iuvat indulgentia censu? €Quodque magis dono fuerit pretiosius omni, @1 €diligis ex aequo, nec te fortuna colentum €natalesve movent: probitas spectatur in illis. €Nulla superborum patiuntur dicta iocorum, €nullius subitos affert iniuria risus: €Unus amicitiae summos tenor ambit et imos. €Rara domus tenuem non aspernatur amicum €raraque non humilem calcat fastosa clientem; €illi casta licet mens et sine crimine constet €vita, tamen probitas cum paupertate iacebit; €et lateri nullus comitem circumdare quaerit, €quem dat purus amor, sed quem tulit impia merces; €nec quisquam vero pretium largitur amico, €quem regat ex aequo vicibusque regatur ab illo, €sed miserum parva stipe focilat, ut pudibundos €exercere sales inter convivia possit. €Ista procul labes, procul haec fortuna refugit, €Piso, tuam, venerande, domum: tu mitis et acri €asperitate carens positoque per omnia fastu €inter ut aequales unus numeraris amicos, @1 €obsequiumque doces et amorem quaeris amando. €Cuncta domus varia cultorum personat arte, €cuncta movet studium; nec enim tibi dura clientum €turba rudisve placet, misero quae freta labore €nil nisi summoto novit praecedere vulgo; €sed virtus numerosa iuvat. Tu pronus in omne €pectora ducis opus seu te graviora vocarunt €seu leviora iuvant. Nec enim facundia semper €adducta cum fronte placet: nec semper in armis €bellica turba manet, nec tota classicus horror €nocte dieque gemit, nec semper Gnosius arcum €destinat, exempto sed laxat cornua nervo, €et galea miles caput et latus ense resolvit. €Ipsa vices natura subit variataque cursus €ordinat, inversis et frondibus explicat annum. €Non semper fluidis adopertus nubibus aether €aurea terrificis obcaecat sidera nimbis: €Cessat hiems, madidos et siccat vere capillos; @1 €ver fugit aestates; aestatum terga lacessit €pomifer autumnus, nivibus cessurus et undis. €Ignea quin etiam superum pater arma recondit €et Ganymedeae repetens convivia mensae €pocula sumit ea, qua gessit fulmina, dextra. €Temporibus servire decet: qui tempora certis €ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt, €miles erit; si pax, positis toga vestiet armis. €Hunc fora pacatum, bellantem castra decebunt. €Felix illa dies totumque canenda per aevum, €quae tibi, vitales cum primum traderet auras, €contulit innumeras intra tua pectora dotes. €Mira subest gravitas inter fora, mirus omissa €paulisper gravitate lepos. Si carmina forte €nectere ludenti iuvit fluitantia versu, €Aonium facilis deducit pagina carmen; €sive chelyn digitis et eburno verbere pulsas, €dulcis Apollinea sequitur testudine cantus €et te credibile est Phoebo didicisse magistro. €Nec pudeat pepulisse lyram, cum pace serena €publica securis exultent otia terris, @1 €nec pudeat, Phoebea chelys si creditur illis €pulsari manibus, quibus et contenditur arcus; €sic movisse fides saevus narratur Achilles, €quamvis mille rates Priameius ureret heros €et gravis obstreperet modulatis bucina nervis: €illo dulce melos Nereius extudit heros €pollice, terribilis quo Pelias ibat in hostem. €Arma tuis etiam si forte rotare lacertis €inque gradum clausis libuit consistere membris €et vitare simul, simul et captare petentem: þ¹±±ÿï°°±ÿï‚ÿïƒÌáõóÐéóÿ‹µmobilitate pedum celeres super orbibus orbes €plectis et obliquis fugientem cursibus urges; €et nunc vivaci scrutaris pectora dextra, €nunc latus adversum necopino percutis ictu. €Nec tibi mobilitas minor est, si forte volantem €aut geminare pilam iuvat aut revocare cadentem €et non sperato fugientem reddere gestu. €Haeret in haec populus spectacula, totaque ludos €turba repente suos iam sudabunda relinquit. @1 €Te si forte iuvat studiorum pondere fessum €non languere tamen lususque movere per artem, €callidiore modo tabula variatur aperta €calculus et vitreo peraguntur milite bella, €ut niveus nigros, nunc et niger alliget albos. €Sed tibi quis non terga dedit? Quis te duce cessit €calculus? Aut quis non periturus perdidit hostem? €Mille modis acies tua dimicat: ille petentem €dum fugit, ipse rapit; longo venit ille recessu, €qui stetit in speculis; hic se committere rixae €audet et in praedam venientem decipit hostem; €ancipites subit ille moras similisque ligato €obligat ipse duos; hic ad maiora movetur, €ut citus effracta prorumpat in agmina mandra €clausaque deiecto populetur moenia vallo. €Interea sectis quamvis acerrima surgant €proelia militibus, plena tamen ipse phalange €aut etiam pauco spoliata milite vincis, €et tibi captiva resonat manus utraque turba. €Sed prius emenso Titan versetur Olympo, €quam mea tot laudes decurrere carmina possint. €Felix et longa iuvenis dignissime, vita €eximiumque tuae gentis decus, accipe nostri €certus et hoc veri complectere pignus amoris. @1 €Quod si digna tua minus est mea pagina laude, €at voluisse sat est: animum, non carmina iacto. €Tu modo laetus ades: forsan maiora canemus €et vires dabit ipse favor, dabit ipsa feracem €spes animum: dignare tuos aperire Penates, €hoc solum petimus. Nec enim me divitis auri €imperiosa fames et habendi saeva libido €impulerint, sed laudis amor. Iuvat, optime, tecum €degere cumque tuis virtutibus omne per aevum €carminibus certare meis: Sublimior ibo, €si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram. €Abdita quid prodest generosi vena metalli, €si cultore caret? Quid inerti condita portu, €si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamvis €armamenta gerat teretique fluentia malo €possit et excusso demittere vela rudenti? €Ipse per Ausonias Aeneia carmina gentes €qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum €Maeoniumque senem Romano provocat ore, €forsitan illius nemoris latuisset in umbra, €quod canit, et sterili tantum cantasset avena @1 €ignotus populis, si Maecenate careret. €Qui tamen haud uni patefecit limina vati €nec sua Vergilio permisit numina soli: €Maecenas tragico quatientem pulpita gestu €erexit Varium, Maecenas alta tonantis €eruit et populis ostendit nomina Graiis, €carmina Romanis etiam resonantia chordis, €Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati. €O decus, in totum merito venerabilis aevum, €Pierii tutela chori, quo praeside tuti €non umquam vates inopi timuere senectae! €Quod si quis nostris precibus locus et mea vota €si mentem subiere tuam, memorabilis olim €tu mihi Maecenas tereti cantabere versu. €Possumus aeternae nomen committere famae, @1 €si tamen hoc ulli de se promittere fas est €et deus ultor abest; superest animosa voluntas €ipsaque nescio quid mens excellentius audet. €Tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem €exere. Non humilis domus et sincera parentum, €sed tenuis fortuna sua caligine celat. €Possumus impositis caput exonerare tenebris €et lucem spectare novam, si quid modo laetus €annuis et nostris subscribis, candide, votis. €Est mihi, crede, meis animus constantior annis, €quamvis nunc iuvenile decus mihi pingere malas €coeperit et nondum vicesima venerit aestas. @1 ðþ