ļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Æšņ’facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res €populi Romani perscripserim nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui cum ueterem tum uolgatam esse €rem uideam, dum noui semper scriptores aut in rebus certius €aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem uetustatem superaturos credunt. utcumque erit, iuuabit tamen rerum €gestarum memoriae principis terrarum populi pro uirili parte €et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea €fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me qui nomini officient meo consoler. res est praeterea et €immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum €repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creuerit ut iam €magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito €quin primae origines proximaque originibus minus praebitura €uoluptatis sint, festinantibus ad haec noua quibus iam pridem praeualentis populi uires se ipsae conficiunt: ego contra hoc €quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum €quae nostra tot per annos uidit aetas, tantisper certe dum €prisca [tota] illa mente repeto, auertam, omnis expers curae €quae scribentis animum, etsi non flectere a uero, sollicitum €tamen efficere posset. quae ante conditam condendamue urbem poeticis magis €decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis €traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. datur haec uenia antiquitati ut miscendo humana diuinis €primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere €oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, €ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditoris-€que sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc €gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur. sed haec et his similia utcumque animaduersa €aut existimata erunt haud in magno equidem ponam dis-crimine: ad illa mihi pro se quisque acriter intendat ani-€mum, quae uita, qui mores fuerint, per quos uiros quibusque €artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; €labente deinde paulatim disciplina uelut desidentes primo €mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, €tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus €nec uitia nostra nec remedia pati possumus peruentum est. hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugi-€ferum. omnis te exempli documenta in inlustri posita monu-€mento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu foedum exitu quod uites. cete-€rum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam €res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior €fuit, nec in quam [ciuitatem] tam serae auaritia luxuriaque €immigrauerint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac par-simoniae honos fuerit. adeo quanto rerum minus, tanto €minus cupiditatis erat: nuper diuitiae auaritiam et abun-€dantes uoluptates desiderium per luxum atque libidinem €pereundi perdendique omnia inuexere. sed querellae, ne tum €quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint: cum bonis potius €ominibus uotisque et precationibus deorum dearumque, si, €ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut €orsis tantum operis successus prosperos darent. ”iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros €saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et ue-€tusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse; casibus €deinde uariis Antenorem cum multitudine Enetum, qui sedi-€tione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene €ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui inter mare Alpesque in-€colebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et €in quem primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque €inde Troiano nomen est: gens uniuersa Ueneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum €initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in €Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Lau-rentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. ibi €egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil €praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris €agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca €ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. duplex inde fama est. alii proelio uictum Lati-€num pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa €canerent processisse Latinum inter primores ducemque €aduenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde €qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit €multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae €et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem conden-€daeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis €uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. inde foedus ictum inter €duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud €Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos €domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matri-monium data. ea res utique Troianis spem adfirmat tandem €stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis €quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium €parentes dixere nomen.  bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus €rex Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae €fuerat, praelatum sibi aduenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. neutra acies laeta ex eo cer-€tamine abiit: uicti Rutuli: uictores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. inde Turnus Rutulique diffisi €rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem €eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperi-€tans, iam inde ab initio minime laetus nouae origine ur-€bis et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem €Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma Rutu-lis iunxit. Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos €Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed €etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellauit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide €erga regem Aeneam cessere. fretusque his animis coales-€centium in dies magis duorum populorum Aeneas, quam-€quam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed €mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad €fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen cum €moenibus bellum propulsare posset in aciem copias eduxit. secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum €operum mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici €ius fasque est super Numicum flumen: Iouem indigetem €appellant.  nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; €tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; €tantisper tutela muliebri_tanta indoles in Lauinia erat_res Latina et regnum auitum paternumque puero stetit. haud €ambigam_quis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?_ €hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio €incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. is Asca-€nius, ubicumque et quacumque matre genitus_certe natum €Aenea constat_abundante Lauinii multitudine florentem €iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu no-€uercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit €quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam tri-€ginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creuerant €maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde €inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis €regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque €fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis esset. Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis natus; is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±£—‚ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. €mansit Siluiis postea omnibus cognomen, qui Albae regna-runt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye €Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa €inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre €accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum €per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc pars €Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, €qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis €legat. plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uere-cundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. addit sceleri €scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae €Siluiae per speciem honoris cum Uestalem eam legisset per-€petua uirginitate spem partus adimit.  sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maxi-mique secundum deorum opes imperii principium. ui com-€pressa Uestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata €seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. sed nec di nec homines aut ipsam €aut stirpem a crudelitate regia uindicant: sacerdos uincta in €custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet. forte quadam diuinitus super ripas Tiberis effusus lenibus €stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et €posse quamuis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. ita uelut defuncti regis imperio in proxima alluuie €ubi nunc ficus Ruminalis est_Romularem uocatam ferunt_ pueros exponunt. uastae tum in his locis solitudines erant. €tenet fama cum fluitantem alueum, quo expositi erant pueri, €tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex monti-€bus qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam €submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut €lingua lambentem pueros magister regii pecoris inuenerit_ Faustulo fuisse nomen ferunt_ab eo ad stabula Larentiae €uxori educandos datos. sunt qui Larentiam uolgato corpore €lupam inter pastores uocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. ita geniti itaque educati, cum primum €adoleuit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes uenando peragrare saltus. hinc robore corporibus animisque sumpto €iam non feras tantum subsistere sed in latrones praeda onu-€stos impetus facere pastoribusque rapta diuidere et cum his €crescente in dies grege iuuenum seria ac iocos celebrare.  iam tum in Palatio [monte] Lupercal hoc fuisse ludicrum €ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Pala-tium montem appellatum; ibi Euandrum, qui ex eo genere €Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne €allatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuuenes Lycaeum Pana €uenerantes per lusum atque lasciuiam currerent, quem Ro-mani deinde uocarunt Inuum. huic deditis ludicro cum €sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae €latrones, cum Romulus ui se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. crimini €maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; €inde eos collecta iuuenum manu hostilem in modum praedas agere. sic Numitori ad supplicium Remus deditur. iam €inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se €educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et €tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed €rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. necessitas prior uenit: ita metu subactus €Romulo rem aperit. forte et Numitori cum in custodia €Remum haberet audissetque geminos esse fratres, compa-€rando et aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, €tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem €peruenit ut haud procul esset quin Remum agnosceret. ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo €iuuenum_nec enim erat ad uim apertam par_sed aliis alio €itinere iussis certo tempore ad regiam uenire pastoribus ad €regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata €manu adiuuat Remus. ita regem obtruncat.  Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem €atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in €arcem praesidio armisque obtinendam auocasset, postquam €iuuenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes uidit, €extemplo aduocato concilio scelera in se fratris, originem €nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem dein-ceps tyranni seque eius auctorem ostendit. iuuenes per €mediam contionem agmine ingressi cum auum regem salutas-€sent, secuta ex omni multitudine consentiens uox ratum €nomen imperiumque regi efficit. ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque €cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant €urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latino-€rumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile €spem facerent paruam Albam, paruum Lauinium prae ea urbe quae conderetur fore. interuenit deinde his cogitatio-€nibus auitum malum, regni cupido, atque inde foedum cer-€tamen coortum a satis miti principio. quoniam gemini essent €nec aetatis uerecundia discrimen facere posset, ut di quorum €tutelae ea loca essent auguriis legerent qui nomen nouae €urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, €Remus Auentinum ad inaugurandum templa capiunt.  priori Remo augurium uenisse fertur, sex uoltures; iamque €nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, €utrumque regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum trahebant. inde cum €altercatione congressi certamine irarum ad caedem uertuntur; €ibi in turba ictus Remus cecidit. uolgatior fama est ludibrio €fratris Remum nouos transiluisse muros; inde ab irato Ro-€mulo, cum uerbis quoque increpitans adiecisset, 'sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea,' interfectum. ita €solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris €nomine appellata. €Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. sacra €dis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro insti-tuta erant, facit. Herculem in ea loca Geryone interempto €boues mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim €fluuium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco €herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boues et ipsum fessum uia procubuisse. ibi cum eum cibo uinoque graua-€tum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, €ferox uiribus, captus pulchritudine boum cum auertere eam €praedam uellet, quia si agendo armentum in speluncam com-€pulisset ipsa uestigia quaerentem dominum eo deductura €erant, auersos boues eximium quemque pulchritudine caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno €excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse €numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo €uestigia ferrent. quae ubi omnia foras uersa uidit nec in €partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit. inde cum actae €boues quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, €reddita inclusarum ex spelunca boum uox Herculem con-€uertit. quem cum uadentem ad speluncam Cacus ui pro-€hibere conatus esset, ictus claua fidem pastorum nequiquam inuocans [morte] occubuit. Euander tum ea, profugus ex €Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca, €uenerabilis uir miraculo litterarum, rei nouae inter rudes €artium homines, uenerabilior diuinitate credita Carmentae €matris, quam fatiloquam ante sibyllae in Italiam aduentum miratae eae gentes fuerant. is tum Euander concursu pas-€torum trepidantium circa aduenam manifestae reum caedis €excitus postquam facinus facinorisque causam audiuit, habi-€tum formamque uiri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens rogitat qui uir esset. ubi nomen patremque €ac patriam accepit, 'Ioue nate, Hercules, salue,' inquit; 'te €mihi mater, ueridica interpres deum, aucturum caelestium €numerum cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam opulen-€tissima olim in terris gens maximam uocet tuoque ritu colat.' dextra Hercules data accipere se omen impleturumque fata žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±§˜Œara condita ac dicata ait. ibi tum primum boue eximia €capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium €dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. forte ita euenit ut Potitii €ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii €extis adesis ad ceteram uenirent dapem. inde institutum €mansit donec Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium uescerentur. Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius €per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis publicis €sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit. haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina susce-€pit, iam tum immortalitatis uirtute partae ad quam eum sua €fata ducebant fautor.  rebus diuinis rite perpetratis uocataque ad concilium €multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta €generi hominum agresti fore ratus, si se ipse uenerabilem €insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustio-rem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. alii €ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum €secutum numerum putant: me haud paenitet eorum sen-€tentiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis €finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, €[2et]2 numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse €Etruscos quod ex duodecim populis communiter creato rege €singulos singuli populi lictores dederint. crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appe-€tendo loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent. deinde ne uana urbis €magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa uetere con-€silio condentium urbes, qui obscuram atque humilem con-€ciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem emen-€tiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos lucos est asylum aperit. eo ex finitimis populis turba omnis €sine discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum €perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. cum iam uirium haud paeniteret consilium deinde €uiribus parat. centum creat senatores, siue quia is numerus €satis erat, siue quia soli centum erant qui creari patres pos-€sent. patres certe ab honore patriciique progenies eorum €appellati.  iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum €ciuitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis €aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. tum ex con-€silio patrum Romulus legatos circa uicinas gentes misit qui societatem conubiumque nouo populo peterent: urbes quo-€que, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua uirtus ac di iuuent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis €scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam €uirtutem; proinde ne grauarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. nusquam benigne legatio €audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio €crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. ac €plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asy-€lum aperuissent; id enim demum compar conubium fore. aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad uim spec-€tare res coepit. cui tempus locumque aptum ut daret €Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia uocat. indici €deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum €sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspecta-tamque facerent. multi mortales conuenere, studio etiam €uidendae nouae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo €cum liberis ac coniugibus uenit. inuitati hospitaliter per €domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem uidissent, mirantur tam breui rem Romanam creuisse. ubi €spectaculi tempus uenit deditaeque eo mentes cum oculis €erant, tum ex composito orta uis signoque dato iuuentus Romana ad rapiendas uirgines discurrit. magna pars forte €in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excel-€lentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines qui-bus datum negotium erat domos deferebant. unam longe €ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi €cuiusdam raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam €ferrent, identidem ne quis uiolaret Thalassio ferri clamitatum; €inde nuptialem hanc uocem factam. turbato per metum ludicro maesti parentes uirginum €profugiunt, incusantes uiolati hospitii foedus deumque inuo-€cantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti uenissent. nec raptis aut spes de se melior aut indignatio €est minor. sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum €id superbia factum qui conubium finitimis negassent; illas €tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium €ciuitatisque et quo nihil carius humano generi sit libe-rum fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora €dedisset, darent animos; saepe ex iniuria postmodum gra-€tiam ortam; eoque melioribus usuras uiris quod adnisurus €pro se quisque sit ut, cum suam uicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium. accedebant €blanditiae uirorum, factum purgantium cupiditate atque €amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces €sunt.  iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum €parentes tum maxime sordida ueste lacrimisque et querellis €ciuitates concitabant. nec domi tantum indignationes con-€tinebant sed congregabantur undique ad T. Tatium regem €Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in iis regionibus erat conueniebant. Caeninenses Crustumi-€nique et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars perti-€nebat. lente agere his Tatius Sabinique uisi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. ne Crustumini €quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium €satis se impigre mouent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. sed effuse uastantibus €fit obuius cum exercitu Romulus leuique certamine docet €uanam sine uiribus iram esse. exercitum fundit fugatque, €fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso urbem primo impetu capit. inde exer-€citu uictore reducto, ipse cum factis uir magnificus tum fac-€torum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi €suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium €escendit; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram de-€posuisset, simul cum dono designauit templo Iouis fines cognomenque addidit deo: 'Iuppiter Feretri' inquit, 'haec €tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his €regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem €opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.' haec templi est origo €quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde dis €uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos €eo spolia posteros nuncupauit nec multitudine compotum €eius doni uolgari laudem. bina postea, inter tot annos, tot €bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris €fuit.  dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per €occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos in-€cursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. fusi igitur primo impetu et cla-€more hostes, oppidum captum; duplicique uictoria ouantem €Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat €ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. facile impetratum. inde €contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus €etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit. utroque coloniae missae: plures inuenti qui propter uberta-€tem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde €frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis €raptarum. nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maxi-€mum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt. consilio €etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. €huius filiam uirginem auro corrumpit Tatius ut armatos in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø‹–„arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. accepti obrutam armis necauere, seu ut ui €capta potius arx uideretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum proditori esset. additur fabula, quod €uolgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laeuo €gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam €quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. sunt qui eam ex pacto tradendi quod in €sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude €uisam agere sua ipsam peremptam mercede.  tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, €cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum €Capitolinumque collem campi est complesset, non prius de-€scenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani subiere. prin-€cipes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius €ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. ut €Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque €est. ad ueterem portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum tollens, 'Iuppiter, tuis' €inquit 'iussus auibus hic in Palatio prima urbi fundamenta €ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media ualle tendunt; at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem Ro-€manis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori €Ioui, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope serua-tam urbem esse, uoueo.' haec precatus, ueluti sensisset €auditas preces, 'hinc' inquit, 'Romani, Iuppiter optimus €maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' restitere €Romani tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Ro-mulus prouolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab €arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum €foro spatium est. nec procul iam a porta Palati erat, cla-€mitans: 'uicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam €sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum uiris.' in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum €iuuenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Met-€tius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani perse-€quuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium tre-€pidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos €tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocanti-€bus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani €Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant €proelium; sed res Romana erat superior.  tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum €erat, crinibus passis scissaque ueste, uicto malis muliebri €pauore, ausae se inter tela uolantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc €patres, hinc uiros orantes, ne sanguine se nefando soceri €generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. 'si adfinitatis €inter uos, si conubii piget, in nos uertite iras; nos causa €belli, nos uolnerum ac caedium uiris ac parentibus sumus; €melius peribimus quam sine alteris uestrum uiduae aut orbae uiuemus.' mouet res cum multitudinem tum duces; silen-€tium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces €prodeunt. nec pacem modo sed ciuitatem unam ex duabus €faciunt. regnum consociant: imperium omne conferunt Romam. ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid dare-€tur Quirites a Curibus appellati. monumentum eius pugnae, €ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in €uado statuit, Curtium lacum appellarunt. ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas uiris €ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. itaque cum €populum in curias triginta diuideret, nomina earum curiis imposuit. id non traditur, cum haud dubie aliquanto nume-€rus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis €uirorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt. €Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati: €Lucerum nominis et originis causa incerta est. inde non €modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus €fuit.  post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Lauren-€tium pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. igitur illo-€rum poenam in se uertit; nam Lauinii cum ad sollemne sacrificium eo uenisset concursu facto interficitur. eam €rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, €seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum €credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen ex-€piarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter €Romam Lauiniumque urbes renouatum est. et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo pro-€pius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates €nimis uicinas prope se conualescere opes rati, priusquam €tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant €bellum facere. iuuentute armata immissa uastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est; inde ad laeuam uersi quia €dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium €populantur, tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. excitus Romulus_neque enim dilationem €pati tam uicinum bellum poterat_exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. ibi modico praesidio relicto, €egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa €obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum €parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quae-€rebat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis €prope portis hostem exciuit. fugae quoque, quae simulanda €erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. et cum, uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante €equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente €portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. inde subito €exorti Romani transuersam inuadunt hostium aciem; addunt €pauorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti €fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, €quam Romulus quique [2auehi]2 cum eo uisi erant circum-agerent frenis equos, terga uertunt; multoque effusius, quippe €uera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti: haerens in ter-€go Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, uelut €agmine uno inrumpit.  belli Fidenatis contagione inritati Ueientium animi et con-€sanguinitate_nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt_et €quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta €finitimis essent, stimulabat. in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. itaque non castris €positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris €praedam portantes Ueios rediere. Romanus contra post-€quam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. quem postquam €castra ponere et ad urbem accessurum Ueientes audiuere, €obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. ibi uiribus nulla arte ad-€iutis, tantum ueterani robore exercitus rex Romanus uicit; €persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac €situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam praedae studio; eaque clade haud minus quam €aduersa pugna subacti Ueientes pacem petitum oratores €Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos €indutiae datae. haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quo-€rum nihil absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post €mortem creditae fuit, non animus in regno auito reciperando, €non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. ab illo enim profecto uiribus datis tantum ualuit ut in quad-raginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini €tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissi-€mus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam €corporis quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam €in pace habuit. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Øhis immortalibus editis operibus cum ad exercitum recen-€sendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, €subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque €tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana €pubes sedato tandem pauore postquam ex tam turbido die €serena et tranquilla lux rediit, ubi uacuam sedem regiam €uidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sub-€limem raptum procella, tamen uelut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. deinde a paucis €initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis €Romanae saluere uniuersi Romulum iubent; pacem preci-€bus exposcunt, uti uolens propitius suam semper sospitet progeniem. fuisse credo tum quoque aliquos qui discerp-€tum regem patrum manibus taciti arguerent; manauit enim €haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio uiri et pauor praesens nobilitauit. et consilio etiam unius €hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iulius, €sollicita ciuitate desiderio regis et infensa patribus, grauis, €ut traditur, quamuis magnae rei auctor in contionem prodit. 'Romulus' inquit, 'Quirites, parens urbis huius, prima €hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obuium dedit. €cum perfusus horrore uenerabundusque adstitissem petens precibus ut contra intueri fas esset, "abi, nuntia" inquit €"Romanis, caelestes ita uelle ut mea Roma caput orbis €terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita €posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resis-tere posse." haec' inquit 'locutus sublimis abiit.' mirum €quantum illi uiro nuntianti haec fidei fuerit, quamque desi-€derium Romuli apud plebem exercitumque facta fide im-€mortalitatis lenitum sit.  patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat; €necdum %a singulis, quia nemo magno opere eminebat in nouo €populo, peruenerat: factionibus inter ordines certabatur%. oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte €non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii €amitterent, sui corporis creari regem uolebant: Romani ueteres peregrinum regem aspernabantur. in uariis uolun-€tatibus regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine nondum experta. timor deinde patres incessit ne ciuitatem €sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium €inritatis animis, uis aliqua externa adoriretur. et esse igitur €aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. ita rem inter se centum patres, decem decuriis €factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant. decem imperitabant: unus €cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum €spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, €annuumque interuallum regni fuit. id ab re quod nunc quoque tenet nomen interregnum appellatum. fremere €deinde plebs multiplicatam seruitutem, centum pro uno €dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum uidebantur passuri. cum sensissent ea moueri patres, €offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt €summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent. decreuerunt enim ut cum populus regem €iussisset, id sic ratum esset si patres auctores fierent. hodie €quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem €ius, ui adempta: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt. tum €interrex contione aduocata, 'quod bonum, faustum felixque €sit' inquit, 'Quirites, regem create: ita patribus uisum est. €patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numere-tur crearitis, auctores fient.' adeo id gratum plebi fuit ut, €ne uicti beneficio uiderentur, id modo sciscerent iuberentque €ut senatus decerneret qui Romae regnaret.  inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili €erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in €illa quisquam esse aetate poterat, omnis diuini atque humani iuris. auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso €Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante €Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora €circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemu-lantium studia coetus habuisse constat. ex quibus locis, €etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? aut €quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi €exciuisset? quoue praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque peruenisset? suopte igitur ingenio €temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instruc-€tumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac €tristi ueterum Sabinorum, quo genere nullum quondam in-corruptius fuit. audito nomine Numae patres Romani, €quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto uide-€bantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium €nec denique patrum aut ciuium quemquam praeferre illi uiro €ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda €regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. inde €ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuum-€que sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meri-diem uersus consedit. augur ad laeuam eius capite uelato €sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum €tenens, quem lituum appellarunt. inde ubi prospectu in €urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad €occasum determinauit, dextras ad meridiem partes, laeuas ad septentrionem esse dixit; signum contra quo longissime €conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laeuam €manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pom-€pilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, ut tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.' tum peregit €uerbis auspicia quae mitti uellet. quibus missis declaratus €rex Numa de templo descendit.  qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis, €iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. quibus cum inter bella adsuescere uideret non posse_quippe €efferari militia animos_, mitigandum ferocem populum armo-€rum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indi-€cem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse ciuitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret._bis deinde €post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule €post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod no-€strae aetati di dederunt ut uideremus, post bellum Actiacum €ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta._ clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac €foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum €curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disci-€plinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad €multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est. qui cum descendere €ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat €sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se mo-€nitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere. atque omnium primum ad €cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem quia €tricenos dies singulis mensibus luna non explet desuntque sex €dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis €mensibus interponendis ita dispensauit, ut uicesimo anno ad €metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies congruerent. idem nefastos dies fastosque fecit €quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.  tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam €ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. sed quia in ciuitate bellicosa plures €Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque €ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis desererentur flaminem €Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum ueste et €curuli regia sella adornauit. huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino, uirginesque Uestae legit, Alba €oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. €his ut adsiduae templi antistites essent stipendium de pub-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø”“„lico statuit; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradiuo legit, €tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum €pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellan-€tur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit. pontificem deinde Numam €Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia €exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus die-€bus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. cetera quoque omnia publica priuata-€que sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum €plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo €caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes €ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue €quo uisu missa susciperentur atque curarentur. ad ea eli-€cienda ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino €dicauit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.  ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a €ui et armis conuersa, et animi aliquid agendo occupati erant, €et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis €caeleste numen uideretur, ea pietate omnium pectora im-€buerat ut fides ac ius iurandum %proximo% legum ac poenarum metu ciuitatem regerent. et cum ipsi se homines in regis €uelut unici exempli mores formarent, tum finitimi etiam €populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad €sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam uerecun-€diam adducti sunt, ut ciuitatem totam in cultum uersam deorum uiolari ducerent nefas. lucus erat quem medium ex €opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se per-€saepe Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat, €Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent. et [soli] Fidei sollemne instituit. €ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manu-€que ad digitos usque inuoluta rem diuinam facere, signifi-€cantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse. multa alia sacrificia locaque sacris faciendis €quae Argeos pontifices uocant dedicauit. omnium tamen €maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. ita duo deinceps reges, alius €alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus €septem et triginta regnauit annos, Numa tres et quadraginta. €cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat €ciuitas.  Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum €Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna €aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auc-tores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed €ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque €tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere €igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat. forte euenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent. imperi-€tabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub €idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat €suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. ab Al-€banis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande €ac benigne, comiter regis conuiuium celebrant. tantisper €Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum €in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo. tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint €facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: €se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed €imperio subigi; res repetitum se uenisse; ni reddantur bel-lum indicere iussos. ad haec Tullus 'nuntiate' inquit, €'regi uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius €populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum €omnes expetant huiusce clades belli.'  haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque sum-€ma ope parabatur, ciuili simillimum bello, prope inter pa-€rentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lauinium €ab Troia, ab Lauinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. euentus tamen belli minus misera-€bilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et €tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum con-fusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Roma-€num impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque €milia passuum locant, fossa circumdant; fossa Cluilia ab €nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque uetustate aboleuit. in his castris Cluilius €Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium €creant. interim Tellus ferox, praecipue morte regis, magnum-€que deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Al-€banum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte €praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. ea res ab statiuis exciuit Mettium. ducit quam pro-€xime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare €Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si €secum congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud €aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in aciem educit. €exeunt contra et Albani. postquam instructi utrimque sta-bant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. ibi €infit Albanus: 'iniurias et non redditas res ex foedere quae €repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam €huiusce esse belli audisse uideor, nec te dubito, Tulle, eadem €prae te ferre; sed si uera potius quam dictu speciosa dicenda €sunt, cupido imperii duos cognatos uicinosque populos ad arma stimulat. neque, recte an perperam, interpretor. €fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani €gerendo bello ducem creauere. illud te, Tulle, monitum €uelim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo €propior es [Uolscis] hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent. memor esto, iam cum signum €pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos con-€fectosque simul uictorem ac uictum adgrediantur. itaque si €nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in €dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus aliquam €uiam qua utri utris imperent sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.' haud displicet €res Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae €ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur cui et for-€tuna ipsa praebuit materiam.  forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, €nec aetate nec uiribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse €satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen €in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, €utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures €tamen inuenio qui Romanos Horatios uocent; hos ut sequar inclinat animus. cum trigeminis agunt reges ut pro sua €quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde uic-€toria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus conuenit. priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Al-€banos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine €uicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. tum €ita factum accepimus, nec ullius uetustior foederis memoria €est. fetialis regem Tullum ita rogauit: 'iubesne me, rex, €cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente €rege, 'sagmina' inquit 'te, rex, posco.' rex ait: 'pura tollito.' fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. €postea regem ita rogauit: 'rex, facisne me tu regium nun-€tium populi Romani Quiritium, uasa comitesque meos?' €rex respondit: 'quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' fetialis erat M. Ualerius; is patrem €patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tan-€gens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, €sanciendum fit foedus; multisque id uerbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. legibus deinde €recitatis, 'audi' inquit, 'Iuppiter; audi, pater patrate populi žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø˜—ƒAlbani; audi tu, populus Albanus. ut illa palam prima po-€strema ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, uti-€que ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus po-pulus Romanus prior non deficiet. si prior defexit publico €consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum €sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque.' id ubi dixit por-€cum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suum-€que ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes €peregerunt.  foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. €cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac €parentes, quidquid ciuium domi, quidquid in exercitu sit, €illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte €ingenio et pleni adhortantium uocibus in medium inter duas acies procedunt. consederant utrimque pro castris duo €exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; €quippe imperium agebatur in tam paucorum uirtute atque €fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur. datur signum in-€festisque armis uelut acies terni iuuenes magnorum exerci-€tuum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis pericu-€lum suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur €animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. ut primo statim concursu increpuere arma micantesque €fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat uox spiritusque. consertis deinde €manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque €anceps telorum armorumque sed uolnera quoque et sanguis €spectaculo essent, duo Romani super alium alius, uolneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. ad quorum casum €cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legio-€nes iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes uice unius quem tres Curiatii circumsteterant. forte is in-€teger fuit, ut uniuersis solus nequaquam par, sic aduersus €singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum capessit €fugam, ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum corpus sineret. iam aliquantum spatii ex eo loco ubi €pugnatum est aufugerat, cum respiciens uidet magnis inter-uallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. in eum €magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat €Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste €uictor secundam pugnam petebat. tunc clamore qualis ex €insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum; et ille defungi proelio festinat. prius itaque quam alter_ €nec procul aberat_consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte singuli supererant, sed €nec spe nec uiribus pares. alterum intactum ferro corpus et €geminata uictoria ferocem in certamen tertium dabat: alter €fessum uolnere, fessum cursu trahens corpus uictusque fra-€trum ante se strage uictori obicitur hosti. nec illud proelium fuit. Romanus exsultans 'duos' inquit, 'fratrum manibus €dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano €imperet, dabo.' male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes ac gratu-€lantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope €metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam €paribus animis uertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. sepulcra exstant quo quisque loco €cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana €Romam uersus sed distantia locis ut et pugnatum est.  priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere €icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuuentutem in armis €habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Ueientibus foret. ita exercitus inde domos abducti. princeps Horatius €ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror uirgo, quae €desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam Capenam €fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi €quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine spon-sum mortuum appellat. mouet feroci iuueni animum com-€ploratio sororis in uictoria sua tantoque gaudio publico. €stricto itaque gladio simul uerbis increpans transfigit puellam. 'abi hinc cum immaturo amore ad sponsum,' inquit, 'oblita €fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae. sic eat quae-cumque Romana lugebit hostem.' atrox uisum id facinus €patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen €raptus in ius ad regem. rex ne ipse tam tristis ingratique €ad uolgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor €esset, concilio populi aduocato 'duumuiros' inquit, 'qui €Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.' lex horrendi carminis erat: 'duumuiri perduellionem iu-€dicent; si a duumuiris prouocarit, prouocatione certato; si €uincent, caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; uerberato uel intra pomerium uel extra pomerium.' hac €lege duumuiri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege €ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter €ex iis 'Publi Horati, tibi perduellionem iudico' inquit. 'i, lictor, colliga manus.' accesserat lictor iniciebatque la-€queum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis inter-€prete, 'prouoco' inquit. itaque prouocatione certatum ad populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime €P. Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; €ni ita esset, patrio iure in filium animaduersurum fuisse. €orabat deinde ne se quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. inter haec senex €iuuenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc €Pila Horatia appellatur ostentans, 'huncine' aiebat, 'quem €modo decoratum ouantemque uictoria incedentem uidistis, €Quirites, eum sub furca uinctum inter uerbera et cruciatus €uidere potestis? quod uix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. i, lictor, colliga manus, quae €paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. €i, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore infelici sus-€pende; uerbera uel intra pomerium, modo inter illa pila et €spolia hostium, uel extra pomerium, modo inter sepulcra €Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuuenem potestis ubi €non sua decora eum a tanta foeditate supplicii uindicent?' non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in €omni periculo animum, absolueruntque admiratione magis €uirtutis quam iure causae. itaque ut caedes manifesta aliquo €tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. is quibusdam piacularibus sacrificiis factis €quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per uiam €tigillo, capite adoperto uelut sub iugum misit iuuenem. id €hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum uocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat €icta, constructum est saxo quadrato.  nec diu pax Albana mansit. inuidia uolgi quod tribus €militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium €dictatoris corrupit, et quoniam recta consilia haud bene eue-nerant, prauis reconciliare popularium animos coepit. igitur €ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia €suae ciuitati animorum plus quam uirium cernebat esse, ad €bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat popu-los, suis per speciem societatis proditionem reseruat. Fide-€nates, colonia Romana, Ueientibus sociis consilii adsumptis, €pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma inci-tantur. cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio €exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit. ubi €Anienem transiit, ad confluentes conlocat castra. inter eum €locum et Fidenas Ueientium exercitus Tiberim transierat. hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sini-€stro Fidenates propius montes consistunt. Tullus aduersus €Ueientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem €Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam €fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit; inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit €totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines €explicat. consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare uires. miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø›—‚ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques €citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim uouit Salios fanaque Pallori ac Pauori. equitem €clara increpans uoce ut hostes exaudirent, redire in proelium €iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci €Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant; idem imperat ut hastas equites erigerent. id factum magnae €parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exer-€citus intersaepsit; qui uiderant, id quod ab rege auditum €erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et €audiuerant clara uoce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant. itaque €ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur €ab oppido, terga uertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium €cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit. €nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. quo postquam fuga inclinauit, alii arma €foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur €in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia €ante Romana pugna atrocior fuit.  tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in €campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra €Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene uertat, €castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. ubi inluxit, paratis omni-€bus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque exercitum €iubet. praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. €hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi constitere. ex composito armata circum-€datur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur. tum ita Tullus infit: €'Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod €primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae €ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est €enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior €atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. nam ne uos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere €ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et €imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus deseri uos, €auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. nec ea culpa €quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut €et uos, si quo ego inde agmen declinare uoluissem, fecissetis. €Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius €machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. €audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documen-tum mortalibus dedero.' centuriones armati Mettium cir-€cumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: 'quod bonum €faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque, €Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in €animo est, ciuitatem dare plebi, primores in patres legere, €unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam €in duos populos diuisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.' ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, €in uariis uoluntatibus communi tamen metu cogente, silen-tium tenet. tum Tullus 'Metti Fufeti' inquit, 'si ipse €discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disci-€plina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile €ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea €sancta credere quae a te uiolata sunt. ut igitur paulo ante €animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem ges-sisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.' exinde €duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat €Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in €utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra, portantes. auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi €oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Ro-€manos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in €aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.  inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multi-€tudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam urbem. quae ubi intrauere portas, non quidem €fuit tumultus ille nec pauor qualis captarum esse urbium €solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce ui €capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita mae-€stitia ita defixit omnium animos, ut prae metu [obliti] quid €relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitan-€tesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud uisuri peruagarentur. ut uero €iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor €tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur €puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta €omnia impleuerat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum €larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatus-que esset relinquentes exirent, iam continens agmen migran-€tium impleuerat uias, et conspectus aliorum mutua misera-€tione integrabat lacrimas, uocesque etiam miserabiles exau-€diebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis €templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent deos. egressis urbe Albanis Romanus passim publica €priuataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadrin-€gentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac €ruinis dedit. templis tamen deum_ita enim edictum ab €rege fuerat_temperatum est.  Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur ciuium €numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius €habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitauit. principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publi-€cae cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Cu-€riatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit €quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. et ut omnium ordinum uiribus aliquid ex nouo populo €adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones €et ueteres eodem supplemento expleuit et nouas scripsit. hac fiducia uirium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea €tempestate secundum Etruscos opulentissimae uiris armisque. €utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores €Romanos comprehensos querebatur, Sabini suos prius in €lucum confugisse ac Romae retentos. hae causae belli ferebantur. Sabini haud parum memores et suarum uirium €partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper €etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat uicina, proximi Etruscorum €Ueientes. inde ob residuas bellorum iras maxime sollici-€tatis ad defectionem animis uoluntarios traxere, et apud €uagos quosdam ex inopi plebe etiam merces ualuit: publico €auxilio nullo adiuti sunt ualuitque apud Ueientes_nam de €ceteris minus mirum est_pacta cum Romulo indutiarum fides. cum bellum utrimque summa ope pararent uertique €in eo res uideretur utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. pugna atrox ad siluam Malitio-€sam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies ualuit. ab equitibus €repente inuectis turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna €deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede €potuit.  deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus €regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patri-busque est in monte Albano lapidibus pluuisse. quod cum €credi uix posset, missis ad id uisendum prodigium in con-€spectu haud aliter quam cum grandinem uenti glomeratam in terras agunt crebri cecidere caelo lapides. uisi etiam €audire uocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio €ritu sacra Albani facerent, quae uelut dis quoque simul cum €patria relictis obliuioni dederant, et aut Romana sacra sus-€ceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio nouendiale sacrum €publice susceptum est, seu uoce caelesti ex Albano monte €missa_nam id quoque traditur_seu haruspicum monitu; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±ØŸ”„mansit certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntia-€retur feriae per nouem dies agerentur. haud ita multo post pestilentia laboratum est. unde €cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies €dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae €quam domi iuuenum corpora esse, donec ipse quoque longin-quo morbo est implicitus. tunc adeo fracti simul cum cor-€pore sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset minus €regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis €paruisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret. uolgo iam homines eum statum €rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem €aegris corporibus relictam si pax ueniaque ab dis impetrata esset credebant. ipsum regem tradunt uoluentem commen-€tarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia €Ioui Elicio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse; €sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nec solum €nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati €praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus €magna gloria belli regnauit annos duos et triginta.  mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, €ad patres redierat hique interregem nominauerant. quo €comitia habente Ancum Marcium regem populus creauit; pa-€tres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. qui ut regnare coepit et auitae gloriae €memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una €parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus €aut praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut €ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis €regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet. €inde et ciuibus otii cupidis et finitimis ciuitatibus facta spes in aui mores atque instituta regem abiturum. igitur Latini €cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant €animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent €repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desi-€dem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. medium erat in Anco ingenium, et Numae et €Romuli memor; et praeterquam quod aui regno magis neces-€sariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci populo, €etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile €habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, tem-poraque esse Tullo regi aptiora quam Numae. ut tamen, €quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae €caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indi-€cerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis €quod nunc fetiales habent descripsit, quo res repetuntur. legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur, capite €uelato filo_lanae uelamen est_'audi, Iuppiter' inquit; €'audite, fines'_cuiuscumque gentis sunt, nominat_; 'au-€diat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste €pieque legatus uenio, uerbisque meis fides sit.' peragit deinde postulata. inde Iouem testem facit: 'si ego iniuste €impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' haec, cum fines €suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit, €haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. si €non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta_tot €enim sollemnes sunt_peractis bellum ita indicit: 'audi, €Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, uosque terrestres uosque inferni, audite; ego uos testor populum €illum'_quicumque est, nominat_'iniustum esse neque €ius persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu €consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.' cum €%. . . . .% nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his €ferme uerbis patres consulebat: 'quarum rerum litium causa-€rum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri €patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, €quas res nec dederunt [nec soluerunt] nec fecerunt, quas res €dari fieri [solui] oportuit, dic' inquit ei quem primum sen-tentiam rogabat, 'quid censes?' tum ille: 'puro pioque €duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' €inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum €qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consen-€sum. fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut prae-€ustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: 'quod populi Priscorum €Latinorum hominesque Prisci Latini aduersus populum Ro-€manum Quiritium fecerunt deliquerunt, quod populus Ro-€manus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse sena-€tusque populi Romani Quiritium censuit consensit consciuit €ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego popu-€lusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibus-que Priscis Latinis bellum indico facioque.' id ubi dixisset, €hastam in fines eorum emittebat. hoc tum modo ab Latinis €repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri €acceperunt.  Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibus-€que aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium, €urbem Latinorum, ui cepit; secutusque morem regum prio-€rum, qui rem Romanam auxerant hostibus in ciuitatem acci-piendis, multitudinem omnem Romam traduxit. et cum circa €Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium €atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum €nouae multitudini datum. additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, noui ciues. Politorium inde €rursus bello repetitum quod uacuum occupauerant Prisci €Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset. postremo omni bello €Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, €uaria uictoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus €praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis €aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie €primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, €tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis, €quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae sedes. Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne €quando ea arx hostium esset. id non muro solum sed €etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque €fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. ingenti incremento rebus auctis, cum €in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam €facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem €increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur. nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque. €Silua Maesia Ueientibus adempta usque ad mare imperium €prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa €factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri am-€plificata.  Anco regnante Lucumo, uir impiger ac diuitiis potens, €Romam commigrauit cupidine maxime ac spe magni hono-€ris, cuius adipiscendi Tarquiniis_nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat_facultas non fuerat. Demarati Corinthii €filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis €forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. nomina €his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri €bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur uxore grauida relicta. nec diu manet superstes filio pater; €qui cum, ignorans nurum uentrem ferre, immemor in testan-€do nepotis decessisset, puero post aui mortem in nullam €sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum diuitiae €iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, €summo loco nata et quae haud facile iis in quibus nata erat humiliora sineret ea quo innupsisset. spernentibus Etruscis €Lucumonem exsule aduena ortum, ferre indignitatem non €potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo €uirum honoratum uideret, consilium migrandi ab Tarquiniis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø¢–cepit. Roma est ad id potissima uisa: in nouo populo, ubi €omnis repentina atque ex uirtute nobilitas sit, futurum locum €forti ac strenuo uiro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum €in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse. facile persuadet ut €cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset. sublatis itaque rebus amigrant Romam. ad Ianicu-€lum forte uentum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore €aquila suspensis demissa leuiter alis pilleum aufert, superque €carpentum cum magno clangore uolitans rursus uelut mini-€sterio diuinitus missa capiti apte reponit; inde sublimis abiit. accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita ut uolgo €Etrusci caelestium prodigiorum mulier. excelsa et alta €sperare complexa uirum iubet: eam alitem ea regione caeli €et eius dei nuntiam uenisse; circa summum culmen hominis €auspicium fecisse; leuasse humano superpositum capiti decus ut diuinitus eidem redderet. has spes cogitationesque €secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi com-parato L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis con-€spicuum eum nouitas diuitiaeque faciebant; et ipse fortunam €benigno adloquio, comitate inuitandi beneficiisque quos €poterat sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est. notitiamque eam breui apud regem €liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae €adduxerat iura, ut publicis pariter ac priuatis consiliis bello €domique interesset et per omnia expertus postremo tutor €etiam liberis regis testamento institueretur.  regnauit Ancus annos quattuor et uiginti, cuilibet superio-€rum regum belli pacisque et artibus et gloria par. iam filii €prope puberem aetatem erant. eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent. quibus in-€dictis sub tempus pueros uenatum ablegauit. isque primus €et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: [cum] se non rem €nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indig-€nari mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum €adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex €hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam €cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem €partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in uetere patria uixisse; domi militiaeque €sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se €iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in €regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. haec eum haud falsa memorantem ingenti con-€sensu populus Romanus regnare iussit. ergo uirum cetera €egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnan-€tem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augen-€dae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde €minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis €cuius beneficio in curiam uenerant. bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas €ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama €fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit. tum primum circo qui nunc maximus dicitur €designatus locus est. loca diuisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent; fori appellati; spectauere €furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. €ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. €sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie appellati. ab eodem rege et circa forum priuatis €aedificanda diuisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.  muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sa-€binum bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit €ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac pro-hibere exercitus Romanus posset. itaque trepidatum Romae €est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugna-€tum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque €spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarqui-€nius equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, €Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine. id quia €inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus €ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui nisi aues addixissent posse. ex eo ira regi mota; eludens-€que artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura €fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille €augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui €hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum. €cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.' tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. statua €Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in €gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem €loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. auguriis certe sacerdotioque augurum tantus €honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato €gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur. neque tum Tarquinius €de equitum centuriis quicquam mutauit; numero alterum €tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus cen-turiis essent. posteriores modo sub iisdem nominibus qui €additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt €sex uocant centurias.  hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. €sed praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, €ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam uim €lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen €conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et pleraque [in] €ratibus impacta sublicis[2que]2 cum haererent, pontem in-cendunt. ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et €fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem €effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma €ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem uictoriam fecere. eo proelio praecipua equitum €gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pellere-€tur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus €ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter in-stantes cedentibus, sed subito in fugam auerterent. montes €effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tar-€quinius, instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Ro-€mam missis, spoliis hostium_id uotum Uolcano erat_ingenti €cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere; et quamquam male gesta res erat nec gesturos me-€lius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat €spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque €ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.  Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis €ademptum; Egerius_fratris hic filius erat regis_Collatiae €in praesidio relictus. deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogauit: 'estis-€ne uos legati oratoresque missi a populo Collatino ut uos €populumque Collatinum dederetis?'_'sumus.'_'estne €populus Collatinus in sua potestate?'_'est.'_'deditisne €uos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, termi-€nos, delubra, utensilia, diuina humanaque omnia, in meam €populique Romani dicionem?'_'dedimus.'_'at ego €recipio.' bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. inde Priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad €uniuersae rei dimicationem uentum est, ad singula oppida €circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corni-€culum, Ficulea uetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, €Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. pax deinde est facta. €maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta mole €gesserat bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae fuisset. nam et muro lapideo, cuius exordium €operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum €munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø¦–„aliasque interiectas collibus conualles, quia ex planis locis €haud facile euehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iouis quam €uouerat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim €amplitudinem loci, occupat fundamentis.  eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile €fuit. puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu; plurimo igitur clamore €inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum qui-€dam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina €retentum, sedatoque eam tumultu moueri uetuisse puerum €donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et flammam abisse. tum abducto in secretum uiro Tanaquil €'uiden tu puerum hunc' inquit, 'quem tam humili cultu €educamus? scire licet hunc lumen quondam rebus nostris €dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde ma-€teriam ingentis publice priuatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus.' inde puerum liberum loco coeptum ha-€beri erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortu-€nae cultum excitantur. euenit facile quod dis cordi esset: €iuuenis euasit uere indolis regiae nec, cum quaereretur gener €Tarquinio, quisquam Romanae iuuentutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit. hic quacumque de €causa tantus illi honos habitus credere prohibet serua natum €eum paruumque ipsum seruisse. eorum magis sententiae €sum qui Corniculo capto Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe €fuerat, grauidam uiro occiso uxorem, cum inter reliquas cap-€tiuas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana €prohibitam ferunt seruitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini [2in]2 domo; inde tanto beneficio et inter mulieres €familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a paruo educ-€tum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod €capta patria in hostium manus uenerit, ut serua natus crede-€retur fecisse.  duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat €Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebem-que longe maximo honore Ser. Tullius erat. tum Anci filii €duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio €regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae aduenam non €modo uicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius €iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad seruitia caderet, ut in €eadem ciuitate post centesimum fere annum quam Romulus €deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, €id seruus serua natus possideat. cum commune Romani €nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci €regis uirili stirpe salua non modo aduenis sed seruis etiam regnum Romae pateret. ferro igitur eam arcere contu-€meliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum €magis quam in Seruium eos stimulabat, et quia grauior ultor €caedis, si superesset, rex futurus erat quam priuatus; tum €Seruio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eun-€dem regni heredem facturus uidebatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad €facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, €in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie €rixae in se omnes apparitores regios conuertunt; inde, cum €ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam peruenisset, uocati ad regem pergunt. primo uterque uoci-€ferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore €et iussi in uicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex composito orditur. cum intentus in eum se rex totus €auerteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque €in uolnere telo ambo se foras eiciunt.  Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, €illos fugientes lictores comprehendunt. clamor inde con-€cursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter €tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. simul quae €curando uolneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo €comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur. Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum osten-€disset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. 'tuum est' inquit, €'Serui, si uir es, regnum, non eorum qui alienis manibus €pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere €qui clarum hoc fore caput diuino quondam circumfuso igni €portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc €expergiscere uere. et nos peregrini regnauimus; qui sis, €non unde natus sis reputa. si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere.' cum clamor impetusque multi-€tudinis uix sustineri posset, ex superiore parte aedium per €fenestras in Nouam uiam uersas_habitabat enim rex ad Iouis Statoris_populum Tanaquil adloquitur. iubet bono animo €esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in €corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus €absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem €ipsum eos uisuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto €audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse. Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac sede €regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse €simulat. itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tar-€quinius celata morte per speciem alienae fungendae uicis suas €opes firmauit; tum demum palam factum est comploratione in €regia orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, uoluntate patrum regnauit. Anci liberi iam tum com-€prensis sceleris ministris ut uiuere regem et tantas esse opes €Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.  nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis €munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus aduersus €Tarquinium fuerat, talis aduersus se Tarquini liberum esset, €duas filias iuuenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis iungit; nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis €quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque €infesta faceret. €peropportune ad praesentis quietem status bellum cum €Ueientibus_iam enim indutiae exierant_aliisque Etruscis sumptum. in eo bello et uirtus et fortuna enituit Tulli; €fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. adgredi-€turque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmo-€dum Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem €omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus €dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro im-€perio, ex quo belli pacisque munia non uiritim, ut ante, sed €pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et €hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci decorum uel bello.  ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum €haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes appellati; seniores ad €urbis custodiam ut praesto essent, iuuenes ut foris bella €gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, €omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem hastaque et gladius. additae huic classi duae fabrum €centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello ferrent. secunda classis intra centum €usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et €ex iis, senioribus iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae; €arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem. tertiae classis [in] quinquaginta milium censum €esse uoluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine €aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae. in quarta classe census quinque et €uiginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter hastam et uerutum datum. quinta classis €aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles €hi secum gerebant; [in] his accensi cornicines tubicines-€que in duas centurias distributi; undecim milibus haec clas-sis censebatur. hoc minor census reliquam multitudinem €habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. ita žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø«˜ˆƒpedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primori-bus ciuitatis duodecim scripsit centurias; sex item alias €centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus €inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos €dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, €uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos €penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. deinde est honos additus. non enim, ut ab Romulo €traditum ceteri seruauerant reges, uiritim suffragium eadem €ui eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus €facti, ut neque exclusus quisquam suffragio uideretur et uis omnis penes primores ciuitatis esset; equites enim uocabantur €primi, octoginta inde primae classis centuriae; ibi si uariaret €_quod raro incidebat_secundae classis; nec fere unquam infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent. nec mi-€rari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quin-€que et triginta tribus, duplicato earum numero centuriis €iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio sum-mam non conuenire. quadrifariam enim urbe diuisa [re-€gionibus] collibus qui habitabantur, partes eas tribus appel-€lauit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter €ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae €tribus ad centuriarum distributionem numerumque quic-€quam pertinuere.  censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis €latae cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues €Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent. ibi instructum exerci-€tum omnem suouetaurilibus lustrauit, idque conditum lu-€strum appellatum, quia is censendo finis factus est. milia €octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum €antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum fuisse. ad eam multitudinem urbs quoque €amplificanda uisa est. addit duos colles, Quirinalem Uimi-€nalemque; Uiminalem inde deinceps auget Esquiliis; ibique €ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. pomerium uerbi €uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est €autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbi-€bus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa €terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte €aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo etiam €coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. hoc spatium quod neque habitari neque arari €fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus €post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incre-€mento semper quantum moenia processura erant tantum €termini hi consecrati proferebantur.  aucta ciuitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi €et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquire-€rentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae €fanum; id communiter a ciuitatibus Asiae factum fama fere-€bat. eum consensum deosque consociatos laudare mire €Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priua-€timque hospitia amicitiasque de industria iunxerat. saepe €iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. ea erat con-€fessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certa-€tum fuerat. id quamquam omissum iam ex omnium cura €Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis uide-€batur, uni se ex Sabinis fors dare uisa est priuato consilio imperii reciperandi. bos in Sabinis nata cuidam patri fami-€liae dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas €aetates cornua in uestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. habita, ut erat, res prodigii loco est, et €cecinere uates cuius ciuitatis eam ciuis Dianae immolasset, ibi fore imperium; idque carmen peruenerat ad antistitem €fani Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio uisa €est, bouem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante €aram statuit. ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo €uictimae celebrata fama mouisset, memor responsi Sabinum €ita adloquitur: 'quidnam tu, hospes, paras?' inquit, 'in-€ceste sacrificium Dianae facere? quin tu ante uiuo perfun-deris flumine? infima ualle praefluit Tiberis.' religione €tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet euentus, €cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim; interea €Romanus immolat Dianae bouem. id mire gratum regi €atque ciuitati fuit.  Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possede-€rat, tamen quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio €audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius uoluntate €plebis agro capto ex hostibus uiritim diuiso, ausus est ferre €ad populum uellent iuberentne se regnare; tantoque con-€sensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo €eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate €senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in €curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuuenis arden-€tis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut €taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret. hic L. Tarquinius_Prisci €Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus €tamen auctoribus filium ediderim_fratrem habuerat Arrun-tem Tarquinium mitis ingenii iuuenem. his duobus, ut ante €dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe €dispares moribus. forte ita inciderat ne duo uiolenta inge-€nia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, €quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis mores possent. angebatur ferox Tullia nihil materiae in €uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota €in alterum auersa Tarquinium eum mirari, eum uirum dicere €ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod uirum nacta muliebri cessaret audacia. contrahit celeriter simili-€tudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium €turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis uiri alieni €adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere €de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum; et se rectius uiduam €et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum im-pari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; si sibi €eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat. celeriter €adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius €et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos €uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis €non prohibente Seruio quam adprobante.  tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit €regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier €scelus. nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent: non sibi defuisse cui €nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se €regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet. 'si tu is es €cui nuptam esse me arbitror, et uirum et regem appello; sin €minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia est scelus. quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab €Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: €di te penates patriique et patris imago et domus regia et in €domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque regem. aut si ad haec parum est animi, quid frustraris €ciuitatem? quid te ut regium iuuenem conspici sinis? fa-€cesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad stirpem, fratri similior quam patri.' his aliisque increpando €iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tana-€quil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo €continua regna uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio €semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. his muliebribus instinctus furiis Tarquinius cir-€cumire et prensare minorum maxime gentium patres; admo-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±ØƗƒnere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere €donis iuuenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis cri-minibus omnibus locis crescere. postremo ut iam agendae €rei tempus uisum est, stipatus agmine armatorum in forum €inrupit. inde omnibus perculsis pauore, in regia sede pro €curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tar-quinium citari iussit. conuenere extemplo, alii iam ante ad €hoc praeparati, alii metu ne non uenisse fraudi esset, nouitate ac miraculo attoniti et iam de Seruio actum rati. ibi Tar-€quinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque €natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, €ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium €populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi €generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis €ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique diuisisse; omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in €primores ciuitatis; instituisse censum ut insignis ad inuidiam €locupletiorum fortuna esset et parata unde, ubi uellet, egen-€tissimis largiretur.  huic orationi Seruius cum interuenisset trepido nuntio €excitatus, extemplo a uestibulo curiae magna uoce 'quid €hoc' inquit, 'Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo uocare ausus es patres aut in sede considere mea?' cum €ille ferociter ad haec_se patris sui tenere sedem; multo €quam seruum potiorem filium regis regni heredem; satis €illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis_, cla-€mor ab utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui uicisset. tum Tar-€quinius necessitate iam et ipsa cogente ultima audere, multo €et aetate et uiribus ualidior, medium arripit Seruium elatum-€que e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam rediit. fit fuga regis appari-€torum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio €comitatu domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur. creditur, quia non €abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. car-€pento certe, id quod satis constat, in forum inuecta nec €reuerita coetum uirorum euocauit uirum e curia regemque prima appellauit. a quo facessere iussa ex tanto tumultu €cum se domum reciperet peruenissetque ad summum €Cyprium uicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpen-€tum dextra in Urbium cliuum ut in collem Esquiliarum €eueheretur, restitit pauidus atque inhibuit frenos is qui €iumenta agebat iacentemque dominae Seruium trucidatum ostendit. foedum inhumanumque inde traditur scelus €monumentoque locus est_Sceleratum uicum uocant_quo €amens, agitantibus furiis sororis ac uiri, Tullia per patris €corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac €caedis paternae cruento uehiculo, contaminata ipsa resper-€saque, tulisse ad penates suos uirique sui, quibus iratis €malo regni principio similes propediem exitus sequerentur. Ser. Tullius regnauit annos quattuor et quadraginta ita ut €bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio €esset; ceterum id quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna occiderunt. id ipsum tam mite €ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset depo-€nere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus €intestinum liberandae patriae consilia agitanti interuenisset.  inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cogno-€men facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohi-buit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans, pri-€moresque patrum, quos Serui rebus fauisse credebat, inter-€fecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso €aduersus se exemplum capi posse, armatis corpus circum-saepsit; neque enim ad ius regni quicquam praeter uim €habebat ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. eo accedebat ut in caritate ciuium nihil spei €reponenti metu regnum tutandum esset. quem ut pluribus €incuteret cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium €agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. praecipue €ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, €quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur. hic enim regum primus traditum a €prioribus morem de omnibus senatum consulendi soluit; €domesticis consiliis rem publicam administrauit; bellum, €pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus uoluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi €maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus €tutior inter ciues esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque iungebat. Octauio Mamilio €Tusculano_is longe princeps Latini nominis erat, si famae €credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus_, ei Mamilio €filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos €amicosque eius conciliat.  iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres €erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conue-€niant indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit. conueniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem €quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret uenit. €multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tar-€quinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum €Romae cognomen._iam enim ita clam quidem mussitantes, €uolgo tamen eum appellabant._an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab €domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. €temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, ob-€noxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, €aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: sin €suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur €exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis €portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abitu-€ros neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui indixerit obseruet. haec atque alia eodem pertinentia €seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius. is €finis orationi fuit; auersi omnes ad Tarquinium salutandum. €qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod €id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter €patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum €esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset. ne id quidem ab Turno tulisse €tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cogni-€tionem quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis €posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.  haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio €abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius €ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terro-€rem quo ciuium animos domi oppresserat Latinis iniceret. et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso €crimine insontem oppressit. per aduersae factionis quosdam €Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius uim magnam gladiorum inferri clam sineret. ea cum una €nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad €se principibus Latinorum quasi re noua perturbatus, moram €suam hesternam uelut deorum quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi atque illis fuisse. ab Turno dici sibi et pri-€moribus populorum parari necem ut Latinorum solus im-€perium teneat. adgressurum fuisse hesterno die in concilio; €dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret. inde illam absentis insectationem esse natam quod €morando spem destituerit. non dubitare, si uera deferantur, €quin prima luce, ubi uentum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque uenturus sit. dici gladiorum €ingentem esse numerum ad eum conuectum. id uanum nec-€ne sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø³—Turnum ueniant. suspectam fecit rem et ingenium Turni €ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod uidebatur €ob eam differri caedes potuisse. eunt inclinatis quidem ad €credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera uana existimaturi. ubi est eo uentum, Turnum ex somno €excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis €qui caritate domini uim parabant, cum gladii abditi ex €omnibus locis deuerticuli protraherentur, enimuero manifesta €res uisa iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu aduocatur. ibi tam atrox €inuidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, €nouo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate €superne iniecta saxisque congestis mergeretur.  reuocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlau-€datisque qui Turnum nouantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita uerba fecit: posse quidem se €uetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi €sint, [in] eo foedere teneantur, quo sub Tullo res omnis Al-€bana cum colonis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere ut €renouetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Ro-€mani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia €uastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo €regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur. haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere €superior Romana res erat; ceterum et capita nominis Latini €stare ac sentire cum rege uidebant, et [Turnus] sui cuique periculi, si aduersatus esset, recens erat documentum. ita €renouatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum ut ex €foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus €populis conuenere, ne ducem suum neue secretum imperium €propriaue signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Ro-€manisque ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; €ita geminatis manipulis centuriones imposuit.  nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin €ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. is primus Uolscis bellum in €ducentos amplius post suam aetatem annos mouit, Suessam-que Pometiam ex iis ui cepit. ubi cum diuendita praeda qua-€draginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam ampli-€tudinem Iouis templi quae digna deum hominumque rege, quae €Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset; €captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit. excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propin-€quam urbem, nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque €urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. nam €cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque €urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius €eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens: iam €ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque €eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem €fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem here-dem regni relinquat. se quidem inter tela et gladios patris €elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tar-€quini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod €positum simuletur, et per occasionem eum incautos inuasu-rum. quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererra-€turum se omne Latium, Uolscosque se inde et Aequos €et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a €patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se €aduersus superbissimum regem ac ferocissimum populum inuenturum. cum si nihil morarentur infensus ira porro €inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis excipitur. ue-€tant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ulti-mum in liberos esset; in se ipsum postremo saeuiturum, si €alia desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurum-€que credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub €Romana moenia bellum transferatur.  inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus €adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores €essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praeci-€puam prudentiam adsumere quod utriusque populi uires €nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam ciuibus esse quam ferre ne liberi quidem potuissent. ita cum sen-€sim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum €promptissimis iuuenum praedatum atque in expeditiones iret €et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis uana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. ibi cum, €inscia multitudine quid ageretur, proelia parua inter Romam €Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res superior €esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tar-quinium dono deum sibi missum ducem credere. apud €milites uero obeundo pericula ac labores pariter, praedam €munifice largiendo tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. itaque postquam €satis uirium conlectum ad omnes conatus uidebat, tum ex €suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se €facere uellet, quando quidem ut omnia unus publice Gabiis posset ei di dedissent. huic nuntio, quia, credo, dubiae €fidei uidebatur, nihil uoce responsum est; rex uelut delibera-€bundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii; ibi €inambulans tacitus summa papauerum capita dicitur baculo decussisse. interrogando exspectandoque responsum nun-€tius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse €quaeque uiderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum uocem emisisse. Sexto ubi quid uellet €parens quidue praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores €ciuitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos inuidia €opportunos interemit. multi palam, quidam in quibus minus speciosa criminatio erat futura clam interfecti. patuit qui-€busdam uolentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentium-que bona iuxta atque interemptorum diuisui fuere. largitiones €inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malo-€rum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina €res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.  Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente €fecit, foedus cum Tuscis renouauit. inde ad negotia urbana €animum conuertit; quorum erat primum ut Iouis templum €in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relin-€queret: Tarquinios reges ambos patrem uouisse, filium perfe-cisse. et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iouis €templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacella-€que statuit quae aliquod ibi, a Tatio rege primum in ipso €discrimine aduersus Romulum pugnae uota, consecrata in-augurataque postea fuerant. inter principia condendi huius €operis mouisse numen ad indicandam tanti imperii molem €traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aues, in Termini fano non addixere; idque €omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini €sedem unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. hoc perpe-€tuitatis auspicio accepto, secutum aliud magnitudinem imperii €portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. quae uisa €species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum €fore portendebat; idque ita cecinere uates quique in urbe erant €quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant. augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae €manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, uix in fundamenta suppeditauere. eo magis Fabio, €praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo €argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque €ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum €quidem operum fundamenta non exsuperaturam.  intentus €perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Øøƒpecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex €plebe. qui cum haud paruus et ipse militiae adderetur €labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum exae-dificare manibus suis quam postquam et ad alia, ut specie €minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, €foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptacu-€lum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; €quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia quic-quam adaequare potuit. his laboribus exercita plebe, quia €et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse €et colonis mittendis occupari latius imperii fines uolebat, €Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura €terra marique. haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna €lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius €regis non tam subito pauore perculit pectus quam anxiis im-pleuit curis. itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum €uates adhiberentur, hoc uelut domestico exterritus uisu Del-€phos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. neque responsa sortium ulli alii committere ausus, duos filios €per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti; comes iis additus L. Iunius €Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuuenis longe alius in-€genii quam cuius simulationem induerat. is cum primores €ciuitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum €audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque €in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure parum praesidii esset. ergo ex industria €factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse €regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen ut sub eius €obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. is tum ab Tarquiniis ductus €Delphos, ludibrium uerius quam comes, aureum baculum €inclusum corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. quo postquam €uentum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos €iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum Romanum esset €uenturum. ex infimo specu uocem redditam ferunt: im-€perium summum Romae habebit qui uestrum primus, o iuuenes, osculum matri tulerit. Tarquinii ut Sextus, qui €Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii €esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, €cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si prolapsus €cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. reditum inde Romam, ubi €aduersus Rutulos bellum summa ui parabatur.  Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in €ea aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, €quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia €publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod €se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. temptata res est, si primo impetu capi €Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitioni-busque coepti premi hostes. in his statiuis, ut fit longo €magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. forte €potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cena-€bat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Colla-€tinus negat uerbis opus esse; paucis id quidem horis posse €sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'quin, si uigor €iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes €nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit quod neco-pinato uiri aduentu occurrerit oculis.' incaluerant uino; €'age sane' omnes; citatis equis auolant Romam. quo €cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias €nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant €tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucu-€brantes ancillas in medio aedium sedentem inueniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. adueniens €uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter €inuitat regios iuuenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido €Lucretiae per uim stuprandae capit; cum forma tum spec-tata castitas incitat. et tum quidem ab nocturno iuuenali €ludo in castra redeunt.  paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam uenit. ubi exceptus benigne €ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum €deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa €sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem €Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppres-€so 'tace, Lucretia' inquit; 'Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem.' cum pauida ex €somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem ui-€deret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem animum. ubi ob-€stinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad €metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum posi-turum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. quo ter-€rore cum uicisset obstinatam pudicitiam uelut [2ui]2 uictrix €libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore €muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam €eundem ad patrem Ardeamque ad uirum mittit, ut cum €singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Ualerio €Uolesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo €forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inueniunt. ad-€uentu suorum lacrimae obortae, quaerentique uiro 'satin €salue?' 'minime' inquit; 'quid enim salui est mulieri €amissa pudicitia? uestigia uiri alieni, Collatine, in lecto sunt €tuo; ceterum corpus est tantum uiolatum, animus insons; €mors testis erit. sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite €priore nocte ui armatus mihi sibique, si uos uiri estis, pesti-ferum hinc abstulit gaudium.' dant ordine omnes fidem; €consolantur aegram animi auertendo noxam ab coacta in €auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde con-silium afuerit culpam abesse. 'uos' inquit 'uideritis quid €illi debeatur: ego me etsi peccato absoluo, supplicio non €libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet.' cultrum, quem sub ueste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in uolnus moribunda cecidit. conclamat €uir paterque;  Brutus illis luctu occupatis cultrum ex uolnere €Lucretiae extractum, manantem cruore prae se tenens, 'per €hunc' inquit 'castissimum ante regiam iniuriam sanguinem €iuro, uosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum €cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni €quacumque dehinc ui possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.' cultrum deinde €Collatino tradit, inde Lucretio ac Ualerio, stupentibus mira-€culo rei, unde nouum in Bruti pectore ingenium. ut prae-€ceptum erat iurant; totique ab luctu uersi in iram, Brutum €iam inde ad expugnandum regnum uocantem sequuntur €ducem. elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, con-€cientque miraculo, ut fit, rei nouae atque indignitate homines. pro se quisque scelus regium ac uim queruntur. mouet €cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum €atque inertium querellarum auctorque quod uiros, quod €Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos. ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest; €sequitur et cetera iuuentus. inde patre praeside relicto €Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum €regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. ubi eo uentum est, quacumque incedit armata multitudo, €pauorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’±Ø»—ciuitatis uident, quidquid sit haud temere esse rentur. nec €minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam €Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curri-€tur. quo simul uentum est, praeco ad tribunum celerum, €in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum aduocauit. ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique €quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex. €Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, €de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. addita superbia ipsius regis mise-€riaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas €demersae; Romanos homines, uictores omnium circa popu-lorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. indigna €Ser. Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando uehiculo filia, inuocatique ultores parentum di. his €atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas €haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis €incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret €exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, €ad concitandum inde aduersus regem exercitum Ardeam in €castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. inter hunc €tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque €incedebat inuocantibusque parentum furias uiris mulieri-€busque.  harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re noua tre-€pidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit €uiam Brutus_senserat enim aduentum_ne obuius fieret; €eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam uenerunt. Tarquinio clausae portae €exsiliumque indictum: liberatorem urbis laeta castra ac-€cepere, exactique inde liberi regis. duo patrem secuti sunt €qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius €Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus €ueterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque €concierat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnauit annos quinque et uiginti. €regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos du-€centos quadraginta quattuor. duo consules inde comitiis €centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli €creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. °liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, €annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam homi-num peragam. quae libertas ut laetior esset proximi regis €superbia fecerat. nam priores ita regnarunt ut haud immerito €omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur; €neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae superbo €exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si liber-€tatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extor-sisset. quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuena-€rumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inuiolati €templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in €aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pig-€nera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset? dissipatae €res nondum adultae discordia forent, quas fouit tranquilla €moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem €libertatis maturis iam uiribus ferre possent. libertatis autem originem inde magis quia annuum im-€perium consulare factum est quam quod deminutum quic-quam sit ex regia potestate numeres. omnia iura, omnia €insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si €ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus €prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. omnium €primum auidum nouae libertatis populum, ne postmodum €flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare. deinde quo plus uirium €in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis €deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam expleuit, traditumque inde €fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti €essent; conscriptos uidelicet [nouum senatum] appellabant €lectos. id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis €iungendosque patribus plebis animos.  rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam €publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum creant. id sacerdotium €pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, €cuius tunc prima erat cura, officeret. ac nescio an nimium €undique eam minimisque rebus muniendo modum ex-cesserint. consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, €nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno €adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. €Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam €alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis €scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum €imperium esse. nescire Tarquinios priuatos uiuere; non pla-cere nomen, periculosum libertati esse. hinc primo sensim €temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus, €sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat. ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem €regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati €foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae €eo pertineat contemnendam. inuitum se dicere hominis €causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret: non credere populum Romanum solidam libertatem reci-€peratam esse; regium genus, regium nomen non solum in €ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati. 'hunc tu' inquit 'tua uoluntate, L. Tarquini, €remoue metum. meminimus, fatemur: eiecisti reges; €absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. res €tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid €deest munifice augebunt. amicus abi; exonera ciuitatem €uano forsitan metu; ita persuasum est animis cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum.' consuli primo tam nouae €rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere deinde €incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. et ceteri quidem mouebant minus: post-€quam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea €ipsius, agere uarie rogando alternis suadendoque coepit ut uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul ne post-€modum priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione addi-€taque alia insuper ignominia acciderent, abdicauit se consu-€latu rebusque suis omnibus Lauinium translatis ciuitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes Tar-€quiniae gentis exsules essent; collegam sibi comitiis cen-€turiatis creauit P. Ualerium, quo adiutore reges eiecerat.  cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis €imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id €quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot, €nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, €aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio uiuere. eam tum, aequato iure omnium, licentiam €quaerentes, libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem €inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo im-€petres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse €beneficio; et irasci et ignoscere posse; inter amicum atque inimicum discrimen nosse; leges rem surdam, inexorabilem €esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxa-€menti nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis erroribus sola innocentia uiuere. ita €iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superueniunt, €sine mentione reditus bona tantum repetentes. eorum uerba €postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea con-€sultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent. interim legati alia moliri; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²£–‚aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia €struere; et tamquam ad id quod agi uidebatur ambientes, no-bilium adulescentium animos pertemptant. a quibus placide €oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de €accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.  Uitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. €Uitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo €matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii auunculi adsumunt. praeterea €aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetus-tate memoria abiit. interim cum in senatu uicisset sententia €quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae €in urbe haberent legati quod spatium ad uehicula com-€paranda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent €res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, €euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super €rebus tantis adferri? datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. nam cum pridie quam legati €ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Uitellios €esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de €nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occa-€sionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem €coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit, rem ad consules detulit. consules ad deprehendendos €legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem €oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent. €proditoribus extemplo in uincla coniectis, de legatis paululum €addubitatum est; et quamquam uisi sunt commisisse ut €hostium loco essent, ius tamen gentium ualuit.  de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra €refertur ad patres. ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in publicum redigi. diripienda plebi sunt data, ut contacta €regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. €ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, con-secratus Marti, Martius deinde campus fuit. forte ibi tum €seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum €quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento €segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere €in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. €ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen €eodem inuectis, factam; postea credo additas moles manu-€que adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque €ac porticibus sustinendis esset. direptis bonis regum damnati proditores sumptumque €supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministe-€rium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator €erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed €a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium €in se auerterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent: illos eo €potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, €consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid €deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in ani-€mum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli prode-rent. consules in sedem processere suam, missique lictores €ad sumendum supplicium. nudatos uirgis caedunt securique €feriunt, cum inter omne tempus pater uoltusque et os eius €spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. secundum poenam nocentium, ut in €utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, €praemium indici pecunia ex aerario, libertas et ciuitas data. ille primum dicitur uindicta liberatus; quidam uindictae €quoque nomen tractum ab illo putant; Uindicio ipsi nomen €fuisse. post illum obseruatum ut qui ita liberati essent in €ciuitatem accepti uiderentur.  his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non €dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio €iraque, postquam dolo uiam obsaeptam uidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes; orare €maxime Ueientes Tarquiniensesque, ne [2ex]2 se ortum, eius-€dem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum €liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent: alios €peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem €bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione pulsum. eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno €uisus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo €dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam se regnum-€que suum repetere et persequi ingratos ciues uelle. ferrent €opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum. haec mouerunt €Ueientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias €demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. €Tarquinienses nomen ac cognatio mouet: pulchrum uide-€batur suos Romae regnare. ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum €regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. €postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti consules eunt. Ualerius quadrato agmine peditem ducit: €Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem €modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns €Tarquinius filius regis, rex ipse cum legionibus sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam €propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflamma-€tus ira 'ille est uir' inquit, 'qui nos extorres expulit patria. €ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. di regum ultores adeste.' concitat calcaribus equum atque €in ipsum infestus consulem derigit. sensit in se iri Brutus; €decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se certamini offert; adeoque infestis animis concur-€rerunt, neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis €memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus €duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post €et pedites superueniunt. ibi uaria uictoria et uelut aequo €Marte pugnatum est; dextera utrimque cornua uicere, laeua superata. Ueientes, uinci ab Romano milite adsueti, fusi €fugatique: Tarquiniensis, nouus hostis, non stetit solum, sed €etiam ab sua parte Romanum pepulit.  ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque €Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. adi-€ciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex €silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam €creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie; uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut €uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quis-€quam hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia legit triumphansque inde Romam rediit. collegae funus €quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti €decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia €matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer €ultor uiolatae pudicitiae fuisset. consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi €animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. regnum eum adfectare fama ferebat, €quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat €in summa Uelia: ibi alto atque munito loco arcem inexpug-nabilem fieri. haec dicta uolgo creditaque cum indignitate €angerent consulis animum, uocato ad concilium populo €submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitu-€dini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia €confessionemque factam populi quam consulis maiestatem uimque maiorem esse. ibi audire iussis consul laudare €fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, €pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente €in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae €suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse. 'nunquamne žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²§˜‰‚ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspi-€cione uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum €hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crede-€rem posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud €uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? non obstabunt Publi €Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia; €deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subi-€ciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia €aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur liber-tas.' delata confestim materia omnis infra Ueliam et, ubi €nunc Uicae Potae [2aedes]2 est, domus in infimo cliuo €aedificata.  latae deinde leges, non solum quae regni suspicione con-€sulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent €ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publi-colae est. ante omnes de prouocatione aduersus magistra-€tus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in uolgus leges fuere. quas €cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit. creatus Sp. €Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam €uiribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies €moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Puluillus. apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium €consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia €nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoria inter-€cidisse. nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes; Ualerius €Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte euenit: Publicola ad Ueientium bellum profectus. aegrius €quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam €incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire €conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam €tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incu-€tiunt, mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. non crediderit factum an tantum €animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio €est facilis. nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus €quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem €peragit et dedicat templum. haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.  inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules facti. iam €Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfuge-€rant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne €se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orien-€tem morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi quanta ui ciuitates eam ex-€petant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; €nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitati-€bus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsenna cum regem esse Romae [2tutum]2, €tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu uenit. non unquam alias ante tantus terror €senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat mag-€numque Porsennae nomen. nec hostes modo timebant €sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, €receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem accipe-ret. multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab €senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumen-€tum comparandum missi alii in Uolscos, alii Cumas. salis €quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in €publicum omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque €et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri €ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educent. itaque haec indulgentia patrum asperis postmo-€dum rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem €tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam €popularis esset quam tum bene imperando uniuersus sena-€tus fuit.  cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris €demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto uidebantur tuta: pons sublicius iter €paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles; €id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. qui positus forte in statione pontis cum captum repentino €impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidis-€set trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, €reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et ho-€minum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum [pontem] a tergo reliquissent, iam plus €hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. €itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacum-€que ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quan-tum corpore uno posset obsisti, excepturum. uadit inde in €primum aditum pontis, insignisque inter conspecta ceden-€tium pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes. duos €tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. cum his primam periculi €procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper €sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis re-€licta reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit. circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres €Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare om-€nes: seruitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum uenire. cunctati aliquamdiu sunt, €dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant; €pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt. quae cum in obiecto €cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti €pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere €uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Roma-€norum, alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito impetum sustinuit. tum Cocles 'Tiberine pater' inquit, €'te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio €flumine accipias.' ita sic armatus in Tiberim desiluit mul-€tisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit, €rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno die circumarauit, datum. priuata €quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in €magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, €fraudans se ipse uictu suo, contulit.  Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda €urbe ad obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, nauibus undique €accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subuehi €sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; breuique adeo infestum €omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex €agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. hoc tantum €licentiae Etruscis non metu magis quam consilio conces-€sum. namque Ualerius consul intentus in occasionem €multos simul et effusos improuiso adoriundi, in paruis rebus €neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat. itaque ut eliceret praedatores, edicit suis postero die fre-€quentes porta Esquilina, quae auersissima ab hoste erat, €expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsi-dione et fame seruitia infida transfugerent. et sciere €perfugae indicio; multoque plures, ut in spem uniuersae praedae, flumen traiciunt. P. Ualerius inde T. Herminium €cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occul-€tum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute €ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; inde se obicere ne sit ad flumen reditus. consulum alter T. Lucre-€tius porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus; €ipse Ualerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti. Herminius ubi tumultum sensit, €concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium Etruscis terga žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø‹˜‰ƒcaedit; dextra laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naeuia, redditus clamor; ita caesi in medio praedatores, €neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis omni-€bus uiis. finisque ille tam effuse euagandi Etruscis fuit.  obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate €inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum €uidebatur populum Romanum seruientem cum sub regibus €esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, libe-€rum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit,_itaque magno audacique aliquo faci-€nore eam indignitatem uindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit; dein metuens ne si €consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus €a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. 'transire Tiberim' €inquit, 'patres, et intrare, si possim, castra hostium uolo, non €praedo nec populationum in uicem ultor; maius si di iuuant €in animo est facinus.' adprobant patres; abdito intra ues-tem ferro proficiscitur. ubi eo uenit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. ibi cum stipendium militi-€bus forte daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu €multa ageret eum[2que]2 milites uolgo adirent, timens sci-€scitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse €aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. uadentem inde qua per trepidam tur-€bam cruento mucrone sibi ipse fecerat uiam, cum concursu €ad clamorem facto comprehensum regii satellites retraxissent, €ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas for-tunae minas metuendus magis quam metuens, 'Romanus €sum' inquit, 'ciuis; C. Mucium uocant. hostis hostem €occidere uolui, nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem; et facere et pati fortia Romanum est. nec €unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est €idem petentium decus. proinde in hoc discrimen, si iuuat, €accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum €hostemque in uestibulo habeas regiae. hoc tibi iuuentus Romana indicimus bellum. nullam aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.' cum rex simul €ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minita-€bundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, 'en tibi' inquit, 'ut sentias €quam uile corpus sit iis qui magnam gloriam uident'; dex-€tramque accenso ad sacrificium foculo inicit. quam cum €uelut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus €miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amouerique ab altaribus iuuenem iussisset, 'tu uero abi' inquit, 'in te €magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte uirtute €esse, si pro mea patria ista uirtus staret; nunc iure belli liberum te, intactum inuiolatumque hinc dimitto.' tunc €Mucius, quasi remunerans meritum, 'quando quidem' in-€quit, 'est apud te uirtuti honos, ut beneficio tuleris a me €quod minis nequisti, trecenti coniurauimus principes iuuen-tutis Romanae ut in te hac uia grassaremur. mea prima €sors fuit; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad te oppor-€tunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.'  Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae €manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt; adeo mouerat eum et primi periculi casus, [2a]2 quo €nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda €dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis con-diciones ultro ferret Romanis. iactatum in condicionibus €nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis €quia id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod nega-tum iri sibi ab Romanis ignoraret. de agro Ueientibus €restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi €Romanis, si Ianiculo praesidium deduci uellent. his con-€dicionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit. patres C. Mucio uir-€tutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. ergo ita honorata uirtute, €feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia €uirgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud €procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux €agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit, sospi-tesque omnes Romam ad propinquos restituit. quod ubi €regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam €misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere. deinde in admirationem uersus, supra Coclites €Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemad-€modum si non dedatur obses, pro rupto foedus se habitu-€rum, sic deditam [2intactam]2 inuiolatamque ad suos remis-surum. utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis €ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta €solum sed honorata etiam uirtus fuit, laudatamque uirginem €parte obsidum se donare dixit; ipsa quos uellet legeret. productis omnibus elegisse impubes dicitur; quod et uirgi-€nitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat €eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset. pace redintegrata Romani nouam €in femina uirtutem nouo genere honoris, statua equestri, €donauere; in summa Sacra uia fuit posita uirgo insidens €equo.  huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhor-€rens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem €inter cetera sollemnia manet, bona Porsennae regis uen-dendi. cuius originem moris necesse est aut inter bellum €natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore creuisse €principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter uen-dendi. proximum uero est ex iis quae traduntur Porsen-€nam discedentem ab Ianiculo castra opulenta, conuecto ex €propinquis ac fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione; ea €deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, uenisse, €bonaque Porsennae appellata, gratiam muneris magis signi-€ficante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in €potestate quidem populi Romani esset. omisso Romano bello Porsenna, ne frustra in ea loca €exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. primo Aricinos res €necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis €populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere €auderent. proelio inito, adeo concitato impetu se intule-rant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos: Cumanae €cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum, effu-€seque praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt. ita in medio prope iam uictores caesi Etrusci. pars per-€exigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, €Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. ibi benigne excepti diuisique in hospitia. curatis uolneri-€bus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: €multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus €ad habitandum datus quem deinde Tuscum uicum appella-€runt.  Sp. [2Larcius inde et]2 T. Herminius, P. Lucretius inde et €P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum €legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uene-€runt; quibus cum responsum esset missurum ad regem €senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus. non quin breuiter reddi responsum potuerit non €recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos €quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in per-€petuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis bene-€ficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod €contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in €perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil ne-gatum uellent. non in regno populum Romanum sed in €libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas €potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. proinde si €saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø•‚est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam €agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, €frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio €quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' dictis facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat €reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ad-emptum, restituit. Tarquinius spe omni reditus incisa ex-€sulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. €Romanis pax fida [ita] cum Porsenna fuit.  consules M. Ualerius P. Postumius. eo anno bene €pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant. aduersus eos et ne €quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum €tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Ualerius quartum T. Lucretius iterum consules facti. seditio inter €belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde uirium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus, cui €postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse €auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, €ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. his ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus €Claudia tribus_additis postea nouis tribulibus_qui ex eo €uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem peruenit. con-€sules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita €uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu €nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam €redierunt. P. Ualerius, omnium consensu princeps belli pacisque €artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consuli-€bus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, €ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. luxere matronae ut Brutum. eodem anno duae coloniae Latinae, €Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis €bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredienti-€bus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. nec magis post proelium €quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto €plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne €ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira €belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum.  secuti consules Opiter Uerginius Sp. Cassius Pometiam primo ui, deinde uineis aliisque operibus oppugnarunt. in €quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua €aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent. uineis €incensis, multis hostium uolneratis et occisis, consulum €quoque alterum_sed utrum auctores non adiciunt_graui uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt. Romam inde €male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe in-€certa uitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio, €quod uolneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, €cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae arma inlata. et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros euaderet miles, deditio est facta. cete-€rum nihilo minus foeda, dedita urbe, quam si capta foret, €Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona uenie-runt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit. consules €magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti €belli triumpharunt.  insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit. eo anno Romae, cum per ludos ab Sabi-€norum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu €hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare [res] uidebatur. [supra belli Latini €metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat. in hac €tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris €primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus €quia ex factione Tarquiniana essent_id quoque enim tradi-€tur_parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. apud ueterrimos tamen auctores T. Lar-€gium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum €creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dicta-tore creando lata. eo magis adducor ut credam Largium, €qui consularis erat, potius quam M'. Ualerium Marci filium €Uolesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; quin si maxime ex €ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. €Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent. creato dictatore primum Romae, postquam praeferri se-€cures uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores €essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui €pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis €etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se €creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. quibus orantibus dictatorem senatumque ut €ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum €ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace, impetrataque foret €si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini_ €id enim postulatum erat_in animum induxissent. bellum €indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.  consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memo-ria actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius. his consu-€libus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab €Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius €dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis €peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios €esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. ergo etiam proelium €aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. non €enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed €suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec €quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit. in Postumium €prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius €Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, €equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. et ad alterum cornu Aebutius €magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; €nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum. tantaque uis infestis uenientium hastis €fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. hunc quidem in secundam aciem Latini re-€cepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus uolnere €proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohor-€tem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. €ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque €ademptam, pugnam parumper restituit.  referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Ualerius €Publicolae frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium €ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam €gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarqui-nium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen €suorum infenso cessit hosti: Ualerium temere inuectum in €exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec €quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Ro-€manus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. dictator Postumius postquam cecidisse talem uirum, ex-€sules ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere animaduertit, cohorti suae, quam delectam manum prae-€sidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum €fugientem uiderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies. cohors €dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt. ibi alia inter €proceres coorta pugna. imperator Latinus, ubi cohortem €exsulum a dictatore Romano prope circumuentam uidit, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø”—„ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. hos agmine uenientes T. Herminius legatus con-€spicatus, interque eos insignem ueste armisque Mamilium €noscitans, tanto ui maiore quam paulo ante magister equi-tum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu €transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spo-€liandum corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in €castra esset relatus, inter primam curationem exspirauerit. tum ad equites dictator aduolat, obtestans ut fesso iam €pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto €paruere; desiliunt ex equis, prouolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. recipit extemplo animum €pedestris acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere €pugnae secum partem periculi sustinentes uidit. tum demum impulsi Latini perculsaque inclinauit acies. equiti €admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris €acies. ibi nihil nec diuinae nec humanae opis dictator €praetermittens aedem Castori uouisse fertur ac pronuntiasse €militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fude-€rant hostem Romani castra caperent. hoc modo ad lacum €Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum €triumphantes in urbem rediere.  triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules €Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minu-cius. his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia €institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Uerginius consules facti. hoc demum anno ad Regillum lacum €pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia €collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dicta-torem inde factum. tanti errores implicant temporum, €aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui con-€sules secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, €in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum €digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. in-€signis hic annus est nuntio Tarquini mortis. mortuus €Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristode-mum tyrannum contulerat. eo nuntio erecti patres, erecta €plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, €cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. eodem anno Signia colonia, €quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colono-€rum iterum deducta est. Romae tribus una et uiginti €factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.  cum Uolscorum gente Latino bello neque pax neque €bellum fuerat; nam et Uolsci comparauerant auxilia quae €mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, €et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Uolsco-que contenderet. hac ira consules in Uolscum agrum €legiones duxere. Uolscos consilii poenam non metuentes €necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant €trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. ita sine certamine inde abductae legiones. nec ita multo post €Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium. rursus occul-€tum parant bellum, Hernicis in societatem armorum ad-sumptis. legatos quoque ad sollicitandum Latium passim €dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis €Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab €legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Uolscos €Romam duxere. ibi traditi consulibus indicatumque est Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis. relata re €ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex €milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in €perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus trai-cerent. enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores €in ingenti gloria esse. coronam auream Ioui donum in €Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captiuorum €remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, uenit. pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant; gra-€tias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde €hospitia iungunt. nunquam alias ante publice priuatimque €Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.  sed et bellum Uolscum imminebat et ciuitas secum ipsa €discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. fremebant se, €foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus €captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace €et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse; €inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius cala-mitas accendit. magno natu quidam cum omnium malo-€rum suorum insignibus se in forum proiecit. obsita erat €squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferauerant €speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et €ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo mise-€rantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat. scisci-€tantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa €turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se €militantem, quia propter populationes agri non fructu modo €caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora €abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alie-num fecisse. id cumulatum usuris primo se agro paterno €auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut ta-€bem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. inde €ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. €ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. non iam €foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit. nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, €implorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis €uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes uias cum clamore in forum curritur. magno cum periculo €suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam incide-runt; nec temperatum manibus foret, ni propere consules, €P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditio-€nem interuenissent. at in eos multitudo uersa ostentare uincula sua deformitatemque aliam. haec se meritos di-€cere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postu-€lare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum €uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt. pauci admodum patrum, €quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus €non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. tum uero eludi atque €extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non €casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et con-€sules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas €coerceret iras hominum, cum incerti morando an ueniendo €plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt. €frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conueniebat. Appius, €uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam €censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios: Ser-€uilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti €quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.  inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumul-€tuoso aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem €oppugnandam uenire. quae audita_adeo duas ex una €ciuitate discordia fecerat_longe aliter patres ac plebem ad-fecere. exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum €adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina €darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres €militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, essent. at uero curia, maesta ac €trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste, Seruilium con-€sulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumuentam terroribus expediret rem publicam. tum €consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse €patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi €de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse; nec posse, cum prope žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø˜•‚ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxa-€menti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius €accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis €decorum per metum potius quam postmodo uoluntate ad-flictis ciuium suorum fortunis consuluisse. contioni deinde €edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum €uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi €apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in €castris esset, bona possideret aut uenderet, liberos nepo-tesue eius moraretur. hoc proposito edicto, et qui aderant €nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe €proripientium se ex priuato, cum retinendi ius creditori non €esset, concursus in forum ut sacramento dicerent fieri. magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Uolsco bello €uirtus atque opera enituit. €consul copias contra hostem educit; paruo dirimente €interuallo castra ponit.  proxima inde nocte Uolsci, dis-€cordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditioue €fieri posset, temptant castra. sensere uigiles; excitatus €exercitus; signo dato concursum est ad arma; ita frustra id inceptum Uolscis fuit. reliquum noctis utrimque quieti €datum. postero die prima luce Uolsci fossis repletis uallum inuadunt. iamque ob omni parte munimenta uellebantur, €cum consul, quamquam cuncti undique et nexi ante omnes €ut signum daret clamabant, experiendi animos militum €causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens €ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem auidum certaminis emittit. primo statim incursu pulsi hostes; €fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques €usque ad castra pauidos egit. mox ipsa castra legionibus €circumdatis, cum Uolscos inde etiam pauor expulisset, capta direptaque. postero die ad Suessam Pometiam quo confu-€gerant hostes legionibus ductis, intra paucos dies oppidum €capitur; captum praedae datum. inde paulum recreatus egens miles; consul cum maxima gloria sua uictorem exer-€citum Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum €Uolscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, €adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager ademptus.  confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim €fuit uerius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est €exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas. missus €extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, €qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius cum delecta peditum manu. plerosque palantes eques cir-€cumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina €legio. fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna €pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset €uirium habuere. nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die €in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci sena-€tum adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum indicentes. cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus €erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto €tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec €pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde €cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.  fusis Auruncis, uictor tot intra paucos dies bellis Roma-€nus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum €Appius et insita superbia animo et ut collegae uanam face-€ret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis €dicere. deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii. quod ubi cui militi inci-€derat, collegam appellabat. concursus ad Seruilium fiebat; €illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli €merita cicatricesque acceptas. postulabant ut [aut] referret €ad senatum, [aut] ut auxilio esset consul ciuibus suis, impe-rator militibus. mouebant consulem haec, sed tergiuersari €res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum €praeceps erat sed omnis factio nobilium. ita medium se €gerendo nec plebis uitauit odium nec apud patres gratiam iniit. patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes €fallacem, breuique apparuit aequasse eum Appi odium. certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri €aedem. senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum €dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, €mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere. populus dedicationem aedis dat M. Lae-€torio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam €ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset factum quam ad consulum ignominiam. saeuire inde uti-€que consulum alter patresque; sed plebi creuerant animi €et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur. desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius €duci debitorem uidissent, undique conuolabant. neque €decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam obtemperabat. ui age-€batur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu €consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a debitoribus uerterant. super haec timor incessit Sabini €belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Ap-€pio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio €rem publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius €non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet; non esse tamen desertam omnino rem €publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis uindicem fore. cum circum-€staret cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum €insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus €iam traheretur prouocauit; nec cessisset prouocationi con-€sul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre uicta €pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum €quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinen-dam inuidiam. crescere inde malum in dies, non clamo-€ribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, €secessione occultisque conloquiis. tandem inuisi plebi €consules magistratu abeunt, Seruilius neutris, Appius patri-€bus mire gratus.  A. Uerginius inde et T. Uetusius consulatum ineunt. €tum uero plebs incerta quales habitura consules esset, €coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, €ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. eam rem consules rati, ut erat, perni-€ciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine €non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undi-€que et indignatione patrum, si quod imperio consulari €exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum reicerent: profecto si essent in re publica magistratus, €nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; €nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, €alia in Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam esse rem publicam. unum hercule uirum_id enim plus €esse quam consulem_qualis Ap. Claudius fuerit, mo-mento temporis discussurum illos coetus fuisse. correpti €consules cum, quid ergo se facere uellent_nihil enim €segnius molliusue quam patribus placeat acturos_percon-€tarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lasciuire plebem. dimisso senatu consules in tribunal €escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen €nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis mo-dum negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum €militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem €unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria ciuibusque, non pro dominis pugnent. consules €quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui €intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse €inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. prius itaque quam ultima experirentur senatum €iterum consulere placuit. tum uero ad sellas consulum €prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare €consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuen-€dum animus deesset.  utraque re satis experta tum demum consules: 'ne prae-€dictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. po-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Øƒstulamus ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis €habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.' redeunt in tribunal; citari nomi-€natim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera €iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, €ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. quo repulso, tum uero indignum facinus €esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant de tribunali ut lictori auxilio essent. sed ab lictore nihil €aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres €impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua €tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat. senatus tumultuose uocatus tumul-€tuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati €fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu. tandem cum irae resedissent, €exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia €quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sen-tentiae. P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum €qui fidem secuti P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabi-noque militassent bello, agendum censebat. T. Largius, €non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur; €totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse €ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari. Ap. Claudius, et €natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum €laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire. id adeo €malum ex prouocatione natum; quippe minas esse con-€sulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint prouocare liceat. 'agedum' inquit, 'dictatorem, a quo €prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor. pulset tum mihi lictorem qui €sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius €maiestatem uiolarit.'  multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; €rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi €[putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. medium €maxime et moderatum utroque consilium Uergini habeba-tur; sed factione respectuque rerum priuatarum, quae sem-€per offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur; quae res utique €alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequi-que et Sabini forte una omnes in armis essent. sed curae €fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto permitteretur ingenio: M'. Ualerium €dictatorem Uolesi filium creant. plebes etsi aduersus se €creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem €fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat; edictum deinde a dictatore propositum confirmauit €animos, Seruili fere consulis edicto conueniens; sed et €homini et potestati melius rati credi, omisso certamine nomina dedere. quantus nunquam ante exercitus, legiones €decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor €dictator usus. nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum €inuaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut €mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. tutius uisum est defendi inermes €Latinos quam pati retractare arma. Uetusius consul missus €est; is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis, €locoque magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. alter consul in Uolscos profectus, ne et ipse €tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad confe-renda propius castra dimicandumque acie exciuit. medio €inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis constitere. multitudine aliquantum Uolsci superabant; ita-€que effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus €nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis €pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui gladiis rem gerere. Uolsci cursu et clamore €fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis, €postquam impressionem sensere ex aduerso factam et ante €oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias inci-€dissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis uirium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, €quia principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, €facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris €exutum hostem Uelitras persecuti uno agmine uictores cum uictis in urbem inrupere; plusque ibi sanguinis promiscua €omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. €paucis data uenia, qui inermes in deditionem uenerunt.  dum haec in Uolscis geruntur, dictator Sabinos, ubi €longe plurimum belli fuerat, fundit [fugatque] exuitque cas-tris. equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, €quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum €ordinibus [aciem] firmauerant; turbatos pedes inuasit. eo-dem impetu castra capta debellatumque est. post pugnam €ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. €dictator triumphans urbem inuehitur. super solitos hono-€res locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus; sella in eo loco curulis posita. Uolscis deuictis Ueliternus €ager ademptus; Uelitras coloni ab urbe missi et colonia €deducta. cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito €quidem consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes; sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam €ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut €ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in aduersos montes agmen erigeret. id male com-€missum ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad €coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, €relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas €ualles desiluere. ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit. ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum €euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum €gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur. namque €Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum €in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret. quae cum reiecta relatio €esset, 'non placeo' inquit, 'concordiae auctor. optabitis, €mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis €patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero. discordiae €intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret €res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus €potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus dictatura se abdicauit. apparuit causa plebi, suam uicem €indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, €quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, deceden-€tem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.  timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, €rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque quam-€quam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen quoniam €in consulum uerba iurassent sacramento teneri militem rati, €per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. quo facto maturata est seditio. et primo agitatum €dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos €deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam €auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse. €trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum. ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in Auentinum secessionem factam esse. ibi sine ullo duce €uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi €necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. pauor ingens in €urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta €ab suis plebis uiolentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent: quam-€diu autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? €quid futurum deinde si quod externum interim bellum exsistat? nullam profecto nisi in concordia ciuium spem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø —‚reliquam ducere; eam per aequa, per iniqua reconciliandam €ciuitati esse. placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrip-€pam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi €carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et hor-rido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore €quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, €sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo €fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac €ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum nihil aliud quam datis uoluptatibus frui; conspirasse inde €ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec €dentes quae acciperent conficerent. hac ira, dum uentrem €fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse. inde apparuisse uentris quoque €haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, €reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uige-€musque, diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo sanguinem. comparando hinc quam intestina corporis €seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes €hominum.  agi deinde de concordia coeptum, concessumque in con-€diciones ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus €auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret. ita tribuni plebei creati duo, C. €Licinius et L. Albinus; ii tres collegas sibi creauerunt. in €his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus conuenit. sunt qui duos tantum in Sacro €monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem €latam. €per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Comi-nius consulatum inierunt. iis consulibus cum Latinis popu-€lis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae €mansit: alter ad Uolscum bellum missus Antiates Uolscos €fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam per-secutus moenibus potitur. inde protinus Poluscam, item €Uolscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. €erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius, €adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. cum subito exercitum Romanum €Coriolos obsidentem atque in oppidanos quos intus clausos €habebat intentum, sine ullo metu extrinsecus [imminentis] €belli, Uolscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eo-€demque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. is cum delecta militum manu non €modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem €portam ferox inrupit in proxima urbis, caedeque facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit. cla-€mor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu €ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum €et turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem uenerant. ita fusi Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum; €tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi €foedus cum Latinis [2in]2 columna aenea insculptum monu-€mento esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, €Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria €cessisset. eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita €pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato €patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sump-€tus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in €capita.  consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno €cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata dis-cordia, aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas €primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet. uentumque ad interitum €seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent €dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam €modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari €usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo €finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis. frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis €Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, reten-€tae sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; €periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit; ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est €plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati €forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset. ea clade conterritis hostium animis, ut etiam €ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Uelitris auxere €numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam €coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna €uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quan-ti plebi daretur. multi uenisse tempus premendae plebis €putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac €ui patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, 'si annonam' inquit, 'ueterem uolunt, €ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magis-€tratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus? egone has indignitates €diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui €non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc; auocet ple-€bem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant €frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno ra-puere. fruantur annona quam furore suo fecere. audeo €dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.' haud €tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbi-€tror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam €potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.  et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira €prope armauit. fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque €fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex in-€sperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti €dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; €eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire iubeat. in exeuntem e curia impetus factus esset, ni perop-€portune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se €iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum uidebat. contemptim primo Marcius audiebat minas tribu-€nicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, €non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs ut unius poena defungendum esset patribus. resti-€terunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, €qua totius ordinis uiribus. ac primo temptata res est si €dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus con-ciliisque disicere rem possent. uniuersi deinde processere €_quidquid erat patrum, reos diceres_precibus plebem ex-€poscentes, unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent. ipse cum die €dicta non adesset, perseueratum in ira est. damnatus absens €in Uolscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam €tum spiritus gerens. €uenientem Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies €colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur. hospitio utebatur €Atti Tulli. longe is tum princeps Uolsci nominis erat Ro-€manisque semper infestus. ita cum alterum uetus odium, €alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. haud facile credebant plebem suam impelli posse, €ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe €bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus €esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti €aliqua ira exacerbarentur animi.  ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. €instaurandi haec causa fuerat. ludis mane seruum qui-€dam pater familiae, nondum commisso spectaculo, sub furca €caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res nihil ad religionem pertinuisset. haud ita multo post Tito €Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter €dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice €instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consuli-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø¤“bus nuntiaret. quamquam haud sane liber erat religione €animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum [timo-rem] uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. magno €illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies €amisit. cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, €aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est €rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. iam €praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta est debilitate subita. tunc enim-€uero deorum cura [2ea]2 admonuit. fessus igitur malis €praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, €cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem, €minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuis-€set, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur. inde in curiam iussu consulum €delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: qui captus omnibus mem-€bris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus €suis domum redisse traditum memoriae est.  ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. ad €eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit. priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi composi-€tum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae secreto agere de re publica uelit. arbitris remotis, 'inui-€tus' inquit, 'quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. non €tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum ne admittant. nimio plus quam uelim, nostrorum ingenia sunt mobilia. multis id cladibus sensimus, quippe €qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. €magna hic nunc Uolscorum multitudo est; ludi sunt; spec-taculo intenta ciuitas erit. memini quid per eandem occa-€sionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum €sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec €nostra uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus sum. quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in €animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler.' haec locutus abiit. consules cum ad patres rem dubiam €sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res €ad praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus €consulto ut urbe excederent Uolsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. ingens €pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia €perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut €consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu €quodam modo hominum deorumque abactos esse.  cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius €ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum €excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo €audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit. ibi in contionis €modum orationem exorsus 'ut omnia' inquit, 'obliuiscamini €alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Uol-€scorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere? an €non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? uos om-€nibus, ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo €abeuntes fuisse? uestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum? quid eos qui audiuere uocem prae-€conis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic €ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi €aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, €uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi? quid deinde? illud €non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si €hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non €hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, morien-€dum omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno eorum malo qui indixere si uiri estis.' ita et sua sponte €irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigan-€doque suos quisque populos effecere ut omne Uolscum €nomen deficeret.  imperatores ad id bellum de omnium populorum senten-€tia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. quam spem nequaquam €fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu €rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos €inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradi-dit; Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec €Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus, tunc dein-€ceps Corbionem, Ueteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit. postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias €quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur €inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos seruarent, siue infensus plebi €magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. quae profecto orta esset_adeo tribuni iam ferocem per se €plebem criminando in primores ciuitatis instigabant_; sed €externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se iungebat animos. id modo €non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi €spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. €eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in €quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes, €multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso cla-€more conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. acceperunt relationem €patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique €de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt: si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda €belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae €et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos, non fractos animos esse. iterum deinde iidem €missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis €insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum €est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.  tum matronae ad Ueturiam matrem Coriolani Uolum-€niamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum inuenio: peruicere certe, €ut et Ueturia, magno natu mulier, et Uolumnia duos paruos €ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, €quoniam armis uiri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. ubi ad castra uentum €est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum €agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacer-€dotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat; dein €familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras €cognouerat Ueturiam, inter nurum nepotesque stantem, €'nisi me frustrantur' inquit, 'oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.' Coriolanus prope ut amens consternatus €ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum, mulier in €iram ex precibus uersa 'sine, priusquam complexum accipio, €sciam' inquit, 'ad hostem an ad filium uenerim, captiua materne in castris tuis sim. in hoc me longa uita et infelix €senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem? po-tuisti populari hanc terram quae te genuit atque aluit? non €tibi, quamuis infesto animo et minaci perueneras, ingredienti €fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, suc-€currit: intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique? ergo ego nisi peperissem, Roma non €oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria €mortua essem. sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius [2us]2quam possum, nec ut sum miserrima, diu futu-€ra sum: de his uideris, quos, si pergis, aut immatura mors €aut longa seruitus manet.' uxor deinde ac liberi amplexi, €fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem uirum. complexus inde suos €dimittit: ipse retro ab urbe castra mouit. abductis deinde žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²ØؘŠƒlegionibus ex agro Romano, inuidia rei oppressum perisse €tradunt, alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum €auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem inuenio; refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem €multo miserius seni exsilium esse. non inuiderunt laude €sua mulieribus uiri Romani_adeo sine obtrectatione gloriae alienae uiuebatur_; monumento quoque quod esset, tem-€plum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. €rediere deinde Uolsci adiunctis Aequis in agrum Roma-€num; sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem. hinc ex certamine Uolsci Aequine imperatorem coniuncto €exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi €fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus €pernicioso quam pertinaci certamine confecit. consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Uolsci, €Aquilio Hernici_nam ii quoque in armis erant_prouincia €euenit. eo anno Hernici deuicti: cum Uolscis aequo Marte €discessum est.  Sp. Cassius deinde et Proculus Uerginius consules facti. €cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. €inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus consul Cassius erat. adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem €publicum possideri a priuatis criminabatur. id multos qui-€dem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum ter-€rebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere. tum primum €lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata. consul €alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni €plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus uolgatum %a ciuibus isse in socios%; saepe deinde et Uer-€ginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audie-€bat pestilens collegae munus esse; agros illos seruitutem iis qui acceperint laturos; regno uiam fieri. quid ita enim €adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis, €paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant? popu-€laris iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. €uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Uergi-€nius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur: Cassius, quia in agraria largitione €ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere €sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. id uero haud secus €quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo €propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent omnia, munera eius [in animis hominum] respuebantur. quem ubi €primum magistratu abiit damnatum necatumque constat. €sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cog-€nita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii €Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscri-ptum: 'ex Cassia familia datum.' inuenio apud quosdam, €idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et €L. Ualerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi €iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem. ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit €iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus.  haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo €agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, €accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis €eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere. quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul €ac redegit in publicum. €inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum €consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. eo infestior facta plebes seditione €domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles €discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebel-€lantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere. plus tamen hostium fuga quam proelium absump-sit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris €aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat €Latino bello [2a]2 Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. sollicitati et eo anno sunt €dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popu-€larem potestatem lege populari celebrabant: patres, satis €superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, lar-€gitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. ea igitur €pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenien-€tem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis €inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Ualerium, €consules dedit. certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex €uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fa-€bium inde nomen ingens post tres continuos consulatus €unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certamini-€bus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. bellum inde Ueiens initum, et Uolsci €rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando. accessere €ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope €cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita €numinis causam nullam aliam uates canebant publice priua-€timque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri; qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo €Uestalis damnata incesti poenas dederit.  Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non €segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab €Aequis arma sumpta; Ueientes agrum quoque Romanorum €populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura, Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, €Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam €populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper ani-€mos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detrac-€tandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse €tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patri-€bus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in aucto-€rem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae €coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent. ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio €in Aequos, Furio datur in Ueientes. [2in Ueientes]2 nihil dignum memoria gestum [est]; et in Aequis quidem Fabio €aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. €unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. nam €cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando €gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut €solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis, €suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, €postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. iniussu €signa referunt, maestique_crederes uictos_exsecrantes nunc €imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in castra. nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab €imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius €defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent. consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inri-€tato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen €patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium €consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.  et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. €Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit. pertur-€batis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam €potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in €perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui. neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam €sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam; €et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø¬”paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse. darent €modo et consules et primores patrum operam ut, si minus €omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. praeceptis Appi moniti patres et uniuersi €comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut €cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat, €partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse, quattuor-€que tribunorum aduersus unum moratorem publici com-€modi auxilio dilectum consules habent. inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria €auxilia conuenerant, non tam Ueientium gratia concitata €quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui rem Romanam posse. principesque in omnium Etruriae €populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas €nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant; id unum uene-num, eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna €imperia mortalia essent. diu sustentatum id malum, par-€tim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema €uenisse. duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas leges esse. primum in dilectibus saeuire €solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. quali-€cumque urbis statu, manente disciplina militari sisti po-€tuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quo-€que Romanum militem sequi. proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro uictoriam €uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. profecto si instetur, suo milite €uinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici €ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gestu-€ros. hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem €casibus uictos uictoresque.  consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas €uires, sua arma horrebant; memoria pessimi proximo bello €exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent. itaque castris se tenebant, tam €ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum. Ueiens €hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere €ad pugnam primo obequitando castris prouocandoque, pos-€tremo ut nihil mouebant, qua consules ipsos, qua exerci-tum increpando: simulationem intestinae discordiae reme-€dium timoris inuentum, et consules magis non confidere €quam non credere suis militibus; nouum seditionis genus, €silentium otiumque inter armatos. ad haec in nouitatem generis originisque qua falsa, qua uera iacere. haec cum €sub ipso uallo portisque streperent, haud aegre consules €pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor €pectora uersare et ab intestinis auertere malis; nolle inultos €hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; ex-terna et domestica odia certare in animis. tandem supe-€rant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. €frequentes in praetorium conueniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum detur. consules uelut deliberabundi €capita conferunt, diu conloquuntur. pugnare cupiebant, sed €retro reuocanda et abdenda cupiditas erat, ut aduersando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. red-€ditur responsum immaturam rem agi; nondum tempus pug-€nae esse; castris se tenerent. edicunt inde ut abstineant €pugna; si quis iniussu pugnauerit, ut in hostem animad-uersuros. ita dimissis, quo minus consules uelle credunt, €crescit ardor pugnandi. accendunt insuper hostes ferocius €multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: quippe impune se insultaturos; non credi militi arma; rem €ad ultimum seditionis erupturam, finemque uenisse Romano €imperio. his freti occursant portis, ingerunt probra; aegre abstinent quin castra oppugnent. enimuero non ultra con-€tumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad €consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurio-€num principes postulant, sed passim omnes clamoribus agunt. matura res erat; tergiuersantur tamen. Fabius €deinde ad crescentem tumultum iam metu seditionis col-€lega concedente, cum silentium classico fecisset: 'ego istos, €Cn. Manli, posse uincere scio: uelle ne scirem, ipsi fecerunt. itaque certum est non dare signum nisi uictores se redituros €ex hac pugna iurant. consulem Romanum miles semel in €acie fefellit: deos nunquam fallet.' centurio erat M. Flauo-leius, inter primores pugnae flagitator. 'uictor' inquit, €'M. Fabi, reuertar ex acie'; si fallat, Iouem patrem Gradi-€uumque Martem aliosque iratos inuocat deos. idem dein-€ceps omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur €signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri. omnium €illo die, qua plebis, qua patrum, eximia uirtus fuit; Fabium €nomen [Fabia gens] maxime enituit; multis ciuilibus certa-€minibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare €statuunt.  instruitur acies, nec Ueiens hostis Etruscaeque legiones €detractant. prope certa spes erat non magis secum pug-€naturos quam cum Aequis; maius quoque aliquod in €tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperan-dum esse facinus. res aliter longe euenit; nam non alio €ante bello infestior Romanus_adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbauerant_proelium iniit. uix €explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter €primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis, €pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissi-mus, uenerat. inter primores genus Fabium insigne specta-€culo exemploque ciuibus erat. ex his Q. Fabium_tertio €hic anno ante consul fuerat_principem in confertos Ueientes €euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum €inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus €transfigit; telo extracto praeceps Fabius in uolnus abiit. sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde €Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus €obiectaque parma, 'hoc iurastis' inquit, 'milites, fugientes €uos in castra redituros? adeo ignauissimos hostes magis timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis? at ego €iniuratus aut uictor reuertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimi-€cans cadam.' consuli tum Caeso Fabius, prioris anni con-€sul: 'uerbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? di impetrabunt per quos iurauere; et nos, ut €decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando €potius quam adhortando accendamus militum animos.' sic €in primum infensis hastis prouolant duo Fabii, totamque €mouerunt secum aciem.  proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu €altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est uersata. nam ut altero in cornu Q. Fabium, €sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agen-€tem hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui €uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equi-€tum in eam partem citato equo aduectus, uiuere clamitans €collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclina-tam sustinuisset. Manlius quoque ad restituendam aciem €se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accen-€dunt militum animos. simul et uanior iam erat hostium €acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. in quae haud magno certa-€mine impetu facto cum praedae magis quam pugnae memo-€res tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem €sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco €res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renouant. et Manlius consul reuectus in €castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clau-€serat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam €accendit. nam cum incursantes quacumque exitum osten-€deret spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum unus in ipsum consulem insignem armis inuadit. prima €excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit; €consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²ØƘˆTuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra tre-€pidos agit, et ad extrema uentum foret ni legati rapto con-sulis corpore patefecissent una porta hostibus uiam. ea €erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem €alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim. €uictoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus. itaque consul decernente senatu triumphum, €si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia €eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta €Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba [consule altero €amisso] publico priuatoque deformem luctu lauream non accepturum. omni acto triumpho depositus triumphus €clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumu-€latior rediit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque €ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret. neque imme-€mor eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi €animos plebis, saucios milites curandos diuidit patribus. €Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. inde €populares iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei €publicae arte.  igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius €cum T. Uerginio consul factus neque belli neque dilectus €neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua €ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore cum patribus coalescerent animi plebis. itaque principio €anni censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tri-€bunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere; €captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent; €uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit. aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia €gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Cae-€sonis ingenium. nullae deinde urbanae factiones fuere; uexabantur incur-€sionibus Aequorum Latini. eo cum exercitu Caeso missus €in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi €se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla pugna memorabilis fuit. at a Ueiente hoste clades accepta €temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni €K. Fabius in tempore subsidio uenisset. ex eo tempore €neque pax neque bellum cum Ueientibus fuit; res proxime formam latrocinii uenerat. legionibus Romanis cedebant €in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursa-€bant, bellum quiete, quietem bello in uicem eludentes. ita €neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut €praesentia instabant, ut ab Aequis Uolscisque, non diutius €quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, €aut mox moturos [se] apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem. sed Ueiens hostis, adsiduus magis €quam grauis, contumeliis saepius quam periculo animos €agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut auerti alio sinebat. tum Fabia gens senatum adiit. consul pro gente €loquitur: 'adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, €patres conscripti, bellum Ueiens eget. uos alia bella curate, €Fabios hostes Ueientibus date. auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore. nostrum id nobis uelut €familiare bellum priuato sumptu gerere in animo est; res €publica et milite illic et pecunia uacet.' gratiae ingentes actae. consul e curia egressus comitante Fabiorum ag-€mine, qui in uestibulo curiae senatus consultum exspectantes €steterant, domum redit. iussi armati postero die ad limen €consulis adesse; domos inde discedunt.  manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus €ferunt: familiam unam subisse ciuitatis onus; Ueiens bel-lum in priuatam curam, in priuata arma uersum. si sint €duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Uol-€scos sibi, illa Aequos: populo Romano tranquillam pacem €agente omnes finitimos subigi populos posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant conueniunt. consul palu-€datus egrediens in uestibulo gentem omnem suam instructo €agmine uidet; acceptus in medium signa ferri iubet. nun-€quam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit. sex et trecenti €milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem €ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, €ibant, unius familiae uiribus Ueienti populo pestem mini-tantes. sequebatur turba propria alia cognatorum sodalium-€que, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa €omnia uoluentium animo, alia publica sollicitudine excitata, fauore et admiratione stupens. ire fortes, ire felices iubent, €inceptis euentus pares reddere; consulatus inde ac trium-phos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. prae-€tereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid €deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud €agmen faustum atque felix mittant, sospites breui in patriam ad parentes restituant. in cassum missae preces. infelici €uia, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram €flumen perueniunt. is opportunus uisus locus communien-€do praesidio. L. Aemilius inde et C. Seruilius consules facti. et donec €nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesi-€dium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua €Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium, uagantes per utrumque finem, fecere. interuallum deinde €haud magnum populationibus fuit, dum et Ueientes accito €ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et €Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie; quamquam uix dirigendi aciem €spatium Ueientibus fuit; adeo inter primam trepidationem €dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, inuecta €subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo in-cipiendae sed consistendi ademit locum. ita fusi retro ad €saxa Rubra_ibi castra habebant_, pacem supplices petunt. €cuius impetratae, ab insita animis leuitate, ante deductum €Cremera Romanum praesidium paenituit.  rursus cum Fabiis erat Ueienti populo, sine ullo maioris €belli apparatu, certamen; nec erant incursiones modo in €agros aut subiti impetus [2in]2 incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque una €populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca ciuitate uictoriam tulit. id primo acerbum indi-€gnumque Ueientibus est uisum; inde consilium ex re natum €insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam multo suc-cessu Fabiis audaciam crescere. itaque et pecora praedan-€tibus aliquotiens, uelut casu incidissent, obuiam acta, et €agrestium fuga uasti relicti agri, et subsidia armatorum ad €arcendas populationes missa saepius simulato quam uero pauore refugerunt. iamque Fabii adeo contempserant hos-€tem ut sua inuicta arma neque loco neque tempore ullo €crederent sustineri posse. haec spes prouexit ut ad con-€specta procul a Cremera magno campi interuallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent. et €cum improuidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas €superassent palatique passim uaga, ut fit pauore iniecto, €raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur; et aduersi et undique hostes erant. primo clamor circumlatus exterruit, €dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque Etruscis, €iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis €inferebat, cogebantur breuiore spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum, multiplicatis in arto ordinibus, faciebat. tum €omissa pugna, quam in omnes partes parem intenderant, in €unum locum se omnes inclinant; eo nisi corporibus armis-que rupere cuneo uiam. duxit uia in editum leniter collem. €inde primo restitere; mox, ut respirandi superior locus spa-€tium dedit recipiendique a pauore tanto animum, pepulere €etiam subeuntes, uincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Ueiens in uerticem collis euasisset. ita supe-€rior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes prae-€sidiumque expugnatum. trecentos sex perisse satis conuenit, €unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae €dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique uel €maximum futurum auxilium. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø³cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Mene-€nius consules erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus. tum quoque male pugnatum est, €et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret, €super bellum annona premente_transierant enim Etrusci €Tiberim_, ni Horatius consul ex Uolscis esset reuocatus. €adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugna-€tum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit, €meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura €proelia id certamen fecit. A. Uerginius et Sp. Seruilius consules fiunt. post accep-€tam proxima pugna cladem Ueientes abstinuere acie; po-€pulationes erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Roma-€num agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. capti deinde eadem arte sunt qua ceperant €Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa €pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior caedes fuit. ex hac clade atrox ira maioris cladis causa €atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi, castra Ser-€uili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere. confestim consul et ipse €transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die €luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis €tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad €castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam €pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est seruatus. inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque €illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate €felici Ueiens bellum.  urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex €Campania frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato. ex copia €deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina mala, post-€quam foris deerant, domi quaerere. tribuni plebem agitare €suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in uniuersos modo sed in singulos. Q. Considius et T. €Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. €inuidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde statiua consul habuisset; ea oppressit, cum et €patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent et patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset. in multa tem-€perarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium €aeris damnato multam dixerunt. ea in caput uertit; ne-€gant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo €absumptum. alius deinde reus, Sp. Seruilius, ut consulatu abiit, C. €Nautio et P. Ualerio consulibus, initio statim anni ab €L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non ut Menenius, €precibus suis aut patrum sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. et huic proelium cum €Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed feruidi animi uir ut €in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo €sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Me-€neni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta €quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit. iuuit et €Uerginius collega testis productus, participando laudes; €magis tamen Menenianum_adeo mutauerant animum_ €profuit iudicium.  certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus €Sabini arma coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Lati-€norum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Ueios missus €castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, €confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut €dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam €hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur. intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse. €tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis €captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. pars Sabinis €eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. paulisper auersi turbatique sunt; deinde et €ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule €immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exer-€citus, duae potentissimae et maxime finitimae gentes supe-ratae sunt. dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique €in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. €eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; ingenti praeda praeter €suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma €consul in Uolscos C. Nautius; mos, credo, non placebat, €sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus con-siliisque bella gerere. nullum genus calamitatis contume-€liaeque non editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere €ut acie dimicarent.  L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Ueientes €prouincia euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos €quadraginta petentibus datae frumento stipendioque impe-rato. paci externae confestim continuatur discordia domi. €agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, €nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, €summa ui resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius €tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt; €Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus €consulem inuenio. hoc anno, quoscumque consules ha-€buit, rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordi-dati non plebem magis quam iuniores patrum. suadent €monent honoribus et administratione rei publicae absti-€neant; consulares uero fasces, praetextam, curulemque sel-€lam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insigni-bus uelut infulis uelatos ad mortem destinari. quod si con-€sulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant €consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate €esse; consuli, uelut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se commouerit, si €respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica €crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos. his accensi uocibus €patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque €a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret, €iure an iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque €maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci faci-nori deerat. igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta €expectatione staret, mirari primo quod non descenderet €tribunus; dein cum iam mora suspectior fieret, deterritum €a primoribus credere et desertam ac proditam causam publi-cam queri; tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant €nuntiant domi mortuum esse inuentum. quod ubi in totam €contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, €ita dilapsi passim alii alio. praecipuus pauor tribunos inua-€serat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte col-legae monitos. nec patres satis moderate ferre laetitiam, €adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes €fecisse uideri uellent, palamque ferretur malo domandam €tribuniciam potestatem.  sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauen-€tibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem pera-gunt. tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio €quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate €sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam €ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac cogitandum quomodo resistatur patribus; id autem unum €consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii €habeat, defendat. quattuor et uiginti lictores apparere €consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius €neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. his uocibus alii alios cum €incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem €quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, €lictor missus est a consulibus. Uolero appellat tribunos. cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas €expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero, €'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø·•„caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo €ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus €aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerri-€mus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro. adeste, €ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.' concitati €homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque €omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non pub-lici fore, non priuati iuris. huic tantae tempestati cum se €consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maies-€tatem sine uiribus esse. uiolatis lictoribus, fascibus fractis, €e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Uolero exer-ceret uictoriam. conticescente deinde tumultu cum in €senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim plebis, Uoleronis audaciam. multis ferociter dictis senten-€tiis, uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem €plebis certari non placuit.  Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribu-€num plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. contraque omnium opinionem, qui eum €uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum €credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne €uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad popu-lum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. haud €parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, €sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi quos uellent tribunos auferret. huic actioni gratis-€simae plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una €uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, €auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res €tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum extrahitur. plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad €ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium €Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum in-€festumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius €datur. principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. €sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior tum acrior erat. ferocem faciebat €belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu €promptior erat. is, cum Uolero nihil praeterquam de lege €loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incu-€sationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae €in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consu-lem, sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem €creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. itaque deficiente ora-€tione, 'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites, €quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego €hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'. occupant tribuni templum postero die; consules nobilitas-€que ad impediendam legem in contione consistunt. sum-€moueri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. tum €ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius €negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec €illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum, €quia ita dicatur: 'si uobis uidetur, discedite, Quirites.' €facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad con-€sulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clami-tans, sine imperio, sine magistratu; uiolatusque esset tribu-€nus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem €esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concita-€tae multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem, certatumque haud incruento proelio €foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut €collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse €nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset €tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium €uiribus additurum; et patres in populi et consulem in €patrum fore potestate.  aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul €alter a patribus. dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. ubi cum timor atque ira in uicem senten-€tias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad €consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione €animi, adeo ut Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset. ab Appio petitur ut tantam con-€sularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi €ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quis-€que omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio; €distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius contra tes-€tari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac €deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse; €grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint. €uictus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.  tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. nu-€mero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. €Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est €bellum coortum. uastauerant agros ut si qua secessio ple-€bis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus castra retro mouere. Ap. Claudius in Uolscos missus, €Quinctio Aequi prouincia euenit. eadem in militia saeuitia €Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis erat. odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum €ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potes-€tatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequa-quam tanta patrum spe, priores impedierint consules. haec €ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo im-€perio exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat; tantum certamen animis imbiberant. segniter, otiose, negle-€genter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus €coercebat. si citius agi uellet agmen, tardius sedulo ince-€dere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; praesenti uoltus demittere, tacite prae-€tereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus interdum moueretur. omni nequiquam acerbitate prompta, €nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum €exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et €Uolerones uocare.  nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, €sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habi-€turum exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem habuisset. ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior €fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, €sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra, €nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem. tum expressa €uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur €hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem €Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque igno-minia. quibus nihil infractus ferox Appi animus cum in-€super saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad €eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet €imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset; negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque ex-€audiri uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro mouean-€tur; hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo €fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obuersari ante oculos. uictus tandem, quando qui-€dem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione €iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. cum maxime agmen €e castris explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouis-€simos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²Ø»—„pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. nemo ullius nisi fugae memor. €ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. tan-€dem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuo-€cando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra €posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in prodi-torem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, €ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque €qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera €multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.  contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac €beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et €saeuitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat. huic tantae concordiae ducis exercitusque non €ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per €agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda. ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus €haud minus quam praemio gaudent militum animi. cum €duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus €rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab €senatu memorans. uaria fortuna belli, atroci discordia domi forique annum €exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior uictoria suscepti certaminis quam usu. plus enim €dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio sub-€mouendo, quam uirium aut plebi additum est aut demptum €patribus.  turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio €consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui acerrimo aduersario €legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio €consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. patres €quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnato-€rem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribuni-€cios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi. unus e patribus ipse €Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro €nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces €perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret €aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem €asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. idem habitus oris, eadem €contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut €magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam consulem timuerat. semel causam dixit, quo semper agere €omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia €sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent. haud ita €multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies ueniret, morbo moritur. cuius laudationem cum tribu-€nus plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore €supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis €auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et €exsequias frequens celebrauit.  eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos €profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra €oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum gran-dine ac tonitribus caelo deiecta. admirationem deinde auxit €signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut €numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. omnis ira belli ad populationem agri uertit. alter consul €Aemilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moeni-bus se tenebat, uastati agri sunt. incendiis deinde non uil-€larum modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitaba-€tur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti €proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca. id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, €integro inde decedens bello.  inter haec bella manente discordia domi, consules T. Numicius Priscus A. Uerginius facti. non ultra uidebatur €latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque uis para-€batur, cum Uolscos adesse fumo ex incendiis uillarum fugaque €agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit. consules coacti extemplo ab €senatu ad bellum educta ex urbe iuuentute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. et hostes quidem nihil aliud €quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt: Numicius Antium aduersus Uolscos, Uerginius contra Aequos €profectus. ibi ex insidiis prope magna accepta clade uirtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit. melius €in Uolscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque €in urbem Antium, ut tum res erant opulentissimam, acti. €quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppi-dum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. dum €Aequi Uolscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad €portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis post €diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule €ingresso in fines, plus cladium quam intulerant acceperunt.  extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sol-licitae [pacis] certamine patrum et plebis. irata plebs inter-€esse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque €patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. similem €annum priori [consules] habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini Crustuminos campos citato agmine €transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen €fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. quos Seruilius €consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adi-€pisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, €ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta €praeda rediret. et in Uolscis res publica egregie gesta cum ducis tum €militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugna-tum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine; et Romani, €quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettu-€lissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu €altero clamitans concitasset aciem. impetu facto dum se putant uincere uicere. consul metuens ne nimis instando renouaret certamen, signum receptui dedit. intercessere pauci €dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos €ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis in castra uenit, haud dubitans si senserint Romanos nocte €abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda €ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus €exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussis-set, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines €tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. reliquum noctis €adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque €Romanis copia esset. Uolscos species armatorum peditum, €quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinni-€tusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper €aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum €hostium tenuit.  ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno pro-€ductus in aciem fessum stando et uigiliis Uolscum primo impetu perculit; quamquam cessere magis quam pulsi hostes €sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris €ordinibus tutus receptus fuit. consul ubi ad iniquum locum €uentum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat. ferocius agunt equites; €circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. dum €cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens, €conclamant se ituros clamoremque res est secuta. fixis in €terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. Uolscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa €obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus €crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’²ØĮ”„sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum con-€sul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore metum excussisset. restitere primo obstinatis animis; €deinde ut obtinentes locum uim [2pro ui]2 referebant, audent €ultro gradum inferre et clamore renouato commouent aciem; €tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniqui-tatem loci. iam prope erat ut in summum cliui iugum €euaderent cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene €agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. in eo €pauore castra capiuntur: qui Uolscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. €paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium €noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque €amissis ceciderant animi. °Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. €hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi €fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et €agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra €consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri €posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua. possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare €actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popula-€rem fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis in consu-lem auerterant. atrox certamen aderat, ni Fabius consilio €neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et €auspicio agri captum priore anno aliquantum a Uolscis esse; Antium, [propinquam] opportunam et maritimam urbem, €coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum ple-bem in agros ituram, ciuitatem in concordia fore. haec €sententia accepta est. triumuiros agro dando creat T. €Quinctium A. Uerginium P. Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere uellent. fecit statim, ut fit, fastidium €copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum nu-€merum coloni Uolsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio €_is eo cum exercitu uenerat_pacem petiere, inritamque €eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.  Q. Seruilius insequenti anno_is enim cum Sp. Postumio €consul fuit_in Aequos missus in Latino agro statiua ha-€buit. quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. €Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor pacem Aequis dederat, ea prouincia data. qui haud dubia €spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos €in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium con-€sulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma €Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat. quorum id perfidia et periurio fiat, €deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcum-€que sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle. si paeniteat, tutum receptum ad expertam €clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum. haec dicta adeo nihil mouerunt €quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in Algi-dum aduersus Romanos missus. quae ubi Romam sunt €nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem €alterum ab urbe exciuit. ita duo consulares exercitus ad €hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent. sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab sta-€tione hostium exclamat: 'ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem imminentem aciem instruitis; €longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est. €crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pu-gnandi; ne timete.' his uocibus inritatus miles in diem €posterum in castra reducitur, longam uenire noctem ratus €quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo €somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. proe-€lium fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque €pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et €desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; €pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatiori-€bus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod €in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus incursionibusque meliores €esse et multas passim manus quam magnam molem unius €exercitus rectius bella gerere.  relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu €inuasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem per-tulerint. necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod €nihil minus quam ne uictus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat; agrestesque €pauidi incidentes portis non populationem nec praedonum €paruas manus, sed omnia uano augentes timore exercitus et €legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant. ab his proximi audita incerta eoque uaniora €ferre ad alios. cursus clamorque uocantium ad arma haud €multum a pauore captae urbis abesse. forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. id remedium timori €fuit; tumultuque sedato uictos timeri increpans hostes, praesidia portis imposuit. uocato dein senatu cum ex €auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos €fines esset Q. Seruilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non inuenit. ab altero consule res gesta egregie est; €qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda eoque €impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam popula-tionem fecit. pauci hostium euasere ex insidiis, praeda €omnis recepta est. sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. census deinde €actus et conditum ab Quinctio lustrum. censa ciuium €capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque. in Aequis nihil deinde €memorabile actum; in oppida sua se recepere, uri sua €popularique passi. consul cum aliquotiens per omnem €hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum €ingenti laude praedaque Romam rediit.  consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. €_Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo ne quis im-€mutationem uirorum ipsorum esse quae nominum est putet. _haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bel-€lum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Uolscis praesidium €petiere; quo cupide oblato_adeo ciuitates hae perpetuo €in Romanos odio certauere_bellum summa ui parabatur. sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad €Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod €magna uis hominum inde, cum oppidum captum esset, con-€fugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum uel acerrimus fuit; compulsis deinde in oppida Aequis, ea mul-€titudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienauit. necdum matura re cum €defectionem parari delatum ad senatum esset, datum nego-€tium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset. qui cum haud grauate uenissent, €introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad in-€terrogata ut magis suspecti quam uenerant dimitterentur. bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum €alter cui ea prouincia euenerat profectus in Aequos, Herni-€corum in agro populabundum hostem inuenit, ignarusque €multitudinis, quia nusquam uniuersa conspecta fuerat, im-parem copiis exercitum temere pugnae commisit. primo €concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis peri-€culi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta ui €castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius qui-dem inde mitti Romam posset. Hernici et male pugnatum €et consulem exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque €terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti €ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri con-€sulum, negotium daretur uideret ne quid res publica detri-menti caperet. ipsum consulem Romae manere ad con-€scribendos omnes qui arma ferre possent optimum uisum €est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³¤˜‹exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique et €colonia Antium dare Quinctio subitarios milites_ita tum €repentina auxilia appellabant_iussi.  multi per eos dies motus multique impetus hinc atque €illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multi-€fariam uires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt; simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad €populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. L. Ualerius ad praesidium €urbis relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla parte curae aut €laboris; uigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque €in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies seruatum. interim in castris €Furius consul, cum primo quietus obsidionem passus esset, €in incautum hostem decumana porta erupit et, cum persequi €posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra uis fieret. Furium legatum_frater idem consulis erat_longius €extulit cursus; nec suos ille redeuntes persequendi studio €neque hostium ab tergo incursum uidit. ita exclusus multis €saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. et consul nuntio circumuenti fra-€tris conuersus ad pugnam, dum se temere magis quam satis €caute in mediam dimicationem infert, uolnere accepto aegre €ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbauit et ferociores hostes fecit; qui caede legati et consulis uolnere €accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut compulsi in €castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares; €uenissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius €peregrinis copiis, %cum Latino Hernicoque exercitu, sub-uenisset. is intentos in castra Romana Aequos legatique €caput ferociter ostentantes ab tergo adortus simul ad signum €ab se procul editum ex castris eruptione facta, magnam uim hostium circumuenit. minor caedis, fuga effusior Aequo-€rum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam agentes €Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat prae-€sidia, impetum dedit. hi uagi dissipato agmine fugientes €in Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem incidere; tum consularis exercitus egregia pugna consulis €uolnus, legati et cohortium ultus est caedem. magnae €clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae. difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint €ceciderintue exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Ualerius concipere summas: Romanos cecidisse in Hernico €agro quinque milia octingentos: ex praedatoribus Aequo-€rum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab €A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: €ceteram multitudinem praedam agentem quae inciderit in €Quinctium nequaquam pari defunctam esse caede: inter-€fecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, €ducentos ait et triginta. ut Romam reditum est et iustitium remissum, caelum €uisum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obuer-€sata oculis aut uanas exterritis ostentauere species. his €auertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas €omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulie-rumque turba implebantur. cohortes inde Latinae Her-€nicaeque ab senatu gratiis ob impigram militiam actis €remissae domos. Antiates mille milites, quia serum auxi-€lium post proelium uenerant, prope cum ignominia dimissi.  comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P. €Seruilius. kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. graue tempus et forte annus €pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis quam €pecori, et auxere uim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. ea conluuio mixtorum €omnis generis animantium et odore insolito urbanos et €agrestem confertum in arta tecta aestu ac uigiliis angebat, €ministeriaque in uicem ac contagio ipsa uolgabant morbos. uix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici €nuntiant in agro suo Aequos Uolscosque coniunctis copiis €castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari. praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis €adflictam ciuitatem pestilentia esse, maestum etiam respon-€sum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas €tutarentur; urbem Romanam subita deum ira morbo popu-€lari; si qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut semper alias, sociis opem laturos. discessere socii, pro tristi nuntio €tristiorem domum referentes, quippe quibus per se sustinen-€dum bellum erat quod uix Romanis fulti uiribus sustinuis-sent. non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit €inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria €uastatos. ubi cum obuius nemo ne inermis quidem fieret, €perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu €agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem Gabina uia. mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Ser-€uilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique €principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut €non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat, sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent. munus uigi-€liarum senatores, qui per aetatem ac ualetudinem poterant, €per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; €ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii uenerat.  deserta omnia, sine capite, sine uiribus, di praesides ac €fortuna urbis tutata est, quae Uolscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit. adeo enim nullam €spem non potiundi modo sed ne adeundi quidem Romana €moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque €imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim castris fremitu orto quid in uasto ac deserto agro inter €tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus €tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum €copiis, petere possent, signa repente conuellerent transuer-€sisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles €transirent. eo uis omnis tempestasque belli conuersa est. interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia €solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus in-€festo agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam €obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt. ubi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia €obuii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. €ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit. haud minor Romae €fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. €consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari uiri, €M. Ualerius, T. Uerginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus; et per ignota capita late uagata est uis €morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum €ac uota uertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum, ad id quod sua quemque €mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra €implent. stratae passim matres, crinibus templa uerrentes, €ueniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.  inde paulatim, seu pace deum impetrata seu grauiore €tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere, uersisque animis iam ad publicam €curam, cum aliquot interregna exissent, P. Ualerius Publi-€cola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. €Lucretium Tricipitinum et T. Ueturium Geminum, siue ille Uetusius fuit. ante diem tertium idus Sextiles consulatum €ineunt, iam satis ualida ciuitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset. igitur nuntiantibus Hernicis €in fines suos transcendisse hostes impigre promissum auxi-€lium. duo consulares exercitus scripti. Ueturius missus in Uolscos ad bellum ultro inferendum: Tricipitinus popula-€tionibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Ueturius primo proelio hostes fundit €fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum €agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde €demissum in campos. uastauere agros Praenestinum Gabi-numque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles. urbi žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Øˆ—‚quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita €quam quod ad arcendam uim parum uirium esset. Q. €Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit. itaque hostes €praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non €ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab €urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium €incidunt consulem iam ante exploratis itineribus suis in-structum et ad certamen intentum. igitur praeparatis ani-€mis repentino pauore perculsos adorti aliquanto pauciores €multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in €cauas ualles, cum exitus haud in facili essent, circumueniunt. ibi Uolscum nomen prope deletum est. tredecim milia €quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille €septingentos quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem €militaria relata in quibusdam annalibus inuenio, ubi etsi ad-iectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit. uic-€tor consul ingenti praeda potitus eodem in statiua rediit. €tum consules castra coniungunt, et Uolsci Aequique ad-€flictas uires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo €anno fuit. eadem fortuna uictoriam dedit; fusis hostibus €etiam castra capta.  sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitauerunt. C. Teren-€tilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. is consulibus €absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per €aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, ma-€xime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae ciuitati inuehebatur: nomine enim tantum minus inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse; quippe €duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita pote-€state, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque supplicia uerterent in plebem. quae ne aeterna €illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque uiri €creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod po-€pulus in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libi-dinem ac licentiam suam pro lege habituros. qua pro-€mulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus €iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uoca-€tur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est €inuectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit: insidiatum €eum et tempore capto adortum rem publicam. si quem €similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti. mortuis duobus €consulibus, iacente aegra ciuitate, in conluuione omnium €rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium latu-€rum leges fuisse, ducem Uolscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. quid tandem? illi non licere, si quid €consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint, €diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saeuitum sit? non illum consulare imperium sed tribuni-€ciam potestatem inuisam intolerandamque facere; quam €placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua €redigi mala. neque illum se deprecari quo minus pergat ut coeperit. 'uos' inquit Fabius, 'ceteri tribuni, oramus, €ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulo-€rum auxilium, non ad perniciem uniuersorum comparatam €esse; tribunos plebis uos creatos, non hostes patribus. nobis miserum, inuidiosum uobis est, desertam rem publi-€cam inuadi. non ius uestrum, sed inuidiam minueritis. €agite cum collega ut rem integram in aduentum consulum €differat. ne Aequi quidem ac Uolsci, morbo absumptis €priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello insti-tere.' agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem €actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.  Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. €et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio €praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua uendita, quibus domini non exstitere. debebatur €omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit. iactata €per aliquot dies cum in senatu res tum apud populum est; €cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. tum imperatori exercituique honos suus redditus. trium-€phauit de Uolscis Aequisque; triumphantem secutae suae €legiones. alteri consuli datum ut ouans sine militibus €urbem iniret. anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata €collegio nouos adgressa consules est; erant consules P. Uolumnius Ser. Sulpicius. eo anno caelum ardere uisum, €terra ingenti concussa motu est. bouem locutam, cui rei €priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia prodigia €et carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuo-€litando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies ut nihil odor mutaret. libri per duumuiros €sacrorum aditi; pericula a conuentu alienigenarum praedicta, €ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent; €inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. id fac-€tum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. ecce, ut idem in singulos annos orbis €uolueretur, Hernici nuntiant Uolscos et Aequos, etsi absci-€sae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam; €Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas uires belli esse. ut haec dicta in senatu sunt, dilectus €edicitur; consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Uolsci, alteri ut Aequi prouincia esset. tri-€buni coram in foro personare, fabulam compositam Uolsci €belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne uirtute quidem premi libertatem populi Romani sed arte eludi. quia occi-€dione prope occisos Uolscos et Aequos mouere sua sponte €arma posse iam fides abierit, nouos hostes quaeri; coloniam fidam propinquam infamem fieri. bellum innoxiis Antiati-€bus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam armis €ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione ciuium ulciscentes tribunos. sic, ne quid aliud actum pu-€tent, uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum €domi, dum togati sint, caueant ne possessione urbis pellan-tur, ne iugum accipiant. si animus sit, non defore auxi-€lium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem exter-€num, nullum periculum esse; cauisse deos priore anno ut €tuto libertas defendi posset. haec tribuni.  at ex parte altera consules in conspectu eorum positis €sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionem-€que secum trahunt. citati pauci uelut rei experiundae causa, et statim uis coorta. quemcumque lictor iussu consulis €prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius €modum faciebat sed uirium spes, et manu obtinendum erat €quod intenderes. quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, €sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies fereba-tur, impedienda gerebant. initium erat rixae, cum discedere €populum iussissent tribuni, quod patres se submoueri haud €sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non €consilio regenda sed permissa temeritati audaciaeque esset. multum et consules se abstinebant, ne cui in conluuione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent. Caeso erat €Quinctius, ferox iuuenis qua nobilitate gentis, qua corporis €magnitudine et uiribus. ad ea munera data a dis et ipse €addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua, non manu promptior in ciuitate haberetur. hic €cum in medio patrum agmine constitisset, eminens inter €alios, uelut omnes dictaturas consulatusque gerens in uoce €ac uiribus suis, unus impetus tribunicios popularesque pro-cellas sustinebat. hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa €ac fugata plebes est; qui obuius fuerat, mulcatus nudatusque €abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, uictam legem esse. tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Uerginius, €ex collegio unus, Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium €accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius €obstare legi, agitare plebem, tribunos uelut iusto persequi bello. accusator pati reum ruere inuidiaeque flammam ac žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø‹˜Š‚materiam criminibus suis suggerere; legem interim non tam €ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeri-tatem ferre. ibi multa saepe ab iuuentute inconsulte dicta €factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium. tamen legi resistebat. et A. Uerginius identidem plebi: €'ecquid sentitis iam, uos, Quirites, Caesonem simul ciuem et legem quam cupitis habere non posse? quamquam quid €ego legem loquor? libertati obstat; omnes Tarquinios €superbia exsuperat. exspectate dum consul aut dictator €fiat, quem priuatum uiribus et audacia regnantem uidetis.' €adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum €ad rem peragendam ultro incitabant.  iam aderat iudicio dies apparebatque uolgo homines in €damnatione Caesonis libertatem agi credere. tum demum €coactus cum multa indignitate prensabat singulos. seque-bantur necessarii, principes ciuitatis. T. Quinctius Capito-€linus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque decora, adfirmabat neque in Quinctia gente neque in ciuitate €Romana tantam indolem tam maturae uirtutis unquam ex-€stitisse; suum primum militem fuisse, se saepe uidente pug-nasse in hostem. Sp. Furius, missum ab Quinctio Capito-€lino sibi eum in dubiis suis rebus uenisse subsidio; neminem unum esse cuius magis opera putet rem restitutam. L. Lu-€cretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas laudes €participare cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora nunc in expeditionibus, nunc in acie; suadere et €monere iuuenem egregium, instructum naturae fortunaeque €omnibus bonis, maximum momentum rerum eius ciuitatis in €quamcumque uenisset, suum quam alienum mallent ciuem esse. quod offendat in eo, feruorem et audaciam, aetatem €cottidie auferre: quod desideretur, consilium, id in dies €crescere. senescentibus uitiis, maturescente uirtute, sinerent tantum uirum senem in ciuitate fieri. pater inter hos L. €Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando €laudes, ne cumularet inuidiam, sed ueniam errori atque €adulescentiae petendo, sibi qui non dicto, non facto quem-quam offendisset, ut condonarent filium orabat. sed alii €auersabantur preces aut uerecundia aut metu, alii se suos-€que mulcatos querentes atroci responso iudicium suum €praeferebant.  premebat reum praeter uolgatam inuidiam crimen unum, €quod M. Uolscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pesti-€lentia in urbe fuerat, in iuuentutem grassantem in Subura €incidisse. ibi rixam natam esse fratremque suum maiorem €natu, necdum ex morbo satis ualidum, pugno ictum ab Caesone cecidisse; semianimem inter manus domum abla-€tum, mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam €atrocem per consules superiorum annorum licuisse. haec €Uolscio clamitante adeo concitati homines sunt ut haud multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret. Uergi-€nius arripi iubet hominem et in uincula duci. patricii ui €contra uim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis €dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere uiolari. tribunus €supplicium negat sumpturum se de indemnato; seruaturum €tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem ne-€cauerit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat. appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in €uincla conici uetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant. summam pecuniae €quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id ad €senatum reicitur: reus, dum consulerentur patres, reten-tus in publico est. uades dari placuit; unum uadem tribus €milibus aeris obligarunt; quot darentur permissum tribunis €est. decem finierunt; tot uadibus accusator uadatus est €reum. hic primus uades publico dedit. dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit. iudicii die cum €excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Uergi-€nio comitia habente, collegae appellati dimisere concilium. pecunia a patre exacta crudeliter, ut diuenditis omnibus €bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti relegatus deuio quo-€dam tugurio uiueret.  hoc iudicium et promulgata lex exercuit ciuitatem: ab externis armis otium fuit. cum uelut uictores tribuni per-€culsis patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent €legem, et quod ad seniores patrum pertineret cessissent pos-sessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis €sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos; €sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam tem-perauere impetus suos. cum primo post Caesonis exsilium €lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium €exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes praebuere €causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quic-€quam gloriae domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Cae-sones exstitisse plebes quereretur. mediis diebus quibus €tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut €quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis homines, €domum inuitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati €sine interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque €publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; alibi popularis iuuentus erat. ne uoce qui-€dem incommoda, nedum ut ulla uis fieret, paulatim permul-€cendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum €annum artibus lex elusa est. nec cetera modo tribuni tran-€quillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.  accipiunt ciuitatem placidiorem consules C. Claudius €Appi filius et P. Ualerius Publicola. nihil noui nouus annus €attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tene-bat. quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, €eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos cri-minando facerent: coniurationem factam; Caesonem Romae €esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis con-€silia inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuuen-€tus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque €eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat. et ab Uolscis et Aequis statum iam ac prope sol-€lemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud nouum malum necopinato exortum. exsules seruique, ad €duo milia hominum et quingenti, duce Appio Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupauere. con-€festim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul €capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites €pauore in forum deuolant: alternae uoces 'ad arma' et 'hostes in urbe sunt' audiebantur. consules et armare €plebem et inermem pati timebant, incerti quod malum €repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab €seruili fraude, urbem inuasisset; sedabant tumultus, sedando €interdum mouebant; nec enim poterat pauida et consternata multitudo regi imperio. dant tamen arma, non uolgo, tantum €ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solli-€citi reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus €hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna om-nis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque €belli. seruos ad libertatem Appius Herdonius ex Capitolio €uocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules €iniuria pulsos in patriam reduceret et seruitiis graue iugum €demeret; id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes €non sit, se Uolscos et Aequos et omnia extrema temptaturum €et concitaturum.  dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea €tamen quae denuntiabantur, ne Ueientium neu Sabinorum id consilium esset timere et, cum tantum in urbe hostium €esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composito ades-€sent, tum aeterni hostes, Uolsci et Aequi, non ad populan-€dos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam uenirent. multi et uarii timores; inter ceteros eminebat terror seruilis €ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non €credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum; uixque concordia sisti uidebatur posse. tantum superanti-€bus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem €timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø”„malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum uidebatur. ad id prope unum maxime inclinatis €rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non €bellum, sed uanam imaginem belli ad auertendos ab legis €cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; €patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tu-€multuatos esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio abituros. concilium inde legis perferendae habere, auocato €populo ab armis. senatum interim consules habent, alio se €maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus €hostis intulerat.  postquam arma poni et discedere homines ab stationibus €nuntiatum est, P. Ualerius, collega senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos uenit. 'quid €hoc rei est' inquit, 'tribuni? Appi Herdoni ductu et auspi-€cio rem publicam euersuri estis? tam felix uobis corrum-€pendis fuit qui seruitia non commouit auctor? cum hostes €supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?' inde ad multitudinem oratione uersa: 'si uos urbis, Quirites, €si uestri nulla cura tangit, at uos ueremini deos uestros ab €hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et €Minerua, alii di deaeque obsidentur; castra seruorum publi-€cos uestros penates tenent; haec uobis forma sanae ciuitatis uidetur? tantum hostium non solum intra muros est sed €in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt, €senatus in curia est; uelut cum otium superat, senator sen-tentiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt. non quidquid €patrum plebisque est, consules, tribunos, deos hominesque €omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare €ac pacare augustissimam illam domum Iouis optimi maximi decuit? Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam €arcem ab his iisdem Sabinis auro captam recepisti, da stirpi €tuae; iube hanc ingredi uiam, quam tu dux, quam tuus €ingressus exercitus est. primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te ac tua uestigia sequar.' ultimum €orationis fuit, se arma capere, uocare omnes Quirites ad €arma; si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribu-€niciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille €sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. iuberent tribuni, quoniam in Appium Herdonium uetarent, €in P. Ualerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus in regibus esset. uim €ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Ro-€manam hostibus fore. nec lex tamen ferri nec ire in Capi-€tolium consul potuit; nox certamina coepta oppressit; tribuni cessere nocti, timentes consulum arma. amotis €inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inseren-€tesque se in circulos sermones tempori aptos serere; admo-€nere ut uiderent in quod discrimen rem publicam adducerent. non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres €plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos priuatosque hostibus dedi. dum haec in foro sedandae €discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neue €Ueiens hostis moueretur, circa portas murosque disces-€serant.  eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque €occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt. L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim con-€uocato senatu atque introductis nuntiis magnopere cen-set, ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes €ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos €fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam €potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem occasionem daturos deos. placet ferri auxilium; iuuentus €conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes €procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire €uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt. ibi iam P. Ualerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem. auctoritas €uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata €si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege €ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cogno-€minis quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a €maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum. hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in €cliuum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tuscu-€lana legio. certare socii ciuesque utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur. trepi-€dare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; €trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. iam in ues-€tibulum perruperant templi cum P. Ualerius inter primores pugnam ciens interficitur. P. Uolumnius consularis uidit €cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse €in locum uicemque consulis prouolat. prae ardore impetu-€que tantae rei sensus non peruenit ad militem; prius uicit quam se pugnare sine duce sentiret. multi exsulum caede €sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius inter-€fectus. ita Capitolium reciperatum. de captiuis, ut quisque €liber aut seruus esset, suae fortunae a quoque sumptum €supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium pur-gatum atque lustratum. in consulis domum plebes quad-€rantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.  pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Ualeri €fidem exsoluerent, instare [2C.]2 Claudio, ut collegae deos €manes fraude liberaret, agi de lege sineret. consul ante-€quam collegam sibi subrogasset negare passurum agi de lege. hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis €subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. €Quinctius Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui magistratum statim occiperet. perculsa erat plebes con-€sulem habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute sua, €tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine €animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant. is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus €pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu castigando €uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni €plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua criminibusque regnarent: cum Caesone filio €suo uirtutem, constantiam, omnia iuuentutis belli domique €decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces, €seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos, pessimis artibus, regia licentia uiuere. 'Aulus' inquit, 'ille €Uerginius, quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam €Appius Herdonius meruit? plus hercule aliquanto, qui uere €rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se €fatendo prope denuntiauit ut arma caperetis; hic negando €bellum esse arma uobis ademit nudosque seruis uestris et exsulibus obiecit. et uos_C. Claudi pace et P. Ualeri €mortui loquar_prius in cliuum Capitolinum signa intulistis €quam hos hostes de foro tolleretis? pudet deorum homi-€numque. cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum €et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis optimi €maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma. in dubio fuit utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, €an P. Ualerius et C. Claudius consules Romanam arcem €liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum €in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus, €nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam €hosti trucidandam obicere? scilicet si quis uobis humil-€limus homo de uestra plebe, quam partem uelut abruptam a €cetero populo uestram patriam peculiaremque rem publicam €fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis: Iuppiter €optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis €nulla humana ope dignus erat? et hi postulant, ut sacro-€sancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque sancti sunt? at enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem €uos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule illo die €quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo quam cum P. Ualerius consul periit,_si tuleritis. iam €primum omnium' inquit, 'Quirites, in Uolscos et Aequos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø“˜Œƒmihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio €quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus €deos. quantum periculum ab illis populis fuerit si Capito-€lium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito €quam re ipsa experiri est melius.'  mouerat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam €credebant rem publicam. consul alter, comes animosior €quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam €graues facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se uindicabat. tum tribuni, eludentes uelut uana dicta, €persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi con-€sules essent quos dilectum habere nemo passurus sit. 'nobis uero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum, €quo tempore P. Ualerius ad recipiundum Capitolium arma €plebi dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu consulis nec iniussu abituros. edicimus itaque, omnes qui €in uerba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum €adsitis.' cauillari tum tribuni et populum exsoluere reli-€gione uelle: priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint. sed nondum haec quae nunc tenet €saeculum neglegentia deum uenerat, nec interpretando sibi €quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. igitur tribuni, ut impediendae €rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis quod €et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, €locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, €ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur: omnes id iussuros quod consules uelint; €neque enim prouocationem esse longius ab urbe mille €passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio. terrebant haec; sed ille €maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius €dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita ciui-€tatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dicta-€tore opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum €statum ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse.  senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata €plebe ueniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, €nunc patrum fidem implorant; nec ante mouerunt de sen-€tentia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. tunc referente consule de tribu-€norum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque €tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exer-€citum educerent; in reliquum magistratus continuari et €eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse. consules fuere in patrum potestate: tribuni reclaman-€tibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent €plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto anno uehementior actio consulis fuit. 'mirer' inquit, 'si €uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? €uos eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum €continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse €in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae habere. leuius enim €uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, €et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate €potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne imiter €tribunos nec me contra senatus consultum consulem renun-tiari patiar. te uero, C. Claudi, adhortor ut et ipse populum €Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas €me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, €sed gloriam spreti honoris auctam, inuidiam quae ex con-tinuato eo impenderet leuatam putem.' communiter inde €edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis €fecisset, se id suffragium non obseruaturos.  consules creati Q. Fabius Uibulanus tertium et L. Cor-€nelius Maluginensis. census actus eo anno: lustrum €propter Capitolium captum, consulem occisum condi reli-€giosum fuit. Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim €res turbulentae. instigabant plebem tribuni: bellum ingens €a Uolscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam €Antii Uolscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens €metus erat defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeuerti sinerent. consules inde partiti prouincias: €Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut €Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum ueniret. Hernici et Latini iussi €milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, €tertia ciuium fuit. postquam ad diem praestitutum uenerunt €socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde €lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stati-uisque hostium consedit. ubi cum Uolsci, quia nondum €ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi, quemad-€modum quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die €Fabius non permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium €populorum tres separatim acies circa uallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. inde €signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent €referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia conlocat. ita trifariam €adortus castra circumuenit et cum undique instaret non €sustinentes impetum Uolscos uallo deturbat. transgressus €inde munitiones pauidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. inde effuse fugientes eques, cui €superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator €pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur territos caedendo. magna et in castris et extra €munimenta caedes fugientium fuit sed praeda maior, quia €uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus €foret ni fugientes siluae texissent.  dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore €iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte €capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias. haec celeriter €Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent €Romanos haud secus quam si Capitolium captum nun-€tiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et €similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur. Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium €conuehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tus-€culum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum €fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subuehit. aliquot menses Tusculi bellatum. €parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat; partem €Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. ui nunquam €eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem. qua postquam uentum ad extremum est, inermes nudique €omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa €fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido con-secutus ad unum omnes occidit. uictor ad Columen_id €loco nomen est_exercitu reducto castra locat. et alter €consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste peri-culum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. ita bifariam €consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc €Uolscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse €Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium €consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum €adfirmare, quia nulla apud uetustiores scriptores eius rei €mentio est, non ausim.  hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres €territat. clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus; €frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam peracturos. obtinuit tamen L. Lucretius prae-€fectus urbis ut actiones tribuniciae in aduentum consulum differrentur. erat et noua exorta causa motus. A. Corne-€lius et Q. Seruilius quaestores M. Uolscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant. multis €enim emanabat indiciis neque fratrem Uolsci ex quo €semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico, €sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mortuum; nec iis temporibus in quae testis crimen žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø˜•‚coniecisset Caesonem Romae uisum, adfirmantibus qui una €meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine €ullo commeatu fuisse. nisi ita esset multi priuatim ferebant Uolscio iudicem. cum ad iudicium ire non auderet, omnes €eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnatio-nem Uolsci quam Caesonis Uolscio teste fuerat faciebant. €in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de €reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum aduentum est. qui ubi €triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt, quia €silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos; at illi_etenim extremum anni iam erat_quartum €adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab €lege certamen auerterant. et cum consules nihilo minus €aduersus continuationem tribunatus quam si lex minuen-€dae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent €uictoria certaminis penes tribunos fuit. eodem anno Aequis pax est petentibus data. census, €res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine €urbis decimum conditum ferunt. censa ciuium capita cen-tum septendecim milia trecenta undeuiginti. consulum €magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris €pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen €quam alias infesta ciuitas fuit.  L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas resi-€duas anni prioris causas exceperunt. eodem modo consules €legem, tribuni iudicium de Uolscio impediebant; sed in quaestoribus nouis maior uis, maior auctoritas erat. cum €M. Ualerio Mani filio Uolesi nepote quaestor erat T. Quinc-tius Capitolinus qui ter consul fuerat. is, quoniam neque €Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus €iuuenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae €innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello perseque-batur. cum Uerginius maxime ex tribunis de lege ageret, €duum mensum spatium consulibus datum est ad inspicien-€dam legem ut cum edocuissent populum quid fraudis €occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. hoc interualli datum res tranquillas in urbe fecit. nec diuturnam €quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum €erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum €Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat. Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum €hostili populatione ueniunt, plenique praedae in Algido €castra locant. in ea castra Q. Fabius, P. Uolumnius, €A. Postumius legati ab Roma uenerunt questum iniurias et ex eo foedere res repetitum. eos Aequorum imperator, €quae mandata habeant ab senatu Romano, ad quercum €iubet dicere; se alia interim acturum. quercus ingens arbor praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat. tum €ex legatis unus abiens 'et haec' inquit, 'sacrata quercus €et quidquid deorum est audiant foedus a uobis ruptum, €nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul uiolata iura exsequemur.' Romam ut €rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Grac-€chum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem €finium Aequorum prouinciam dedit. tribuni suo more €impedire dilectum, et forsitan ad ultimum impedissent; sed €nouus subito additus terror est.  uis Sabinorum ingens prope €ad moenia urbis infesta populatione uenit; foedati agri, €terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit; €reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti. alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum €positis, per expeditiones paruas, plerumque nocturnis incur-€sionibus, tantam uastitatem in Sabino agro reddidit ut com-€parati ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur. Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo €negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, €nulla magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat. quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno, ut fit, €audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta €profecerat, munitiones postero die circumdant. quae prius-€quam undique uallo obiectae clauderent exitus quinque €equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri. nihil tam inopinatum €nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pauor, €tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent. Nautium consulem arcessunt. in quo cum €parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui €rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu €omnium dicitur. operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana €spernunt neque honori magno locum neque uirtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes. spes unica imperii populi €Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum €locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia uocantur. ibi ab legatis_seu €fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id €quod constat, agresti intentus_salute data in uicem reddi-€taque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae, €togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque €'satin salue?' togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. qua simul absterso puluere ac sudore €uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes con-€salutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt. nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres €obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque €amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus ante-cedentibus lictoribus deductus est domum. et plebis con-€cursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium €uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehe-€mentiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam €uigilatum est in urbe.  postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset, €magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed €qui [cum] stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, €bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus esset. cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit, €claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae quicquam rei agere; tum quicumque aetate militari essent €armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus aetas €ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma pa-raret uallumque peteret, cibaria coquere iussit. sic iuuentus €discurrit ad uallum petendum. sumpsere unde cuique proxi-€mum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edic-tum dictatoris praesto fuere. inde composito agmine non €itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones €ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque €agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem €perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, €tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies €ferat incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta uerti. 'adcelera, signifer,' 'sequere, miles,' €inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. media €nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope €hostes esse, signa constituunt.  ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circum-€uectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque €forma esset, tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum €conici iubeant, militem cum armis ualloque redire in ordines suos. facta quae imperauit. tum quo fuerant ordine in €uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium €castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere €iubet; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere uallum. edito imperio, signum secutum est. iussa €miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. superat inde €castra hostium et in castra consulis uenit; alibi pauorem, alibi gaudium ingens facit. Romani ciuilem esse clamorem €atque auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationi-bus ac uigiliis territant hostem. consul differendum negat; €illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis €coeptam, mirumque esse ni iam exteriore parte castra hos-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Øœ•„tium oppugnentur. itaque arma suos capere et se subsequi iubet. nocte initum proelium est; legionibus dictatoris €clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse. iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi para-€bant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media €sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes intror-€sum uersi uacuam noctem operi dedere, pugnatumque cum consule ad lucem est. luce prima iam circumuallati ab €dictatore erant et uix aduersus unum exercitum pugnam €sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a €perfecto opere ad arma rediit, inuaditur uallum. hic instabat noua pugna: illa nihil remiserat prior. tum anci-€piti malo urgente, a proelio ad preces uersi hinc dictatorem, €hinc consulem orare, ne in occidione uictoriam ponerent, ut €inermes se inde abire sinerent. ab consule ad dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloe-€lium ducem principesque alios uinctos ad se adduci iubet, €oppido Corbione decedi. sanguinis se Aequorum non €egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem confessio €subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros. tribus hastis iugum fit, humi fixis duabus superque eas €transuersa una deligata. sub hoc iugo dictator Aequos €misit.  castris hostium receptis plenis omnium rerum_nudos €enim emiserat_praedam omnem suo tantum militi dedit; consularem exercitum ipsumque consulem increpans 'care-€bis' inquit 'praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope €praedae fuisti. et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.' ita se €Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet. €sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens €erat, ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus €memor et coronam auream dictatori, libram pondo, decre-uerit et proficiscentem eum patronum salutauerit. Romae €a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem €Quinctium quo ueniebat agmine urbem ingredi iussit. €ducti ante currum hostium duces; militaria signa praelata; secutus exercitus praeda onustus. epulae instructae di-€cuntur fuisse ante omnium domos, epulantesque cum €carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt. eo die L. Mamilio Tusculano adpro-€bantibus cunctis ciuitas data est. confestim se dictator ma-€gistratu abdicasset ni comitia M. Uolsci, falsi testis, tenuis-€sent. ea ne impedirent tribuni dictatoris obstitit metus; Uolscius damnatus Lanuuium in exsilium abiit. Quinctius €sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdi-€cauit. per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis €egregie pugnat; ad uastatos agros ea quoque clades accessit €Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus. extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia €duo exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum patres €tenuere; plebes uicit ut quintum eosdem tribunos crearent. lupos uisos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id €prodigium lustratum Capitolium esse. haec eo anno gesta.  sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius Puluillus. cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones €iidem tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque uentum foret €_adeo exarserant animis_ni, uelut dedita opera, nocturno €impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. senatum consules uocant; iubentur subitarium scri-€bere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine noua de dilectu contentio orta; uincebaturque €consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur €terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem uenire. is metus perculit ut scribi €militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quo-€niam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id plebi €praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. expressit hoc necessitas patribus: id modo excepere ne postea €eosdem tribunos uiderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera uanum esset, extemplo habita. tri-€censimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, €bini ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea crearentur. dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos €profectus non inuenit hostem. Horatius, cum iam Aequi €Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in €Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat hostem non €ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem €etiam diruit propter proditum praesidium.  deinde M. Ualerius Sp. Uerginius consules facti. domi €forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem €laboratum est. de Auentino publicando lata lex est. tri-buni plebis iidem refecti. hi sequente anno, T. Romilio €C. Ueturio consulibus, legem omnibus contionibus suis €celebrant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res €aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset. cum maxime haec agerent, trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt €Aequos in agro Tusculano esse. fecit pudorem recens eius €populi meritum morandi auxilii. ambo consules cum exer-citu missi hostem in sua sede, in Algido inueniunt. ibi €pugnatum. supra septem milia hostium caesa, alii fugati; €praeda parta ingens. eam propter inopiam aerarii consules €uendiderunt. inuidiae tamen res ad exercitum fuit, eadem-€que tribunis materiam criminandi ad plebem consules €praebuit. itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio A. €Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C. Caluio €Cicerone tribuno plebis, Ueturio ab L. Alieno aedile plebis. uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius €decem milibus aeris, Ueturius quindecim. nec haec prio-€rum calamitas consulum segniores nouos fecerat consules. €et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse. tum abiecta lege quae promulgata con-€senuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem €certaminum facerent. si plebeiae leges displicerent, at illi €communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui €utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari. rem non aspernabantur patres; daturum €leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus €conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas €Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, €iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae €ciuitatium instituta mores iuraque noscere.  ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens €P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio €tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul €mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, €foeda pecori. uastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus. flamen €Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pul-€uillus, in cuius locum C. Ueturium, eo cupidius quia damna-tus a plebe erat, augures legere. mortuus consul Quinctilius, €quattuor tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius P. Sestius €Capitolinus. neque eo anno quicquam belli externi fuit: domi motus orti. iam redierant legati cum Atticis legibus. €eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum €legum initium fieret. placet creari decemuiros sine prouo-catione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. ad-€miscerenturne plebeii controuersia aliquamdiu fuit; postre-€mo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino €aliaeque sacratae leges abrogarentur.  anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum €mutatur forma ciuitatis, ab consulibus ad decemuiros, quem-€admodum ab regibus ante ad consules uenerat, translato imperio. minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. €laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriauere; eo €citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. decemuiri creati Ap. €Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Ueturius, C. Iulius, €A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in €eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø””ƒalteri consulum prioris anni, quod eam rem collega inuito ad patres rettulerat. his proximi habiti legati tres qui €Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua prae-€mio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad con-denda noua iura usui fore credebant. suppleuere ceteri €numerum. graues quoque aetate electos nouissimis suffra-€giis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur. regimen totius magistratus penes Appium erat fauore plebis, €adeoque nouum sibi ingenium induerat ut plebicola repente €omnisque aurae popularis captator euaderet pro truci saeuo-que insectatore plebis. decimo die ius populo singuli €reddebant. eo die penes praefectum iuris fasces duodecim €erant: collegis nouem singuli accensi apparebant. et in €unica concordia inter ipsos, qui consensus priuatis interdum inutilis est, summa aduersus alios aequitas erat. modera-€tionis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis €erit. cum sine prouocatione creati essent, defosso cadauere domi apud P. Sestium, patriciae gentis uirum, inuento pro-€latoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci €C. Iulius decemuir diem Sestio dixit et accusator ad populum €exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, €ut demptum de ui magistratus populi libertati adiceret.  cum promptum hoc ius uelut ex oraculo incorruptum €pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis €opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis, populum ad contionem aduocauerunt et, €quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere: se, €quantum decem hominum ingeniis prouideri potuerit, omni-€bus, summis infimisque, iura aequasse: plus pollere mul-torum ingenia consiliaque. uersarent in animis secum €unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in €medium quid in quaque re plus minusue esset conferrent. eas leges habiturum populum Romanum quas consensus €omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset. cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite €editos satis correctae uiderentur, centuriatis comitiis decem €tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc €immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo, €fons omnis publici priuatique est iuris. uolgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus €adiectis absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris. ea €exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemuiros iterum creandi fecit. iam plebs, praeterquam €quod consulum nomen haud secus quam regum perosa €erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in uicem €appellationi decemuiris, quaerebat.  postquam uero comitia decemuiris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta €exarsit ambitio, ut primores quoque ciuitatis_metu, credo, €ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco, haud €satis dignis pateret_prensarent homines, honorem summa €ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. demissa iam in discrimen dignitas ea €aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. €nescires utrum inter decemuiros an inter candidatos nume-rares; propior interdum petendo quam gerendo magistratui €erat. criminari optimates, extollere candidatorum leuissi-€mum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro uolitare, per illos se plebi uendi-€tare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad €id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi uellet: apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam €in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se €ipsum cogere et uolgari cum priuatis non tam properantis €abire magistratu quam uiam ad continuandum magistratum quaerentis esse. propalam obuiam ire cupiditati parum €ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comi-€tiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. ars haec erat, ne semet ipse creare €posset, quod praeter tribunos plebi_et id ipsum pessimo €exemplo_nemo unquam fecisset. ille enimuero, quod bene €uertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit; deiectisque honore per coitionem duo-€bus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. €Claudio, constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis €eiusdem fastigii ciuibus, nequaquam splendore uitae pares decemuiros creat, se in primis, quod haud secus factum €improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat. creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. €Minucius Q. Fabius Uibulanus Q. Poetelius T. Anto-€nius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'. €Rabuleius.  ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. suo iam €inde uiuere ingenio coepit nouosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare. cottidie coibant €remotis arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae €secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, €rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem per-duxere. idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus €erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denun-€tiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita €priores decemuiri seruassent ut unus fasces haberet et hoc €insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. centum €uiginti lictores forum impleuerant et cum fascibus secures €inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine prouocatione creati essent, interpretabantur. decem €regum species erat, multiplicatusque terror non infimis €solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac prin-€cipium quaeri, ut si quis memorem libertatis uocem aut in €senatu aut in populo misisset statim uirgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. nam praeterquam quod €in populo nihil erat praesidii sublata prouocatione, inter-€cessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decem-€uiri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent €et quaedam, quae sui iudicii uideri possent, ad populum reiecissent. aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; €paulatim totus uertere in plebem coepit; abstinebatur a €patribus; in humiliores libidinose crudeliterque consuleba-€tur. hominum, non causarum toti erant, ut apud quos gratia uim aequi haberet. iudicia domi conflabant, pro-€nuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo ad €quem uenerat ita discedebat ut paeniteret non prioris de-creto stetisse. opinio etiam sine auctore exierat non in €praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed €foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne €comitia haberent perpetuoque decemuiratu possessum semel €obtinerent imperium.  circumspectare tum patriciorum uoltus plebeii et inde €libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant. primores patrum odisse €decemuiros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et €credere haud indignis accidere; auide ruendo ad libertatem in seruitutem elapsos iuuare nolle; cumulari quoque iniurias, €ut taedio praesentium consules duo tandem et status pris-tinus rerum in desiderium ueniant. iam et processerat €pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem €tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae €quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset. exspectabant quam €mox consulibus creandis comitia edicerentur; id modo €plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem, €munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum interim mentio comitiorum nulla fieri. et decemuiri, qui €primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, €circum se ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant latera. eorum cateruae tribunalia obsederant; hi ferre €agere plebem plebisque res, cum fortuna, qua quidquid cupitum foret, potentioris esset. et iam ne tergo quidem €abstinebatur; uirgis caedi, alii securi subici; et, ne gratuita €crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. €hac mercede iuuentus nobilis corrupta non modo non ire žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø„˜ˆ…obuiam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam €omnium libertatem.  idus Maiae uenere. nullis subrogatis magistratibus, pri-€uati pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum €imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. id uero regnum haud dubie uideri. deploratur in per-€petuum libertas, nec uindex quisquam exsistit aut futurus €uidetur. nec ipsi solum desponderant animos, sed con-€temni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas, indignabantur. Sabini magna manu €incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati €cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, re-€cepto ad Eretum quod passim uagatum erat agmine castra €locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedi-mentum dilectui fore. non nuntii solum sed per urbem €agrestium fuga trepidationem iniecit. decemuiri consultant €quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia. addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia ex parte €castra in Algido locant depopulanturque inde excursioni-€bus Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant. is pauor perculit decemuiros ut senatum, €simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent. €citari iubent in curiam patres, haud ignari quanta inuidiae immineret tempestas: omnes uastati agri periculorumque €imminentium causas in se congesturos; temptationemque €eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent €imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi co-natus aliorum comprimerent. postquam audita uox in foro €est praeconis patres in curiam ad decemuiros uocantis, uelut €noua res, quia intermiserant iam diu morem consulendi €senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset cur ex tanto interuallo rem desuetam usurparent; hostibus €belloque gratiam habendam quod solitum quicquam liberae €ciuitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus sena-€torem, raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitu-dinem circa decemuiros intueri, cum et ipsi suum inuisum €consensu imperium, et plebs, quia priuatis ius non esset €uocandi senatum, non conuenire patres interpretarentur; €iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem €senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in €senatum, sic plebs abnuat dilectum. haec fremunt plebes. patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. €indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant €amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum €a coetu congressuque impotentium dominorum se amouis-sent. postquam citati non conueniebant, dimissi circa domos €apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque €num consulto detractarent referunt senatum in agris esse. €laetius id decemuiris accidit quam si praesentes detractare imperium referrent. iubent acciri omnes, senatumque in €diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum fre-€quentior conuenit. quo facto proditam a patribus plebs €libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent pri-€uatisque si uis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus €paruisset.  sed magis oboedienter uentum in curiam esse quam ob-noxie dictas sententias accepimus. L. Ualerium Potitum €proditum memoriae est post relationem Ap. Claudi, prius-€quam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re €publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemuiris €proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse. nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in cer-€tamen, decem Tarquinios appellantem admonentemque Ualeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. nec nominis €homines tum pertaesum esse, quippe quo Iouem appellari €fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, €quod sacris etiam ut sollemne retentum sit: superbiam uio-lentiamque tum perosus regis. quae si in rege tum [eodem] €aut in filio regis ferenda non fuerint, quem [2eadem]2 laturum in tot priuatis? uiderent ne uetando in curia libere homi-€nes loqui extra curiam etiam mouerent uocem; neque se €uidere qui sibi minus priuato ad contionem populum uocare quam illis senatum cogere liceat. ubi uellent experirentur €quanto fortior dolor libertate sua uindicanda quam cupidi-tas in iniusta dominatione esset. de bello Sabino eos referre, €tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam €cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in €ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos magistratus, €qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae €sit libertatis, sustulerint; qui priuati fasces et regium im-perium habeant. fuisse regibus exactis patricios magistra-€tus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius €illi partis essent, rogitare. populares? quid enim eos per €populum egisse? optimates? qui anno iam prope sena-€tum non habuerint, tunc ita habeant ut de re publica loqui prohibeant? ne nimium in metu alieno spei ponerent; €grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam quae €metuant.  haec uociferante Horatio cum decemuiri nec irae nec €ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, €oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in €qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis €meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei publicae; quippe rem publicam, si a uolentibus nequeat, €ab inuitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum euentum se horrere. cum aliud €praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohi-€berent, Claudium interpellandi uerecundia fuit. sententiam €igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri. omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. alia senten-€tia, asperior in speciem, uim minorem aliquanto habuit, €quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat. €censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum €haberent iudicabat, quos priuatos fecerat auctor nullius sena-tus consulti faciendi. ita labente iam causa decemuirorum, €L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemuiri frater, cum €ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus €esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tue-batur, quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decem-€uiros, qui decemuiratum petissent_aut soli ii aut maxime_ oppugnarent, aut quid ita, cum per tot menses uacua ciuitate €nemo iustine magistratus summae rerum praeessent contro-€uersiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas €sint, ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent quid agatur. ceterum_nonne enim €maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei €tantae auferri?_sibi placere de eo quod Ualerius Horatius-€que ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimu-€lent, bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquil-lum redacta, senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare €Ap. Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis €decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam €esse utrum in unum annum creati sint, an donec leges quae deessent perferrentur. in praesentia omnia praeter bellum €omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non €nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse €putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata referant: sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum €primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique €eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti.  in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum €euincebant. ferocioresque iterum coorti Ualerius Horatius-€que uociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad €populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim €sibi priuatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse. tum €Appius iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari resisteretur audacia, uictum imperium esset, 'non erit €melius' inquit, 'nisi de quo consulimus, uocem misisse,' et €ad Ualerium, negantem se priuato reticere, lictorem acce-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø©”dere iussit. iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae €limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat €consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium €Ualerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra uocem excessisset, decemuiri propositum tenuere. consu-€lares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis €odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis €imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decem-€uiros uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum ex-surgere rursus plebem: si leniter ducta res sine populari €strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut €moderatione consulum in imperiis exercendis posse in ob-€liuionem tribunorum plebem adduci. silentio patrum edicitur dilectus. iuniores cum sine pro-€uocatione imperium esset ad nomina respondent. legioni-€bus scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus opporteret. principes inter €decemuiros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi €maius quam foris apparebat. Appi uiolentiam aptiorem rati €ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono constans quam nauum in malitia ingenium esse. hunc €enim uirum, egregium olim domi militiaeque, decemuiratus €collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet €esse. huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis, mandatum. M. Cornelius in Algidum missus €cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. €Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, €aequo omnium decemuirorum imperio, decernunt.  nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est. illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent ciui-€bus fecerant: alia omnis penes milites noxia erat, qui ne €quid ductu atque auspicio decemuirorum prospere usquam €gereretur uinci se per suum atque illorum dedecus patieban-tur. fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis €exercitus erant. ab Ereto per silentium noctis profugi €propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant; persecutis hostibus nusquam se aequo €certamine committentes, natura loci ac uallo, non uirtute aut armis tutabantur. maius flagitium in Algido, maior etiam €clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque om-€nibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque €uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat. Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali €odio patres uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui €per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ad supple-€mentum decernerent, decemuirosque ab arce Tusculi di-€gressos in castris militem habere, castra alia a Fidenis in €Sabinum agrum transferri, belloque ultro inferendo deterreri €hostes a consilio urbis oppugnandae.  ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemuiri belli domique adiciunt. L. Siccium in Sabinis, €per inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum seces-€sionisque mentiones ad uolgus militum sermonibus oc-€cultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. datur negotium militibus quos miserant expedi-€tionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interfice-rent. haud inultum interfecere; nam circa repugnantem €aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari uiribus animo, circumuentus tutaretur. nuntiant in castra €ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pug-nantem militesque quosdam cum eo amissos. primo fides €nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos €qui ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum €spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem arma-€tum omnibus in eum uersis corporibus uidere, hostium €neque corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus. inuidiaeque €plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium place-€bat, ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere €maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima €decemuirorum in uolgus fama est.  sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud €minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque €Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis €solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium uirginis plebeiae stu-€prandae libido cepit. pater uirginis, L. Uerginius, hones-€tum ordinem in Algido ducebat, uir exempli recti domi militiaeque. perinde uxor instituta fuerat liberique institue-€bantur. desponderat filiam L. Icilio tribunicio, uiro acri et pro causa plebis expertae uirtutis. hanc uirginem adultam €forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe per-€licere adortus, postquam omnia pudore saepta animad-€uerterat, ad crudelem superbamque uim animum conuertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem €adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus €uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus. uirgini uenienti in forum_ibi namque in taberna-€culis litterarum ludi erant_minister decemuiri libidinis €manum iniecit, serua sua natam seruamque appellans, sequi-que se iubebat: cunctantem ui abstracturum. pauida €puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium im-€plorantis fit concursus; Uergini patris sponsique Icili popu-€lare nomen celebrabatur. notos gratia eorum, turbam in-dignitas rei uirgini conciliat. iam a ui tuta erat, cum €adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non ui. uocat puellam in ius. auctoribus qui €aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi peruentum est. €notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem €argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Uergini translatam suppositam ei esse; id se €indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Uerginio €iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse. aduocati puellae, €cum Uerginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo €adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris ad-€uentum differat, lege ab ipso lata uindicias det secundum €libertatem, neu patiatur uirginem adultam famae prius quam €libertatis periculum adire.  Appius decreto praefatur quam libertati fauerit eam ipsam €legem declarare quam Uergini amici postulationi suae prae-tendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, €si nec causis nec personis uariet. in iis enim qui adserantur €in libertatem, quia quiuis lege agere possit, id iuris esse: in €ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat. placere itaque patrem arcessiri; interea €iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam €sistendamque in aduentum eius qui pater dicatur promittat. aduersus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam €quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae auus et sponsus Icilius interueniunt; dataque inter turbam uia, €cum multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Appio €crederet, lictor decresse ait uociferantemque Icilium sub-mouet. placidum quoque ingenium tam atrox iniuria ac-€cendisset. 'ferro hinc tibi submouendus sum, Appi' inquit, €'ut tacitum feras quod celari uis. uirginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes €collegarum quoque lictores conuoca; expediri uirgas et €secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. non si tribunicium auxilium et prouocationem plebi €Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in €liberos quoque nostros coniugesque regnum uestrae libidini datum est. saeuite in tergum et in ceruices nostras: pudi-€citia saltem in tuto sit. huic si uis adferetur, ego praesentium €Quiritium pro sponsa, Uerginius militum pro unica filia, om-€nes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes. postulo Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare. Uer-€ginius uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum €sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quae-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø­˜‹„rendam esse. me uindicantem sponsam in libertatem uita €citius deseret quam fides.'  concitata multitudo erat certa-€menque instare uidebatur. lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non €Uerginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et €tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret. non praebiturum se illi eo die materiam, sed, ut €iam sciret non id petulantiae suae sed Uerginio absenti et €patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum €neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum ut €decederet iure suo uindicarique puellam in posterum diem pateretur; quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare €se Icilio similibusque Icili neque legi suae latorem neque €decemuiro constantiam defore; nec se utique collegarum €lictores conuocaturum ad coercendos seditionis auctores: €contentum se suis lictoribus fore. cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque aduo-€cati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque €Numitori, impigros iuuenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Uerginium acciri e castris; in €eo uerti puellae salutem, si postero die uindex iniuriae ad €tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nun-tium ad patrem perferunt. cum instaret adsertor puellae ut €uindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret €Icilius, sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii €missi in castra, manus tollere undique multitudo et se quis-que paratum ad spondendum Icilio ostendere. atque ille €lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die uestra €opera utar; sponsorum nunc satis est.' ita uindicatur Uer-ginia spondentibus propinquis. Appius paulisper moratus €ne eius rei causa sedisse uideretur, postquam omissis rebus €aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit colle-€gisque in castra scribit, ne Uerginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. improbum consilium serum, ut €debuit, fuit et iam commeatu sumpto profectus Uerginius €prima uigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo €nequiquam litterae redduntur.  at in urbe prima luce cum ciuitas in foro exspectatione €erecta staret, Uerginius sordidatus filiam secum obsoleta €ueste comitantibus aliquot matronis cum ingenti aduocatione in forum deducit. circumire ibi et prensare homines coepit €et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: €se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec €alium uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura €memorari possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae €capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? haec prope contionabundus circumibat homines. similia his ab €Icilio iactabantur. comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla uox mouebat. aduersus quae omnia obstinato €animo Appius_tanta uis amentiae uerius quam amoris €mentem turbauerat_in tribunal escendit, et ultro querente €pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum €non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Uer-ginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. quem €decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem uerum auc-€tores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foe-€ditate decreti ueri similem inuenio, id quod constat nudum €uidetur proponendum, decresse uindicias secundum serui-tutem. primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis €defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein cum M. €Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam €uirginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio exce-pisset, Uerginius intentans in Appium manus, 'Icilio' inquit, €'Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stu-€prum educaui. placet pecudum ferarumque ritu promisce €in concubitus ruere? passurine haec isti sint nescio: non €spero esse passuros illos qui arma habent.' cum repelleretur adsertor uirginis a globo mulierum cir-€cumstantiumque aduocatorum, silentium factum per prae- conem. decemuir alienatus ad libidinem animo negat ex €hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Uergini, cuius €testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indi-€ciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad mouendam seditionem. itaque se haud inscium €eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quem-€quam quietum uiolaret, sed ut turbantes ciuitatis otium pro maiestate imperii coerceret. 'proinde quiesse erit melius. €i,' inquit, 'lictor, submoue turbam et da uiam domino ad €prehendendum mancipium.' cum haec intonuisset plenus €irae, multitudo ipsa se sua sponte dimouit desertaque praeda iniuriae puella stabat. tum Uerginius ubi nihil usquam €auxilii uidit, 'quaeso' inquit, 'Appi, primum ignosce patrio €dolori, si quo inclementius in te sum inuectus; deinde sinas €hic coram uirgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut €si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.' data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad €tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio €cultro arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia, €in libertatem uindico.' pectus deinde puellae transfigit, €respectansque ad tribunal 'te' inquit, 'Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.' clamore ad tam atrox faci-€nus orto excitus Appius comprehendi Uerginium iubet. ille €ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. Icilius Numito-€riusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus €Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplo-rant. sequentes clamitant matronae, eamne liberorum pro-€creandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?_ €cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior €imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. uirorum et maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac €prouocationis ad populum ereptae publicarumque indigna-€tionum erat.  concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc uocari €Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus €adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patri-€ciorum iuuenum per turbam uadens, in uincula duci iubet. iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque €multitudinis erant, L. Ualerius et M. Horatius, qui repulso €lictore, si iure ageret, uindicare se a priuato Icilium aiebant; €si uim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore. hinc atrox rixa oritur. Ualerium Horatiumque lictor de-€cemuiri inuadit: franguntur a multitudine fasces. in con-€tionem Appius escendit: sequuntur Horatius Ualeriusque. eos contio audit: decemuiro obstrepitur. iam pro imperio €Ualerius discedere a priuato lictores iubebat, cum fractis €animis Appius, uitae metuens, in domum se propinquam foro insciis aduersariis capite obuoluto recipit. Sp. Oppius, €ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit. €uidet imperium ui uictum. agitatus deinde consiliis ad €quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepida-uerat, senatum postremo uocari iussit. ea res, quod magnae €parti patrum displicere acta decemuirorum uidebantur, spe €per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedauit. senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis pro-€uidendum ne quid Uergini aduentus in exercitu motus face- ret. itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in €monte Uecilio erant, nuntiant decemuiris ut omni ope ab €seditione milites contineant. ibi Uerginius maiorem quam reliquerat in urbe motum €exciuit. nam praeterquam quod agmine prope quadringen-€torum hominum ueniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum €respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. et €togae multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant. quaerentibus €quid rei esset, flens diu uocem non misit; tandem, ut iam €ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. supinas deinde €tendens manus, commilitones appellans orabat ne quod žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø²•ƒscelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parrici-dam liberum auersarentur. sibi uitam filiae sua cariorem €fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset: cum €uelut seruam ad stuprum rapi uideret, morte amitti melius €ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum; nec superstitem filiae futurum fuisse, €nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum €habuisset. illis quoque filias sorores coniugesque esse, nec €cum filia sua libidinem Ap. Claudi exstinctam esse, sed quo impunitior sit eo effrenatiorem fore. aliena calamitate docu-€mentum datum illis cauendae similis iniuriae. quod ad se €attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pu-€dica uictura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuis-se; non esse iam Appi libidini locum in domo sua: ab alia €uiolentia eius eodem se animo suum corpus uindicaturum €quo uindicauerit filiae: ceteri sibi ac liberis suis consulerent. haec Uerginio uociferanti succlamabat multitudo nec €illius dolori nec suae libertati se defuturos. et immixti €turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque €quanto uisa quam audita indigniora potuerint uideri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui €Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, €perpulerunt ut ad arma conclamaretur uellerentque signa et Romam proficiscerentur. decemuiri simul iis quae uide-€bant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius €in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. €et leniter agentibus responsum non redditur: imperium si €quis inhiberet, et uiros et armatos se esse respondetur. eunt agmine ad urbem et Auentinum insidunt, ut quisque €occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque €tribunos plebis adhortantes. alia uox nulla uiolenta audita est. senatum Sp. Oppius habet. nihil placet aspere agi; quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres €legati consulares, Sp. Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui €quaererent senatus uerbis cuius iussu castra deseruissent aut €quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent belloque auerso ab hostibus patriam suam cepissent. non defuit €quod responderetur: deerat qui daret responsum, nullodum €certo duce nec satis audentibus singulis inuidiae se offerre. €id modo a multitudine conclamatum est ut L. Ualerium et €M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.  dimissis legatis, admonet milites Uerginius in re non €maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multi-€tudo fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse; placere €decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari. cum ad eum ipsum primum is €honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reser-uate' inquit, 'ista de me iudicia. nec mihi filia inulta €honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re €publica eos utile est praeesse uobis qui proximi inuidiae sint. si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.' ita decem numero tribunos militares creant. neque in Sabinis quieuit exercitus. ibi quoque auctore €Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non €minore motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam €quem noua fama de uirgine adeo foede ad libidinem petita accenderat. Icilius ubi audiuit tribunos militum in Auentino €creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus €rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, prius-€quam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. porta Collina urbem intrauere sub €signis, mediaque urbe agmine in Auentinum pergunt. ibi €coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis militum negotium €dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent. M. Oppium Sex. Manilium creant. €patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes €decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obicieban-€tur. placebat Ualerium Horatiumque ire in Auentinum. €illi negabant se aliter ituros quam si decemuiri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent. de-€cemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam per-€latis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium €se aiebant.  per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta €plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum mon-tem ex Auentino transit, adfirmante Duillio non prius quam €deseri urbem uideant curam in animos patrum descensuram; €admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros €qua sine restituta potestate redigi in concordiam res ne-queant. uia Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, pro-€fecti castra in monte Sacro locauere, modestiam patrum suo-rum nihil uiolando imitati. secuta exercitum plebs, nullo €qui per aetatem ire posset retractante. prosequuntur coniu-€ges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec €pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes. cum uasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro €praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique in sena-€tum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Ualerius uociferabantur: 'quid exspectabitis, €patres conscripti? si decemuiri finem pertinaciae non fa-€ciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem €istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum uestro-€rum maiorem prope numerum in foro conspici quam togato-€rum aliorum? quid si hostes ad urbem ueniant facturi €estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur, €armata ueniat? occasune urbis uoltis finire imperium? atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni €plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis. nouam inexpertamque eam potestatem eripuere €patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant deside-€rium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.' cum haec ex omni parte iactaren-€tur, uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, in potestate patrum adfirmant. id modo simul orant ac €monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo sanguine ad €supplicia patrum plebem adsuefaciant.  tum Ualerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus €quibus uideretur reuocandam componendasque res, decem-€uiris quoque ab ira et impetu multitudinis praecauere iuben-tur. profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, €quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. €ob haec iis aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multi-tudine uerba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, €quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito €iam ante aduentum legatorum consilio ea postulauit ut €appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei. potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant, €quae ante decemuiros creatos auxilia plebis fuerant, et ne €cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. de decemuirorum modo sup-€plicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum cen-sebant uiuosque igni concrematuros minabantur. legati ad €ea: 'quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro €uobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios. irae uestrae magis €ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudeli-€tatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in aduersarios uoltis. nunquamne €quiescet ciuitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem €Romanam aut plebis in patres? scuto uobis magis quam gladio opus est. satis superque humili est, qui iure aequo in ciuitate uiuit, nec inferendo iniuriam nec patiendo. etiam €si quando metuendos uos praebituri estis, cum reciperatis €magistratibus legibusque uestris iudicia penes uos erunt de €capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit sta-€tuetis: nunc libertatem repeti satis est.'  facerent ut uellent žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø¶‚permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus per-fectis adfirmant. profecti cum mandata plebis patribus €exposuissent, alii decemuiri, quando quidem praeter spem €ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere: Appius truci ingenio et inuidia praecipua odium €in se aliorum suo in eos metiens odio, 'haud ignaro' inquit, 'imminet fortuna. uideo donec arma aduersariis tradantur €diferri aduersus nos certamen. dandus inuidiae est sanguis. €nihil ne ego quidem moror quo minus decemuiratu abeam.' factum senatus consultum ut decemuiri se primo quoque €tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus €tribunos plebis crearet; et ne cui fraudi esset secessio militum €plebisque. his senatus consultis perfectis dimisso senatu, decemuiri €prodeunt in contionem abdicantque se magistratu, ingenti hominum laetitia. nuntiantur haec plebi. legatos quidquid €in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini €laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur liber-tatem concordiamque ciuitati restitutam. legati pro con-€tione: 'quod bonum faustum felixque sit uobis reique €publicae, redite in patriam ad penates coniuges liberosque €uestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in €tot rerum usu necessario tantae multitudini est uiolatus, eam modestiam ferte in urbem. in Auentinum ite, unde profecti €estis; ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis €uestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat.' ingens adsensus alacritasque €cuncta adprobantium fuit. conuellunt inde signa pro-€fectique Romam certant cum obuiis gaudio. armati per urbem silentio in Auentinum perueniunt. ibi extemplo €pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creauerunt, €omnium primum L. Uerginium, inde L. Icilium et P. Numi-torium, auunculum Uerginiae, auctores secessionis, tum C. €Sicinium, progeniem eius quem primum tribunum plebis €creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duil-€lium, qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos €gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat. spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M. Pomponius C. Apronius P. Uillius C. Oppius. tribunatu €inito L. Icilius extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne cui fraudi esset secessio ab decemuiris facta. confestim de €consulibus creandis cum prouocatione M. Duillius rogationem €pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, €quem nunc circum Flaminium appellant.  per interregem deinde consules creati L. Ualerius M. €Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum €consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offen-sione fuit; quidquid enim libertati plebis caueretur, id suis decedere opibus credebant. omnium primum, cum uelut €in controuerso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, €legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes €iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. aliam deinde consularem €legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decem-€uirali potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo nouam legem, ne quis ullum €magistratum sine prouocatione crearet; qui creasset, eum €ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis noxae haberetur. et cum plebem hinc prouocatione, hinc tribu-€nicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacro-€sancti uiderentur, cuius rei prope iam memoria aboleuerat, €relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis renoua-runt, et cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt, €sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decem-€uiris nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset, familia ad €aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum iret. hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum €esse, sed eum qui eorum cui nocuerit Ioui sacrum sanciri; itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, €quod, etsi non iure fiat_noceri enim ei cui hac lege non €liceat_tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto aedilem; tribunos uetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creauit, sacrosanctos esse. fuere qui inter-€pretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et €praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem appellari. quae €refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem €iudicem sed praetorem appellari mos fuerit. hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem €consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles €plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprime-bantur uitiabanturque. M. Duillius deinde tribunus plebis €plebem rogauit plebesque sciuit qui plebem sine tribunis €reliquisset, quique magistratum sine prouocatione creasset, tergo ac capite puniretur. haec omnia ut inuitis, ita non €aduersantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam €unum saeuiebatur.  fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate, €tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati, €accusatorem primum Uerginium et Appium reum deligunt. cum diem Appio Uerginius dixisset et Appius stipatus €patriciis iuuenibus in forum descendisset, redintegrata ex-€templo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius uidissent. tum Uerginius 'oratio' €inquit, 'rebus dubiis inuenta est; itaque neque ego accu-€sando apud uos eum tempus teram, a cuius crudelitate €uosmet ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar. omnium igitur €tibi, Appi Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia €super alia es ausus, gratiam facio. unius tantum criminis €nisi iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra leges uindicias non dedisse, in uincla te duci iubebo.' nec in €tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem €habebat; tamen et tribunos appellauit et, nullo morante arreptus a uiatore, 'prouoco' inquit. audita uox una uindex €libertatis, ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit. et dum pro se quisque deos €tandem esse et non neglegere humana fremunt et superbiae €crudelitatique etsi seras, non leues tamen uenire poenas_ prouocare qui prouocationem sustulisset, et implorare prae-€sidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in uin-€cla egentem iure libertatis qui liberum corpus in seruitutem €addixisset,_ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis uox audiebatur: maiorum merita in rem €publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga €plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa €cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in uincla ducatur. ceterum €sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas €sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure €ciuitatis ciuem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. non ita se inuidiam €pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia ciuium €suorum spei habeat. quod si indicta causa in uincla ducatur, €iterum se tribunos plebei appellare et monere ne imitentur quos oderint. quod si tribuni eodem foedere obligatos se €fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decem-€uiros criminati sint, at se prouocare ad populum, implorare €leges de prouocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas. quem enim prouocaturum, si hoc indemnato €indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium €in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento €futurum utrum nouis legibus dominatio an libertas firmata €sit, et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam magistra-€tuum ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit.  contra ea Uerginius unum Ap. Claudium et legum ex-pertem et ciuilis et humani foederis esse aiebat: respicerent €tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemuir €ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini ciuium infestus, uirgas €securesque omnibus minitans, deorum hominumque con-temptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab ra-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø¹“‚pinis et caedibus animo ad libidinem uerso uirginem inge-€nuam in oculis populi Romani, uelut bello captam, ab com-€plexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit; ubi crudeli decreto nefandisque uindiciis dextram €patris in filiam armauerit; ubi tollentes corpus semianime €uirginis sponsum auumque in carcerem duci iusserit, stupro €interpellato magis quam caede motus. et illi carcerem €aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae uocare sit solitus. proinde ut ille iterum ac saepius prouocet, sic se €iterum ac saepius iudicem illi ferre ni uindicias ab libertate €in seruitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato in uincla duci iubere. ut haud quoquam improbante, sic €magno motu animorum, cum tanti uiri supplicio suamet €plebi iam nimia libertas uideretur, in carcerem est coniectus; €tribunus ei diem prodixit. inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de €concordia patrum ac plebis Romam uenerunt, donumque ob €eam Ioui optumo maximo coronam auream in Capitolium €tulere parui ponderis, prout res haud opulentae erant cole-banturque religiones pie magis quam magnifice. iisdem €auctoribus cognitum est Aequos Uolscosque summa ui bellum apparare. itaque partiri prouincias consules iussi. €Horatio Sabini, Ualerio Aequi euenere. cum ad ea bella €dilectum edixissent, fauore plebis non iuniores modo sed €emeritis etiam stipendiis pars magna uoluntariorum ad nomina €danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere €etiam militum, ueteranis admixtis, firmior exercitus fuit. priusquam urbe egrederentur, leges decemuirales, quibus €tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico pro-€posuerunt. sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo €ministerio scribant.  C. Claudius, qui perosus decemuirorum scelera et ante €omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in €patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula €eius deprecanda redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum €gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et €uinculis uiderentur digni. uirum honoratissimae imaginis €futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos ac latrones. auer-€terent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque €animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condo-€narent quam propter unius odium multorum preces asper-narentur. se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo €in gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. €uirtute libertatem reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri posse. erant quos moueret sua magis €pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Uerginius sui €potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae €regnum in plebem sortitae sed necessariorum Uerginiae €trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. iustio-€res hae lacrimae uidebantur. itaque spe incisa, priusquam €prodicta dies adesset, Appius mortem sibi consciuit. subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus €inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega dicerentur. plus tamen facta iniuria Oppio quam non pro-€hibita inuidiae fecit. testis productus, qui septem et uiginti €enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus donaque €ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum €uirgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, priuatus iterum in se saeuiret. Oppius €quoque ductus in uincula est, et ante iudicii diem finem ibi €uitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicauere. €collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata sunt. et M. Claudius, adsertor Uerginiae, die dicta dam-€natus, ipso remittente Uerginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Uerginiae, mortuae quam €uiuae felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati, €nullo relicto sonte tandem quieuerunt.  ingens metus incesserat patres, uoltusque iam iidem tri-€bunorum erant qui decemuirorum fuerant, cum M. Duillius €tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiae potestati, 'et libertatis' inquit, 'nostrae et poenarum ex inimicis satis €est; itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in uincla duci quemquam sum passurus. nam neque uetera peccata €repeti iam oblitterata placet, cum noua expiata sint decem-€uirorum suppliciis, et nihil admissum iri quod uim tribuni-€ciam desideret spondet perpetua consulum amborum in libertate uestra tuenda cura.' ea primum moderatio tribuni €metum patribus dempsit, eademque auxit consulum inuidiam, €quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque €prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante €inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obuiam ituros licentiae eorum consules appareret. multique erant €qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum €patres auctores fuissent; neque erat dubium quin turbato €rei publicae statu tempori succubuissent.  consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis €statu, in prouincias diuersi abiere. Ualerius aduersus con-€iunctos iam in Algido exercitus Aequorum Uolscorumque sustinuit consilio bellum; quod si extemplo rem fortunae €commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemuirorum €infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detri-mento certamen staturum fuerit. castris mille passuum ab €hoste positis copias continebat. hostes medium inter bina €castra spatium acie instructa complebant, prouocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat. tandem €fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi €Uolscique, postquam concessum propemodum de uictoria €credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum €abeunt; relinquitur magis castris praesidium quam satis uirium ad certamen. quod ubi consul sensit, reddit inla-€tum antea terrorem, instructaque acie ultro hostem laces-sit. ubi illi, conscientia quid abesset uirium, detractauere €pugnam, creuit extemplo Romanis animus, et pro uictis habe-bant pauentes intra uallum. cum per totum diem stetissent €intenti ad certamen, nocti cessere. et Romani quidem pleni €spei corpora curabant: haudquaquam pari hostes animo €nuntios passim trepidi ad reuocandos praedatores dimittunt. recurritur ex proximis locis: ulteriores non inuenti. ubi €inluxit, egreditur castris Romanus, uallum inuasurus ni copia €pugnae fieret. et postquam multa iam dies erat neque €mouebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul; €motaque acie, indignatio Aequos et Uolscos incessit, si €uictores exercitus uallum potius quam uirtus et arma tegerent. €igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere. iamque pars egressa portis erat deincepsque alii seruabant €ordinem, in suum quisque locum descendentes, cum consul €Romanus, priusquam totis uiribus fulta constaret hostium acies, intulit signa; adortusque nec omnes dum eductos €nec, qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem €turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque €se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu inuadit. rettulere primo pedem hostes; deinde cum animos €collegissent et undique duces uictisne cessuri essent incre-€parent, restituitur pugna.  consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo €die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare, sibimet €ipsis uicturos, non ut decemuirorum uictores praemium essent. non Appio duce rem geri, sed consule Ualerio, ab €liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. osten-€derent prioribus proeliis per duces non per milites stetisse ne uincerent. turpe esse contra ciues plus animi habuisse €quam contra hostes et domi quam foris seruitutem magis timuisse. unam Uerginiam fuisse cuius pudicitiae in pace €periculum esset, unum Appium ciuem periculosae libidinis; €at si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore; nolle ominari quae nec Iuppiter €nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi acci-€dere. Auentini Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Ø½•„parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent, ostenderentque eandem indolem militibus Roma-€nis post exactos decemuiros esse quae ante creatos fuerit, €nec aequatis legibus imminutam uirtutem populi Romani esse. haec ubi inter signa peditum dicta dedit, auolat €deinde ad equites. 'agite, iuuenes' inquit, 'praestate uirtute peditem ut honore atque ordine praestatis. primo concursu €pedes mouit hostem; pulsum uos immissis equis exigite e €campo. non sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam resistunt'. concitant equos permittuntque in hostem €pedestri iam turbatum pugna, et perruptis ordinibus elati €ad nouissimam aciem, pars libero spatio circumuecti, iam €fugam undique capessentes plerosque a castris auertunt praeterequitantesque absterrent. peditum acies et consul €ipse uisque omnis belli fertur in castra, captisque cum €ingenti caede, maiore praeda potitur. huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in €Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia modo cele-€brata est, in castris animos militum ad aemulandum decus ac-cendit. iam Horatius eos excursionibus %sufficiendo% proe-€liisque leuibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere €quam meminisse ignominiae decemuirorum ductu acceptae, paruaque certamina in summam totius profecerant spei. nec €cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, laces-€sere atque instare, rogitantes quid latrocinii modo procur-€santes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia paruaque carperent summam unius belli? quin illi €congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem €darent?  ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat, €indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum €exercitum uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per con-€tumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore? ubi haec fremere militem in €castris consul sensit, contione aduocata, 'quemadmodum' €inquit, 'in Algido res gesta sit, arbitror uos, milites, audisse. €qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit; con-silio collegae, uirtute militum uictoria parta est. quod ad €me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos €mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. si trahendum est, ego ut in dies spes uirtusque €uestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam; si iam €satis animi est decernique placet, agite dum, clamorem €qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis uirtutisque uestrae.' postquam ingenti alacritate clamor est €sublatus, quod bene uertat gesturum se illis morem pos-€teroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei €apparandis armis consumptum est. postero die simul instrui Romanam aciem Sabini uidere €et ipsi, iam pridem auidi certaminis, procedunt. proelium €fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris €perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria elatum. consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum €aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum €cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere. quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant €prope circumuentum cornu, equites duarum legionum, ses-€centi fere, ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant €in primum, simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt. uere-€cundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem €ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.  uadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum €ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. eques €inter ordines peditum tectus se ad equos recipit; transuolat €inde in partem alteram suis uictoriae nuntius; simul et in €hostes iam pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu, €impetum facit. non aliorum eo proelio uirtus magis enituit. consul prouidere omnia, laudare fortes, increpare sicubi €segnior pugna esset. castigati fortium statim uirorum opera €edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes excita-bant. redintegrato clamore undique omnes conisi hostem €auertunt, nec deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini €fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt. €ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus €populationibus agrorum amissas recipit. gemina uictoria duobus bifariam proeliis parta, maligne €senatus in unum diem supplicationes consulum nomine de-€creuit. populus iniussu et altero die frequens iit supplica-€tum; et haec uaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit. consules ex composito eodem biduo ad €urbem accessere senatumque in Martium campum euoca-€uere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi pri-€mores patrum senatum inter milites dedita opera terroris causa haberi. itaque inde consules, ne criminationi locus €esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est_iam tum Apollinare appellabant_, auocauere senatum. ubi cum €ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tri-€bunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum, multis €dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio uociferante de patribus, non de hostibus consules triumphare uelle gra-€tiamque pro priuato merito in tribunum, non pro uirtute €honorem peti. nunquam ante de triumpho per populum €actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse; ne reges quidem maiestatem summi €ordinis imminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae €implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. ita €demum liberam ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat. in eandem €sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent €dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. tum pri-€mum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.  haec uictoria tribunorum plebisque prope in haud salu-€brem luxuriam uertit, conspiratione inter tribunos facta ut €iidem tribuni reficerentur, et, quo sua minus cupiditas emi-neret, consulibus quoque continuarent magistratum. con-€sensum patrum causabantur, quo per contumeliam consulum iura plebis labefactata essent. quid futurum nondum fir-€matis legibus, si nouos tribunos per factionis suae consules €adorti essent? non enim semper Ualerios Horatiosque con-sules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent. forte €quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset potissimum M. €Duillio sorte euenit, uiro prudenti et ex continuatione magi-stratus inuidiam imminentem cernenti. qui cum ex ueteri-€bus tribunis negaret se ullius rationem habiturum, pugna-€rentque collegae ut liberas tribus in suffragium mitteret aut €concederet sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius comitia quam ex uoluntate patrum, iniecta contentione Duil-€lius consules ad subsellia accitos cum interrogasset quid de €comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque €se nouos consules creaturos, auctores populares sententiae haud popularis nactus in contionem cum iis processit. ubi €cum consules producti ad populum interrogatique, si eos €populus Romanus, memor libertatis per illos receptae domi, €memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam facturi essent, nihil sententiae suae mutassent, con-€laudatis consulibus quod perseuerarent ad ultimum dissimiles €decemuirorum esse, comitia habuit; et quinque tribunis €plebi creatis cum prae studiis aperte petentium nouem tri-€bunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa habuit. satisfactum €legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo €ut relinquerentur sanciret et ab iis qui creati essent cooptari collegas iuberet; recitabatque rogationis carmen in quo €[2sic esset:]2 'si tribunos plebei decem rogabo, si qui uos €minus hodie decem tribunos plebei feceritis, tum ut ii quos €hi sibi collegas cooptassint legitimi eadem lege tribuni plebei sint ut illi quos hodie tribunos plebei feceritis.' Duil-€lius cum ad ultimum perseuerasset negando quindecim tri-€bunos plebei rem publicam habere posse, uicta collegarum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³ØĄ˜‹„cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu €abiit.  noui tribuni plebis in cooptandis collegis patrum uolun-€tatem fouerunt; duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. consules creati Sp. €Herminius T. Uerginius Caelimontanus, nihil magnopere €ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere. L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus €quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditum-que a collegis aiebat, rogationem tulit ut qui plebem Roma-€nam tribunos plebei rogaret, is usque eo rogaret dum decem €tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde As-€pero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit. inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti €contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem €ortas, sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate patrum, sedauere; plebem, decreto ad bellum Uolscorum €et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab seditionibus con-€tinuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse ad-firmantes, per discordias ciuiles externos tollere animos. cu-€ra pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter €semper ordo grauis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae. ubi tribuni €auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat; deinde €ne ipsi quidem inuiolati erant, utique postremis mensibus, €cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et uis potes-€tatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset. iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si €similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse. seniores contra patrum ut nimis feroces suos cre-€dere iuuenes, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam aduersariis superesse animos. adeo moderatio tuen-€dae libertatis, dum aequari uelle simulando ita se quisque €extollit ut deprimat alium, in difficili est, cauendoque ne €metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam €ab nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, €iniungimus aliis.  T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius con-€sules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acce-perunt; sed imminebat utrumque. iam non ultra discordia €ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in patres, €cum dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus contiones turbaret. ad quarum primum strepitum, uelut €signo accepto, arma cepere Aequi ac Uolsci, simul quod per-€suaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum €indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium: eo aduersus se non esse missos exercitus. dissolui licentia €militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. €quicquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos €uerti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasio-nem esse. coniunctis exercitibus Latinum primum agrum €perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occur-€rebat, tum uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa €Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere, €uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. unde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad €Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem €populum uocauit.  ibi in hanc sententiam locutum accipio: 'etsi mihi nul-€lius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo €in contionem in conspectum uestrum processi. hoc uos €scire, hoc posteris memoriae traditum iri Aequos et Uolscos, €uix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos uenisse. hanc ego €ignominiam, quamquam iam diu ita uiuitur [is status rerum €est] ut nihil boni diuinet animus, si huic potissimum immi-€nere anno scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga honoris non esset, uitassem. ergo si uiri arma illa habuissent quae €in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit? satis €honorum, satis superque uitae erat; mori consulem tertium oportuit. quem tandem ignauissimi hostium contempsere? €nos consules an uos Quirites? si culpa in nobis est, auferte €imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas expe-tite: si in uobis, nemo deorum nec hominum sit, qui uestra pu-€niat peccata, Quirites: uosmet tantum eorum paeniteat. non €illi uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi €sunt; quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro mul-tati, sub iugum missi, et se et uos nouere: discordia ordinum €et uenenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec €nobis imperii nec uobis libertatis est modus, dum taedet uos €patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos. pro deum fidem, quid uobis uoltis? tribunos €plebis concupistis; concordiae causa concessimus. decem-€uiros desiderastis; creari passi sumus. decemuirorum uos pertaesum est; coegimus abire magistratu. manente in eos-€dem priuatos ira uestra, mori atque exulare nobilissimos uiros honoratissimosque passi sumus. tribunos plebis €creare iterum uoluistis; creastis. consules facere uestrarum €partium; etsi patribus uidebamus iniquos, patricium quoque €magistratum plebi donum fieri uidimus. auxilium tribuni-€cium, prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta pa-€tribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. qui finis erit discordiarum? ecquando €unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam €licebit? uicti nos aequiore animo quiescimus quam uos uic-tores. satisne est nobis uos metuendos esse? aduersus nos €Auentinum capitur, aduersus nos Sacer occupatur mons; €Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in €aggerem Uolscum. hostem nemo submouit: in nos uiri, €in nos armati estis.  agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum in-festum feceritis et carcerem impleueritis principibus, iisdem €istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, €aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros €ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta. at enim communis res per haec loco est peiore; ager €uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid €tandem? priuatae res uestrae quo statu sunt? iam unicui-que ex agris sua damna nuntiabuntur. quid est tandem €domi unde ea expleatis? tribuni uobis amissa reddent ac €restituent? uocis uerborumque quantum uoletis ingerent, €et criminum in principes et legum aliarum super alias ut con-€tionum; sed ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam re [fortuna] domum auctior rediit. ecquis rettulit aliquid €ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates €publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute in-nocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis? at hercules, cum €stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, €non in foro faciebatis, et in acie uestrum clamorem hostes, €non in contione patres Romani horrebant, praeda parta €agro ex hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul pub-€licae simul priuatae triumphantes domum ad penates redi-€batis: nunc oneratum uestris fortunis hostem abire sinitis. haerete adfixi contionibus et in foro uiuite: sequitur uos €necessitas militandi quam fugitis. graue erat in Aequos et €Uolscos proficisci: ante portas est bellum. si inde non pelli-€tur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et in domos uestras uos persequetur. biennio ante senatus €dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sede-€mus desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, prae-senti pace laeti nec cernentes ex otio illo breui multiplex €bellum rediturum. his ego gratiora dictu alia esse scio; sed €me uera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, €necessitas cogit. uellem equidem uobis placere, Quirites; €sed multo malo uos saluos esse, qualicumque erga me animo futuri estis. natura hoc ita comparatum est, ut qui apud €multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens €nihil praeter publicum commodum uidet; nisi forte adsenta-€tores publicos, plebicolas istos, qui uos nec in armis nec in €otio esse sinunt, uestra uos causa incitare et stimulare puta-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³Øʋtis. concitati aut honori aut quaestui illis estis; et quia €in concordia ordinum nullos se usquam esse uident, malae €rei se quam nullius, turbarum ac seditionum duces esse uolunt. quarum rerum si uos taedium tandem capere po-€test et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his nouis sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos €populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris €exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc €belli terrorem quo nunc uos attoniti estis transtulero.'  raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc seuerissimi consulis fuit. iuuentus quoque, quae inter €tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus €patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et €agrestium fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis €quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira im-pleuere. in senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium €omnes uersi ut unum uindicem maiestatis Romanae intueri, €et primores patrum dignam dicere contionem imperio con-€sulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam uita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum. alios €consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos €aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multi-€tudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem maies-€tatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse. orare eum collegamque ut capesserent rem pub-€licam; orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum €ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque oboedien-€tem in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribu-€nos communem patriam auxiliumque eorum implorare uas-tatis agris, urbe prope oppugnata. consensu omnium di-€lectus decernitur habeturque. cum in contione pronuntias-€sent tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent; cogno-€scendis causis eorum qui nomina non dedissent bello per-€fecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non €probassent causam,_omnis iuuentus adfuit postero die. cohortes sibi quaeque centuriones legerunt; bini senatores €singulis cohortibus praepositi. haec omnia adeo mature €perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex €aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota €ex campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus uete-€rum militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. insequens dies hostem in conspectum dedit, cas-traque ad Corbionem castris sunt coniuncta. tertio die, €cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia €culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est €facta.  in exercitu Romano cum duo consules essent potestate €pari, quod saluberrimum in administratione magnarum €rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes colle-€gam erat; et praelatus ille facilitati submittentis se comiter €respondebat communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi. in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa €sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media €acies tuenda; legatum alterum P. Sulpicium equitibus prae-ficiunt. pedites ab dextro cornu egregie pugnauere, haud segniter resistentibus Uolscis. P. Sulpicius per mediam €hostium aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem €reuerti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines €reficeret terga impugnare hostium satius uisum est; momen-€toque temporis in auersam incursando aciem ancipiti terrore €dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Uol-scorum et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent. ibi €uero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumuentos €interclusosque ab suis uociferans, ni equestre proelium conixi omni ui perficerent; nec fugare equitem integrum €satis esse: conficerent equos uirosque, ne quis reueheretur €inde ad proelium aut integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessiset. haud €surdis auribus dicta. impressione una totum equitatum €fudere, magnam uim ex equis praecipitauere, ipsos equosque spiculis confodere. is finis pugnae equestris fuit. tunc €adorti peditum aciem, nuntios ad consules rei gestae mit-€tunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde €et uincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos. in media primum acie uinci coepti, qua permissus equitatus turbauerat ordines; sinistrum deinde €cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro pluri-€mum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate uiribusque ferox, cum €omni parte pugnae melius rem geri quam apud se uideret, €arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit; cuius ignominiae metu concitati €milites inuasere hostem. ita aequata ex omni parte uictoria €est. nuntius tum a Quinctio uenit uictorem iam se immi-€nere hostium castris; nolle inrumpere antequam sciat debel-latum et in sinistro cornu esse: si iam fudisset hostes, con-€ferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur. uictor Agrippa cum mutua gratulatione ad uictorem colle-€gam castraque hostium uenit. ibi paucis defendentibus €momentoque fusis, sine certamine in munitiones inrumpunt, €praedaque ingenti compotem exercitum suis etiam rebus €reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt. triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu €accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. ego quantum in tanto interuallo temporum conicio, cum €Ualerio atque Horatio consulibus qui praeter Uolscos et €Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant ne-€gatus ab senatu triumphus esset, uerecundiae fuit pro parte €dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi €impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita €uideretur.  uictoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformauit. Aricini at-€que Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, €multis in uicem cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere. cum ad causam orandam uenissent, concilio populi €a magistratibus dato magna contentione actum. iamque €editis testibus, cum tribus uocari et populum inire suffragium €oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu, et €'si licet' inquit, 'consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar.' cum ut uanum eum €negarent consules audiendum esse uociferantemque prodi €publicam causam submoueri iussissent, tribunos appellat. tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam €regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae uellet Scap-tius diceret. ibi infit annum se tertium et octogensimum €agere, et in eo agro de quo agitur militasse, non iuuenem, €uicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bella-tum. eo rem se uetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae €infixam adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolano-€rum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Ro-€mani factum. mirari se quonam ore Ardeates Aricinique, €cuius agri ius nunquam usurpauerint incolumi Coriolana €re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fe-cerint, intercepturos sperent. sibi exiguum uitae tempus €superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin, €quem agrum miles pro parte uirili manu cepisset, eum senex €quoque uoce, qua una posset, uindicaret. magnopere se €suadere populo ne inutili pudore suam ipse causam dam-€naret.  consules cum Scaptium non silentio modo, sed cum ad-€sensu etiam audiri animaduertissent, deos hominesque tes-€tantes flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt. cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore €exemplo admitterent iudices in suam rem litem uertendo, €cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici €esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quan-tum amittatur alienandis iniuria sociorum animis. nam famae €quidem ac fidei damna maiora esse quam quae aestimari pos-€sent: hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios au-€dire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’³ØȔ‚populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed populum €Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae perso-nam laturum. quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse €ut sibi controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum €id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. haec consules, haec patres uociferantur; sed plus cupiditas €et auctor cupiditatis [Scaptius] ualet. uocatae tribus iudica-uerunt agrum publicum populi Romani esse. nec abnuitur €ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc haud sane €quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque non €Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque €acerbius uisum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus €et ab externis mansit. °hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. fuit €annus domi forisque infestus. nam [anni] principio et de €conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis roga-tionem promulgauit, qua contaminari sanguinem suum patres €confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim €inlata a tribunis ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, €eo processit deinde ut rogationem nouem tribuni promulga-€rent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus uellet, consules faciendi. id uero si fieret, non uolgari modo €cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. laeti ergo audiere patres €Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et €Ueientes depopulatos extrema agri Romani, et Uolscos €Aequosque ob communitam Uerruginem fremere; adeo uel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant. his itaque €in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum €conticescerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum €armaque ui summa apparari iubent, si quo intentius possit quam T. Quinctio consule apparatum sit. tum C. Canu-€leius, pauca in senatu uociferatus, nequiquam territando €consules auertere plebem a cura nouarum legum, nunquam €eos se uiuo dilectum habituros, antequam ea quae promul-€gata ab se collegisque essent plebes sciuisset, confestim ad €contionem aduocauit.  eodem tempore et consules senatum in tribunum et tri-€bunus populum in consules incitabat. negabant consules €iam ultra ferri posse furores tribunicios; uentum iam ad €finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo €non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei praemium sit in ciuitate, €eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. maximum Romae praemium seditionum esse; ideo [2eas]2 singulis uniuersisque semper honori fuisse. [remi-€niscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepis-€sent, quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs €gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo €non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati seditionum auctores essent. quas quantasque res €C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, pertur-€bationem auspiciorum publicorum priuatorumque adferre, €ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos nouerit. quam €enim aliam uim conubia promiscua habere nisi ut ferarum €prope ritu uolgentur concubitus plebis patrumque? ut qui €natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; €dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. parum id uideri quod omnia diuina humanaque €turbentur: iam ad consulatum uolgi turbatores accingi. et €primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus €temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe uelit €populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe €seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque con-sules fore. ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae €maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. certum €habere maiores quoque, si diuinassent concedendo omnia €non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, primo €quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas €leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de €tribunis, iterum concessum esse. [2reminiscerentur quam €maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis €tradituri essent, uel quem ad modum plebs gloriari posset [2se]2 auctiorem amplioremque esse.]2 finem non fieri posse €si in eadem ciuitate tribuni plebis et patres essent; aut €hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potius-€que sero quam nunquam obuiam eundum audaciae temeri-tatique. illine ut impune primo discordias serentes conci-€tent finitima bella, deinde aduersus ea quae concitauerint €armari ciuitatem defendique prohibeant, et cum hostes €tantum non arcessierint, exercitus conscribi aduersus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se €nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum €haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se €proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid €eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et Aequis et Ueientibus allaturam? nonne Canuleio duce se €speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni €patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam €eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus €ciuium quam aduersus hostium arma.  cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et aduersus consules ita disseruit: 'quanto €opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos €ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis, saepe equidem et ante uideor animaduertisse, nunc tamen €maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti €sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum €esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? altera conubium petimus, quod finitimis exter-€nisque dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam uictis dedimus: altera nihil €noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usur-€pamus, ut quibus uelit populus Romanus honores mandet. quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me €impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus €temperaturos, uiolaturosque denuntient sacrosanctam potes-tatem? si populo Romano liberum suffragium datur, ut €quibus uelit consulatum mandet, et non praeciditur spes €plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi €summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio €actum est? et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, €tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis? lucis €uobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod €uocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur. quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem ple-€beium fieri. obsecro uos, si non ad fastos, non ad commen-€tarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae €omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum €successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit? en unquam creditis €fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non €patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro €accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae €quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tar-quiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? Ser. Tullium €post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre €serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. €Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? ergo dum nullum fastiditur genus €in quo eniteret uirtus, creuit imperium Romanum. paeniteat €nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges €non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae uirtuti? Claudiam certe gentem post reges €exactos ex Sabinis non in ciuitatem modo accepimus sed etiam in patriciorum numerum. ex peregrinone patricius, €deinde consul fiat, ciuis Romanus si sit ex plebe, praecisa žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“£˜consulatus spes erit? utrum tandem non credimus fieri €posse, ut uir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio similis, an, ne €si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum €patiemur, potiusque decemuiris, taeterrimis mortalium, qui €tum omnes ex patribus erant, quam optimis regum, nouis €hominibus, similes consules sumus habituri?  at enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. €quid postea? nullane res noua institui debet? et quod €nondum est factum_multa enim nondum sunt facta in nouo populo_, ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet? ponti-€fices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pom-€pilio creati sunt. census in ciuitate et discriptio centuriarum classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta. consules €nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. dictatoris €nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit. €tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est €ut fierent. decemuiros legibus scribendis intra decem hos annos et creauimus et e re publica sustulimus. quis dubitat €quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente noua €imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe esset, non €decemuiri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum €summa iniuria plebis? an esse ulla maior aut insignitior €contumelia potest quam partem ciuitatis uelut contaminatam indignam conubio haberi? quid est aliud quam exsilium €intra eadem moenia, quam relegationem pati? ne adfinita-€tibus, ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur sanguis. quid? hoc si polluit nobilitatem istam uestram, €quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere nec €sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab €regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram €seruare priuatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe €neque uestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus? nemo plebeius patriciae uirgini uim adferret; patriciorum €ista libido est; nemo inuitum pactionem nuptialem quem-quam facere coegisset. uerum enimuero lege id prohiberi €et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumelio-€sum plebi est. cur enim non fertis, ne sit conubium diuiti-bus ac pauperibus? quod priuatorum consiliorum ubique €semper fuit, ut in quam cuique feminae conuenisset domum €nuberet, ex qua pactus esset uir domo, in matrimonium €duceret, id uos sub legis superbissimae uincula conicitis, €qua dirimatis societatem ciuilem duasque ex una ciuitate faciatis. cur non sancitis ne uicinus patricio sit plebeius €nec eodem itinere eat, ne idem conuiuium ineat, ne in foro €eodem consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam €patricius duxerit, si patriciam plebeius? quid iuris tandem immutatur? nempe patrem sequuntur liberi. nec quod €nos ex conubio uestro petamus quicquam est, praeterquam €ut hominum, ut ciuium numero simus, nec uos, nisi in con-€tumeliam ignominiamque nostram certare iuuat, quod con-€tendatis quicquam est.  denique utrum tandem populi Romani an uestrum sum-€mum imperium est? regibus exactis utrum uobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est? oportet licere populo €Romano, si uelit, iubere legem, an ut quaeque rogatio pro-€mulgata erit uos dilectum pro poena decernetis, et simul €ego tribunus uocare tribus in suffragium coepero, tu statim €consul sacramento iuniores adiges et in castra educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno? quid si non quantum €istae minae aduersus plebis consensum ualerent bis iam €experti essetis? scilicet quia nobis consultum uolebatis, €certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod quae pars firmior eadem modestior fuit? nec nunc erit €certamen, Quirites; animos uestros illi temptabunt semper, uires non experientur. itaque ad bella ista, seu falsa seu €uera sunt, consules, parata uobis plebes est, si conubiis €redditis unam hanc ciuitatem tandem facitis, si coalescere, €si iungi miscerique uobis priuatis necessitudinibus possunt, €si spes, si aditus ad honores uiris strenuis et fortibus datur, €si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod €aequae libertatis est, in uicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. si haec impediet aliquis, ferte ser-€monibus et multiplicate fama bella; nemo est nomen datu-€rus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis €dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in €priuata conubii societas est.'  cum in contionem et consules processissent et res a per-€petuis orationibus in altercationem uertisset, interroganti tri-buno cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse €uere, sic parum utiliter [2alter]2 in praesens certamen respon-€dit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemui-€ros conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur. plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, €tamquam inuisi dis immortalibus, negarentur posse; nec €ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum €auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certa-€ret, quam uicti tandem patres ut de conubio ferretur con-cessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus €tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos €esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilec-€tui fore. cum Canuleius uictoria de patribus et plebis fauore ingens €esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua €summa ui pugnant et crescente in dies fama belli dilectum impediunt. consules, cum per senatum intercedentibus €tribunis nihil agi posset, concilia principum domi habebant. €apparebat aut hostibus aut ciuibus de uictoria concedendum esse. soli ex consularibus Ualerius atque Horatius non €intererant consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in €tribunos, Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini sententiae €abhorrebant a caede uiolandisque quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepissent. per haec consilia eo deducta €est res, ut tribunos militum consulari potestate promisce ex €patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis €nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicun-€tur. quibus indictis, extemplo quicumque aliquid seditiose €dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patri-€cios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde €indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. pos-€tremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse posses-sione rei publicae uiderentur. euentus eorum comitiorum €docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, €alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; €tribunos enim omnes patricios creauit populus, contentus eo quod ratio habita plebeiorum esset. hanc modestiam aequi-€tatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inueneris, €quae tum populi uniuersi fuit?  anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat €primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, €A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cloelius, quorum €in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit. sunt qui propter adiectum Aequorum Uolscorumque bello €et Ardeatium defectioni Ueiens bellum, quia duo consules €obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos €dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus crean-€dis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia €tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac €uitio creati, honore abiere, quod C. Curtius qui comitiis €eorum praefuerat parum recte tabernaculum cepisset. legati ab Ardea Romam uenerunt, ita de iniuria que-€rentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret. ab senatu responsum est iudicium €populi rescindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo €nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa: si Ardeates sua tempora exspectare uelint arbitrium-€que senatui leuandae iniuriae suae permittant, fore ut post-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“§–ƒmodo gaudeant se irae moderatos, sciantque patribus aeque €curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diu-turna esset. ita legati cum se rem integram relaturos €dixissent, comiter dimissi. €patricii cum sine curuli magistratu res publica esset, €coiere et interregem creauere. contentio consulesne an tri-€buni militum crearentur in interregno rem dies complures tenuit. interrex ac senatus, consulum comitia, tribuni plebis €et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. uicere €patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare supersedit, et principes plebis ea €comitia malebant, quibus non haberetur ratio sua, quam qui-€bus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certa-€men sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium €Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. [2suffectis]2 his con-€sulibus cum Ardeatibus foedus renouatum est; idque monu-€menti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in €annalibus priscis neque in libris magistratuum inueniuntur. credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde €ac totum annum in imperio fuerint, [suffectis iis consulibus] praetermissa nomina consulum horum. Licinius Macer €auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad €Monetae ea inuenta. et foris, cum tot terrores a finitimis €ostentati essent, et domi otium fuit.  hunc annum, seu tribunos modo seu tribunis suffectos €consules quoque habuit, sequitur annus haud dubiis consu-€libus, M. Geganio Macerino iterum T. Quinctio Capitolino quintum. idem hic annus censurae initium fuit, rei a parua €origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut €morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, senatui €equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen, [sub €dicione eius magistratus ius] publicorum ius priuatorumque €locorum, uectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio [2eius]2 essent. ortum autem initium est rei, quod in €populo per multos annos incenso neque differri census €poterat neque consulibus, cum tot populorum bella im-minerent, operae erat id negotium agere. mentio inlata €apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo €proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custo-€diaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur. et patres quamquam rem paruam, tamen quo €plures patricii magistratus in re publica essent, laeti acce-€pere, id quod euenit futurum, credo, etiam rati, ut mox opes €eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adice-rent, et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam €speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in paruis €quoque rebus incommode aduersarentur, haud sane teten-dere. cum a primoribus ciuitatis spretus honor esset, €Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, €ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui €agendo populus suffragiis praefecit. censores ab re appel-€lati sunt.  dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea ueniunt, pro €ueterrima societate renouataque foedere recenti auxilium prope euersae urbi implorantes. frui namque pace optimo €consilio cum populo Romano seruata per intestina arma €non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis €exitio quam bella externa, quam fames morbiue quaeque €alia in deum iras uelut ultima publicorum malorum uertunt. uirginem plebeii generis maxime forma notam [2duo]2 petiere €iuuenes, alter uirgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi €eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. adiuuabant eum optumatium studia, per €quae in domum quoque puellae certamen partium pene-€trauit. nobilis superior iudicio matris esse, quae quam €splendidissimis nuptiis iungi puellam uolebat: tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. cum res €peragi intra parietes nequisset, uentum in ius est. postulatu €audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. sed uis potentior fuit; €namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti €palam in foro contionati, manu facta uirginem ex domo matris rapiunt; aduersus quos infestior coorta optumatium €acies sequitur accensum iniuria iuuenem. fit proelium €atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex €urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; urbem quoque, omni etiam €expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae euocata, obsidere parat; nec ulla species cladesque €belli abest, uelut contacta ciuitate rabie duorum iuuenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium. parum €parti utrique domi armorum bellique est uisum; optumates €Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Uolscos exciuere. priores Uolsci duce Aequo €Cluilio Ardeam uenere et moenibus hostium uallum obiecere. quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius €consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste €locum castris cepit, praecipitique iam die curare corpora €milites iubet. quarta deinde uigilia signa profert; coep-€tumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Uolsci €firmiore se munimento ab Romanis circumuallatos quam a se urbem uiderent; et alia parte consul muro Ardeae €brachium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.  Uolscus imperator, qui ad eam diem non commeatu prae-€parato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento €aluisset militem, postquam saeptus uallo repente inops om-€nium rerum erat, ad conloquium consule euocato, si sol-€uendae obsidionis causa uenerit Romanus, abducturum se inde Uolscos ait. aduersus ea consul uictis condiciones ac-€cipiendas esse, non ferendas respondit, neque ut uenerint ad €oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abituros Uolscos esse. dedi imperatorem, arma poni iubet, %fatentes €uictos se esse et imperio parere%; aliter tam abeuntibus quam €manentibus se hostem infensum uictoriam potius ex Uolscis quam pacem infidam Romam relaturum. Uolsci exiguam €spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter €cetera aduersa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, ini-€quiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces €a certamine uersi, dedito imperatore traditisque armis sub €iugum missi, cum singulis uestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur; et cum haud procul urbe Tusculo conse-€dissent, uetere Tusculanorum odio inermes oppressi dede-runt poenas, uix nuntiis caedis relictis. Romanus Ardeae €turbatas seditione res principibus eius motus securi percussis €bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit; €demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani €Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae auaritiae monumentum uidebatur. consul trium-€phans in urbem redit, Cluilio duce Uolscorum ante currum €ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hos-€tium sub iugum miserat. aequauit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus €armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesti-€cam curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut €eum et patres seuerum consulem et plebs satis comem credi-derint. et aduersus tribunos auctoritate plura quam certa-€mine tenuit; quinque consulatus eodem tenore gesti uitaque €omnis consulariter acta uerendum paene ipsum magis quam €honorem faciebant. eo tribunorum militarium nulla mentio €his consulibus fuit;  consules creant M. Fabium Uibulanum, €Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius con-sules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum suc-€cedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum €apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subuentum, eo impensius ut €delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, sena-€tus consultum fecerunt ut, quoniam ciuitas Ardeatium in-€testino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa aduersus Uolscos scriberentur. hoc palam relatum €in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“؋”ƒconsilium initum; consenserant autem ut, multo maiore €parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec €ager ullus diuideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami €erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis diuisus esset, gleba ulla agri adsignaretur. sic ager ad €Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam dedu-€cendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus M. Aebutius Helua. qui praeter minime populare ministe-€rium [2cum]2 agro adsignando sociis quem populus Romanus €suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus €quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant, uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, €[coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem in-€tegritatis iustitiaeque habebant uitauere.  pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus. ludi ab de-€cemuiris per secessionem plebis a patribus ex senatus con-sulto uoti eo anno facti sunt. causa seditionum nequiquam €a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus, neque ut de agris diuidendis plebi €referrent consules ad senatum peruincere potuit, et cum €magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, con-€sulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt; ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se €dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello €neque belli apparatu opus esset. sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo €Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multi-€plici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in ceruices accepto; unum €afuit bellum externum; quo si adgrauatae res essent, uix €ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame €mala, seu aduersus annus frugibus fuit, seu dulcedine con-€tionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque €traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem, nunc neglegentiam consulum accusabant. postremo €perpulere plebem, haud aduersante senatu, ut L. Minucius €praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad €custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii €sui, quamquam postremo annonae quoque leuatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. qui cum multis €circa finitimos populos legationibus terra marique nequi-€quam missis, nisi quod ex Etruria haud ita multum fru-€menti aduectum est, nullum momentum annonae fecisset, et reuolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo €frumentum et uendere quod usui menstruo superesset, frau-€dandoque parte diurni cibi seruitia, criminando inde et obi-€ciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam leuaret inopiam, multi ex plebe, spe amissa, €potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus €obuolutis se in Tiberim praecipitauerunt.  tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus €praediues, rem utilem pessimo exemplo, peiore consilio est adgressus. frumento namque ex Etruria priuata pecunia €per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, €ipsa res ad leuandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit; plebemque hoc €munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatus-€que supra modum hominis priuati, secum trahere, haud dubium consulatum fauore ac spe despondentem. ipse, ut €est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, €ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus €quoque eripiendus inuitis patribus esset, de regno agitare: €id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine quod ingens exsudandum esset praemium fore. iam comitia €consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisue satis consiliis oppressit. consul sextum creatus €T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus uir nouanti €res; collega additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat cognomen; et L. Minucius praefectus annonae seu refectus €seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim €constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen. hic Minucius eandem publice €curationem agens quam Maelius priuatim agendam susce-€perat, cum in utraque domo genus idem hominum uersare-tur, rem compertam ad senatum defert: tela in domum €Maeli conferri, eumque contiones domi habere, ac non dubia €regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare: €cetera iam conuenisse: et tribunos mercede emptos ad pro-€dendam libertatem et partita ducibus multitudinis minis-€teria esse. serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti uanique auctor esset, ea deferre. quae postquam €sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni €consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis €in priuata domo passi essent fieri, et nouos consules quod €exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad sena-€tum deferretur, quae consulem non auctorem solum desidera-ret sed etiam uindicem, tum Quinctius consules immerito €increpari ait, qui constricti legibus de prouocatione ad dis-€soluendum imperium latis, nequaquam tantum uirium in €magistratu ad eam rem pro atrocitate uindicandam quantum €animi haberent. opus esse non forti solum uiro sed etiam libero exsolutoque legum uinclis. itaque se dictatorem €L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati €esse. adprobantibus cunctis, primo Quinctius abnuere et €quid sibi uellent rogitare qui se aetate exacta tantae dimi-cationi obicerent. dein cum undique plus in illo senili €animo non consilii modo sed etiam uirtutis esse quam in €omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret, precatus tandem deos immortales €Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno €dedecoriue rei publicae esset, dictator a consule dicitur. €ipse deinde C. Seruilium Ahalam magistrum equitum dicit.  postero die, dispositis praesidiis cum in forum descendisset €conuersaque in eum plebs nouitate rei ac miraculo esset, €et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam uim tanti imperii cernerent, expertes consiliorum regni qui tumultus, €quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinc-€tium post octogesimum annum rectorem rei publicae quae-sisset rogitarent, missus ab dictatore Seruilius magister €equitum ad Maelium 'uocat te' inquit, 'dictator'. cum €pauidus ille quid uellet quaereret, Seruiliusque causam €dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, tunc Maelius recipere se in cateruam €suorum, et primum circumspectans tergiuersari, postremo €cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a €circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne €fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neue ante oculos suos trucidari sinerent. haec eum uoci-€ferantem adsecutus Ahala Seruilius obtruncat; respersusque €cruore [obtruncati], stipatus caterua patriciorum iuuenum, €dictatori renuntiat uocatum ad eum Maelium, repulso ap-€paritore concitantem multitudinem, poenam meritam habere. tum dictator 'macte uirtute' inquit, 'C. Seruili, esto €liberata re publica'.  tumultuantem deinde multitudinem incerta existima-€tione facti ad contionem uocari iussit, et Maelium iure €caesum pronuntiauit etiamsi regni crimine insons fuerit, €qui uocatus a magistro equitum ad dictatorem non uenisset. se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita €habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; uim €parantem ne iudicio se committeret, ui coercitum esse. nec cum eo tamquam cum ciue agendum fuisse, qui natus €in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges €exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos €consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam €recipiendorum in urbem regum a patre securi esse per-cussos, ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis €odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua €de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de €regno supplicium sumptum, in qua nuper decemuiros bonis, €exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“؏•Maelius spem regni conceperit. et quis homo? quamquam €nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad €dominationem pandere uiam; sed tamen Claudios, Cassios €consulatibus, decemuiratibus, suis maiorumque honoribus, €splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit: Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam €sperandus fuerit, frumentarium diuitem %bilibris% farris €sperasse libertatem se ciuium suorum emisse, ciboque obi-€ciendo ratum uictorem finitimorum omnium populum in seruitutem perlici posse, ut quem senatorem concoquere €ciuitas uix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis €orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. €non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque €intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur €bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iu-€bere itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum €redigere.  domum deinde, ut monumento area esset oppressae €nefariae spei, dirui extemplo iussit. id Aequimaelium ap-pellatum est. L. Minucius %boue aurato% extra portam €Trigeminam est donatus, ne plebe quidem inuita, quia fru-€mentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi diuisit. hunc Minucium apud quosdam auctores transisse €a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis coopta-€tum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse inuenio; ceterum uix credibile est numerum tribunorum patres augeri €passos, idque potissimum exemplum a patricio homine intro-€ductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse €aut certe temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis €titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam €cooptare liceret. Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio €tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et €criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant. peruice-€runt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum €comitia haberentur, haud dubii quin sex locis_tot enim iam €creari licebat_et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur. plebs quamquam agitata €multis eo anno et uariis motibus erat, nec plures quam tres €tribunos consulari potestate creauit et in iis L. Quinctium €Cincinnati filium, ex cuius dictaturae inuidia tumultus quaerebatur. praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemi-€lius, uir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.  in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium [Ueientium regem] ac Ueientes defecere. maius €additum defectioni scelus: C. Fulcinium, Cloelium Tullum, €Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam noui consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. leuant €quidam regis facinus; in tesserarum prospero iactu uocem €eius ambiguam, ut occidi iussisse uideretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse,_rem incredibilem, €interuentu Fidenatium, nouorum sociorum, consulentium de €caede ruptura ius gentium, non auersum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem uersum facinus. propius €est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem €ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris uoluisse. legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris €positae sunt. €cum Ueientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis €populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat. itaque ad curam summae rerum quieta €plebe tribunisque eius, nihil controuersiae fuit quin consules €crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas. a bello credo quod deinde gessit appellatum; hic €enim primus cis Anienem cum rege Ueientium secundo €proelio conflixit, nec incruentam uictoriam rettulit. maior €itaque ex ciuibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus €fuit; et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris €anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, €L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuuenem, dixit. ad dilectum a consulibus habitum centuriones ueteres belli €periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. €legatos [2T.]2 Quinctium Capitolinum et M. Fabium Uibu-lanum sequi se dictator iussit. cum potestas maior tum uir €quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem €submouere; collesque inter Fidenas atque Anienem cepe-€runt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio uenerunt. tum demum €castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et €dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit €in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat uallo €interposito. postero die in aciem eduxit.  inter hostes uariae fuere sententiae. Faliscus procul ab €domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere €pugnam: Ueienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quamquam suorum magis placebant con-€silia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. dictatori ac Romanis, quod de-€tractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die €iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus €ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt. Ueiens multitudine abundans, €qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post €montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit €instructus ut dextrum cornu Ueientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. dictator dextro cornu €aduersus Faliscos, sinistro contra Ueientem Capitolinus €Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. parumper silentium et quies €fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore €arcem Romanam respectante, ut ex [2ea ab]2 auguribus, simul aues rite admisissent, ex composito tolleretur signum. quod €simul [ubi] conspexit, primos equites clamore sublato in €hostem emisit; secuta peditum acies ingenti ui conflixit. nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Roma-€norum; eques maxime resistebat, equitumque longe for-€tissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans €Romanis trahebat certamen.  erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius €Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac uiribus par €memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. is cum ad impetum Tolumni, €quacumque se intendisset, trepidantes Romanas uideret €turmas insignemque eum regio habitu uolitantem tota acie cognosset, 'hicine est' inquit, 'ruptor foederis humani €uiolatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam uicti-€mam, si modo sancti quicquam in terris esse di uolunt, legatorum manibus dabo'. calcaribus subditis infesta €cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo €deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes ex-cepit. adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repeti-€tumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui €detracta spolia caputque abscisum uictor spiculo gerens €terrore caesi regis hostes fundit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. dictator legioni-€bus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium €plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim €cum equitatu transuectus ex agro Ueientano ingentem detulit praedam ad urbem. inter proelium et ad castra €Romana pugnatum est aduersus partem copiarum ab Tolum-nio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Uibu-€lanus corona primum uallum defendit; intentos deinde hostes €in uallum, egressus dextra principali cum triariis, repente €inuadit. quo pauore iniecto caedes minor, quia pauciores €erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.  omnibus locis re bene gesta, dictator senatus consulto ius-suque populi triumphans in urbem rediit. longe maximum €triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis inter-€fecti gerens; in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere. spolia in aede Iouis Feretri prope €Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempes-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“ؔ“ƒtate erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; auerterat-€que in se a curru dictatoris ciuium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat. dictator coronam auream, €libram pondo, ex publica pecunia populi iussu in Capitolio €Ioui donum posuit. omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum €tribunum militum secunda spolia opima Iouis Feretri templo intulisse exposui; ceterum, praeterquam quod ea rite opima €spolia habentur, quae dux duci detraxit nec ducem nouimus €nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse spoliis inscrip-tus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse. hoc ego €cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem €aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iouis quam ue-€tustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum €legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spolio-€rum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. qui si ea in re sit error quod tam ueteres annales €quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos €Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, septimo €post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium €Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum €annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme €pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consu-€lem fuit, adeo ut quidam annales uelut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant. tertius ab consulatu Cossi €annus tribunum eum militum consulari potestate habet, €eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. ea libera coniectura est. €sed, ut ego arbitror, uana uersare in omnes opiniones licet, €cum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis, €Iouem prope ipsum, cui uota erant, Romulumque intuens, €haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum €consulem scripserit.  M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus €exercitus in agrum Ueientem ac Faliscum ducti. praedae abactae hominum pecorumque; hostis in agris nusquam €inuentus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatae quia pestilentia populum inuasit. et seditiones €domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno €plebis, qui fauore nominis moturum se aliquid ratus et €Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Seruili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circum-€uentum Maelium arguens, Seruilio caedem ciuis indemnati €obiciens; quae uaniora ad populum ipso auctore fuere. ceterum magis uis morbi ingrauescens curae erat terroresque €ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in €agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duum-€uiris praeeuntibus est facta. pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Uerginio €consulibus tantum metus [2et]2 uastitatis in urbe agrisque €fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret belliue inferendi memoria patribus aut plebi €esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut €muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Ro-manum. deinde Ueientium exercitu accito_nam Falisci €perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum €neque sociorum precibus potuere_duo populi transiere €Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere. trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. €Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Uerginio senatus in aede Quirini consulitur. dictatorem dici Q. Ser-€uilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen €tradunt. Uerginius dum collegam consuleret moratus, per-€mittente eo nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum equitum €Postumum Aebutium Heluam dicit.  dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse €iubet. quibuscumque uires suppetebant ad arma ferenda €praesto fuere. signa ex aerario prompta feruntur ad dicta-torem. quae cum agerentur, hostes in loca altiora conces-€sere. eo dictator agmine infesto subit; nec procul Nomento €signis conlatis fudit Etruscas legiones. compulit inde in urbem Fidenas ualloque circumdedit; sed neque scalis capi €poterat urbs alta et munita neque in obsidione uis ulla erat, €quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quo-que abunde ex ante conuecto sufficiebat. ita expugnandi €pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in €locis propter propinquitatem notis ab auersa parte urbis, €maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit. ipse diuersissimis locis subeundo €ad moenia quadrifariam diuiso exercitu qui alii aliis succe-€derent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes auertebat, donec perfosso [a castris] monte erecta €in arcem uia est, intentisque Etruscis ad uanas a certo periculo €minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit. eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius Macerinus €censores uillam publicam in campo Martio probauerunt, €ibique primum census populi est actus.  eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium tertium, €Uerginium iterum, apud Macrum Licinium inuenio: Ualerius €Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione €et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; €neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptori-bus antiquis dissimulat. Licinio libros haud dubie sequi €linteos placet: Tubero incertus ueri est. sit inter cetera €uetustate cooperta hoc quoque in incerto positum. trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non €Ueientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam €Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebel-lantibus non adfuerant. igitur cum duae ciuitates legatis €circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Uoltumnae €fanum indiceretur omni Etruriae concilium, uelut magno €inde tumultu imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum dici iussit. ab eo A. Postumius Tubertus magister €equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo €conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria €periculi quam ab duobus populis fuerat.  ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Ueien-€tibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis €uiribus exsequi nec aduersarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint, tum dictator, €ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae €adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum €esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat, seu €nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus. contione itaque aduocata, rem €publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos €immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, €libertati populi Romani consulturum. maximam autem €eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent €et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem cen-€suram; graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae €obnoxios uiuere. se legem laturum ne plus quam annua ac semestris censura esset. consensu ingenti populi legem €postero die pertulit et 'ut re ipsa' inquit, 'sciatis, Quirites, €quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico'. deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum €gratulatione ac fauore ingenti populi domum est reductus. €censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi €Romani minuisset tribu mouerunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. quam rem ipsum ingenti animo tulisse €ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignomi-€niam; primores patrum, quamquam deminutum censurae €ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe €cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum: populi certe tanta in-€dignatio coorta dicitur ut uis a censoribus nullius auctoritate €praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiuerit.  tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo con-€sularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“ؙƒeuicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crea-rentur. uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius €crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas. pestilentia eo €anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro €ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placan-€dae deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere; magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum €pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia €morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam €Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum €nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate €omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus. eo anno uis morbi €leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit. consilia ad mouenda bella in Uolscorum €Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae agitata. ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod €ante concilium fieret, nequiquam Ueiente populo querente €eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam. interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam im-€minentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis; ibi secreta consilia €agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos €tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. multum prouidisse €suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus €paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; €adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni. alii purgare plebem, culpam in patres €uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum €plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis €precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram €suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promul-€gare ne cui album in uestimentum addere petitionis causa li-€ceret. parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. uicere €tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis €animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera €essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia €haberentur.  tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Uolscis Latini atque Hernici nuntiarant. T. Quinctius L. f. Cincinnatus €_eidem et Poeno cognomen additur_et Cn. Iulius Mento consules facti; nec ultra terror belli est dilatus. lege sa-€crata, quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat, di-€lectu habito, utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum conuenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Uolsci castra €communiuere, intentiorque quam unquam ante muniendi €exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, €quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias €unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuuentutis morbo absumptum erat. ante omnia prauitas consulum €discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus €terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in €Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse. illud satis constat ad alia discordes in uno aduer-€sus patrum uoluntatem consensisse ne dicerent dictatorem, €donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctori-€tate senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus, summis honoribus egregie usus, 'uos' inquit, 'tribuni plebis, €quoniam ad extrema uentum est, senatus appellat ut in €tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate uestra cogatis.' qua uoce audita occasionem €oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque €collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes €esse; si aduersus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in uincla se duci eos iussuros. consules ab tribunis quam €ab senatu uinci maluerunt, proditum a patribus summi €imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati con-€sulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate €ab tribuno consules et_quo quid ulterius priuato timendum foret?_in uincla etiam duci possent. sors ut dictatorem €diceret_nam ne id quidem inter collegas conuenerat_ €T. Quinctio euenit. is A. Postumium Tubertum, socerum €suum, seuerissimi imperii uirum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. dilectus simul edi-€citur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum €apparari. cognitio uacantium militiae munere post bellum €differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et €Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboe-€ditum dictatori est.  haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio €consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad €subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris €moraretur, dictator, praeeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultus causa uouit, profectusque ab urbe, €diuiso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes peruenit. sicut bina castra hostium paruo inter se spatio distantia €uiderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator €Tusculo, consul Lanuuio propiorem locum castris ceperunt. ita quattuor exercitus, totidem munimenta planitiem in medio €non paruis modo excursionibus ad proelia, sed uel ad expli-candas utrimque acies satis patentem habebant. nec ex quo €castris castra conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est, €facile patiente dictatore conferendo uires spem uniuersae €uictoriae temptato paulatim euentu certaminum suos praeci-pere. itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu €adorti castra consulis rem in casum ancipitis euentus com-€mittunt. clamor subito ortus non consulis modo uigiles, €exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno exciuit. ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo €defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmat, pars corona uallum cingunt. in alteris apud dictatorem €castris quo minus tumultus est, eo plus animaduertitur quid €opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui €Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum €paruo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato auersum hostem inuadat. Q. Sulpicium €legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat equites, €nec ante lucem mouere iubet manum inter nocturnos €tumultus moderatu difficilem. omnia quae uel alius €imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageret-que, praecipit ordine atque agit: illud eximium consilii €animique specimen et neutiquam uolgatae laudis, quod ultro €ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profec-€tos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. qui postquam intentos homines in euentum periculi €alieni, pro se incautos neglectis uigiliis stationibusque est €adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent. inde fumo, ut conuenerat, datum signum ubi €conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra €nuntiarique passim iubet.  et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius €cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat; dictator autem parte €altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se €ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat uictorem peditem equitemque. circumuenti igitur €iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, €ni Uettius Messius ex Uolscis, nobilior uir factis quam €genere, iam orbem uoluentes suos increpans clara uoce 'hic praebituri' inquit, 'uos telis hostium estis indefensi, €inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum €intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic €stantibus spei est? an deum aliquem protecturum uos rap-turumque hinc putatis? ferro uia facienda est. hac qua €me praegressum uideritis, agite, qui uisuri domos parentes €coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec uallum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“؜•„sed armati armatis obstant. uirtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis'. haec locu-€tum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant €impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et €mouerunt uictorem, donec dictator pedem iam referentibus suis aduenit eoque omne proelium uersum est. uni uiro €Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque uolnera, €multa passim caedes est; iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. unus Postumius ictus saxo, perfracto €capite acie excessit; non dictatorem umerus uolneratus, non €Fabium prope adfixum equo femur, non brachium abscisum €consulem ex tam ancipiti proelio submouit.  Messium impetus per stratos caede hostes cum globo €fortissimorum iuuenum extulit ad castra Uolscorum, quae nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur. con-€sul effusos usque ad uallum persecutus ipsa castra uallumque €adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admouet. non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. consulem €signum quoque intra uallum iniecisse ferunt, quo milites €acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem €factam. et dictator proruto uallo iam in castra proelium intulerat. tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, €castrisque et his captis, hostes praeter senatores omnes €uenum dati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis €atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator uendidit; €praepositoque consule castris, ipse triumphans inuectus urbem dictatura se abdicauit. egregiae dictaturae tristem €memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione €bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, uictorem securi percussum tradunt. nec libet credere, et licet in €uariis opinionibus; et argumento est quod imperia Manliana, €non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam €saeui exempli foret, occupaturus insignem titulum crudeli-€tatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; €Postumius nulla tristi nota est insignitus. Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte €dedicauit. aegre id passus Quinctius cum dimisso exercitus €in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus. insigni magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem €Romanam pertinere uisum, quod Carthaginienses, tanti €hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad partis €alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.  agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum €consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. con-€sules fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati €foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio osten-taretur, indutias annorum octo impetrauerunt: Uolscorum €res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine €inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones uersa: undique otium fuit Romanis. legem de multarum aestima-€tione pergratam populo cum ab tribunis parari consules €unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccu-€pauerunt ferre. consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius €Tricipitinus. [nihil dignum dictu actum his consulibus. €secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum.] Ueientes in agrum Romanum excursiones €fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuuentute €participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Seruilio et Mam. Aemilio permissa. quidam €Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent €parum constabat; colonorum additus numerus, agerque iis bello interemptorum adsignatus. siccitate eo anno plurimum €laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae, sed terra €quoque ingenito umore egens uix ad perennes suffecit amnes. defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem €siti pecorum morientum dedit; scabie alia absumpta, uolga-€tique in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant seruitiaque; urbs deinde impletur. nec corpora modo €adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque €externa inuasit, nouos ritus sacrificandi uaticinando inferenti-€bus in domos quibus quaestui sunt capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores ciuitatis peruenit, €cernentes in omnibus uicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae. datum inde €negotium aedilibus, ut animaduerterent ne qui nisi Romani €di neu quo alio more quam patrio colerentur. irae aduersus Ueientes in insequentem annum, C. Serui-€lium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae €sunt. [2nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti €eos A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum con-sules.]2 tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue €exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. cum Ueientibus nuper acie €dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque €inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem €rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, uerba sunt audita. contro-€uersia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an €satis esset senatus consultum. peruicere tribuni, denun-€tiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. omnes centuriae iussere. in eo quoque €plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum €annum crearentur.  tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, €T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius A. Cornelius Cossus. ex his Cossus praefuit urbi, tres €dilectu habito profecti sunt Ueios, documentoque fuere €quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad €sua quisque consilia, cum aliud alii uideretur, aperuerunt ad occasionem locum hosti; incertam namque aciem, sig-€num aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, inuasere op-€portune Ueientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. €maesta ciuitas fuit uinci insueta; odisse tribunos, poscere €dictatorem: in eo uerti spes ciuitatis. et cum ibi quoque €religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. A. Cornelius €dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister €equitum est dictus; adeo, simul fortuna ciuitatis uirtute €uera eguit, nihil censoria animaduersio effecit, quo minus €regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. Ueientes re secunda elati, missis circum Etruriae populos €legatis, iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, €cum tamen nullam publici consilii societatem mouissent, uoluntarios undique ad spem praedae adsciuerunt. uni Fide-€natium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere €bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum nouo-€rum colonorum caede imbutis armis, Ueientibus sese coniun-gunt. consultare inde principes duorum populorum, Ueios €an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae uisae opportu-€niores; itaque traiecto Tiberi Ueientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae terror ingens erat. accito exercitu a Ueiis, €eoque ipso ab re male gesta perculso, castra locantur ante €portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in €foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi €similiora,  cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod €animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent €ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec €ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta €sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenas-que prope saepius captas quam oppugnatas. eosdem et €Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem €animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quo-€que eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea €Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium €eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte €Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit. proinde €memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“Ø •ƒesse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium €interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, €indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent. simul castra castris coniunxissent, satis confidere €nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum €quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem €tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint. uotis dein-€de nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra €Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne saeptus. T. Quinctium Poenum legatum occupare montes €iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hosti-bus foret. ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pris-€tini diei meliore occasione quam pugna in aciem proces-€sissent, cunctatus parumper dum speculatores referrent €Quinctium euasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, €signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit; magistro equitum praecipit ne iniussu €pugnam incipiat: se cum opus sit equestri auxilio signum €daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni €Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium Fide-€natem, praedonem Ueientem, ruptores indutiarum, cruentos €legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum €suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis €simul dictisque odium explet.  concusserat primo statim congressu hostem cum repente €patefactis Fidenarum portis noua erumpit acies, inaudita ante id tempus inuisitataque. ignibus armata ingens mul-€titudo facibusque ardentibus tota conlucens, uelut fanatico €instincta cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit. tum dictator, magistro €equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito, €proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit €claraque uoce 'fumone uicti' inquit, 'uelut examen apum, €loco uestro exacti inermi cedetis hosti? non ferro exstin-€guitis ignes? non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro infertis? agite, nominis €Romani ac uirtutis patrum uestraeque memores uertite in-€cendium hoc in hostium urbem, et suis flammis delete Fide-€nas, quas uestris beneficiis placare non potuistis. legatorum €hoc uos uestrorum colonorumque sanguis uastatique fines monent.' ad imperium dictatoris mota cuncta acies. faces €partim emissae excipiuntur, partim ui eripiuntur: utraque acies armatur igni. magister equitum et ipse nouat pug-€nam equestrem; frenos ut detrahant equis imperat, et ipse €princeps calcaribus subditis euectus effreno equo in medios €ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equi-tem in hostem. puluis elatus mixtusque fumo lucem ex €oculis uirorum equorumque aufert. ea quae militem terrue-€rat species nihil terruit equos; ruinae igitur similem stragem eques quacumque peruaserat dedit. clamor deinde accidit €nouus; qui cum utramque mirabundam in se aciem uertisset, €dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa. cum €duae acies, duo diuersa proelia circumuentos Etruscos et a €fronte et ab tergo urgerent, neque in castra retro neque in €montes, unde se nouus hostis obiecerat, iter fugae esset, et €equitem passim liberi frenis distulissent equi, Ueientium €maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui super-sunt ad urbem Fidenas tendunt. infert pauidos fuga in €mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam €compulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et €uolnera et pauor degrauant; pauci ex multis tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem. eadem et €Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum €eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem €militem, quia ultimo proelio aduenerat.  hi postquam mixti hostibus portam intrauere, in muros euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. quod €ubi dictator conspexit_iam enim et ipse in deserta hostium €castra penetrauerat_, cupientem militem discurrere ad prae-€dam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit, €receptusque intra muros in arcem quo ruere fugientium turbam uidebat pergit; nec minor caedes in urbe quam in €proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter uitam petentes dictatori deduntur. urbs castraque diripiuntur. postero die €singulis captiuis ab equite ac centurione sorte ductis et, €quorum eximia uirtus fuerat, binis, aliis sub corona uenun-€datis, exercitum uictorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit; iussoque magistro equitum abdi-€care se magistratu, ipse deinde abdicat, die sexto decimo €reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus acceperat. classi quoque ad Fidenas pugnatum cum €Ueientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem €atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a ueteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus €forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in €maius, ut fit, celebrantes naualis uictoriae uanum titulum €appetiuere.  insequens annus tribunos militares consulari potestate €habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincin-€natum L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum. Ueientibus annorum uiginti indutiae datae et Aequis triennii, €cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis €otium fuit. annum insequentem neque bello foris neque domi sedi-€tione insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere. tribuni consulari €potestate erant [2Ap.]2 Claudius Crassus Sp. Nautius Rutulus, €L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate €etiam hospitum, ad quam publice consenserant, aduenis €gratius fuit. post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, €obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et non €modo ad spem consulatus in partem reuocandam adspirare €non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae €communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suo-rum meminisset. desineret ergo mirari cur nemo de com-€modis plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum unde €emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines si magna conatis magna praemia proponantur; ut €quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina peri-€culo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat, patres, €aduersus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos, €apud plebem, pro qua dimicauerit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse. magnos €animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium con-€tempturum ubi contemni desissent. experiundam rem €denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo €magno honori an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum uirum aliquem exsistere ortum ex plebe. sum-€ma ui expugnatum esse ut tribuni militum consulari potes-€tate et ex plebe crearentur. petisse uiros domi militiaeque €spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os. nec €se uidere cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod €nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in €iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praeter-€eantur.  huius generis orationes cum adsensu auditae incitauere €quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem. agri €publici diuidendi coloniarumque deducendarum ostentatae €spes et uectigali possessoribus agrorum imposito in stipen-dium militum erogandi aeris. captatum deinde tempus ab €tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, €cum patres clandestina denuntiatione reuocati ad diem cer-€tam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi ut quoniam Uolscos in Hernicorum agros praedatum €exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum pro-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“ؤ•ficiscerentur consulariaque comitia haberentur. profecti Ap. €Claudium, filium decemuiri, praefectum urbis relinquunt, €impigrum iuuenem et iam inde ab incunabulis imbutum €odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absenti-€bus iis qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, €transacta re, quod contenderent, fuit.  creati consules sunt €C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Uibulanus. €peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, €Uolturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab €Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye uel, quod propius uero est, a campestri agro appellatam. cepere €autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis €agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulis-€que incolas ueteres noui coloni nocturna caede adorti. his rebus actis, consules ii, quos diximus, idibus Decem-€bribus magistratum occepere. iam non solum qui ad id missi erant rettulerant imminere Uolscum bellum, sed legati €quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam €Uolscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo inten-tiores fuisse; uolgo fremere aut in perpetuum arma bellum-€que obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum €quibus de imperio certetur, nec uirtute nec patientia nec disci-plina rei militaris cedendum esse. haud uana attulere; sed €nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea prouin-€cia sorti euenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus, €quod uictoris populi aduersus uictos dux esset omnia temere ac neglegenter egit, adeo ut disciplinae Romanae plus in €Uolsco exercitu quam in Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, uirtutem est secuta. primo proelio, quod ab €Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non sub-€sidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est. clamor indicium primum fuit qua res inclinatura esset, €excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dis-€sonus, impar, segnius saepe iteratus [incerto clamore] pro-didit pauorem animorum. eo ferocior inlatus hostis urgere €scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectan-€tibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae; signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter €suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum €uictoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Uolscus €inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium uidere €quam fugae.  iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule €obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas ualebat, dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tem-€panius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo €subuenisset. qui cum magna uoce exclamasset ut equites, qui saluam rem publicam uellent esse, ex equis desilirent, €omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium €motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum €hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo €cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque €equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares'. cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit €alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam €faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum pluri-mum laborem uident. restituitur omnibus locis pugna, in €quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci €simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.  et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Uolscus €imperator, ut parmatis, nouae cohorti hostium, locus detur donec impetu inlati ab suis excludantur. quod ubi est €factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua trans-ierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua uiam €fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegu-€men modo omnis exercitus fuerat nusquam uiderent, ne tot €fortissimos uiros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. diuersi Uolsci hinc consulem ac €legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque €equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad €suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit. consul €quoque nusquam remisso certamine dum quicquam super-fuit lucis hostem tenuit. nox incertos diremit; tantusque €ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis €sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis exercitus se in montes proximos reciperent. tumulus €tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo cum €circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, uictos €rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pauor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. €digressus deinde ipse cum paucis speculatum, cum ab €sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Uolscorum €deserta esse, laetus ab tumulo suos deuocat et in castra Romana penetrat. ubi cum uasta desertaque omnia atque €eandem quam apud hostes foeditatem inuenisset, priusquam €Uolscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis €ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad €urbem proximis itineribus pergit.  iam eo fama pugnae aduersae castrorumque desertorum €perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non pri-uato magis quam publico luctu, Fabiusque consul terrore urbi €quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites €procul uisi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox €cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem €peruaderet gratulantium saluos uictoresque redisse equites, €et ex maestis paulo ante domibus quae conclamauerant suos, €procurreretur in uias, pauidaeque matres ac coniuges, oblitae €prae gaudio decoris, obuiam agmini occurrerent, in suos quae-€que simul corpore atque animo, uix prae gaudio compotes, ”effusae. tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem €dixerant, quod ad Ueios eorum opera male pugnatum esset, €occasio uisa est per recens odium Semproni consulis reno-uandae in eos inuidiae. itaque aduocata contione cum €proditam Ueiis rem publicam esse ab ducibus, proditum €deinde, quia illis impune fuerit, in Uolscis ab consule exerci-€tum, traditos ad caedem fortissimos equites, deserta foede castra uociferati essent, C. Iunius, unus ex tribunis, Tem-€panium equitem uocari iussit coramque ei 'Sex. Tempani' €inquit, 'quaero de te arbitrerisne C. Sempronium consulem €aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio; et tune ipse, uictis €legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxe-€ris restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra €tibi atque equitibus num aut consul ipse subuenerit aut miserit praesidium; postero denique die ecquid praesidii €usquam habueris, an tu cohorsque in castra uestra uirtute €perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites. haec €pro uirtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, €dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi €legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem €exercitumque; uicti denique simus an uicerimus.'  aduersus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, €ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non cri-mine alieno laeta: quanta prudentia rei bellicae in C. €Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem €esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret. itaque ne ab se imperatoria consilia neu consu-€lares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis ani-€mis atque ingeniis essent; sed quod uiderit referre posse. uidisse autem se priusquam ab acie intercluderetur consulem €in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium uersantem. postea se a conspectu suorum €ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noc-€tem extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse tenue-€rat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, uelut ipse in re €trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem seruandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; nec €Uolscorum meliores res esse credere quam populi Romani; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“Ø©—ƒfortunam noctemque omnia erroris mutui implesse. precan-€temque deinde ne se fessum labore ac uolneribus tenerent, €cum ingenti laude non uirtutis magis quam moderationis dimissum. cum haec agerentur, iam consul uia Labicana €ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia €ab urbe exercitum adfectum proelio ac uia nocturna exce-pere. paulo post in urbem est ingressus consul, non ab €se magis enixe amouens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. maestae ciuitati ab re male gesta et iratae €ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum €pro consule ad Ueios fuerat, decem milibus aeris grauis damnatur. T. Quinctium collegam eius, quia et in Uolscis €consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas €legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, €totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absoluerunt. profuisse ei Cin-€cinnati patris memoria dicitur, uenerabilis uiri, et exactae €iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans ne se, €breui reliquo uitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad €Cincinnatum paterentur.  plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium [2M.]2 €Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro €centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. senatus cum odio Semproni consulare nomen offenderet, €tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati €sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Pa-pirius Mugillanus. principio statim anni L. Hortensius tri-€bunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. €quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano €orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter €fortunam reprehendi posset, uexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseuerantiae suae, nec €precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum. itaque modo ad eum €conuersus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens €innocentiae animus esset quaerebat; sub tribunicia um-bra consularem uirum delituisse; modo ad collegas: €'uos autem, si reum perago, quid acturi estis? an €erepturi ius populo et euersuri tribuniciam potestatem?' cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi €Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium populi €tollere aut uelle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non ualuissent, se uestem cum eo €mutaturos, tum Hortensius 'non uidebit' inquit, 'plebs €Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil €moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus esset militibus'. nec pietas quattuor tribunorum quam €Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter €plebi patribusque gratius fuit. non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam uicto-€riam Uolscorum pro sua amplexi fuerant.  proximo anno, €Num. Fabio Uibulano T. Quinctio Capitolini filio Capitolino €consulibus, ductu Fabii, cui sorte ea prouincia euenerat, nihil dignum memoratu actum; cum trepidam tantum ostendis-€sent aciem Aequi, turpi fuga funduntur, haud magno consulis €decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae €cladis leuatam ignominiam ut ouans urbem intraret con-€cessum est. quemadmodum bellum minore quam timuerant dimica-€tione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata €moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero. quam rem, praeter €duos urbanos quaestores [2ut crearentur alii quaestores]2 €duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent, a con-€sulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tri-€buni plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum_nam ad id tempus patricii creati erant_ex plebe fieret. aduersus €quam actionem primo et consules et patres summa ope €adnisi sunt concedendo deinde ut quemadmodum in tri-€bunis consulari potestate creandis [usi sunt adaeque], [2sic]2 €in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum €proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt. excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter €quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt; propter €quos motus cum senatus consules quam tribunos creari €mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a consulibus ad interregnum, €neque id ipsum_nam coire patricios tribuni prohibebant _sine certamine ingenti, redit. cum pars maior insequen-€tis anni per nouos tribunos plebi et aliquot interreges certa-€minibus extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios €coire ad prodendum interregem, modo interregem inter-€pellantibus ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret, postremo L. Papirius Mugillanus proditus interrex, €castigando nunc patres, nunc tribunos plebi, desertam €omissamque ab hominibus rem publicam, deorum prouiden-€tia curaque exceptam memorabat Ueientibus indutiis et cunctatione Aequorum stare. unde si quid increpet terroris, €sine patricio magistratu placere rem publicam opprimi? non €exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello intestino bellum externum propulsaturos? quae si in unum €conueniant, uix deorum opibus quin obruatur Romana res €resisti posse. quin illi, remittendo de summa quisque iuris, mediis copularent concordiam, patres patiendo tribunos €militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo €quo minus quattuor quaestores promisce de plebe ac patribus €libero suffragio populi fierent?  tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni €consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus €tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sem-pronius Atratinus. hoc tribuno comitia quaestorum habente, €petentibusque inter aliquot plebeios filio [2A.]2 Antisti tribuni €plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec potes-€tas nec suffragatio horum ualuit quin quorum patres auosque consules uiderant eos nobilitate praeferrent. furere omnes €tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi. quidnam id rei esset? non suis bene-€ficiis, non patrum iniuriis, non denique usurpandi libidine, €cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum milita-€rem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum. non ualuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribu-€norum plebis, potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis €creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium €comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri suos honore deiectos. itaque cum in ipsum, et innocentia €tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non €posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, €eique ob ignominiam Uolsci belli adiutore collega M. Canu-leio diem dixere. subinde ab iisdem tribunis mentio in €senatu de agris diuidendis inlata est, cui actioni semper acer-€rime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut depo-€sita causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseue-rantem sub iudicii tempus plebem offensurum. aduersae €inuidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse, stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura €in trium gratiam tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, €sed sibi inuidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempes-€tatem forti animo; nec senatui tanti se ciuem aut quem-€quam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. nihilo demissiore animo, cum dies uenit causa ipse €pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitiga-€rent plebem, quindecim milibus aeris damnatur. eodem anno Postumia uirgo Uestalis de incestu causam €dixit, crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoe-€niorem ingeniumque liberius quam uirginem decet parum abhorrens. eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii €sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte €potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, €quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur. insequens annus tribunos militum consulari potestate €habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Trici-€pitinum Sp. Nautium Rutulum,  annus, felicitate populi €Romani, periculo potius ingenti quam clade insignis. ser-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“Ø­ƒuitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, €populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent. auertit nefanda consilia €Iuppiter, indicioque duorum comprehensi sontes poenas de-€derunt. indicibus dena milia grauis aeris, quae tum diuitiae €habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit. bellum inde ab Aequis reparari coeptum; et nouos hostes €Labicanos consilia cum ueteribus iungere, haud incertis auctoribus Romam est allatum. Aequorum iam uelut anni-€uersariis armis adsueuerat ciuitas; Labicos legati missi cum €responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum €parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis nego-€tium datum aduerterent animos ne quid noui tumultus €Labicis oreretur. ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate, €inito magistratu, legati ab Tusculo uenerunt, L. Sergium €Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Seruilium Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant. nuntiabant €legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu €depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse. tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto €ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res €Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se €quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari. cum parum decorum inter collegas €certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Seruilius 'quan-€do nec ordinis huius ulla' inquit, 'nec rei publicae est uere-€cundia, patria maiestas altercationem istam dirimet. filius €meus extra sortem urbi praeerit. bellum utinam, qui adpe-€tunt, consideratius concordiusque quam cupiunt gerant'.  dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; €decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere. coepta inter eos in urbe certamina €cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi; €nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia uelle, €sua imperia sola rata esse; contemnere in uicem et contem-ni, donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent. quae cum €allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doc-€tus, precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum €damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset, et uelut €haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scri-beret et arma pararet. nec falsus uates fuit. nam ductu €L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium €castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad ual-€lum, spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino im-€petu Aequorum per supinam uallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique; castraque €eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex €parte hostibus per auersam portam fuga turpi deseruntur. €duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere: palati alii per agros passim multis itineri-€bus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam con-tenderunt. minus trepidationis fuit, quod euentus timori €hominum congruens fuerat, et quod subsidia quae respice-rent in re trepida praeparata erant ab tribuno militum. ius-€suque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe €tumultu, speculatores propere missi nuntiauere Tusculi €duces exercitumque esse, hostem castra loco non mouisse. et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus con-€sulto dictus Q. Seruilius Priscus, uir cuius prouidentiam in €re publica cum multis aliis tempestatibus ante experta ciuitas €erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. magistro equitum €creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo_ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Seruilium €magistrum equitum eo anno fuisse scribunt_, nouo exercitu €profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo milia €passuum ab hoste locum castris cepit.  transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat. itaque primo €statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos €hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit. tantus €ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint; €uictique acie cum fuga effusa petissent castra, breuior tem-€pore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat. captis direptisque castris cum praedam €dictator militi concessisset, secutique fugientem ex castris €hostem equites renuntiassent omnes Labicanos uictos, mag-nam partem Aequorum Labicos confugisse, postero die ad €Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est. dictator exercitu uictore €Romam reducto, die octauo quam creatus erat, magistratu €se abdicauit; et opportune senatus priusquam ab tribunis €plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano €diuidendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam. coloni ab urbe mille et quingenti missi bina €iugera acceperunt. €captis Labicis, ac deinde tribunis militum consulari po-€testate Agrippa Menenio Lanato et C. Seruilio Structo et €P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium, €et duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio €Rutulo, biennium tranquillae externae res, discordia domi ex €agrariis legibus fuit.  turbatores uolgi erant Sp. Maecilius €quartum et [2M.]2 Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. ei cum rogationem promulgassent ut ager €ex hostibus captus uiritim diuideretur, magnaeque partis €nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae_nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non €armis partum erat, nec quod uenisset adsignatumue publice esset praeterquam plebs habebat_, atrox plebi patribusque €propositum uidebatur certamen. nec tribuni militum, nunc €in senatu, nunc [in] conciliis priuatis principum cogendis, uiam consilii inueniebant, cum Ap. Claudius, nepos eius €qui decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse uetus se ac familiare con-€silium domo adferre; proauum enim suum Ap. Claudium €ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem. facile homines €nouos auctoritate principum de sententia deduci, si tem-€porum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. pro fortuna illis animos esse; ubi uideant collegas €principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccu-passe nec locum in ea relictum sibi, haud grauate acclinatu-€ros se ad causam senatus, per quam cum uniuerso ordini, tum primoribus se patrum concilient. adprobantibus cunctis €et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non degenerasset €ab stirpe Claudia, conlaudante iuuenem, negotium datur ut €quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent. misso senatu, prensantur ab principibus tribuni. €suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis pri-€uatim, gratum uniuerso senatui fore, sex ad intercessionem comparauere. posteroque die cum ex composito relatum ad €senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a pri-€moribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec €consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere €aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius €potestatis fidem circumuentam rem publicam, tamquam priuatum inopem, confugere; praeclarum ipsis potestatique €esse, non ad uexandum senatum discordiamque ordinum €mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resisten-dum improbis collegis. fremitus deinde uniuersi senatus €ortus, cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur. €tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, €quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat €dissoluendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. gratiae intercessoribus ab senatu actae. latores rogationis €contione aduocata proditores plebis commodorum ac seruos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“Ø°˜ƒconsularium appellantes aliaque truci oratione in collegas €inuecti, actionem deposuere.  duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius €Cossus C. Ualerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num. €Fabius Uibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, ni Ueiens bellum religio principum distulisset, quorum agros €Tiberis super ripas effusus maxime ruinis uillarum uastauit. simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre. excursiones inde in €confinem agrum Labicanum factae erant nouisque colonis bellum inlatum. quam noxam cum se consensu omnium €Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis, ne memora-€bili quidem bello, per obsidionem leuemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. temptatum ab L. Decio €tribuno plebis ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut €Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum €qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros €se perferri ostenderunt, discussum est. Bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo de-€ducta nouis uiribus oppidum firmarunt, tribunis militum €Romae consulari potestate Cn. Cornelio Cosso L. Ualerio €Potito Q. Fabio Uibulano iterum M. Postumio Regillensi. huic bellum aduersus Aequos permissum est, prauae mentis €homini, quam tamen uictoria magis quam bellum ostendit. nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum leuibus €proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum €inrupit. deinde ab hostibus in ciues certamen uertit et cum €inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutauit. eam magis adducor ut credam irae €causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper direpta €coloniaque noua minus praedicatione tribuni praedae fuerit. auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter €seditiones tribunicias in urbem reuertit, audita uox eius in €contione stolida ac prope uecors, qua M. Sextio tribuno €plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut €mitterentur coloni laturum se dicenti_dignum enim esse €qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse €_'malum quidem militibus meis' inquit, 'nisi quieuerint.' €quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit. et tribunus plebis, uir acer nec infacundus, nactus €inter aduersarios superbum ingenium immodicamque lin-€guam, quam inritando agitandoque in eas impelleret uoces €quae inuidiae non ipsi tantum sed causae atque uniuerso or-€dini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat. tum uero €secundum tam saeuum atque inhumanum dictum 'auditis' €inquit, 'Quirites, sicut seruis malum minantem militibus? tamen haec belua dignior uobis tanto honore uidebitur €quam qui uos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui €sedem senectuti uestrae prospiciunt, qui pro uestris com-€modis aduersus tam crudeles superbosque aduersarios de-pugnant? incipite deinde mirari cur pauci iam uestram €suscipiant causam. quid ut a uobis sperent? an honores, €quos aduersariis uestris potius quam populi Romani pro-pugnatoribus datis? ingemuistis modo uoce huius audita. €quid id refert? iam si suffragium detur, hunc qui malum €uobis minatur, iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire €uolunt praeferetis'.  perlata haec uox Postumi ad milites multo in castris maio-€rem indignationem mouit: praedaene interceptorem frau-datoremque etiam malum minari militibus? itaque cum €fremitus aperte esset, et quaestor P. Sextius eadem uiolentia €coerceri putaret seditionem posse qua mota erat, misso ad €uociferantem quendam militem lictore cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit, insuper increpante €qui uolnerauerat habere quaestorem quod imperator esset militibus minatus. ad hunc tumultum accitus Postumius €asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus sup-€pliciis. postremo cum modum irae nullum faceret, ad uoci-€ferationem eorum quos necari sub crate iusserat concursu €facto, ipse ad interpellantes poenam uecors de tribunali decurrit. ibi cum submouentes passim lictores centuriones-€que uexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus mili-tum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur. quod tam atrox €facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de €morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tri-buni plebis intercedebant. sed ea contentio ex certamine €alio pendebat quod cura incesserat patres ne metu quaes-€tionum plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope ut consules crearentur. cum €senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem €intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. €uictoria deinde penes patres fuit.  Q. Fabio Uibulano €interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius €Cossus L. Furius Medullinus. his consulibus principio anni senatus consultum factum €est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quo-€que tempore ad plebem ferrent, plebesque praeficeret quaes-tioni quem uellet. a plebe consensu populi consulibus €negotium mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate €per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mor-€tem satis creditum est, transacta re, nequiuere tamen conse-qui ut non aegerrime id plebs ferret: iacere tam diu inritas €actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de €sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam uim habere. aptissimum tempus erat, uindicatis €seditionibus, delenimentum animis Bolani agri diuisionem €obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat; tunc €haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo €publicis agris quos ui teneret pertinacem nobilitatem esse, €sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum, €plebi diuidere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae. eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum €fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non €inuenissent, Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se contulerat cepere. minus praedae quam sperauerant fuit, €quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus €nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum €capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.  annum modestia tribunorum quietum excepti tribunus €plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo con-sulibus. is cum principio statim anni, uelut pensum nomi-€nis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, €cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad €domum curamque corporum nutriendorum auertit; minus-€que eam damnosam fuisse quam seditio futura fuerit credunt. defuncta ciuitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, €pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, €ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus. iam fames quam pestilentia tristior erat, €ni, dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare €quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, anno-nae foret subuentum. superbe ab Samnitibus qui Capuam €habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra €ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos com-meatus summo Etruriae studio Tiberis deuexit. solitudi-€nem in ciuitate aegra experti consules sunt, cum in legationes €non plus singulis senatoribus inuenientes coacti sunt binos equites adicere. praeterquam ab morbo annonaque nihil eo €biennio intestini externiue incommodi fuit. at ubi eae €sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat €ciuitas, domi discordia, foris bellum exortum.  M. Aemilio C. Ualerio Potito consulibus bellum Aequi €parabant, Uolscis, quamquam non publico consilio capes-sentibus arma, uoluntariis mercede secutis militiam. ad €quorum famam hostium_iam enim in Latinum Hernicum-€que transcenderant agrum_dilectum habentem Ualerium €consulem M. Menenius tribunus plebis legis agrariae lator €cum impediret auxilioque tribuni nemo inuitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus occupatam esse. ea ignominia accepta cum apud patres žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“ص”‚inuidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante prae-€paratis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem cau-sam resistendi collegae. itaque cum res diu ducta per alter-€cationem esset, consulibus deos hominesque testantibus €quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam accep-€tum esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui dilectum impediret, Menenio contra uociferante, si iniusti €domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui €non facere, decreto interposito nouem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia: C. Ualerio €consuli se, damnum aliamque coercitionem aduersus inter-€cessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse. hoc decreto consul armatus €cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. ductus exercitus ad Caruentanam €arcem, quamquam inuisus infestusque consuli erat, impigre €primo statim aduentu deiectis qui in praesidio erant arcem €recipit; praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad inuadendum. praedae ex adsiduis €populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, €fuit aliquantum. uenditum sub hasta consul in aerarium €redigere quaestores iussit, tum praedicans participem praedae fore exercitum cum militiam non abnuisset. auctae inde €plebis ac militum in consulem irae. itaque cum ex senatus €consulto urbem ouans introiret, alternis inconditi uersus militari licentia iactati quibus consul increpitus, Meneni €celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem €tribuni fauor circumstantis populi plausuque et adsensu cum uocibus militum certaret. plusque ea res quam prope sol-€lemnis militum lasciuia in consulem curae patribus iniecit; €et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos €Meneni si peteret consularibus comitiis est exclusus.  creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus iterum. non alias aegrius plebs tulit tribunicia €comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis €comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeiis €quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio, K. Fabio Ambusto, relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius €P. Aelius P. Papius, clarissimarum familiarum iuuenibus praeferrentur. auctores fuisse tam liberi populo suffragii €Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum €annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem auidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfir-€massent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis, €quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, €satis animi populo esset ad id quod tam diu uellent et per €leges liceret. pro ingenti itaque uictoria id fuit plebi, quaesturamque €eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus €ad consulatum ac triumphos locus nouis hominibus uide-batur. patres contra non pro communicatis sed pro €amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos €tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in €possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio €quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potesta-tibus relinquantur. inritatis utriusque partis animis cum et €spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam cele-€berrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis €comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, €tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent: Icilii contra tribunos militum creandos dicere et €tandem aliquando impertiendos plebi honores.  sed nulla €erat consularis actio quam impediendo id quod petebant €exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos €praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicum-que adfertur. ad quod bellum ubi ex senatus consulto con-€sules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. tres €erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter €plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos €adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc de-tinenda, nunc concienda plebs. nec dilectum consules nec €comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante €deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem €Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio €erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse; alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea €aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. ne-€quiquam enim temptati ut tum denique desisterent impe-€diendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati €nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio €haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis refi-ceretur in annum tribunus plebis, haud dubie Icilios deno-€tante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere €consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum. consules €ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia €habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa €pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Car-€uentana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, €Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationes-€que et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas.  Romae sicut plebis uictoria fuit in eo ut quae mallent comitia haberent, ita euentu comitiorum patres uicere; nam-€que tribuni militum consulari potestate contra spem omnium €tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus C. Seruilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius €eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum €candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in qui-busdam insignium populum a plebeiis auertissent. Uolscos €deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu €Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa ui ad bellum coortos; caput rerum Antiates €esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, €castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos €in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis praesidium passi essent. iam non exercitus modo armatos €sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo €Romanos sua diuisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. ad haec cum inflammarentur €animi, ut ad quosque uentum erat, numerus iuniorum con-€scribebatur. ita omnium populorum iuuentus Antium con-tracta castris positis hostem opperiebantur. quae ubi tu-€multu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, sena-€tus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. quam rem aegre passos Iulium €Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem actam, cum primores patrum, nequiquam conquesti non €esse in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam €tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea po-€testate uim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi, laeti discordia patrum, nihil esse in [2se]2 iis auxilii dice-€rent, quibus non ciuium, non denique hominum numero essent: si quando promiscui honores, communicata res €publica esset, tum se animaduersuros ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent: interim patricii €soluti legum magistratuumque uiu[2erent]2 uerecundia, per €se quoque tribuni[ciam potestatem] agerent.  haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupauerat cogitationes hominum, donec €ubi diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi €satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, tum Ahala Seruilius, €tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus €sententiae fuerit_quem enim bonum ciuem secernere sua a €publicis consilia?_, sed quia maluerit collegas sua sponte €cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem aduersus se implorari paterentur. tum quoque si res sineret, €libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis per-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“ع”ƒtinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspec-€tent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, et si maneat in sententia senatus, dictatorem €nocte proxima dicturum; ac si quis intercedat senatus con-sulto, auctoritate se fore contentum. quo facto cum haud €immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore €P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus €exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. bel-€lum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi €ad Antium hostes; uictor exercitus depopulatus Uolscum €agrum. castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum, atque €in eo tria milia hominum capta, ceteris Uolscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros. dictator bello ita gesto €ut tantum non defuisse fortunae uideretur, felicitate quam €gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit. tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium €habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum militum comitia edixerunt. tum uero grauior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent. itaque sicut €priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, €etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum €splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. quattuor creati sunt, €omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. €Ualerius Potitus Num. Fabius Uibulanus C. Seruilius Ahala, €hic refectus continuato honore cum ab alias uirtutes, tum ob €recentem fauorem unica moderatione partum.  eo anno quia tempus indutiarum cum Ueiente populo €exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus uenientibus ad finem legatio Ueientium obuia fuit. petiere €ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Ueios iretur. €ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent €Ueientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex in-commodo alieno sua occasio peteretur. et in Uolscis accepta €clades amisso Uerrugine praesidio; ubi tantum in tempore €fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a €Uolscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, €ad id uenerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur. tarditatis causa €[2non]2 in senatu magis fuit quam tribunis qui, quia summa €ui restari nuntiabatur, parum cogitauerunt nulla uirtute superari humanarum uirium modum. fortissimi milites non €tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere. insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio €Ambusto L. Ualerio Potito tribunis militum consulari potes-€tate, Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere €urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset re-sponderi iussit. id patres aegre passi decreuere ut tribuni €militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad populum ferrent. quod ubi primo promulgatum est, fremere €iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse; modo duo €praesidia occidione occisa, [2cetera]2 cum periculo retineri; nullum annum esse quo non acie dimicetur; et tamquam €paeniteat laboris, nouum bellum cum finitimo populo et €potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus. haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt; maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de €industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici; €eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium €memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. prensantesque ueteranos sti-€pendia cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant; quid €iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda, €quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset [rogi-tantes]? haec cum in sermonibus contionibusque interdum €agitantes auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur €tempus ferundae legis quam si subiecta inuidiae esset anti-€quari apparebat.  interim tribunos militum in Uolscum agrum ducere exer-citum placuit; Cn. Cornelius unus Romae relictus. tres tri-€buni, postquam nullo loco castra Uolscorum esse nec commis-€suros se proelio apparuit, tripertito ad deuastandos fines dis-cessere. Ualerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacum-€que incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent €Uolscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppug-nandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, quae €nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes. ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit; circummissae quattuor co-€hortes cum C. Seruilio Ahala cum imminentem urbi collem €cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia inuasere. ad quem tumultum €obstupefacti qui aduersus Fabium urbem infimam tuebantur €locum dedere scalas admouendi, plenaque hostium cuncta €erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. cogebantur itaque uicti, €quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronun-€tiatum repente ne quis praeter armatos uiolaretur, reliquam €omnem multitudinem uoluntariam exuit armis, quorum ad duo milia et quingenti uiui capiuntur. a cetera praeda Fabius militem abstinuit, donec collegae uenirent, ab illis quoque €exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Uolscos a praesidio eius loci auertissent. qui ubi uenerunt, oppidum €uetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque €primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliauit. additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in €multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribu-€norumue decerneret senatus, ut stipendium miles de publico €acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo €munere esset.  nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. €concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium €manus et patres uere appellatos, effectum esse fatentibus €ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam uirium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. cum com-€moditas iuuaret rem familiarem saltem adquiescere eo €tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae €esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis €plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, €id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concor-€diaeque soli expertes, negare, tam id laetum patribus nec €prosperum [2ciuibus]2 uniuersis fore quam ipsi crederent; €consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum. unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo €indicto? ex alieno igitur aliis largitos; neque id etiamsi €ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia €essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militas-€sent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere. his uocibus mouerunt partem plebis; €postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni auxilio €se futuros si quis in militare stipendium tributum non con-tulisset. patres bene coeptam rem perseueranter tueri; €conferre ipsi primi; et quia nondum argentum signatum €erat, aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes speciosam etiam conlationem faciebant. cum senatus €summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. quos cum et a pa-€tribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues €conspici uolgus hominum uidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. et lege perlata de €indicendo Ueientibus bello, exercitum magna ex parte uolun-€tarium noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere.  fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinc-€tius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. ab €iis primum circumsessi Ueii sunt; sub cuius initium obsi-€dionis cum Etruscorum concilium ad fanum Uoltumnae €frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis uniuersae tuendi Ueientes essent. ea oppugnatio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’“ؽ“‚segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Uolscum auocata bellum. tribunos militum consulari €potestate is annus habuit C. Ualerium Potitum tertium M'. €Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cor-€nelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutu-lum iterum. cum Uolscis inter Ferentinum atque Ecetram €signis conlatis dimicatum; Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Uolscorum oppidum, ab tribunis obsideri €coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in ur-€bem hoste, occasio data est Romanis inrumpendi, praeter-€que arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mor-€tales. arx deinde obsidebatur; nec aut ui capi poterat, €quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat €deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem conuecto; taedioque recessum inde foret ni seruus €arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum €accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera €multitudo repentino pauore oppressa in deditionem uenit. diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Uolscis, omnisque uis Romana Ueios conuersa est. proditori praeter €libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Ser-€uius Romanus uocitatus. sunt qui Artenam Ueientium, non Uolscorum fuisse credant. praebet errorem quod eiusdem €nominis urbs inter Caere atque Ueios fuit; sed eam reges €Romani deleuere, Caeretumque, non Ueientium fuerat; €altera haec nomine eodem in Uolsco agro fuit, cuius ex-€cidium est dictum. °pace alibi parta Romani Ueiique in armis erant tanta ira €odioque ut uictis finem adesse appareret. comitia utriusque populi longe diuersa ratione facta sunt. Romani auxere €tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, €quot nunquam antea, creati, M'. Aemilius Mamercus iterum €L. Ualerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinc-€tilius Uarus L. Iulius Iulus M. Postumius M. Furius Camil-lus M. Postumius Albinus. Ueientes contra taedio annuae €ambitionis quae interdum discordiarum causa erat, regem €creauere. offendit ea res populorum Etruriae animos, non maiore odio regni quam ipsius regis. grauis iam is antea €genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum quos intermitti nefas est uiolenter diremisset, cum ob iram €repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos €ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente abduxit. gens itaque ante €omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte €colendi eas, auxilium Ueientibus negandum donec sub rege essent decreuit; cuius decreti suppressa fama est Ueiis €propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, €pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore habe-bat. Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita munie-€bant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra €oppidanorum eruptiones uersa, aliis frons in Etruriam spec-€tans, auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.  cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione €quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua €militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum. quod postquam tribunis plebis, iam diu €nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est alla-tum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc €illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore. ue-€nisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam €ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem €aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas. quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam €profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam €iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset. uexari praeterea et subigi multo €acrius quam Ueientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem €Romanum in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum, €sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium bellorum terra marique sit quies arma deponentem. hoc €neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam €superbos illos consules neque triste dictatoris imperium €neque importunos decemuiros iniunxisse seruitutis, ut per-€ennem militiam facerent [quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent]. quidnam illi consules dicta-€toresue facturi essent, qui proconsularem imaginem tam €saeuam ac trucem fecerint? sed id accidere haud immerito. €non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. antea trina loca cum contentione summa patricios €explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, €si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum, non €seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac €coniuges inuisere et usurpare libertatem et creare magis-€tratus. haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem €nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias €seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante €fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribu-€niciae potestatis dissoluendae.  is tum iam non promptus €ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: 'si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni €plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; et €cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse, €tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est sublatus, et uobis et propter uos rei publicae gratulor. an €est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte €aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in €plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? quid illos aliud aut tum €timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam €ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse? sic hercule, tamquam artifices improbi, opus €quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica €uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur. utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum €militantium aduersarii estis an causam agitis? nisi forte €hoc dicitis: 'quidquid patres faciunt displicet, siue illud pro plebe siue contra plebem est,' et quemadmodum seruis €suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse €pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum €censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne €nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. quanto €tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani €esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere €potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit €maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse?  atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo €abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile €solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam ora-€tionem non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur, €ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. in €qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset, aduersariorum certe orationibus contentus essem. negabant €nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. €quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid €noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro portione iniungi? nusquam nec opera sine emolumento €nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor €uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. moleste antea ferebat miles se suo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µ¤•‚sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem par-€tem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi mili-tiaeque se ac suos tueri posset: gaudet nunc fructui sibi rem €publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur €animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui grauis im-pensa non est, paulo diutius abesse. an si ad calculos eum €res publica uocet, non merito dicat: 'annua aera habes, €annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?' inuitus in hac parte €orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mer-€cennario milite utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere €uolumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum censemus. aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro €dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante absce-€dimus quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus. €si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam imponere debuit. decem quondam annos urbs oppugnata €est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab domo? quot terras, quot maria distans? nos intra uicesi-€mum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam €oppugnationem perferre piget. scilicet quia leuis causa €belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet. septiens rebellarunt; in pace €nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati €sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius caedis impiae €legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos con-€citare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes €legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.  cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? €si nos tam iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro uos, mouent? operibus ingentibus saepta urbs est quibus €intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta euastata sunt bello; si reducimus exercitum, quis est qui €dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam €necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint €agrum nostrum inuasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. quid? €illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni €plebis tum stipendium extorquere uoluerunt, nunc consultum repente uolunt, quale est? uallum fossamque, ingentis €utrumque operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo €pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; muni-€tiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes si qua auxilia ueniant, opposuere; quid turres, quid €uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium appa-€ratum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad €finem iam operis tandem peruentum, relinquendane haec €censetis, ut ad aestatem rursus nouus de integro his insti-tuendis exsudetur labor? quanto est minus opera tueri €facta et instare ac perseuerare defungique cura? breuis €enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per €intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram facimus. loquor de operae et de temporis iactura; quid? €periculi, quod differendo bello adimus, num obliuisci nos €haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Ueios auxiliis patiuntur? ut nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant €missuros; quantum in illis est, capere Ueios licet. quis est €qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque €legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex €creatus Ueiis, mutari spatio interposito possit uel consensu €ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae animos, uel ipsius uolun-€tate regis qui obstare regnum suum saluti ciuium nolit? uidete, quot res, quam inutiles sequantur illam uiam con-€silii, iactura operum tanto labore factorum, uastatio immi-€nens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Ueiente con-citatum. haec sunt, tribuni, consilia uestra, non hercule €dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus €extemplo conualescere possit, cibi gratia praesentis aut €potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum €efficiat.  si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad dis-€ciplinam certe militiae plurimum intererat, insuescere mili-€tem nostrum non solum parata uictoria frui, sed si etiam res lentior sit, pati taedium et quamuis serae spei exitum exspec-€tare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri €nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac recessum circumspicere. obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas €homines per niues ac pruinas in montes siluasque rapit: belli €necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam uel lusus ac uoluptas elicere solet? adeone effeminata corpora €militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut €hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non pos-€sint? ut, tamquam nauale bellum tempestatibus captandis €et obseruando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint? erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, €contendantque et animis et corporibus suis uirilem patien-€tiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere €posse, nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse €tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse. haec uirtute militum €uestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Ueios €tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. an €mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, €utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent €cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis sustinue-rit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis €nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae €oppugnationis, non uis hiemis ab urbe circumsessa semel €amouere possit, nec finem ullum alium belli quam uictoriam €nouerit, nec impetu potius bella quam perseuerantia gerat? quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in €obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque muni-€tionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum uincit atque expugnat,_sicut Ueios expugnabit, nisi €auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae inuenerint €praesidia Ueientes quae nequiquam in Etruria quaerunt. an est quicquam quod Ueientibus optatum aeque contin-€gere possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde uelut ex contagione castra impleantur? at hercule €apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non €denique regni, quicquam apud eos nouatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritauerint animos; morietur enim ex-€templo quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit quae apud uos impune dicuntur. fustuarium €meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores €signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri €militi sed uniuersis exercitibus palam in contione audiuntur; adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae €patriae dissoluendae rei publicae est, adsuestis, Quirites, €audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis. reliquum est ut quae hic uociferan-€tur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus cor-rumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea €demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, €non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non €disciplinam uereri militiae.'  par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, €cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas €apud Ueios et superiorem Appium in causa et concordiam €ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Ueios fecit. nam cum agger promotus ad urbem uineaeque €tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera in-€terdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta €repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit, horaeque momento simul aggerem ac uineas, tam €longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mor-€tales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µ§”quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, se-€natui curam metumque iniecit, ne tum uero sustineri nec in €urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis uelut ab se uictae rei publicae insultarent, cum repente quibus census €equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius €inter sese habito, senatum adeunt factaque dicendi potestate, equis se suis stipendia facturos promittunt. quibus cum €amplissimis uerbis gratiae ab senatu actae essent famaque €ea forum atque urbem peruasisset, subito ad curiam concur-sus fit plebis; pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei €publicae extra ordinem polliceri, seu Ueios seu quo alio €ducere uelint; si Ueios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. tum uero iam €superfundenti se laetitiae uix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque €aut in curiam uocati quibus responsum daretur, aut limine €curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore €loco ad multitudinem in comitio stantem uoce manibusque significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et €inuictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, €laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, uictam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. certatim patri-€bus plebique manare gaudio lacrimae, donec reuocatis in €curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione aduocata peditibus equitibusque gratias €agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent se-€natum fore; placere autem omnibus his uoluntariam extra €ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus. tum primum equis suis €merere equites coeperunt. uoluntarius ductus exercitus €Ueios non amissa modo restituit opera, sed noua etiam €instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea sub-€uehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum €deesset.  insequens annus tribunos militum consulari potestate €habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uer-€ginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium iterum. his tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum €intenta est, neglectum Anxuri praesidium uacationibus mili-€tum et Uolscos mercatores uolgo receptando, proditis repente portarum custodibus oppressum est. minus militum periit, €quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros uicinasque urbes negotiabantur. nec Ueiis melius gesta €res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; €nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus €hostes animi habuerunt, et auctum est bellum aduentu re-pentino Capenatium atque Faliscorum. hi duo Etruriae €populi, quia proximi regione erant, deuictis Ueiis bello quo-que Romano se proximos fore credentes, Falisci propria €etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immis-€cuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter €se obligati, cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere. forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat €castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etru-€riam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani €crediderant. eadem opinio Ueientes in urbe concitauit. ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; con-€cursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec €Ueientem satis cohibere intra munitiones nec suis muni-€mentis arcere uim ac tueri se ab exteriore poterant hoste. una spes erat, si ex maioribus castris subueniretur, ut di-€uersae legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum, aliae €contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Uerginius, priuatim Sergio inuisus infestusque. is €cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, €utrimque inuehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, €si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne €quam opem ab inimico uideretur petisse, uinci ab hoste quam uincere per ciuem maluit. diu in medio caesi milites; €postremo desertis munitionibus, perpauci in maiora castra, €pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi €cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Uerginium ex castris, interea praeesse legatos placuit. acta deinde in €senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci €rei publicae, [2plerique]2 huic atque illi ut quosque studium €priuatim aut gratia occupauerat adsunt.  primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum €tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspec-€tandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos €tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; at enimuero €Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum €eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, €deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus €Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. inter haec tribuni plebis, cum in concordia €hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium tenuis-€sent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctori-tate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros esse. tum €C. Seruilius Ahala tribunus militum: 'quod ad uos attinet, €tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris quam in uobis animi esset; sed €nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. proinde €et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quae-€rere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut si per-€tinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat.' cum omnium adsensu comprobata oratio €esset, gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terricu-€lis inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos magis-tratus, uicti consensu omnium comitia tribunorum militum €habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, €seque ante eam diem magistratu abdicauere.  L. Ualerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. €Aemilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. €Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta; nam et bellum €multiplex fuit eodem tempore, ad Ueios et ad Capenam et €ad Falerios et in Uolscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur, et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum €est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud €paruum motum duo iudicia eorum qui paulo ante consulari potestate fuerant exciuere. omnium primum tribunis mili-€tum fuit, dilectum haberi; nec iuniores modo conscripti sed €seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent. quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore €pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, €inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus €urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque rei publicae erat. haec per se grauia indigniora ut uideren-€tur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera €militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia partem tributo conficerent. unum bellum annum iam ter-€tium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. in quat-€tuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos. iam non aestatis nec hiemis €discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit; quae nunc etiam uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum €confecta labore uolneribus postremo aetate corpora rettu-€lerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi €inuenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque €militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei publicae €reddant. inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum €rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri €nequiit. pugnatum inde in loca uacua ut patricii coopta-rentur. postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae €legis [tribuniciae] causa effectum est ut cooptarentur tribuni €plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum €opibus  fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Tre-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ‹‚bonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare uideretur Treboniae legis patrocinium. is quod petissent €patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos €militum expugnasse uociferans, legem Treboniam sublatam €et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio €patriciorum; eo reuolui rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint; eripi sacratas leges, €extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude patriciorum, €scelere ac proditione collegarum factum arguere. cum arderent inuidia non patres modo sed etiam tribuni €plebis, cooptati pariter et qui cooptauerant, tum ex collegio €tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum €suarum, in Sergium Uerginiumque, prioris anni tribunos €militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis inuidiamque die dicta auertunt. quibus dilectus, quibus tributum, qui-€bus diutina militia longinquitasque belli sit grauis, qui clade €accepta ad Ueios doleant, qui amissis liberis, fratribus, pro-€pinquis, adfinibus lugubres domos habeant, his publici pri-€uatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant. omnium namque €malorum in Sergio Uerginioque causas esse; nec id accusa-€torem magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter €in alterum causam conferant, fugam Sergi Uerginius, Sergius proditionem increpans Uergini. quorum adeo incredibilem €amentiam fuisse ut multo ueri similius sit compecto eam rem et communi fraude patriciorum actam. ab his et prius datum €locum Ueientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, €et nunc proditum exercitum, tradita Faliscis Romana castra. omnia fieri ut consenescat ad Ueios iuuentus, nec de agris €nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni fre-€quentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspira-tioni patriciorum possint. praeiudicium iam de reis et ab €senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse; nam et senatus consulto eos ab re publica remotos €esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab €collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creas-€se qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo €kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diu-tius res publica his manentibus in magistratu non posset; et €tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque, uenire €ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque €poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem €ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium qui certe nihil deliquissent. illos €repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta ha-€buissent, cum fuga trepidum, plenum uolnerum ac pauoris €incidentem portis exercitum uiderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces accusantem. pro certo €se habere neminem in contione stare qui illo die non caput €domum fortunasque L. Uergini ac M'. Sergi sit exsecratus detestatusque. minime conuenire quibus iratos quisque €deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, €non uti. nunquam deos ipsos admouere nocentibus manus; €satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.  his orationibus incitata plebs denis milibus aeris grauis €reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem €belli fortunamque accusante, Uerginio deprecante ne infeli-cior domi quam militiae esset. in hos uersa ira populi €cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam €factae memoriam obscuram fecit. uictores tribuni ut praesentem mercedem iudicii plebes €haberet legem agrariam promulgant, tributumque conferri prohibent, cum tot exercitibus stipendio opus esset resque €militia ita prospere gererentur ut nullo bello ueniretur ad €exitum spei. namque Ueiis castra quae amissa erant reci-€perata castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni militum M'. Aemilius et K. Fabius. a M. Furio in Faliscis, €a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia €inuenti; praedae actae incendiisque uillarum ac frugum uastati fines; oppida oppugnata nec obsessa sunt. at in €Uolscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum, €loco alto situm et postquam uis inrita erat uallo fossaque €obsideri coeptum; Ualerio Potito Uolsci prouincia euenerat. hoc statu militarium rerum, seditio intestina maiore mole €coorta quam bella tractabantur; et cum tributum conferri €per tribunos non posset nec stipendium imperatoribus mit-€teretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat €quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbaren-tur. inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc €illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis €Uerginiisque ad plebeios uiros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum est quam ut unus €ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Caluus tribunus militum consulari potestate crearetur: ceteri patricii creati, €P. Manilius L. Titinius P. Maelius L. Furius Medullinus L. Publilius Uolscus. ipsa plebes mirabatur se tantam rem €obtinuisse, non is modo qui creatus erat, uir nullis ante €honoribus usus, uetus tantum senator et aetate iam grauis; nec satis constat cur primus ac potissimus ad nouum deli-€bandum honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui €tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium €equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem €credunt, alii orationem ipsum tempestiuam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse. hac uictoria €comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem €publicam impediebat de tributo remiserunt. conlatum €oboedienter missumque ad exercitum est.  Anxur in Uolscis breui receptum est, neglectis die festo €custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit, €adeo ut uiae clausae, Tiberis innauigabilis fuerit. annona ex ante conuecta copia nihil mutauit. et quia P. Licinius €ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio ple-€bis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo inua-€sit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. unus M. Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit: ple-€beios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere €centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Uoleronem €Publilium Cn. Genucium L. Atilium. tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim mutatione €in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilens-que omnibus animalibus aestas excepit; cuius insanabili €perniciei quando nec causa nec finis inueniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt. duumuiri sacris €faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, €per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, €Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placauere. priuatim quoque €id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis €promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos €ignotosque passim aduenas in hospitium ductos ferunt, et €cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos; iurgiis ac litibus temperatum; uinctis quoque dempta in eos €dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di €tulissent uinciri. interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum €bellis conlatis. namque eodem quo antea modo circa €munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio €uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. ante omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac €Uergini. itaque [2e]2 maioribus castris, unde antea cessatum €fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates in uallum Romanum uersos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta €et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris €opportune facta auertit. repulsos deinde insecuti uictores ingentem ediderunt caedem; nec ita multo post iam [palantes €ueluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere. et Ueientium refugientes in urbem €multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus €inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.  haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØŽ‚aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, €quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium. itaque claris-€simis uiris ex composito praeparatis ad petendum quos €praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi €perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes €non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem uertentes comitia biennio habita: priore anno intolerandam €hiemem prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non prodigia sed iam euentus: pestilentiam agris urbique inlatam €haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa pla-€candos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspi-€cato quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discri-minaque gentium confundi. praeterquam maiestate peten-€tium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, €partem magnam honoratissimum quemque, tribunos mili-€tum consulari potestate creauere, L. Ualerium Potitum €quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum €iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum. his €tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est; tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores, €Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, €nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.  prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia €singuli auctores erant parum credita spretaque, et quia, €hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non erant: in unum omnium curae uersae sunt quod lacus in €Albano nemore, sine ullis caelestibus aquis causaue qua €alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam creuit. quidnam eo di portenderent prodigio missi scisci-tatum oratores ad Delphicum oraculum. sed propior €interpres fatis oblatus senior quidam Ueiens, qui inter cauil-€lantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etrus-€cosque uaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu €Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Ueiis Roma-num. quod primo uelut temere iactum sperni, agitari €deinde sermonibus coeptum est donec unus ex statione €Romana percontatus proximum oppidanorum, iam per €longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacu Albano iaceret, postquam €audiuit haruspicem esse, uir haud intacti religione animi, €causatus de priuati portenti procuratione si operae illi esset consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit. cumque €progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, €praeualens iuuenis Romanus senem infirmum in conspectu €omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit. qui cum perductus ad imperatorem, inde €Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto €iratos deos Ueienti populo illo fuisse die quo sibi eam men-tem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet. itaque €quae tum cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se nec ut €indicta sint reuocare posse, et tacendo forsitan quae di €immortales uolgari uelint haud minus quam celanda effando nefas contrahi. sic igitur libris fatalibus, sic disciplina €Etrusca traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundas-€set, tum si eam Romanus rite emisisset uictoriam de Ueien-€tibus dari; antequam id fiat deos moenia Ueientium deser-turos non esse. exsequebatur inde quae sollemnis deriua-€tio esset; sed auctorem leuem nec satis fidum super tanta €re patres rati decreuere legatos sortesque oraculi Pythici €exspectandas.  priusquam a Delphis oratores redirent Albaniue pro-€digii piacula inuenirentur, noui tribuni militum consulari €potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum €L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt. eo anno €Tarquinienses noui hostes exorti. qui quia multis simul €bellis, Uolscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, €Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppug-€nabant, ad hoc Ueientique et Falisco et Capenati bello €occupatos uidebant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, inter haec €locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum €cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam €iniuriam Romanos ne nouo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum ualido exercitu persecuturos. Romanis indig-€nitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; €eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est. A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectu_etenim ab €tribunis plebis impediebantur_sed prope uoluntariorum €quos adhortando incitauerant coacta manu, per agrum Cae-€retem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus grauesque praeda Tarquinienses oppressere. multos mor-€tales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam reuertuntur. biduum ad €recognoscendas res datum dominis; tertio incognita_erant €autem ea pleraque hostium ipsorum_sub hasta ueniere €quodque inde redactum militibus est diuisum. cetera bella maximeque Ueiens incerti exitus erant. €iamque Romani desperata ope humana fata et deos specta-€bant, cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi adfe-rentes congruentem responso captiui uatis: 'Romane, aquam €Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo €flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis exstingues; tum tu insiste audax hostium muris, memor €quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis uictoriam datam. bello perfecto donum €amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quo-€rum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.'  ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque ad-€hibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; in-€uentumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermis-€sumue sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam €magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse; unam expiationem eorum esse ut tri-€buni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur. ea ita facta sunt ex €senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius, Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus. nunquam desi-€tum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis €donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum €ex plebe crearetur. quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltum-€nae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi €ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueien-€tibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent; nunc iam pro se €fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae €gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum qui-bus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. sanguini €tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum €id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant non impediant. eum magnum aduenisse hostium nume-€rum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae €metu communi, ut fit, coeptae.  haud inuitis patribus P. Licinium Caluum praerogatiua €tribunum militum non petentem creant, moderationis ex-€pertae in priore magistratu uirum, ceterum iam tum exactae aetatis; omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici €apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. €Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure uocatis tribu-€bus, permissu interregis P. Licinius Caluus ita uerba fecit: 'omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, €memoria nostri magistratus uos his comitiis petere in inse-quentem annum uideo. sed collegas eosdem reficitis, etiam €usu meliores factos: me iam non eundem sed umbram €nomenque P. Licini relictum uidetis. uires corporis ad-€fectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, uigor animi obtunsus. en uobis' inquit, 'iuuenem', €filium tenens, 'effigiem atque imaginem eius quem uos antea žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ’•ƒtribunum militum ex plebe primum fecistis. hunc ego €institutum disciplina mea uicarium pro me rei publicae do €dicoque, uosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro €honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.' datum id petenti patri filiusque eius P. Licinius €tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra €scripsimus declaratus. Titinius Genuciusque tribuni militum profecti aduersus €Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt €quam consilio, praecipitauere se in insidias. Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primo-€res cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepi-€datione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo loco hosti commisit. plus ignominiae erat quam €cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem uertit; €tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex €fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad Ueios. aegre ibi miles retentus a fuga est cum peruasisset castra €rumor ducibus exercituque caeso uictorem Capenatem ac €Faliscum Etruriaeque omnem iuuentutem haud procul inde abesse. his tumultuosiora Romae, iam castra ad Ueios €oppugnari, iam partem hostium tendere ad urbem agmine €infesto, crediderant; concursumque in muros est et matro-€narum, quas ex domo conciuerat publicus pauor, obsecra-tiones in templis factae, precibusque ab dis petitum ut €exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis €arcerent Ueiosque eum auerterent terrorem, si sacra renouata €rite, si procurata prodigia essent.  iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Ueiosque fata adpetebant. igitur €fatalis dux ad excidium illius urbis seruandaeque patriae, €M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. omnia repente mutauerat im-€perator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis uideri. omnium primum in eos qui a €Ueiis in illo pauore fugerant more militari animaduertit, €effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. deinde €indicto dilectu in diem certam, ipse interim Ueios ad con-firmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scri-€bendum nouum exercitum redit, nullo detractante militiam. €peregrina etiam iuuentus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum uenere; quibus cum gratias in €senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum €paratis, ludos magnos ex senatus consulto uouit Ueiis captis €se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedica-turum, iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. profectus €cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam €spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. omnia ibi summa ratione consilioque acta €fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit €hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; €cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi datum. inde ad Ueios exercitus ductus, €densioraque castella facta, et a procursationibus quae multae €temere inter murum ac uallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. operum fuit omnium €longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus. quod ne intermitteretur opus neu €sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex €munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi €attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam €in arcem uiam facerent.  dictator cum iam in manibus uideret uictoriam esse, urbem €opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde €aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut inui-€diam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit, deum immortalium benignitate suis consiliis €patientia militum Ueios iam fore in potestate populi Romani; quid de praeda faciendum censerent? duae senatum dis-€tinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a €filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae uellet in castra Ueios iret, altera Ap. €Claudi, qui largitionem nouam prodigam inaequalem incon-€sultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus €in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipen-€dii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret; eius enim doni societatem sensuras aequaliter €omnium domos, non auidas in direptiones manus otiosorum €urbanorum bellatorum praerepturas fortium praemia esse, €cum ita ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat. Lici-€nius contra suspectam et inuisam semper eam pecuniam fore €aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum nouarum praebituram; satius igitur esse reconciliari €eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo €tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello €in quo prope consenuerint. gratius id fore laetiusque quod €quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. ipsum dictatorem €fugere inuidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; €senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit. haec tutior €uisa sententia est quae popularem senatum faceret. edictum €itaque est ad praedam Ueientem quibus uideretur in castra €ad dictatorem proficiscerentur.  ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator €auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, 'tuo ductu' inquit, 'Pythice Apollo, tuoque numine instinc-€tus pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam partem praedae uoueo. te simul, Iuno regina, quae nunc €Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox €futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat'. haec precatus, superante multitudine €ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Ueientes ignari se iam €a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in €partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua €euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam sub-€rutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt, mirantes quidnam €id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus €Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore improuidi €currerent ad muros. inseritur huic loco fabula: immolante rege Ueientium €uocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset, €ei uictoriam dari, exauditam in cuniculo mouisse Romanos €milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint €pro ueris accipiantur, satis habeam: haec ad ostentationem €scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque €adfirmare neque refellere est operae pretium. cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in aedem €Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit, €et pars auersos in muris inuadunt hostes, pars claustra por-€tarum reuellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieri-bus ac seruitiis iacerentur, inferunt ignes. clamor omnia €uariis terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. momento temporis deiectis ex €muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine €inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita €caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit. dedi inde €inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris dis-€currit. quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque €opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum €hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur, €ut eam inuidiam lenire quam minimo suo priuato incommodo publicoque populi Romani liceret. conuertentem se inter €hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ•˜ƒidque omen pertinuisse postea euentu rem coniectantibus €uisum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem. atque €ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae €est consumptus:  postero die libera corpora dictator sub €corona uendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, €haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec €duci, qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex €qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis senten-€tiae auctor fuisset, acceptum referebant. cum iam humanae opes egestae a Ueiis essent, amoliri €tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. namque delecti ex omni exer-€citu iuuenes, pure lautis corporibus, candida ueste, quibus €deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, uenerabundi templum iniere, primo religiose admouentes manus, quod id €signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare €non esset solitus. dein cum quidam, seu spiritu diuino €tactus seu iuuenali ioco, 'uisne Romam ire, Iuno?' dixisset, adnuisse ceteri deam conclamauerunt. inde fabulae ad-€iectum est uocem quoque dicentis uelle auditam; motam €certe sede sua parui molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse, integramque in €Auentinum aeternam sedem suam quo uota Romani dicta-€toris uocauerant perlatam, ubi templum ei postea idem qui uouerat Camillus dedicauit. hic Ueiorum occasus fuit, €urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam €uel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque €continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset €quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operi-€bus tamen, non ui expugnata est.  Romam ut nuntiatum est Ueios captos, quamquam et €prodigia procurata fuerant et uatum responsa et Pythicae €sortes notae, et quantum humanis adiuuari consiliis potuerat €res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant, tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat mul-€taeque clades acceptae, uelut ex insperato immensum gau-dium fuit, et priusquam senatus decerneret plena omnia €templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. €senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, sup-plicationes decernit. aduentus quoque dictatoris omnibus €ordinibus obuiam effusis celebratior quam ullius unquam €antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. maxime conspectus ipse €est, curru equis albis iuncto urbem inuectus, parumque id non ciuile modo sed humanum etiam uisum. Iouis Solisque €equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahe-€bant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit. tum Iunoni reginae templum in Auentino €locauit, dedicauitque Matutae Matris; atque his diuinis €humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit. agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decimam €uouisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent, haud facile inibatur €ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur. tandem eo quod lenissimum uide-€batur decursum est, ut qui se domumque religione exsol-€uere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret, ut ex eo €donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, €ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienauit. inter haec pacificatum legati €a Uolscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut €fessa tam diutino bello adquiesceret ciuitas quam quod digni €peterent.  Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate in-€sequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Sci-€pionem, M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambus-€tum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio €Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus €temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum €agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. ea clades Capenatem populum subegit; pax €petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae €causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romano-€rum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant. ea €largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium €obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos €cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? urbem quoque urbi €Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque tectorum ac locorum praeponebant. quin illa quoque actio €mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis cele-bratior fuit, transmigrandi Ueios. ceterum partem plebis, €partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque €urbes communi re publica incoli a populo Romano posse. aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se €citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum €dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? uictamne €ut quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem €fortunam captis esse Ueiis quam incolumibus fuerit? pos-tremo se relinqui a ciuibus in patria posse: ut relinquant €patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T. €Sicinium_is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator €erat_conditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei €filio, parente et auctore urbis Romae;  _haec cum foedis €certaminibus agerentur_nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant_, nulla res alia manibus tem-€perare plebem cogebat quam quod, urbi rixae committendae €causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. ab horum €aetatibus dignitatibusque et honoribus uiolandis dum ab-€stinebatur, et ad reliquos similes conatus uerecundia irae €obstabat. Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud €mirum id quidem esse, furere ciuitatem quae damnata €uoti omnium rerum potiorem curam quam religione se ex-soluendi habeat. nihil de conlatione dicere, stipis uerius €quam decumae, quando ea se quisque priuatim obligauerit, liberatus sit populus. enimuero illud se tacere suam con-€scientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum €mouentium sit decuma designetur: urbis atque agri capti, quae et ipsa uoto contineatur, mentionem nullam fieri. cum €ea disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad pontifices €esset, adhibito Camillo uisum collegio, quod eius ante con-€ceptum uotum Ueientium fuisset et post uotum in potesta-€tem populi Romani uenisset, eius partem decimam Apol-lini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque uenit. €pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus €ut aurum ex ea coemerent negotium datum. cuius cum €copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultan-€dam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum €aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit; hono-€remque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut €pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque ute-rentur. pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut €pecuniae soluerentur, crateram auream fieri placuit quae €donum Apollini Delphos portaretur. simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem €tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum: eum praedam Ueientanam publicando €sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter in-€crepant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent, uerecun-diam habent. simul extrahi rem ex eo anno uiderunt, €tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et €patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni €plebis magna ex parte iidem refecti.  comitiis tribunorum militum patres summa ope euicerunt žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØš‚ut M. Furius Camillus crearetur. propter bella simulabant €parari ducem; sed largitioni tribuniciae aduersarius quaere-batur. cum Camillo creati tribuni militum consulari po-€testate L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L. Uale-rius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. prin-€cipio anni tribuni plebis nihil mouerunt, donec M. Furius €Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, pro-€ficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo €quem aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis creuit. nam cum primo moenibus se hostes tenerent tu-€tissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis uilla-rum coegit eos egredi urbe. sed timor longius progredi €prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant, nulla €re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, €asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis uiis. ceterum Camillus, captiuum indidem ex agris secutus €ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. trifariam Romani munie-€bant; alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire €opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pa-€uoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent. multi caesi uul-€neratique priusquam pauentes portis inciderent; castra capta; €praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed €seueritate imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mira-bantur. obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per €occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes €proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe, €cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent. uidebaturque €aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset, ni fortuna €imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis €specimen [et] maturam uictoriam dedisset.  mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, €simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, €unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat. is cum in €pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique €causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, €[dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo €eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi €res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, Falerios se €in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. quae €ubi Camillus audiuit, 'non ad similem' inquit, 'tui nec €populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto mu-nere uenisti. nobis cum Faliscis quae pacto fit humano €societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est erit-€que. sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. arma habemus non aduer-€sus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed €aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Ueios oppugnarunt. eos tu quantum in €te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute opere armis, sicut Ueios uincam'. denudatum deinde eum €manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris €tradidit, uirgasque eis quibus proditorem agerent in urbem uerberantes dedit. ad quod spectaculum concursu €populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua €uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo €efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capena-€tium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret ciuitas. fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia €celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in €castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur. introducti ad senatum ita €locuti traduntur: 'patres conscripti, uictoria cui nec deus €nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore €uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius €est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris uicturos. euentu huius belli duo salutaria exempla prodita €humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem €uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam ultro detu-limus. sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. nec uos €fidei nostrae nec nos imperii uestri paenitebit.' Camillo et €ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipen-€dium militum eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret, €pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus.  Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem €albi per urbem uexerant equi insignis, iustitia fideque hosti-€bus uictis cum in urbem redisset, taciti eius uerecundiam non tulit senatus quin sine mora uoti liberaretur; crateram-€que auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, €L. Ualerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una naue, €haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deue-huntur Liparas. mos erat ciuitatis uelut publico latrocinio €partam praedam diuidere. forte eo anno in summo magis-€tratu erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam suis; qui legatorum nomen donumque et deum cui mittere-€tur et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque, quae €semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit, €adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio €etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. hospitium cum eo senatus consulto est factum €donaque publice data. €eodem anno in Aequis uarie bellatum, adeo ut in incerto €fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine essent. imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. €Aemilius Sp. Postumius. primo rem communiter gesserunt; €fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio Uerruginem ob-tinere placuit, Postumium fines uastare. ibi eum incom-€posito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti €Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pa-€uorque inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. Postumius suis in tutum receptis cum contione €aduocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab igna-€uissimo ac fugacissimo hoste, conclamat uniuersus exercitus €merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem €correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret_et in €conspectu erant, posita in plano_nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent. conlaudatos corpora curare €paratosque esse quarta uigilia iubet. et hostes nocturnam €fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat €Uerruginem excluderent, fuere obuii; proeliumque ante €lucem_sed luna pernox erat_commissum est. [et] haud incertius diurno proelium fuit; sed clamor Uerruginem per-€latus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum €iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent. inde fama Romam per-€lata est Postumium exercitumque occisum. qui ubi prima €lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum pere-€quitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. caedes inde fugien-€tium, qualis ubi ira magis quam uirtute res geritur, ad per-€niciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium €nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae €sequuntur, uictoriam populi Romani esse, Aequorum exer-€citum deletum.  tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant €finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et €patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis comitiis plebs ualuit; quem dolorem ulti patres sunt senatus €consulto facto ut consules, inuisus plebi magistratus, crea-€rentur. annum post quintum decimum creati consules L. Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus. principio €huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat €coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ“„id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in unam €eam curam conuersa, Uitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant. colonorum pars maxima incolumis, €quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio con-€suli ea prouincia euenit. is cum exercitu profectus acie €hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen redit. dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris €A. Uerginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu €ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo €crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat prae-€terquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent. uicit tamen gratiam senatus plebis ira et €pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris con-demnati sunt. id aegre passi patres; Camillus palam sce-€leris plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret €se prauo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse; nam €quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus €patres laturos, falli eos. si tribunicia uis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse; consu-€lesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos €taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. €haec propalam contionabundus in dies magis augebat €iras hominum:  senatum uero incitare aduersus legem haud €desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies feren-€dae legis uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris €focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimi-candum fore. nam quod ad se priuatim attineat, si suae €gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, €sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, €cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere €urbem latam in triumpho suo, insistere omnes uestigiis lau-dum suarum; sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis €immortalibus incoli urbem, et in captiuo solo habitare €populum Romanum et uictrice patria uictam mutari. his adhortationibus principes concitati [patres] senes €iuuenesque cum ferretur lex agmine facto in forum uene-€runt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules pren-santes, orare cum lacrimis coepere ne eam patriam pro qua €fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent €desererent, Capitolium, aedem Uestae, cetera circa templa deorum ostentantes; ne exsulem, extorrem populum Roma-€num ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem €agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Ueios, ne Roma desereretur. quia non ui agebant sed €precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religio-€sum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiqua-runt quam iusserunt. adeoque ea uictoria laeta patribus €fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus con-€sultum fieret ut agri Ueientani septena iugera plebi diuide-€rentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in €domo liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam €spem liberos tollere.  eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur. creati consules L. Ualerius €Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. €hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator uouerat Ueienti bello. eodem anno aedes Iunonis reginae €ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebra-€tamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, €fusis hostibus prius paene quam manus consererent. Ualerio €quod perseuerantior cedentes [2insequi]2 [in fuga] fuit, trium-€phus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est. eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum; €quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex €siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. €ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati €ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus po-pulis indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum €M. Cornelius suffectus;_quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui €locum censor sufficitur;_consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renouari auspicia. itaque cum ex €senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex €creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Ualerium Potitum interregem prodidit. ab eo €creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui €eorum incommoda ualetudo fuisset, copia magistratuum rei €publicae esset.  kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius €Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septi-mum Agrippa Furius C. Aemilius iterum. ex his L. €Lucretio et C. Aemilio Uolsinienses prouincia euenit, Sappi-€nates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Uolsinien-sibus pugnatum est. bellum numero hostium ingens, certa-€mine haud sane asperum fuit. fusa concursu primo acies; €in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem uenerunt. eius belli fama effecit ne €se pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se €tutabantur. Romani praedas passim et ex Sappinati agro et ex Uolsiniensi, nullo eam uim arcente, egerunt; donec €Uolsiniensibus fessis bello, ea condicione ut res populo €Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui prae-€starent, in uiginti annos indutiae datae. eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se €in Noua uia, ubi nunc sacellum est supra aedem Uestae, €uocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magi-stratibus dici iuberet Gallos aduentare. id ut fit propter €auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque €ignotior gens erat. neque deorum modo monita ingruente €fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, M. Furium ab urbe amouere. qui die dicta ab L. Apuleio €tribuno plebis propter praedam Ueientanam, filio quoque €adulescente per idem tempus orbatus, cum accitis domum €tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat, per-€contatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos quanti damnatus esset, absoluere eum non posse, in exsi-€lium abiit, precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea €iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui ciuitati €ingratae facerent. absens quindecim milibus grauis aeris €damnatur.  expulso ciue quo manente, si quicquam humanorum €certi est, capi Roma non potuerat, aduentante fatali urbi €clade legati ab Clusinis ueniunt auxilium aduersus Gallos petentes. eam gentem traditur fama dulcedine frugum €maximeque uini noua tum uoluptate captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse; et inuexisse in €Galliam uinum inliciendae gentis causa Arruntem Clusinum €ira corruptae uxoris ab Lucumone cui tutor is fuerat, prae-€potente iuuene et a quo expeti poenae, nisi externa uis quaesita esset, nequirent; hunc transeuntibus Alpes ducem €auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. equidem haud €abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos; sed eos qui oppugnauerint Clusium non fuisse €qui primi Alpes transierint satis constat. ducentis quippe €annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt; nec cum his €primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter €Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici €pugnauere. Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique €opes patuere. mari supero inferoque quibus Italia insulae €modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi uocabulo gentis, alterum €Hadriaticum [mare] ab Hatria, Tuscorum colonia, uocauere €Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum uocant. ei in utrumque mare uergentes incoluere urbibus €duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, €postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca,_ex-€cepto Uenetorum angulo qui sinum circumcolunt maris,_ usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ”˜‹‚dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne €quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum €retinerent.  de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco €Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae €tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum €sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia €adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo uix regi uideretur posse. hic magno natu ipse iam exone-€rare praegrauante turba regnum cupiens, Bellouesum ac Sego-€uesum sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi uellent €numerum hominum excirent ne qua gens arcere aduenien-€tes posset. tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus; €Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant. is quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos, €Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit. €profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricas-tinos uenit. Alpes inde oppositae erant; quas inexsupera-€biles uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod quidem €continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas. ibi cum uelut saeptos montium altitudo teneret €Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga €in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit €quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari. Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea €profecti. id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut €quem primum in terram egressi occupauerant locum pa-€tientibus Saluis communirent. ipsi per Taurinos saltus [2saltum]2que Duriae Alpes transcenderunt; fusisque acie €Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consede-€rant agrum Insubrium appellari audissent cognominem In-€subribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condi-€dere urbem; Mediolanium appellarunt.  alia subinde manus €Cenomanorum Etitouio duce uestigia priorum secuta eodem €saltu fauente Belloueso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Uerona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt €post hos Salluuiique, prope antiquam gentem Laeuos Ligures €incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boii €Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque Alpes €omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo €sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere. tum Senones, recentissimi aduenarum, ab €Utente flumine usque ad Aesim fines habuere. hanc gen-€tem Clusium Romamque inde uenisse comperio: id parum €certum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum €populis adiutam. Clusini nouo bello exterriti, cum multitudinem, cum for-€mas hominum inuisitatas cernerent et genus armorum, audi-€rentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum €fusas, quamquam aduersus Romanos nullum eis ius societatis €amicitiaeue erat, nisi quod Ueientes consanguineos aduersus €populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent misere. de auxilio nihil impe-€tratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus €populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus €nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque si res €cogat tuendos esse; sed melius uisum bellum ipsum amo-€ueri si posset, et Gallos nouam gentem pace potius cognosci €quam armis.  mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam €Romanis similes habuisset. quibus postquam mandata edi-derunt in concilio [Gallorum] datur responsum, etsi nouum €nomen audiant Romanorum, tamen credere uiros fortes esse quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; et €quoniam legatione aduersus se maluerint quam armis tueri €socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si €Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant €Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse. et responsum coram Romanis accipere uelle et €si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nun-€tiare domum possent quantum Galli uirtute ceteros mortales praestarent. quodnam id ius esset agrum a possessoribus €petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in €Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et €omnia fortium uirorum esse ferociter dicerent, accensis €utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur. ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius €gentium arma capiunt. nec id clam esse potuit cum ante €signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae €iuuentutis pugnarent; tantum eminebat peregrina uirtus. quin etiam Q. Fabius, euectus extra aciem equo, ducem €Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, €per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem €Galli agnouere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est. omissa inde in Clusinos ira, receptui €canunt minantes Romanis. erant qui extemplo Romam €eundum censerent; uicere seniores, ut legati prius mitte-€rentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium uiolato Fabii dederentur. legati Gallorum cum ea sicut €erant mandata exposuissent, senatui nec factum placebat €Fabiorum et ius postulare barbari uidebantur; sed ne id €quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis uiris ambitio obstabat. itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte €Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum €ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes €ualuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum con-sulari potestate in insequentem annum crearentur. quo €facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum €propalam minantes ad suos redeunt. tribuni militum cum €tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius quartum €P. Cornelius Maluginensis.  cum tanta moles mali instaret_adeo occaecat animos €fortuna, ubi uim suam ingruentem refringi non uolt_ciui-€tas quae aduersus Fidenatem ac Ueientem hostem aliosque €finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc inuisitato atque inaudito €hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesiuit. tribuni €quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum €praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media €bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant. interim Galli postquam accepere ultro honorem €habitum uiolatoribus iuris humani elusamque legationem €suam esse, flagrantes ira cuius impotens est gens, confestim signis conuolsis citato agmine iter ingrediuntur. ad quorum €praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad €arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire €magno clamore significabant quacumque ibant, equis uiris-€que longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps €inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus uelut tumultuario exercitu €raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, €qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluens €alueo, haud multum infra uiam Tiberino amni miscetur. iam omnia contra circaque hostium plena erant et nata in €uanos tumultus gens truci cantu clamoribusque uariis hor-€rendo cuncta compleuerant sono.  ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non prae-€munito uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non €hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt €aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine hostium possent; nec tamen aequari frontes poterant cum €extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem €haberent. paulum erat ab dextera editi loci quem subsi-€diariis repleri placuit, eaque res ut initium pauoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit. nam Brennus regulus Gallo-€rum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id €captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum €recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersos-que impetum darent, ad subsidiarios signa conuertit, si eos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ¦”‚loco depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum €superanti multitudine uictoriam fore. adeo non fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris stabat. in altera acie €nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites €erat. pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium €obliuio, ut multo maior pars Ueios in hostium urbem, cum €Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent. parumper subsidiarios tutatus est locus; €in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis €ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam uide-€rent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito integri intactique fugerunt; nec ulla caedes €pugnantium fuit; terga caesa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam. circa ripam Tiberis quo armis €abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta €est, multosque imperitos nandi aut inualidos, graues loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites; maxima tamen pars €incolumis Ueios perfugit, unde non modo praesidii quic-€quam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. ab dextro cornu quod procul a flumine et magis sub monte €steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis €urbis in arcem confugerunt.  Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae €tam repentinae tenuit, et ipsi pauore defixi primum steterunt, €uelut ignari quid accidisset; deinde insidias uereri; postremo €caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coaceruare; tum demum postquam nihil usquam hostile €cernebatur uiam ingressi, haud multo ante solis occasum ad €urbem Romam perueniunt. ubi cum praegressi equites non €portas clausas, non stationem pro portis excubare, non ar-€matos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miracu-lum eos sustinuit; noctemque ueriti et ignotae situm urbis, €inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus €missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent. Romani cum pars maior ex acie €Ueios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam €praeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati €omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis impleuerunt. priuatos deinde luctus stupefecit publicus €pauor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus €cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim bar-baris audiebant. omne inde tempus suspensos ita tenuit €animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in urbem €futurus uideretur impetus; primo aduentu, quia accesserant €ad urbem,_mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret,_deinde sub occasum solis, quia haud multum diei €supererat,_ante noctem [2enim]2 [rati se] inuasuros;_tum €in noctem dilatum consilium esse, quo plus pauoris inferrent. postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo €ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt €inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die €similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit. nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes €nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuuentutem €militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque conce-dere, armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere; flaminem €sacerdotesque Uestales sacra publica a caede, ab incendiis €procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent. si arx Capitoliumque, sedes deo-€rum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuuentus €superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae. et quo €id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes trium-€phales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros, €nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam €possent, oneraturos inopiam armatorum.  haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. €uersae inde adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capi-€tolium atque in arcem prosequebantur, commendantes €uirtuti eorum iuuentaeque urbis per trecentos sexaginta €annos omnibus bellis uictricis quaecumque reliqua esset for-tuna. digredientibus qui spem omnem atque opem secum €ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio, cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum mulie-€bris fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos €sequentium rogitantiumque uiros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant. magna €pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt, nec pro-€hibente ullo nec uocante, quia quod utile obsessis ad mi-€nuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus col-€lis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa uelut agmine iam uno petiit Ianiculum. inde pars per €agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut €consensu, suam quisque spem, sua consilia communibus de-ploratis exsequentes. flamen interim Quirinalis uirginesque €Uestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum €ferenda, quae quia uires ad omnia ferenda deerant relin-€quenda essent consultantes, quisue ea locus fideli adserua-turus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis €sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui €religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt uia quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. in eo cliuo eas €cum L. Albinius de plebe Romana homo conspexisset €plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat, saluo etiam tum dis-€crimine diuinarum humanarumque rerum religiosum ratus €sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire €ferrique, se ac suos in uehiculo conspici, descendere uxorem €ac pueros iussit, uirgines sacraque in plaustrum imposuit et €Caere quo iter sacerdotibus erat peruexit.  Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuen-€dam arcem compositis, turba seniorum domos regressi ad-€uentum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant. qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae €pristinae honorumque aut uirtutis insignibus morerentur, €quae augustissima uestis est tensas ducentibus triumphanti-busue, ea uestiti medio aedium eburneis sellis sedere. sunt €qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen deuouisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli et €quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant €animos et quod nec in acie ancipiti usquam certauerant €proelio nec tum impetu aut ui capiebant urbem, sine ira, €sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente €Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem. inde, €modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut €Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam uacuis occursu €hominum uiis, pars in proxima quaeque tectorum agmine €ruunt, pars ultima, uelut ea demum intacta et referta praeda, petunt; inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus €hostilis uagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant; ubi eos, plebis aedificiis obseratis, pa-€tentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa inuadendi; adeo haud secus quam €uenerabundi intuebantur in aedium uestibulis sedentes uiros, €praeter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestate €etiam quam uoltus grauitasque oris prae se ferebat simillimos dis. ad eos uelut simulacra uersi cum starent, M. Papirius, €unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus €promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput in-€cusso iram mouisse, atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos; post principium caedem €nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.  ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu €ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam in-€cendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari €tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flecten-€dos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØŖ’„capta urbe primo die aut passim aut late uagatus est ignis. Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes uagosque €per uias omnes cursus, cum alia atque alia parte noua aliqua €clades oreretur, non mentibus solum concipere sed ne auri-bus quidem atque oculis satis constare poterant. quo-€cumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, €sonitus flammae et fragor ruentium tectorum auertisset, €pauentes ad omnia animos oraque et oculos flectebant, uelut €ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum uindices, tanto €ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod €interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. nec tranquillior nox diem tam foede €actum excepit; lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec €ullum erat tempus quod a nouae semper cladis alicuius spectaculo cessaret. nihil tamen tot onerati atque obruti €malis flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis €aequata uidissent, quamuis inopem paruumque quem tene-bant collem liberati relictum uirtute defenderent; et iam €cum eadem cottidie acciderent, uelut adsueti malis abaliena-€uerant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum fer-€rumque in dextris uelut solas reliquias spei suae intuentes.  Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequi-€quam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis €nihil superesse praeter armatos hostes uiderent, nec quicquam €tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni €uis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt. prima luce signo dato multitudo omnis in foro €instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt. €aduersus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnes €aditus stationibus firmatis, qua signa ferri uidebant ea robore €uirorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit €magis in arduum eo pelli posse per procliue facilius rati. medio fere cliuo restitere; atque inde ex loco superiore qui €prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage €ac ruina fudere Gallos; ut nunquam postea nec pars nec uniuersi temptauerint tale pugnae genus. omissa itaque €spe per uim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius €ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum €incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies raptum omne Ueios erat. igitur exercitu diuiso partim €per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri €arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum €praeberent. proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam €uirtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit; qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis homini-€busque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi €illi uiri essent qui secum Ueios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente €audit Gallorum exercitum aduentare atque de eo pauidos €Ardeates consultare. nec secus quam diuino spiritu tactus €cum se in mediam contionem intulisset, abstinere suetus €ante talibus conciliis,  'Ardeates' inquit, 'ueteres amici, €noui etiam ciues mei, quando et uestrum beneficium ita €tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo uestrum condicionis €meae oblitum me huc processisse putet; sed res ac pericu-€lum commune cogit quod quisque possit in re trepida prae-sidii in medium conferre. et quando ego uobis pro tantis €uestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessauero? €aut ubi usus erit mei uobis, si in bello non fuerit? hac €arte in patria steti et inuictus bello, in pace ab ingratis ciui-bus pulsus sum. uobis autem, Ardeates, fortuna oblata est €et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta ipsi €meministis_nec enim exprobranda ea apud memores sunt €_gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi. qui effuso agmine aduentant gens est €cui natura corpora animosque magna magis quam firma €dederit; eo in certamen omne plus terroris quam uirium ferunt. argumento sit clades Romana. patentem cepere €urbem: ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu: €iam obsidionis taedio uicti abscedunt uagique per agros palantur. cibo uinoque raptim hausto repleti, ubi nox €adpetit, prope riuos aquarum sine munimento, sine stationi-€bus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti. si uobis in animo €est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam fieri, €prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad cae-€dem, non ad pugnam. nisi uinctos somno uelut pecudes €trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum €mearum exitum quem Romae habui'.  aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum €neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa, €corpora curant, intenti quam mox signum daretur. quo €dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere. egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gal-€lorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore inuadunt. nusquam proelium, omnibus locis caedes €est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos €tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis esset €ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos €tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab €oppidanis in palatos facta circumueniuntur. similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est, qui €urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae, oppres-€sae ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut €in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, pleni-€que praedae Ueios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. uiderant €eos milites Romani uagantes per agros et congregato agmine €praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul Ueiis posita. inde primum miseratio sui, deinde indignitas €atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus €bellum Gallicum in se auertissent, ludibrio esse clades suas? uix temperauere animis quin extemplo impetum facerent; €compressi a Q. Caedicio centurione quem sibimet ipsi prae-fecerant, rem in noctem sustinuere. tantum par Camillo €defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae €euentu gesta. quin etiam ducibus captiuis qui caedi noc-€turnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas €profecti, nocte insequenti ex improuiso maiorem caedem €edidere, duplicique uictoria ouantes Ueios redeunt.  Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque €silentium esse, ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium €euadere inter stationes posset, cum repente iuuenis Romanus admiratione in se ciues hostesque conuertit. sacrificium €erat statum in Quirinali colle genti Fabiae. ad id facien-€dum C. Fabius Dorsuo Gabino [2cinctu in]2cinctus sacra €manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias €hostium stationes egressus nihil ad uocem cuiusquam terro-remue motus in Quirinalem collem peruenit; ibique omni-€bus sollemniter peractis, eadem reuertens similiter constanti €uoltu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum €cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in €Capitolium ad suos rediit, seu attonitis Gallis miraculo auda-€ciae seu religione etiam motis cuius haudquaquam neglegens €gens est. Ueiis interim non animi tantum in dies sed etiam uires €crescebant. nec Romanis solum eo conuenientibus ex agris €qui aut proelio aduerso aut clade captae urbis palati fuerant, €sed etiam ex Latio uoluntariis confluentibus ut in parte prae-dae essent, maturum iam uidebatur repeti patriam eripique ex hostium manibus; sed corpori ualido caput deerat. locus €ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat qui €ductu auspicioque eius res prospere gesserant; et Caedicius €negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum €quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. consensu omnium placuit ab €Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu qui Romae €esset: adeo regebat omnia pudor discriminaque rerum prope perditis rebus seruabant. ingenti periculo transeundum per €hostium custodias erat. ad eam rem Pontius Cominus im-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ®˜ˆƒpiger iuuenis operam pollicitus, incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur. inde qua proximum fuit a ripa, €per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum €in Capitolium euadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit. accepto inde senatus consulto uti comitiis €curiatis reuocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator €extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem uellent, eadem degressus nuntius Ueios contendit; missique €Ardeam legati ad Camillum Ueios eum perduxere, seu_ €quod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea €quam compererit legem latam, quod nec iniussu populi €mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in €exercitu habere_lex curiata lata est dictatorque absens €dictus.  dum haec Ueiis agebantur, interim arx Romae Capito-liumque in ingenti periculo fuit. namque Galli, seu uesti-€gio notato humano qua nuntius a Ueiis peruenerat seu sua €sponte animaduerso ad Carmentis saxo in adscensum aequo, €nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret uiam €praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, €alterni innixi subleuantesque in uicem et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum euasere ut €non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollici-tum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. anseres non €fefellere quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen €abstinebatur. quae res saluti fuit; namque clangore eorum €alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante €consul fuerat, uir bello egregius, armis arreptis simul ad €arma ceteros ciens uadit et dum ceteri trepidant, Gallum €qui iam in summo constiterat umbone ictum deturbat. cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes €alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus €amplexos trucidat. iamque et alii congregati telis missili-€busque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri. sedato deinde tumultu reliquum noctis, €quantum in turbatis mentibus poterat cum praeteritum quo-que periculum sollicitaret, quieti datum est. luce orta €uocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et €recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum €ob uirtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum sed consensu etiam militari; cui uniuersi selibras €farris et quartarios uini ad aedes eius quae in arce erant €contulerunt,_rem dictu paruam, ceterum inopia fecerat eam €argumentum ingens caritatis, cum se quisque uictu suo frau-€dans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius uiri conferret. tum uigiles eius loci qua fefellerat ad-€scendens hostis citati; et cum in omnes more militari se €animaduersurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntias-set, consentiente clamore militum in unum uigilem conicien-€tium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit. inde in-€tentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia uol-€gatum erat inter Ueios Romamque nuntios commeare, et €apud Romanos ab nocturni periculi memoria.  sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente €inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et €uaporis pleno cineremque non puluerem modo ferente cum quid uenti motum esset. quorum intolerantissima gens €umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore uexati €uolgatis uelut in pecua morbis morerentur, iam pigritia sin-€gulos sepeliendi promisce aceruatos cumulos hominum ure-€bant, bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia €permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem €Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem €uocarent, dicitur auertendae eius opinionis causa multis €locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. €itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, ma-€gistrum equitum L. Ualerium a Ueiis adducere exercitum €iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus, stationibus uigiliis fessus, supe-€ratis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura €uinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam non solum €cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruenti-€bus infirmum corpus armis, uel dedi uel redimi se quacumque €pactione possint iussit, iactantibus non obscure Gallis haud €magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant. tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum €ut paciscerentur. inde inter Q. Sulpicium tribunum mili-€tum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res €est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox impe-raturi factum. rei foedissimae per se adiecta indignitas €est: pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante €additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intole-€randa Romanis uox, uae uictis.  sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Roma-€nos. nam forte quadam priusquam infanda merces perfice-€retur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator €interuenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoueri iubet. cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam €pactionem ratam esse quae postquam ipse dictator creatus €esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. suos in €aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro €reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum €et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit. instruit €deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo €urbis et natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praeparariue poterant prouidit. Galli noua re tre-€pidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos €incurrunt. iam uerterat fortuna, iam deorum opes humana-€que consilia rem Romanam adiuuabant. igitur primo con-€cursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam uicerant. iustiore altero deinde proelio ad octauum lapidem €Gabina uia, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu au-€spicioque Camilli uincuntur. ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. dicta-€tor reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, €interque iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac €parens patriae conditorque alter urbis haud uanis laudibus €appellabatur. seruatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie €seruauit cum prohibuit migrari Ueios, et tribunis rem inten-€tius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandae €post triumphum dictaturae, senatu obsecrante ne rem publi-€cam in incerto relinqueret statu.  omnium primum, ut erat €diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: fana omnia, €quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur €expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros quaereretur; cum Caeretibus hospitium publice fieret quod €sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque €eius populi non intermissus honos deum immortalium esset; ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam €sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus €esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator consti-tueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. expiandae €etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Galli-€cum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque tem-plum in Noua uia Aio Locutio fieri. aurum quod Gallis €ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem €in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret con-€fusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis sella poni iussum. iam ante in eo religio ciuitatis apparue-€rat quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactae €mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØ²—„ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque €additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis lau-datio esset. his peractis quae ad deos pertinebant quaeque €per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis €plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem para-€tam Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu €prosequente escendit atque ita uerba fecit.  'adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tri-€bunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habue-€rim, quoad Ardeae uixi, quam quod procul ab his certamini-€bus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto populique iussu reuocaretis, rediturus unquam fuerim. nec €nunc me ut redirem mea uoluntas mutata sed uestra fortuna €perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, €non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac €tacerem libenter nisi haec quoque pro patria dimicatio esset; €cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium €manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum €uictoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque €arcem dique et homines Romani tenuerint, uictoribus Roma-€nis reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et €plus uastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam aduersa fecit? equidem si nobis cum urbe simul positae €traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam €euidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut €omnem neglegentiam diuini cultus exemptam hominibus putem. intuemini enim horum deinceps annorum uel se-€cundas res uel aduersas; inuenietis omnia prospera euenisse sequentibus deos, aduersa spernentibus. iam omnium pri-€mum, Ueiens bellum_per quot annos, quanto labore gestum. €_non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est. quid haec tandem urbis nostrae clades €noua? num ante exorta est quam spreta uox caelo emissa €de aduentu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris €uiolatum, quam a nobis cum uindicari deberet eadem ne-glegentia deorum praetermissum? igitur uicti captique ac €redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut €terrarum orbi documento essemus. aduersae deinde res admonuerunt religionum. confugimus in Capitolium ad €deos, ad sedem Iouis optimi maximi; sacra in ruina rerum €nostrarum alia terra celauimus, alia auecta in finitimas urbes €amouimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis hominibusque tamen non intermisimus. reddidere igitur €patriam et uictoriam et antiquum belli decus amissum, et in €hostes qui caeci auaritia in pondere auri foedus ac fidem €fefellerunt, uerterunt terrorem fugamque et caedem.  haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus €humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum €e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas? urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; €nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; €sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt in quibus fiant. hos omnes deos publicos priuatosque, €Quirites, deserturi estis? quam par uestrum factum [2ei]2 est €quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio, €non minore hostium admiratione quam uestra conspectum €est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? an gentilicia sacra ne in €bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos €etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque negle-€gentiores publicarum religionum esse quam priuatus in sol-lemni gentis fuerit? forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos €facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant; quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. et ne om-€nia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis €epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest? quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod imperii €pignus custodia eius templi tenetur loquar? quid de anci-€libus uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? haec €omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam €uetustiora origine urbis? et uidete quid inter nos ac maiores intersit. illi sacra €quaedam in monte Albano Lauiniique nobis facienda tradi-€derunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri €sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Ueios transferemus? recordamini, agite dum, quotiens €sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia €casuue praetermissum est. modo quae res post prodigium €Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque reno-uatio adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit? at €etiam, tamquam ueterum religionum memores, et peregrinos €deos transtulimus Romam et instituimus nouos. Iuno regina €transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob excel-lens matronarum studium celebrique dedicata est die'. Aio €Locutio templum propter caelestem uocem exauditam in €Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis €addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu con-didimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis €urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansi-€mus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? de sacris loquimur et de templis; €quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem uenit €quantum piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa €sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta €mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est. hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacer-€dotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre €habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? quid alia quae auspicato agimus omnia €fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae da-mus? comitia curiata, quae rem militarem continent, comi-€tia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Ueiosne haec €transferemus? an comitiorum causa populus tanto incom-€modo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet?  at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis €expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque €relinquere urbem et ad integra omnia Ueios migrare nec hic aedificando inopem plebem uexare. hanc autem iactari €magis causam quam ueram esse, ut ego non dicam, apparere €uobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum aduen-€tum, saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, €hanc eandem rem actam esse ut Ueios transmigraremus. et uidete quantum inter meam sententiam uestramque in-€tersit, tribuni. uos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, €nunc utique faciendum putatis: ego contra_nec id mirati €sitis, priusquam quale sit audieritis_etiamsi tum migran-€dum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. quippe tum causa nobis in urbem captam €migrandi uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; €nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. non enim reliquisse uictores, sed amisisse uicti patriam €uidebimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circum-€sessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus €penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco €conscisceremus quem tueri non possemus. et Galli euertere €potuerunt Romam quam Romani restituere non uidebuntur potuisse? quid restat nisi ut, si iam nouis copiis ueniant_ €constat enim uix credibilem multitudinem esse_et habi-€tare in capta ab se, deserta a uobis hac urbe uelint, sinatis? quid? si non Galli hoc sed ueteres hostes uestri, Aequi €Uolsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos €Romanos, uos Ueientes esse? an malitis hanc solitudinem €uestram quam urbem hostium esse? non equidem uideo €quid magis nefas sit. haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis? si tota urbe nullum €melius ampliusue tectum fieri possit quam casa illa condi-€toris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque €habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire? maiores nostri, conuenae pastores-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’µØµ˜‰‚que, cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset, €nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce €incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? €et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, €hoc in publico incendio uniuersi recusamus facere?  quid tandem? si fraude, si casu Ueiis incendium ortum €sit, uentoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem €urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus? adeo nihil tenet €solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus, €sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? equidem_fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae [quam €meae calamitatis] meminisse iuuat_cum abessem, quotiens-€cumque patria in mentem ueniret, haec omnia occurrebant, €colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc €caelum sub quo natus educatusque essem; quae uos, €Quirites, nunc moueant potius caritate sua ut maneatis in €sede uestra quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio. non sine causa di hominesque hunc urbi con-€dendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen op-€portunum, quo ex mediterraneis locis fruges deuehantur, €quo maritimi commeatus accipiantur, mari uicinum ad com-€moditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula €classium externarum, regionum Italiae medium, ad in-crementum urbis natum unice locum. argumento est ipsa €magnitudo tam nouae urbis. trecentensimus sexagensimus €quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot ueterrimos €populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas €loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Uolsci, tot tam €ualida oppida, non uniuersa Etruria, tantum terra marique €pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae, bello uobis par est. quod cum ita sit quae, malum, ratio €est [2haec]2 expertis alia experiri, cum iam ut uirtus uestra €transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? hic Capitolium est, ubi quondam capite humano €inuento responsum est eo loco caput rerum summamque €imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, €Iuuentas Terminusque maximo gaudio patrum uestrorum €moueri se non passi; hic Uestae ignes, hic ancilia caelo €demissa, hic omnes propitii manentibus uobis di.'  mouisse eos Camillus cum alia oratione, tum ea quae ad €religiones pertinebat maxime dicitur; sed rem dubiam de-€creuit uox opportune emissa, quod cum senatus post paulo €de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex €praesidiis reuertentes forte agmine forum transirent, cen-turio in comitio exclamauit: 'signifer, statue signum; hic €manebimus optime'. qua uoce audita, et senatus accipere €se omen ex curia egressus conclamauit et plebs circumfusa €adprobauit. antiquata deinde lege, promisce urbs aedificari coepta. tegula publice praebita est; saxi materiaeque €caedendae unde quisque uellet ius factum, praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos. festinatio curam €exemit uicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in uacuo aedificant. ea est causa ut ueteres cloacae, €primo per publicum ductae, nunc priuata passim subeant €tecta, formaque urbis sit occupatae magis quam diuisae €similis. °quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Ro-€mani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatori-€bus decemuirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum uetus-€tate nimia obscuras uelut quae magno ex interuallo loci €uix cernuntur, tum quid rarae per eadem tempora litterae €fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et €quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque €publicis priuatisque erant monumentis, incensa urbe ple-raeque interiere. clariora deinceps certioraque ab secunda €origine uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis €gesta domi militiaeque exponentur. ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem in-€nixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt. comitia in in-€sequentem annum tribunos habere quorum in magistratu €capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit. cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis €teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, €ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in €Gallos_ad quos missus erat orator_contra ius gentium pugnasset; cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut uolun-tariam magna pars crederet, subtraxit. interregnum initum: €P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus €[iterum]. is tribunos militum consulari potestate creat €L. Ualerium Publicolam iterum L. Uerginium P. Cornelium €A. Manlium L. Aemilium L. Postumium. hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, €nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere. in primis foedera ac leges_erant autem eae duodecim €tabulae et quaedam regiae leges_conquiri, quae compare-€rent, iusserunt; alia ex eis edita etiam in uolgus: quae €autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut re-€ligione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa. tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. XV €Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram €Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede €pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, %in-€signemque rei nullius publice priuatimque agendae% fecerunt. quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius €tribunus militum neque inuenta pace deum post diem tertium €obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus €rebus diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalen-€das quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.  nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu rei publicae secum agitare. hinc Uolsci, ueteres hostes, ad €exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc €Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de €bello ad fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant. nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Herni-€corumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per €annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. itaque cum tanti undique terrores €circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud €hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam €cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camil-lum. is dictator C. Seruilium Ahalam magistrum equitum €dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut €seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba €sua iuratos centuriaret. exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: €partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit; tribuni militum his A. Man-€lius, illis quia aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius €praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec €procul a Lanuuio_ad Mecium is locus dicitur_castra oppugnare est adortus. quibus ab contemptu, quod prope €omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent, €ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator €terroris intulerat ut uallo se ipsi, uallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. quod €ubi animaduertit Camillus, ignem in obiectam saepem €coici iussit; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem; itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in €castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis €materiae flagrantis ita consternauit hostes, ut minor moles €superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum €Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio ab-sumptam fuerat. fusis hostibus caesisque cum castra impetu €cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem. persecutus deinde €fugientes cum omnem Uolscum agrum depopulatus esset, €ad deditionem Uolscos septuagesimo demum anno subegit. uictor ex Uolscis in Aequos transiit et ipsos bellum €molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra €modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶£cum in ea parte in qua caput rei Romanae Camillus erat €ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat: Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, €obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum €senatum adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret. cuius spei moram cum €pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas €oppidanorum opere, uigiliis, uolneribus, quae semper eosdem €urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum €singulis emissa uestimentis miserabili agmine penates relin-queret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano €interuenit. cui cum se maesta turba ad pedes prouoluisset €principumque orationem necessitate ultima expressam fletus €mulierum ac puerorum qui exsilii comites trahebantur exce-€pisset, parcere lamentis Sutrinos iussit: Etruscis se luctum lacrimasque ferre. sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi €considere modico praesidio relicto, arma secum militem €ferre iubet. ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id €quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis inuenit, €nullam stationem ante moenia, patentes portas, uictorem uagum praedam ex hostium tectis egerentem. iterum igitur €eodem die Sutrium capitur; uictores Etrusci passim truci-€dantur ab nouo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium. cum pro se €quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere €possent, clausas_id enim primum dictator imperauerat_ portas inueniunt. inde alii arma capere, alii, quos forte €armatos tumultus occupauerat, conuocare suos ut proelium €inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni €praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam uiolari. tum €etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum €fuerant, postquam data spes uitae est, iactare passim arma €inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. magna multitudo in custodias diuisa; oppidum ante noctem €redditum Sutrinis inuiolatum integrumque ab omni clade €belli, quia non ui captum sed traditum per condiciones fuerat.  Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum uictor. longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum €duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum €est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod super-erat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis €Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante €pedes Iunonis positas fuisse. eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capena-€tiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Ro-manos, agerque his nouis ciuibus adsignatus. reuocati €quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi €Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contule-€rant. et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies €deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset €Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque, oboedientes fecit; et Roma cum frequentia crescere, tum €tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiu-€uante et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis €priuatis_admonebat enim desiderium usus_festinantibus €ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit. exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate €habita. creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas €quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius €Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in Aequos, non ad bellum_uictos namque se fatebantur_sed €ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relin-€queretur uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem; ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta. €ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo €clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incen-sum est. Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, €laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos. €cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis €in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro €semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem locusque inuadendi urbem Romanis datus est. publicari €praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium €segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec €nisi per inuidiam adimi poterat. eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs, €Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel €in hac magnificentia urbis conspiciendum.  iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata con-tiones suas frequentare legibus agrariis conabantur. osten-€tabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas €a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae. criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate €esse quam a Uolscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad uires et arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles €homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi €antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi fore. haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem €in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam €impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum €uires non essent. in ciuitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade €superstitiosis principibus, ut renouarentur auspicia res ad €interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capi-tolinus Ser. Sulpicius Camerinus L. Ualerius Potitus; hic €demum tribunorum militum consulari potestate comitia €habuit. L. Papirium Cn.% Sergium L. Aemilium iterum €Licinium% Menenium L. Ualerium Publicolam tertium creat; ii ex interregno magistratum occepere. eo anno €aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio €duumuiro sacris faciendis. tribus quattuor ex nouis ciuibus €additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque €uiginti quinque tribuum numerum expleuere.  de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum €ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupidi-tatem agri quam fuerat. et de Latino Hernicoque bello €mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in €armis erat, dilata est. res ad Camillum tribunum militum consulari potestate €rediit; collegae additi quinque, Ser. Cornelius Maluginensis €Q. Seruilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L. Horatius Puluillus P. Ualerius. principio anni auersae curae €hominum sunt a bello Etrusco, quod fugientium ex agro €Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates €in armis esse Latinorumque populos iuuentutem suam sum-misisse ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium €quod non prohibitos tantummodo uoluntarios dicerent militare ubi uellent. desierant iam ulla contemni bella. €itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu €esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus €esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, in uiro uno esse sibique destinatum €in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam €de maiestate sua detractum credere quod maiestati eius uiri €concessissent. conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit. ingens inde ait onus €a populo Romano sibi, qui se [dictatorem] iam quartum €creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius €ordinis], maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi; itaque si quid laboris uigiliarumque adici possit, €certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu €ciuitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi €minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. circumsederi urbem €Romanam ab inuidia et odio finitimorum; itaque et ducibus €pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse. 'te' inquit, 'P. Ualeri, socium imperii consiliique legiones mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet; te, Q. Ser-€uili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, €intentum siue Etruria se interim, ut nuper, siue noua haec €cura, Latini atque Hernici mouerint; pro certo habeo ita rem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶¦˜…gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est. tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. €Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. €L. Horatius arma, tela, frumentum, quaeque alia [belli] tempora poscent prouideat. te, Ser. Corneli, praesidem €huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, €legum, rerum omnium urbanarum, collegae facimus.' cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam €Ualerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; proinde, €quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello €haberent. se uero bene sperare patres et de bello et de pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec €dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales uiros in €magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere €atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius €in medium quam ex communi ad se trahentes.  iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad €Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem €Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum €Hernicorumque [2uim]2 conciuerant ex integerrimis diutina €pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus com-mouit animos militis Romani. quod ubi aciem iam €instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas mili-€tum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et €resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas €cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in €equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines €interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita €cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis €est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriae-que uestrae? uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque €captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, €modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis. an me, quod non dicta-€tor uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? €neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me €nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura €mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit. iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc €bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum €belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit €ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'  dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum €manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clami-tans, 'signum.' quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad €munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, pro-€currunt pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes. emissum etiam signum Camilli €iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos antesignanos; ibi primum pulsum Antiatem, terroremque €non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum. nec uis tantum militum mouebat, excitata prae-€sentia ducis, sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species; ita quocumque se €intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. maxime €id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum €arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu €suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem. iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impedieba-€tur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi €erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis uictoriam quam proelium diremit. signo deinde €receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum; €Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti euentus; Uolsci ubi se €desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant, relictis €castris moenibus Satrici se includunt; quos primo Camillus €uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus. quae postquam nulla eruptione impediri uidet, €minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae €spei uictoriam exspectaret, cohortatus milites ne tamquam €Ueios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, uicto-€riam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia €undique adgressus scalis oppidum cepit. Uolsci abiectis €armis sese dediderunt.  ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli. sed €magno apparatu tormentis machinisque tam ualida €quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam €est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. inter sermonem eius_credo rem Antiatem diuturniorem €manere dis cordi fuisse_legati ab Nepete ac Sutrio auxilium €aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem €esse ferendi auxilii memorantes. eo uim Camilli ab Antio fortuna auertit. namque cum ea loca opposita Etruriae et €uelut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea €cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso €Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur. quamquam expertum €exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, €nihil recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium €depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Ualerio in €Uolscos missi. profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem €oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera €intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se arcentes. cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen €celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem €inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit. itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem €circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi €iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut €auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxare-€tur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet. quod simul utrimque factum esset ancepsque €terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari €et intra moenia esse hostem [2ut]2 uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere. magna €caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures €a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad €persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum €ademit, finem caedendi fecere. Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, €quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.  uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo €solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesi-norum prodente ciuitatem facta erat deditio; mitti tamen €ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis €fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent. unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis €esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus; deinde, €postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, €fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia €exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum €ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter €armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores €deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res oppidumque cum praesidio relictum. ita duabus sociis €urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum €magna gloria Romam reduxerunt. €eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesi-€tumque cur per eos annos militem ex instituto non dedis-sent. responsum frequenti utriusque gentis concilio est €nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint; eos tamen ipsos €praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem €esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a €Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶ØŠ˜‰alia aliis bellis exhauriri nequisse. quae relata patribus €magis tempus quam causam non uisa belli habere.  insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis €Capitolinis L. Papirio Cursore [2iterum C. Sergio]2 iterum €tribunis consulari potestate, graue bellum foris, grauior domi seditio exorta, bellum ab Uolscis adiuncta Latinorum atque €Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, €a patriciae gentis uiro et inclitae famae, M. Manlio Capito-lino. qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni €inuideret eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio, €aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exer-citus esse; tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos €non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si €quis uere aestimare uelit, a M. Furio reciperari patria ex €obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx seruata esset; et ille inter aurum accipiendum et €in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse arma-€tos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars uirilis €apud omnes milites sit qui simul uicerint: suae uictoriae neminem omnium mortalium socium esse. his opinionibus €inflato animo, ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et im-€potens, postquam inter patres non quantum aequum cense-bat excellere suas opes animaduertit, primus omnium ex €patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia €communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem €iam aura non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse. et non contentus agrariis legibus, quae materia €semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: €acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem €modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis corpus liberum territent. et erat aeris alieni magna uis re €damnosissima etiam diuitibus, aedificando, contracta. bel-€lum itaque Uolscum, graue per se, oneratum Latinorum €atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut maior potestas quaereretur; sed noua consilia Manli €magis compulere senatum ad dictatorem creandum. crea-€tus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinc-€tium Capitolinum.  dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi €quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum €opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se €additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Uolscis exercitum indictum audierat, pergit._non dubito €praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis €gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi per-€censenti propiores temporibus harum rerum auctores mira-€culo fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint milites. quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, €cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectanti esse potest, auctor sim? simile ueri est aut €interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, €alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens €usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, aut innu-€merabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse €locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia Romana ab solitudine uindicant. ingens certe, quod inter €omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu €atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit; €ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium qui-dam et coloni etiam a Uelitris Romani._dictator castris eo €die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa €pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad pro-€positum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit. 'nostra uictoria est, milites' inquit, €'si quid di uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut €decet certae spei plenos et cum imparibus manus consertu-€ros, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. €ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili gradu impetum hostium excipere. ubi illi uana iniecerint €missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent €gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Roma-€num adiuuent deos qui secundis auibus in proelium mise-rint. tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium €moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede €uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques, sic €pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna €fefellit ducem.  multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et €oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere omisit; clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae €impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit. impulsa frons €prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit €eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et €fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus €primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat, terga uertunt. instare Romanus; et donec armati conferti-€que abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam €iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium €animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo €ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum interim multitudini darent: satis esse missilibus ac terrore €impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adse-qui pedes et iusta caede conficere hostem posset. fugae €sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac €direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est. pars maxima captiuorum €ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut €credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuen-€tutis inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes adiutos. Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a €Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus €patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi €haud perplexe indicauere.  dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius €bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi €exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies €seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia €in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda erant. centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum €pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua ac-€currit et manum iniecit; uociferatusque de superbia patrum €ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius uiri fortunaque, 'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra €Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonem-€que meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem ac uincula duci uideam.' inde rem creditori palam populo €soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines €obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant. acceptus extemplo in tumul-€tuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: se mili-€tantem, se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte €exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore €esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera; omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere €corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque €sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id cum uno homine esse. his uocibus instincta plebes cum €iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res. fundum in Ueienti, caput patrimonii, €subiecit praeconi, 'ne quem uestrum' inquit, 'Quirites, donec €quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci €patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac €nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur. ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni cri-€minum in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera €an uana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶ØŽ˜‹„iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi €pecuniam quoque publicam auertant; ea res si palam fiat, exsolui plebem aere alieno posse. quae ubi obiecta spes €est, enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum €ad redimendam ciuitatem a Gallis aurum fuerit, tributo con-€lationem factam, idem aurum ex hostibus captum in pauco-rum praedam cessisse. itaque exsequebantur quaerendo €ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore €suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo uersae erant €omnium curae apparebatque nec ueri indicii gratiam mediam €nec falsi offensionem fore.  ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem €uenit. postero die senatu habito, cum satis periclitatus €uoluntates hominum discedere senatum ab se uetuisset, €stipatus ea multitudine sella in comitio posita uiatorem ad M. Manlium misit; qui dictatoris iussu uocatus, cum signum €suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal uenit. hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, uelut in acie constiterant. tum dictator silentio €facto, 'utinam' inquit, 'mihi patribusque Romanis ita de €ceteris rebus cum plebe conueniat, quemadmodum, quod €ad te attinet eamque rem quam de te sum quaesiturus con-uenturum satis confido. spem factam a te ciuitati uideo €fide incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores patrum €occultent, creditum solui posse. cui ego rei tantum abest €ut impedimento sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes €fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesau-ris ex praeda clandestina euoluas. quod nisi facis, siue ut €et ipse in parte praedae sis siue quia uanum indicium est, €in uincla te duci iubebo nec diutius patiar a te multitudinem €fallaci spe concitari.' ad ea Manlius nec se fefellisse ait non aduersus Uolscos, €totiens hostes quotiens patribus expediat, nec aduersus Lati-€nos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed €aduersus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse; iam omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri; €iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum aduersus €plebem; iam sibi ex fauore multitudinis crimen et perniciem quaeri. 'offendit' inquit, 'te, A. Corneli, uosque, patres €conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam didu-€citis a me singuli uestris beneficiis, intercedendo, eximendo €de neruo ciues uestros, prohibendo iudicatos addictosque €duci, ex eo quod afluit opibus uestris sustinendo necessi-tates aliorum? sed quid ego uos de uestro impendatis €hortor? sortem reliquam ferte: de capite deducite quod €usuris pernumeratum est; iam nihilo mea turba quam ullius conspectior erit. at enim quid ita solus ego ciuium curam €ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras €quid ita solus Capitolium arcemque seruauerim. et tum €uniuersis quam potui opem tuli et nunc singulis feram. nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura €facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis quod €scitis? cur quod in sinu uestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus subest? quo magis argui praesti-€gias iubetis uestras, eo plus uereor ne abstuleritis obseruanti-€bus etiam oculos. itaque non ego uobis ut indicem praedas €uestras, sed uos id cogendi estis ut in medium proferatis.'  cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere €uerum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso €crimine senatus oblataeque uani furti inuidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in uincla duci iussit. ar-€reptus a uiatore 'Iuppiter' inquit, 'optime maxime Iunoque €regina ac Minerua ceterique di deaeque, qui Capitolium ar-€cemque incolitis, sicine uestrum militem ac praesidem sinitis €uexari ab inimicis? haec dextra, qua Gallos fudi a delubris uestris, iam in uinclis et catenis erit?' nullius nec oculi €nec aures indignitatem ferebant; sed inuicta sibi quaedam €patientissima iusti imperii ciuitas fecerat, nec aduersus dicta-€toriam uim aut tribuni plebis aut ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant. coniecto in carcerem Manlio satis €constat magnam partem plebis uestem mutasse, multos mor-€tales capillum ac barbam promisisse, obuersatamque uestibulo €carceris maestam turbam. dictator de Uolscis triumphauit, inuidiaeque magis trium-€phus quam gloriae fuit; quippe domi non militiae partum €eum actumque de ciue non de hoste fremebant: unum de-€fuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus. iamque haud procul seditione res erat; cuius €leniendae causa postulante nullo largitor uoluntarius repente €senatus factus Satricum coloniam duo milia ciuium Roma-€norum deduci iussit. bina iugera et semisses agri adsignati; quod cum et paruum et paucis datum et mercedem esse €prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio. et iam magis insignis et sordibus et facie reorum €turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione €dictaturae terror et linguam et animos liberauerat hominum.  audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multi-€tudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum €fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium €ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos, €sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis €in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis; saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine €patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir €consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non €habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii poenam uincula fuisse? non obuersatam esse memoriam €noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini €Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tar-€peiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem €eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue erepto ex hostium manibus uidissent? selibrisne farris €gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem, €cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati €uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio €ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse? iam ne nocte quidem €turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem mina-€bantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto €Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed €dux seditioni datus est. per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Cir-€ceiensibus et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli €captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduer-€terent, tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues €Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent. non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis €tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesse-€rent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne €nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.  recrudescente Manliana seditione sub exitum anni €comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate €Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Ualerius Potitus €iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus €iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum. cuius principio anni et patribus et plebi peropportune €externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem €cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi: €patribus, ne quo externo terrore auocarentur animi ab sanandis domesticis malis. igitur cum pars utraque acrior €aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat. €et Manlius aduocata domum plebe cum principibus nouan-€darum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat. iram €accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam €inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se €dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, €et uinculorum suorum inuidiam non dictator modo abdi-€cando dictaturam fugisset sed ne senatus quidem sustinere potuisset. his simul inflatus exacerbatusque iam per se €accensos incitabat plebis animos. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Ø’•ƒ'quousque tandem ignorabitis uires uestras, quas natura €ne beluas quidem ignorare uoluit? numerate saltem quot €ipsi sitis, quot aduersarios habeatis. quot enim clientes €circa singulos fuistis patronos, tot nunc aduersus unum hostem eritis. si singuli singulos adgressuri essetis, tamen €acrius crederem uos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. ostendite modo bellum; pacem habebitis. €uideant uos paratos ad uim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid uniuersis aut omnia singulis patienda. quousque €me circumspectabitis? ego quidem nulli uestrum deero; €ne fortuna mea desit uidete. ipse uindex uester, ubi uisum €inimicis est, nullus repente fui, et uidistis in uincula duci uniuersi eum qui a singulis uobis uincula depuleram. quid €sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi €Maelique exspectem? bene facitis quod abominamini. €di prohibebunt haec; sed nunquam propter me de caelo €descendent; uobis dent mentem oportet ut prohibeatis, €sicut mihi dederunt armato togatoque ut uos a barbaris hostibus, a superbis defenderem ciuibus. tam paruus €animus tanti populi est ut semper uobis auxilium aduersus €inimicos satis sit nec ullum, nisi quatenus imperari uobis €sinatis, certamen aduersus patres noritis? nec hoc natura insitum uobis est, sed usu possidemini. cur enim aduersus €externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum €censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem. tamen, €qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, €omnia adhuc quantacumque petistis obtinuistis, seu ui seu fortuna uestra. tempus est etiam maiora conari. experi-€mini modo et uestram felicitatem et me, ut spero, feliciter €expertum; minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis. solo €aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere €Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de €pecuniis dici. ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit: uos si quo insigni €magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae uoltis.' inde €de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum €quibus nec quem ad finem consilia peruenerint, satis planum €traditur.  at in parte altera senatus de secessione in domum priua-€tam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole libertate agitat. magna pars uociferantur Seruilio Ahala €opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum €hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum. decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem €habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat. tum €tribuni consulari potestate tribunique plebi_nam et [2ei]2, quia €eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem €cernebant, patrum auctoritati se dediderant_hi tum omnes quid opus facto sit consultant. cum praeter uim et caedem €nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis €fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: 'quid patrum et plebis certamen facimus, quod €ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid €cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat? diem dicere €ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum €est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex €aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patri-€cium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli €magis quam libertati fauebunt suae.'  adprobantibus cunctis €diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum uiderunt nec €cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos qui-€dem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, €quod ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto dis-crimine non et proximi uestem mutarent: Ap. Claudio in €uincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem €gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem €uirum, quod primus a patribus ad plebem defecisset. cum dies uenit, quae praeter coetus multitudinis sedi-€tiosasque uoces et largitionem et fallax indicium pertinentia €proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem inuenio; nec dubito haud parua €fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco €fuerit. illud notandum uidetur, ut sciant homines quae et €quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed inuisa etiam reddiderit: homines prope quadringentos pro-€duxisse dicitur, quibus sine fenore expensas pecunias tulisset, quorum bona uenire, quos duci addictos prohibuisset; ad €haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed €protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad €triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, ciuicas octo; ad hoc seruatos ex €hostibus ciues [produxit], inter quos C. Seruilium magistrum €equitum absentem nominatum; et cum ea quoque quae €bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magni-€fica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium €spectans Iouem deosque alios deuocasse ad auxilium fortu-€narum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi €Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani €dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et €orasse singulos uniuersosque ut Capitolium atque arcem €intuentes, ut ad deos immortales uersi de se iudicarent. in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et €reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos €preces auertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque €hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis uero crimini locum. ita €prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, €unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi €indictum est. ibi crimen ualuit et obstinatis animis triste iudicium inuisumque etiam iudicibus factum. sunt qui per €duumuiros, qui de perduellione anquirerent creatos, auctores €sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locus-€que idem in uno nomine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit. adiectae mortuo notae sunt: publica €una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque €officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret; gentilicia altera, quod gentis €Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius €uocaretur. hunc exitum habuit uir, nisi in libera ciuitate natus esset, memorabilis. populum breui, postquam peri-€culum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem uirtutes €desiderium eius tenuit. pestilentia etiam breui consecuta nul-€lis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti uideri orta: uiolatum Capitolium esse sanguine €seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope €oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.  pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali €famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio €quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lu-€cretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari potestate. hostes noui praeter Uolscos, uelut €sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi €datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes €defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti. id patres rati con-€temptu accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu im-€punita defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo. ad quam €militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino €agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae creauerunt. tum, ut bellum iuberent, latum ad populum €est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt. apparatum eo anno bellum est, exercitus €propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Ø•–ƒspatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni €priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset aucto-€resque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti €piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias a consiliis pacis. neque in senatu solum per eos legatio €impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum €in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit omnem spem pacis. de Praenestinorum quoque defectione €eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tuscu-€lanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum €erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de €criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret.  insequenti anno Sp. et L. Papirii noui tribuni militum €consulari potestate Uelitras legiones duxere, quattuor collegis €Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio €L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui €ex Etruria noui motus nuntiarentur_omnia enim inde suspecta erant_relictis. ad Uelitras aduersus maiora paene €auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem €secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti €et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset. oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et €anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum cense-€bant. litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis €acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae. itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Prae-€nestinis indictum; qui coniuncti Uolscis anno insequente €Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis €defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere uictoriam. eam rem aegre passi Romani M. Furium €Camillum sextum tribunum militum creauere. additi €collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Uolscum bellum M. Furio €extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius €datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad €omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius €prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam €potius eius sibi quam suam gloriam petiit. exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare €parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus €populi restiterat; sed uegetum ingenium in uiuido pectore €uigebat uirebatque integris sensibus, et ciuiles iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus €quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Es-€quilinam in posteram diem ad Satricum profectus. ibi eum €expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes mili-€tum numero quo aliquantum praestabant, opperiebantur. postquam appropinquare Romanos senserunt, extemplo in €aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae rerum €facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, €quibus solis confiderent, profuturas esse.  idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, €nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam €unius uiri consilium atque imperium morabatur, qui occa-€sionem iuuandarum ratione uirium trahendo bello quaerebat. eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis €explicare aciem sed procedere in medium campi et uallo €prope hostium signa inferendo superbam fiduciam uirium ostentare. id aegre patiebatur Romanus miles, multo €aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate €et ingenio, tum multitudinis ex incertissimo sumentis animos spe inflatus. hic per se iam milites incitatos insuper insti-€gabat eleuando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, €iuuenibus bella data dictitans et cum corporibus uigere et deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore €factum et, qui adueniens castra urbesque primo impetu €rapere sit solitus, eum residem intra uallum tempus terere, €quid accessurum suis decessurumue hostium uiribus spe-rantem? quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruentem locum? frigere ac torpere senis consilia. sed €Camillo cum uitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum €mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem esse deceat €pati consenescere uires? his sermonibus tota in se auerterat castra; et cum omni-€bus locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, 'M. Furi, €non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos €cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat; €cede unus omnibus et patere te uinci consilio ut maturius bello uincas'. ad ea Camillus, quae bella suo unius aus-€picio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque se €neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae €paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, uigore aetatis praestantem; itaque se quod ad €exercitum attineat, regere consuesse, non regi: collegae €imperium se non posse impedire. dis bene iuuantibus ageret quod e re publica duceret: aetati suae se ueniam €etiam petere ne in prima acie esset. quae senis munia in €bello sint, iis se non defuturum: id a dis immortalibus €precari ne qui casus suum consilium laudabile efficiat. nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae €preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, €subsidia Camillus firmat ualidamque stationem pro castris €opponit; ipse edito loco spectator intentus in euentum €alieni consilii constitit.  simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. lenis ab tergo €cliuus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppe-€ditabat, aliquot ualidas cohortes in castris armatas instruc-€tasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi uallo appropinquasset hostis, erumperent. Romanus ce-€dentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus €opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in uictorem €terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit aciem. instant Uolsci recentes qui e castris impetum fece-€rant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. €iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis €ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circum-€stantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' €inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis €deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra ignauia haec est. secuti alium ducem sequimini €nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid €uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi €uictorem receptura sunt'. pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa €obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam €quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter €prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offere-€bat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in uicem totam alacri clamore peruasit aciem. neque alter €tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum €aciem ad equites, non castigando_ad quam rem leuiorem €auctorem eum culpae societas fecerat_sed ab imperio totus €ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent: 'abnuente ac pro-€hibente collega temeritati me omnium potius socium quam €unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna €suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miser-€rimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sen-tiam.' optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos €et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis €animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. €nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi. sensit ergo euentus uirtutis €enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, €ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine €et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem €impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.  ubi in recensendis captiuis cum Tusculani aliquot nosci-€tarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontanti-busque fassi publico consilio se militasse. cuius tam uicini €belli metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Ø™’ƒducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate €descisse: castris exercituique interim, si uideatur, praesit collega. documento unus dies fuerat, ne sua consilia melio-€ribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam €satis placato animo Camillus laturus culpam eius uidebatur, qua data in tam praecipitem casum res publica esset; et €cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, €cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset, aduersae pugnae €fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse. introductis in senatum captiuis cum bello €persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id €bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit, €permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem omnium L. Furium optauit; qua moderatione animi cum €collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem pe-€perit. €nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti uim Romanam arcuerunt quam armis non poterant. intrantibus €fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, €non cultus agrorum intermissus; patentibus portis urbis €togati obuiam frequentes imperatoribus processere; com-€meatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deue-hitur. Camillus castris ante portas positis, eademne forma €pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis €apertis proposita omnia in medio uidit intentosque opifices €suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium €uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et €mulierum huc atque illuc euntium qua quemque suorum usuum causae ferrent, nihil usquam non pauidis modo sed €ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, in-quirens oculis ubinam bellum fuisset; adeo nec amotae rei €usquam nec oblatae ad tempus uestigium ullum erat sed ita €omnia constanti tranquilla pace ut eo uix fama belli perlata €uideri posset.  uictus igitur patientia hostium senatum €eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera €arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tuta-remini inuenistis. ite Romam ad senatum; aestimabunt €patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. €non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi po-€testatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus €quem uidebitur dabit.' postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo €ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est con-€spectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitali-ter magis quam hostiliter iussere. dictator Tusculanus ita €uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres €conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae €uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legioni-busque uestris processimus. hic noster, hic plebis nostrae €habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque €uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris €et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. pacem, €quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, €sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant €uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. €haec mens nostra est_di immortales faciant_tam felix quam pia. quod ad crimina attinet quibus moti bellum €indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, €tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam eui-€denter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'. tantum fere uerborum ab €Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post €ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.  Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in €Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis €tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Ualeriis €_Lucio quintum, Publio tertium_[et] C. Sergio tertium €Licinio% Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Malu-ginense. censoribus quoque eguit annus, maxime propter €incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam €inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus €fide magis quam fortuna debentium laborare creditum uideri expediebat. creati censores C. Sulpicius Camerinus €Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, €quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii €uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut €dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit. eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam €negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census €cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae €indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus; passim €iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, €ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis €Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam €hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in €urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere €in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem. quod €si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici €quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros €neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque €ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid €alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo €debeatur. merces seditionis proposita confestim seditionem excita-€uit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam €belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae €utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta; nam neque duci addictos tribuni sinebant neque €iuniores nomina dabant. cum patribus minor [2in]2 praesens €cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset €_quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino consedisse nuntiabatur_interim tribunos plebis fama ea €ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deter-€ruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe €quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.  nam €cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscrip-€tum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos uersos, occasionem rati duces eorum raptim €agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. ingens in urbe trepidatio fuit. conclama-€tum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est; €tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum €A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est_ €tantus eius magistratus terror erat_simul hostes a moenibus €recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione €conuenere. dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium €haud procul Allia flumine posita; inde agrum late popu-€lantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant; similem pauorem inde ac fugam fore ac bello €Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insig-€nemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis €Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, re-€formidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque uocis in oculis atque auribus fore. has inanium €rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci €delegauerant spes suas. Romani contra, ubicumque esset €Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum €insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam €memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta uictoriae suae; quin ipsi sibi Galli si offerantur €illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in repe-€tenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint €ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium €secundae aduersaeque fortunae domum perferret. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Øhis utrimque animis ad Alliam uentum est. dictator €Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi in-€tentique, 'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna €illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales €certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dede-rint. at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade €mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidan-€tesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite €poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum €numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines €sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga uer-€tunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore prae-€lati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati locum quem tumul-€tuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se €recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. sed postquam direptis ad Alliam €castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum €relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste inclu-dunt. octo praeterea oppida erant sub dicione Praenesti-€norum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud €magno certamine captis Uelitras exercitus ductus; eae quoque expugnatae. tum ad caput belli Praeneste uentum. id non ui sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, €semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui €captis, Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit €triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Impera-toris in Capitolium tulit. dedicatum est inter cellam Iouis €ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum €gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui omnes hoc dederunt ut T. Quinctius dictator oppida nouem €caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se €abdicauit.  comitia inde habita tribunorum militum consulari potes-€tate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. €Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia €sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. inex-€plorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circum-€uentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut €essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos €hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere. ibi dum iniquo loco sola uirtute €militum restantes caedunt caedunturque, castra interim €Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere. ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; €quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est. quae ubi €Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; €deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et €apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Uolscis, €fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenes-€tini concitatis Latinorum populis rebellarunt. eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum €noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domes-€tica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maies-€tasque inter suos obtinuit, solacium fuit.  insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere €tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q. Seruilio €iterum Licinio% Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio. erat autem et materia et causa seditionis aes €alienum; cuius noscendi gratia Sp. Seruilius Priscus Q. Cloe-€lius Siculus censores facti ne rem agerent bello impediti sunt; namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris €legiones Uolscorum ingressas fines popularique passim Ro-manum agrum attulere. in qua trepidatione tantum afuit €ut ciuilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo €uiolentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec €condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret. eo €laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legio-€nibus nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Uolscum €legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus €[2in]2 maritimam oram atque Antium, Q. Seruilius et L. Ge-ganius laeua ad montes [2et]2 Ecetram pergunt. neutra €parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae €similis quam Uolscus latrocinii more, discordiae hostium €fretus et uirtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat €sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis grauior. quippe a Uolscis timentibus ne interim exercitus €ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; €Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut hostem ad certamen eliceret. itaque omnibus passim tectis €agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore €frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra €moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam €utrimque exercitus reducti.  paruo interuallo ad respirandum debitoribus dato, post-€quam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro €iuris dictio et tantum abesse spes ueteris leuandi fenoris, ut €tributo nouum fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum; cui succumbere oneri €coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis. tribunos etiam militares patricios omnes €coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Ualerium €quartum C. Ueturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios Cincinnatos. iisdem opibus obtinuere ut aduersus Latinos €Uolscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra €habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent: unum ad praesidium €urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad subita €belli mitti posset: tertium longe ualidissimum P. Ualerius et L. Aemilius ad Satricum duxere. ubi cum aciem instructam €hostium loco aequo inuenissent, extemplo pugnatum; et ut €nondum satis claram uictoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit. postero die iterata €pugna; et aliquamdiu aequa uirtute fortunaque Latinae €maxime legiones longa societate militiam Romanam edoctae restabant. sed eques immissus ordines turbauit; turbatis €signa peditum inlata, quantumque Romana se inuexit acies, €tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinauit pugna, iam intolerabilis Romana uis erat. fusi hostes cum Satri-€cum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque. ab Satrico €nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt €Antium; et cum Romanus exercitus prope uestigiis sequere-tur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit. prius itaque €moenia intrauere hostes quam Romanus extrema agminis €carpere aut morari posset. inde aliquot dies uastando agro €absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad €moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.  seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antia-€tes uicti malis subactique bello in quo et nati erant et con-senuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace €noua defectio recentibus adhuc animis ferociores ad per-€seuerandum in bello faceret. finis certaminis fuit postquam €utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta persequerentur. Latini profecti, ab societate pacis, ut reban-€tur, inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis €arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt. ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos €bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant, eo €erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis €aduersae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud €tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanis-que inicerent, quam Matris Matutae templum; inde eos nec €sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Ø”•ƒhorrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes procul delubris amouissent. incensos ea rabie impetus €Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio €Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in ciuitatem se dedissent. patentibus portis cum improuiso €incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum €est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis €nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere. haud segnius quam fide populi Romani €dignum fuit exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere. clausas portas €Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum €animo hinc moenia [Tusculi] tueri uident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pauere. aduentus Romanorum €mutauerat utriusque partis animos: Tusculanos ex ingenti €metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia €mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem uerterat. tollitur ex arce clamor ab Tuscu-€lanis; excipit aliquanto maior ab exercitu Romano. utrim-€que urgentur Latini: nec impetus Tusculanorum decurrentium €ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt. scalis prius €moenia capta, inde effracta claustra portarum; et cum anceps €hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla uis €nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad €unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus €Romam est reductus.  quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia €foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque €plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, facultas soluendi impediretur. itaque cum iam ex re nihil €dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditori-bus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat. adeo €ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed €principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta ui ut liceret tetenderant, €sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos peten-€dosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessio-€nemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos €reciperasse in perpetuum patres uiderentur. ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque €solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi €Ambusti, potentis uiri cum inter sui corporis homines tum €etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus con-€temptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio €maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro €tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad uolgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser. €Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, €ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de €foro se domum reciperet, forem, ut mos est, uirga percuteret. €cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem; ceterum is risus €stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit. €frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid €uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique €ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri uolt, paenituisse. confusam eam ex recenti morsu animi €cum pater forte uidisset, percontatus 'satin salue?' auerten-€tem causam doloris, quippe nec satis piam aduersus sororem nec admodum in uirum honorificam, elicuit comiter scis-€citando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta €impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum €animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram honores quos apud sororem uideat. inde consilia inire cum €genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et €cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.  occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem €uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in €summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad eam cogitationem esse; conando agendoque iam eo gradum €fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad €summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent. in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent; creatique €tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes €aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam €de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris per-€numeratum esset id quod superesset triennio aequis portioni-bus persolueretur; alteram de modo agrorum, ne quis plus €quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum €militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe €crearetur; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo €obtineri non possent. omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido €inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine pro-€posito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque €consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam €ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus tribunicias rogationes comparauerunt. qui ubi tribus ad €suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, €stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. iamque €frustra saepe concilio aduocato, cum pro antiquatis roga-€tiones essent, 'bene habet' inquit Sextius; 'quando quidem €tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum €creandis; faxo ne iuuet uox ista ueto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.' haud inritae cecidere €minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla €sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti €nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo €magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia €tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem €tenuit.  alia bella opportune quieuere: Ueliterni coloni gestientes €otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum €Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare adorti sunt; eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis €ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo sed etiam plebem mouit. remittentibus tribunis plebis €comitia per interregem sunt habita; creatique tribuni mili-€tum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius €P. et C. Ualerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere; ingentique con-€tentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo €summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia com-pulere; obsidebanturque haud paulo ui maiore Uelitrae €quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere; ante noui €creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Ueturius A. et €M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his qui-€dem tribunis ad Uelitras memorabile factum. in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter €Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos €plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis €socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat; et cum octo ex collegio tribunorum plebi €primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, €et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes €animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant: Uelitris in exercitu plebis €magnam partem abesse; in aduentum militum comitia €differri debere, ut uniuersa plebes de suis commodis suffra-gium ferret. Sextius Liciniusque cum parte collegarum et €uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu €tractandi animos plebis, primores patrum productos interro-€gando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant: auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi diui-€derentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli €prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Ø¤˜‹„uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager? an placeret fenore circumuentam plebem, [ni] potius €quam sortem [creditum] soluat, corpus in neruum ac supplicia €dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri €uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi €carcerem priuatum esse?  haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes €sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore €trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, €nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, [plebi] fecissent. contemni iam tribunos plebis, quippe €quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo. non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se €auxilium tantum sit; nisi imperio communicato nunquam €plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod quis-€quam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus €habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore. an iam memoria exisse, cum tribunos €militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut €et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta €annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros €plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis €occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint? lege obtinen-€dum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum €extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus, €quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit. nec iam posse dici id quod antea iactare soliti €sint, non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magis-€tratus. numqui enim socordius aut segnius rem publicam €administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus ex €plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra €patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem ple-€beium. quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis €ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum paenituisse. consulatum superesse plebeiis; eam €esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum €populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum; quippe ex illa die in plebem €uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque hono-€rem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda. huius generis orationes ubi €accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duum-€uiris sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, €pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia €in aduentum eius exercitus differunt qui Uelitras obsidebat.  prius circumactus est annus quam a Uelitris reducerentur €legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos €militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat. tribuni €militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Ueturius. principio statim €anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum €tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus €obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt. dictatorem €dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum €equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores €aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam €plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto €tribus ad suffragium uocant. cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae €minarumque consedisset atque ageretur res solito primum €certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem inter-€cedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, €tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et €'uti rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit, 'Quirites, iam uos tribunicia libido, non €potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis €partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non €rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator in-€tercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio tutabor. itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni €collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram €concilio plebis; si aduersus intercessionem tamquam captae €ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa dissolui non patiar.' aduersus ea cum contemptim tri-€buni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira €Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et €addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores €adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum. terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit €magis certamine animos quam minuit. sed re neutro €inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, €ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad €plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset; sed auspiciis €magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius €credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus €est extemplo P. Manlius dictator_quem quid creari attine-bat ad id certamen quo M. Furius uictus esset?_et quod €eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, €haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum; simul quod eo tempore quo promulgatum de €multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi uidebat, obsistere potuit aut ne illas quidem propter €quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam €nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, €dictaturae semper altius fastigium fuit.  inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio €initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis €habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent. nam de fenore atque agro rogationes €iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta €utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam €plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. id aegre patres passos €accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud €patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum €maius quam tribuni consularis imperium esse. Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum €indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi €uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem: nonum se annum iam uelut €in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo €publice emolumento stare. consenuisse iam secum et €rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis. primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, €deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postre-mo dictatorium fulmen in se intentatum. iam nec collegas €nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen €plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem €ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessori-bus extemplo, si uelit, habere posse. quae munera quando €tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas €de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum €incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare €ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potenti-€bus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios €non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relin-quat. proinde ipsi primum statuerent apud animos quid €uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. €si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse €quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint: sin quod cuique priuatim opus sit id €modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶Ø§˜Œƒhonoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata €sint habituros.  aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum €prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, €dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum pro-cessisse et locutus in hanc fere sententiam esse: 'neque €nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum €familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tri-€bunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam €inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse. quorum alte-€rum neque nego neque infitias eo_nos, ex quo adsciti sumus €simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos €aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse uoluistis dici uere posset: illud alterum pro €me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae €pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam €incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos €neque in magistratibus quod incommodum plebi esset €scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra €utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse. an hoc, si Claudiae familiae non sim €nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, €qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam, reticere possim L. illum Sextium et C. Lici-€nium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae €nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent €potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus €iubendis se permissuros esse? '"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum €tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos €adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"? sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos €plebis habeamus? "ut rogationes" inquit, "nostras, seu €placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro uos, Tarquinii tribuni €plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare €"bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias." "non" €inquit, "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes €pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti €L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indigna-€ris, quod abominaris, uideas; aut omnia accipe, aut nihil fero"; ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum €cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum €uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi €frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac €rogationibus tuis"? quid? si tu non tuleris quod com-modum est populo accipere, nemo erit qui ferat? illud si quis €patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius €diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum, Qui-rites, ferret? nunquamne uos res potius quam auctores spec-€tabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis €auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis? at hercule sermo est minime ciuilis; quid? rogatio qua-€lis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, €Quirites, simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobis quos uelitis facere liceat." an aliter [rogat] qui utique €alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit? si hodie bella sint, €quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale €Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia €haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et €quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne €ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare? hocine est in commune honores uocare, ut €duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? €et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus €praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio €est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris? "timeo" €inquit, "ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis €plebeium." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uolun-€tate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non uoltis imponam"? quid sequitur, nisi ut ne beneficium €quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit €plebeius et lege se non suffragio creatum dicat?  quomodo €extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita €maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem €debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores malunt. est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui €certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum €censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra neces-€saria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat. omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua €potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est €hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum €facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis €nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare €interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit? de indignitate satis dictum est_etenim dignitas ad ho-€mines pertinet_: quid de religionibus atque auspiciis_quae €propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est_ €loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello €ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret? penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe €penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus au-spicato creatur; nobis adeo propria sunt auspicia, ut non €solum quos populus creat patricios magistratus non aliter €quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio €populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia €habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia qui plebeios €consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? eludant nunc licet religiones: "quid enim est, si pulli €non pascentur, si ex cauea tardius exierint, si occe-€cinerit auis?" parua sunt haec; sed parua ista non con-temnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt; nunc €nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caeri-€monias polluimus. uolgo ergo pontifices, augures, sacrificuli €reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo €sit imponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorum-que curam, quibus nefas est; non leges auspicato ferantur, €non magistratus creentur; nec centuriatis nec curiatis comitiis €patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus €ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. tanta dulcedo est ex alienis fortunis €praedandi, nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas €in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur? omnium rerum €causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod €faxitis deos uelim fortunare.'  oratio Appi ad id modo ualuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur. refecti decumum iidem tribuni, €Sextius et Licinius, de decemuiris sacrorum ex parte de €plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, €quinque plebis; graduque eo iam uia facta ad consulatum uidebatur. hac uictoria contenta plebes cessit patribus ut €in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum €crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum M. Geganius €P. Manlius L. Ueturius P. Ualerius sextum. cum praeter Uelitrarum obsidionem, tardi magis rem €exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, €fama repens belli Gallici allata perpulit ciuitatem ut M. €Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit. bellatum cum Gallis eo anno €circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in €ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum cum quo prouocatus €manus conseruit in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliauit, tum pugnatam. pluribus auctoribus magis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’¶ØŖ–‚adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, €hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata. nec dubia nec difficilis Romanis, €quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis €attulerant, uictoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa; palati alii Apuliam maxime €petentes cum fuga [se] longinqua tum quod passim eos €simul pauor errorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. €dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus. uixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio ex-€cepit, et per ingentia certamina dictator senatusque uictus, €ut rogationes tribuniciae acciperentur; et comitia consulum €aduersa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus. et ne is quidem finis certaminum fuit. quia €patricii se auctores futuros negabant, prope secessionem €plebis res terribilesque alias minas ciuilium certaminum uenit cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae dis-€cordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule €plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno qui ius in urbe diceret ex patribus creando. ita ab diutina ira tandem in €concordiam redactis ordinibus, cum dignam eam rem senatus €censeret esse meritoque id, si quando unquam alias, deum €immortalium [causa libenter facturos] fore ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur, recusantibus id €munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuueni-€bus se id honoris deum immortalium causa libenter facturos [ut aediles fierent]. quibus cum ab uniuersis gratiae actae €essent, factum senatus consultum, ut, duumuiros aediles ex €patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus €eius anni comitiis fierent. °annus hic erit insignis noui hominis consulatu, insignis €nouis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate; €hos sibi patricii quaesiuere honores pro concesso plebi altero consulatu. plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus €erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. filio Camillo, €aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, €suarum gentium uiris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus. principio €anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari €iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem €ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis €quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curu-€libus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem et €collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, uere-€cundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles €curules creari. primo ut alternis annis ex plebe fierent con-€uenerat: postea promiscuum fuit. inde L. Genucio et Q. Seruilio consulibus et ab seditione €et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis uaca-rent, pestilentia ingens orta. censorem, aedilem curulem, €tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multi-€tudine alia multa funera fuisse; maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura tam acerba M. Furi fecit. fuit €enim uere uir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque €priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, uel desiderio €ciuitatis quae capta absentis implorauit opem uel felicitate qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit; par €deinde per quinque et uiginti annos_tot enim postea uixit_ €titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum €a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.  et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio €Stolone consulibus pestilentia fuit. eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit; et cum uis morbi €nec humanis consiliis nec ope diuina leuaretur, uictis super-€stitione animis ludi quoque scenici_noua res bellicoso €populo, nam circi modo spectaculum fuerat_inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur; ceterum parua €quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res €fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu €ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. imitari deinde eos €iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersi-bus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. accepta itaque €res saepiusque usurpando excitata. uernaculis artificibus, €quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem in-€compositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas €modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque €congruenti peragebant. Liuius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus €argumento fabulam serere, idem scilicet_id quod omnes tum erant_suorum carminum actor, dicitur, cum saepius €reuocatus uocem obtudisset, uenia petita puerum ad canen-€dum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis uigente motu quia nihil uocis usus impediebat. inde €ad manum cantari histrionibus coeptum diuerbiaque tantum ipsorum uoci relicta. postquam lege hac fabularum ab risu €ac soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim €uerterat, iuuentus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa €inter se more antiquo ridicula intexta uersibus iactitare €coepit; unde exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt; quod genus ludorum ab Oscis €acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa €est; eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu €moueantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. inter aliarum parua principia rerum ludorum quoque €prima origo ponenda uisa est, ut appareret quam ab sano €initio res in hanc uix opulentis regnis tolerabilem insaniam €uenerit.  nec tamen ludorum primum initium procurandis religioni-€bus datum aut religione animos aut corpora morbis leuauit; quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso €inrigatus impedisset, id uero, uelut auersis iam dis aspernanti-busque placamina irae, terrorem ingentem fecit. itaque Cn. €Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum pia-€culorum magis conquisitio animos quam corpora morbi €adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilen-tiam quondam clauo ab dictatore fixo sedatam. ea religione €adductus senatus dictatorem claui figendi causa dici iussit; €dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equi-€tum dixit. lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui €praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat; €fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi, ex qua parte Mineruae templum est. eum clauum, quia rarae per €ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse €ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerus Mineruae inuentum sit._Uolsiniis quoque clauos indices €numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, €comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat._M. Horatius consul %ex lege templum% Iouis €optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a consuli-€bus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne €claui figendi translatum est. intermisso deinde more digna etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur. qua €de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non €soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum €adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque €omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia €uictus dictatura abiit.  neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio €Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. acerbitas in dilectu, non damno €modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim €uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in uincula ductis, inuisa erat, et ante omnia inuisum ipsum in-€genium atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati, €ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·¤“„alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret. criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuue-€nem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, pena-€tibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus seruile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi €summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria €disceret uere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua impromptus; quod €naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in €eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne facien-€dum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere si quid ex progenie sua parum prosperum sit; at hercule €L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii €insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris €sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes €habendo.  omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis €inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam inuidiae atque criminum esse aegre passus, ut omnes di €hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis €eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi €et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile. inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque €a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum €pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium L. filium esse. mox introductus €_etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid €noui aut consilii ad rem agendam deferre_salute accepta €redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit. procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super €lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba €iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nun-€quam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se €solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud €minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, €adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea ui subactum se incepto destitisse. nec, perinde ut maluisset €plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo €potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; €eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate auertisset. itaque non patri modo re-€missa causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit et, cum eo anno primum placuisset tribunos €militum ad legiones suffragio fieri_nam [et] antea, sicut €nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant_, €secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad €conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu €hominum iuuentam egisset.  eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum €medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitu-dinem dicitur; neque eam uoraginem coniectu terrae, cum €pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum €monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset; id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem €publicam Romanam perpetuam esse uellent. tum M. Cur-€tium, iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes €an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque esset; silentio facto templa deorum immortalium, quae €foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in €caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porri-gentem, se deuouisse; equo deinde quam poterat maxime €exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; €donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac €mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. cura €non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc €fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; €et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est. post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis €consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam €misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello €indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. in €exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul €bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res, €ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habi-tura. forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno €conatu profectus in insidias praecipitaret [2et]2 legionibus €necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem intercepissent occideretur. quod ubi est Romam nuntiatum, €nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quan-€tum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus €locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset; potuisse patres plebi scito pelli honoribus €suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem €ualuisse? uindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae €ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, €deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur. his uocibus €curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat €legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se €consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Ser-€uilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.  priusquam dictator legionesque nouae in Hernicos ueni-€rent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egre-gie est. in Hernicos morte consulis contemptim ad castra €Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hor-€tante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis €eruptio est facta. multum ab spe adeundi ualli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere. dictatoris €deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae €duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati mili-€tumque, quorum uirtute castra defensa erant, simul audien-€tibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemu-landas uirtutes acuit. neque segnius ad hostes bellum €apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari €auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. omne €Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadrin-€genariae octo cohortes, lecta robora uirorum, scribuntur. hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod ut duplex €acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque im-€pleuere; immunes quoque operum militarium erant, ut in €unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili parte adnitendum scirent; extra ordinem etiam in acie locati €quo conspectior uirtus esset. €duum milium planities castra Romana ab Hernicis diri-€mebat; ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe €conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem. postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior €erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius €relictis equis, clamore ingenti prouolant ante signa et nouam integrant pugnam; neque sustineri poterant, ni extraordinariae €cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.  tunc inter primores duorum populorum res geritur; quid-€quid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex €quam pro numero damnum est. uolgus aliud armatorum, €uelut delegata primoribus pugna, euentum suum in uirtute €aliena ponit. multi utrimque cadunt, plures uolnera acci-piunt; tandem equites alius alium increpantes, quid deinde €restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem €neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam €exspectarent pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?_his inter se uocibus concitati €clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt €hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie auer-tunt; neque, tam uires pares quae superauerit res facile €dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit. usque ad castra fugien-€tes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Øˆ•ƒquia serum erat diei, abstinuere;_diu non perlitatum tenue-€rat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum erat certamen._postero die deserta fuga €castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti; agmen-€que fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum €infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est. nec Romanis incruenta uictoria €fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae €fuit, aliquot equites Romani cecidere.  insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Caluus €consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in €agro hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuer-tentibus inde eis Tiburtes portas clausere. ea ultima fuit €causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae €essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo €indiceretur. dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis €constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem. Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio €consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre €festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum prauae cupiditati fuerit. quaesita ea propriae familiae laus €leuiorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei €in uetustioribus annalibus nullam inueniam, magis ut belli €Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus. eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans €pontem Anienis castra habuere. €dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, €omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit. pons €in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris indicium €esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur incertis uiribus satis discerni poterat. tum €eximia corporis magnitudine in uacuum pontem Gallus pro-€cessit et quantum maxima uoce potuit 'quem nunc' inquit €'Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad pug-€nam, ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit €melior.'  diu inter primores iuuenum Romanorum silentium €fuit, cum et abnuere certamen uererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent; tum T. Manlius L. filius, €qui patrem a uexatione tribunicia uindicauerat, ex statione €ad dictatorem pergit; 'iniussu tuo' inquit, 'imperator, extra €ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam ui-deam: si tu permittis, uolo ego illi beluae ostendere, quando €adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.' tum dic-€tator 'macte uirtute' inquit 'ac pietate in patrem patriamque, €T. Manli, esto. perge et nomen Romanum inuictum iuuan-tibus dis praesta.' armant inde iuuenem aequales; pedestre €scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili €pugnam. armatum adornatumque aduersus Gallum stolide €laetum et_quoniam id quoque memoria dignum antiquis €uisum est_linguam etiam ab inrisu exserentem producunt. recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati €spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequa-quam uisu ac specie aestimantibus pares. corpus alteri €magnitudine eximium, uersicolori ueste pictisque et auro €caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura €modicaque in armis habilibus magis quam decoris species; non cantus, non exsultatio armorumque agitatio uana sed €pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat. ubi constitere €inter duas acies tot circa mortalium animis spe metuque €pendentibus, Gallus uelut moles superne imminens proiecto €laeua scuto in aduenientis arma hostis uanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit; Romanus mucrone subrecto, €cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior €periculo uolneris factus insinuasset se inter corpus armaque, €uno alteroque subinde ictu uentrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. iacentis inde €corpus ab omni alia uexatione intactum uno torque spoliauit, quem respersum cruore collo circumdedit suo. defixerat €pauor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione €obuiam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt. inter carminum prope modo incon-€dita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen €auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae honori fuit. dictator coronam auream addidit donum mirisque €pro contione eam pugnam laudibus tulit.  et hercule tanti ea ad uniuersi belli euentum momenti €dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis €trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli €facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transierit. ea fuit causa cur proximo anno €C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio €Ambusto Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes iussu populi exercitum duceret. ad quorum auxilium cum €Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano €Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae; et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule €contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem €creari coegit. creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium €magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum euenisset, ludos magnos uouit. dictator ad con-€tinendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso ma-€nere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit. pugnatum haud procul porta Collina est totius €uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac libe-€rorum; quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum €subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem accendebant. magna utrimque edita caede auertitur tandem €acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici €petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure ex-€cepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis intra portas compelluntur. egregie cum ab dictatore tum €ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis €primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit. dictator con-€sulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et €suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdi-€cauit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum trium-€phum egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret. inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum €secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepida-€tionisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se €quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios caedi, recepisse se intra urbem; eam rem triumpho dignam €uisam Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent €tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepida-€tionem ante moenia sua uisuros.  itaque insequenti anno €M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio €noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam uenerunt. terrorem repente ex somno excitatis subita res €et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes aduenissent; conclamatum tamen celeriter €ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati. €et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia €neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis €egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur; apparuitque occasione magis quam uirtute €fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum €sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum €eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et €plebem metu tam propinqui belli compressam. alius aduentus hostium fuit [proximo bello] agris [quam] terribilior [urbi]: populabundi Tarquinienses fines Roma-€nos, maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere €rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et €C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea pro-€uincia, Plautio Hernici euenere. Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter mul-€tos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna €uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis inter-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·ØŒ˜ˆmiserant annis, accepta. quo praesidio cum fulta res €Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est. dictatorem €dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius €dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius. hi €robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa aduersus Gallos duxerunt. lentius id aliquanto bellum €quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum €auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in €arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uin-ceret, dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret €res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus €deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato com-€meatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corpori-€bus animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua €eadem languesceret mora. his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat €poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre €id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dicta-€torem sermonibus carpere, interdum patres communiter €increpare quod non iussissent per consules geri bellum: electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil €agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat. €eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his €iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros. immiscerique militibus centuriones nec in €circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in €unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem €crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo €ad dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius, €ut uirtute eius dignum esset.  septimum primum pilum iam €Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria €stipendia fecisset, uir factis nobilior. is praecedens militum agmen ad tribunal pergit miranti-€que Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, 'si licet, dic-€tator' inquit, 'condemnatum se uniuersus exercitus a te €ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis orauit me ut suam causam apud te agerem. equidem, €sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa €obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum cen-€serem ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam noua gloria patereris. etiam ad Alliam €fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam €profectae postea a Ueiis uirtute reciperauere. nobis deum €benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra; quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et €hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omni-€bus contumeliis eludunt, et tu imperator noster_quod aegrius €patimur_exercitum tuum sine animis, sine armis, sine €manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de €nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus, cur €ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, €manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est. sin €autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et con-€sensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, €a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae €dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe €patribus_quae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem suscenseat?_milites nos esse €non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si €quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dig-€num sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos. haec dicta sint patribus. €te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam €facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi €lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, €tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gra-tantes ouantesque adire.' orationem Tulli exceperunt €preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere €arma iuberet, clamabant.  dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili €actam censebat tamen facturum quod milites uellent, [2in]2 se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo €acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore €petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue im-€peratoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae €ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne €quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret; nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi €quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in €potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; €ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab im-peratore non detur. dum haec loquuntur, iumenta forte €pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani €ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab €Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est. iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter di-€remptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe €eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam €dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos. dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus €ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare €coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti €animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque €externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt: mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis €agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos imponit. his fere mille effectis centum admiscet equites et €nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare €iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum. ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut aduersus montes consisteret hostis, in-€structo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene €ueris uiribus profuit. primo credere duces Gallorum non €descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos €repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt €priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.  acrius inuasere Galli dextrum cornu; neque sustineri €potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium €nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset? ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi €minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum €imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum €ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pauidi? uera audiebant; €itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium €tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus €prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos auertit. ipse dictator, post quam labantem una parte uidit €aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium €congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod conuenerat dedit. ubi inde quoque nouus clamor ortus et €tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum €metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad castra ferebantur. ubi cum occurrisset eis M. Ualerius €magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat €hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam €plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque ex-cepti sunt; et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox caedes post sedatum proelium fuit. nec alius post M. Furium €quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri €quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quad-€rato saeptum in Capitolio sacrauit. eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam €Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega €eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pug-nauit. nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod €trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Ø˜Šƒimmolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit. accessit ad eam cladem et €uastatio Romani agri, quam Priuernates, Ueliterni deinde, €incursione repentina fecerunt. €eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de am-€bitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est; eaque rogatione nouorum €maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula €obire soliti erant, compressam credebant.  haud aeque laeta €patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus €de unciario fenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis €rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius sciuit €[accepit]. ad bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes €exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus iuuentus €eorum militauerat et eos qui Falerios perfugerant cum male €pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddide-rant. ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum €in agrum Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit €militemque praeda impleuit. ad copiam rerum addidit €munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem priuatam militi fauit. Priuernates cum ante moenia sua €castris permunitis consedissent, uocatis ad contionem militi-€bus 'castra nunc' inquit 'uobis hostium urbemque praedae €do, si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse.' signum €poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces €in proelium uadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo €ante dictum est, exclamat 'adspice, imperator' inquit, €'quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet', €piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit. sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu €auertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum €iam scalas moenibus admouerent, in deditionem urbem €acceperunt. triumphus de Priuernatibus actus. ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod €legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim de €uicensima eorum qui manumitterentur tulit. patres, quia €ea lege haud paruum uectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt; ceterum tribuni plebis, non tam lege quam €exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite €sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis €uerba, quamuis perniciosum populo, si id liceret, ferri €posse. eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua €lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum €agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem €legi fecisset.  noui consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. €Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem €compulso agros uastauit; Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. inde terror maximus fuit €quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque €praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turba-€uerunt specie. et tum quidem uelut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt; deinde, ubi €consul legatique ac tribuni puerorum ritu uana miracula €pauentes inridebant increpabantque, uertit animos repente €pudor et in ea ipsa quae fugerant uelut caeci ruebant. discusso itaque uano apparatu hostium, cum in ipsos armatos €se intulissent, auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die €potiti praeda ingenti parta uictores reuerterunt, militaribus €iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pauo-rem. concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tar-€quiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt. €aduersus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus €de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam €iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid €dictatori ad id bellum decerneretur parareturue. eo promp-tius cuncta ferente dictatore populus iussit. profectus €ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque €fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum uagos palantes oppressit; castra quoque necopinato adgressus €cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut €ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu €triumphauit. quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comi-€tia consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit. interreges deinceps €Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius €C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus. in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii €consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex €Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcum-€que postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse. cum intercedendo tribuni €nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent, duo patricii €consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ua-€lerius Publicola eodemque die magistratum inierunt,  quad-€ringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, €quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post €undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules €ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius Publicola]. Empulum eo anno ex €Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum €consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere qui-€dam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt €uastati agri ab Sulpicio consule, quo Ualerius aduersus €Tiburtes legiones duxit. domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis €erat. fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut €accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare: quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam €magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent. plebes €contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri, €si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini, par-tum sit, id obtinere uniuersi non possint? uel reges uel decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum €esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in €uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno €imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruien-dum putet. non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes uix duces eminent. aliquo-€tiens frustra in campum descensum cum esset multique per €seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia €consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse €de libertate uociferantes relinquendumque non campum €iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta [plebs] sequeretur. consules relicti a €parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius per-€ficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus €tertium T. Quinctius. in quibusdam annalibus pro T. €Quinctio M. Popilium consulem inuenio.  duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus €Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his €urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, €ni uniuersa gens positis armis in fidem consulis uenisset. triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis uictoria fuit. €in Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie €caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta €octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; uolgus aliud trucidatum. nec populus in eos qui missi €Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi €ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum. res bello bene gestae €ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. legatis €eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem €accepti. non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi €Romanae. nam etsi unciario fenore facto leuata usura €erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo €nec patricios ambo consules neque comitiorum curam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Ø“•…publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum admittebat. consulatus uterque apud patricios manet; con-€sules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius €Publicola iterum. €in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem €populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus ad-€iunctum fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere, €nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis €finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum uenturos esse. censuit igitur senatus neutram neglegendam €rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri pro-uincias iussit. inclinauit deinde pars maior curae in Etrus-€cum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii €prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa €Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines €auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praeda-tores fuisse. itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum €castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde €senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit. is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum €dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum €ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.  tum primum Caerites, tamquam in uerbis hostium uis €maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per €populationem Romanos lacessierant, esset, uerus belli terror €inuasit, et quam non suarum uirium ea dimicatio esset cernebant; paenitebatque populationis et Tarquinienses €exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum €quisquam apparare sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris ueniam. legati senatum cum adissent, €ab senatu reiecti ad populum deos rogauerunt, quorum €sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos €florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset; conuersique ad delubra €Uestae hospitium flaminum Uestaliumque ab se caste ac religiose cultum inuocabant: eane meritos crederet quisquam €hostes repente sine causa factos? aut, si quid hostiliter fecis-€sent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua €uetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, nouis €corrumperent maleficiis florentemque populum Romanum €ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti €amicitiam cepissent? ne appellarent consilium, quae uis ac necessitas appellanda esset. transeuntes agmine infesto per €agrum suum Tarquinienses, cum praeter uiam nihil petissent, €traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites. eos seu dedi placeat, dedere se €paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas. Caere, €sacrarium populi Romani, deuersorium sacerdotum ac re-€ceptaculum Romanorum sacrorum, intactum inuiolatumque crimine belli hospitio Uestalium cultisque dis darent. mo-€uit populum non tam causa praesens quam uetus meritum, €ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. ita-€que pax populo Caeriti data indutiasque in centum annos factas in senatus consultum referri placuit. in Faliscos €eodem noxios crimine uis belli conuersa est; sed hostes €nusquam inuenti. cum populatione peragrati fines essent, €ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Ro-€mam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis €consumptum et aedis Apollinis dedicata est.  extremo anno comitia consularia certamen patrum ac €plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi €ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato €tollere potius totum e re publica consulatum quam promis-cuum patribus ac plebi facere. prolatandis igitur comitiis €cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. €infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est. legis €Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi €fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus publicis erumpebant. quorum taedio patres L. Cornelium €Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem €Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Ualerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus. inclinatis semel €in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem, €quae distinere una animos uidebatur, leuare adgressi solu-€tionem alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris €creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt. meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monu-€menta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius. qui €rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper €certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt. tarda enim €nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus €aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut €populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis €liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis €partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit. terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim €populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castris €_eo enim ad consules missum senatus consultum est_ €C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. cete-€rum foris tranquilla omnia fuere:  temptatum domi per €dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit. duo interreges, C. Sulpicius et €M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra te-€tenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur. creati ipse €C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinc-€tius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt, ad bellum ambo profecti, Faliscum €Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso €hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo popu-landoque gesserunt bella; cuius lentae uelut tabis senio €uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, €dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in €quadraginta annos impetrauerunt. ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum €aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit. ceterum €cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus €censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit; quod uide-€batur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte €patricii consules erant, qui rationem eius se habituros nega-bant; sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni €omni ui [2ut]2 reciperaturi ius consularibus comitiis amissum €adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fas-€tigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam €aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes uolebat. nec uariatum comitiis est, quin cum Manlio €%Naeuio censor% Marcius crearetur. €dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium, nullo €terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obser-uaretur. magister equitum dictatori additus Q. Seruilius. €nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum €consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat:  M. Popi-€lius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio €datus. fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit; €nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra €posuisse nuntiatum esset, Scipione graui morbo implicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum. is impigre €exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad €Martis aedem conuenire armatos iuniores iussisset signaque €eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legio-€nibus, quod superfuit militum P. Ualerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli euentus subsidium rei publicae esset. ipse €iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem €pergit; cuius ut prius nosceret uires quam periculo ultimo €temptaret, in tumulo, quem proximum castris Gallorum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Ø—–capere potuit, uallum ducere coepit. gens ferox et ingenii €auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut €extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam €neque in aequum demitti agmen uidit et cum loci altitudine €tum uallo etiam tegi Romanos, perculsos pauore rata, simul €opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur. ab Romanis nec opus intermissum_ €triarii erant, qui muniebant_et ab hastatis principibusque, €qui pro munitoribus intenti armatique steterunt, proelium initum. praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit, ut €pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa uana, €quod plerumque fit, caderent sed omnia librata ponderibus figerentur; oneratique telis Galli, quibus aut corpora trans-€fixa aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in aduersum subissent, primo incerti restitere; dein, €cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, €impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede €ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures €quam ferro necati.  necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum degressis supererat moles. namque multitudo Gallorum, €sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus €exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem ciebat; stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum €fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter €primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie. iamque omissa cunctando uic-€toria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima €signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias; in €beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. €propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis €corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis. nolite exspectare dum €stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in hostem.' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco €primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt. inde barbari dissipati, quibus nec certa €imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique €per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod €editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. consul non ultra castra insecutus, quia €et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste €occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uic-€torem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit. moram triumpho uolnus consulis attulit eademque €causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet. dictator L. Furius Camillus €dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit €patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id €meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam €Ap. Claudium Crassum dixit.  prius quam inirent noui consules magistratum, triumphus €a Popilio de Gallis actus magno fauore plebis; mussantesque €inter se rogitabant num quem plebeii consulis paeniteret; simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae €mercedem [consulatum] priuata cupiditate quam publica €iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet. annus multis uariisque motibus fuit insignis: €Galli ex Albanis montibus, quia hiemis uim pati nequiuerant, per campos maritimaque loca uagi populabantur; mare €infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis €Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi €cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint €dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naues, uictos se an uictores putarent. inter hos longe maximus exsti-€tit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae €habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites €Romanis datum, absisterent imperare iis quorum auxilio egerent: Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno imperio laturos arma. inter duo simul bella externa defec-€tione etiam sociorum senatus anxius, cum cerneret metu €tenendos quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii €uires consules dilectu habendo iussit: ciuili quippe standum exercitu esse, quando socialis [coetus] desereret. undique €non urbana tantum sed etiam agresti iuuentute decem le-€giones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum €peditum equitumque trecenorum, quem nunc nouum exer-citum, si qua externa uis ingruat, hae uires populi Romani, €quas uix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile €efficiant; adeo in quae laboramus sola creuimus, diuitias €luxuriamque. inter cetera tristia eius anni consul alter Ap. Claudius in €ipso belli apparatu moritur; redieratque res ad Camillum, cui unico consuli, uel ob aliam dignationem haud subicien-€dam dictaturae uel ob omen faustum ad Gallicum tumultum €cognominis, dictatorem adrogari haud satis decorum uisum est patribus. consul duabus legionibus urbi praepositis, €octo cum L. Pinario praetore diuisis memor paternae uirtutis €Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem mari-timam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit. et €cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in €campis congredi nulla cogente re uolebat et prohibendo €populationibus quos rapto uiuere necessitas cogeret satis €domari credebat hostem, locum idoneum statiuis delegit.  ubi cum stationibus quieti tempus tererent, Gallus €processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque €scutum hasta cum silentium fecisset, prouocat per inter-€pretem unum ex Romanis qui secum ferro decernat. M. erat Ualerius tribunus militum adulescens, qui haud €indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius €sciscitatus consulis uoluntatem, in medium armatus processit. minus insigne certamen humanum numine interposito €deorum factum; namque conserenti iam manum Romano coruus repente in galea consedit, in hostem uersus. quod €primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, €precatus deinde, si diuus, si diua esset qui sibi praepetem misisset, uolens propitius adesset. dictu mirabile, tenuit €non solum ales captam semel sedem sed, quotienscumque €certamen initum est, leuans se alis os oculosque hostis rostro €et unguibus appetit, donec territum prodigii talis uisu ocu-€lisque simul ac mente turbatum Ualerius obtruncat; coruus ex conspectu elatus orientem petit. hactenus quietae €utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi €hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et €Romanorum cursus ad uictorem etiam ocior fuit. ibi circa €iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox con-citatur. iam non manipulis proximarum stationum sed €legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum €militem uictoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis €dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis €tribunum, 'hunc imitare, miles' aiebat, 'et circa iacentem ducem sterne Gallorum cateruas.' di hominesque illi €adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine €ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum euentum, €inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat. inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proe-€lium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli €ueniret, terga uertit. primo per Uolscos Falernumque €agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum €petierunt. consul contione aduocata laudatum tribunum decem €bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra. ibi quia res €trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem €uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Tor-quatum ex auctoritate senatus dixit. dictator magistro €equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit €aemulumque decoris sui absentem M. Ualerium Coruum_ €id enim illi deinde cognominis fuit_summo fauore populi, tres et uiginti natum annos, consulem renuntiauit. collega €Coruo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, €datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Øš˜Žres; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat. postremo €cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera neces-saria usui deficiente Italiam reliquere. cuius populi ea €cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est. maxime Sici-€liae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea €tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes €horrebat.  exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia €ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia €ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut €libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta €restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Cartha-€giniensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac €societatem petentes uenissent. idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato €ii% C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex €unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispen-€sata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen €publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui €fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu super-€sessum. tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Uale-€rius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex €Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, prius quam plus hostium €fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto €pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam €ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla €mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, €certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in €muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta €iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere. oppidum dirutum €atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere €ignem: praeda omnis militi data. extra praedam quattuor €milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum €triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. sunt qui hanc multitudinem captiuam €seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam €deditos uenisse.  hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sul-€picius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina popu-latione coeptum; metuque ne id factum populi unius con-€silium omnis nominis Latini esset, dictator_uelut aduersus €armatum iam Latium_L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; et cum_quod per magnos €tumultus fieri solitum erat_iustitio indicto dilectus sine uaca-€tionibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in €Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inuenti; prima itaque acie debellatum est. dictator €tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione €se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas €ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae €uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, dictatura se abdicauit. senatus duumuiros ad eam aedem €pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; €locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capi-tolini fuerat. consules dictatoris exercitu ad bellum Uolscum €usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. €anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C. €Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consuli-bus. prodigium extemplo dedicationem secutum, simile €uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit €et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena €religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici. dictus P. Ualerius Publicola; €magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non €tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam €populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus €ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum redit. ex in-€terregno, ut id actum uideri posset, ambo patricii consules €creati sunt, M. Ualerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus.  maiora iam hinc bella et uiribus hostium et longinquitate €uel regionum uel temporum [spatio] quibus bellatum est €dicentur. namque eo anno aduersus Samnites, gentem opibus armisque ualidam, mota arma; Samnitium bellum €ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. €quanta rerum moles. quotiens in extrema periculorum €uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi imperium posset. belli autem causa cum Samnitibus €Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrin-secus uenit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis €iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent, €coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Cam-panis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesi-€dium sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab €duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli uerterunt. namque Samnites, omissis €Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde €aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, €Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo €occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet. ibi rursus acie dimica-€tum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, €cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes €esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.  legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam €locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres €conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in prae-sens a uobis petitum. quam si secundis rebus nostris €petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo con-€tracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in €amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii uobis minus essemus; nunc, miseri-€cordia uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, €beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur. neque €hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt, €ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii €uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere €Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est. fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae, uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret: Campani, €etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis €amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam €uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus uestris in amicitiam uenimus uestram. Aequis Uolscisque, €aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint, €ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores €feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus. subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod €propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, con-tinens imperium usque ad nos habebitis. acerbum ac €miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum €est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Cam-pani simus. si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium €erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an €Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate. omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, ues-€trum auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, €qui [eam] implorantibus aliis auxilium dum supra uires €suas praestant, %omnes% ipsi in hanc necessitatem uenerunt. quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis, €cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samni-€tium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. nec enim nunc, quia dolent iniuriam €acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos ueniunt. an, si ultio irae haec €et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Øž˜Žƒsemel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? quae est ista tam infesta ira quam per €duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc €populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum €actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique uastata. hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas €explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut de-lere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt. sed uos €potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos €habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem €iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra, ne bello quidem arbitror uobis opus fore. usque ad nos €contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque €umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde €habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existi-maturi. uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs €frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium €numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obse-€quio erga uos fideque superet. adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum €inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram. qua frequentia omnium generum multitudinis €prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia €uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc €exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse? stare omnem multitudinem ad €portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. €quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis? alterum responsum salutem uic-€toriam lucem ac libertatem; alterum_ominari horreo quae €ferat. proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis €aut nusquam ullis futuris nobis consulite.'  summotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, €etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, €uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae €horreum populi Romani fore uidebatur, tamen tanta utilitate €fides antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus consul. 'auxilio uos, Campani, dignos censet senatus; €sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior €amicitia ac societas uioletur. Samnites nobiscum foedere €iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines uiola-€tura, aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut fas €iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua uobis uis fiat.' ad ea princeps legationis_sic enim €domo mandatum attulerant_'quando quidem' inquit, 'nos-€tra tueri aduersus uim atque iniuria iusta ui non uoltis, uestra certe defendetis; itaque populum Campanum urbem-€que Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia €in uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem €dedimus, quidquid deinde patiemur dediticii uestri pas-€suri'. sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt. commoti €patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus €populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxi-€lium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret. tum iam fides €agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium €populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. legatos itaque ex-€templo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut pre-€ces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium €memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent €neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hos-tilia arma inferrent; si leniter agendo parum proficerent, €denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. haec legatis €agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter respon-€sum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed €magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut prae-€datum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.  hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum €rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis, bel-€loque, quia non redderentur, sollemni more indicto, decreue-€runt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferre-tur; iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus €[ab urbe] profecti, Ualerius in Campaniam, Cornelius €in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. priori Ualerio Samnitium legiones_eo €namque omnem belli molem inclinaturam censebant_ €occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira tam promptos €nunc ad ferenda, nunc ad accersenda aduersus se auxilia. ut uero castra Romana uiderunt, ferociter pro se quisque €signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum €Campano laturum opem qua Campanus Sidicino tulerit. Ualerius leuibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit, paucis €suos adhortatus ne nouum bellum eos nouusque hostis ter-€reret: quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire. ne Sidicinorum €Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent uirtutem; €qualescumque inter se certauerint, necesse fuisse alteram €partem uinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio €luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam ui hostium uictos esse. quid autem esse duo prospera in tot saeculis €bella Samnitium aduersus tot decora populi Romani, qui €triumphos paene plures quam annos ab urbe condita nume-ret; qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos €Aequos Uolscos Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos €tot proeliis caesos postremo in mare ac naues fuga com-pulerit? cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire €in aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magni-€ficus adhortator sit, uerbis tantum ferox, operum militarium €expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, uersari media in mole pugnae sciat. 'facta mea, non dicta €uos, milites' inquit, 'sequi uolo, nec disciplinam modo sed €exemplum etiam a me petere. non factionibus [modo] nec €per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. fuit cum hoc €dici poterat: patricius enim eras et a liberatoribus €patriae ortus, et eodem anno familia ista consula-tum quo urbs haec consulem habuit: nunc iam nobis €patribus uobisque plebei promiscuus consulatus patet nec €generis, ut ante, sed uirtutis est praemium. proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi nouum hoc €Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Pub-€licolarum uetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit; semper ego plebem Romanam militiae domique, €priuatus, in magistratibus paruis magnisque, aeque tribunus €ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. nunc, quod instat, dis bene iuuantibus €nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum €petite.'  non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud grauate munia obeundo. in ludo praeterea €militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certa-€mina ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem nec quemquam aspernari parem qui se offerret; factis €benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam €suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. itaque uniuer-€sus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus €ducis castris egreditur. proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, €aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. Samnitibus ferociam augebant nouae res €gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra €quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat. pugna €indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. tum €consul trepidationem iniciendam ratus, quando ui pelli non žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Ø”˜ˆƒpoterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur. quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo €uoluere turmas uidit nec posse aperire in hostes uiam, reuec-€tus ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex equo, 'nostrum' inquit, 'peditum illud, milites, est opus; agite-€dum, ut me uideritis, quacumque incessero in aciem hostium, €ferro uiam facientem, sic pro se quisque obuios sternite; illa €omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage uasta cernetis.' haec dicta dederat, cum equites consulis €iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem €aperiunt uiam. primus omnium consul inuadit hostem et cum quo forte contulit gradum obtruncat. hoc spectaculo €accensi dextra laeuaque ante se quisque memorandum proe-€lium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt €quam inferunt uolnera. aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes circa signa €Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola uinci destinauerant animis. itaque Romani cum et fluere €iam lassitudine uires sentirent et diei haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem. tum primum referri €pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, €occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox uictoriam magis quam proelium diremisset. et Romani fatebantur €nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, €cum quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos mouisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere uisos €aiebant uesanosque uoltus et furentia ora; inde plus quam €ex alia ulla re terroris ortum. quem terrorem non pugnae solum euentu sed nocturna profectione confessi sunt. pos-€tero die uacuis hostium castris Romanus potitur, quo se €omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.  ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio €foedatum est. nam ab Saticula profectus Cornelius consul €exercitum incaute in saltum caua ualle peruium circaque in-sessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem uidit. dum id morae €Samnitibus est quoad totum in uallem infimam demitteret €agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum €in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem. itaque consuli €territo animi 'uidesne tu' inquit, 'A. Corneli, cacumen illud €supra hostem? arx illa est spei salutisque nostrae, si eam, quoniam caeci reliquere Samnites, impigre capimus. ne tu €mihi plus quam unius legionis principes hastatosque dederis; €cum quibus ubi euasero in summum, perge hinc omni liber €metu, teque et exercitum serua; neque enim moueri hostis, €subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua pernicie poterit. nos deinde aut fortuna populi Romani aut nostra uirtus expediet.' conlaudatus ab consule accepto praesidio uadit €occultus per saltum; nec prius ab hoste est uisus quam loco quem petebat appropinquauit. inde admiratione pauentibus €cunctis, cum omnium in se uertisset oculos, et spatium con-€suli dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum et ipse in summo constitit uertice. Samnites dum huc illuc €signa uertunt utriusque rei amissa occasione neque insequi €consulem nisi per eandem uallem, in qua paulo ante subiec-€tum eum telis suis habuerant, possunt, nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum; sed cum ira in hos €magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propin-quitas loci atque ipsa paucitas incitat; et nunc circumdare €undique collem armatis uolunt, ut a consule Decium inter-€cludant, nunc uiam patefacere, ut degressos in uallem €adoriantur. incertos quid agerent nox oppressit. Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in aduersum €collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio €incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio €iniquitate loci deterrentur, opere se ualloque circumdarent. tum centurionibus ad se uocatis: 'quaenam illa inscitia €belli ac pigritia est? aut quonam modo isti ex Sidicinis €Campanisque uictoriam pepererunt? huc atque illuc signa €moueri ac modo in unum conferri modo educi uidetis; opus €quidem incipit nemo, cum iam circumdati uallo potuerimus esse. tum uero nos similes istorum simus, si diutius hic €moremur quam commodum sit. agitedum ite mecum ut, €dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, exploremus.' haec omnia sagulo gregali €amictus centurionibus item manipularium militum habitu €ductis? ne ducem circumire hostes notarent, perlustrauit.  uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari €iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conuenirent. quo ubi, sicut €edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,' €inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum €est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus €eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio. nunc quae mente €agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic €uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc oportet euadatis. ueniendo huc exercitum egregium populo €Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; €digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis. cum eo hoste res est, qui hesterno die €delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, €hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante uiderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot ipse €milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, €cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. quem €uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est; in eo enim loco res sunt nostrae ut €uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii auctor sim. neque enim, maneatis an abeatis hinc, delibe-€rari potest, cum praeter arma et animos armorum memores €nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum €sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus. ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut in-terdiu aut nocte faciamus oportet. ecce autem aliud minus €dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo €perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corpori-€bus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui €si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est. signo secundae uigiliae conuenistis, quod €tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita €uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore subito pauorem iniecturi. me modo sequimini, quem secuti €estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus €haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus €transite.'  omnes transierunt; uadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. iam euaserant media €castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora €miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil €cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari €ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset, Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere €iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, €quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant. inter trepidationem tumultumque Sam-€nitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad €castra consulis peruadit. aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur €esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani, €este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, €nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat; hic lucem quieti opperiamur.' dic-€tis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso €nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et €tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute €omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque €obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos serua-€tores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt. hic Deci castrensis triumphus fuit ince-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Ø¤˜ˆ‚dentis per media castra cum armato praesidio coniectis in €eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus. ubi ad praetorium uentum est, consul classico €ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes inter-fante ipso Decio distulit contionem; qui auctor omnia €posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consu-€lem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem €castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari. iussae legiones €arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur; quem €incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium €milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere €nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra €castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt. perfertur circa collem clamor fugatque ex suis €quemque praesidiis. ita magna pars absenti hosti cessit: €quos intra uallum egerat pauor_fuere autem ad triginta €milia_omnes caesi: castra direpta.  ita rebus gestis consul aduocata contione P. Deci non €coeptas solum ante sed cumulatas noua uirtute laudes €peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et €centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat. milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici €frumento in perpetuum, in praesentia priuis bubus binisque €tunicis donati. secundum consulis donationem legiones €gramineam coronam obsidialem, clamore donum appro-€bantes, Decio imponunt; altera corona, eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. his decoratus insigni-€bus bouem eximium Marti immolauit, centum boues militi-€bus dono dedit qui secum in expeditione fuerant. iisdem €militibus legiones libras farris et sextarios uini contulerunt; €omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, €indicem omnium adsensus, gerebantur. tertia pugna ad Suessulam commissa est; quia fugatus €a M. Ualerio Samnitium exercitus, omni robore iuuentutis domo accito, certamine ultimo fortunam experiri statuit. ab €Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Ualerium consulem opem oratum ueniunt. confestim signa €mota relictisque impedimentis castrorum cum ualido prae-€sidio raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum per-€exiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit. Samnitium exercitus, €uelut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; €deinde, postquam nemo obuius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. ibi ut militem in uallo uidit missique ab €omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta cas-€tra essent_paucitatem inde hostium colligentes_rettulerunt, fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque €uallum et in castra inrumpendum; transactumque ea temeri-€tate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. ceterum, quia multitudo sua commeatibus grauis et prius €sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul €ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paueret hostis, frumentatum per agros militem duci: interim quieto €Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri €posset frumenti secum attulisset, defutura omnia. consul palatos per agros cum uidisset hostes, stationes €infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit. quae cum primo clamore atque impetu €cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis €ualloque caesis signa captiua in unum locum conferri iussit; €relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa, €graui edicto monitis ut, donec ipse reuertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo, cum praemissus €eques uelut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit. nam neque quo signo coirent inter se €neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat; tantumque fugae ac formidi-€nis fuit, ut ad quadraginta milia scutorum_nequaquam tot €caesis_et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. tum in €castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.  huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis €essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exerci-€tibus comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum. neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Car-€thaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum €coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iouis cella ponere-tur; fuit pondo uiginti quinque. consules ambo de Samniti-€bus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, €cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre €nomen quam consulum esset. Campanorum deinde Suessulanorumque auditae lega-€tiones, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna €mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur. iam tum minime salubris militari disciplinae Capua €instrumento omnium uoluptatium delenitos militum animos €auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis €eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent: neque immerito suum ipsorum €exemplum in eos uersurum; cur autem potius Campani €agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se €nec sua tutari possent, quam uictor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset? an €aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate €perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa €urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati? haec agitata occultis coniurationibus €necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul €C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat, Q. Seruilio collega ad urbem relicto. itaque cum omnia ea, €sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et €usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque €et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quando-€cumque uellent consilii exsequendi militarem impetum €frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura_diuisa enim erant per Campaniae €urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. €eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.  consul educto in aestiua milite, dum quietos Samnites €habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum €hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graues iam aetate aut uiribus parum ualidos; auidam in €commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes €quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; €per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitteren-tur, magna pars ablegati. quam multitudinem consul alter €Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat. et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos €reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec €ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipue-€que ex his seditionis auctores mitti uiderunt, primum €admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse: iam quaestiones, iam indicia, iam occulta €singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros. haec qui in castris erant €occultis sermonibus serunt, neruos coniurationis electos arte €consulis cernentes. cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas €saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos €quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat. iam ualida admodum numero manus erat nec €quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. €incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt et sub iugo Albae Longae castra uallo cingunt. perfecto €inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes: quem autem €ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse qui aut €se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur? postero die cum eadem €deliberatio teneret, ex praedatoribus uagis quidam comper-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’·Ø§˜‹ƒtum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque immemorem. patriciae hic uir gentis €erat; cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes €alter ex uolnere claudus fecisset, ruri agere uitam procul ambitione ac foro constituit. nomine audito extemplo €agnouere uirum et, quod bene uerteret, acciri iusserunt. €sed parum spei erat uoluntate quicquam facturum; uim adhiberi ac metum placuit. itaque silentio noctis cum €tectum uillae qui ad id missi erant intrassent, somno grauem €Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque €honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt. imperator extemplo adueniens €appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent. suo magis inde €impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto agmine €ad lapidem octauum uiae, quae nunc Appia est, perueniunt; issentque confestim ad urbem, ni uenire contra exercitum €dictatoremque aduersus se M. Ualerium Coruum dictum €audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.  ubi primum in conspectum uentum est [2et]2 arma signa-€que agnouere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. nondum erant tam fortes ad sanguinem ciuilem €nec praeter externa nouerant bella, ultimaque rabies secessio €ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia: Quinctius, quem armorum €etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam, €Coruinus omnes caritate ciues, praecipue milites, et ante alios €suum exercitum complexus. [2is]2 ad conloquium processit. cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia €quam ab suis silentium datum. €'deos' inquit 'immortales, milites, uestros [publicos] €meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex €poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non uictoriam darent. satis fuit eritque unde belli decus paria-€tur: hinc pax petenda est. quod deos immortales inter €nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos facere potestis, si meminisse uoltis non uos in Samnio nec €in Uolscis sed in Romano solo castra habere, si illos colles €quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum ciuium €uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque €priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui cepistis. ego sum M. Ualerius Coruus, milites, cuius uos €nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis, nullius €superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti €auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos. ac si cui genus, si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui €honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id speci-€men mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut po-€tuerim tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox esse non solum plebi. quod meum factum dictumue consulis €grauius quam tribuni audistis? eodem tenore duo insequen-€tes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; €ut neque in hos meos et patriae meae milites [2sim]2 mitior quam in uos_horreo dicere_hostes. ergo uos prius in me €strinxeritis ferrum quam in uos ego; istinc signa canent, €istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. inducite in animum quod non induxerunt patres €auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Auentinum insederunt. exspectate, dum €uobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crini-€bus passis obuiae ab urbe ueniant. tum Uolscorum legiones, €quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello. T. Quincti, quocum-€que istic loco seu uolens seu inuitus constitisti, si dimican-€dum erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris etiam €honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra patriam. nunc ad pacificandum bene atque honeste inter €primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. €postulate aequa et ferte; quamquam uel iniquis standum est €potius quam impias inter nos conseramus manus.' T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos uersus 'me quo-€que' inquit, 'milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem. non enim illa modo Uolscus €aut Samnis sed Romanus uerba fecit, uester consul, uester €imperator, milites, cuius auspicia pro uobis experti nolite aduersus uos uelle experiri. qui pugnarent uobiscum €infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime uobis, €suis militibus, parceret, cui plurimum uos, imperatori uestro, crederetis, eum elegit. pacem etiam qui uincere possunt uolunt: quid nos uelle oportet? quin omissis ira et spe, €fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae €permittimus fidei?'  approbantibus clamore cunctis T. €Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites €fore dixit; orauit ut causam miserorum ciuium susciperet €susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare solitus esset tueretur: sibi se priuatim nihil cauere; nolle €alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum, €quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit €ne fraudi secessio esset. Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, €dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus €tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi €secessio esset. orauit etiam bona uenia Quirites ne quis eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret. lex quoque €sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi €ipso uolente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tri-bunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. id €propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alter-€nis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. huic infensi milites erant, €quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne parti-ceps eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t. itaque €cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetrare-€tur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum €honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur. aeque impotens postulatum €fuit ut de stipendio equitum_merebant autem triplex ea €tempestate_aera demerentur, quod aduersati coniurationi €fuissent.  praeter haec inuenio apud quosdam L. Genucium tribu-num plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret; item aliis €plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem €annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique €liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia €concessa sunt plebi, apparet haud paruas uires defectionem habuisse. aliis annalibus proditum est neque dictatorem €Ualerium dictum sed per consules omnem rem actam neque €antequam Romam ueniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse nec in T. Quincti €uillam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eum-€que a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quar-tum lapidem profectos loco munito consedisse; nec ab €ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum in aciem armati exercitus processissent, salutationem factam et €permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes €milites coepisse coactosque consules, cum uiderent auersos €a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de con-cordia reconcilianda. adeo nihil praeterquam seditionem €fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores €constat. et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus €graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit, €et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates €etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, €incursione subita depopulati sunt. °iam consules erant C. Plautius iterum L. Aemilius Mamer-€cus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis €Priuernatium cum querimoniis acceptae cladis uenerunt. Uolscorum item exercitum duce Antiati populo consedisse €ad Satricum allatum est. utrumque bellum Plautio sorte euenit. prius ad Priuernum profectus extemplo acie con-€flixit; haud magno certamine deuicti hostes; oppidum cap-€tum redditumque Priuernatibus praesidio ualido imposito; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆ”agri partes duae ademptae. inde uictor exercitus Satricum €contra Antiates ductus. ibi magna utrimque caede atrox €proelium fuit; et cum tempestas eos neutro inclinata spe €dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam ambiguo fessi in posterum diem proelium parant. Uolscis €recensentibus quos uiros in acie amisissent haudquaquam €idem animus ad iterandum periculum fuit; nocte pro uictis €Antium agmine trepido sauciis ac parte impedimentorum relicta abierunt. armorum magna uis cum inter caesa hos-€tium corpora tum in castris inuenta est. ea Luae Matri €dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram mariti-€mam est depopulatus. alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non €castra Samnitium, non legiones usquam oppositae; ferro €ignique uastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt. a quo reiecti ad senatum, potestate facta dicendi, €positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius aduersus Sidicinos petierunt: quae se eo iustius petere, quod €et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non ad-€uersis ut Campani, uenissent, et aduersus Sidicinos sumerent €arma, suos semper hostes, populi Romani nunquam amicos, qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani €auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani €nec in dicione essent.  cum de postulatis Samnitium €T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque €iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec, quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per €populum Romanum stetisse nec contradici quin, quoniam €ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur; quod ad Sidicinos attineat, nihil inter-€cedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum ar-bitrium sit. foedere icto cum domum reuertissent extemplo €inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium €mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus €indutiis daret quoad legati redissent. Samnites copiis iisdem, quibus usi aduersus Romanum €bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae, cum ab Sidicinis €deditio prius ad Romanos coepta fieri est. dein, postquam €patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam €aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est. ne Campani quidem_adeo iniuriae Samnitium €quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat_his se armis abstinuere. ex his tot populis unus ingens exercitus €duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus €quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores cer-€taminibus Latini erant, haud inuiti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere. id spatium Samnitibus datum €est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, €conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani uictoriam €quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent; ne uinci etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos €Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro €imperio arcerent Samniti agro: sin imperium abnuerent, armis coercerent. aduersus haec responsum anceps datum, quia €fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse time-bantque ne arguendo abalienarent: Campanorum aliam €condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem in €fidem uenissent; itaque Campanos, seu uelint seu nolint, €quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum €quibus ipsi uelint prohibeant.  quod responsum sicut dubios Samnites quidnam facturum €Romanum censerent dimisit, ita Campanos metu abalienauit, €Latinos uelut nihil iam non concedentibus Romanis ferocio-res fecit. itaque per speciem aduersus Samnites belli paran-€di crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter €se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic €quoque aduersus seruatores suos bello Campanos aderat. sed quamquam omnia de industria celabantur_prius-€quam mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem hostem €uolebant_tamen per quosdam priuatis hospitiis necessitu-€dinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt; iussisque ante tempus consulibus abdicare se €magistratu, quo maturius noui consules aduersus tantam €molem belli crearentur, religio incessit ab eis quorum immi-€nutum imperium esset comitia haberi. itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Ualerius ac M. Fabius. €[2is]2 creauit consules T. Manlium Torquatum tertium, €P. Decium Murem. eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem €appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos peruenisset. eadem aetas €rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio €tractu orbis, inuictum bellis, iuuenem fortuna morbo exstinxit. ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque €Latini haud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non €de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam euocauerunt, quibus imperarent quae uellent. praetores tum €duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium €Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter €Signiam Uelitrasque et ipsas colonias Romanas Uolsci etiam exciti ad arma erant; eos nominatim euocari placuit. haud €cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque con-€cilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur €euocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri €secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.  cum aliud alii censerent, tum Annius: 'quamquam ipse €ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam €rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam €quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accom-modare rebus uerba. nam si etiam nunc sub umbra foederis €aequi seruitutem pati possumus, quid abest quin proditis €Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque €dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innue-rint, posituros arma? sin autem tandem libertatis desi-€derium remordet animos, si foedus [est], si societas aequatio €iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim €pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est €quo adiuncto duplicent uires suas, quem secernere ab se €consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur €non omnia aequantur? cur non alter ab Latinis consul €datur? ubi pars uirium, ibi et imperii pars est. est quidem €nobis hoc per se haud nimis amplum quippe concedentibus €Romam caput Latio esse; sed ut amplum uideri posset, diuturna patientia fecimus. atqui si quando unquam con-€sociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en €hoc tempus adest et uirtute uestra et deum benignitate uobis datum. tempestatis patientiam negando militem; quis du-€bitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solueremus? pertulerunt tamen hunc dolorem. bellum €nostro nomine cum Paelignis gessimus; qui ne nostrorum €quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, nihil intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos, Campanos €ab se ad nos descisse, exercitus nos parare aduersus Sam-€nites, foederatos suos, audierunt nec mouerunt se ab urbe. unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et €nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus €de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, €ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium €sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi uobis taciti concedunt. si quem hoc metus dicere pro-€hibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo €senatuque sed Ioue ipso, qui Capitolium incolit, profiteor €me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse ue-€lint, consulem alterum ab nobis senatusque partem acci-piant.' haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti €clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque €quae e re publica nominis Latini fideque sua uiderentur.  ubi est Romam uentum, in Capitolio eis senatus datus €est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auc-€toritate patrum ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius, tamquam uictor armis Capitolium cepisset, non žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆ„“legatus iure gentium tutus loqueretur, 'tempus erat' inquit, €'T. Manli uosque patres conscripti, tandem iam uos nobis-€cum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum €benignitate [nunc] Latium armis uirisque, Samnitibus bello €uictis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Uolscis €adiunctis, uideretis; colonias quoque uestras Latinum Ro-mano praetulisse imperium. sed quoniam uos regno im-€potenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, €quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, €consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis €feramus aequas utrisque, quoniam uires quoque aequari dis immortalibus placuit. consulem alterum Roma, alterum €ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri; et ut €imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam €ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque €bene uertat, sit haec sane patria potior et Romani omnes €uocemur'. forte ita accidit, ut parem ferociae huius et Romani €consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram €ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab €Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum €uenturum se esse palam diceret et quemcumque in curia Latinum uidisset sua manu interempturum. et conuersus €ad simulacrum Iouis, 'audi, Iuppiter, haec scelera' inquit; €'audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum €senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse oppressus uisurus es? haecine foedera Tullus, Romanus €rex, cum Albanis, patribus uestris, Latini, haec L. Tar-quinius uobiscum postea fecit? non uenit in mentem €pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium ueterum €uestrarum et beneficiorum nostrorum erga uos obliti €estis?'  cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset, €proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum, €quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem Anni spernentis numina Iouis Romani auditam. certe, €cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu prori-€peret, lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur. exanimatum auctores quoniam €non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut €inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli €procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesen-tandam iram deum ficta possunt. Torquatus missus ab €senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidis-€set, exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter sit: 'bene habet; di pium mouere bellum. est caeleste €numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominum hac sede sacrauimus. quid cessatis, Quirites €uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic €stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem uidetis.' adsensu populi excepta uox consulis €tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura €magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, €quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret. consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis €exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Sam-€nitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique con-€uenerant, castra locant. ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species €uiri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Deis Manibus €Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones €hostium superque eas se deuouisset, eius populi partisque uictoriam fore. hos ubi nocturnos uisus inter se consules €contulerunt, placuit auerruncandae deum irae uictimas caedi; €simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant portende-rentur, alter uter consulum fata impleret. ubi responsa €haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, €tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam €expositis, ne mors uoluntaria consulis exercitum in acie terreret, comparant inter se ut, ab utra parte cedere €Romanus exercitus coepisset, inde se consul deuoueret pro populo Romano Quiritibusque. agitatum etiam in consilio €est ut, si quando unquam seuero ullum imperio bellum €administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos redigeretur mores. curam acuebat quod aduersus Latinos €bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis €ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centu-€rionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegae-€que iisdem [2in]2 praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant. per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt €consules ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.  forte inter ceteros turmarum praefectos qui exploratum €in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius €super castra hostium cum suis turmalibus euasit, ita ut uix teli iactu ab statione proxima abesset. ibi Tusculani erant €equites; praeerat Geminus Maecius, uir cum genere inter suos tum factis clarus. is ubi Romanos equites insignem-€que inter eos praecedentem consulis filium_nam omnes inter se, utique illustres uiri, noti erant_cognouit, 'unane' €ait 'turma Romani cum Latinis sociisque bellum gesturi €estis? quid interea consules, quid duo exercitus consulares agent?' 'aderunt in tempore' Manlius inquit, 'et cum illis €aderit Iuppiter ipse, foederum a uobis uiolatorum testis, qui plus potest polletque. si ad Regillum lacum ad satietatem €uestram pugnauimus, hic quoque efficiemus profecto ne nimis acies uobis et conlata signa nobiscum cordi sint.' ad €ea Geminus paulum ab suis equo prouectus: 'uisne igitur, €dum dies ista uenit qua magno conatu exercitus moueatis, €interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc €euentu cernatur quantum eques Latinus Romano praestet?' mouet ferocem animum iuuenis seu ira seu detractandi cer-€taminis pudor seu inexsuperabilis uis fati. oblitus itaque €imperii patrii consulumque edicti, praeceps ad id certamen €agitur, quo uinceret an uinceretur haud multum interesset. equitibus ceteris uelut ad spectaculum submotis, spatio, €quod uacui interiacebat campi, aduersos concitant equos; et €cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci trans ceruicem equi elapsa est. cir-€cumactis deinde equis, cum prior ad iterandum ictum €Manlius consurrexisset, spiculum inter aures equi fixit. ad €cuius uolneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna ui caput quateret, excussit equitem, quem cuspide €parmaque innixum attollentem se ab graui casu Manlius ab €iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae adfixit; spoliisque lectis ad suos reuectus cum ouante gaudio turma €in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, ignarus €fati futurique, laus an poena merita esset. 'ut me omnes' inquit, 'pater, tuo sanguine ortum uere €ferrent, prouocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto.' quod ubi audiuit consul, extemplo filium auersatus €contionem classico aduocari iussit. quae ubi frequens con-uenit, 'quandoque' inquit, 'tu, T. Manli, neque imperium €consulare neque maiestatem patriam ueritus, aduersus edic-tum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti et, quantum €in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem €Romana res, soluisti meque in eam necessitatem adduxisti, €ut aut rei publicae mihi aut mei [meorum] obliuiscendum sit, nos potius nostro delicto plectemur quam res publica €tanto suo damno nostra peccata luat; triste exemplum sed in posterum salubre iuuentuti erimus. me quidem cum €ingenita caritas liberum tum specimen istud uirtutis decep-tum uana imagine decoris in te mouet; sed cum aut morte €tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in €perpetuum abroganda, nec te quidem, si quid in te nostri €sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam militarem €culpa tua prolapsam poena restituas_i, lictor, deliga ad palum'. exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter €quam in se quisque destrictam cernentes securem metu magis quam modestia quieuere. itaque uelut demerso ab €admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, €postquam ceruice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆ§˜•„coortae uoces sunt, ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur spoliisque contectum iuuenis corpus, quantum €militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo €extra uallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in €praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in €posterum essent.  fecit tamen atrocitas poenae oboedientio-€rem duci militem; et praeterquam quod custodiae uigiliaeque €et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo €etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea seueritas profuit. fuit autem ciuili maxime bello pugna similis; adeo €nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos €erat. clipeis antea Romani usi sunt, dein, postquam stipendiarii €facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges €similes Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: postremi in plures ordines instruebantur [ordo €sexagenos milites, duos centuriones, uexillarium unum habebat]. prima acies hastati erant, manipuli quindecim, €distantes inter se modicum spatium; manipulus leues uicenos €milites, aliam turbam scutatorum habebat; leues autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, uocabantur. haec €prima frons in acie florem iuuenum pubescentium ad militiam €habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, qui-€bus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis. hoc triginta manipulorum agmen €antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim €ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes €habebat_earum unam quamque primam pilum uocabant. tribus ex uexillis constabat ordo; sexagenos milites, €duos centuriones, uexillarium unum habebat uexillum; €centum octoginta sex homines erant. primum uexillum €triarios ducebat, ueteranum militem spectatae uirtutis, se-€cundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium €accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur. ubi his ordinibus exercitus instructus €esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati €profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes €in interualla ordinum principes recipiebant. tum principum pugna erat; hastati sequebantur; triarii sub uexillis con-€sidebant, sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas €suberecta cuspide in terra fixas, haud secus quam uallo saepta inhorreret acies, tenentes. si apud principes quoque €haud satis prospere esset pugnatum a prima acie ad triarios €se sensim referebant; inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, prouerbio increbruit. triarii consurgentes, ubi in €interualla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, €extemplo compressis ordinibus uelut claudebant uias unoque continenti agmine, iam nulla spe post relicta, in hostem €incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum uelut €uictos insecuti nouam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant. scribebantur autem quattuor fere €legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas €legiones trecenis. €alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea €tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instru-xerant aciem; nec uexilla cum uexillis tantum, uniuersi €hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio €quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex utraque €acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam €satis ualidus, ceterum strenuus uir peritusque militiae, Latinus uiribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerunt. Romano haud satis €fidenti uiribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut €subcenturionem sibi quem uellet legeret qui tutaretur eum €ab uno destinato hoste; isque iuuenis in acie oblatus ex €centurione Latino uictoriam tulit. pugnatum est haud procul radicibus Uesuuii% montis, €qua uia ad Ueserim ferebat.  Romani consules, priusquam €educerent in aciem, immolauerunt. Decio caput iocineris a €familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse: alioqui €acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. 'atqui €bene habet' inquit Decius, 'si ab collega litatum est.' instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem; Manlius dextro, Decius laeuo cornu praeerat. primo €utrimque aequis uiribus, eodem ardore animorum gerebatur €res; deinde ab laeuo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere. in hac €trepidatione Decius consul M. Ualerium magna uoce incla-€mat. 'deorum' inquit, 'ope, M. Ualeri, opus est; agedum, €pontifex publicus populi Romani, praei uerba quibus me pro legionibus deuoueam.' pontifex eum togam praetextam €sumere iussit et uelato capite, manu subter togam ad men-€tum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: 'Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, €Diui Nouensiles, Di Indigetes, Diui, quorum est potestas nostrorum hostiumque, Dique Manes, uos precor ueneror, €ueniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium uim €uictoriam prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis. sicut uerbis nuncupaui, €ita pro re publica [2populi Romani]2 Quiritium, exercitu, €legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium, legiones auxilia-€que hostium mecum Deis Manibus Tellurique deuoueo.' haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet €matureque collegae se deuotum pro exercitu nuntiare; ipse €incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto €augustior humano uisu, sicut caelo missus piaculum omnis €deorum irae qui pestem ab suis auersam in hostes ferret. ita omnis terror pauorque cum illo latus signa primo Latino-€rum turbauit, deinde in totam penitus aciem peruasit. euidentissimum id fuit quod, quacumque equo inuectus €est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pauebant; ubi €uero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae €cohortes Latinorum fugam ac uastitatem late fecerunt. simul et Romani exsolutis religione animis, uelut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt; nam €et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque uires €hastatis ac principibus et triarii genu dextro innixi nutum €consulis ad consurgendum exspectabant.  procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo €superaret Latinorum, Manlius consul audito euentu collegae, €cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper €addubitauit an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde €melius ratus integros eos ad ultimum discrimen seruari, €accensos ab nouissima acie ante signa procedere iubet. qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem aduersarii €fecissent, triarios suos excitauerunt; qui aliquamdiu pugna €atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregis-€sent aut hebetassent, pellerent [ui] tamen hostem, debella-€tum iam rati peruentumque ad extremam aciem, tum consul triariis 'consurgite nunc' inquit, 'integri aduersus fessos, €memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, €memores consulis pro uestra uictoria morte occubantis'. ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, noua €ex improuiso exorta acies, receptis in interualla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant €hastisque ora fodientes primo robore uirorum caeso per alios €manipulos uelut inermes prope intacti euasere tantaque €caede perrupere cuneos ut uix quartam partem relinquerent hostium. Samnites quoque sub radicibus montis procul €instructi praebuere terrorem Latinis. €ceterum inter omnes ciues sociosque praecipua laus eius €belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas pericu-laque ab deis superis inferisque in se unum uertit, alter ea €uirtute eoque consilio in proelio fuit ut facile conuenerit €inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae memoriam €posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse uictoriam. Latini ex fuga €se Minturnas contulerunt. castra secundum proelium capta €multique mortales ibi uiui oppressi, maxime Campani. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØŠ˜ŠDecii corpus ne eo die inueniretur, nox quaerentes oppressit; €postero die inuentum inter maximum hostium stragem, €coopertum telis, funusque ei par morti celebrante collega €factum est. illud adiciendum uidetur licere consuli dictatorique et €praetori, cum legiones hostium deuoueat, non utique se sed quem uelit ex legione Romana scripta ciuem deuouere; si is €homo qui deuotus est moritur, probe factum uideri; ni €moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in €terram defodi et piaculum [hostia] caedi; ubi illud signum €defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse. sin autem sese deuouere uolet, sicuti Decius deuouit, €ni moritur, neque suum neque publicum diuinum pure €faciet, siue hostia siue quo alio uolet. qui sese deuouerit, Uolcano arma siue cui alii diuo uouere uolet ius est. telo, €super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non €est; si potiatur, Marti suouetaurilibus piaculum fieri.  haec, €etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuit noua €peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab €re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, €referre. Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse €subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores inuenio. Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum de-liberando terunt tempus, uictis demum ferri coeptum; et, €cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, €nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro €in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium €dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse Romanis soluendam. qui Latinorum pugnae superfuerant, €multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Uescia urbs eis receptaculum fuit. ibi in conciliis Numisius €imperator eorum, adfirmando communem uere Martem belli €utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen €tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et illos gerere; funesta duo consulum praetoria, alterum parri-€cidio filii, alterum consulis deuoti caede; trucidatum exerci-€tum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante €signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse. Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supple-€mento uel Latium propius esse uel Uolscos quam Romam; itaque si uideatur eis, se ex Latinis et ex Uolscis populis €iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam €esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspec-tantes necopinato aduentu perculsurum. fallacibus litteris €circa Latium nomenque Uolscum missis, quia qui non inter-€fuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, €tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit. huic agmini Torquatus consul ad Trifanum_inter €Sinuessam Minturnasque is locus est_occurrit. priusquam €castris locus caperetur, sarcinis utrimque in aceruum con-iectis pugnatum debellatumque est; adeo enim accisae res €sunt ut consuli uictorem exercitum ad depopulandos agros €eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. €Latinus ager Priuernati addito agro et Falernus, qui populi €Campani fuerat, usque ad Uolturnum flumen plebi Romanae diuiditur. bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Pri-€uernati complerent data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis. extra poenam fuere €Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non €desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum €renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum. equitibus Campanis ciuitas Romana data, monumentoque €ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. €uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in €singulos quotannis_fuere autem mille et sexcenti_denarios €nummos quadringenos quinquagenos.  ita bello gesto, prae-€miis poenaque pro cuiusque merito persolutis T. Manlius €Romam rediit; cui uenienti seniores tantum obuiam exisse €constat, iuuentutem et tunc et omni uita deinde auersatam €eum exsecratamque. Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incur-€siones fecerunt. Manlius consul quia ipse per ualetudinem €id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Cras-€sum, qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus. nihil memorabile ad-€uersus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses €statiua in agro Antiati habuisset. anno insigni uictoria de tot ac tam potentibus populis, €ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita €claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus [2Q.]2 Publilius Philo, neque in similem materiam €rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica €magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi €rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exue-runt. ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, €in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi €iuuentus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit. Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Ueliternusque popu-lus; uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia. ubi cum €proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam €Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, bello infecto repente omisso €consul, quia collegae decretum triumphum audiuit, ipse €quoque triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit. qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo €capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu €Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit. nam neque, quoad fuit consul, criminari apud €populum patres destitit, collega haudquaquam aduersante quia et ipse de plebe erat_materiam autem praebebat €criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei €diuisus_et postquam senatus finire imperium consulibus €cupiens dictatorem aduersus rebellantes Latinos dici iussit, Aemilius, [tum] cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura €popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod €tres leges secundissimas plebei, aduersas nobilitati tulit: unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut €legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suf-fragium patres auctores fierent; tertiam, ut alter utique ex €plebe_cum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceret _censor crearetur. plus eo anno domi acceptum cladis ab €consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque €rebus foris auctum imperium patres credebant.  anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, €quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, €exprobraretur, Pedum armis uirisque et omni ui expugnan-€dum ac delendum senatus fremit coactique noui consules omnibus eam rem praeuerti proficiscuntur. iam Latio is €status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati €possent; ad bellum opes deerant; pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur. mediis consiliis standum uidebatur €ut oppidis se tenerent_ne lacessitus Romanus causam belli €haberet_et, si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur. neque tamen €nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt. Tiburtes €Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum peruenere; Aricinos Lanuuinosque et Ueliternos Antiatibus Uolscis se €coniungentes ad Asturae flumen Maenius improuiso adortus fudit. Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime ualido €exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero euentu pugnat. tumultum maxime repentina inter proelium erup-€tio oppidanorum fecit; in quos parte exercitus conuersa €Camillus non compulit solum eos intra moenia sed eodem €etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit. placuit inde iam maiore conatu animoque ab €unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium uictorem €circumducere exercitum; nec quieuere antequam expug-€nando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere. praesidiis inde dispositis per recepta €oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum €decessere. additus triumpho honos ut statuae equestres eis, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ˜‰„rara illa aetate res, in foro ponerentur. priusquam comitiis in insequentem annum consules roga-€rent, Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque ita disseruit: 'patres conscripti, quod bello armisque in €Latio agendum fuit, id iam deum benignitate ac uirtute militum ad finem uenit. caesi ad Pedum Asturamque sunt €exercitus hostium; oppida Latina omnia et Antium ex €Uolscis aut ui capta aut recepta in deditionem praesidiis tenentur uestris. reliqua consultatio est, quoniam rebel-€lando saepius nos sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus. di immortales ita uos potentes huius €consilii fecerunt ut, sit Latium deinde an non sit, in uestra €manu posuerint; itaque pacem uobis, quod ad Latinos €attinet, parare in perpetuum uel saeuiendo uel ignoscendo potestis. uoltis crudeliter consulere in deditos uictosque? €licet delere omne Latium, uastas inde solitudines facere, €unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis. uoltis exemplo maiorum augere rem Romanam €uictos in ciuitatem accipiendo? materia crescendi per €summam gloriam suppeditat. certe id firmissimum longe imperium est quo oboedientes gaudent. sed maturato opus €est quidquid statuere placet; tot populos inter spem metum-€que suspensos animi habetis; et uestram itaque de eis €curam quam primum absolui et illorum animos, dum exspec-€tatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari opor-tet. nostrum fuit efficere ut omnium rerum uobis ad €consulendum potestas esset; uestrum est decernere quod €optimum uobis reique publicae sit.'  principes senatus relationem consulis de summa rerum €laudare sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse €consilium dicere, [2si]2, ut pro merito cuiusque statueretur, [si] de singulis nominatim referrent populis. relatum igitur €de singulis decretumque. Lanuuinis ciuitas data sacraque €sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis €communis Lanuuinis municipibus cum populo Romano esset. Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure quo Lanuuini in ciuitatem accepti. Tusculanis seruata ciuitas €quam habebant crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores uersum. in Ueliternos, ueteres ciues Ro-€manos, quod totiens rebellassent, grauiter saeuitum: et muri €deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim ha-bitare, ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad €mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra uincula captum haberet. in €agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquae frequentiae Uelitrae receperunt. et Antium noua €colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi €adscribi coloni uellent; naues inde longae abactae interdic-tumque mari Antiati populo est et ciuitas data. Tiburtes €Praenestinique agro multati neque ob recens tantum rebel-€lionis commune cum aliis Latinis crimen sed quod taedio €imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent. ceteris Latinis populis conubia commer-€ciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum €honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fun-€danisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacata-que semper fuisset uia, ciuitas sine suffragio data. Cumanos €Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit. naues Antiatium partim in naualia Romae €subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in €foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum €appellatum.  C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia €non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona €pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum. Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil €deinde mouerant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit. sed priusquam consules ab urbe_iusserat €enim senatus defendi Auruncos_exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque €cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc €Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam. ob ea infensus consulibus senatus, €quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici €iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit. religio inde iniecta de €dictatore et, cum augures uitio creatum uideri dixissent, €dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt. eo anno Minucia Uestalis, suspecta primo propter mun-€diorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice seruo, cum decreto eorum iussa esset sacris €abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio uiua €sub terram ad portam Collinam dextra uiam stratam defossa €Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen €factum. eodem anno Q. Publilius Philo praetor primum de plebe €aduersante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se €habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis id €non obtinuisset, minus in praetura tendente.  insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consuli-€bus, Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis. ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat; unoque proelio haud sane memorabili duorum €populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad €fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa €eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi €mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum €ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem quartum facerent; collega additus Coruo M. Atilius Regulus; €et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra sortem Corui ea prouincia esset. exercitu uictore a superio-€ribus consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat, €profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis me-€moria pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus. et militum quidem is erat €ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent euasurosque contenderent; Coruus, quia id arduum factu €erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum €uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro €admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit. namque M. Fabius, captiuus Romanus, cum per neglegen-€tiam custodum festo die uinculis ruptis per murum inter €opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, €manibus se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epu-lisque sopitos hostes adgrederetur; nec maiore certamine €capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda €capta ingens est praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones. consul ex senatus consulto triumphauit €et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules aduersus Sidicinos ducere exercitum. dictatorem ante ex €senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt €L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Pub-€lilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius. [2ei]2 etsi belli €pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeueni-€rent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettu-lerunt; factoque senatus consulto ut duo milia quingenti €homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae €agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium €M. Fabium.  noui deinde consules a ueteribus exercitu accepto in-€gressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem peruenerunt. ibi quia ingenti exercitu comparato €Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe uidebantur et Samnium fama erat conciri ad bellum, dictator ab con-€sulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus, magister equitum M. Antonius. religio deinde incessit €uitio eos creatos magistratuque se abdicauerunt; et quia €pestilentia insecuta est, uelut omnibus eo uitio contactis €auspiciis res ad interregnum rediit. ab interregno inito per quintum demum interregem, €M. Ualerium Coruum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn. Domitius. tranquillis rebus fama Gallici belli pro €tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret; dictus M. Pa-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ‘–ƒpirius Crassus et magister equitum P. Ualerius Publicola. a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima €bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse. Samnium quoque iam alterum annum €turbari nouis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidi-cino exercitus Romanus non deductus. ceterum Samnites €bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo po-€puli aduersus regem escensionem a Paesto facientem sig-nis conlatis pugnauerunt. eo certamine superior Alexan-€der_incertum qua fide culturus, si perinde cetera proces-€sissent_pacem cum Romanis fecit. eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus €propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp. Postumius. Romani facti Acerrani €lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio €data. haec eo anno domi militiaeque gesta.  foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana €fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Ualerio consulibus._ Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis €inuenio; ceterum in eo parui refert quid ueri sit_. illud €peruelim_nec omnes auctores sunt_proditum falso esse €uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit; sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogauerim, exponenda est. cum primores ciuitatis simi-€libus morbis eodemque ferme omnes euentu morerentur, €ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem €indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium. Fabius €confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt consensusque ordinis fides indici data. tum patefactum €muliebri fraude ciuitatem premi matronasque ea uenena €coquere et, si sequi extemplo uelint, manifesto deprehendi posse. secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta et recondita alia inuenerunt; quibus in forum delatis et ad €uiginti matronis, apud quas deprehensa erant, per uiatorem €accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque €gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab €confutante indice bibere iussae ut se falsum commentam arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto €populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras rettulissent, €haud abnuentibus et illis bibere, epoto [2in conspectu om-€nium]2 medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt. comprehensae extemplo earum comites magnum numerum €matronarum indicauerunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae; neque de ueneficiis ante eam diem Romae €quaesitum est. prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis uisa; itaque memoria €ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clauum €ab dictatore fixum alienatas[que] discordia mentes hominum €eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem claui figendi causa creari placuit. creatus Cn. Quinctilius magistrum €equitum L. Ualerium dixit, qui fixo clauo magistratu se €abdicauerunt.  creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius €Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et €Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur: si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi €Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum popu-€lorum finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non €tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum €parati erant ad bellum. eodem anno Priuernas bellum initum, cuius socii Fun-€dani, dux etiam fuit Fundanus, Uitruuius Uaccus, uir non €domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio €eius, qua Uacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata. aduersus hunc uastantem effuse Setinum Nor-€banumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit. Uitruuio nec ut uallo se €teneret aduersus ualidiorem hostem sana constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere; uix €tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis €retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine con-silio, sine audacia depugnat. ut et leui momento nec €ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu €in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus; nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in €turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primis-€que tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut €muris potius quam uallo sese tutarentur. €a Priuerno Plautius alter consul peruastatis passim agris €praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit. ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se €pro Uitruuio sectamque eius secutis precatum uenisse sed €pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse ipsum €Uitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum habuerit non patriam [Fundanos]. Priuerni igitur hostes po-€puli Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a €Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defece-€rint: Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam me-moriam acceptae ciuitatis. orare se consulem ut bellum ab €innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum con-€iugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque. conlaudatis Fundanis consul litterisque €Romam missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit €iter. prius animaduersum in eos qui capita coniurationis fuerant a consule scribit Claudius: ad trecentos quinquaginta €ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab €senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena €defungi uelle Fundanum populum censuerint.  Priuernum €duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam reuocatus. carceres eo anno in €circo primum statuti. €nondum perfunctos cura Priuernatis belli tumultus Gal-€lici fama atrox inuasit, haud ferme unquam neglecta patri-bus. extemplo igitur consules noui, L. Aemilius Mamer-€cinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo €magistratum inierunt, comparare inter se prouincias iussi, €Mamercinus, cui Gallicum bellum euenerat, scribere exerci-tum sine ulla uacationis uenia; quin opificum quoque uolgus €et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; €Ueiosque ingens exercitus contractus, ut inde obuiam Gallis iretur; longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem €incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata €temporis eius quiete a Gallis Priuernum omnis conuersa uis. duplex inde fama est: alii ui captam urbem Uitruuiumque €uiuum in potestatem uenisse: alii priusquam ultima adhi-€beretur uis, ipsos se in deditionem consuli caduceum prae-€ferentes permisisse auctores sunt Uitruuiumque ab suis traditum. senatus de Uitruuio Priuernatibusque consultus €consulem Plautium dirutis Priuerni muris praesidioque ualido €imposito ad triumphum accersit: Uitruuium in carcere €adseruari iussit quoad consul redisset, tum uerberatum necari: aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona €Semoni Sango censuerunt consecranda. quodque aeris ex eis €redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus aduersus aedem Quirini. de senatu Priuernate ita decretum, €ut qui senator Priuerni post defectionem ab Romanis man-€sisset trans Tiberim lege eadem qua Ueliterni habitaret. his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de €Priuernatibus fuit; post triumphum consul necato Uitruuio €sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Priuernatibus ratus, 'quoniam auctores €defectionis' inquit, 'meritas poenas et ab dis immortalibus €et a uobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem, etsi meae partes exquirendae €magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum uideam €Priuernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incer-€tissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque €relinqui uelim'.  cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium €erat atrocius mitiusue suadentibus, tum incertiora omnia €unus ex Priuernatibus legatis fecit, magis condicionis in qua natus esset quam praesentis necessitatis memor; qui inter-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ•’‚rogatus a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam €meritos Priuernates censeret, 'eam' inquit 'quam merentur qui se libertate dignos censent'. cuius cum feroci responso €infestiores factos uideret consul eos qui ante Priuernatium €causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, 'quid si poenam' inquit, 'remittimus €uobis, qualem nos pacem uobiscum habituros speremus?' €'si bonam dederitis,' inquit 'et fidam et perpetuam; si malam, haud diuturnam.' tum uero minari nec id ambigue €Priuernatem quidam et illis uocibus ad rebellandum incitari pacatos populos; pars melior senatus ad molliora responsa €trahere et dicere uiri et liberi uocem auditam: an credi €posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione, €cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum? ibi pacem esse fidam ubi uoluntarii pacati sint, neque eo €loco ubi seruitutem esse uelint fidem sperandam esse. in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit animos, €identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant. itaque €et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum latum €ad populum est ut Priuernatibus ciuitas daretur. eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt; bina €iugera agri acceperunt.  secutus est annus nulla re belli domiue insignis, P. Plau-€tio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas_Segninorum is ager, deinde Uolscorum €fuerat_colonia deducta et populo uisceratio data a M. Fla-uio in funere matris. erant qui per speciem honorandae €parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, €quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris-familiae absoluisset. data uisceratio in praeteritam iudicii €gratiam honoris etiam ei causa fuit tribunatuque plebei €proximis comitiis absens petentibus praefertur. Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita €est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant €oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua aduecti ab domo fuerant, multum in ora maris €eius quod accolunt potuere, primo [2in]2 insulas Aenariam et €Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes trans-ferre. haec ciuitas cum suis uiribus tum Samnitium infidae €aduersus Romanos societati freta, siue pestilentiae quae €Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia €aduersus Romanos agrum Campanum Falernumque inco-lentes fecit. igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone €iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas €missis cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis €strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit. inter consules €prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio €euenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se mouerent, oppositus_fama autem erat defectioni Cam-€panorum imminentes admoturos castra_; ibi optimum uisum €Cornelio statiua habere.  ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus €esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum €militum et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus quam uoluntate Graecorum recepta Palaepoli; [miserat; €Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a magis-€tratibus uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos, €Priuernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari. ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad €Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Sam-nitibus ferox. ultro incusabant iniurias Romanorum, neque eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant: haud €ullo publico consilio auxilioue iuuari Graecos nec Fundanum €Formianumue a se sollicitatos; quippe minime paenitere se uirium suarum, si bellum placeat. ceterum non posse dissi-€mulare aegre pati ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex €Uolscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus €coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent; eam se contumeliam iniuriamque, €ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni ui depulsuros esse. cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad €communes socios atque amicos uocaret, 'quid perplexe €agimus?' inquit; 'nostra certamina, Romani, non uerba €legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus €Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet. proinde inter Capuam Suessulamque €castra castris conferamus et Samnis Romanusne imperio Italiam regat decernamus.' legati Romanorum cum se non €quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros €esse respondissent * * * * €iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco op-€portune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui €qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant. itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium immi-€nentem hostium muris auocari ab spe capiendae in dies urbis haud e re publica esset, actum cum tribunis est ad €populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu €abisset, pro consule rem gereret quoad debellatum cum €Graecis esset. L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam in-€gressum reuocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret. dixit M. Claudium €Marcellum; ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. €nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia uitione €creatus esset in disquisitionem uenit. consulti augures uitiosum uideri dictatorem pronuntiauerunt. eam rem tri-€buni suspectam infamemque criminando fecerunt: nam €neque facile fuisse id uitium nosci, cum consul oriens de €nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice priuatimue de ea re scriptum esse nec quemquam €mortalium exstare qui se uidisse aut audisse quid dicat quod €auspicium dirimeret, neque augures diuinare Romae sedentes €potuisse quid in castris consuli uitii obuenisset; cui non €apparere, quod plebeius dictator sit, id uitium auguribus uisum? haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata; €tamen ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de €causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius €consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum; €Cursorem in aliis annalibus inuenio.  eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam €Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei Iouis euentu adfirmasse. accito ab Ta-€rentinis in Italiam data dictio erat, caueret Acherusiam €aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari. eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul €abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex €Molosside fluentem in Stagna Inferna accipit Thesprotius sinus. ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum €saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam, €Tarentinorum coloniam, ex Lucanis Sipontumque, Brut-€tiorum Consentiam ac Terinam, alias inde Messapiorum ac €Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in Epirum quas obsidum numero haberet misisset, haud pro-€cul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, €tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret; et du-€centos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, €ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem €gerentes fidem. imbres continui campis omnibus inundatis cum inter-€clusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo €praesidia quae sine rege erant improuiso hostium aduentu €opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conuersi. inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi €sunt pactoque reditu promissum est regem aut uiuum aut mortuum in potestatem daturos. ceterum cum delectis €ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat; con-€trahensque suos ex fuga palatos peruenit ad amnem ruinis €recentibus pontis, quem uis aequae abstulerat, indicantem iter. quem cum incerto uado transiret agmen, fessus metu €ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ˜˜‹ƒ'iure Acheros uocaris' inquit. quod ubi ad aures accidit €regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius an transiret. tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid €in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans indicat Lucanos insidiis quaerere locum. quos ubi respexit rex €procul grege facto uenientes, stringit gladium et per medium €amnem transmittit equum; iamque in uadum egressum eminus ueruto Lucanus exsul transfigit. lapsum inde cum €inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium €praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque €praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad ludibrium; quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, €mulier una ultra humanarum irarum fidem saeuienti turbae €immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait uirum €sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam. is finis €laceratione fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum €reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum deuecta ad Cleopatram uxorem €sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit. haec de Alexandri Epirensis tristi €euentu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, €tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.  eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies. noui €deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent €Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam aduersus €Graecos cuncta parabant; et alia noua nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus €gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in €fidem uenerunt, arma uirosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam €in Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem €uenerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo €aduentu consulum longe lateque est peruastatus. hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello €quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam €quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa €erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis terri-tabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis €indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt [patiebantur]. itaque cum et a Tarento €et a Samnitibus fama esset noua auxilia uentura, Samnitium plus quam uellent intra moenia esse rebantur, Tarentinorum €iuuentutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti €Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspecta-€bant. postremo leuissimum malorum deditio ad Romanos uisa: Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato €inter se consilio partes ad rem agendam diuisere, ut alter ad €imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit €qui ad Publilium Philonem uenit et, quod bonum faustum €felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse. eo facto utrum ab se prodita an seruata €patria uideatur, in fide Romana positum esse. sibi priuatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam €pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus €Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in €amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. conlaudatus ab imperatore tria milia €militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites €insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus €militum praepositus.  eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte €adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus €aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe €circumuehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum; sed ut falleret, €nocte proficiscendum esse extemploque naues deducendas. €quod quo maturius fieret, omnis iuuentus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. ubi €dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa im-€pediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, €Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum €summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit; ad quem Graeci signo accepto a principibus quieuere, Nolani €per auersam partem urbis uia Nolam ferente effugiunt. €Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, €ita foedior postquam periculo euaserunt uisa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludi-€brium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. haud ignarus opinionis €alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum €auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, tum foedus €Neapolitanum_eo enim deinde summa rei Graecorum uenit _similius uero facit ipsos in amicitiam redisse. Publilio €triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos €hostes in fidem uenisse. duo singularia haec ei uiro primum €contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta et acto €honore triumphus.  aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum. namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii €aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos €accepere, uelut destituti ac non qui ipsi destituissent, incre-€pare Palaepolitanos, ira atque inuidia in Romanos furere, €eo etiam quod Lucanos et Apulos_nam utraque eo anno €societas coepta est_in fidem populi Romani uenisse allatum est: quippe propemodum peruentum ad se esse iamque in €eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium euen-€tuque eius uerti; eam solam gentem restare nec eam ipsam satis ualidam, quando Lucanus defecerit; quem reuocari €adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse, €si qua ars serendis discordiis adhibeatur. haec consilia cum apud cupidos rerum nouandarum €ualuissent, ex iuuentute quidam Lucanorum pretio adsciti, €clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati €ipsi uirgis, cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum, uociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, €a consulibus uirgis caesos ac prope securi percussos esse. deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis €quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum uocare; et alii circumstantes con-€cilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in €arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam €sanos consternante animos decernitur ut societas cum Sam-nitibus renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur. re-€pentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem €habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in €loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt. dilucere deinde breui fraus coepit postquam criminum €falsorum auctores Tarentum commigrauere; sed amissa €omni de se potestate nihil ultra quam ut paeniteret frustra €restabat.  eo anno plebi Romanae uelut aliud initium libertatis €factum est quod necti desierunt; mutatum autem ius ob €unius feneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insig-nem. L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes €alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque €misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt. [ut] florem aetatis eius fructum €aduenticium crediti ratus, primo perlicere adulescentem €sermone incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur €flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae; postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis €condicionis memorem uideret, nudari iubet uerberaque adferri. quibus laceratus iuuenis cum se in publicum pro-€ripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens uis hominum cum aetatis miseratione atque indigni-€tate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque €suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit; et cum consules tumultu repentino coacti €senatum uocarent, introeuntibus in curiam patribus lacera-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØœ—ƒtum iuuenis tergum procumbentes ad singulorum pedes ostentabant. uictum eo die ob impotentem iniuriam unius €ingens uinculum fidei iussique consules ferre ad populum €ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret in compedibus aut in neruo teneretur; pecuniae creditae bona €debitoris, non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cau-€tumque in posterum ne necterentur.  eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum €et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Ta-€rentini sollicitos haberent patres, accessit ut et Uestinus populus Samnitibus sese coniungeret. quae res sicut eo €anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in €publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, €L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaeuae, nulla prior potiorque uisa est de qua ad senatum referrent. et quam-€quam [2non]2 noua res erat, tamen tanta cura patres incessit €ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut €impunitas eorum lasciuia superbiaque aut bello poenae ex-€petitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos; et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi €Paelignique et Marrucini, quos, si Uestinus attingeretur, omnes habendos hostes. uicit tamen pars quae in prae-€sentia uideri potuit maioris animi quam consilii; sed euentus docuit fortes fortunam iuuare. bellum ex auctoritate patrum €populus aduersus Uestinos iussit. prouincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte euenit. exercitus utroque ducti et €cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma. ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles €rerum imposita erat, morbo graui implicitum fortuna bello subtraxit; iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa €longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium €Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus, par nobile rebus in eo magistratu gestis, €discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis uentum €est, nobilius. ab altero consule in Uestinis multiplex bellum nec usquam €uario euentu gestum est. nam et peruastauit agros et €populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem inuitos extraxit; et ita proelio uno accidit Uestinorum res, €haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra €solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis €freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri. postremo oppida quoque ui expugnare adortus, €primo Cutinam ingenti ardore militum a uolnerum ira €quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam. utriusque urbis praedam militi-€bus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, €concessit.  in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium €non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum uertit. namque Papirius €dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum €Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut €sese loco teneret neu absente se cum hoste manum con-sereret. Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per €exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adu-€lescens indignitate accensus quod omnia in dictatore uide-€rentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, €exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium_ita uocant locum_acie cum Samnitibus conflixit. ea fortuna €pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, €res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit. eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, €qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium €agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus €permisit ut sustinere eos nulla uis posset; per arma, per uiros late stragem dedere; secutus pedes impetum equitum €turbatis hostibus intulit signa. uiginti milia hostium caesa €eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa €conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud €antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur; in €quibusdam annalibus tota res praetermissa est. magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis €congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito igne concremauit, seu uotum id deorum cuipiam fuit seu credere €libet Fabio auctori eo factum ne suae gloriae fructum dicta-€tor caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret. litterae quoque de re prospere gesta ad senatum €non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo €communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, €ut laetis aliis uictoria parta prae se ferret iram tristitiamque. misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum uero €non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam €et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euer-€sam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset. itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum €maximis itineribus isset, non tamen praeuenire famam ad-uentus sui potuit; praecucurrerant enim ab urbe qui nun-€tiarent dictatorem auidum poenae uenire, alternis paene €uerbis T. Manli factum laudantem.  Fabius contione extemplo aduocata obtestatus milites est €ut, qua uirtute rem publicam ab infestissimis hostibus €defendissent, eadem se cuius ductu auspicioque uicissent ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur: uenire amen-€tem inuidia, iratum uirtuti alienae felicitatique; furere quod €se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare €fortunam posset, apud Samnites quam Romanos uictoriam esse; imperium dictitare spretum, tamquam non eadem €mente pugnari uetuerit qua pugnatum doleat. et tunc €inuidia impedire uirtutem alienam uoluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moueri pos-€sent; et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio €non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius €magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris. quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Mars-€que communis, aduersa pugna euenisset, qui sibi deuictis €hostibus, re publica bene gesta ita ut non ab illo unico €duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc uictori minetur? neque illum magistro equitum in-€festiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam €militibus esse. si posset, in omnes saeuiturum fuisse: quia id nequeat, in unum saeuire. etenim inuidiam tamquam €ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; €si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, [tunc uictorem] €uelut in capto exercitu dominantem quidquid licuerit in magistro equitum in militibus ausurum. proinde adessent €in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus €eundem qui in proelio fuerit in tuenda uictoria uideat et €salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clemen-tiorem sententiam animum. postremo se uitam fortunasque €suas illorum fidei uirtutique permittere.  clamor e tota €contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi €uim allaturum saluis legionibus Romanis. €haud multo post dictator aduenit classicoque extemplo ad contionem aduocauit. tum silentio facto praeco Q. Fa-€bium magistrum equitum citauit; qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator 'quaero' inquit 'de €te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareant-€que ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis €quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse; itemque illud interrogo, cum €me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi €turbatis religionibus res publica in discrimen committenda €fuerit an auspicia repetenda ne quid dubiis dis agerem; simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem €gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber €potuerit esse. sed quid ego haec interrogo, cum, si ego €tacitus abissem, tamen tibi ad uoluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit? quin tu respondes €uetuerimne te quicquam rei me absente agere, uetuerimne signa cum hostibus conferre? quo tu imperio meo spreto, €incertis auspiciis, turbatis religionibus, aduersus morem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ —ƒmilitarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere. ad haec quae interrogatus es €responde; at extra ea caue uocem mittas. accede, lictor.' aduersus [quae] singula cum respondere haud facile esset, €et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac €iudicem esse, modo uitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse uociferaretur purgaretque se in uicem €atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari €magistrum equitum ac uirgas et secures expediri iussit. Fabius fidem militum implorans lacerantibus uestem lictori-€bus ad triarios tumultum iam [in contione] miscentes sese €recepit. inde clamor in totam contionem est perlatus; alibi €preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali €steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, €orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret; extrema contio et circa Fabium globus increpa-€bant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat; legati circumstantes €sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret: satis castigatam €adulescentiam Fabi esse, satis deformatam uictoriam; ne ad €extremum finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu €patri eius, clarissimo uiro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam. cum parum precibus, parum causa proficerent, €intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum €animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius; neminem id Q. Fabio poenam €deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori, si occaecatus €ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset. postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius €iurandum dare paratos esse non uideri e re publica in €Q. Fabium eo tempore animaduerti.  his uocibus cum €in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati; et silentio €nequiquam per praeconem temptato, prae strepitu ac tumul-€tu [2cum]2 nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius uox €audiretur, nox uelut in proelio certamini finem fecit. magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes €adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum conten-€tione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit; et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque €fuerat, uocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur €apud patres uim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus €aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expe-€dito equitatu secutus. iteratur deinde contentio et prendi Fabium Papirius iussit. ubi cum deprecantibus primoribus €patrum atque uniuerso senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius 'quando quidem' inquit 'apud €te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, €nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati €ualet nec preces, quae saepe hostem mitigauere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et prouoco ad €populum eumque tibi, fugienti exercitus tui, fugienti senatus €iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dicta-€tura potest polletque. uidero cessurusne prouocationi sis, €cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.' ex curia in contionem itur. quo cum paucis dictator, €cum omni agmine principum magister equitum [2cum]2 €escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferio-rem iussit. secutus pater 'bene agis' inquit, 'cum eo nos €deduci iussisti unde et priuati uocem mittere possemus.' €ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebantur; uicit deinde strepitum uox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: se €quoque dictatorem Romae fuisse nec a se quemquam, ne €plebis quidem hominem, non centurionem, non militem, uiolatum; Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex €Romano imperatore uictoriam et triumphum petere. quan-€tum interesse inter moderationem antiquorum et nouam superbiam crudelitatemque. dictatorem Quinctium Cincin-€natum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum €non ultra saeuisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret. M. Furium Camillum in L. Furio, qui €contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum €euentu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae €esse ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum reuertisset potissimum ex tribunis consularibus €habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret. nam populi quidem, penes quem €potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam €atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exer-€citus amisissent quam ut pecunia eos multaret: capite €anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse. nunc ducibus populi Romani, quae ne €uictis quidem bello fas fuerit, uirgas et secures uictoribus et iustissimos meritis triumphos intentari. quid enim tandem €passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, €fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram uiolentiamque €eius excessuram fuisse quam ut uerberaret necaretque? quam conueniens esse propter Q. Fabium ciuitatem in laetitia uic-€toria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter €quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum uirgis lacerari in conspectu populi €Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra aduocatos. quo id animo €exercitum, qui eius ductu auspiciisque uicisset, laturum? €quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter €hostes fore. haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem €obtestans, et complexus filium plurimis cum lacrimis agebat.  stabat cum eo senatus maiestas, fauor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus; ex parte altera im-€perium inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et €dictatoris edictum pro numine semper obseruatum et Man-€liana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur: hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae €libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres co-€mes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei €paruae, disciplinae militaris euersae iuuentuti gratiam facere. se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui aduersus edic-€tum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum. maiestas imperii €perpetuane esset non esse in sua potestate: L. Papirium nihil eius deminuturum; optare ne potestas tribunicia, €inuiolata ipsa, uiolet intercessione sua Romanum imperium €neu populus in se potissimum dictatore uim et ius dictaturae exstinguat. quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos, €sed prauum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, €cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, €non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus con-sulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo €hominum, nemo deorum uerecundiam habeat, non edicta imperatorum, non auspicia obseruentur, sine commeatu uagi €milites in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti licentia sua se ubi uelint exauctorent, infrequentia deserantur €signa, neque conueniatur ad edictum, nec discernatur inter-€diu nocte, aequo iniquo loco, [2iussu]2 iniussu imperatoris €pugnent, et non signa, non ordines seruent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit._'horum €criminum uos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi; €uestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.'  stupentes tribunos et suam iam uicem magis anxios €quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberauit onere €consensus populi Romani ad preces et obtestationem uersus ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret. tri-€buni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare €dictatorem insistunt ut ueniam errori humano, ueniam €adulescentiae Q. Fabi daret; satis eum poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ£”procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris. tum €dictator silentio facto 'bene habet' inquit, 'Quirites; uicit €disciplina militaris, uicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent. non noxae eximitur €Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnauit, sed €noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribu-€niciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti. uiue, Q. Fabi, felicior hoc consensu ciuitatis ad tuendum te €quam qua paulo ante insultabas uictoria; uiue, id facinus €ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, ueniam dedisset. mecum, ut uoles, €reuerteris in gratiam; populo Romano, cui uitam debes, €nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima imperia possis.' cum €se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum €eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti €sunt, firmatumque imperium militare haud minus periculo €Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli €uidebatur. forte ita eo anno euenit ut, quotienscumque dictator ab €exercitu recessisset, hostes in Samnio mouerentur. ceterum €in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Ualerio legato, qui €castris praeerat, ne quam uim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret. itaque frumentatores cum circum-€uenti ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum uolgo est €subueniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset. ea quoque ira alienauit a dictatore militum animos iam ante €infensos quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis €precibus negasset, eius populo Romano ueniam dedisset.  postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, €magistro equitum Q. Fabio uetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque ciuibus satis laetus aduentus €eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque €postero die, seu ignari uenisse dictatorem seu adesset an €abesset parui facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno uiro L. Papirio fuit ut, si €ducis consilia fauor subsecutus militum foret, debellari eo €die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit; ita instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte bellica €firmauit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur €laudibus ducis, impedita uictoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani uolnerati sunt. sensit peritus dux €quae res uictoriae obstaret: temperandum ingenium suum esse et seueritatem miscendam comitati. itaque adhibitis €legatis ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput, €singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum nomina-tim legatis tribunisque et praefectis demandabat. rem per €se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi €multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quic-€quam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est. refecto exercitu cum hoste €congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauit-€que Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. incessit deinde qua duxit praedae spes €uictor exercitus perlustrauitque hostium agros, nulla arma, nullam uim nec apertam nec insidiis expertus. addebat €alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militi-€bus; nec ira magis publica quam priuatum compendium in hostem acuebat. his cladibus subacti Samnites pacem €a dictatore petiere; cum quo pacti ut singula uestimenta militibus et annuum stipendium darent, cum ire ad senatum €iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius €eius fidei uirtutique causam suam commendantes. ita €deductus ex Samnitibus exercitus.  dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se €dictatura abdicare uellet, iussu patrum priusquam abdicaret €consules creauit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum. Samnites infecta pace quia de condicionibus €agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt; nec earum €ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse €magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt. C. Sulpicio Q. Aemilio_Aulium quidam annales habent_ €consulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum €bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte euenerunt. sunt qui non ipsis Apulis €bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab Samnitium ui atque iniuriis defensos scribant; ceterum fortuna Samni-€tium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius €ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse. nec €tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus Samniumque €euastatum; hostes nec hic nec illic inuenti. €Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente €ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint; et cum concursatum clama-€tumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor €nec causa terroris comparuit. eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit €iudicium. M. Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut €in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio €Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent. populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam €uenit. ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus circuit genibus se omnium aduoluens; plus itaque miseri-€cordia ad poenae ueniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum ualuit. tribus omnes praeter Polliam €antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos €necari, coniuges liberosque sub corona lege belli uenire. memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis €auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quem-€quam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre €solitum.  insequenti anno, Q. Fabio L. Fuluio consulibus, A. €Cornelius Aruina dictator et M. Fabius Ambustus magister €equitum, metu grauioris in Samnio belli_conducta enim €pretio a finitimis iuuentus dicebatur_intentiore dilectu €habito egregium exercitum aduersus Samnites duxerunt. castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul €abesset hostis, cum subito aduenere Samnitium legiones €tanta ferocia ut uallum usque ad stationem Romanam inferrent. nox iam appetebat; id prohibuit munimenta €adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos. dictator ubi propiorem spe dimicationem uidit, ne militum €uirtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis qui con-€spectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec €tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit. eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, donec €lucesceret, proelio abstineret; ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae. eques luce demum ausus €incursare in hostem carpendo nouissimos premendoque €iniquis ad transitum locis agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus et totis iam copiis Samnis urgebat. tum €dictator, postquam sine magno incommodo progredi non €poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari €iussit. id uero circumfuso undique equitatu_ut uallum €peteretur opusque inciperet_fieri non poterat. itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse uidet, €instruit aciem impedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes et animis et uiribus pares. auxerat id €maxime animos quod ignari loco iniquo, non hosti cessum, uelut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. id €aliquamdiu aequauit pugnam iam pridem desueto Samnite €clamorem Romani exercitus pati; et hercule illo die ab hora €diei tertia ad octauam ita anceps dicitur certamen stetisse €ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, €iteratus sit neque signa promota loco retroue recepta neque recursum ab ulla sit parte. in suo quisque gradu obnixi, €urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant; €fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut noctem spectabat. iam uiris uires, iam ferro €sua uis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium €equites, cum turma una longius prouecta accepissent impedi-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øˆØ¦˜Œ„menta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, auiditate praedae impetum faciunt. quod €ubi dictatori trepidus nuntius attulit, 'sine modo' inquit, €'sese praeda praepediant.' alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum uociferabantur. tum ma-€gistro equitum accito 'uides tu' inquit, 'M. Fabi, ab hostium €equite omissam pugnam? haerent impediti impedimentis nostris. adgredere, quod inter praedandum omni multi-€tudini euenit, dissipatos_raros equis insidentes, raros, qui-€bus ferrum in manu sit, inuenies_equosque dum praeda €onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde. mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te €equestre sit decus.'  equitum acies qualis quae esse instructissima potest €inuecta in dissipatos impeditosque hostes caede omnia replet. inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus €fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur. tum deleto prope €equitatu hostium M. Fabius circumductis paululum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde nouus acci-€dens et Samnitium terruit animos et dictator, ubi respec-€tantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem €aciem uidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos €principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pug-nam uocare. nouato clamore signa inferuntur, et quidquid €progrediebantur magis magisque turbatos hostes cernebant. €eques ipse iam primis erat in conspectu et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod uoce €poterat, monstrabat uexilla se suorum parmasque cernere equitum. quod ubi auditum simul uisumque est, adeo €repente laboris per diem paene totum tolerati uolnerumque €obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent concitauerint se in hostem. nec €ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque uim €potuit; partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt. pedes restantes ac circumuentos cecidit: ab equite fugien-€tium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut om-€nibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si €impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent: expiandum id €bellum magna mercede luendumque esse; id referre tantum €utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio prae-€beant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores armorum. unum maxime nomen per consensum claman-€tium Brutuli Papi exaudiebatur; uir nobilis potensque erat, €haud dubie proximarum indutiarum ruptor. de eo coacti referre praetores decretum fecerunt ut Brutulus Papius €Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captiui-€que ut Romam mitterentur quaeque res per fetiales ex €foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur. fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli €exanime; ipse morte uoluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit. placuit cum corpore bona quoque eius dedi. €nihil tamen earum rerum praeter captiuos ac si qua cognita €ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit €deditio. dictator ex senatus consulto triumphauit.  hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt €eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse. nec dis-€crepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit; id am-€bigitur belline gerendi causa creatus sit an ut esset qui ludis €Romanis, quia L. Plautius praetor graui morbo forte impli-citus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo €haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdi-€caret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori praeferre. uitiatam memoriam funebribus laudibus reor €falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque €famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt; inde certe et singulorum gesta et publica monu-€menta rerum confusa. nec quisquam aequalis temporibus €illis scriptor exstat quo satis certo auctore stetur. °sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Ueturio Caluino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo €anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, €patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant €pace infecta redierunt, 'ne nihil actum' inquit 'hac legatione €censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. satis scio, quibuscumque dis cordi fuit €subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex €foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra €fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam €quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae uidebantur, remisimus; auctores belli, €quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; €bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portauimus. quid ultra tibi, Romane, quid €foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum €irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? nemi-nem, neque populum neque priuatum, fugio. quod si nihil €cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad €deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res, non €alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors €noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona €sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant] €nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra praebuerimus. iustum est bellum, Samnites, quibus neces-€sarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde, cum rerum humanarum maximum momentum €sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis, pro certo €habete priora bella aduersus deos magis quam homines €gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos.'  haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu €educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse €audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque €diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus €sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam €omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui capiant. iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat €ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. haud erat dubium quin €Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, €simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: €ea modo, qua irent, consultatio fuit. duae ad Luceriam ferebant uiae, altera praeter oram €superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per Furculas Caudinas, breuior; sed ita natus €locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus €circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens €clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam uenias ad eum, intrandae €primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris €retro uia repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum €artiorem impeditioremque euadendum. in eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso €agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas €deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole €inuenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. citati inde retro, qua uenerant, €pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice €armisque inueniunt. sistunt inde gradum sine ullius im-€perio stuporque omnium animos ac uelut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum €quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi €uidere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio €fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cerne-bant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰¢˜‚hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra propter aquam uallo circumdant, sua ipsi opera laboremque €inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. ad consules maestos, ne €aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec €auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt €militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales €ferre poterant, ab ducibus exposcunt.  querentes magis €quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque €fremerent, [alius] 'per obices uiarum,' alius, 'per aduersa montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo €ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope tri-€ginta uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti'; alius: 'quo aut qua eamus? €num montes moliri sede sua paramus? dum haec immine-€bunt iuga, qua tu ad hostem uenies? armati, inermes, fortes, €ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum €quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet.' his in uicem sermonibus qua cibi qua €quietis immemor nox traducta est. €ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat €rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem impera-toris, per litteras consulendum censent. iam is grauis annis €non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat €muneribus; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi consiliique. is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter €duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab €nuntio filii censuit omnes inde quam primum inuiolatos dimittendos. quae ubi spreta sententia est iterumque eodem €remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. quae ubi tam discordia inter se uelut ex €ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in €primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto €corpore rebatur, tamen consensu omnium uictus est ut ipsum in consilium acciret. nec grauatus senex plaustro in castra €dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus €esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo €populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem €amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus €amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Ro-€mana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse. cum filius aliique principes percontando exsequeren-€tur, quid si media uia consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur, 'ista €quidem sententia' inquit 'ea est, quae neque amicos parat €nec inimicos tollit. seruate modo quos ignominia inrita-€ueritis; ea est Romana gens, quae uicta quiescere nesciat. uiuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens €necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expe-€titas a uobis quiescere sinet.' neutra sententia accepta €Herennius domum e castris est auectus.  et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad €erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, uicti necessitate legatos mittunt, qui primum pacem €aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti prouocarent ad pugnam. tum Pontius debellatum esse respondit; et, €quoniam ne uicti quidem ac capti fortunam fateri scirent, €inermes cum singulis uestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas uictis ac uictoribus fore: si agro €Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde €legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere uicturum; his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus €ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se uetuit. haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium €subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius €accepturi uiderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem €oppetendam esse. cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere €tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, €L. Lentulus, qui tum princeps legatorum uirtute atque ho-noribus erat, 'patrem meum' inquit, 'consules, saepe audiui €memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem €senatui redimendae auro a Gallis ciuitatis, quando nec fossa €ualloque ab ignauissimo ad opera ac muniendum hoste clausi €essent et erumpere, si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. quod si, illis ut decurrere ex Capi-€tolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in €obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimi-€candi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. equidem mortem €pro patria praeclaram esse fateor et me uel deuouere pro €populo Romano legionibusque uel in medios me immittere hostes paratus sum; sed hic patriam uideo, hic quidquid €Romanarum legionum est; quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere uolunt, quid habent quod morte sua seruent? tecta €urbis, dicat aliquis, et moenia et eam turbam a qua urbs €incolitur. immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non seruantur. quis enim ea tuebitur? imbellis €uidelicet atque inermis multitudo. tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. an a Ueiis exercitum Camil-€lumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque €sunt, quas seruando patriam seruamus, dedendo ad necem €patriam deserimus [ac prodimus]. at foeda atque ignomi-niosa deditio est. sed ea caritas patriae est ut tam €ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus. subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur €necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, €redimite armis ciuitatem, quam auro maiores uestri rede-€merunt.'  consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de €foedere uictor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni. itaque €non, ut uolgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina sed per sponsionem facta est. quid enim aut €sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi preca-€tione res transigitur, per quem populum fiat quo minus €legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? spoponderunt consules, legati, €quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spo-€ponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeter-quam duorum fetialium non exstarent; et propter neces-€sariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites im-perati, qui capite luerent, si pacto non staretur. tempus inde €statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. €redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut €uix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum €locum deducti essent, quorum ignauia foedius inde quam uenissent abituri: illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foueam missos. alii alios €intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras €dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi €ante oculos iugum hostile et ludibria uictoris et uoltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis €miserabilem uiam per sociorum urbes, reditum in patriam €ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes uenissent: se solos sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos; €sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste €conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam uires, nequiquam €animos datos. haec frementibus hora fatalis ignominiae aduenit, omnia €tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis. iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum €exire iussi; et primi traditi obsides atque in custodiam ab-ducti. tum a consulibus abire lictores iussi paludamenta-€que detracta; tantam [2id]2 inter eos qui paulo ante [eos] €exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant misera-tionem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa €deformatione tantae maiestatis uelut ab nefando spectaculo €auerteret oculos.  primi consules prope seminudi sub iugum €missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. circumstabant žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰¦’‚armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam €plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique, si uoltus €eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset. ita traducti sub iugum et quod paene grauius erat per €hostium oculos, cum e saltu euasissent, etsi uelut ab inferis €extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa €lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent, incerti €de fide sociorum et quod pudor praepediebat circa uiam €haud procul Capua omnium egena corpora humi prostra-uerunt. quod ubi est Capuam nuntiatum, euicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. confestim €insignia sua consulibus, [fasces, lictores,] arma, equos, ues-timenta, commeatus militibus benigne mittunt; et uenienti-€bus Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus €iustis omnibus hospitalibus priuatisque et publicis fungitur officiis. neque illis sociorum comitas uoltusque benigni et €adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos €quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant; adeo super maerorem pudor quidam fugere €conloquia et coetus hominum cogebat. postero die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut pro-ficiscentes ad finem Campanum prosequerentur reuertissent €uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo €sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; iacere indolem €illam Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere €salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere €quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc ceruicibus iugum sub quod missi essent; habere Samnites €uictoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam; €cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod €multo bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,_  cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur €[Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum €etiam aetate uerendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et €surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis €ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse; aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samni-€tibus flebiles breui clamores gemitusque excitaturum, Caudi-€naeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habi-€turum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non €ubique Samnitibus fore. iam et Romae sua infamis clades erat. obsessos primum €audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. ad famam obsidionis dilectus haberi €coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, post-€quam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque €sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. tabernae circa forum clausae iustitiumque in €foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati claui, anuli aurei positi; paene maestior exercitu ipso ciuitas esse; €nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis €irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue accipiendos. quam concitationem animorum fregit aduentus €exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in €patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque €tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere uellet. consules €in priuato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod ex-€pressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comi-tiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum; quibus uitio creatis suffecti €M. Aemilius Papus dictator, L. Ualerius Flaccus magister €equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat €populum omnium magistratuum eius anni, res ad interreg-num rediit. interreges Q. Fabius Maximus M. Ualerius €Coruus. is consules creauit Q. Publilium Philonem et €L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuita-€tis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.  quo creati sunt die, eo_sic enim placuerat patribus_ €magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis per-fectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, penes quem €fasces erant, 'dic, Sp. Postumi' inquit. qui ubi surrexit, eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat, 'haud sum €ignarus' inquit, 'consules, ignominiae non honoris causa €me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam €senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua igno-miniosae pacis. ego tamen, quando neque de noxa nostra €neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non diffi-€cillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum €necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis €peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus €uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria spon-sione obstrinxi; qua tamen, quando iniussu populi facta €est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. dedamur €per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione populum, €si qua obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum. interea €consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec €prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt. uos, di immortales, precor quaeso-€que, si uobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Ueturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at uos €satis habeatis uidisse nos sub iugum missos, uidisse spon-€sione infami obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus €deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite €gerere bellum uelitis, ut omnia ante nos consules bella gesta €sunt.' quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque uiri €incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset, modo €miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. cum €omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam €eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Liuio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolui €religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Sam-nitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur, neque €se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum €populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad €extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus uiolariue €posse.  tum Postumius 'interea dedite' inquit 'profanos nos, €quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacro-sanctos cum primum magistratu abierint, sed, se me audiatis, €priusquam dedantur, hic in comitio uirgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. nam quod dedi-€tione nostra negant exsolui religione populum, id istos €magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? neque ego €infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera €sancta esse apud eos homines apud quos iuxta diuinas €religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat. an, si €eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis €Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes €nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni dice-€retis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse? omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; €quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum €populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si €senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis €uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit, €in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam for-€sitan moueat, refert, consul an dictator an praetor spopon-derit. et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt, quibus non žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø‰˜ˆ‚fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos €militum spondere coegerunt. nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spopon-€derim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere €pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro uobis qui nihil mandaueratis possem. nihil ad Caudium, patres conscripti, €humanis consiliis gestum est; di immortales et uestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. nec nos in €bello satis cauimus et illi male partam uictoriam male €perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum €quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre festinant. an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum €senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam €legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, €donec ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem €adferrent. ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus. sed neque uos tulissetis nec nos spopon-€dissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut €illi uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur, et nostrum exercitum eadem €quae impedierat fortuna expediret, uanam uictoriam uanior €inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. quid enim uobiscum, patres €conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis €uos appellare potest, quis se a uobis dicere deceptum? €hostis an ciuis? hosti nihil spopondistis, ciuem neminem spondere pro uobis iussistis. nihil ergo uobis nec nobiscum €est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locu-€pletes in id quod nostrum est, in id quod praestare possumus, €corpora nostra et animos; in haec saeuiant, in haec ferrum, in haec iras acuant. quod ad tribunos attinet, consulite utrum €praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos €interim, T. Ueturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae spon-€sionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.'  mouit patres conscriptos cum causa tum auctor, nec €ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. magistratu inde se extemplo €abdicauerunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium €ducendi. hoc senatus consulto facto lux quaedam adful-sisse ciuitati uisa est. Postumius in ore erat; eum laudibus €ad caelum ferebant, deuotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse ciuitatem ex obnoxia pace €illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. arma cuncti €spectant et bellum: en unquam futurum, ut congredi arma-€tis cum Samnite liceat? in ciuitate ira odioque ardente dilectus prope omnium €uoluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite nouae legiones ductusque ad Caudium exercitus. praegressi €fetiales ubi ad portam uenere, uestem detrahi pacis spon-€soribus iubent, manus post tergum uinciri. cum apparitor €uerecundia maiestatis Postumi laxe uinciret, 'quin tu' inquit 'adduces lorum, ut iusta fiat deditio?' tum ubi in €coetum Samnitium et ad tribunal uentum Ponti est, A. Cor-nelius Aruina fetialis ita uerba fecit. 'quandoque hisce €homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri €spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam €rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines uobis dedo.' haec dicenti fetiali Postumius genu €femur quanta maxime poterat ui perculit et clara uoce ait €se Samnitem ciuem esse, illum legatum [fetialem] a se contra €ius gentium uiolatum; eo iustius bellum gesturos.  tum Pontius 'nec ego istam deditionem accipiam' inquit, 'nec Samnites ratam habebunt. quin tu, Sp. Postumi, si €deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? €Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum uictori €cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; €quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. nemo €quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant €arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra €sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est €uentum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. ea fortuna, iis locis quae €ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec €populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. nunquamne causa defiet cur €uicti pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis; furto €eos subduxistis. auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum caesi sunt. pacem nobiscum pepi-€gistis ut legiones uobis captas restitueremus; eam pacem €inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis. non probat populus Romanus ignominiosa pace €legiones seruatas? pacem sibi habeat, legiones captas €uictori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. ut quidem tu quod petisti per €pactionem habeas, tot ciues incolumes, ego pacem quam €hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, €A. Corneli, hoc uos, fetiales, iuris gentibus dicitis? ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi €arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem %oblactam% spon-€sione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. gerite bellum, quando Sp. Postumius modo lega-€tum [fetialem] genu perculit. ita di credent Samnitem €ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite €legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum esse bellum. haec ludibria religionum non pudere in lucem €proferre et uix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere. i, lictor, deme uincla Romanis; €moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant.' et €illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab €Caudio in castra Romana inuiolati redierunt.  Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus €renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis €solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se medio €lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et €beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis €quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos facere. adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus €post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter €Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani €pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et €uicisse crederent Romanum. inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae €colonia necopinato aduentu Samnitium_fuisse et Satricanos €cum iis satis constat_nocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae €initium fuit, quam aliquamdiu aequam_et quia pro aris ac €focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multi-tudo_tamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem in-€clinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem €abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos et passim arma iactari coepta. pertinacior pars €armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit €quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circum-€datos igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites €concremauerunt. consules inter se partiti prouincias, Papirius in Apuliam €ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium €dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus Caudinas legiones. distendit ea res Samnitium animos, €quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec €manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. optimum uisum est committere rem fortunae et transigere €cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.  aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, €prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit; €ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum €est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø’imperatoris audita est; suus cuique animus memor igno-€miniae adhortator aderat. uadunt igitur in proelium €urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis €stringendisque inde gladiis esset, pila uelut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. nihil €illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope uesano impetu egit. itaque non €fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam €impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est peruentum. Romanos €ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in €castra pertulit. ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis €factum praedaeque pars maior ira corrupta. exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis per-€uenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea €tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et €maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut euenit €fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopu-labantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut perue-€nire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter €Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a com-meatibus absumpsisset. tum quoque profectos inde ad €Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: om-€nia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue €ut militi occupato stationibus uigiliisque et opere eques fol-liculis in castra ab Arpis frumentum ueheret, interdum €occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pug-€nare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu €aduenit, et commeatus ex montibus Samnitium inuecti erant et auxilia intromissa. artiora omnia aduentus Publili €fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. itaque €cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, €coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique €contractis uiribus signa cum Papirio conferre.  per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati €Tarentini interueniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque €ut bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discede-retur ab armis, aduersus eos se pro alteris pugnaturos. ea €legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum €collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum €tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset conlocutus de re haud dubia, signum pugnae proposuit. agentibus €diuina humanaque, quae adsolent cum acie dimicandum €est, consulibus Tarentini legati occursare responsum ex-spectantes; quibus Papirius ait: 'auspicia secunda esse, €Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; €auctoribus dis, ut uidetis, ad rem gerendam proficiscimur'. signa inde ferre iussit et copias eduxit uanissimam increpans €gentem, quae, suarum impotens rerum prae domesticis sedi-€tionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere €aequum censeret. Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remi-€sissent, quia aut pacem uere cupiebant aut expediebat simu-€lare ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, uociferari se in aucto-€ritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec €extra uallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus €ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos uideantur. accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne uallum quidem defendant. ipsi €inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et €simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars uelle-€rent uallum atque in fossas proruerent, nec uirtus modo €insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra inuasere; et pro se quisque non haec Furculas nec €Caudium nec saltus inuios esse, ubi errorem fraus superbe €uicisset, sed Romanam uirtutem, quam nec uallum nec fossae €arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, seruos liberos, puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum superfuisset animal, ni €consules receptui signum dedissent auidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent. itaque apud €infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum con-€sules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces €sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respec-€tus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne desperata uenia hostes caecos in €supplicia eorum ageret perdere prius quam perire optantes. laudare ea milites laetarique obuiam itum irae suae esse ac €fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot €principum Romanae iuuentutis.  dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis €Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id uoluntatis, temptarentur. Publilius con-€sul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione €una populos aut ui subegit aut condicionibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, €breui ad spem euentus respondit; nam insessis omnibus €uiis per quas commeatus ex Samnio subuehebantur, fame €domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos €misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione. iis Papirius ita €respondit debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore €Romanos sub iugum misissent, consulere quid uictis patien-dum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se aequa €statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam €iussit arma, sarcinas, iumenta, multitudinem omnem imbel-lem intra moenia relinquerent; militem se cum singulis €uestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non nouam inferentem ignominiam. nihil recusatum. septem €milia militum sub iugum missa praedaque ingens Luceriae €capta, receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium €amissa erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus re-€ciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant. haud ferme alia mutatione subita rerum clarior €uictoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibus-€dam in annalibus inuenio, Pontius Herenni filius, Samnitium €imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum €ceteris est missus. ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce €dedito missoque; id magis mirabile est ambigi Luciusne €Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque €unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo €triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum €triumphauerit an consulum_Papirique praecipuum_id decus sit. sequitur hunc errorem alius error Cursorne €Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum €ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul €tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine €erratum sit.  conuenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. €Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellauit ur-€bemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus im-peratis in deditionem accepit. pari fortuna consul alter €cum Satricanis, qui ciues Romani post Caudinam cladem €ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. nam cum ad moenia Satrici ad-€motus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum preci-€bus petendam triste responsum ab consule redditum esset, €nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se €remearent, plus ea uoce quam armis inlatis terroris colonis iniectum. itaque subinde exsequentes quaerendo a consule €legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio €tam ualido et armato uim allaturos, ab iisdem consilium €petere iussi quibus auctoribus praesidium in urbem accepis-sent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli €senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. duae factiones senatum distinebant, una cuius principes €erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø–ƒciuium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconci-liandam pacem consuli opera nauaretur. pars altera, cum €praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad €obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, €enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta et quam in uiam egressurus hostis foret; altera, quibus inuitis €descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam con-€suli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt. ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa €uiam siluestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe €plena hostium clamor sublatus momentoque unius horae €caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate con-sulis erant; qui quaestione habita quorum opera defectio €esset facta, quos sontes comperit, uirgis caesos securi per-€cussit praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit. inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem €scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt. et fuit uir haud dubie dignus €omni bellica laude, non animi solum uigore sed etiam cor-poris uiribus excellens. praecipua pedum pernicitas inerat, €quae cognomen etiam dedit; uictoremque cursu omnium €aetatis suae fuisse ferunt [et] seu uirium ui seu exercitatione multa, cibi uinique eundem capacissimum; nec cum ullo €asperiorem, quia ipse inuicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique; equites etiam aliquando €ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille 'ne nihil remissum dicatis, remitto' €inquit, 'ne utique dorsum demulceatis cum ex equis de-€scendetis'. et uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in socios ciuesque. Praenestinus praetor per timorem segnius €ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum €inambulans ante tabernaculum uocari iussisset, lictorem expedire securem iussit. ad quam uocem exanimi stante €Praenestino, 'agedum, lictor, excide radicem hanc' inquit €'incommodam ambulantibus', perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. haud dubie illa aetate, qua €nulla uirtutum feracior fuit, nemo unus erat uir quo magis €innixa res Romana staret. quin eum parem destinant ani-€mis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in €Europam uertisset._  nihil minus quaesitum a principio huius operis uideri €potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem €uarietatibusque distinguendo opere et legentibus uelut de-uerticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen €tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationi-€bus uolutaui animum, eas euocat in medium, ut quaerere €libeat quinam euentus Romanis rebus, si cum Alexandro €foret bellatum, futurus fuerit. plurimum in bello pollere uidentur militum copia et €uirtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et €uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc €quoque facile praestant inuictum Romanum imperium. iam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud €equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed €clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens €in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. ut alios reges claros ducesque omittam, magna €exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci €laudibus celebrant, quid nisi longa uita, sicut Magnum modo Pompeium, uertenti praebuit fortunae? recenseam €duces Romanos, nec omnes omnium aetatium sed ipsos €eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Ualerium Coruum, C. Marcium Rutulum, €C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philo-€nem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Uolumnium, M'. Curium? deinceps ingentes €sequuntur uiri, si Punicum Romano praeuertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset. horum in quolibet cum €indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique, €tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per €manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum uene-rat. ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum €Iunii Ualeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita €Furius Camillus, quem iuuenes ii quibus cum Alexandro €dimicandum erat senem uiderant. militaris opera pugnando obeunti Alexandro_nam ea €quoque haud minus clarum eum faciunt_cessisset uide-€licet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Ualerius Coruus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, €deuotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi. uictus esset consiliis €iuuenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui €ex regibus constare dixit unus ueram speciem Romani senatus cepit. id uero erat periculum, ne sollertius quam €quilibet unus ex his quos nominaui castris locum caperet, €commeatus expediret, ab insidiis praecaueret, tempus pug-nae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. non €cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum €agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum €fortunae apparatibus suae, praedam uerius quam hostem, €nihil aliud quam bene ausus uana contemnere, incruentus deuicit. longe alius Italiae quam Indiae, per quam temu-€lento agmine comisabundus incessit, uisus illi habitus esset, €saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et uestigia re-€centia domesticae cladis, ubi auunculus eius nuper, Epiri €rex Alexander, absumptus erat.  et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. qui si ex habitu nouae €fortunae nouique, ut ita dicam, ingenii quod sibi uictor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in €Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum degene-rantemque iam in Persarum mores adduxisset. referre in €tanto rege piget superbam mutationem uestis et desideratas €humi iacentium adulationes, etiam uictis Macedonibus graues €nedum uictoribus, et foeda supplicia et inter uinum et epulas caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis. quid si €uini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praeferuida €ira?_nec quicquam dubium inter scriptores refero_nullane haec damna imperatoriis uirtutibus ducimus? id uero peri-€culum erat, quod leuissimi ex Graecis qui Parthorum quoque €contra nomen Romanum gloriae fauent dictitare solent, ne €maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis €notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Roma-nus; et aduersus quem Athenis, in ciuitate fracta Macedonum €armis, cernente tum maxime prope fumantes Thebarum €ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex €monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot €proceribus Romanis uocem liberam missurus fuerit. quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius €tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus €Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis uictus sit, €Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non €intellegunt se hominis res gestas, et eius iuuenis, cum populi iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre. mi-€remur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur €quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna uariauerit? quin tu homines €cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna confers? quot Romanos duces nominem quibus nun-€quam aduersa fortuna pugnae fuit? paginas in annalibus €magistratuumque fastis percurrere licet consulum dicta-€torumque quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die popu-lum Romanum paenituit. et quo sint mirabiliores quam €Alexander aut quisquam rex, denos uicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab €tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt; in ipso €conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, €nunc prauitas impedimento aut damno fuit; male gestis €rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. at hercule reges non €liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum tem-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø’˜‘porumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. inuictus €ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus €periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuis-€sent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offeren-tem se, Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum €magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico €discrimine uiueret morereturque.  restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel mi-litum genere uel multitudine auxiliorum. censebantur eius €aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque €in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique €exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis €hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum. Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et €omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus €et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta €omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et €Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus %Samnites% aut socios ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes. ipse €traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus tri-€ginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime €Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque €si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium €traheret. adde quod Romanis ad manum domi supplementum €esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. arma clupeus sarisae-€que illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et €pilum, haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque telum. statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa €phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, €ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti. iam in opere quis par Romano €miles? quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio €uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem Cau-€dium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? ne ille saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas €et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mor-€tifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia €gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem. equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico €bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. et €forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Ro-€manae esset et timor par aduersus communem hostem duas €potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul Punico Romanoque obrutus bello esset. non quidem €Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti €tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antio-€chum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. absit inuidia uerbo et ciuilia €bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, €nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laborauimus: %equitem%, sagittas, saltus impedi-€tos, auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest. mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri €auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus €pacis amor et ciuilis cura concordiae._  M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Uenox consules €facti. eo anno ab frequentibus Samnitium populis de €foedere renouando legati cum senatum humi strati mouissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces. itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum €per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi €obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem uenerunt. eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus €ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent; et duae Romae €additae tribus, Ufentina ac Falerna. inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli €ad nouos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Bar-€bulam, foedus petitum uenerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. id audacter spon-€dendo impetrauere ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia €perdomita_nam Forento quoque, ualido oppido, Iunius €potitus erat_in Lucanos perrectum; inde repentino aduentu Aemili consulis Nerulum ui captum. et postquam res €Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios uol-€gauit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine €magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura €statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura €etiam Romana late pollebant.  C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu €anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant; is cum €L. Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit. duplex inde terror €inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad €eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum €castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt. inde pars €utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis, €iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam €anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator €habuit, quia et locum haud facilem ad circumueniendum cepit et diuersa statuit signa. infestior tamen in erumpentes €incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam aciem in Samnites obuertit. ibi plus certaminis fuit; €uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit. fusi in €castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt €et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios €Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsi-€dunt.  anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio €gestum est. consules noui, sicut superiores, Romae man-€serunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento uenit. neque enim Samnites €ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus €multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt €lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione conabantur. eo intentius dictator in moenia hostium uersus €id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior €ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra uis fieret. eo ferocius adequitare Samnites uallo €neque otium pati; et cum iam prope in portis castrorum €esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum €Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum euectus summouit hostem. tum in minime per-€tinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes €utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter €adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iterauit; in quem insignem inter suos €cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide €ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. €nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum €decus ulti Samnitium imperatoris [2di]2 dederunt. is uic-€torem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris €atque irae trucidauit, nec multum afuit quin corpore etiam, €quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique €idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum €pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, €reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uic-tores in castra referunt. Samnites duce amisso et per €equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam €nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø–˜‹„intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, €Plistica per uim Samnis potitur.  mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apu-liaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat €interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus €exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus praeuenisset [2et]2 sparsi per uias €speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent, obuiam itum hosti atque ad €fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent diremit. inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam €Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum. suffectus in locum Auli C. Fabius magister €equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per prae-€missos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue €tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit €occultus ad omnia satis exploratis consiliis. dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset €suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad ac-€cendendos uirorum fortium animos nullam alibi quam in €semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum nouoque exercitu militem celauit et, tamquam nulla nisi in €eruptione spes esset, 'locis' inquit 'angustis, milites, depre-€hensi, nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus. statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem €infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi com-€meatus poterant et, si homines iuuare uelint, iniqua loca sunt. itaque non frustrabor ego uos castra hic relinquendo, €in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis. €armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. castra habeant repetantque quibus operae est trahere €bellum: nos omnium rerum respectum praeterquam uictoriae nobis abscidamus. ferte signa in hostem; ubi extra uallum €agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; €damna uestra, milites, omnium circa qui defecerunt popu-lorum praeda sarcientur.' et oratione dictatoris, quae €necessitatis ultimae index erat, milites accensi uadunt in €hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam €proximis tantum_ita enim iusserat dictator_ignis est sub-ditus, haud paruum fuit inritamentum. itaque uelut uecordes €inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, €postquam ardentia procul uidit castra magister equitum_id €conuenerat signum_hostium terga inuadit. ita circumuenti €Samnites, qua potest quisque, fugam per diuersa petunt; ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa. castra hostium capta €direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana €castra dictator reducit, haudquaquam tam uictoria laetum €quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem €cetera contra spem salua inuenit.  ad Soram inde reditum; nouique consules M. Poetelius €C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna €parte ueterum militum dimissa nouisque cohortibus in sup-plementum adductis. ceterum cum propter difficilem urbis €situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tem-pore longinqua aut praeceps periculo uictoria esset, Soranus €transfuga clam ex oppido profectus, cum ad uigiles Roma-€nos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deduc-tusque traditurum urbem promittit. uisus inde, cum quo-€nam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud €uana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido remouerentur: fore ut minus €intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae €uigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido siluestri-€bus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos €secum per ardua ac prope inuia in arcem ducit, pluribus quam pro numero uirorum missilibus telis eo conlatis; ad €hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de €industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis €congesta. ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et €arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, 'hoc quidem €ascensu' inquit, 'uel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; uos et decem numero et, quod plus est, Romani €Romanorumque fortissimi uiri estis. et locus pro uobis et €nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. €ego iam terrore omnia implebo; uos arcem intenti tenete'. decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu 'ad €arma' et 'pro uestram fidem, ciues' clamitans; 'arx ab hostibus capta est; defendite, ite.' haec incidens principum €foribus, haec obuiis, haec excurrentibus in publicum pauidis €increpat. acceptum ab uno pauorem plures per urbem ferunt. trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus €cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero au-dirent, auertunt animos a spe reciperandae arcis. fuga €cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima €parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium €Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per uias pauidos caedit. iam Sora capta erat, cum consules €prima luce aduenere et quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt. ex his €ducentos uiginti quinque, qui omnium consensu destinaban-€tur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, €uinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolu-mem praesidio imposito Sorae relinquunt. omnes qui €Romam deducti erant uirgis in foro caesi ac securi percussi €summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique €quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.  consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt. mota namque omnia aduentu Samni-€tium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniura-€tionesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quos-€dam inquirendo uentum est. ceterum Ausonum gens pro-ditione urbium sicut Sora in potestatem uenit. Ausona et €Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuen-€tutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules ueniunt. docent suos iam pridem €exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugna-€tum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis Samnitem iuuisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace €agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, €et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluc-tuatione animorum opprimi incautos posse. his auctoribus €mota propius castra missique eodem tempore circa tria €oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moeni-€bus insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. ab his simul €custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut €ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia €absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedi-€bus fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis €crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.  eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria €Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit. haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo €impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi; eoque ira processit ut Romae quoque, €cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. praeter odium, quod €exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere €a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas gentes cogebat. uicit tamen sententia ut mitterentur coloni; €duo milia et quingenti missi. €eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. de quibus €cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: €quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum €equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror; itaque €siue timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumque €_ea capita coniurationis fuerant_priusquam nominarentur žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Øš—…apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio €subtraxit. deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, uersa €Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed €in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum €adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse. €latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. postula-€bantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. inde nobilitas, nec €ii modo in quos crimen intendebatur sed uniuersi, simul €negare nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur fraude, pateat uia ad honorem, sed hominum nouorum; ipsos €adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam €quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id €esse simul magistratu abissent. tum enimuero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita uerba fecit: 'et omnes €ante actae uitae uos conscios habeo, Quirites, et hic ipse €honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque €enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei €publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul €ab his coitionibus uitam egisset, dictator deligendus exer-cendis quaestionibus fuit. sed, quoniam quidam nobiles €homines_qua de causa uos existimare quam me pro magis-€tratu quicquam incompertum dicere melius est_primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt; dein, €postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, €in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi inde_adeo €omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa_ €in nos inruerunt, et priuatis dictatorem poscere reum uere-cundiae non fuit;_ut omnes di hominesque sciant ab illis €etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant, €me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. uos quaeso, consules, si uobis datum ab senatu €negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaes-€tiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.' abdicat €inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio €equitum; primique apud consules_iis enim ab senatu €mandata res est_rei facti aduersus nobilium testimonia egregie absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis €summis honoribus post res tot domi belloque gestas, cete-rum inuisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. nec €diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara €nomina reorum uiguit: inde labi coepit ad uiliora capita, €donec coitionibus factionibusque aduersus quas comparata €erat oppressa est.  earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defec-€tionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos rursus ad Caudium reuocauit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. eo €consules cum ualido exercitu uenerunt. et primo circa €saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt; deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca €plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum €castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis €equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut euentus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat. Samnitium contra ducibus et carpi par-€uis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae €uidebantur. itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis, €quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, €ne qua eo uis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius €in laeuo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites €raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi cir-cumirentur constiterant, latius patefacta stetit; sinistris, €praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio €Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias cohortes, quae €integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur, in primam €aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu uiribus impulit. commota pedestri acie Samnitium eques €in pugnam succedit. in hunc transuerso agmine inter duas €acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos sig-€naque et ordines peditum atque equitum confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit aciem. in eo cornu non €Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus €ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. unde haud dubiam uictoriam cernens €cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris, dis-€similem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem hostem signa in perculsos inferentem. ceterum omnia €mutauit repente consulis aduentus; nam et conspectu ducis €refectus militum est animus, et maius quam pro numero €auxilium aduenerat %fortes uiri%, et partis alterius uictoria audita mox uisa etiam proelium restituit. tota deinde iam €uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique €Samnites, nisi qui Maleuentum, cui nunc urbi Beneuentum €nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta €Samnitium proditum memoriae est.  consules egregia uictoria parta protinus inde ad Bouianum oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt, €donec ab nouis consulibus, L. Papirio Cursore quintum €C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. is, cum €audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso €Bouiano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium €fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque ualido €imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. eo se intra moenia sub aduentum dictatoris €et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat. dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad €moenia esset, omnia aedificia_et frequenter ibi habitabatur €_circumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a €Poetelio dictatore siue ab C. Iunio consule_nam utrumque traditur_Nola est capta. qui captae decus Nolae ad con-€sulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem €captas, Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa €dictatorem dictum. Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. €Suessa Auruncorum fuerat; Uolsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. et Interamnam Su-€casinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum €est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor €milia insequentes consules M. Ualerius P. Decius.  [M. Ualerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli €fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cuius €secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. itaque altero €consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, €qui grauiter aeger Romae restiterat, auctore senatu dicta-torem C. Iunium Bubulcum dixit. is, prout rei magnitudo €postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque €alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus €elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. eadem in comparando cohi-€bendoque bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri €finibus egressi. €et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit €quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uere-cundia uictus collega magistratu se abdicauerat, Appius iam €inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. eodem Appio auctore Potitia gens, €cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium €fuerat, seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. traditur inde, dictu mirabile et quod €dimouendis statu suo sacris religionem facere posset, cum €duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø˜‹ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec €nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam €[Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus €captum.  itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius €Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni €questi apud populum deformatum ordinem praua lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, nega-€uerunt eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine €ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum €extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. et duo imperia eo anno €dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem mili-€tarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor €legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis €suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme €fuerant beneficia_tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius_: alterum, ut duumuiros nauales €classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; €lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem, ni ad re-€ligionem uisa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a €proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod tradi-€tum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret. eius €rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam ut ii homines Romanis restituerentur. Tibur-€tini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati €sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli nequibant, €consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgre-diuntur. die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu €epularum [causa] inuitant, et uino, cuius auidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno €uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere €quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. tunc concursus populi factus, impetratoque ut €manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu €atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uaga-€rentur, restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris €praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam €gerebantur.  consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites, Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit. in Samnio €Cluuiarum praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi, €obsessum fame in deditionem acceperant Samnites uerberi-€busque foedum in modum laceratos occiderant deditos. huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugna-€tione Cluuiana ratus, quo die adgressus est moenia, ui cepit atque omnes puberes interfecit. inde uictor exercitus €Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis uirisque. ibi, €quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi €oppido potiuntur. minus itaque saeuitum in hostes est, €praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum €benigneque omnis militi concessa. et postquam praepotentem armis Romanum nec acies €subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium €principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis €quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumueniri posset. transfugae agrestes et captiui €quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad con-€sulem adferentes_quae et uera erant_pecoris uim ingentem €in saltum auium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones. ibi ingens hostium exer-€citus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos €uidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu in-cautos inuadit. et primo noua res trepidationem fecit, dum €arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein post-€quam, ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, €ad signa undique coibant et, notis ordinibus in uetere dis-€ciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime pugnam aduectus desilit €ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur deos se €nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem in eum locum deuenisse neque in se aliud quam nimiam €ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se €dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindica-turam. coniterentur modo uno animo omnes inuadere €hostem uictum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ulti-€mam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. sed quem esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem €locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo €successum erat loco memorabantur. his accensus miles, omnium immemor difficultatium, uadit €aduersus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen; ceterum €postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque €acies aequo se iam institisse loco, uersus extemplo est terror €in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. sed loca €difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. €itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia €hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam €pecorum discurrit.  dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi €praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, €quae urbs socia Romanis uelut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. eo alter consulum Aemilius cum exercitu ad €liberandos obsidione socios uenit. aduenientibus Romanis €Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita aduexere. Etrusci diem primum consultando maturarent €traherentne bellum traduxerunt: postero die, ubi celeriora €quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto €signum pugnae propositum est armatique in aciem proce-dunt. quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo €tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo uiribus arma capiat. dicto paretur. consul ubi armatos €paratosque uidit, signa extra uallum proferri iussit et haud €procul hoste instruxit aciem. aliquamdiu intenti utrimque €steterunt exspectantes ut ab aduersariis clamor et pugna inciperet, et prius sol meridie se inclinauit quam telum hinc €aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor €ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur. nec segnius a Romanis pugna initur. concurrunt infensis animis; numero hostis, uirtute Romanus superat; anceps €proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit €nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis €recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque €omnes ceciderunt. nullo unquam proelio fugae minus nec €plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut uictores priusquam uicti pugnandi finem facerent. €post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab €utroque in castra reditum. nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud €Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota €acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos €tantum uolnerum fuit ut plures post proelium saucii deces-€serint quam ceciderant in acie.  Q. Fabius, insequentis €anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est; ceterum et Fabius supple-€mentum ab Roma adduxit et nouus exercitus domo accitus €Etruscis uenit. permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus €tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, %quae €uelut fatales cum tribunis ac plebe erat,% certamen oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, €quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, €cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla ui compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tri-€bunus plebis, qui finiendae censurae inter legitimum tempus €actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in uolgus quam optimo cuique gratiorem. is cum identidem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø”–‚legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium €dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante [cen-€suram] et longinquitate potestatem dominantem intra sex €mensum et anni coegisset spatium, 'dic agedum' inquit, 'Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo €C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.' negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad €causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos €censores creatos eam legem populus iussisset, quodque post-€remum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se €aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati €censores essent, teneri ea lege potuisse.  haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit, €'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum €creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit, nec ante €continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. haec est eadem €familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres €patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribu-nicium auxilium uobis comparastis; haec, propter quam duo €exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, haec, quae agrarias semper impugnauit; haec conubia €patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magis-€tratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarqui-niorum infestius uestrae libertati. itane tandem, Appi €Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio €dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, €nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? immo uero omnes €sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi €antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc €postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae €leges sunt, semper antiquae obrogat noua. an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia €lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui €quid iste magistratus in re publica mali facere posset indi-€carunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt; tenuit dein-€ceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet €C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum. an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus €esset, populus creauit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare ualeat? quem tu regem sacrifi-€ciorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure €rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri €dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore €putes? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? quam isti stolidos ac socordes uideri €creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus €gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abie-runt magistratu. quid ego antiqua repetam? nuper intra €decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones €seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, €contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab €inimicis est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se abdicauit. nolo ego istam in te modestiam; ne degenera-€ueris a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non €hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus. satis est aut diem aut mensem €censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra €quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram. €hoc quidem iam regno simile est. an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? paenitet enim, quod antiquissi-€mum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab €nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis €huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac €tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi €uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. urbs eo lustro capta est, €quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, €ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogauit. et quanto modestior illius cupiditas fuit quam €tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. €Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se €postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt. te nec quod €dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex €nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in €contemptu deorum hominumque ponis. ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac €uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem; sed €et haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit €me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci iubebo nec, cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis €censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renun-€tiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor €creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.' haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in uincula €duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae, €tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque inuidia €omnium ordinum solus censuram gessit.  dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obside-€batur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam €opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem €cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco pauci-€tatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen €_aspreta erant strata saxis_inde signa in hostem obuertit. Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae qua sola €freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et auide, €ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent strin-gerent gladios uadentes in hostem. Romanus contra nunc €tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non €uolnerauerant turbarent_neque subire erat facile ad propio-rem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem €gererent_stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil €tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque €et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes inuadunt. eum impetum non tulerunt €Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt; sed €equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugien-€tibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam €Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etrus-€corum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, €castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de €persequendo hoste agitari coeptum.  silua erat Ciminia magis tum inuia atque horrenda quam €nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne merca-€torum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam €praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleuerat. tum ex iis qui aderant, con-€sulis frater_M. Fabium, Caesonem alii, C. Claudium quidam €matre eadem qua consulem genitum, tradunt_speculatum se iturum professus breuique omnia certa allaturum. Caere €educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat €linguamque Etruscam probe nouerat. habeo auctores uolgo €tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; sed propius est uero praecipuum aliquid €fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immis-€cuerit. seruus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud €proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat €naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua €inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø¤–iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis €armati. sed neque commercium linguae nec uestis armo-€rumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. usque €ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur; ibi qui essent €fateri Romanum ausum; introductumque in senatum con-sulis uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi €hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum €exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, €iuuentutemque Camertium Umbrorum in armis paratam €imperio futuram. haec cum relata consuli essent, impedimentis prima €uigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequi-€tauit stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant; €et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit €portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriae arua milites emittit. ingenti €iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum €cohortes, repente a principibus regionis eius concitatae, €Romanis occurrunt adeo incompositae ut uindices prae-darum prope ipsi praedae fuerint. caesis fugatisque his, €late depopulato agro uictor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit. eo forte quinque legati cum €duobus tribunis plebis uenerant denuntiatum Fabio senatus €uerbis ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se €quam ut impedire bellum possent uenisse, nuntii uictoriae €Romam reuertuntur.  hac expeditione consulis motum latius erat quam profli-€gatum bellum; uastationem namque sub Ciminii montis €radicibus iacens ora senserat conciueratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima. itaque €quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium uenit; €neque e siluis tantummodo promota castra sed etiam aui-€ditate dimicandi quam primum in campos delata acies. deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ad €instruendum contra spatio: dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad uallum subeunt. ubi postquam €stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor €repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius €diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium inuasuros. nihilo €quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. €decima erat fere diei hora cum cibum capere consul milites €iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisue hora signum dederit. paucis milites adloquitur; Samni-€tium bella extollit, eleuat Etruscos; nec hostem hosti nec €multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea €telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. his ambagibus prodi simulabat hostes, quo €animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod €sine munimento consederant, ueri similius erat quod €simulabatur. €curati cibo corpora quieti dant et quarta fere uigilia sine tumultu excitati arma capiunt. dolabrae calonibus diui-€duntur ad uallum proruendum fossasque implendas. intra €munimenta instruitur acies; delectae cohortes ad portarum exitus conlocantur. dato deinde signo paulo ante lucem, €quod aestiuis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, €proruto uallo erupit acies, stratos passim inuadit hostes; €alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maxi-mam partem ad arma trepidantes caedes oppressit. paucis €armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum €certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque €persequitur. ad castra, ad siluas diuersi tendebant. siluae €tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem €die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad con-sulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die €hostium milia ad sexaginta. €eam tam claram pugnam trans Ciminiam siluam ad Peru-€siam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno €ciuitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur. sed ubi-€cumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a €Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae €populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab €Romanis petentes indutias in triginta annos impetrauerunt.  dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius €Rutulus Allifas de Samnitibus ui cepit. multa alia castella €uicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem uenere. per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem €senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum €adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum €agrum Nucerinum profecti, proximis raptim uastatis unde €reditus tutus ad naues esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi exciuere hostes. palatis per agros nemo €obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine €incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt €praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi €trepida multitudo ad naues compulsa est. profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae €terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes €tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladis-que imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem €temeritate auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios €deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. iam gaudium inuidia quadam misce-€batur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos auertisset. itaque armis uirisque ad obterendum €C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam €per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potes-tatem non faciat. obuius iis consul fuit. dimicatum €proelio utrimque atroci atque incerto euentu est et, cum €anceps caedes fuisset, aduersae tamen rei fama in Romanos €uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque €militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit, €consulis ipsius uolnus. ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres €inuasit dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor €Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae pone-batur, dubium cuiquam erat. sed nec in Samnium nuntium €perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium consulem satis fidebant. alter consul Fabius infestus pri-€uatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, €legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate €mouerent ut memoriam simultatium patriae remitteret. profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradi-€dissent adiecissentque orationem conuenientem mandatis, €consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos €est, L. Papirium dictatorem dixit. cui cum ob animum €egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium €obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos €dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi €animo. Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; €atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem €diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis €cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia €etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam €eam curiam facit.  dictator postero die auspiciis repetitis €pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem €traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu-lam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus militi-€bus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare uisi €pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. quieti aliquamdiu nec €quis diffidentes uiribus nec hostem spernentes, statiua in €propinquo habuere. %nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; €fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Uadimonis lacum% Etrusci €lege sacrata coacto exercitu, cum uir uirum legisset, quantis €nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø§–tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte €emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime com-€missa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa €est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua gente uideretur dimicatio esse. nihil ab ulla parte mouetur €fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. ab ultimis deinde sub-€sidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi €uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos €ordines peditum per arma, per corpora euaserint. ea uelut €noua inter fessos exorta acies turbauit signa Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. tunc uinci €pertinacia coepta et auerti manipuli quidam; et, ut semel €dedere hi terga, etiam [2ceteri]2 certiorem capessere fugam. ille primum dies fortuna uetere abundantes Etruscorum €fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo €impetu capta direptaque.  pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Sam-€nitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt. duo exercitus €erant; scuta alterius auro, alterius argento caelauerunt; €forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri €teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea €tectum. galeae cristatae, quae speciem magnitudini cor-€porum adderent. tunicae auratis militibus uersicolores, €argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum: illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus €insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro €et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma €esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera. uirtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et €ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse. his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit. €dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. simul est concursum, ingens fuit cum hoste cer-€tamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte uictoria inciperet. prior forte Iunius commo-€uit hostem, laeuo dextrum cornu, sacratos more Samnitium €milites eoque candida ueste et paribus candore armis in-€signes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem. quod €ubi sensit dictator, 'ab laeuone cornu uictoria incipiet' €inquit 'et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam uictoriae trahet?' concitat €milites; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Ualerius a dextro, P. Decius ab laeuo €cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos €euehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transuersa latera hostium incurrunt. is nouus €additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et €ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam €strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac €primo pauidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea €quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus €ignis. dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius triumpho longe maximam speciem captiua arma praebuere. tantum €magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argen-€tariarum ad forum ornandum diuiderentur. inde natum €initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae duce-rentur. et Romani quidem ad honorem deum insignibus €armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Sam-€nitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo €ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae €et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili uictoria dimicat. ipsum oppidum_nam ad €moenia uictor accessit_cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae €amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis €consul praestantiore etiam quam dictator uictoria trium-phans urbem est inuectus; quin etiam deuictorum Sam-€nitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et €M. Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis €ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem €declarauit.  Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur con-€sulatus; Decio collega datur. Ualerius praetor quartum creatus. consules partiti prouincias; Etruria Decio, Sam-nium Fabio euenit. profectus ad Nuceriam Alfaternam, €cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. cum €Samnitibus acie dimicatum. haud magno certamine hostes €uicti; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi €eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Mar-€sorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. €Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere. Uolsiniensium €castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne recepta-€culo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum €terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum; €indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab €hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem €exactae; ea merces indutiarum fuit. tranquillas res iam [2in]2 Etruscis turbauit repentina €defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. ii concitata omni €iuuentute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem €compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in €Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magni-€fice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum €est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. nec €Romae spernebatur Umbrorum bellum; et ipsae minae €metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent. itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, €ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. dicto paruit consul magnisque €itineribus ad Meuaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, €perrexit. repens aduentus consulis, quem procul Umbria in Samnio €bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut €alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bel-lum censerent; plaga una_Materinam ipsi appellant_non €continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen egit. castra uallantem Fabium adorti sunt. quos ubi €effusos ruere in munimenta consul uidit, reuocatos milites €ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita €instruxit; cohortatusque praedicatione uera qua in Tuscis, €qua in Samnio partorum decorum, exiguam appendicem €Etrusci belli conficere iubet et uocis impiae poenas expe-€tere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt. haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua €sponte ortus loquentem interpellauerit ducem. ante impe-€rium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. non tamquam in uiros aut armatos €incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signi-€feris, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem armatique €milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque €ala sternuntur hostes. plus capitur hominum quam caeditur €atque una uox ponere arma iubentium per totam fertur aciem. itaque inter ipsum certamen facta deditio est a €primis auctoribus belli. postero insequentibusque diebus €et ceteri Umbrorum populi deduntur: Ocriculani sponsione €in amicitiam accepti.  Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam exercitum reduxit. itaque ei ob res tam feliciter gestas, €sicut priore anno populus continuauerat consulatum, ita žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰ØŖ’ƒsenatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Uolum-€nius consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante €imperium. Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab €L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdi-carit, in quibusdam annalibus inuenio. creatus consul, €cum collegae nouum bellum, Sallentini hostes decernerentur, €Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli €decus penes alios esset. Uolumnium prouinciae haud paenituit. multa secunda €proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. praedae €erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiu-€uabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris €auidum. Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium €exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; €fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent €retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen €sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset. postero die uixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti €qui Samnitium forent ut cum singulis uestimentis emit-terentur; ii omnes sub iugum missi. sociis Samnitium €nihil cautum; ad septem milia sub corona ueniere. qui se ciuem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus; eos €omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum €esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur, iussique €eam integram rem noui consules P. Cornelius Aruina €Q. Marcius Tremulus_hi enim iam creati erant_ad senatum referre. id aegre passi Hernici; concilium populorum €omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum €uocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Uerulanum €omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.  in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui €motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his €Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum €foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio noui hostes_iam enim Anagninis Herni-cisque aliis bellum iussum erat_decernuntur. primo ita €omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter-ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per €aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu €alterius uterque consul ageret, Romamque is metus mana-€ret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. ceterum €Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac uetusta gentis gloria fuit: nihil usquam dictu dignum ausi, €trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias €ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt €bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto per-€missum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem €accepit. €et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impe-ditior erat. omnia itinera obsaepserant hostes saltusque €peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad €certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certa-€men praesens nec Romanum dilationem belli laturum. aduentus Marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit. nam ut €qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent €pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil €crederent superesse spei, aduenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur. raptim conlatae sarcinae in medium €et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum €in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; isque confestim €arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus €transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam inuadit, clamitans summum flagitium fore, si alterum exer-€citum utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli uindicarent decus. qua impetum dederat, per-€rumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et uacua defensoribus capit atque incendit. quae ubi flagrantia €Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim €fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec €in ullam partem tutum perfugium est. iam triginta milibus hostium caesis signum receptui con-€sules dederant colligebantque in unum copias inuicem inter €se gratantes, cum repente uisae procul hostium nouae €cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integra-uere caedem. in quas nec iussu consulum nec signo €accepto uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Sam-nitem clamitantes. indulgent consules legionum ardori, ut €qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos €fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore. nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres €nouaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana €erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci uictis est et de €iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes pacem petebant. tum trium mensum frumento imperato €et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum €pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis €triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est. Herni-€corum tribus populis, Aletrinati Uerulano Ferentinati, quia €maluerunt quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque €inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis quique arma Romanis intulerant €ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque €adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione €interdictum. eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore €locata est, quam consul bello Samnitium uouerat. ab €eodem collegaque eius M. Ualerio Maximo uiae per agros publica impensa factae. et cum Carthaginiensibus eodem €anno foedus tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id €uenerant, comiter munera missa.  dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure. ab his, propter €quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter €consulum potuerat bello abesse. creati consules L. Postu-mius Ti. Minucius. hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio €suggerit biennio exempto, quo Claudium Uolumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. memo-€riane fugerit in annalibus digerendis an consulto binos con-€sules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samni-tium incursiones factae. itaque ambo consules in Samnium €missi cum diuersas regiones, Tifernum Postumius, Bouianum €Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugna-tum. alii haud dubie Samnites uictos ac uiginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum et €Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in €montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse. consul ut statiua tuta €copiosaque_et ita erant_petisse uideretur, postquam et €munimentis castra firmauit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de uigilia tertia, qua duci €proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum aduersus alios sedentem, ducit. ibi auctore Postumio €Minucius cum hostibus signa confert; et cum anceps proe-€lium in multum diei processisset, tum Postumius integris €legionibus defessam iam aciem hostium improuiso inuadit. itaque cum lassitudo ac uolnera fugam quoque praepedissent, €occidione occisi hostes, signa unum et uiginti capta, atque inde ad castra Postumi perrectum. ibi duo uictores exer-€citus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque; €signa militaria sex et uiginti capta et imperator Samnitium €Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta. et Bouianum urbs postero die coepta oppugnari breui capi-€tur magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem, cum uolnere graui relatum in castra, €mortuum quidam auctores sunt, et M. Fuluium in locum €eius consulem suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø‰Ø¬˜„missus esset, Bouianum captum. eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus; €Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedica-€tumque.  P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus €Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos €de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus re-sponsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent €Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi po-€tuisse: nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exer-€citu breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent €animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo €anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne €praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samniti-€bus redditum. ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos €annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana, €quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope €gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciue-€rat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere €fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod €quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum qui-€bus licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint; quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena €necessariam ciuitatem fore. ob haec uolgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; con-€sulesque ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a €castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos €imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis, sine imperio trepidare. alius exeundum in aciem, alii €castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura €agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relicta-rum excidia. itaque postquam inter multas sententias €una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum uertit, est audita, ut prima uigilia diuersi €e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus [2se]2 €in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. palatis hostibus per agros prima luce Romani €signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt; ceterum postquam €ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec €fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde €uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem €uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant. post per €exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes €circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies €quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum plera-€que diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad inter-necionem deletum. de Aequis triumphatum; exemploque €eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani €mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. €his populis foedus petentibus datum.  eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino €humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis curulis fuit. inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret €aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi €nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse €scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto €triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae dedu-cendae. ceterum, id quod haud discrepat, contumacia €aduersus contemnentes humilitatem suam nobiles certauit; ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum, euolgauit €fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur; aedem Concordiae in area Uolcani summa €inuidia nobilium dedicauit; coactusque consensu populi €Cornelius Barbatus pontifex maximus uerba praeire, cum €more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. itaque ex auctoritate senatus latum ad €populum est ne quis templum aramue iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret._haud memo-€rabilem rem per se, nisi documentum sit aduersus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. ad collegam aegrum €uisendi causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium €adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non es-€set, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui anxios inuidia inimicos spectauit._ceterum Flauium dixe-€rat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura uires nacta, €qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinauerat et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in €curia adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus diuisis forum et campum corrupit; tan-€tumque Flaui comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. ex eo €tempore in duas partes discessit ciuitas; aliud integer €populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et €Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in €manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam €in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellauit. adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut €Maximi cognomen, quod tot uictoriis non pepererat hac €ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dici-€tur ut equites idibus Quinctilibus transueherentur. °L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme €bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia colonorum scripta: Sora agri €Uolsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia hominum missa. eodem anno Arpinatibus Trebulanisque €ciuitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod €Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniura-€tionis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita uirgis caesi ac securi percussi. tamen ne prorsus €imbellem agerent annum, parua expeditio in Umbria facta €est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. in eam speluncam penetratum €cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa uolnera accepta €maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore_ €nam peruius erat_inuento utraeque fauces congestis lignis accensae. ita intus fumo ac uapore ad duo milia armato-€rum, ruentia nouissime in ipsas flammas, dum euadere €tendunt, absumpta. M. Liuio Dentre [2M.]2 Aemilio consulibus redintegratum €Aequicum bellum. coloniam aegre patientes uelut arcem €suis finibus impositam, summa ui expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur. ceterum tantum Romae terrorem fecere, €quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos €ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. cum M. Titinio magistro equitum €profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo €triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam €consul uouerat censor locauerat, dictator dedicauit.  eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedae-€monio ad Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit. aduersus hunc hostem consul Aemilius missus €proelio uno fugatum compulit in naues; Thuriae redditae ueteri cultori Sallentinoque agro pax parta._Iunium Bubul-€cum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annali-€bus inuenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset €cum Romanis, Italia excessisse_. circumuectus inde Brundisii promunturium medioque €sinu Hadriatico uentis latus, cum laeua importuosa Italiae €litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et €magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Uenetorum peruenit. expositis paucis €qui loca explorarent, cum audisset tenue praetentum litus €esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus €maritimis, agros haud procul [proximos] campestres cerni, ulteriora colles uideri; esse ostium fluminis praealti quo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠ¢–‚circumagi naues in stationem tutam [2possint]2 [uidisse],_ €Meduacus amnis erat_, eo inuectam classem subire flumine aduerso iussit. grauissimas nauium non pertulit alueus €fluminis; in leuiora nauigia transgressa multitudo arma-€torum ad frequentes agros tribus maritimis Patauinorum uicis colentibus eam oram peruenit. ibi egressi praesidio €leui nauibus relicto uicos expugnant, inflammant tecta, €hominum pecudumque praedas agunt, et dulcedine prae-€dandi longius usque a nauibus procedunt. haec ubi Patauium sunt nuntiata_semper autem eos in €armis accolae Galli habebant_in duas partes iuuentutem €diuidunt. altera in regionem qua effusa populatio nuntia-€batur, altera, ne cui praedonum obuia fieret, altero itinere €ad stationem nauium_milia autem quattuordecim ab oppi-do aberat_ducta. in naues ignaris custodibus interemptis €impetus factus territique nautae coguntur naues in alteram €ripam amnis traicere. et in terra prosperum aeque in €palatos praedatores proelium fuerat refugientibusque ad €stationem Graecis Ueneti obsistunt; ita in medio circum-uenti hostes caesique: pars capti classem indicant regem-que Cleonymum tria milia abesse. inde captiuis proximo €uico in custodiam datis pars fluuiatiles naues, ad superanda €uada stagnorum apte planis alueis fabricatas, pars captiua €nauigia armatis complent profectique ad classem immobiles €naues et loca ignota plus quam hostem timentes circum-uadunt; fugientesque in altum acrius quam repugnantes €usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam incensis-€que nauibus hostium, quas trepidatio in uada intulerat, uictores reuertuntur. Cleonymus uix quinta parte nauium €incolumi, nulla regione maris Hadriatici prospere adita €discessit. rostra nauium spoliaque Laconum, in aede €Iunonis ueteri fixa, multi supersunt qui uiderunt Pataui. monumentum naualis pugnae eo die quo pugnatum est €quotannis sollemni certamine nauium in oppidi medio €exercetur.  eodem anno Romae cum Uestinis petentibus amicitiam ictum est foedus. multiplex deinde exortus terror. Etru-€riam rebellare ab Arretinorum seditionibus motu orto nun-€tiabatur, ubi Cilnium genus praepotens diuitiarum inuidia €pelli armis coeptum; simul Marsos agrum ui tueri, in quem €colonia est Carseoli deducta [erat] quattuor milibus homi-num scriptis. itaque propter eos tumultus dictus M. Uale-€rius Maximus dictator magistrum equitum sibi legit M. Aemilium Paulum._id magis credo quam Q. Fabium ea €aetate atque eis honoribus Ualerio subiectum; ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem haud abnuerim._pro-€fectus dictator cum exercitu proelio uno Marsos fundit. €compulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam, €Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis Marsis foedus restituit. tum in Etruscos uersum bellum; €et, cum dictator auspiciorum repetendorum causa profectus €Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex insidiis circumuenitur signisque aliquot amissis foeda mili-€tum caede ac fuga in castra est compulsus._qui terror non €eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum aequauit, tum maxime bellicis laudibus, sed etiam €quod memor Papirianae saeuitiae nunquam ut dictatoris €iniussu dimicaret adduci potuisset.  nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terro-€rem exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, uigiliae uicatim exactae, arma, tela in muros congesta. omnibus iunioribus sacramento adactis €dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et €composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant extra uallum sine €tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur. itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promouit. eo et hostes secuti, €quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine €uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant. tecta semiruta uici per €uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum €aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum. ad €quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione, €pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat €alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid €cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent. haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per €omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen €iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere €animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset. cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nito-€rem cultiora quam pastoralia esse, 'ite igitur, dicite' inquit, €'detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Roma-€num nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse.' haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis €perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa. uisa legato €maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset; €itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea €ipse impetus hostium sustinet.  nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos; sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo €signa armaque, et uix ab impetu et cursu tenebantur. cum €ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine. urgent itaque €alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. quo magis €festinantes uidet dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet. Etrusci contra, principio exciti €pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant €dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec €iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset. ceterum satis fretus €esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul €abesse periculi uindicem, quam maxime uolt fatigari hostem ut integris adoriatur uiribus fessos. quamquam lente pro-€cedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, €modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, €ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reli-€querat interualla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent. pariter sustulit clamorem acies et €emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incomposi-€tisque aduersus equestrem procellam subitum pauorem offundit. itaque, ut prope serum auxilium iam paene cir-€cumuentis, ita uniuersa requies data est. integri accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit. fusi hostes €castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur. haerent €fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem ual-€lumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et euadere posset. forte quodam loco male €densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit €atque ea, cum deos pandere uiam fugae conclamassent, €plures inermes quam armati euadunt. hoc proelio fractae iterum Etruscorum uires, et pacto €annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab €dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. pax negata, indutiae biennii datae. dictator triumphans in urbem €rediit._habeo auctores sine ullo memorabili proelio paca-€tam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arreti-€norum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto._consul ex dictatura factus M. Ualerius. non €petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere €quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non €ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.  M. Ualerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere: Etruscum aduersae belli res et indutiae quietum €tenebant; Samnitem multorum annorum cladibus domitum €hauddum foederis noui paenitebat; Romae quoque plebem €quietam exonerata[m deducta] in colonias multitudo prae-stabat. tamen ne undique tranquillae res essent, certamen €iniectum inter primores ciuitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, qui undique criminando-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠ¦”‚rum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam €alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua €non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil €praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset. rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, €quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri €sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque au-gures, de plebe omnes, adlegerentur._quemadmodum ad €quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi €collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet €imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, €Ramnes, Titienses, Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes €multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quin-€que adiecti nouem numerum, ut terni in singulas essent, expleuerunt._ceterum quia de plebe adlegebantur, iuxta €eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari uiderent. simulabant ad deos id magis quam ad se perti-€nere: ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare tantum ne qua in rem publicam clades ueniat. minus €autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci; €et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint, €adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem €dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus cen-€surasque et triumphos.  certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. qui €cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege €Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius €parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione €erant uiderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, €quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis deuo-uisset: tum P. Decium consulem purum piumque deis €immortalibus uisum aeque ac si T. Manlius collega eius deuoueretur; eundem P. Decium qui sacra publica populi €Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum €ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius €eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se? quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint €tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella? numerarentur duces eorum annorum, €quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; €numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere. pro certo habere, si quod repens bellum €oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in €patriciis quam in plebeiis ducibus. 'quod cum ita se habeat, cui deorum hominumue indig-€num uideri potest' inquit, 'eos uiros, quos uos sellis curuli-€bus, toga praetexta, tunica palmata, et toga picta et corona €triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis €hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere? qui Iouis optimi maximi €ornatu decoratus, curru aurato per urbem uectus in Capito-€lium ascenderit, is [2non]2 conspiciatur cum capide ac lituo, €[2cum]2 capite uelato uictimam caedet auguriumue ex arce capiet? cuius [2in]2 imaginis titulo consulatus censuraque €et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontifi-catum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? equi-€dem_pace dixerim deum_eos nos iam populi Romani €beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus €dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum €magis quam nostra causa expetamus ut quos priuatim €colimus publice colamus.  quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa €patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? decemuiros sacris faciundis, €carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, €antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios uidemus; nec aut tum patriciis ulla iniuria facta €est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter €plebeios numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adiecit, in quae €plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant €sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus €procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiu-uant. noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, €quem in censura, quem in consulatu collegam habere €potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. Sabinum aduenam, principem €nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium €mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa €nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est €factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Mar-€cius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor. semper ista audita sunt eadem penes uos €auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque; aeque adhuc €prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en €unquam fando audistis patricios primo esse factos non de €caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra quam ingenuos? consulem iam patrem ciere possum €auumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, €Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen €tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum habeant. ego hanc legem, quod bonum faustum felixque €sit uobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.'  uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque €accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus. €postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est. pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempro-€nius Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque €augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus €M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo €pontificum, nouem augurum numerus factus. eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem €tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem. causam renouandae €saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum €opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola €pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit; Ualeria €lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari €uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam 'improbe factum' adiecit. id, qui tum pudor hominum €erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix €serio ita minetur quisquam. bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile €aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. alter consul €Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. €locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat. itaque €eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus €noui consules acceperunt. in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem €omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer €Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum: eo anno maiori se usui rei publicae €fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid €mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum. id ne pro certo ponerem uetustior anna-€lium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse €tradit Cn. Domitium Cn. filium Caluinum et Sp. Caruilium Q. filium Maximum. id credo cognomen errorem in aedi-€libus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, conuenientem errori. et lustrum €eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio €Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac €Terentina. haec Romae gesta.  ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione €tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØŠƒiuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perueniunt; inde ad consulem deducti praesidium €armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant. nec aspernanda res uisa neque incaute credenda. cum €altero eorum_nam alter obses retentus_duo exploratores per cuniculum missi; per quos satis comperta re trecenti €armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quae €proxima erat, cepere. qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem inuasere. ita Nequinum €in dicionem populi Romani uenit. colonia eo aduersus €Umbros missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum €magna praeda Romam reductus. eodem anno ab Etruscis aduersus indutias paratum bel-€lum; sed eos alia molientes Gallorum ingens exercitus fines ingressus paulisper a proposito auertit. pecunia deinde, qua €multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos co-€nantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent. de societate haud abnuunt barbari: de mercede agitur. €qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent €sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos: quidquid acceperint accepisse, €ne agrum Etruscum uastarent armisque lacesserent cultores; militaturos tamen se, si utique Etrusci uelint, sed nulla alia €mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant. multa de eo concilia popu-€lorum Etruriae habita nec perfici quicquam potuit, non tam €quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiun-gere tam efferatae gentis homines horrebat. ita dimissi €Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam €rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus €ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus €ictum cum Picenti populo est.  T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui €uixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter €equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus ex-templo prope exspirauit; tertius ab eo casu dies finis uitae €consuli fuit. quo uelut omine belli accepto deos pro se €commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos. Romae cum desiderio uiri tum incommoditate temporis €tristis nuntius fuit. consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita: M. Ualerium consulem omnes [senten-€tiae] centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore €deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. €tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit. aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra €munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset; neque illos nouus consul uastandis agris €urendisque tectis, cum passim non uillae solum sed fre-€quentes quoque uici incendiis fumarent, elicere ad certamen €potuit. cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, €quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat, €fama, Picentium nouorum sociorum indicio, exorta est: €Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollici-tatos esse. Picentibus gratiae actae et magna pars curae €patribus ab Etruria in Samnites uersa est. caritas etiam annonae sollicitam ciuitatem habuit uen-€tumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem €fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius uiri cura, €qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis €domi tum in annonae dispensatione praeparando ac conue-€hendo frumento fuisset. eo anno_nec traditur causa_interregnum initum. in-€terreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia €consularia habuit; creauit L. Cornelium Scipionem Cn. €Fuluium consules. principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos con-€sules uenerunt questum, quia condicionibus perlicere se €nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exer-€citu ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere. Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita €obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius €ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent. orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque €iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum €Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos €fides sit, tamen obsides dare paratos esse.  breuis consul-€tatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent. benigne €responsum Lucanis ictumque foedus. fetiales missi, qui €Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum €finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab Samniti-€bus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inuiolatos abituros. haec postquam audita sunt €Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus €iussit. €consules inter se prouincias partiti sunt: Scipioni Etruria, €Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et simile €prioris anni militiae exspectanti hostes ad Uolaterras instructo agmine occurrerunt. pugnatum maiore parte diei €magna utrimque caede; nox incertis qua data uictoria esset €interuenit. lux insequens uictorem uictumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus €egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam uic-€toriam uidet, progressus ad castra uacuis cum plurima €praeda_nam et statiua et trepide deserta fuerant_potitur. inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum impedimenta €Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad populandos hostium fines incedit. omnia ferro ignique €uastantur; praedae undique actae. nec solum modo uastum €hosti relictum sed castellis etiam uicisque inlatus ignis: €urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos €compulerat. Cn. Fului consulis clara pugna in Samnio ad Bouianum €haudquaquam ambiguae uictoriae fuit. Bouianum inde €adgressus nec ita multo post Aufidenam ui cepit.  eodem €anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta. €Fuluius consul de Samnitibus triumphauit. cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus; palam omnibus €conciliis uexari principes Etruscorum, quod non Gallos €quacumque condicione traxerint ad bellum; increpari magis-€tratus Samnitium, quod exercitum aduersus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis; itaque suis sociorumque €uiribus consurgere hostes ad bellum et haudquaquam pari defungendum esse certamine. hic terror, cum illustres uiri €consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo €non petentem, deinde, ut inclinata studia uidit, etiam recu-santem conuertit: quid se iam senem ac perfunctum labori-€bus laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec €animi uigorem remanere eundem, et fortunam ipsam uereri, €ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam uelint humanae res uideatur. et se gloriae seniorum succreuisse et €ad suam gloriam consurgentes alios laetum adspicere; nec €honores magnos fortissimis uiris Romae nec honoribus deesse fortes uiros. acuebat hac moderatione tam iusta studia; €quae uerecundia legum restinguenda ratus, legem recitari €iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret. uix prae strepitu audita lex est tribunique plebis €nihil id impedimenti futurum aiebant; se ad populum laturos uti legibus solueretur. et ille quidem in recusando €perstabat: quid ergo attineret leges ferri, quibus per €eosdem qui tulissent fraus fieret? iam regi leges, non regere. populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque €intro uocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat. tum demum consensu ciuitatis uictus, 'dei ap-€probent' inquit, 'quod agitis acturique estis, Quirites. €ceterum, quoniam in me quod uos uoltis facturi estis, in collega sit meae apud uos gratiae locus: P. Decium, exper-€tum mihi concordi collegio uirum, dignum uobis, dignum €parente suo, quaeso mecum consulem faciatis'. iusta suf-€fragatio uisa. omnes quae supererant centuriae Q. Fabium €P. Decium consules dixere. eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam €quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam €ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupidi-€tatis iniectum est. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØŽconsules noui, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius €Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in €illam prouinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auc-€tores concilii Etruriae populorum de petenda pace %haberi%, totam belli molem in Samnium auerterunt. profecti con-€sules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis €qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt. ubi in €hostium fines uentum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. explorant tamen latius quam populantur; €igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta ualle €instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. Fabius impedimentis in locum tutum remotis €praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse €certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit. Samnites desperato improuiso tumultu, quando €in apertum semel discrimen euasura esset res, et ipsi acie €iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt; ceterum, €siue quia ex omnium Samnitium populis quodcumque €roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summae €rerum angebat animos, aliquantum quoque aperta pugna €praebuerunt terroris. Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moueri uidit, Maxi-€mum filium et M. Ualerium tribunos militum, cum quibus €ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, si quando unquam equestri ope adiutam rem €publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam inuictam praestent: peditum certamine immobilem €hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse €equitum. et ipsos nominatim iuuenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat. ceterum €%quando, ne ea quoque temptata uis proficeret,% consilio grassandum, si nihil uires iuuarent, ratus, Scipionem legatum €hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes €proximos quam posset occultissime circumducere iubet; €inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen auersoque hosti ab tergo repente se ostendere. equites €ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis, ex improuiso ante signa euecti, praebuerunt tumultus. aduersus €incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte €ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum incep-tum erat, recepti post signa proelio excesserunt. creuit ex €eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum €certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. ibi €integrae uires sistunt inuehentem se iam Samnitem; et €tempore %inprouisa% ex montibus signa clamorque sublatus non uero tantum metu terruere Samnitium animos; nam et €Fabius Decium collegam appropinquare exclamauit, et pro €se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt; errorque utilis Romanis oblatus €fugae formidinisque Samnites impleuit maxime territos ne €ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur. et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam €pro tanta uictoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti €octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et €uiginti.  Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. €Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. ibi quoque plus fugae fuit €quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. ibi duo consu-€lares exercitus diuersis uagati partibus omnia spatio quinque mensum euastarunt. quinque et quadraginta loca in Samnio €fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta; nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed €multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regio-numque depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram €cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi €pugnantes ferme nongenti triginta. inde comitiorum causa Romam profectus maturauit eam €rem agere. cum primo uocatae Q. Fabium consulem dice-rent omnes centuriae, Ap. Claudius, consularis candidatus, €uir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam €ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum €totius nobilitatis uiribus incubuit ut se cum Q. Fabio con-sulem dicerent. Fabius primo de se eadem fere quae priore €anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; €orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiesta-€temque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet. Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedauit; €facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri uideret; nunc se €suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pes-simo exemplo non habiturum. ita L. Uolumnius de plebe €cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu €inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum €Ap. Claudium collegam, eloquentia ciuilibusque artibus haud €dubie praestantem.  comitiis perfectis ueteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio. itaque insequenti €quoque anno L. Uolumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius, €qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem €populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum €nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus. Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam €saepe temptauerant, id se tanto agmine armatorum mixtis €terrore precibus acturos efficacius rati, postulauerunt princi-pum Etruriae concilium. quo coacto, per quot annos pro €libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos €esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam haud magni momenti finitimarum €gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum €bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax seruienti-bus grauior quam liberis bellum esset; unam sibi spem €reliquam in Etruscis restare. scire gentem Italiae opulen-€tissimam armis, uiris, pecunia esse; habere accolas Gallos, €inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum €aduersus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud uana iactantes, memorent. nihil abesse, €si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque €eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos €dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, €stipendio uenisse, et confestim secuturos, uel si ad ipsam €Romanam urbem oppugnandam ducant.  haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi €Romanum urebat. nam P. Decius, ubi comperit per ex-€ploratores profectum Samnitium exercitum, aduocato consilio 'quid per agros' inquit 'uagamur uicatim circumferentes €bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam €exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium consciuere'. adprobantibus cunctis ad Murgan-€tiam, ualidam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor €militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agresti-€bus populationibus praedae ut uno die ui atque armis urbem caperent. ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes €circumuenti captique et alia praeda ingens capta est. quae €ne impedimentis grauibus agmen oneraret, conuocari milites Decius iubet. 'hacine' inquit 'uictoria sola aut hac praeda €contenti estis futuri? uoltis uos pro uirtute spes gerere? €omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae €uestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas pos-tremo finibus expulistis. uendite ista et inlicite lucro €mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram €quae uendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi uos €labor haud maior, praeda maior manet.' diuendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Ro-€muleam pergunt. ibi quoque sine opere, sine tormentis, €simul admota sunt signa, nulla ui deterriti a muris, qua €cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ‘˜ˆeuasere. captum oppidum ac direptum est; ad duo milia €et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles €ingenti praeda potitus, quam uendere sicut priorem coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate est ductus. ceterum ibi plus laboris ac €periculi fuit: et defensa summa ui moenia sunt et locus €erat munimento naturaque tutus; sed euicit omnia adsuetus €praedae miles. ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit. huius oppugnatarum urbium decoris €pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur; €Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. sunt qui nouorum consulum hanc €gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L. Uo-€lumni: ei Samnium prouinciam euenisse.  dum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque ge-€runtur, Romanis in Etruria interim bellum ingens multis €ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex Sam-nitibus erat. Tusci fere omnes consciuerant bellum; traxerat €contagio proximos Umbriae populos et Gallica auxilia mer-€cede sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium conueniebat. qui tumultus repens postquam est Romam €perlatus, cum iam L. Uolumnius consul cum legione secunda €ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Sam-€nium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit. duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, €et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste €posita. ceterum magis eo profectum est quod mature uentum erat €ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus €Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit: multa €proelia locis et temporibus iniquis commissa spesque in €dies grauiorem hostem faciebat, et iam prope erat ut nec duci milites nec militibus dux satis fideret. litteras ad €collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus €inuenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter €consules populi Romani, iam iterum eodem honore fun-€gentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Uolumnio adfirmante Appi se litteris accitum. iam Uolumnius in €Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium €caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum sedi-€tiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optima-€tium uoluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum uetere exercitu, compresserat. Decio populandos hostium €agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit. quem aduenientem laeti omnes accepere: Appium €ex conscientia sua credo animum habuisse_haud immerito €iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si egue-rat ope, dissimulantem. uix enim salute mutua reddita, €cum obuiam egressus esset, 'satin salue' inquit, 'L. Uo-€lumni? ut sese in Samnio res habent? quae te causa ut prouincia tua excederes induxit?' Uolumnius in Samnio €res prosperas esse ait, litteris eius accitum uenisse; quae si €falsae fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo con-uersis signis abiturum. 'tu uero abeas' inquit, 'neque te €quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum €bello tuo forsitan uix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis gloriari uenisse.' bene, hercules, uerteret, dicere Uo-€lumnius; malle frustra operam insumptam quam quicquam €incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exer-€citus.  digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano €exercitu circumsistunt. pars imperatorem suum orare ne €collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatam sperneretur; plures abeunti Uolumnio obsistere; €obtestari ne prauo cum collega certamine rem publicam €prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxae fore; eo rem adductam ut omne rei bene €aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Uo-€lumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae uerba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; dimitti ab Appio €eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur €modo uoluntatem militum. haec monendo obtestandoque prope restitantes consules €in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae €in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos certatum uerbis fuerat; et cum Uolumnius, causa superior, ne infa-€cundus quidem aduersus eximiam eloquentiam collegae uisus esset, cauillansque Appius sibi acceptum referre diceret de-€bere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem €haberent_priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes serere_, 'quam €mallem' inquit Uolumnius, 'tu a me strenue facere quam €ego abs te scite loqui didicissem.' postremo condicionem €ferre, quae decretura sit, non orator_neque enim id deside-rare rem publicam_sed imperator uter sit melior. Etruriam €et Samnium prouincias esse; utram mallet eligeret; suo €exercitu se uel in Etruria uel in Samnio rem gesturum. tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum Etrus-cum susciperent. quo animaduerso consensu Uolumnius €'quoniam in collegae uoluntate interpretanda' inquit 'erraui, €non committam ut quid uos uelitis obscurum sit: manere an abire me uelitis clamore significate.' tum uero tantus €est clamor exortus ut hostes e castris exciret. armis arreptis €in aciem descendunt. et Uolumnius signa canere ac uexilla efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt cernentem €seu pugnante seu quieto se fore collegae uictoriam; deinde €ueritum ne suae quoque legiones Uolumnium sequerentur, €et ipsum flagitantibus suis signum dedisse. ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et €Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus €paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus €nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. prius concurrit Uolumnius quam Appius ad hostem €perueniret; itaque fronte inaequali concursum est; et uelut €sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci €Uolumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. dicitur Appius in medio pugnae discri-€mine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis €conspiceretur, ita precatus esse: 'Bellona, si hodie nobis uictoriam duis, ast ego tibi templum uoueo.' haec precatus €uelut instigante dea et ipse collegae et exercitus uirtutem €aequauit ducis: %imperatoria opera exsequuntur et milites%; ne ab altera parte prius uictoria incipiat adnituntur. ergo €fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile susti-€nentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad €castra; ibi interuentu Gelli cohortiumque Sabellarum pau-lisper recruduit pugna. his quoque mox fusis iam a uicto-€ribus castra oppugnabantur; et cum Uolumnius ipse portae €signa inferret, Appius Bellonam uictricem identidem cele-€brans accenderet militum animos, per uallum, per fossas inruperunt. castra capta direptaque; praeda ingens parta €et militi concessa est. septem milia octingenti hostium €occisi, duo milia et centum uiginti capti.  dum ambo consules omnisque Romana uis in Etruscum €bellum magis inclinat, in Samnio noui exercitus exorti ad €populandos imperii Romani fines per Uescinos in Campa-€niam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt. Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeun-€tem_iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat €_fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios conuertit. ut in Calenum [agrum] €uenit, et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant €tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen possint; itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum €in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem re-€deant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant. ea quamquam similia ueris erant, certius tamen exploranda €ratus dimittit equites, qui uagos praedatores in agro palantes intercipiant; ex quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum €flumen sedere hostem, inde tertia uigilia moturum; iter in €Samnium esse. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ”—his satis exploratis profectus tanto interuallo ab hostibus €consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret. ali-€quanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae €linguae exploratum quid agatur mittit. intermixti hostibus, €quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infre-€quentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes €exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter alios] consensu nec satis certo imperio. tempus adgrediendi €aptissimum uisum est; et iam lux appetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur. Samnites praeda €impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se €agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi €in castra tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et €Romani iam transcenderant uallum caedesque ac tumultus erat in castris. Samnitium agmen, praeterquam hostili tu-€multu, captiuorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti uinctos soluebant, partim arma €in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terri-biliorem intermixti agmini praebebant. memorandum deinde €edidere facinus; nam Staium Minatium ducem adeuntem €ordines hortantemque inuadunt; dissipatis inde equitibus €qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt. reuocata €eo tumultu prima signa Samnitium proeliumque iam profli-gatum integratum est; nec diutius sustineri potuit. caesa €ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti_in eis €tribuni militum quattuor_signa militaria triginta, et, quod €laetissimum uictoribus fuit, captiuorum recepta septem milia €et quadringenti, [2et]2 praeda ingens sociorum; accitique €edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praesti-tuta die. quarum rerum non exstitit dominus, militi con-€cessae; coactique uendere praedam ne alibi quam in armis €animum haberent.  magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat; et per eos forte dies ex Etruria allatum erat €post deductum inde Uolumnianum exercitum Etruriam con-€citam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et €Umbros ad defectionem uocari et Gallos pretio ingenti sollicitari. his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit. nec ingenui €modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum €etiam cohortes factae libertinique centuriati; et defenden-€dae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat. ceterum parte curae exonerarunt €senatum L. Uolumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est. itaque et supplica-€tiones ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et €iustitium remittitur quod fuerat dies duodeuiginti; supplica-€tioque perlaeta fuit. tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus €agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae circa Uescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium €Liris fluuii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Uescino, €Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca €urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata. tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur €P. Sempronius praetor triumuiros in ea loca colonis dedu-cendis creare; nec qui nomina darent facile inueniebantur, €quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non €in agros mitti rebantur. auertit ab eis curis senatum Etruriae ingrauescens bellum €et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent: quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Sam-€nites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit. ob €haec et_iam appetebat tempus_comitiorum causa L. Uo-€lumnius consul Romam reuocatus; qui priusquam ad suffra-€gium centurias uocaret, in contionem aduocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: iam tum, cum ipse ibi €cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut €nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum; aduersus €quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. €se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem €declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor €habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.  nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium con-€sensu destinaretur; eumque et praerogatiuae et primo €uocatae omnes centuriae consulem cum L. Uolumnio dice-bant. Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut uin-€cebatur consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium poscendum: id senectuti suae adminiculum fore. censura €duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil con-€cordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. nouo €imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia. sub-€scripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudi-€bus, tum quae ex concordia consultum bona quaeque ex €discordia mala in administratione rerum militarium eueni-rent memorando, quam prope ultimum discrimen suis et €collegae certaminibus nuper uentum foret admonendo: Decium Fabiumque qui uno animo, una mente uiuerent esse €praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad uerborum €linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse: callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, €qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse. his agendis €dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita. consules creati €Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes €absentes; et L. Uolumnio ex senatus consulto et scito plebis €prorogatum in annum imperium est.  eo anno prodigia multa fuerunt, quorum auerruncando-rum causa supplicationes in biduum senatus decreuit; pub-€lice uinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes uiri feminaeque. insignem supplicationem fecit certamen €in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro bouario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum. Uerginiam €Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Uolumnio consuli, €matronae quod e patribus enupsisset sacris arcuerant. breuis €altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem ani-morum exarsit, cum se Uerginia et patriciam et pudicam in €Patriciae Pudicitiae templum ingressam, ut uni nuptam ad €quem uirgo deducta sit, nec se uiri honorumue eius ac rerum gestarum paenitere [2ex]2 uero gloriaretur. facto deinde €egregio magnifica uerba adauxit. in uico Longo ubi habi-€tabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello €exclusit aramque ibi posuit et conuocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum, 'hanc ego aram' inquit €'Pudicitiae Plebeiae dedico; uosque hortor ut, quod certa-men uirtutis uiros in hac ciuitate tenet, hoc pudicitiae inter €matronas sit detisque operam ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.' eodem ferme €ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi €spectatae pudicitiae matrona et quae uni uiro nupta fuisset ius sacrificandi haberet; uolgata dein religio a pollutis, nec €matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in €obliuionem uenit. eodem anno Cn. et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt; quorum bonis multatis ex eo €quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et €trium mensarum argentea uasa in cella Iouis Iouemque in €culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra €infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt €semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straue-runt. et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fuluio €Curuo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis €damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.  Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consula-€tum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae, nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter €se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis quam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ˜“ipsorum inter se certamen interuenisse reor, patriciis tenden-€tibus ut Fabius %in% Etruriam extra ordinem prouinciam €haberet, plebeiis auctoribus Decio ut ad sortem rem uocaret. fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus €poterat, reuocata res ad populum est. €in contione, ut inter militares uiros et factis potius quam dictis fretos, pauca uerba habita. Fabius, quam arborem €conseuisset, sub ea legere alium fructum indignum esse €dicere; se aperuisse Ciminiam siluam uiamque per deuios saltus Romano bello fecisse. quid se id aetatis sollici-€tassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum aduer-€sarium se, non socium imperii legisse_sensim exprobrat_et inuidisse Decium concordibus collegis tribus. postremo se €tendere nihil ultra quam ut, si dignum prouincia ducerent, €in eam mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potes-tate populi futurum. P. Decius senatus iniuriam quere-€batur: quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa uirtus peruicerit ne €in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemad-€modum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur. omnes €ante se consules sortitos prouincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum prouinciam dare,_si honoris eius causa, ita €eum de se deque re publica meritum esse ut faueat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat. cui €autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac diffi-€cile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro superuacaneo atque inutili habeatur? gloriari Fabium €rebus in Etruria gestis; uelle et P. Decium gloriari; et for-€sitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens €nouum ex improuiso incendium daret, eum se exstincturum. postremo se collegae honores praemiaque concessurum €uerecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum €dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum. et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud €certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius quam patres gratificentur. Iouem optimum maximum €deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi €cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint. certe et id natura aequum €et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, €eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius nihil aliud precatus populum €Romanum quam ut, priusquam intro uocarentur ad suffra-€gium tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras €audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam €senatus prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.  concursus inde ad consulem factus omnium ferme iunio-€rum et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. qua circumfusus turba €'quattuor milia' inquit, 'peditum et sescentos equites dum-€taxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis mecum ducam. maiori mihi curae est ut €omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militi-bus.' profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei €gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum €Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit. paucis citra milibus lignatores ei cum €praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi uiderunt €Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis €populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent. circumfusi deinde cum consulem salutarent, €quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum €se ire, 'ain tandem?' inquit, 'num castra uallata non habetis?' ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem €uallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, 'habetis igitur' inquit, 'adfatim lignorum; redite et uellite uallum'. redeunt €in castra terroremque ibi uellentes uallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt; tum €pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere €iussu. postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus. inde nusquam statiua Romanis fuere. €negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus €ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; €fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum €exacta. uere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, €quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. €Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, siue ipse sponte sua, quia bellum ei maius in €conspectu erat quam quantum esse famae crediderat siue €senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt. ab Ap. Claudio praetore retractum quidam uideri uolunt, €cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue €fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum €ducem unum nec exercitum unum aduersus quattuor popu-los; periculum esse, siue iuncti unum premant siue diuersi €gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit. duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque €milia peditum equitumque cum Fabio uenisse. sibi placere €P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad €collegam proficisci, L. Uolumnio Samnium prouinciam dari; si consul malit in suam prouinciam ire, Uolumnium in €Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari profi-cisci. cum magnam partem moueret oratio praetoris, €P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera €Q. Fabio seruarentur, donec uel ipse, si per commodum €rei publicae posset, Romam uenisset uel aliquem ex legatis misisset, a quo disceret senatus quantum in Etruria belli €esset quantisque administrandum copiis et quot per duces €esset.  Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad €populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec €minuere uideretur belli famam magisque in altero adsu-€mendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere: ceterum si sibi adiutorem belli €sociumque imperii darent, quonam modo se obliuisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse? neminem €omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum €P. Decio et nunquam nimium hostium fore. sin collega €quid aliud malit, at sibi L. Uolumnium darent adiutorem. omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso €collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se in Sam-€nium uel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, €tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur uictoria €animis triumphusque non bellum decretum consulibus €uideretur. inuenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos €in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis €prouinciarum certaminumque inter collegas quae exposui. sunt [2qui]2, quibus ne haec quidem [2certamina]2 exponere satis €fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad €populum et pertinaciam aduersus praesentem consulem €praetoris contentionemque aliam inter collegas tendente Decio ut suae quisque prouinciae sortem tueretur. constare €res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad €bellum sunt. €ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent, €Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi. Scipio, qui €castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum mili-€tum ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem erexit; sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad €iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. €ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis un-dique urgeret, circumuenta. deletam quoque ibi legio-€nem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio €aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu €fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa ges-€tantes capita et lanceis infixa ouantesque moris sui car-mine._sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec €tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus €cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem €subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redin-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØš˜Œ…tegrato proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam ademptam. similius uero est a Gallo hoste quam Umbro €eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit._itaque €praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant €cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Cam-€panisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et €sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi, unus €in Falisco, alter in Uaticano agro. Cn. Fuluius et L. Postu-€mius Megellus, propraetores ambo, statiua in eis locis €habere iussi.  consules ad hostes %transgresso Appennino% in agrum €Sentinatem peruenerunt; ibi quattuor milium ferme inter-uallo castra posita. inter hostes deinde consultationes €habitae atque ita conuenit ne unis castris miscerentur omnes neue in aciem descenderet simul; Samnitibus Galli, €Etruscis Umbri adiecti. dies indicta pugnae; Samniti €Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare. haec consilia €turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium €consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi €cum donis, ut subinde ut quaeque res noua decreta esset exploratum perferrent. consules Fuluio ut ex Falisco, €Postumio ut ex Uaticano exercitum ad Clusium admoueant summaque ui fines hostium depopulentur, scribunt. huius €populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines €tuendos mouit. instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem; biduo €nihil dignum dictu actum; pauci utrimque cecidere, magisque €inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen €summa rerum adducta. tertio die descensum in campum €omnibus copiis est. cum instructae acies starent, cerua fugiens lupum e €montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde €diuersae ferae, cerua ad Gallos, lupus ad Romanos cursum €deflexit. lupo data inter ordines uia; ceruam Galli con-fixere. tum ex antesignanis Romanus miles 'illac fuga' €inquit 'et caedes uertit, ubi sacram Dianae feram iacentem €uidetis; hinc uictor Martius lupus, integer et intactus, gentis €nos Martiae et conditoris nostri admonuit.' dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. ad-€uersus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro €dextro cornu, aduersus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit; secunda et quarta cum L. Uolumnio €proconsule in Samnio gerebant bellum. €primo concursu adeo aequis uiribus gesta res est ut, si €adfuissent Etrusci et Umbri aut in acie aut in castris, quo-€cumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.  ceterum €quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discri-€men fortuna fecerat qua datura uires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laeuoque cornu erat. Romani apud €Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extraheba-turque in quam maxime serum diei certamen, quia ita per-€suasum erat duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit; longiore certamine sensim €residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora €intolerantissima laboris atque aestus fluere, primaque eorum €proelia plus quam uirorum, postrema minus quam feminarum esse. in id tempus igitur, quo uinci solebat hostis, quam integerrimas uires militi seruabat. ferocior Decius et €aetate et uigore animi, quantumcumque uirium habuit cer-€tamine primo effudit. et quia lentior uidebatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae €iuuenum turmae immixtus orat proceres iuuentutis, in hostem €ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laeuo cornu et ab equite uictoria incipiat. bis auertere €Gallicum equitatum; iterum longius euectos et iam inter €media peditum agmina proelium cientes nouum pugnae con-terruit genus; essedis carrisque superstans armatus hostis €ingenti sonitu equorum rotarumque aduenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos. ita uictorem equi-€tatum uelut lymphaticus pauor dissipat; sternit inde ruentes equos uirosque improuida fuga. turbata hinc etiam signa €legionum multique impetu equorum ac uehiculorum rapto-€rum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos €hostes uidit, Gallica acies nullum spatium respirandi reci-piendique se dedit. uociferari Decius quo fugerent quamue €in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac reuocare €fusos; deinde, ut nulla ui perculsos sustinere poterat, patrem €P. Decium nomine compellans, 'quid ultra moror' inquit 'familiare fatum? datum hoc nostro generi est ut luendis €periculis publicis piacula simus. iam ego mecum hostium €legiones mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo.' haec locutus M. Liuium pontificem, quem descendens €in aciem digredi uetuerat ab se, praeire iussit uerba quibus €se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiri-tium deuoueret. deuotus inde eadem precatione eodemque €habitu quo pater P. Decius ad Ueserim bello Latino se iusserat deuoueri, cum secundum sollemnes precationes €adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedem-que ac cruorem, caelestium inferorum iras, contacturum €funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,_haec exsecratus €in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, €concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.  uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce €amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac nouam de integro uelle instaurare pugnam; Galli et maxime €globus circumstans consulis corpus uelut alienata mente €uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae. at ex parte altera pontifex Liuius, €cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato; Gallos €Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere €ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse. superueniunt €deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et €C. Marcius, cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q. Fabi €consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci €euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec €facilis pede conlato uideretur pugna, iussu legatorum col-€lecta humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta; quibus plerisque in scuta €uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut €magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec €in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat. Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando €extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem uim habere uisa, praefectis €equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut €signo dato in transuersos quanto maximo possent impetu €incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commouere hostem. postquam non resisti uidit et haud dubiam lassi-€tudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id €tempus reseruauerat, et legiones concitauit et signum ad inuadendos hostes equitibus dedit. nec sustinuerunt Sam-€nites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur: Galli €testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte €collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, exce-€dere acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere aciem; tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua €turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum, instare ac territos caedere. ipse aedem Ioui Uictori spoliaque €hostium cum uouisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur. sub ipso uallo, quia €tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab ex-clusis turba suorum pugna est; ibi Gellius Egnatius, impe-€rator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum €Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ˜‘circumuenti. caesa eo die hostium uiginti quinque milia, octo capta; nec incruenta uictoria fuit; nam ex P. Deci €exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. €Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit. con-€sulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum €cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum relatumque est cum multis militum lacrimis. intermissa €inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus €omni honore laudibusque meritis celebrat.  et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fuluio propraetore €res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam popula-€tionibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad uiginti capta. Samnitium agmen cum per €Paelignum agrum fugeret, circumuentum a Paelignis est; ex €milibus quinque ad mille caesi. magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam uero stanti; sed superiecere quidam augendo fidem, €qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equi-€tum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere €fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse; et ut Romanorum quoque augerent copias, L. €Uolumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt. in pluribus annalibus €duorum ea consulum propria uictoria est, Uolumnius in €Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifer-€num montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, €fundit fugatque. Q. Fabius Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, €suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphauit. milites triumphantem secuti sunt. €celebrata inconditis militaribus non magis uictoria Q. Fabi €quam mors praeclara P. Deci est excitataque memoria pa-€rentis, aequata euentu publico priuatoque, filii laudibus. data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tuni-€cae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.  his ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in €Etruria pax erat; nam et Perusinis auctoribus post deduc-tum ab consule exercitum rebellatum fuerat et Samnites €praedatum in agrum Uescinum Formianumque et parte alia €in Aeserninum quaeque Uolturno adiacent flumini descen-dere. aduersus eos Ap. Claudius praetor cum exercitu €Deciano missus. Fabius in Etruria rebellante denuo quat-€tuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille €septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem; praeda alia omnis militibus concessa. Samnitium €legiones, cum partem Ap. Claudius praetor, partem L. Uo-€lumnius pro consule sequeretur, in agrum Stellatem conue-€nerunt; ibi ad Caiatiam omnes considunt et Appius Uolum-niusque castra coniungunt. pugnatum infestissimis animis, €hinc ira stimulante aduersus rebellantes totiens, illinc ab ultima iam dimicantibus spe. caesa ergo Samnitium sede-€cim milia trecenti, capta duo milia septingenti; ex Romano €exercitu cecidere duo milia septingenti. felix annus bellicis rebus, pestilentia grauis prodigiisque €sollicitus; nam et terram multifariam pluuisse et in exercitu €Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos nuntiatum est; libri-que ob haec aditi. eo anno Q. Fabius Gurges consulis €filius aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia €multauit; ex multaticio aere Ueneris aedem quae prope €Circum est faciendam curauit. supersunt etiam nunc Samnitium bella, quae continua per €quartum iam uolumen annumque sextum et quadragesimum €a M. Ualerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus; et ne tot annorum clades utriusque €gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiuerint tamen dura illa pectora uinci, proximo anno Samnites in €Sentinati agro, in Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, €suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, €quattuor ducibus Romanis caesi fuerant; imperatorem cla-rissimum gentis suae amiserant; socios belli, Etruscos, €Umbros, Gallos, in eadem fortuna uidebant qua ipsi erant; €nec suis nec externis uiribus iam stare poterant, tamen bello non abstinebant. adeo ne infeliciter quidem defensae €libertatis taedebat et uinci quam non temptare uictoriam malebant. quinam sit ille quem pigeat longinquitatis bel-€lorum scribendo legendoque quae gerentes non fatigauerunt?  Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. €Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta prouincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, €uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat. Postumium ualetudo €aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in €Samnio hostes_ita enim placuerat patribus_nondum egres-sos opprimeret. uelut ex composito ibi obuium habuere €hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur €et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent. cum castra castris conlata essent, €quod uix Romanus totiens uictor auderet, ausi Samnites sunt €_tantum desperatio ultima temeritatis facit_castra Romana €oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino uanum fuit. nebula erat ad €multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non pros-€pectu modo extra uallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu. hac uelut latebra €insidiarum freti Samnites uixdum satis certa luce et eam €ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem uigilias perueniunt. improuiso oppressis €nec animi satis ad resistendum nec uirium fuit. ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum €quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. €conclamatum inde ad arma.  consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam €Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali uia inducit. uixdum €satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam €oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari potest. cedunt primo incerti fortunae suae et hostem €introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul €uociferaretur expulsine extra uallum castra deinde sua oppugnaturi essent [rogitans], clamore sublato conixi primo €resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos €semel terrore eodem [agunt] quo coeperunt expellunt extra portam uallumque. inde pergere ac persequi, quia turbida €lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis €castris contenti receperunt se intra uallum trecentis ferme hostium occisis. Romanorum stationis primae [uigiliumque] €et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septin-€gentos triginta. animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non €modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari qui-€dem per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant. quarum rerum fama, tumultuosior €etiam quam res erant, perlata Romam coegit L. Postumium consulem uixdum ualidum proficisci ex urbe. prius tamen €quam exiret militibus edicto Soram iussis conuenire ipse €aedem Uictoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curauerat, dedicauit. ita ad exercitum profectus, €ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit. inde post-€quam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse reces-€serunt, diuersi consules ad uastandos agros urbesque op-€pugnandas discedunt.  Postumius Milioniam oppugnare adortus ui primo atque impetu, dein postquam ea parum procedebant opere ac €uineis demum iniunctis muro cepit. ibi capta iam urbe ab €hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus partibus €urbis diu incerto euentu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus. Samnitium caesi tria milia ducenti, capti €quattuor milia septingenti praeter praedam aliam. inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omni-€bus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per auersam portam silentio excesserunt. igitur, simul aduenit consul, €primo ita compositus instructusque moenibus successit, €tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ¢–deinde, ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in €turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia €militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret; duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare €moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam €alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae. adequi-€tant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus €peruiam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; €solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus €uestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim. his auditis consul ad eam partem urbis €quam adierant equites circumducit agmen. constitutis haud €procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et €modicum spatium progressos tres manere eodem loco si tuta uideantur, duos explorata ad se referre. qui ubi €redierunt rettuleruntque eo se progressos unde in omnes €partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitu-dinem uidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit. ingressi €milites refractis foribus paucos graues aetate aut inualidos inueniunt relictaque quae migratu difficilia essent. ea €direpta; et cognitum ex captiuis est communi consilio €aliquot circa urbes conscisse fugam; suos prima uigilia €profectos; credere eandem in aliis urbibus solitudinem in-uenturos. dictis captiuorum fides exstitit; desertis oppidis €consul potitur.  alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum €fuit. cum ad Luceriam duceret legiones quam oppugnari €ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obuius fuit. ibi ira uires aequauit; proelium uarium et anceps €fuit, tristius tamen euentu Romanis, et quia insueti erant €uinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine €senserunt quantum in sua parte plus uolnerum ac caedis fuisset. itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes €cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sol-€licita nox fuit iam inuasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum uictoribus conserendas manus. minus €cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi €primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. sed uia una €et ea ipsa praeter hostes erat; qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda. consul arma €capere milites iubet et sequi se extra uallum; legatis, tri-€bunis, praefectis sociorum imperat quod apud quemque facto opus est. omnes adfirmant se quidem omnia factu-€ros sed militum iacere animos; tota nocte inter uolnera et gemitus morientium uigilatum esse; si ante lucem ad castra €uentum foret, tantum pauoris fuisse ut relicturi signa €fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro uictis esse. quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adlo-€quendosque milites ratus, ut ad quosque uenerat, cunctantes arma capere increpabat: quid cessarent tergiuersarentur-€que? hostem in castra uenturum nisi illi extra castra €exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos si pro uallo nollent. armatis ac dimicantibus dubiam uictoriam esse; qui nudus €atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut seruitutem patiendam. haec iurganti increpantique respondebant con-€fectos se pugna hesterna esse; nec uirium quicquam nec €sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium appa-rere quam pridie fuerit. inter haec appropinquabat agmen; €et iam breuiore interuallo certiora intuentes uallum secum €portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra circumuallaturi sint. tunc enimuero consul indignum €facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque ab ignauissimo accipi hoste. 'etiamne circumsedebimur' €inquit 'in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, €si necesse est, per uirtutem moriamur?' facerent_quod di bene uerterent_quod se dignum quisque ducerent; consu-€lem M. Atilium uel solum, si nemo alius sequatur, iturum €aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumuallari castra Romana uideat. dicta consulis €legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones €primorum ordinum approbauere. tum pudore uictus miles segniter arma capit, segniter €e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac €prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo certiorem. itaque simul conspecta sunt Romana signa, €extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fre-€mitus perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos; nullam inde ne fugae quidem patere uiam; €illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora €eorum euadendum.  in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem. iam exiguum inter €duas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet. neutris €animus est ad pugnandum, diuersique integri atque intacti €abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua €sponte inter inuitos tergiuersantesque segnis pugna clamore €incerto atque impari coepit; nec uestigio quisquam mouebatur. tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas €turmas extra ordinem immisit; quorum cum plerique €delapsi ex equis essent, et alii turbati et a Samnitium acie €ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos tuendos ab Romanis procursum est. inde paulum inritata pugna est; €sed aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Sam-€nites et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis €proculcauit. hinc fuga coepta totam auertit aciem Roma-nam; iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum €consul equo praeuectus ad portam castrorum ac statione equitum ibi opposita edictoque ut quicumque ad uallum €tenderet, siue ille Romanus siue Samnis esset, pro hoste €haberent, haec ipse minitans obstitit profuse tendentibus suis in castra. 'quo pergis' inquit, 'miles? et hic arma €et uiros inuenies nec uiuo consule tuo nisi uictor castra €intrabis; proinde elige cum ciue an hoste pugnare malis.' haec dicente consule equites infestis cuspidibus circum-€funduntur ac peditem in pugnam redire iubent. non uirtus €solum consulis sed fors etiam adiuuit, quod non institerunt €Samnites spatiumque circumagendi signa uertendique aciem a castris in hostem fuit. tum alii alios hortari ut repeterent €pugnam; centuriones ab signiferis rapta signa inferre et €ostendere suis paucos et ordinibus incompositis effuse uenire hostes. inter haec consul manus ad caelum attollens uoce €clara, ita ut exaudiretur, templum Ioui Statori uouet, si con-€stitisset a fuga Romana acies redintegratoque proelio ceci-disset uicissetque legiones Samnitium. omnes undique €adnisi ad restituendam pugnam, duces, milites, peditum €equitumque uis. numen etiam deorum respexisse nomen €Romanum uisum; adeo facile inclinata res repulsique a €castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum in quo commissa pugna erat. ibi obiacente sarcinarum cumulo, €quas coniecerant in medium, haesere impediti; deinde, ne €diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant. tum uero eos a fronte urgere pedites, ab tergo circumuecti €equites; ita in medio caesi captique. captiuorum numerus €fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub €iugum missi; caesos rettulere ad quattuor milia octingentos. ne Romanis quidem laeta uictoria fuit; recensente consule €biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus €septem milium octingentorum. dum haec in Apulia gerebantur, altero exercitu Samnites €Interamnam, coloniam Romanam, quae uia Latina est, occupare conati urbem non tenuerunt; agros depopulati €cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum €colonosque captos agerent, in uictorem incidunt consulem €ab Luceria redeuntem nec praedam solum amittunt sed ipsi longo atque impedito agmine incompositi caeduntur. consul €Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipien-€dasque reuocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus. cui de triumpho agenti negatus €honos et ob amissa tot milia militum et quod captiuos sine €pactione sub iugum misisset.  consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ„‚deerat, [2in]2 Etruriam transducto exercitu, primum peruas-tauerat Uolsiniensem agrum; dein cum egressis ad tuendos €fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia €octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis tutata est. in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi €non agri tantum uastati sed oppidum etiam expugnatum; €capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa. pax tamen clarior maiorque quam bellum in €Etruria eo anno fuerat parta est. tres ualidissimae urbes, €Etruriae capita, Uolsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere; et uestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut €mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos €impetrauerunt. multa praesens quingentum milium aeris €in singulas ciuitates imposita. ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu €moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque alios quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus €ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim €collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque negare triumphum, 'non ita' inquit, 'patres conscripti, €uestrae maiestatis meminero ut me consulem esse obliuiscar. €eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, €Samnio atque Etruria subactis, uictoria et pace parta triumphabo.' ita senatum reliquit. inde inter tribunos €plebis contentio orta; pars intercessuros ne nouo exemplo €triumpharet aiebat, pars auxilio se aduersus collegas trium-phanti futuros. iactata res ad populum est uocatusque eo €consul cum M. Horatium L. Ualerium consules, C. Marcium €Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex €auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret €mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros; €uoluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omni-bus iussis esse ac futura; posteroque die auxilio tribunorum €plebis trium aduersus intercessionem septem tribunorum et €consensum senatus celebrante populo diem triumphauit. et huius anni parum constans memoria est. Postumium €auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in €Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luce-€riam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque triumphasse. Fabius ambo consules in Samnio et ad Luce-€riam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum €_sed ab utro consule non adiecit_et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iouis Statoris aedem uotam, €ut Romulus ante uouerat; sed fanum tantum, id est locus templo effatus, fuerat; ceterum hoc demum anno ut aedem €etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem uoti damnata €re publica in religionem uenit.  sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius €Cursor, qua paterna gloria, qua sua, et bellum ingens uicto-€riaque quantam de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium patrem consulis pepererat. et forte eodem €conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum €bellum adornauerant; et deorum etiam adhibuerunt opes €ritu quodam sacramenti uetusto uelut initiatis militibus, dilectu per omne Samnium habito noua lege, ut qui iunio-€rum non conuenisset ad imperatorum edictum quique iniussu €abisset caput Ioui sacraretur. tum exercitus omnis Aquilo-niam est indictus. ad sexaginta milia militum quod roboris €in Samnio erat conuenerunt. ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus €pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partes. ibi ex libro uetere linteo €lecto sacrificatum sacerdote Ouio Paccio quodam, homine €magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex uetusta €Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum €fuissent cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium. sacrificio perfecto per uiatorem impe-€rator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque; singuli introducebantur. erat cum alius apparatus sacri €qui perfundere religione animum posset, tum in loco circa €omni contecto arae in medio uictimaeque circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis. admouebatur €altaribus magis ut uictima quam ut sacri particeps adigeba-€turque iure iurando quae uisa auditaque in eo loco essent non enuntiaturum. iurare cogebant diro quodam carmine, €in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composito, €nisi isset in proelium quo imperatores duxissent et si aut €ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem uidisset non extemplo occidisset. id primo quidam abnuentes iuraturos €se obtruncati circa altaria sunt; iacentes deinde inter €stragem uictimarum documento ceteris fuere ne abnuerent. primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem €nominatis ab imperatore, eis dictum, ut uir uirum legerent €donec sedecim milium numerum confecissent. ea legio €linteata ab integumento consaepti, [2in]2 quo sacrata nobili-€tas erat, appellata est; his arma insignia data et cristatae galeae, ut inter ceteros eminerent. paulo plus uiginti milium €alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec €apparatu linteatae legioni dispar. hic hominum numerus, €quod roboris erat, [2ad]2 Aquiloniam consedit.  consules profecti ab urbe, prior Sp. Caruilius, cui ueteres €legiones, quas M. Atilius superioris anni consul in agro Interamnati reliquerat, decretae erant. cum eis in Samnium €profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia €secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus ui cepit. caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta quattuor milia ducenti septuaginta. Papirius nouo exer-€citu_ita enim decretum erat_scripto Duroniam urbem €expugnauit; minus quam collega cepit hominum, plus ali-quanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta. inde €peruagati Samnium consules maxime depopulato Atinate €agro, Caruilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, peruenit. ibi aliquamdiu nec €cessatum ab armis est neque nauiter pugnatum; lacessendo €quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur. quodcum[2que Co-€mini]2 inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam €paruarum euentus proferebatur in dies. altera Romana €castra [quae] uiginti milium spatio aberant, et absentis €collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus; inten-€tiorque Caruilius, quo in maiore discrimine res uertebatur, €in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat. L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, €nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste; opus esse et €illum quanta maxima ui posset Cominium oppugnare, ne €quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mit-tenda. diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit approbare collegam consulta referens. Papirius nuntio €misso extemplo contionem habuit; multa de uniuerso genere €belli, multa de praesenti hostium apparatu, uana magis specie quam efficaci ad euentum, disseruit: non enim cristas €uolnera facere; et per picta atque aurata scuta transire €Romanum pilum et candore tunicarum fulgentem aciem ubi res ferro geratur cruentari. auream olim atque argenteam €Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora uictori hosti quam ipsis arma fuisse. datum €hoc forsan nomini familiaeque suae ut aduersus maximos €conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea refer-€rent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent deos immortales adesse propter totiens petita foedera, totiens rupta; tum si qua coniectura mentis diuinae sit, nulli €unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro €mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum €irae deuotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos, hinc iuris iurandi aduersus foedera suscepti exsecra-€tiones horrens, inuitus iurauerit, oderit sacramentum, uno €tempore deos, ciues, hostes metuat.  haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos €iam sua sponte milites disseruisset, simul diuinae humanae-€que spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; €paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØؒnoctisque oderunt. tertia uigilia noctis iam relatis litteris €a collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit. nullum erat genus hominum in castris intactum €cupiditate pugnae; summi infimique aeque intenti erant; dux militum, miles ducis ardorem spectabat. is ardor €omnium etiam ad eos qui auspicio intererant peruenit; nam €cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiauit. consul laetus €auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit. exeunti iam forte €in aciem nuntiat perfuga uiginti cohortes Samnitium_quad-€ringenariae ferme erant_Cominium profectas. quod ne €ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet. subsidia suis quaeque locis et praefectos €subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Uolumnium, sinistro €L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et [2T.]2 Trebonium, praefecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis €cum [2tribus]2 cohortibus alariis in tumulum conspectum €propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimi-€cationem quanto maxime posset motu pulueris se osten-€dere. dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios €orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, €qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio con-sulis, ambigi de auspicio renuntiauerunt. iuuenis ante €doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid incompertum deferret ad consulem detulit. cui ille: 'tu €quidem macte uirtute diligentiaque esto; ceterum qui €auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religio-€nem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo Romano exercituique egregium auspicium est.' centurioni-€bus deinde imperauit uti pullarios inter prima signa con-€stituerent. promouent et Samnites signa; insequitur acies €ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectacu-lum esset. priusquam clamor tolleretur concurrereturque, €emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod €ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit; 'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicen-€tem coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul, €adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes inter-€fuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.  proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus ani-€mis. Romanos ira, spes, ardor certaminis auidos hostium san-€guinis in proelium rapit; Samnitium magnam partem neces-€sitas ac religio inuitos magis resistere quam inferre pugnam cogit; nec sustinuissent primum clamorem atque impetum €Romanorum, per aliquot iam annos uinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret. quippe in €oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacer-€dotes et promiscua hominum pecudumque strages et €respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecra-€tio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique com-€positum; iis uinculis fugae obstricti stabant ciuem magis quam hostem timentes. instare Romanus a cornu utroque, €a media acie et caedere deorum hominumque attonitos €metu; repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur €a fuga. iam prope ad signa caedes peruenerat, cum ex transuerso €puluis uelut ingentis agminis incessu motus apparuit; Sp. €Nautius_Octauium Maecium quidam eum tradunt_dux alaribus cohortibus erat; puluerem maiorem quam pro €numero excitabant; insidentes mulis calones frondosos €ramos per terram trahebant. arma signaque per turbidam €lucem in primo apparebant; post altior densiorque puluis €equitum speciem cogentium agmen dabat fefellitque non Samnites modo sed etiam Romanos; et consul adfirmauit €errorem clamitans inter prima signa ita ut uox etiam ad €hostes accideret, captum Cominium, uictorem collegam €adesse; adniterentur uincere priusquam gloria alterius exer-citus foret. haec insidens equo; inde tribunis centurio-€nibusque imperat ut uiam equitibus patefaciant; ipse €Trebonio Caedicioque praedixerat, ubi se cuspidem erectam €quatientem uidissent, quanta maxima ui possent concitarent equites in hostem. ad nutum omnia, ut ex ante praeparato, €fiunt; panduntur inter ordines uiae; prouolat eques atque €infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrum-€pitque ordines quacumque impetum dedit. instant Uolum-€nius et Scipio et perculsos sternunt. tum, iam deorum hominumque uicta ui, funduntur lin-€teatae cohortes; pariter iurati iniuratique fugiunt nec quem-quam praeter hostes metuunt. peditum agmen quod super-€fuit pugnae in castra aut Aquiloniam compulsum est; €nobilitas equitesque Bouianum perfugerunt. equites eques €sequitur, peditem pedes; diuersa cornua dextrum ad castra Samnitium, laeuum ad urbem tendit. prior aliquanto Uo-€lumnius castra cepit; ad urbem Scipioni maiore resistitur €ui, non quia plus animi uictis est sed melius muri quam €uallum armatos arcent; inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pauore priusquam colligerentur animi €transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugna-€tionem ratus, interrogat milites satin aequo animo pateren-€tur ab altero cornu castra capta esse, se uictores pelli a portis urbis. reclamantibus uniuersis primus ipse scuto super caput €elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem €perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam €erant muri occupauere; penetrare in interiora urbis, quia €pauci admodum erant, non audent.  haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exer-€citui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et appe-€tens nox periculosa et suspecta omnia etiam uictoribus faciebat. progressus longius ab dextra capta castra uidet, €ab laeua clamorem in urbe mixtum pugnantium ac pauen-€tium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat. aduectus deinde equo propius, ut suos in muris uidet nec €iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum €magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit. ingressi proxima ex parte €quia nox appropinquabat quieuere; nocte oppidum ab €hostibus desertum est. caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia uiginti €trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septua-ginta, signa militaria nonaginta septem. ceterum illud €memoriae traditur non ferme alium ducem laetiorem in €acie uisum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei. ab eodem robore animi neque controuerso auspicio €reuocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa €deis immortalibus uoueri mos erat uouerat Ioui Uictori, si €legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam teme-€tum biberet sese facturum. id uotum dis cordi fuit et €auspicia in bonum uerterunt.  eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. €prima luce ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit €urbem subsidiaque firma ne qua eruptio fieret portis opposuit. iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de ui-€ginti cohortium aduentu et ab impetu moratus est et partem €copiarum reuocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit. D. Brutum Scaeuam legatum cum legione prima et €decem cohortibus alariis equitatuque ire aduersus subsidium hostium iussit: quocumque in loco fuisset obuius, obsisteret €ac moraretur manumque, si forte ita res posceret, conferret, modo ne ad Cominium eae copiae admoueri possent. ipse €scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine €ad portas successit; simul et refringebantur portae et uis €undique in muros fiebat. Samnites sicut, antequam in muris €uiderent armatos, satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes, ita, postquam iam non ex interuallo nec missi-€libus sed comminus gerebatur res et qui aegre successerant €ex plano in muros, loco quem magis timuerant uicto, facile in hostem imparem ex aequo pugnabant, relictis turribus €murisque in forum omnes compulsi paulisper inde tempta-uerunt extremam pugnae fortunam; deinde abiectis armis €ad undecim milia hominum et quadringenti in fidem €consulis uenerunt; caesa ad quattuor milia octingenti €octoginta. sic ad Cominium, sic ad Aquiloniam gesta res; in medio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØ«˜‰‚inter duas urbes spatio, ubi tertia exspectata erat pugna, €hostes non inuenti. septem milia passuum cum abessent a Cominio, reuocati ab suis neutri proelio occurrerunt. primis €ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam Aquiloniam €habuissent, clamor eos utrimque par accidens sustinuit; deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, €flamma late fusa certioris cladis indicio progredi longius pro-hibuit; eo ipso loco temere sub armis strati passim inquie-€tum omne tempus noctis exspectando timendoque lucem egere. prima luce incerti quam in partem intenderent iter €repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui €egressos nocte ab oppido Samnites persecuti uiderant multi-tudinem non uallo, non stationibus firmatam. conspecta €et ex muris Aquiloniae ea multitudo erat iamque etiam €legionariae cohortes sequebantur; ceterum nec pedes fu-€gientes persequi potuit et ab equite nouissimi agminis ducenti €ferme et octoginta interfecti; arma multa pauidi ac signa militaria duodeuiginti reliquere; alio agmine incolumi, ut €ex tanta trepidatione, Bouianum peruentum est.  laetitiam utriusque exercitus Romani auxit et ab altera €parte feliciter gesta res. uterque ex alterius sententia consul captum oppidum diripiendum militi dedit, exhaustis deinde €tectis ignem iniecit; eodemque die Aquilonia et Cominium €deflagrauere et consules cum gratulatione mutua legionum suaque castra coniunxere. in conspectu duorum exercituum €et Caruilius suos pro cuiusque merito laudauit donauitque €et Papirius, apud quem multiplex in acie, circa castra, circa €urbem fuerat certamen, Sp. Nautium, Sp. Papirium, fratris €filium, et quattuor centuriones manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donauit, Nautium propter expedi-€tionem qua magni agminis modo terruerat hostes, iuuenem €Papirium propter nauatam cum equitatu et in proelio operam €et nocte qua fugam infestam Samnitibus ab Aquilonia clam egressis fecit, centuriones militesque quia primi portam mu-€rumque Aquiloniae ceperant; equites omnes ob insignem €multis locis operam corniculis armillisque argenteis donat. consilium inde habitum [cum] iamne tempus esset de-€ducendi ab Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius; optimum uisum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo €pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomi-tum Samnium insequentibus consulibus tradi posset: quando €iam nullus esset hostium exercitus qui signis conlatis dimi-€caturus uideretur, unum superesse belli genus, urbium op-€pugnationes, quarum per excidia militem locupletare praeda €et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent. itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de €rebus ab se gestis diuersi Papirius ad Saepinum, Caruilius €ad Ueliam oppugnandam legiones ducunt.  litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione €auditae, et quatridui supplicatione publicum gaudium priua-tis studiis celebratum est. nec populo Romano magna solum €sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est; subibat cogitatio €animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si €quid in Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samni-€tium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana uis €auersa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset. legationes sociorum, a €M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri €ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a €ui atque iniuria communium hostium tutarentur. respon-€sum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeni-€teret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Sam-nitium fore. segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, €acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse. huius €propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mitten-€dos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex €auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum €exercitu transiret. iam Caruilius Ueliam et Palumbinum et Herculaneum ex €Samnitibus ceperat, Ueliam intra paucos dies, Palumbinum eodem quo ad muros accessit. ad Herculaneum etiam signis €conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium €iactura dimicauit; castris deinde positis moenibus hostem inclusit; oppugnatum oppidum captumque. in his tribus €urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut €paruo admodum plures caperentur. sortientibus prouincias €consulibus Etruria Caruilio euenit secundum uota militum, qui uim frigoris iam in Samnio non patiebantur. Papirio ad €Saepinum maior uis hostium restitit. saepe in acie, saepe €in agmine, saepe circa ipsam urbem aduersus eruptiones €hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex aequo erat; €non enim muris magis se Samnites quam armis ac uiris moe-nia tutabantur. tandem pugnando in obsidionem iustam €coegit hostes obsidendoque ui atque operibus urbem expug-nauit. itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem €milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. €praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in ur-€bes paucas, militi concessa est.  niues iam omnia oppleuerant nec durari extra tecta pote-rat; itaque consul exercitum de Samnio deduxit. uenienti €Romam triumphus omnium consensu est delatus. trium-€phauit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho. pedites equitesque insignes donis transiere €ac transuecti sunt; multae ciuicae coronae uallaresque ac murales conspectae; inspectata spolia Samnitium et decore €ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publi-€corum ornatu locorum erant, comparabantur; nobiles aliquot captiui, clari suis patrumque factis, ducti. aeris grauis tra-€uecta uiciens centum milia et quingenta triginta tria milia; €id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum €ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes €argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est; auctaque ea inuidia est ad plebem, quod tri-€butum etiam in stipendium militum conlatum est cum, si €spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae, €et militi tum [2donum]2 dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset. aedem Quirini dedicauit_quam in ipsa €dimicatione uotam apud neminem ueterem auctorem inuenio, €neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset_ab €dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit ut non templum €tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque €finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum diuiderentur. ab triumpho exercitum in agrum Uescinum, €quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. inter haec Caruilius consul in Etruria Troilum primum €oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos ut abire inde liceret, dimisit; cete-€ram multitudinem oppidumque ipsum ui cepit. inde quin-que castella locis sita munitis expugnauit. caesa ibi hostium €duo milia quadringenti, minus duo milia capti. et Faliscis €pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia grauis aeris et stipendium eius anni militibus. his rebus €actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus €quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum. aeris grauis tulit in aerarium trecenta octoginta €milia; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis €faciendam locauit prope aedem eius deae ab rege Ser. Tullio dedicatam; et militibus ex praeda centenos binos asses et €alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, diuisit. fauor consulis €tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta €die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legatione, ut fama €ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi €accusatio eius poterat.  exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inie-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŠØƂrant; hisque ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio €Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia €ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. censores €uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum fuit. eodem anno coronati primum ob res bello bene €gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato e Graeco more uictoribus datae. eodem anno, ab €aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot €pecuariis, uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est. comitia consularia L. Papirius habuit; creauit consules €Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum €Scaeuam. ipse Papirius praetor factus. multis rebus laetus annus uix ad solacium unius mali, €pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; por-€tentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur. inuentum in €libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum; ne-€que eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam €de ea re actum praeterquam quod unum diem Aesculapio €supplicatio habita est. ø•in parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio €summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum €maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me €scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. nam neque ualidiores opibus ullae €inter se ciuitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis €tantum unquam uirium aut roboris fuit; et haud ignotas €belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant €bello, et adeo uaria fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui uicerunt. odiis etiam prope €maioribus certarunt quam uiribus, Romanis indignantibus €quod uictoribus uicti ultro inferrent arma, Poenis quod superbe auareque crederent imperitatum uictis esse. fama €est etiam Hannibalem annorum ferme nouem, pueriliter €blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum €perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, €altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano. angebant €ingentis spiritus uirum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et €Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et €Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio €etiam insuper imposito, interceptam.  his anxius curis ita €se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem €per quinque annos, ita deinde nouem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam €quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius uixisset, €Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse qui €Hannibalis ductu intulerunt. mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis €distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac €filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob €aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, €factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus €quam modicae erant, haud sane uoluntate principum, in imperio positus. is plura consilio quam ui gerens, hospitiis €magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum €nouis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum €quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; €comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si €euasisset uoltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit €habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in solli-€citandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus €renouauerat populus Romanus ut finis utriusque imperii €esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia €duorum populorum libertas seruaretur.  in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin[2am €successurus esset;]2 praerogatiuam militarem qua extemplo €iuuenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti €omnium clamore atque adsensu appellatus erat fauor etiam plebis sequebatur. hunc uixdum puberem Hasdrubal litteris €ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis €nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno, alterius factionis princeps, 'et €aequum postulare uidetur' inquit, 'Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.' cum admiratione tam €ancipitis sententiae in se omnes conuertisset, 'florem aetatis' €inquit, 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum €praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen €minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. an hoc timemus ne Hamil-€caris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni €speciem uideat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? ego €istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, €docendum uiuere aequo iure cum ceteris censeo, ne quando-€que paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'  pauci €ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut €plerumque fit, maior pars meliorem uicit. €missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se conuertit; Hamilcarem iuuenem red-€ditum sibi ueteres milites credere; eundem uigorem in uoltu €uimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein €breui effecit ut pater in se minimum momentum ad fauorem conciliandum esset. nunquam ingenium idem ad res diuer-€sissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. itaque €haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi €quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. plurimum audaciae ad peri-€cula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. €nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio €naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis €rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque €silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi €iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. uestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi €conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus €erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, €inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, €nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio €sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda €uidendaque magno futuro duci esset praetermissa.  ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei €prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, €deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia €haud dubie Romana arma mouebantur, in Olcadum prius €fines_ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione €Carthaginiensium erat_induxit exercitum, ut non petisse €Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum uideri posset. Cartalam, €urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; €quo metu perculsae minores ciuitates stipendio imposito €imperium accepere. uictor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Nouam in hiberna est deductus. ibi large €partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide ex-€soluendo cunctis ciuium sociorumque animis in se firmatis uere primo in Uaccaeos promotum bellum. Hermandica et €Arbocala, eorum urbes, ui captae. Arbocala et uirtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica €profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Carpetanos adortique Han-€nibalem regressum ex Uaccaeis haud procul Tago flumine žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•„˜‰agmen graue praeda turbauere. Hannibal proelio abstinuit €castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque €ab hostibus fuit, amnem uado traiecit ualloque ita praeducto €ut locum ad transgrediendum hostes haberent inuadere eos transeuntes statuit. equitibus praecepit ut, cum ingressos €aquam uiderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos_quadraginta autem erant_disponit. Carpeta-€norum cum appendicibus Olcadum Uaccaeorumque centum €milia fuere, inuicta acies si aequo dimicaretur campo. itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu €cessisse credebant hostem, id morari uictoriam rati quod €interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. et ex parte €altera ripae uis ingens equitum in flumen immissa, medioque alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi €pedes instabilis ac uix uado fidens uel ab inermi equite, €equo temere acto, peruerti posset, eques corpore armisque €liber, equo uel per medios gurgites stabili, comminus eminus-que rem gereret. pars magna flumine absumpta; quidam €uerticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex €uaria trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam in €tanto pauore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato €amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et €iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginien-€sium erant.  cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli €causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turde-tanis. quibus cum adesset idem qui litis erat sator, nec €certamen iuris sed uim quaeri appareret, legati a Saguntinis €Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie im-minens orantes. consules tunc Romae erant P. Cornelius €Scipio et Ti. Sempronius Longus. qui cum legatis in €senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque €mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si uideretur digna causa, et Hannibali denuntiarent €ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret et Cartha-€ginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent_hac legatione decreta necdum €missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. tunc relata de integro res ad senatum est; alii pro-€uincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes €terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui €non temere mouendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. haec sententia, quae tutis-€sima uidebatur, uicit legatique eo maturius missi, P. Ualerius €Flaccus et Q. Baebius Tampilus, Saguntum ad Hannibalem €atque inde Carthaginem si non absisteretur bello ad ducem €ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.  dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa ui oppugnabatur. ciuitas ea longe opulentissima €ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. oriundi €a Zacyntho insula dicuntur mixtique etiam ab Ardea Rutu-lorum quidam generis; ceterum in tantas breui creuerant €opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitu-€dinis incremento seu disciplinae sanctitate qua fidem €socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, peruastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. angulus muri €erat in planiorem patentioremque quam cetera circa uallem €uergens; aduersus eum uineas agere instituit per quas aries moenibus admoueri posset. sed ut locus procul muro €satis aequus agendis uineis fuit, ita haudquaquam prospere, €postquam ad effectum operis uentum est, coeptis succede-bat. et turris ingens imminebat et murus, ut in suspecto €loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et €iuuentus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostende-batur ibi ui maiore obsistebant. ac primo missilibus sum-€mouere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; €deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, €sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. ut uero Hannibal €ipse, dum murum incautius subit, aduersum femur tragula €grauiter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut €non multum abesset quin opera ac uineae desererentur.  obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio €fuit dum uolnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies €certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. itaque acrius de integro coortum est €bellum pluribusque partibus, uix accipientibus quibusdam opera locis, uineae coeptae agi admouerique aries. abunda-€bat multitudine hominum Poenus_ad centum enim quin-quaginta milia habuisse in armis satis creditur_: oppidani €ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti non sufficiebant. itaque iam feriebantur arietibus muri €quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis €nudauerat urbem; tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderant. captum €oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, uelut si pariter €utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in op-€pugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri €solent, sed iustae acies, uelut patenti campo, inter ruinas €muri tectaque urbis modico distantia interuallo constite-rant. hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno €cepisse iam se urbem si paulum adnitatur credente, Sagun-€tinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec €ullo pedem referente ne in relictum a se locum hostem im-mitteret. itaque quo acrius et confertim magis utrimque €pugnabatur, eo plures uolnerabantur nullo inter arma cor-poraque uano intercidente telo. phalarica erat Sagun-€tinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeter-€quam ad extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum €autem tres longum habebat pedes ut cum armis transfigere €corpus posset. sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pauorem faciebat quod, cum €medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu €multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque €militem ad insequentes ictus praebebat.  cum diu anceps €fuisset certamen et Saguntinis quia praeter spem resisterent €creuissent animi, Poenus quia non uicisset pro uicto esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas €muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, €postremo fusum fugatumque in castra redigunt. interim ab Roma legatos uenisse nuntiatum est; quibus €obuiam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto €eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec €Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. apparebat non admissos protinus Carthaginem €ituros. litteras igitur nuntiosque ad principes factionis €Barcinae praemittit ut praepararent suorum animos ne quid €pars altera gratificari populo Romano posset.  itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque uana atque inrita legatio fuit. Hanno unus ad-€uersus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per €deos foederum arbitros ac testes obtestans ne Romanum €cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse €se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non €manes, non stirpem eius conquiescere uiri, nec unquam €donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit quietura Romana foedera. 'iuuenem flagrantem cupidine €regni uiamque unam ad id cernentem si ex bellis bella se-€rendo succinctus armis legionibusque uiuat, uelut materiam €igni praebentes, ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum uestri circum-€sedent exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem €circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. utrum hostem €an uos an fortunam utriusque populi ignoratis? legatos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•ØŠ–ƒab sociis et pro sociis uenientes bonus imperator uester in €castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde €ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad uos uenerunt. €res ex foedere repetuntur; publica fraus absit: auctorem culpae et reum criminis deposcunt. quo lenius agunt, €segnius incipiunt, eo cum coeperint uereor ne perseuerantius €saeuiant. Aegates insulas Erycemque ante oculos pro-€ponite, quae terra marique per quattuor et uiginti annos passi sitis. nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, €Mars alter, ut isti uolunt. sed Tarento, id est Italia, non €abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non absti-nemus; uicerunt ergo di hominesque et, id de quo uerbis €ambigebatur uter populus foedus rupisset, euentus belli €uelut aequus iudex, unde ius stabat, ei uictoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal uineas turresque admouet: €Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae_falsus €utinam uates sim_nostris capitibus incident, susceptum-€que cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. scio meam €leuem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; €sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum quod, si ille €uiueret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc €iuuenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac de-testor; nec dedendum solum id piaculum rupti foederis, €sed si nemo deposcit, deuehendum in ultimas maris ter-€rarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen €famaque eius accedere neque ille sollicitare quietae ciui-tatis statum possit, ego ita censeo. legatos extemplo €Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Han-€nibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat ipsum-€que Hannibalem ex foedere Romanis dedant, tertiam le-€gationem ad res Saguntinis reddendas decerno.'  cum €Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum €eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis €erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Ualerium, legatum Romanum. responsum inde €legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab €Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si €Saguntinos uetustissimae Carthaginiensium societati prae-€ponat. dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Han-€nibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, €paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam €uinearum aliorumque operum dispositis. interim animos €eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit; ut uero pro contione praedam captae urbis edixit €militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla ui resisti uideretur posse. Saguntini ut €a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per €aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessauerant ab €opere, ut nouum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent. inde oppugnatio eos aliquanto atrocior €quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte €ferrent opem, cum omnia uariis clamoribus streperent, satis scire poterant. ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia €munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator €aderat. quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Han-€nibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris €ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, €quod caementa non calce durata erant sed interlita luto, structurae antiquae genere. itaque latius quam qua caede-€retur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem uadebant. locum quoque editum capiunt, conlatisque €eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa urbe uelut €arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini €murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. utrimque summa ui et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. simul €crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspecta-€tio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. paulisper tamen adfectos animos €recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Car-€petanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, €retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, €oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.  nec €Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis €filio_eum praefecerat Hannibal_ita impigre rem agente ut ducem abesse nec ciues nec hostes sentirent. is et €proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum €muri discussit strataque omnia recentibus ruinis aduenienti Hannibali ostendit. itaque ad ipsam arcem extemplo ductus €exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque caede €initum et pars arcis capta est. €temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, €precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu €transisset, postquam nihil lacrimae mouebant condicionesque €tristes, ut ab irato uictore, ferebantur, transfuga ex oratore €factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. postulabatur autem, red-€derent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento €egressi urbe cum singulis uestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. has pacis leges abnuente Alcone accep-€turos Saguntinos, Alorcus, uinci animos ubi alia uincantur €adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat €autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. traditio palam telo custodibus hostium €transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum_et ipse ita iubebat_est deductus. quo cum extemplo concursus €omnis generis hominum esset factus, submota cetera multi-€tudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:  'si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Han-€nibalem uenit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad uos €rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; sed cum ille €aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem_sua, si €metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera €referentibus_ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et €pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est ad uos ueni. uestra autem causa me nec €ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit €quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia €ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci. postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec €uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam. cuius ita €aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Han-€nibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in €damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. urbem uobis, quam ex magna €parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros €relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedi-€ficetis. aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad se iubet deferri: corpora uestra coniugum ac liberorum €uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire. haec uictor hostis imperat; haec €quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis €suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed uel haec €patienda censeo potius quam trucidari corpora uestra, rapi €trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.'  ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine €permixtum senatui esset populi concilium, repente primores €secessione facta priusquam responsum daretur argentum au-€rumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in €ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitauerunt. cum ex eo pauor ac trepidatio totam €urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. €turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors €Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nu-€datam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•ØŽ“non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis €uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes €puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso euentu est; cui enim parci €potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos €super se ipsos concremauerunt aut armati nullum ante finem €pugnae quam morientes fecerunt?  captum oppidum est €cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de €industria corrupta erant et in caedibus uix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captiui militum praeda fuerant, tamen €et ex pretio rerum uenditarum aliquantum pecuniae redactum €esse constat et multam pretiosam supellectilem uestemque €missam Carthaginem. octauo mense quam coeptum oppugnari captum Sagun-€tum quidam scripsere; inde Carthaginem Nouam in hiberna €Hannibalem concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam peruenisse. quae si ita €sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules €fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini €missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad €Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaue-rint. aut omnia breuiora aliquanto fuere aut Saguntum €principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum. nam €excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. €Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum €iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad €Trebiam ad creandos consules Romam cum uenisset comi-€tiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.  sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Car-€thagine Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul maeror patres €misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non €lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa re-€rum cepit, uelut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno €tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam con-sulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque €secum congressum nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et Histros atque €Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum uerius quam belligeratum: Poenum €hostem ueteranum, trium et uiginti annorum militia durissima €inter Hispanas gentes semper uictorem, duci acerrimo €adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hi-berum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum €populos; conciturum auidas semper armorum Gallicas €gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac €pro moenibus Romanis esse.  nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum €sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia euenit. sex in eum annum decretae legiones et €socium quantum ipsis uideretur et classis quanta parari posset. quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et €mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, €quattuor milia et quadringenti equites; naues ducentae uiginti quinqueremes, celoces uiginti deducti. latum inde €ad populum uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum €indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque €adorati di, ut bene ac feliciter eueniret quod bellum populus Romanus iussisset. inter consules ita copiae diuisae: Sem-€pronio datae legiones duae_ea quaterna milia erant peditum €et treceni equites_et sociorum sedecim milia peditum, €equites mille octingenti; naues longae centum sexaginta, celoces duodecim. cum his terrestribus maritimisque copiis €Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam trans-€missurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius €praetor et ipse cum haud inualido praesidio in Galliam mitte-batur; nauium maxime Cornelio numerus deminutus; sexa-€ginta quinqueremes datae_neque enim mari uenturum aut €ea parte belli dimicaturum hostem credebant_et duae €Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. duas €legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille €equites socios, sescentos Romanos Gallia prouincia eodem €uersa in Punicum bellum habuit.  his ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, €legatos maiores natu, Q. Fabium M. Liuium L. Aemilium €C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum op-€pugnasset, et si id quod facturi uidebantur faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo €Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem €uenerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex €Carthaginiensibus unus: 'praeceps uestra, Romani, et prior €legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Sagun-tum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio uerbis €adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et in-€simulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. €ego autem non priuato publicone consilio Saguntum op-pugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria; €nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: uobiscum €una disceptatio est licueritne per foedus fieri. itaque €quoniam discerni placet quid publico consilio, quid sua €sponte imperatores faciant, nobis uobiscum foedus est a €C. Lutatio consule ictum in quo, cum caueretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis_necdum enim erant socii uestri_ €cautum est. at enim eo foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. aduersus quod ego nihil €dicturus sum nisi quod a uobis didici. uos enim, quod €C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque €auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis uos €eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. si uos non tenent foedera uestra nisi ex auctori-€tate aut iussu uestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit obligare potuit. proinde omittite €Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus uester aliquando pariat.' tum Romanus sinu ex €toga facto, 'hic' inquit, 'uobis bellum et pacem portamus; €utrum placet sumite.' sub hanc uocem haud minus ferociter, daret utrum uellet, succlamatum est; et cum is iterum sinu €effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt €et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.  haec derecta percontatio ac denuntiatio belli magis ex €dignitate populi Romani uisa est quam de foederum iure uer-€bis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. nam si uerborum disceptationis res esset, quid foedus Has-€drubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, com-parandum erat, cum in Lutati foedere diserte additum esset €ita id ratum fore si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere €nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio €ita uiuo eo comprobatum sit foedus ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur? quamquam, etsi priore €foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis utrorum-€que exceptis; nam neque additum erat 'iis qui tunc essent' nec 'ne qui postea adsumerentur'. et cum adsumere €nouos liceret socios, quis aequum censeret aut ob nulla quem-€quam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non €defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur €ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur? legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romae imperatum €erat, in Hispaniam ut adirent ciuitates ut in societatem per-licerent aut auerterent a Poenis traiecerunt. ad Bargusios €primum uenerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat €imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem nouae fortunae erexerunt. inde est uentum ad Uolcianos, €quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos €ab societate Romana auertit. ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: 'quae uerecundia est, Romani, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø“˜‰‚postulare uos uti uestram Carthaginiensium amicitiae prae-€ponamus, cum qui id fecerunt [Saguntini] crudelius quam Poenus hostis perdidit uos socii prodideritis? ibi quaeratis €socios censeo ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis €populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt ne quis fidei Romanae aut societati confidat.' inde €extemplo abire finibus Uolcianorum iussi ab nullo deinde €concilio Hispaniae benigniora uerba tulere. ita nequiquam €peragrata Hispania in Galliam transeunt.  in his noua terribilisque species uisa est, quod armati_ ita mos gentis erat_in concilium uenerunt. cum uerbis €extollentes gloriam uirtutemque populi Romani ac magni-€tudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu €risus dicitur ortus ut uix a magistratibus maioribusque natu iuuentus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio €uisa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos €id auertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere. sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romano-€rum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam €ob quae aut pro Romanis aut aduersus Poenos sumant arma; contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque €Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. eadem ferme in ceteris Galliae conciliis €dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumue satis prius auditum quam Massiliam uenere. ibi omnia ab sociis €inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante €ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi €satis mitem gentem fore_adeo ferocia atque indomita €ingenia esse_ni subinde auro, cuius auidissima gens est, principum animi concilientur. ita peragratis Hispaniae et €Galliae populis legati Romam redeunt haud ita multo post €quam consules in prouincias profecti erant. ciuitatem €omnem in exspectationem belli erectam inuenerunt, satis €constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse.  Hannibal Sagunto capto Carthaginem Nouam in hiberna €concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine €acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis diuenditisque reliquiis praedae €nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites con-uocat. 'credo ego uos' inquit, 'socii, et ipsos cernere €pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis €militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; ita enim hae gentes non pacis solum €sed etiam uictoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus prae-dam et gloriam quaeremus. itaque cum longinqua ab €domo instet militia incertumque sit quando domos uestras €et quae cuique ibi cara sunt uisuri sitis, si quis uestrum suos inuisere uolt, commeatum do. primo uere edico adsitis, ut €dis bene iuuantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.' omnibus fere uisendi domos oblata €ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum prouidentibus desiderium. per totum €tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox €exhauriendos renouauit corpora animosque ad omnia de €integro patienda; uere primo ad edictum conuenere. Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, €Gades profectus Herculi uota exsoluit nouisque se obligat uotis, si cetera prospera euenissent. inde partiens curas €simul [2in]2 inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse €terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, €nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, ualido praesidio firmare eam statuit; pro eo supplementum ipse ex €Africa maxime iaculatorum leuium armis petiit, ut Afri in €Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus €uterque miles, uelut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent. tredecim milia octingentos quinquaginta pedites €caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos €septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille du-centos. has copias partim Carthagini praesidio esse, partim €distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in ciui-€tates missis quattuor milia conscripta delectae iuuentutis, €praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.  neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus €quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, uiro €impigro, eam prouinciam destinat firmatque eum Africis €maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octin-€gentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus [2quin-gentis]2. ad haec peditum auxilia additi equites Liby-€phoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti €[2quinquaginta]2 et Numidae Maurique accolae Oceani ad €mille octingenti et parua Ilergetum manus ex Hispania, €ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti uiginti unus. classis praeterea data tuendae €maritimae orae, quia qua parte belli uicerant ea tum quo-€que rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quin-€queremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae €instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant €et triremes quinque. ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; €atque inde profectus praeter Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. ibi fama est in quiete uisum ab eo €iuuenem diuina specie qui se ab Ioue diceret ducem in €Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. pauidum primo, nusquam €circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura €ingenii humani cum, quidnam id esset quod respicere €uetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequiuisse; tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum in-€genti arborum ac uirgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. tum quae moles ea quidue €prodigii esset quaerentem, audisse uastitatem Italiae esse; €pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in €occulto esse.  hoc uisu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, prae-€missis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus €erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. €nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et €Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit €oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. decem €milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites. postquam per Pyrenaeum saltum €traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros mana-€uit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum €peditum iter auerterunt. constabat non tam bello motos €quam longinquitate uiae insuperabilique Alpium transitu. Hannibal quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem €milia hominum domos remisit, quos et ipse grauari militia €senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.  inde, €ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis €Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, €quia ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat prae-€sidiaque ualida imposita, metu seruitutis ad arma conster-nati Ruscinonem aliquot populi conueniunt. quod ubi €Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum €metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet €ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim acce-€derent uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra €sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum; €hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stric-€turum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam uenisset. et per nuntios quidem haec; ut uero reguli €Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate €ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exerci-€tum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum trans-€miserunt.  in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø™‚Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii sollicitatis In-€subribus defecerunt, nec tam ob ueteres in populum Roma-€num iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cre-€monamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. itaque armis repente arreptis, in eum ipsum €agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut €non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, €qui ad agrum uenerant adsignandum, diffisi Placentiae €moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Seruilius, M. Annius._Lutati nomen haud dubium est; pro Annio €Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam €annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad €Boios uiolati sint [incertum] an in triumuiros agrum me-€tantes impetus sit factus. Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum €urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, €segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi; euocatique ab Gallorum principibus legati ad con-€loquium non contra ius modo gentium sed uiolata etiam €quae data in id tempus erat fide comprehenduntur, neganti-€bus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidium-€que in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus €effusum agmen ad Mutinam ducit. siluae tunc circa uiam erant, plerisque incultis. ibi in-€explorato profectus in insidias praecipitat multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. ibi castra €communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, €refecti sunt militum animi, quamquam ad [2quingentos]2 cecidisse satis constabat. iter deinde de integro coep-€tum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus siluae intratae, tum postremos €adorti cum magna trepidatione ac pauore omnium septin-gentos milites occiderunt, sex signa ademere. finis et €Gallis territandi et pauendi fuit Romanis ut ex saltu inuio €atque impedito euasere. inde apertis locis facile tutantes €agmen Romani Tannetum, uicum propinquum Pado, con-tendere. ibi se munimento ad tempus commeatibusque €fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio aduersus €crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.  qui €tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium €praetorem cum una legione Romana et quinque milibus €sociorum, dilectu nouo a consule conscriptis, auxilium ferre €Manlio iubent; qui sine ullo certamine_abscesserant enim €metu hostes_Tannetum peruenit. et P. Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore €erat scripta legione noua, profectus ab urbe sexaginta €longis nauibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium €Rhodani_pluribus enim diuisus amnis in mare decurrit_ €castra locat, uixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. quem ut de Rhodani quoque transitu €agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret nec-€dum satis refectis ab iactatione maritima militibus trecentos €interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliari-€bus Gallis ad exploranda omnia uisendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam €in Uolcarum peruenerat agrum, gentis ualidae. colunt autem €circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro €arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, €omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam [amnis] armis obtinebant. ceteros accolas fluminis €Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul €perlicit donis ad naues undique contrahendas fabricandas-€que; simul et ipsi traici exercitum leuarique quam primum €regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. itaque ingens coacta uis nauium est lintriumque temere €ad uicinalem usum paratarum; nouasque alias primum Galli incohantes cauabant ex singulis arboribus, deinde €et ipsi milites simul copia materiae, simul facilitate operis €inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquae et €capere onera possent curantes, raptim quibus se suaque €transueherent faciebant.  iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum ter-€rebant ex aduerso hostes omnem ripam equites uirique obtinentes. quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris filium €uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, aduerso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum €possit quam occultissime traiecto amni, circumducere €agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes. ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et ui-€ginti ferme supra paruae insulae circumfusum amnem €latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum ostendere. ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae €in quibus equi uirique et alia onera traicerentur. His-€pani sine ulla mole in utres uestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranauere. et alius €exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen posi-€tis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius €diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exse-quendum. postero die profecti, ex loco edito fumo signi-€ficant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit €Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum. iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques €fere propter equos nantes % . . . %. nauium agmen €ad excipiendum aduersi impetum fluminis parte superiore €transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus €trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut ex-€templo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in €naues.  Galli occursant in ripa cum uariis ululatibus can-€tuque moris sui, quatientes scuta super capita uibrantesque dextris tela, quamquam et ex aduerso terrebat tanta uis €nauium cum ingenti sono fluminis et clamore uario nauta-€rum militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum €fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur. iam satis pauentes aduerso tumultu terribilior ab tergo €adortus clamor, castris ab Hannone captis. mox et ipse €aderat ancepsque terror circumstabat, et e nauibus tanta €ui armatorum in terram euadente et ab tergo improuisa premente acie. Galli postquam utroque uim facere conati €pellebantur, qua patere uisum maxime iter perrumpunt tre-€pidique in uicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris €copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus €castra locat. elephantorum traiciendorum uaria consilia fuisse credo; €certe uariata memoria actae rei. quidam congregatis ad €ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab €rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, €traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret uadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. ce-€terum magis constat ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. ratem €unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in €amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, plu-€ribus ualidis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis €in modum humo iniecta constrauerunt ut beluae audacter uelut per solum ingrederentur. altera ratis aeque lata, longa €pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; €tres tum elephanti per stabilem ratem tamquam uiam prae-€gredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam trans-gressi sunt, extemplo resolutis quibus leuiter adnexa erat €uinculis, ab actuariis aliquot nauibus ad alteram ripam per-€trahitur; ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt. nihil sane trepidabant, donec continenti uelut ponte €agerentur; primus erat pauor cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur. ibi urgentes inter se, cedentibus ex-€tremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. exci-€dere etiam saeuientes quidam in flumen; sed pondere ipso €stabiles, deiectis rectoribus, quaerendis pedetemptim uadis €in terram euasere. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ødum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas €equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent. huic alae equitum €missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romano-€rum equites occurrunt. proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur; nam praeter multa uolnera caedes etiam €prope par utrimque fuit, fugaque et pauor Numidarum Roma-€nis iam admodum fessis uictoriam dedit. uictores ad centum €sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, uicti amplius ducenti ceciderunt. hoc principium simul omen-€que belli ut summae rerum prosperum euentum, ita haud €sane incruentam ancipitisque certaminis uictoriam Romanis €portendit. ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec €Scipioni stare sententia poterat nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem, incertum utrum €coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se €obtulisset Romanus exercitus manus consereret, auertit a €praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali €aduentus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfir-€mantes, integro bello nusquam ante libatis uiribus Italiam adgrediendam censent. multitudo timebat quidem hostem €nondum oblitterata memoria superioris belli; sed magis iter €immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, €metuebat.  itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire €atque Italiam petere, aduocata contione uarie militum uersat animos castigando adhortandoque: mirari se quinam pectora €semper impauida repens terror inuaserit. per tot annos €uincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse €quam omnes gentesque et terrae quas duo diuersa maria amplectantur Carthaginiensium essent. indignatos deinde €quod quicumque Saguntum obsedissent uelut ob noxam sibi €dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad €delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terra-rum. tum nemini uisum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter: nunc, postquam multo maiorem €partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter €ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, €tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius €fluminis ui traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum €alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas pro-€fecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano €generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque €alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus. eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos €Alpes transgressos. ne maiores quidem eorum indigenas €sed aduenas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe €agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. militi quidem armato nihil secum praeter €instrumenta belli portanti quid inuium aut inexsuperabile €esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, €petentibus quicquam adeo asperum atque arduum uideri quod inceptum moretur? cepisse quondam Gallos ea quae €adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo €atque uirtute genti per eos dies totiens ab se uictae aut €itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac €moenibus Romanis.  his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. postero die profectus aduersa ripa €Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad €Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium fore Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam uentum foret non erat in animo manus conserere. quartis €castris ad Insulam peruenit. ibi %Sarar% Rhodanusque amnis €diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi €confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat. regni certa-€mine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, €Braneus nomine, minore a fratre et coetu iuniorum qui iure minus, ui plus poterant, pellebatur. huius seditionis per-€opportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, €arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. ob id meritum commeatu €copiaque rerum omnium, maxime uestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. sedatis cer-€taminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta €regione iter instituit sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde €per extremam oram Uocontiorum agri tendit in Trigorios, €haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen peruenit. is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae €fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae uim uehat ingentem, non tamen nauium patiens est, quia nullis €coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, €noua semper [2per]2 uada nouosque gurgites_et ob eadem €pediti quoque incerta uia est_ad hoc saxa glareosa uoluens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum forte €imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, €cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamori-€bus turbarentur.  P. Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa €Rhodani mouit, quadrato agmine ad castra hostium uenerat, nullam dimicandi moram facturus; ceterum ubi deserta €munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum ui-€det, ad mare ac naues rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus. ne tamen nuda auxiliis €Romanis Hispania esset, quam prouinciam sortitus erat, €Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum aduersus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo ueteres €socios conciliandosque nouos sed etiam ad pellendum His-pania Hasdrubalem. ipse cum admodum exiguis copiis €Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitu Italiam €defensurus. Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes €cum bona pace incolentium ea loca Gallorum peruenit. tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius uero ferri €solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo uisa montium €altitudo niuesque caelo prope immixtae, tecta informia impo-€sita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines in-€tonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera uisu quam dictu foediora terrorem renouarunt. eri-€gentibus in primos agmen cliuos apparuerunt imminentes €tumulos insidentes montani, qui, si ualles occultiores inse-€dissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragem-que dedissent. Hannibal consistere signa iussit; Gallisque €ad uisenda loca praemissis, postquam comperit transitum ea €non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest ualle locat. tum per eosdem Gallos, €haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se €immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu €tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, €luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu uim per angustias facturus. die deinde simulando aliud €quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo con-stiterant loco castra communissent, ubi primum degressos €tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus igni-€bus quam pro numero manentium in speciem factis impedi-mentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, ipse €cum expeditis, acerrimo quoque uiro, raptim angustias euadit €iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.  prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. iam montani signo dato ex castellis ad stationem €solitam conueniebant, cum repente conspiciunt alios arce €occupata sua super caput imminentes, alios uia transire hostes. utraque simul obiecta res oculis animisque immo-€biles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in €angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen uidere, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis €ad perniciem fore rati, peruersis rupibus iuxta, inuia ac deuia adsueti decurrunt. tum uero simul ab hostibus, simul ab žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø”•‚iniquitate locorum Poeni oppugnabantur plusque inter ipsos, €sibi quoque tendente ut periculo primus euaderet, quam cum hostibus certaminis erat. et equi maxime infestum agmen €faciebant, qui et clamoribus dissonis quos nemora etiam €repercussaeque ualles augebant territi trepidabant, et icti €forte aut uolnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; mul-€tosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae €essent, in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; €et ruinae maxime modo iumenta cum oneribus deuolue-bantur. quae quamquam foeda uisu erant, stetit parumper €tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepida-tionem augeret; deinde, postquam interrumpi agmen uidit €periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum €nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco €et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. sed is tumultus momento temporis, postquam liberata €itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo sed prope silentio mox omnes traducti. castellum inde, quod €caput eius regionis erat, uiculosque circumiectos capit et €capt[2o c]2ibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et, €quia nec montanis primo perculsis nec loco magno opere €impediebantur, aliquantum eo triduo uiae confecit.  peruentum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter €montanos, populum. ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumuentus. magno natu €principes castellorum oratores ad Poenum ueniunt, alienis €malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam uim experiri Poenorum; itaque oboedienter imperata €facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promis-sorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendum €nec %asperandos% [2ratus]2, ne repudiati aperte hostes fierent, €benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis €et commeatu quem in uiam ipsi detulerant usus, nequaquam €ut inter pacatos composito agmine duces eorum sequitur. primum agmen elephanti et equites erant; ipse post cum €robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat. ubi in angustiorem uiam et ex parte altera subiectam iugo €insuper imminenti uentum est, undique ex insidiis barbari €a fronte ab tergo coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen deuoluunt. maxima ab tergo uis hominum €urgebat. in eos uersa peditum acies haud dubium fecit €quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. tunc quoque ad extremum peri-€culi ac prope perniciem uentum est; nam dum cunctatur €Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse €equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per obliqua montani interrupto €medio agmine uiam insedere, noxque una Hannibali sine €equitibus atque impedimentis acta est.  postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae €copiae saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. inde montani pauciores €iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo €in primum, modo in nouissimum agmen, utcumque aut locus €opportunitatem daret aut progressi moratiue aliquam occa-sionem fecissent. elephanti sicut per artas [praecipites] €uias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacum-€que incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, €agmen praebebant. nono die in iugum Alpium peruentum est per inuia plera-€que et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis €non esset, temere initae ualles a coniectantibus iter faciebant. biduum in iugo statiua habita fessisque labore ac pugnando €quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in €rupibus erant, sequendo uestigia agminis in castra peruenere. fessis taedio tot malorum niuis etiam casus, occidente iam sidere Uergiliarum, ingentem terrorem adiecit. per omnia €niue oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen €incederet pigritiaque et desperatio in omnium uoltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde €longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus €Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circum-padanos campos, moeniaque eos tum transcendere non €Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, pro-€cliuia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros. procedere inde €agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parua €furta per occasionem temptantibus. ceterum iter multo €quam in adscensu fuerat_ut pleraque Alpium ab Italia sicut breuiora ita arrectiora sunt_difficilius fuit; omnis enim ferme uia praeceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere €se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere ad-€flicti uestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines €occiderent.  uentum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita €rectis saxis ut aegre expeditus miles temptabundus manibus-€que retinens uirgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. natura locus iam ante praeceps recenti lapsu €terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. ibi cum uelut ad finem uiae equites constitissent, miranti €Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inuiam esse. digressus deinde ipse ad locum uisendum. haud €dubia res uisa quin per inuia circa nec trita antea, quamuis longo ambitu, circumduceret agmen. ea uero uia insupera-€bilis fuit; nam cum super ueterem niuem intactam noua €modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant; ut uero tot hominum iumentorum-€que incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentem-que tabem liquescentis niuis ingrediebantur. taetra ibi €luctatio erat, [ut a lubrica] glacie non recipiente uestigium €et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsur-€gendo seu genu se adiuuissent, ipsis adminiculis prolapsis €iterum corruerent; nec stirpes circa radicesue ad quas pede €aut manu quisquam eniti posset erant; ita in leui tantum glacie tabidaque niue uolutabantur. iumenta secabant in-€terdum etiam infimam ingredientia niuem et prolapsa iactan-€dis grauius in conitendo ungulis penitus perfringebant, €ut pleraque uelut pedica capta haererent in dura et alta €concreta glacie.  tandem nequiquam iumentis atque ho-€minibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id €ipsum loco purgato; tantum niuis fodiendum atque egeren-€dum fuit. inde ad rupem muniendam per quam unam uia esse poterat €milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa €immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum €faciunt eamque, cum et uis uenti apta faciendo igni coorta €esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque €anfractibus modicis cliuos ut non iumenta solum sed ele-phanti etiam deduci possent. quadriduum circa rupem con-€sumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt niues. inferiora €uallis apricos quosdam colles habent riuosque prope siluas et iam humano cultu digniora loca. ibi iumenta in pabulum €missa et quies muniendo fessis hominibus data. triduo €inde ad planum descensum et iam locis mollioribus et €accolarum ingeniis.  hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto €mense a Carthagine Noua, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. quantae copiae transgresso €in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores €constat. qui plurimum, centum milia peditum, uiginti €equitum fuisse scribunt; qui minimum, uiginti milia pedi-tum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab €Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis; cum his octoginta €milia peditum, decem equitum adducta;_in Italia magis ad-fluxisse ueri simile est et ita quidam auctores sunt;_ex ipso €autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transie-€rit triginta sex milia hominum ingentemque numerum €equorum et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semi-galli proxima gens erat in Italiam degresso. id cum inter žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø¦–‚omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes trans-€ierit et uolgo credere Poenino_atque inde nomen ei iugo Alpium inditum_transgressum, Coelium per Cremonis €iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in €Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos de-duxerint. nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse €itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. neque hercule [2nomen]2 montibus €his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum ullo €Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab €eo quem in summo sacratum uertice Poeninum montani €appellant.  peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae €genti, aduersus Insubres motum bellum erat. sed armare €exercitum Hannibal ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat; otium €enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluuie tabeque squalida et prope efferata corpora uarie mouebat. ea P. €Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas nauibus uenisset, €exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in nouis igno-€miniis trepido ad Padum festinandi ut cum hoste nondum refecto manus consereret. sed cum Placentiam consul uenit, €iam ex statiuis mouerat Hannibal Taurinorumque unam €urbem, caput gentis eius, quia uolentes in amicitiam non ueniebant, ui expugnarat; iunxissetque sibi non metu solum €sed etiam uoluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspec-€tantes defectionis tempus subito aduentu consul oppressisset. et Hannibal mouit ex Taurinis, incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem secuturos esse ratus. iam prope in €conspectu erant exercitus conuenerantque duces sicuti inter €se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam admi-ratione alterius. nam Hannibalis et apud Romanos iam €ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipio-€nem Hannibal eo ipso quod aduersus se dux potissimum lectus esset praestantem uirum credebat; et auxerant inter se €opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obuius fuerat in €Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu. occupauit tamen €Scipio Padum traicere et ad Ticinum amnem motis castris, €priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa €talem orationem est exorsus.  'si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud uos; quid €enim adhortari referret aut eos equites qui equitatum hostium €ad Rhodanum flumen egregie uicissent, aut eas legiones cum €quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro uictoria habui? nunc €quia ille exercitus, Hispaniae prouinciae scriptus, ibi cum €fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit ubi eum gerere senatus populusque Romanus uoluit, ego, ut consulem €ducem aduersus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me €huic uoluntario certamini obtuli, nouo imperatori apud nouos milites pauca uerba facienda sunt. ne genus belli neue €hostem ignoretis, cum iis est uobis, milites, pugnandum €quos terra marique priore bello uicistis, a quibus stipendium €per uiginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. erit igitur in hoc certamine €is uobis illisque animus qui uictoribus et uictis esse solet. €nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam supersint; nisi cre-€ditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos duabus €partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse. at enim pauci quidem sunt sed €uigentes animis corporibusque, quorum robora ac uires uix sustinere uis ulla possit. effigies immo, umbrae hominum, €fame, frigore, inluuie, squalore enecti, contusi ac debilitati €inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, niue rigentes €nerui, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. cum hoc equite, cum hoc pedite pugna-€turi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac €nihil magis uereor quam ne cui, uos cum pugnaueritis, Alpes uicisse Hannibalem uideantur. sed ita forsitan decuit, €cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine €ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui €secundum deos uiolati sumus, commissum ac profligatum €conficere.  non uereor ne quis me haec uestri adhortandi causa €magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. licuit in Hispaniam, prouinciam meam, quo iam profectus €eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii partici-€pem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius €quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; tamen, cum praeterueherer nauibus Galliae oram, ad €famam huius hostis in terram egressus, praemisso equitatu ad Rhodanum moui castra. equestri proelio, qua parte €copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; €peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, €quia adsequi terra non poteram, [neque] regressus ad naues €[erat] quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarum-€que circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obuius fui. utrum, cum declinarem certamen, improuidus €incidisse uideor an occurrere in uestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum? experiri iuuat utrum alios repente €Carthaginienses per uiginti annos terra ediderit an iidem €sint qui ad Aegates pugnauerunt insulas et quos ab Eryce duodeuicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hanni-€bal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectiga-€lis stipendiariusque et seruus populi Romani a patre relictus. quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, €si non patriam uictam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro prae-€sidium deduxit ab Eryce, qui graues impositas uictis Cartha-€giniensibus leges fremens maerensque accepit, qui decedens €Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. itaque uos ego, milites, non eo solum animo quo aduersus €alios hostes soletis, pugnare uelim, sed cum indignatione €quadam atque ira, uelut si seruos uideatis uestros arma re-pente contra uos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo €supplicio humanorum, fame interficere; licuit uictricem €classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere; ueniam dedimus precanti-€bus, emisimus ex obsidione, pacem cum uictis fecimus, tu-€telae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. pro his impertitis furiosum iuuenem sequentes oppugnatum €patriam nostram ueniunt. atque utinam pro decore tantum hoc uobis et non pro salute esset certamen. non de pos-€sessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia uobis est pugnandum. nec est alius ab tergo €exercitus qui, nisi nos uincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae €sunt, quas dum superant, comparari noua possint praesidia; €hic est obstandum, milites, uelut si ante Romana moenia pugnemus. unusquisque se non corpus suum sed coniugem €ac liberos paruos armis protegere putet; nec domesticas €solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis €nostra uis uirtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis €ac Romani imperii fore.'  haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam €uerbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum €exercitu captiuos montanos uinctos in medio statuit armisque €Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem €iussit, ecquis, si uinculis leuaretur armaque et equum uictor acciperet, decertare ferro uellet. cum ad unum omnes fer-€rum pugnamque poscerent et deiecta in id sors esset, se quis-que eum optabat quem fortuna in id certamen legeret, et, [2ut]2 €cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio ex-sultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. ubi €uero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo €condicionis homines erat sed etiam inter spectantes uolgo, €ut non uincentium magis quam bene morientium fortuna €laudaretur.  cum sic aliquot spectatis paribus adfectos di-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø«‚misisset, contione inde aduocata ita apud eos locutus fertur. 'si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante €habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna uestra habue-€ritis, uicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quaedam ueluti imago uestrae condicionis erat. ac €nescio an maiora uincula maioresque necessitates uobis quam captiuis uestris fortuna circumdederit. dextra laeua-€que duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem €nauem habentes; circa Padus amnis, maior [Padus] ac €uiolentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, uix integris uobis ac uigentibus transitae. hic uincendum aut morien-€dum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem €fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia €uobis ea uictoribus proponit quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent. si Siciliam €tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra uir-€tute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: €quidquid Romani tot triumphis partum congestumque pos-sident, id omne uestrum cum ipsis dominis futurum est; in €hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuuantibus arma capite. satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiae-€que montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque uestrorum uidistis; tempus est €iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna operae €pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. hic uobis terminum laborum €fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem €existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus hostis €cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perleui momento uicti sunt. nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est cur illi uobis comparandi sint? ut uiginti €annorum militiam uestram cum illa uirtute, cum illa fortuna €taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ulti-€mis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos uincentes huc peruenistis; pugnabitis cum exercitu €tirone, hac ipsa aestate caeso, uicto, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. an me in €praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe €eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eun-€dem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod €multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? cui si quis demptis signis Poenos €Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul. non ego illud parui aestimo, €milites, quod nemo est uestrum cuius non ante oculos ipse €saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego €uirtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. cum laudatis a me miliens donatisque, €alumnus prius omnium uestrum quam imperator, procedam €in aciem aduersus ignotos inter se ignorantesque.  quocumque circumtuli oculos, plena omnia uideo ani-€morum ac roboris, ueteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, uos socios fidelis-€simos fortissimosque, uos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob iram iustissimam pugnaturos. inferimus bellum €infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius €fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis uim quam arcentis. accendit prae-€terea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. ad sup-€plicium depoposcerunt me ducem primum, deinde uos €omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis crucia-tibus adfecturi fuerunt. crudelissima ac superbissima gens €sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum qui-€bus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. €circumscribit includitque nos terminis montium fluminum-€que, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos obseruat: "ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum €Saguntinis." ad Hiberum est Saguntum? "nusquam te uestigio moueris." parum est quod ueterrimas prouincias €meas, Siciliam ac Sardiniam, [2ademisti?]2 adimis etiam His-€panias et, si inde cessero, in Africam transcendes. [2tran-€scendes]2 autem? transcendisse dico. duos consules huius €anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. €nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis uindicari-mus. illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum habent, €quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes €accipient: uobis necesse est fortibus uiris esse et, omnibus €inter uictoriam mortemue certa desperatione abruptis, €aut uincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. si hoc [bene fixum] omnibus €destinatum in animo est, iterum dicam, uicistis; nullum €contemptu m[2ortis incitamentum]2 ad uincendum homini ab €dis immortalibus acrius datum est.'  his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi €militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tu-tandique pontis causa castellum insuper imponunt: Poenus €hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, €equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci quam maxime iubet prin-€cipumque animos ad defectionem sollicitari. ponte perfecto €traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum ab Uictumulis consedit. ibi Hannibal castra €habebat; reuocatoque propere Maharbale atque equitibus €cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum €praemonitumque ad cohortandos milites ratus, uocatis ad €contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugna-rent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, €ubi quisque uelit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; €qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satis-facturum; qui sociorum ciues Carthaginienses fieri uellent, €potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum €se operam ne cuius suorum popularium mutatum secum fortunam esse uellent. seruis quoque dominos prosecutis €libertatem proponit binaque pro his mancipia dominis se redditurum. eaque ut rata scirent fore, agnum laeua manu, €dextra silicem retinens, si falleret, Iouem ceterosque pre-€catur deos ita se mactarent quemadmodum ipse agnum €mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit. tum uero omnes, uelut dis auctoribus in spem €suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent €ad potienda sperata rati, proelium uno animo et uoce una €poscunt.  apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus in-€trauerat castra laniatisque obuiis ipse intactus euaserat, [2et]2 €examen apum in arbore praetorio imminente consederat. quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque €expeditis profectus ad castra hostium exque propinquo copias, €quantae et cuius generis essent, speculandas obuius fit €Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. neutri alteros primo cernebant; densior deinde €incessu tot hominum [2et]2 equorum oriens puluis signum €propinquantium hostium fuit. consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos €equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris €fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. uixdum clamore sublato iacula-€tores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. inde €equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turba-€bant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut €desilientibus ubi suos premi circumuentos uidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna abierat, donec Numidae qui €in cornibus erant circumuecti paulum ab tergo se ostende-€runt. is pauor perculit Romanos, auxitque pauorem consulis €uolnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. hic erit iuuenis penes quem perfecti €huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam uictoriam de Hannibale Poenisque appellatus. fuga tamen effusa iacu-€latorum maxime fuit quos primos Numidae inuaserunt; alius €confertus equitatus consulem in medium acceptum, non €armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø®˜Šnusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. seruati €consulis decus Coelius ad seruum natione Ligurem delegat; €malim equidem de filio uerum esse, quod et plures tradidere €auctores et fama obtinuit.  hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile €apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos €patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. itaque proxima nocte iussis mili-€tibus uasa silentio colligere castra ab Ticino mota festina-€tumque ad Padum est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, €nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. prius Placentiam peruenere quam satis €sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos €moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes €cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor €est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen €extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi €uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinen-dum impetum fluminis oppositis. ea peritis amnis eius uix €fidem fecerint; nam neque equites armis equisque saluis tan-€tam uim fluminis superasse ueri simile est_ut iam Hispanos €omnes inflati trauexerint utres_, et multorum dierum circuitu €Padi uada petenda fuerunt qua exercitus grauis impedimentis traduci posset. potiores apud me auctores sunt qui biduo €uix locum rate iungendo flumini inuentum tradunt; ea €cum Magone equites [2et]2 Hispanorum expeditos praemis-sos. dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum €audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim €Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post die-€bus sex milia a Placentia castra communiuit et postero die in €conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.  insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. ad duo €milia peditum et ducenti equites uigilibus ad portas trucida-€tis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne adlo-€cutus et spe ingentium donorum accensos in ciuitates quem-que suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio €caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus €contactosque eo scelere uelut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam grauis adhuc uolnere erat, tamen quarta uigilia €noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam flu-€uium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra mouet. minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hanni-€bal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique €nouissimum agmen, ni auiditate praedae in uacua Romana castra Numidae deuertissent. ibi dum perscrutantes loca €omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, €emissus hostis est de manibus; et cum iam transgressos €Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec €uexationem uolneris in uia iactati ultra patiens et collegam_ €iam enim et reuocatum ex Sicilia audierat_ratus exspectan-€dum, locum qui prope flumen tutissimus statiuis est uisus delectum communiit. nec procul inde Hannibal cum con-€sedisset, quantum uictoria equestri elatus, tantum anxius €inopia quae per hostium agros euntem, nusquam praeparatis commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium uicum, €quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, €mittit. ibi cum uim pararent, spes facta proditionis; nec €sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio €Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali €Clastidium. id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. in captiuos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in €principio rerum colligeretur, nihil saeuitum est.  cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim €circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante aduentum eius terra marique res gestae. ui-€ginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam €oram Italiae a Carthaginiensibus missae; nouem Liparas, €octo ad insulam Uolcani tenuerunt, tres in fretum auertit aestus. ad eas conspectas a Messana duodecim naues ab €Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae €erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naues Messanam in portum deduxerunt. cognitum ex cap-€tiuis praeter uiginti naues, cuius ipsi classis essent, in Italiam €missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos ueteres socios; Lilybaei occupandi praeci-€puam curam esse; credere eadem tempestate qua ipsi disiecti €forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam. haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius €Sicilia prouincia erat, perscribit monetque [et] Lilybaeum firmo teneret praesidio. extemplo et circa a praetore ad ciuitates €missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto propo-€sito ut socii nauales decem dierum cocta cibaria ad naues €deferrent et ubi signum datum esset ne quis moram con-€scendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis pro-€spicerent aduentantem hostium classem missis. itaque quamquam de industria morati cursum nauium €erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum, €praesensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis armamentis ueniebant. extemplo datum signum ex speculis €et in oppido ad arma conclamatum est et in naues conscen-€sum; pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in nauibus erant. et Carthaginienses, quia rem fore haud €cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinue-€runt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pug-nam classe absumpto. ubi inluxit, recepere classem in altum €ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naues hostium haberent. nec Romani detractauere pugnam et €memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum €multitudine ac uirtute.  ubi in altum euecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo uires conferre uelle; con-€tra eludere Poenus et arte non ui rem gerere nauiumque quam uirorum aut armorum malle certamen facere. nam ut €sociis naualibus adfatim instructam classem, ita inopem milite €habebant et, sicubi conserta nauis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. quod ubi animaduer-€sum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. extemplo septem naues Punicae circumuentae: €fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in nauibus €captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. classis Romana incolumis, una tantum perforata naui sed ea €quoque ipsa reduce, in portum rediit. secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Mes-€sanae erant Ti. Sempronius consul Messanam uenit. ei €fretum intranti rex Hiero classem ornatam obuiam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam nauem, gratulatus €sospitem cum exercitu et nauibus aduenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde €insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque €est, quo animo priore bello populum Romanum iuuenis adiuuisset, eo senem adiuturum; frumentum uestimentaque €sese legionibus consulis sociisque naualibus gratis praebi-€turum; grande periculum Lilybaeo maritimisque ciuitatibus €esse et quibusdam uolentibus nouas res fore. ob haec consuli nihil cunctandum uisum quin Lilybaeum €classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. naui-€gantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas €hostium naues accepere.  a Lilybaeo consul, Hierone cum €classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae €oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit. aduenienti Hamilcar Gisgonis filius, €praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum €oppidumque cum insula traditur. inde post paucos dies €reditum Lilybaeum captiuique et a consule et a praetore, €praeter insignes nobilitate uiros, sub corona uenierunt. postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, €ad insulas Uolcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø³“ƒtraiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inuentus; iam forte transmiserant ad uastandam Italiae oram depopu-latoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant. repetenti €Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem €facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam €Hannibalis et ut primo quoque tempore collegae ferret auxi-lium missae traduntur. multis simul anxius curis exercitum €extemplo in naues impositum Ariminum mari supero misit, €Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus €Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit, M. Aemilio praetori quinquaginta nauium classem €expleuit. ipse compositis Siciliae rebus decem nauibus €oram Italiae legens Ariminum peruenit. inde cum exercitu €suo profectus ad Trebiam flumen collegae coniungitur.  iam ambo consules et quidquid Romanarum uirium erat €Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat. ta-€men consul alter, equestri proelio uno et uolnere suo com-€minutus, trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur. quod inter Trebiam €Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum prae-€potentium populorum certamine per ambiguum fauorem haud dubie gratiam uictoris spectantes. id Romani, modo €ne quid mouerent, aequo satis, Poenus periniquo animo €ferebat, ab Gallis accitum se uenisse ad liberandos eos dictitans. ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, €duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, €mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit. egentes ope Galli, cum ad id €dubios seruassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad €uindices futuros declinant legatisque ad consulem missis €auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa nec tempus €agendae rei placebat suspectaque ei gens erat cum ob infida €multa facinora, tum, ut alia uetustate obsoleuissent, ob recen-tem Boiorum perfidiam: Sempronius contra continendis in €fide sociis maximum uinculum esse primos qui eguissent ope defensos censebat. tum collega cunctante equitatum suum €mille peditum, iaculatoribus ferme, admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. sparsos et incom-€positos, ad hoc graues praeda plerosque cum inopinato €inuasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque €ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine €effusa pulsi, rursus subsidio suorum proelium restituere. uaria inde pugna [2inter recedentes in]2sequentesque, cumque €ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium €[2cum caedes esset, penes]2 Romanos fama uictoriae fuit.  ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi €consuli uideri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul uictus foret, ea se uicisse: restitutos ac refectos mili-€tibus animos nec quemquam esse praeter collegam qui dila-€tam dimicationem uellet; eum, animo magis quam corpore aegrum memoria uolneris aciem ac tela horrere. sed non €esse cum aegro senescendum. quid enim ultra differri aut €teri tempus? quem tertium consulem, quem alium exercitum exspectari? castra Carthaginiensium in Italia ac prope in €conspectu urbis esse. non Siciliam ac Sardiniam, uictis €ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti sed solo patrio terraque in qua geniti forent pelli Romanos. 'quantum in-€gemiscant' inquit 'patres nostri, circa moenia Carthaginis €bellare soliti, si uideant nos, progeniem suam, duos consules €consularesque exercitus, in media Italia pauentes intra castra, €Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suae dicionis fecisse?' haec adsidens aegro collegae, haec in €praetorio prope contionabundus agere. stimulabat et tempus €propinquum comitiorum, ne in nouos consules bellum €differretur, et occasio in se unum uertendae gloriae, dum aeger collega erat. itaque nequiquam dissentiente Cornelio €parari ad propinquum certamen milites iubet. €Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, uix €ullam spem habebat temere atque improuide quicquam con-sules acturos; cum alterius ingenium, fama prius, deinde €re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum €prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat. cuius ne quod prae-€termitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro €hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem uolnus faceret, dum Gallorum animi uigerent, quorum €ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto longius ab domo traherentur. cum ob haec taliaque €speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet €speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae uellet tutiores €quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse €Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus €coepit.  erat in medio riuus praealtis utrimque clausus ripis €et circa obsitus palustribus herbis et quibus inculta ferme €uestiuntur, uirgultis uepribusque. quem ubi equites quo-€que tegendo satis latebrosum locum circumuectus ipse oculis perlustrauit, 'hic erit locus' Magoni fratri ait 'quem teneas. €delige centenos uiros ex omni pedite atque equite cum qui-€bus ad me uigilia prima uenias; nunc corpora curare tempus est.' ita praetorium missum. mox cum delectis Mago €aderat. 'robora uirorum cerno' inquit Hannibal; 'sed uti €numero etiam, non animis modo ualeatis, singulis uobis €nouenos ex turmis manipulisque uestri similes eligite. €Mago locum monstrabit quem insideatis; hostem caecum ad has belli artes habetis.' ita [2cum]2 mille equitibus Magone, €mille peditibus dimisso Hannibal prima luce Numidas equites €transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis €iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto €deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. haec mandata Numidis: ceteris ducibus peditum equitum-€que praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde €instratisque equis signum exspectare. Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem €equitatum, ferox ea parte uirium, deinde sex milia peditum, €postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio auidus certaminis eduxit. erat forte brumae tempus et €niualis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, pro-pinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis. ad hoc €raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, €non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, €et quidquid aurae fluminis appropinquabant, adflabat acrior frigoris uis. ut uero refugientes Numidas insequentes aquam €ingressi sunt_et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri €_tum utique egressis rigere omnibus corpora ut uix armo-€rum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et pro-€cedente iam die fame etiam deficere.  Hannibalis interim €miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut €mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgres-€sos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit. Baliares locat ante signa €[2ac]2 leuem armaturam, octo ferme milia hominum, dein €grauiorem armis peditem, quod uirium, quod roboris erat; €in cornibus circumfudit decem milia equitum et ab cornibus in utramque partem diuersos elephantos statuit. consul €effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis €incauti exciperentur, signo receptui dato reuocatos circum-dedit peditibus. duodeuiginti milia Romani erant, socium €nominis Latini uiginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea €sola in fide manserat Gallica gens. iis copiis concursum est. proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore €robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua leuis €armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur. nam cum uix iam per se resisterent decem mili-€bus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti €sunt insuper uelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis €maxime non uisu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant. pedestris pugna par animis magis quam uiribus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø·˜ˆ‚erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in €proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis €et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baliares pulso €equite iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam €peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque, simul €latebras eorum improuida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. tamen in tot cir-€cumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium aduersus elephantos. eos uelites ad €id ipsum locati uerutis coniectis et auertere et insecuti €auersos sub caudis, qua maxime molli cute uolnera accipiunt, €fodiebant.  trepidantesque et prope iam in suos conster-€natos e media acie in extremam ad sinistrum cornu aduersus €Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. €ibi extemplo haud dubiam fecere fugam; nouus quoque terror additus Romanis ut fusa auxilia sua uiderunt. itaque €cum iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum_ €cum alia euadere nequissent_media Afrorum acie quae €Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et, cum neque in castra reditus esset flumine €interclusus neque prae imbri satis decernere possent qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. plures €deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen €petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. qui passim per agros fuga €sparsi erant uestigia cedentis sequentes agminis Placentiam €contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flu-men fecit, transgressique in castra peruenerunt. imber €niue mixtus et intoleranda uis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit. finis inse-€quendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut uix laetitiam uictoriae sentirent. itaque €nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reli-€quum [2ex fuga semermium]2 ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente €pluuia aut, quia iam moueri nequibant prae lassitudine ac €uolneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis €tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est €perductus, inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exer-€cituum hibernis una colonia premeretur.  Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad €urbem Romanam crederent infestis signis hostem uenturum €nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis moenibusque uim arcerent: uno consule ad Ticinum uicto, altero ex Sicilia €reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus exerciti-€bus uictis quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcessantur? ita territis Sempronius consul aduenit, ingenti €periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites €audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendiue, si non falleret, transgressus. is, quod unum maxime in prae-€sentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna €rediit. creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius. ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant uaganti-€bus passim Numidis equitibus et, [2ut]2 quaeque his impeditiora €erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naues subueherent. em-€porium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et €ualido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe €cum equitibus ac leui armatura profectus Hannibal, cum €plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit uigiles. tantus repente clamor est €sublatus ut Placentiae quoque audiretur. itaque sub lucem €cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi. equestre interim proelium commissum; in quo, quia €saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est. paucorum inde dierum €quiete sumpta et uixdum satis percurato uolnere, ad Uictumu-las oppugnandas ire pergit. id emporium Romanis Gallico €bello fuerat; munitum inde locum frequentauerant accolae €mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. huius generis multitudo €fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obuiam Hannibali procedit. magis agmina quam €acies in uia concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter €inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles €fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; €iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente €uictoribus datur, ut tamquam ui captam urbem diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus uideri €solet, praetermissa clades est; adeo omne libidinis crudeli-€tatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exem-€plum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.  haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; et ad prima ac dubia signa ueris pro-€fectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, €sicut Gallos Liguresque, aut ui aut uoluntate adiuncturus. transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, €ut Alpium prope foeditatem superauerit. uento mixtus imber €cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda €erant aut contra enitentes uertice intorti adfligebantur, consti-tere; dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare ani-mam sineret, auersi a uento parumper consedere. tum uero €ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores mi-€care ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, €ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium uisum est. id uero laboris uelut de integro initium fuit; €nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec quod €statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente. et mox aqua leuata uento cum super gelida montium iuga €concreta esset, tantum niuosae grandinis deiecit ut omnibus €omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque uis frigoris insecuta est ut ex illa mi-€serabili hominum iumentorumque strage cum se quisque €attollere ac leuare uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis uix flectere artus poterant. deinde, ut tandem agi-€tando sese mouere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. biduum €eo loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, €elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto super-€fuerant septem absumpti.  degressus Appennino retro ad Placentiam castra mouit €et ad decem milia progressus consedit. postero die duode-€cim milia peditum, quinque equitum aduersus hostem ducit; nec Sempronius consul_iam enim redierat ab Roma_de-€tractauit certamen. atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere; postero die ingentibus animis uario euentu €pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior €fuit ut non acie uincerent solum sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal €paucis propugnatoribus in uallo portisque positis, ceteros €confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet. iam nona ferme diei hora €erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam €nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et reces-€sum a castris uidit, extemplo equitibus dextra laeuaque €emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. pugna raro magis ulla saeua aut utriusque partis €pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium siuisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. €itaque acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata €ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra €parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, €quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti. secundum eam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø»˜Š‚pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam con-€cessit. uenienti in Ligures Hannibali per insidias inter-€cepti duo quaestores Romani, C. Fuluius et L. Lucretius, €cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, €senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem €societatemque crederet, traduntur.  dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum ab ostio €Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumuectus Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu orsus a €Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim €renouandis societatibus partim nouis instituendis Romanae dicionis fecit. inde conciliata clementiae fama non ad €maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac €montanis ad ferociores iam gentes ualuit; nec pax modo €apud eos sed societas etiam armorum parta est, ualidaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Han-€nonis cis Hiberum prouincia erat; eum reliquerat Hannibal €ad regionis eius praesidium. itaque priusquam alienarentur €omnia obuiam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. nec Romano differendum certa-€men uisum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale €sibi dimicandum esse malletque aduersus singulos separatim quam aduersus duos simul rem gerere. nec magni certa-€minis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa, duo capta €cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt €atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. ceterum praeda €oppidi parui pretii rerum fuit, supellex barbarica ac uilium mancipiorum; castra militem ditauere, non eius modo €exercitus qui uictus erat sed et eius qui cum Hannibale in €Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne grauia impedi-€menta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.  priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus €Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equi-€tum, tamquam ad primum aduentum Romanorum occur-€surus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare conuertit. haud procul Tarracone €classicos milites naualesque socios uagos palantesque per €agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent, €equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naues compellit; nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. et €Scipio raptim ad famam nouorum hostium agmine acto, cum €in paucos praefectos nauium animaduertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. uix-€dum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui €obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum €eorum ipsorum iuuentute agros fidelium Romanis sociorum uastat; excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum €rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis €Ilergetum gentem cum infesto exercitu inuasisset, com-€pulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intraque dies paucos pluribus quam ante €obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit. inde in Ausetanos prope Hiberum, €socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum ob-€sessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare uellent, excepit insidiis. caesa ad €duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim €palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. triginta dies ob-€sidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes €alta iacuit adeoque pluteos ac uineas Romanorum operuerat €ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tuta-mentum fuerit. postremo cum Amusicus princeps eorum €ad Hasdrubalem profugisset, uiginti argenti talentis pacti €deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.  Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, €quod euenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, et [2in]2 foro €boario bouem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et €nauium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est €in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se com-€mouisse et coruum in aedem Iunonis deuolasse atque in ipso puluinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis €hominum specie procul candida ueste uisos nec cum ullo €congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere sortes €extenuatas, et in Gallia lupum uigili gladium ex uagina rap-tum abstulisse. ob cetera prodigia libros adire decemuiri €iussi; quod autem lapidibus pluuisset in Piceno, nouendiale €sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota ciuitas operata fuit. iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum €ex auri pondo quadraginta Lanuuium Iunoni portatum est €et signum aeneum matronae Iunoni in Auentino dedi-€cauerunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque €et lectisternium Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis €nominatim, deinde uniuerso populo circa omnia puluinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. €Atilius Serranus praetor uota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. haec procurata €uotaque ex libris Sibyllinis magna ex parte leuauerant re-€ligione animos.  consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones €quae Placentiae hibernabant sorte euenerant, edictum et €litteras ad consulem misit ut is exercitus idibus Martiis Ari-mini adesset in castris. hic in prouincia consulatum inire €consilium erat memori ueterum certaminum cum patribus, €quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, inuisus etiam €patribus ob nouam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis €aduersus senatum atque uno patrum adiuuante C. Flaminio €tulerat, ne quis senator cuiue senator pater fuisset maritimam €nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. id satis habitum ad fructus ex agris uectandos; €quaestus omnis patribus indecorus uisus. res per summam €contentionem acta inuidiam apud nobilitatem suasori legis €Flaminio, fauorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit. ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque €feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos €se in urbe, simulato itinere priuatus clam in prouinciam abiit. ea res ubi palam facta est, nouam insuper iram infestis iam €ante patribus mouit: non cum senatu modo sed iam cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere. consulem ante €inauspicato factum reuocantibus ex ipsa acie dis atque ho-€minibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et €Capitolium et sollemnem uotorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iouis optimi maximi templum adiret, €ne senatum inuisus ipse et sibi uni inuisum uideret consuleret-€que, ne Latinas indiceret Iouique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad €uota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in pro-€uinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus €profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum uertisset. magis pro maiestate uidelicet imperii €Arimini quam Romae magistratum initurum et in deuersorio €hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum. reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt et cogen-€dum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in prouinciam iret. in eam €legationem_legatos enim mitti placuit_Q. Terentius et €M. Antistius profecti nihilo magis eum mouerunt quam priore consulatu litterae mouerant ab senatu missae. paucos €post dies magistratum iniit, immolantique ei uitulus iam ictus €e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos cir-cumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud €ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. id a plerisque žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø•Ø昏in omen magni terroris acceptum. legionibus inde duabus €a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prae-€tore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus €duci est coeptus. °iam uer appetebat cum Hannibal ex hibernis mouit, et €nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intole-€randis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciuerat spes, post-€quam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas €terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum €hibernis uidere, uerterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se €fraude, eadem leuitate qua consenserant consensum indican-€tium, seruatus erat et mutando nunc uestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. ceterum hic €quoque ei timor causa fuit maturius mouendi ex hibernis. €per idem tempus Cn. Seruilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. ibi cum de re publica rettulisset, €redintegrata in C. Flaminium inuidia est: duos se consules €creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? magistratus id a domo, publicis €priuatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, uotis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec €priuatum auspicia sequi nec sine auspiciis profectum in externo ea solo noua atque integra concipere posse. auge-€bant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in €Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro €circumeunti uigilias equiti scipionem quem manu tenuerit €arsisse et litora crebris ignibus fulsisse et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus et solis orbem €minui uisum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et €Arpis parmas in caelo uisas pugnantemque cum luna solem, et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes €sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis €manasse respersum maculis, et in Antiati metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi uelut €magno hiatu uisum quaque patuerit ingens lumen effulsisse; €sortes sua sponte attenuatas unamque excidisse ita scriptam: 'Mauors telum suum concutit', et per idem tempus Romae €signum Martis Appia uia ac simulacra luporum sudasse, et €Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem cadentis. inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: €capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese uertisse. his, sicut erant nuntiata, expositis €auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, €partim lactentibus procurarentur et uti supplicatio per triduum ad omnia puluinaria haberetur; cetera, cum decemuiri libros €inspexissent, ut ita fierent quemadmodum cordi esse [2di sibi]2 diuinis carminibus praefarentur. decemuirorum monitu €decretum est Ioui primum donum fulmen aureum pondo €quinquaginta fieret, Iunoni Mineruaeque ex argento dona €darentur et Iunoni reginae in Auentino Iunonique Sospitae Lanuui maioribus hostiis sacrificaretur, matronaeque pecunia €conlata quantum conferre cuique commodum esset donum €Iunoni reginae in Auentinum ferrent lectisterniumque fieret, €et ut libertinae et ipsae unde Feroniae donum daretur pecuniam pro facultatibus suis conferrent. haec ubi facta, €decemuiri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. €postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae €immolatum est, lectisterniumque imperatum_et eum lectum senatores strauerunt_et conuiuium publicum, ac per urbem €Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem €festum habere ac seruare in perpetuum iussus.  dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat €operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium peruenisse fama erat, cum aliud longius, €ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem uiam per €paludes petit, qua fluuius Arnus per eos dies solito magis inundauerat. Hispanos et Afros_id omne ueterani erat €robur exercitus_admixtis ipsorum impedimentis necubi €consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire €iussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; nouissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere €agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque uiae_ut €est mollis ad talia gens_dilaberentur aut subsisterent, cohi-bentem. primi, qua modo praeirent duces, per praealtas €fluuii ac profundas uoragines, hausti paene limo immergentes-que se, tamen signa sequebantur. Galli neque sustinere se €prolapsi neque adsurgere ex uoraginibus poterant, neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa €aegre trahentes membra, alii, ubi semel uictis taedio animis €procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim €morientes; maximeque omnium uigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. cum omnia ob-€tinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora €inueniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incum-bebant, [2aut]2 iumentorum itinere toto prostratorum passim €acerui tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quietem parui temporis necessarium cubile dabant. ipse Hannibal €aeger oculis ex uerna primum intemperie uariante calores €frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, uectus, uigiliis tamen et nocturno umore €palustrique caelo grauante caput et quia medendi nec locus €nec tempus erat altero oculo capitur.  multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem €e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra €locat, certumque per praemissos exploratores habuit exer-citum Romanum circa Arreti moenia esse. consulis deinde €consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias €ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem €erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Fae-€sulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; consul ferox ab consulatu priore et €non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum qui-€dem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem €fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem €ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior €esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae €agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit. Fla-€minius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum €uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri €agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam €uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria €magis quam speciosa suadentibus: collegam exspectandum, €ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab €effusa praedandi licentia hostem cohibendum,_iratus se ex €consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum [2iussisset pronuntiari]2 'immo Arreti ante moenia sedeamus' €inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus €e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia €ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus €quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Ar-retio patres acciuerint'. haec simul increpans cum ocius €signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus €repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendae €rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero con-uelli nequire. conuersus ad nuntium 'num litteras quo-€que' inquit 'ab senatu adfers quae me rem gerere uetant? €abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus prae metu obtorpuerit'. incedere inde agmen coepit pri-€moribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–£˜Žƒetiam duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis, €cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.  Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumen-€numque lacum omni clade belli peruastat, quo magis iram hosti ad uindicandas sociorum iniurias acuat; et iam perue-€nerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses €in Trasumennum sidunt. uia tantum interest perangusta, €uelut ad [2id]2 ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt. ibi castra in €aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consi-€deret; Baliares ceteramque leuem armaturam post montes €circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte te-€gentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu €clausa omnia lacu ac montibus essent. Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum peruenisset, €inexplorato postero die uixdum satis certa luce angustiis €superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen €coepit, id tantum hostium quod ex aduerso erat conspexit: ab tergo ac super caput deceptae insidiae. Poenus ubi, id €quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis €copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul inuadendi. qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis €Romanis subita atque improuisa res fuit, quod orta ex lacu €nebula campo quam montibus densior sederat agminaque €hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius €undique orto quam satis cerneret se circumuentum esse €sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est €quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique €gladii possent.  consul perculsis omnibus ipse satis ut in re €trepida impauidus, turbatos ordines, uertente se quoque ad €dissonos clamores, instruit ut tempus locusque patitur, et €quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare iubet: nec enim inde uotis aut imploratione deum €sed ui ac uirtute euadendum esse; per medias acies ferro €uiam fieri et quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse. ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec €imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque €ordines et locum noscerent, ut uix ad arma capienda aptan-€daque pugnae competeret animus, opprimerenturque quidam €onerati magis iis quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum. ad gemitus uolnerum €ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium pauentiumque clamores circumferebant ora oculosque. alii €fugientes pugnantium globo inlati haerebant; alios redeun-tes in pugnam auertebat fugientium agmen. deinde, ubi in €omnes partes nequiquam impetus capti et ab lateribus montes €ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat ap-€paruitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, €tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et noua de integro exorta pugna est, non illa ordinata per €principes hastatosque ac triarios nec ut pro signis antesignani, €post signa alia pugnaret acies nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobat et animus €suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat tantusque €fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum €motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes €prostrauit auertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus €inuexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium €senserit.  tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. eum et €robora uirorum sequebantur et ipse, quacumque in parte €premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, in-€signemque armis et hostes summa ui petebant et tuebantur ciues, donec Insuber eques_Ducario nomen erat_facie quo-€que noscitans consulem, '[2en]2' inquit 'hic est' popularibus €suis, 'qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est de-€populatus; iam ego hanc uictimam manibus peremptorum foede ciuium dabo'. subditisque calcaribus equo per con-€fertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque €prius armigero, qui se infesto uenienti obuiam obiecerat, con-€sulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. magnae partis fuga inde primum coepit; et €iam nec lacus nec montes pauori obstabant; per omnia arta €praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium alii praecipitantur. pars magna, ubi locus fugae deest, per €prima uada paludis in aquam progressi, quoad capitibus €[umeris] exstare possunt, sese immergunt; fuere quos €inconsultus pauor nando etiam capessere fugam impulerit; quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis €hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi uada retro aeger-€rime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equiti-bus passim trucidabantur. sex milia ferme primi agminis €per aduersos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium €quae post se agerentur, ex saltu euasere et, cum in tumulo €quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum €audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspi-cere prae caligine poterant. inclinata denique re, cum in-€calescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida €iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. itaque ne in conspectos procul im-€mitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. postero die cum super €cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, €qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si €arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis passurum, sese dediderunt; quae Punica religione seruata fides ab Han-€nibale est atque in uincula omnes coniecti.  haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. quindecim milia €Romanorum in acie caesa sunt; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam auersis itineribus urbem petiere; duo milia €quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex uolne-€ribus periere. multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; ego praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, quo €nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem €temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal captiuorum qui Latini nominis essent sine pretio €dimissis, Romanis in uincula datis, segregata ex hostium €coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, €Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura in-€quisitum non inuenit. Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. matronae €uagae per uias, quae repens clades allata quaeue fortuna €exercitus esset, obuios percontantur; et cum frequentis con-€tionis modo turba in comitium et curiam uersa magistratus uocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pompo-€nius praetor 'pugna' inquit 'magna uicti sumus'. et quam-€quam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna €parte copiarum caesum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. quot casus exercitus €uicti fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quo-€rum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignoran-€tium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet quid aut speret aut timeat. postero ac deinceps €aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam uirorum €multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis op-€periens; circumfundebanturque obuiis sciscitantes neque €auelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. inde uarios uoltus digredientium ab nuntiis cer-€neres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque €aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. unam in ipsa €porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspi-€rasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maes-€tam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam. senatum praetores per dies žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–§˜Ž‚aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, €consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti uictoribus €Poenis posset.  priusquam satis certa consilia essent, repens alia nun-€tiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio pro-€praetore missa ad collegam ab Seruilio consule in Umbria, €quo post pugnam ad Trasumennum auditam auerterant iter, ab Hannibale circumuenta. eius rei fama uarie homines €adfecit. pars occupatis maiore aegritudine animis leuem €ex comparatione priorum ducere recentem equitum iactu-ram; pars non id quod acciderat per se aestimare sed, ut in €adfecto corpore quamuis leuis causa magis quam [2in]2 ualido grauior sentiretur, ita tum aegrae et adfectae ciuitati quod-€cumque aduersi inciderit, non rerum magnitudine sed uiribus €extenuatis, quae nihil quod adgrauaret pati possent, aesti-mandum esse. itaque ad remedium iam diu neque deside-€ratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, ciuitas confugit; €et quia et consul aberat, a quo uno dici posse uidebatur, nec €per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat], quod €nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus €creauit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minu-cium Rufum; iisque negotium ab senatu datum, ut muros tur-€resque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis €uideretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimi-€candum esse ac penatibus quando Italiam tueri nequissent.  Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium uenit. inde, cum perpopulato agro urbem oppugnare ador-€tus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex €unius coloniae minus prospere temptatae uiribus quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum auertit iter, €non copia solum omnis generis frugum abundantem sed €refertum praeda, quam effuse auidi atque egentes rapiebant. ibi per dies aliquot statiua habita refectusque miles hibernis €itineribus ac palustri uia proelioque magis ad euentum secundo quam leui aut facili adfectus. ubi satis quietis €datum praeda ac populationibus magis quam otio aut re-€quie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque €agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos deuastat €circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem. Cn. Seruilius consul leuibus proeliis cum Gallis factis et uno €oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitus-€que caede audiuit, iam moenibus patriae metuens ne abesset €in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum €iniit uocato senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus €neglegentia caerimoniarum quam temeritate atque inscitia €peccatum a C. Flaminio consule esse quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, peruicit ut, quod €non ferme decernitur nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemuiri libros Sibyllinos adire iuberentur. qui inspectis €fatalibus libris rettulerunt patribus, quod eius belli causa €uotum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse, et Ioui ludos magnos et aedes €Ueneri Erycinae ac Menti uouendas esse, et supplicationem €lectisterniumque habendum, et uer sacrum uouendum si €bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset statu permansisset. senatus, quoniam Fabium €belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii €pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare iubet.  his senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus €pontifex maximus consulente collegium praetore omnium €primum populum consulendum de uere sacro censet: iniussu populi uoueri non posse. rogatus in haec uerba populus: €'uelitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Ro-€mani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut uelim €[2uou]2eamque, salua seruata erit hisce duellis, quod duellum €populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, tum donum duit populus €Romanus Quiritium quod uer attulerit ex suillo ouillo capri-€no bouillo grege quaeque profana erunt Ioui fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. qui faciet, quando uolet €quaque lege uolet facito; quo modo faxit probe factum esto. si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, €neque scelus esto. si quis rumpet occidetue insciens, ne €fraus esto. si quis clepsit, ne populo scelus esto neue cui cleptum erit. si atro die faxit insciens, probe factum esto. €si nocte siue luce, si seruus siue liber faxit, probe factum €esto. si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo populus solutus liber esto.' eiusdem rei causa ludi €magni uoti aeris trecentis triginta tribus milibus, [2trecentis €triginta tribus]2 triente, praeterea bubus Ioui trecentis, multis aliis diuis bubus albis atque ceteris hostiis. uotis rite nun-€cupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum con-€iugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium €etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. tum lectisternium per triduum habitum decemuiris €sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu fuerunt, €Ioui ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Mineruae, tertium €Marti ac Ueneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Uol-cano ac Uestae, sextum Mercurio et Cereri. tum aedes €uotae. Ueneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator €uouit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is uoueret €cuius maximum imperium in ciuitate esset; Menti aedem €T. Otacilius praetor uouit.  ita rebus diuinis peractis, tum de bello reque [de] pub-€lica dictator rettulit quibus quotue legionibus uictori hosti obuiam eundum esse patres censerent. decretum ut ab €Cn. Seruilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea €ex ciuibus sociisque quantum equitum ac peditum uidere-€tur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se adiecturum ad Seruilianum exerci-€tum dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conueniendum edixit. edictoque proposito ut, quibus €oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in €loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius €qua iturus Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus corruptis ne cuius rei copia esset, ipse uia Flaminia pro-€fectus obuiam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa €Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus €ad se progredientem, [2substitit]2 uiatore misso qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem ueniret. qui cum €dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dicta-€turae apud ciues sociosque uetustate iam prope oblitos eius €imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naues onerarias €commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. itaque €extemplo consul Ostiam proficisci iussus nauibusque quae ad €urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac €naualibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. magna uis hominum conscripta Romae erat; liber-€tini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in uerba iurauerant. ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque €et triginta annis erant, in naues impositi, alii ut urbi prae-€siderent relicti.  dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato €per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conueniendum edixerat nouis militibus, uenit. inde Praeneste ac trans-€uersis limitibus in uiam Latinam est egressus, unde itineri-€bus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, €nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium €posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. sed ubi quieta omnia €apud hostes nec castra ullo tumultu mota uidet, increpans €quidem uictos tandem illos Martios animos Romanis, de-€bellatumque et concessum propalam de uirtute ac gloria esse, in castra rediit; ceterum tacita cura animum incessit €quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili €futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–ØŒ–parem Hannibali ducem quaesissent. et prudentiam qui-€dem [non uim] dictatoris extemplo timuit; constantiam €hauddum expertus, agitare ac temptare animum mouendo €crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coe-pit, et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente €in aliquo flexu uiae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, €modico ab hoste interuallo ut neque omitteret eum neque €congrederetur. castris, nisi quantum usus necessarii co-€gerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci pete-bant nec passim; equitum leuisque armaturae statio, com-€posita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta €omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; neque uniuerso periculo summa rerum committebatur et €parua momenta leuium certaminum ex tuto coeptorum, €finitimo receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus €militem minus iam tandem aut uirtutis aut fortunae paeni-tere suae. sed non Hannibalem magis infestum tam sanis €consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud €quam quod impar erat imperio morae ad rem publicam €praecipitandam habebat. ferox rapidusque consiliis ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in €uolgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens €uicina uirtutibus uitia, compellabat, premendoque superio-€rem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus €creuit, sese extollebat.  Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneuentanum €depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de €industria Romanum ducem, si forte accensum tot indigni-€tatibus [cladibus] sociorum detrahere ad aequum certamen possit. inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad €Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres €Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promis-sisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. hi €nuntiantes si in Campaniam exercitum admouisset Capuae €potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, €dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem ta-men ut Campaniam ex Samnio peteret mouerunt. monitos €etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. ipse €imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a €peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum; sed Punicum ab-€horrens ab Latinorum nominum [2locutione os, Casilinum]2 €pro Casino dux ut acciperet, fecit, auersusque ab suo itinere €per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. ubi cum montibus fluminibusque €clausam regionem circumspexisset, uocatum ducem per-contatur ubi terrarum esset. cum is Casilini eo die man-€surum eum dixisset, tum demum cognitus est error et Casinum longe inde alia regione esse; uirgisque caeso duce et ad €reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis €Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. usque ad aquas Sinuessanas populatio ea peruenit. €ingentem cladem, fugam [tamen] terroremque latius Numidae fecerunt; nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, €fide socios dimouit, uidelicet quia iusto et moderato rege-€bantur imperio nec abnuebant, quod unum uinculum fidei €est, melioribus parere.  ut uero, [2post]2quam ad Uolturnum flumen castra sunt €posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager uillaeque passim €incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, €tum prope de integro seditio [ac de seditione] accensa; %quidam fuerant% enim per paucos dies, quia, cum celerius €solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam popu-lationibus Campaniam crediderant. ut uero in extrema iuga €Massici montis uentum est [2et]2 hostes sub oculis erant Falerni €agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae, 'spectatum huc' inquit Minucius, 'ad rem €fruendam oculis, sociorum caedes et incendia uenimus? nec, €si nullius alterius nos ne ciuium quidem horum pudet, quos €Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non uicinus Samnis €urit sed Poenus aduena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? tantum €pro. degeneramus a patribus nostris ut, praeter quam [per] €oram illi [suam] Punicas uagari classes dedecus esse imperii €sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam uideamus? qui modo Saguntum €oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et €deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem laeti spectamus. fumus ex incendiis uillarum €agrorumque in oculos atque ora uenit; strepunt aures clamo-€ribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum €inuocantium opem; nos hic pecorum modo per aestiuos €saltus deuiasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus siluisque. si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. €Furius recipere a Gallis urbem uoluisset, quo hic nouus Ca-€millus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, €Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, quam uereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens seruauerint maiores nostri. sed uir ac uere Romanus, €quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque €populi dictum Ueios allatum est, cum esset satis altum Iani-€culum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum €atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica €sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab €Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. €Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam €premendo obsidendoque et lacessendo uictorem hostem €depulsum ab Romanis ceruicibus iugum superbo Samniti imposuit? modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas €uictoriam dedit, quod postero die quam hostem uidit classem €grauem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, oppressit? stultitia est sedendo aut uotis €debellari credere posse. arma capias oportet et descendas €in aequum et uir cum uiro congrediaris. audendo atque €agendo res Romana creuit, non his segnibus consiliis quae timidi cauta uocant.' haec uelut contionanti Minucio €circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum mul-€titudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia euolue-€bantur; ac si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant €Minucium Fabio duci praelaturos.  Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, €prius ab illis inuictum animum praestat. quamquam probe €scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem €suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus €ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum €circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non €perpetuae, arbusta uineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata €Fabio. cum satis sciret per easdem angustias quibus in-€trauerat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Uol-€turno flumine dirempta Falernum a Campano agro diuidit; €ipse iugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum €cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. qui ex turba iuuenum audientium saepe ferociter con-€tionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris €modo ut ex tuto specularetur hostem, ubi uagos passim per €uicos Numidas [2peruastantes uidit,]2 per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus €excideruntque praecepta dictatoris, qui quantum tuto posset €progressum prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium ueniret. Numidae alii atque alii, occursantes €refugientesque, ad castra prope eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. inde Carthalo, penes quem €summa equestris imperii erat, concitatis equis inuectus, cum €priusquam ad coniectum teli ueniret auertisset hostes, quin-€que ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–؏˜‰Mancinus postquam nec hostem desistere sequi nec spem €uidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni parte uirium impar. itaque ipse et delecti equitum circum-€uenti occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, €inde prope inuiis callibus ad dictatorem perfugerunt. eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad €firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas €coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite peruenire in agrum Romanum posset. coniunctis €exercitibus dictator ac magister equitum castra in uiam de-€ferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes €aberant.  postero die Poeni quod uiae inter bina castra erat agmine compleuere. cum Romani sub ipso constitissent €uallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus €cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carp-€tim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnauere; restitit suo loco Romana acies; lenta pugna et ex dictatoris €magis quam Hannibalis uoluntate fuit. ducenti ab Romanis, €octingenti hostium cecidere. inclusus inde uidere Hannibal uia ad Casilinum obsessa, €cum Capua et Samnium et tantum ab tergo diuitum sociorum €Romanis commeatus subueheret, Poenus inter Formiana €saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit suis se artibus €peti. itaque cum per Casilinum euadere non posset petendi-€que montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum uallibus agmen adgrederetur, ludibrium €oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. fallacis €consilii talis apparatus fuit. faces undique ex agris collectae €fascesque uirgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus €boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram €agrestem praedam agebat. ad duo milia ferme boum effecta, €Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis €cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus €ab hoste insessos.  primis tenebris silentio mota castra; boues aliquanto ante signa acti. ubi ad radices montium uiasque angustas €uentum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus €armenta in aduersos concitentur montes; et metus ipse €relucentis flammae a capite calorque iam ad uiuum ad ima-€que cornua ueniens uelut stimulatos furore agebat boues. quo repente discursu, haud secus quam siluis montibus-€que accensis, omnia circum uirgulta ardere; capitumque €inrita quassatio excitans flammam hominum passim dis-currentium speciem praebebat. qui ad transitum saltus €insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super €se quosdam ignes conspexere, circumuentos se esse rati prae-€sidio excessere. qua minime densae micabant flammae, €uelut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boues palatos a suis gregibus inciderunt. et €primo cum procul cernerent, ueluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; deinde ut humana apparuit €fraus, tum uero insidias rati esse, cum maiore tumultu con-€citant se in fugam. leui quoque armaturae hostium in-€currere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. interea toto agmine Hannibal €transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium €oppressis in agro Allifano posuit castra.  hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse €ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos muni-mentis tenuit. luce prima sub iugo montis proelium fuit, €quo interclusam ab suis leuem armaturam facile (etenim €numero aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi €Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale super-uenisset. ea adsuetior montibus et ad concursandum inter €saxa rupesque aptior ac leuior cum uelocitate corporum, €tum armorum habitu, campestrem hostem, grauem armis statariumque, pugnae genere facile elusit. ita haudquaquam €pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, €Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt. Fabius quoque mouit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. tum per Samnium €Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos €populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen €urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congre-diens. ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam €repetens Gereonium peruenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam: dictator in €Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa €Romam reuocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio €quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sem-€pronium Flaminiumque imitetur: ne nihil actum censeret €extracta prope aestate per ludificationem hostis; medicos €quoque plus interdum quiete quam mouendo atque agendo proficere; haud paruam rem esse ab totiens uictore hoste €uinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus,_haec ne-€quiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.  principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum €nauium numerum, quem a fratre instructum paratumque acce-perat, decem adiecit; quadraginta nauium classem Himilconi €tradit atque ita Carthagine profectus nauibus prope ter-€ram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere qua-cumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio €postquam mouisse ex hibernis hostem audiuit, primo idem €consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam €nouorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad €naues imposito quinque et triginta nauium classe ire ob-uiam hosti pergit. altero ab Tarracone die [2ad]2 stationem €decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis per-€uenit. inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae €rettulere, classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. itaque ut improuidos incautosque uniuerso €simul offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem €uadit. €multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus €et speculis et propugnaculis aduersus latrones utuntur. inde primo conspectis hostium nauibus datum signum Has-€drubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad €mare et ad naues est ortus, nondum aut pulsu remorum €strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Has-€drubale missus uagos in litore quietosque in tentoriis suis, €nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, €conscendere naues propere atque arma capere iubet: classem Romanam iam haud procul portu esse. haec equites dimissi €passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu €aderat, uarioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naues €simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. uixdum omnes conscenderant €cum alii resolutis oris in ancoras euehuntur, alii, ne quid €teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia [2ac]2 praepropere €agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, €trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibe-tur. et iam Romanus non appropinquabat modo sed direxe-€rat etiam in pugnam naues. itaque non ab hoste et proelio €magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata uerius pugna quam inita in fugam auerterunt classem; et, €cum aduersi amnis os lato agmini et tam multis simul €uenientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naues €egerunt, atque alii uadis, alii sicco litore excepti, partim armati, €partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfu-€gere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naues, €quattuor suppressae.  Romani, quamquam terra hostium €erat armatamque aciem toto praetentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naues €omnes, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut €carinas fixerant uadis, religatas puppibus in altum extraxere; €ad quinque et uiginti naues e quadraginta cepere. neque id pulcherrimum eius uictoriae fuit sed quod una leui pugna toto eius orae mari potiti erant. itaque ad Onu-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø””‚sam classe prouecti; escensio ab nauibus in terram facta. €cum urbem ui cepissent captamque diripuissent, Carthagi-nem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati pos-€tremo tecta quoque coniuncta muro portisque incenderunt. inde iam praeda grauis ad Longunticam peruenit classis, ubi €uis magna sparti [2erat]2 ad rem nauticam congesta ab Has-€drubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. nec continentis modo praelecta est ora, sed €in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput €insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animaduersum est, ad populationem agri uersi, direptis aliquot incensisque uicis €maiore quam ex continenti praeda parta cum in naues se €recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem uenerunt. inde flexa retro classis reditumque €in citeriora prouinciae, quo omnium populorum, qui [2cis]2 €Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui uere dicionis imperiique Romani facti €sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum uiginti. igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque €ad saltum Castulonensem est progressus; Hasdrubal in €Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.  quietum inde fore uidebatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum hostem; sed praeterquam quod ipso-€rum Hispanorum inquieta auidaque in nouas res sunt ingenia, €Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, €concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum uenerunt. aduersus eos tribuni militum €cum expeditis auxiliis a Scipione missi, leui certamine ut €tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibus-dam captis, magnaque parte armis exuta. hic tamen tumul-€tus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. castra Punica in agro Ilergauonen-€sium, castra Romana ad Nouam Classem erant cum fama repens alio auertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis €suae legatos [2obuiam antea miserant]2 obsidesque dederant €Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt pro-€uinciamque Carthaginiensium ualido exercitu inuadunt. tria oppida ui expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus €proeliis egregie pugnantes, quindecim milia hostium occide-€runt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.  hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in prouinciam €uenit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, €cum triginta longis nauibus et octo milibus militum magno-que commeatu aduecto. ea classis ingens agmine oneraria-€rum procul uisa cum magna laetitia ciuium sociorumque por-tum Tarraconis ex alto tenuit. ibi milite exposito profectus €Scipio fratri se coniungit, ac deinde communi animo consilio-que gerebant bellum. occupatis igitur Carthaginiensibus €Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur €nec ullo uiso hostes Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides €totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio. id unum pignus inclinatos ad €Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos €morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. eo uinculo Hispaniam uir unus sollerti magis €quam fideli consilio exsoluit. Abelux erat Sagunti nobilis €Hispanus, fidus ante Poenis; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutauerat fidem. ceterum €transfugam sine magnae rei proditione uenientem ad hostes €nihil aliud quam unum uile atque infame corpus esse ratus, €id agebat ut quam maximum emolumentum nouis sociis esset. circumspectis igitur omnibus quae fortuna potestatis eius €poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum €adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. sed cum iniussu Bostaris €praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, €Bostarem ipsum arte adgreditur. castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar ut aditum €ea parte intercluderet Romanis. ibi eum in secretum ab-ductum, uelut ignorantem, monet quo statu sit res: metum €continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul €Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, €arcem tutam perfugiumque nouas uolentibus res; itaque €quos metus non teneat beneficio et gratia deuinciendos esse. miranti Bostari percontantique quodnam id subitum tantae rei donum posset esse, 'obsides' inquit, 'in ciuitates remitte. €id et priuatim parentibus, quorum maximum nomen in ciuitatibus est suis, et publice populis gratum erit. uolt sibi €quisque credi et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. €ministerium restituendorum domos obsidum mihimet de-€posco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuuem €meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam.' homini non ad cetera Punica ingenia €callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium sta-€tiones, conuentis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus, quid adferret expromit et fide €accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides €tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. dimis-€sus, cum se nocte iturum ut custodias hostium falleret con-€stituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus €puerorum profectus, ueluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit. in castra Romana perducti; cetera omnia de €reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta €per eundem ordinem quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari €quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos enim €graues [superbos] in rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse uideri poterat: Romanus primo aduentu, incognitus €ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et Abelux, uir prudens, haud frustra uidebatur socios mutasse. itaque €ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque ex-€templo mota forent, ni hiemps, quae Romanos quoque et €Carthaginienses concedere in tecta coegit, interuenisset.  haec in Hispania [quoque] secunda aestate Punici belli €gesta, cum in Italia paulum interualli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset; quae ut Hannibalem non €mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magis-€trum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter ciues armatos pariter €togatosque utique postquam absente eo temeritate magistri €equitum laeto uerius dixerim quam prospero euentu pugna-tum fuerat. accesserant duae res ad augendam inuidiam €dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis quod, cum a per-€fugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo €aequatis ab uno eo ferrum ignemque et uim omnem [hostium] €abstineri iussit ut occulti alicuius pacti ea merces uideri pos-set, altera ipsius facto, primo forsitan dubio quia non exspec-€tata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem uerso. in permutandis captiuis, quod €sic primo Punico bello factum erat, conuenerat inter duces €Romanum Poenumque ut, quae pars plus reciperet quam €daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam €Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, saepe iactata €in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius ero-garetur, inuiolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto €filio uendidit, fidemque publicam impendio priuato exsoluit. Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque €incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in statiuis erat. inde frumentatum duas exercitus partes mitte-€bat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris €praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentato-€res fieret.  Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; €praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dic-tum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, quae in monte €alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–ؘ’ƒagitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus €aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui praesidio fieret. nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam €esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos; ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis €propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; dein castra ipsa propius hostem €mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti con-€spectum, ut intentum [2se]2 sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos. propior inde ei atque ipsis imminens €Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum €si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia €praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [tum ut] €itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum €ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa €castra [e castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura €emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta €paucitate_pars exercitus aberat iam fame [2grauante]2_uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; iamque artibus Fabi €sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant. iusta quo-€que acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; €primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde erup-€tione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. hunc, €principem genere ac diuitiis, non Bouiani modo_unde erat_ €sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites €ad [2quingentos]2 ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset €Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii cum Q. Fabio ab Roma uenientis. Hannibalem, insidiarum €quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecu-tum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse. sex €milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; ta-€men in tam pari prope clade famam [2uanam]2 egregiae €uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam €perlatam.  de iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. cum laeta ciuitate dictator unus nihil nec famae nec €litteris crederet, ut uera omnia essent, secunda se magis quam aduersa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id unum enimuero ferendum esse negat, non praesentem €solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem €etiam gestae obstare [et in ducendo bello] ac sedulo tempus €terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat. quippe consulum alterum in €acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; duos praetores Sicilia atque €Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore prouincia €praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne €hostem uideret, ne quid rei bellicae gereret, prope in cus-todia habitum. itaque hercule non Samnium modo, quo €iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, €sed et Campanum Calenumque et Falernum agrum per-€uastatos esse sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. exercitum cupientem pug-€nare et magistrum equitum clausos prope intra uallum re-tentos; tamquam hostibus captiuis arma adempta. tandem, €ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra uallum egressos fudisse ac fugasse hostes. quas ob res, si €antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se latu-€rum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam €rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. nec tamen ne ita quidem prius mitten-€dum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum €C. Flamini suffecisset. dictator contionibus se abstinuit in actione minime popu-€lari. ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur €tunc, cum hostem uerbis extolleret bienniique clades per €temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret, magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. si penes se summa im-€perii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines €bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in tempore et sine igno-€minia seruasse exercitum quam multa milia hostium occi-disse maiorem gloriam esse. huius generis orationibus €frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne prae-€sens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. luce orta €cum plebis concilium esset, magis tacita inuidia dictatoris €fauorque magistri equitum animos uersabat quam satis €audebant homines ad suadendum quod uolgo placebat pro-€dire, et fauore superante auctoritas tamen rogationi deerat. unus inuentus est suasor legis C. Terentius Uarro, qui €priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. patrem lanium fuisse ferunt, ipsum instito-€rem mercis, filioque hoc ipso in seruilia eius artis ministeria €usum.  is iuuenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia €a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis homini-€bus causisque aduersus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores peruenit, quaesturaque €et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et prae-€tura, perfunctus, iam ad consulatus spem cum attolleret animos, haud parum callide auram fauoris popularis ex dic-€tatoria inuidia petit scitique plebis unus gratiam tulit. omnes eam rogationem, quique Romae quique in exer-€citu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt. ipse, qua grauitate €animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saeuientis iniuriam tulit; acceptisque €in ipso itinere litteris [s. c.] de aequato imperio, satis fidens €haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequa-€tam, cum inuicto a ciuibus hostibusque animo ad exercitum €rediit.  Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus secundis ac fauore uolgi, tum utique immodice immodeste-€que non Hannibale magis uicto ab se quam Q. Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum €Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, €quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequa-€tum in eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; tantum €suam felicitatem uirtutemque enituisse. ergo secuturum se €fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. itaque quo die €primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quemadmodum imperio aequato utantur: se €optimum ducere aut diebus alternis aut, si maiora interualla €placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperium-que esse, ut par hosti non solum consilio sed uiribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio €haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura €quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi communica-tum cum alio, non ademptum imperium esse; itaque se €nunquam uolentem parte, qua posset, rerum consilio geren-€darum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, €exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset seruaturum. ita obtinuit ut legiones, €sicut consulibus mos esset, inter [2se]2 diuiderent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio euenerunt. item €equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia di-€uiserunt. castris quoque separari magister equitum uoluit.  duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quic-€quam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat et €perfugis multa [non] indicantibus et per suos explorantem: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium uirium decessisse. tumulus erat €inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Øœ”dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. eum non tam €capere sine certamine uolebat Hannibal, quamquam id €operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, €quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, €contrahere. ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, €quia non modo siluestre quicquam sed ne uepribus quidem uestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis €quod in nuda ualle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in €anfractibus cauae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. in has latebras, quot quemque locum apte €insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitum-que. necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut €fulgor armorum fraudem in ualle tam aperta detegeret, missis €paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumu-lum auertit oculos hostium. primo statim conspectu con-€tempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos inde €hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos €ferocissimosque ad arma uocat et uanis minis increpat hostem. principio leuem armaturam emittit, deinde con-€ferto agmine [mitti] equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti uideret, instructis legionibus procedit. et €Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certa-€mine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam ex-pleuerat aciem, ac totis utrimque uiribus certatur. prima €leuis armatura Romanorum, praeoccupatum [2ex]2 inferiore €loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in suc-€cedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. peditum acies inter perculsos impauida sola erat uideba-€turque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar €futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; sed exorti repente insidiatores eum tumultum €terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fece-€runt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes cui-€quam superesset.  tum Fabius, primo clamore pauentium audito, dein con-€specta procul turbata acie, 'ita est' inquit; 'non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus €imperio Hannibalem et uirtute et fortuna superiorem uidet. €sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa €extra uallum proferte; uictoriam hosti extorqueamus, con-fessionem erroris ciuibus.' iam magna ex parte caesis aliis, €aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente uelut caelo demissa ad auxilium ostendit. itaque priusquam ad €coniectum teli ueniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. qui solutis €ordinibus uage dissipati erant undique confugerunt ad in-€tegram aciem; qui plures simul terga dederant conuersi in €hostem uoluentesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. ac iam prope una acies facta erat €uicti atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, €cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se €Minucium, se ab Fabio uictum. ita per uariam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius conuocatis militibus 'saepe €ego' inquit, 'audiui, milites, eum primum esse uirum qui €ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene mo-€nenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. nobis quoniam prima animi in-€geniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, €dum imperare discimus, parere prudenti in animum induca-mus. castra cum Fabio iungamus. ad praetorium eius signa €cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellauero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, uos, €milites, eos quorum uos modo arma dexterae texerunt €patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis €animorum gloriam dies hic dederit.'  signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. profecti €et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt. ut constituta €sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister €equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, 'parenti-€bus' inquit, 'meis, dictator, quibus te modo nomine quod €fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. itaque plebei scitum, quo €oneratus [2sum]2 magis quam honoratus, primus antiquo ab-€rogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique ser-€uato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. tu, quaeso, €placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quem-que tenere iubeas.' tum dextrae interiunctae militesque €contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospi-€taliter inuitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata fama €rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum €quam uolgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. par gloria €apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam €biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreuerant, €ut uix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terri-bilem [eam] famam a patribus accepissent. Hannibalem €quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam €nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella €imbrem dedisse.  dum haec geruntur in Italia, Cn. Seruilius Geminus consul €cum classe [2centum uiginti]2 nauium circumuectus Sardiniae €et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret, €Menige insula uastata et ab incolentibus Cercinam, ne et €ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. inde €ad populandum agrum ducti milites naualesque socii iuxta €effusi ac si [2in]2 insulis cultorum egentibus praedarentur. itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes €et locorum ignari ab gnaris circumuenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naues compulsi sunt. ad mille €hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum, €classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur. ipse per Siciliam €pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi €accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se €exacto iam prope semenstri imperio acciperent. omnium prope annales Fabium dictatorem aduersus Han-€nibalem rem gessisse tradunt; Caelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. sed et Caelium et ce-€teros fugit uni consuli Cn. Seruilio, qui tum procul in Gallia prouincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris; quam moram €quia exspectare territa iam clade ciuitas non poterat, eo €decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes €titulum imaginis posteros, ut qui pro dictatore [2creatus erat, €dictator]2 crederetur, facile obtinuisse.  consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano €exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, [2quod reli]2-€quum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se con-cordia bellum gesserunt. frumentatum exeunti Hannibali €diuersis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque €excipientes; in casum uniuersae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non ueniebant, adeoque inopia est €coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum €timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla spe relicta alendi €exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem artibus €bellum gererent. cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset €bellum, Neapolitani legati Romam uenere. ab iis quadra-€ginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita uerba facta ut dicerent: scire sese populi [2Romani]2 aera-€rium bello exhauriri et, cum iuxta pro urbibus agrisque €sociorum ac pro capite atque arce Italiae urbe Romana atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø –‚auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium €fortunae a maioribus relictum foret, eo iuuare populum Romanum. si quam opem in sese crederent, eodem studio €fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignos-€que iudicauerint ab quibus donum animo ac uoluntate €eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque acci-perent. legatis gratiae actae pro munificentia curaque; €patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.  per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per bien-€nium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimis-sus, et serui quinque et uiginti in crucem acti, quod in campo €Martio coniurassent; indici data libertas et aeris grauis uiginti milia. legati et ad Philippum Macedonum regem €missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus ad eum fugisset, et alii [2in]2 Ligures ad expostulandum quod €Poenum opibus auxiliisque suis iuuissent, simul ad uisendum ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus gererentur. ad €Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, €cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri uellet, obsides accipiendos. adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus €erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longin-quae quidem effugiebat. in religionem etiam uenit aedem €Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. €Manlius praetor in Gallia uouisset, locatam ad id tempus non esse. itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Aemilio €praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, €aedem in arce faciendam locauerunt. ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad con-€sules missae ut, si iis uideretur, alter eorum ad consules €creandos Romam ueniret; se in eam diem quam iussissent comitia edicturum. ad haec a consulibus rescriptum sine €detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque €per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello auocaretur. patribus rectius uisum est dictatorem a €consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Uetu-€rius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. iis uitio creatis iussisque die quarto decimo se magis-€tratu abdicare, ad interregnum res rediit.  consulibus proro-€gatum in annum imperium. interreges proditi sunt a patribus €C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. in €eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio Uarroni, quem sui generis hominem, €plebi insectatione principum popularibusque artibus concilia-€tum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena €inuidia splendentem uolgus extrahere ad consulatum niteba-€tur, patres summa ope obstabant ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines. Q. Baebius Herennius tribunus €plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo €sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia €perficere, per inuidiam eorum fauorem candidato suo con-ciliabat: ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum €quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab iisdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. cum quattuor €legionibus uniuersis pugnari posse apparuisset eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, duas legiones €hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas ut €pater patronusque appellaretur qui prius uincere prohibuisset Romanos quam uinci. consules deinde Fabianis artibus, €cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes €nobiles ictum nec finem ante belli habituros quam consulem uere plebeium, id est, hominem nouum fecissent; nam €plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contem-€nere plebem, ex quo contemni patribus desierint, coepisse. cui non apparere id actum et quaesitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? id consules €ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia €inuitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse ut uitiosus dictator per augures fieret. habere igitur €interregnum eos; consulatum unum certe plebis Romanae €esse; populum liberum habiturum ac daturum ei qui [magis] €uere uincere quam diu imperare malit.  cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis €petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Uolsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeiis, C. €Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter €augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae. tum experta nobi-€litas parum fuisse uirium in competitoribus eius, L. Aemilium €Paulum, qui cum M. Liuio consul fuerat et damnatione col-€legae sui prope ambustus euaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit. is proximo €comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Uarrone certa-€uerant, par magis in aduersandum quam collega datur con-suli. inde praetorum comitia habita. creati M. Pomponius €Matho et P. Furius [2Philus]2; Philo Romae iuri dicundo ur-€bana sors, Pomponio inter ciues Romanos et peregrinos euenit; additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Sici-liam, L. Postumius Albinus in Galliam. omnes absentes €creati sunt nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem €mandatus honos quem non iam antea gessisset, praeteritis €aliquot fortibus ac strenuis uiris, quia in tali tempore nulli €nouus magistratus uidebatur mandandus.  exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae €peditum equitumque additae sint adeo et numero et genere €copiarum uariant auctores, ut uix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. decem milia nouorum militum alii €scripta in supplementum, alii nouas quattuor legiones ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum €equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis €equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni €equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et €ducentos in castris Romanis [2fuisse]2 cum pugnatum ad Cannas est quidam auctores sunt. illud haudquaquam €discrepat maiore conatu atque impetu rem actam quam priori-€bus annis, quia spem posse uinci hostem dictator praebuerat. ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones moue-€rent, decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter ter-ritos uolgo homines nouis prodigiis. nam et Romae in €Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidi-€bus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes aquas [fonte callidos] manasse; id quidem etiam, quod saepius €acciderat, magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Cam-€pum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras €aureas Romam attulerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiae €actae, aurum non acceptum.  per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. legati in senatum introducti nuntiarunt €caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre €tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moueri magis potuerit. itaque, quamquam probe sciat €magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope aduersis rebus quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis €fidelibusque sociis bella iuuari soleant misisse; quae ne ac-cipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare. iam €omnium primum ominis causa Uictoriam auream pondo du-€centum ac uiginti adferre sese. acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. aduexisse etiam tre-€centa milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus €deessent, et quantum praeterea opus esset quo iussissent subuecturos. milite atque equite scire nisi Romano Latini-€que nominis non uti populum Romanum: leuium armorum auxilia etiam externa uidisse in castris Romanis. itaque €misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum €aduersus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. ad ea dona consilium quoque addebant ut praetor, €cui prouincia Sicilia euenisset, classem in Africam traiceret, €ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. ab senatu žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø„˜Š‚ita responsum regi est: uirum bonum egregiumque socium €Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi €Romani uenerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni €tempore ac loco munifice adiuuisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. aurum et a ciuitatibus qui-€busdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum; Uictoriam omenque accipere sedemque ei se €diuae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi, €in ea arce urbis Romanae sacratam uolentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. funditores sa-€gittariique et frumentum traditum consulibus. quinquere-€mes ad [2quinquaginta]2 nauium classem quae cum T. Otacilio €propratore in Sicilia erat quinque et uiginti additae, per-€missumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam €traiceret.  dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab so-ciis ac nomine Latino uenirent milites. tum, quod nunquam €antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat €iussu consulum conuenturos neque iniussu abituros; et ubi €ad decuriandum aut centuriandum conuenissent, sua uolun-tate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites con-€iurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque €ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut ciuis seruandi causa. id ex uoluntario €inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi €adactionem translatum. contiones, priusquam ab urbe signa mouerentur, consulis €Uarronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arces-situm in Italiam ab nobilibus mansurumque in uisceribus rei €publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se quo die hostem uidisset perfecturum. collegae eius Pauli una, pridie €quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, uerior quam gratior €populo, qua nihil inclementer in Uarronem dictum nisi id modo mirari se quidni qui dux priusquam aut suum aut €hostium exercitum locorum situm naturam regionis nosset, €iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent, [et] diem quoque praedicere posset qua cum hoste signis conlatis esset dimicaturus: se, quae consilia magis res €dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus im-€matura non praecepturum; optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis prospere euenirent; temeritatem, praeter-€quam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. et sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, €et, quo id constantius perseueraret, Q. Fabius Maximus sic €eum proficiscentem adlocutus fertur.  'si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, €haberes aut tu collegae tui esses similis, superuacanea esset oratio mea; nam et duo boni consules, etiam me indicente, €omnia e re publica fide uestra faceretis, et mali nec mea uerba auribus uestris nec consilia animis acciperetis. nunc et €collegam tuum et te talem uirum intuenti mihi tecum omnis €oratio est, quem uideo nequiquam et uirum bonum et ciuem €fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. erras enim, L. Paule, si €tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale €futurum censes; nescio an infestior hic aduersarius quam ille hostis maneat; cum illo in acie tantum, cum hoc omni-€bus locis ac temporibus certaturus es; aduersus Hannibalem €legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Uarro dux tuis militibus te est oppugnaturus. ominis €etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. tamen ille €consul demum et in prouincia et ad exercitum coepit furere: €hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo con-€sulatu, nunc quoque consul, priusquam castra uideat aut hostem, insanit. et qui tantas iam nunc procellas proelia €atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam €iuuentutem censes facturum et ubi extemplo res uerba sequitur? atqui si hic, quod facturum se denuntiat, ex-€templo pugnauerit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, €hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit. nec gloriandi tempus aduersus unum €est, et ego contemnendo potius quam appetendo gloriam €modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi aduersus Hannibalem est qua ego gessi. nec €euentus modo hoc docet_stultorum iste magister est_sed €eadem ratio, quae fuit futuraque donec res eaedem mane-bunt, immutabilis est. in Italia bellum gerimus, in sede ac €solo nostro; omnia circa plena ciuium ac sociorum sunt; armis, uiris, equis, commeatibus iuuant iuuabuntque,_id €iam fidei documentum in aduersis rebus nostris dederunt; €meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque facit. Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter €omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque €illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, €nulla moenia; nihil usquam sui uidet, in diem rapto uiuit; partem uix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem €traiecit; plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis iam uictus suppeditat. dubitas ergo quin sedendo supe-€raturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? quamdiu pro €Gereoni, castelli Apuliae inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus sedet? ne aduersus te quidem de me gloriabor: €Seruilius atque Atilius, proximi consules, uide quemadmo-€dum eum ludificati sint. haec una salutis est uia, L. Paule, €quam difficilem infestamque ciues tibi magis quam hostes facient. idem enim tui quod hostium milites uolent; idem €Uarro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator €cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes €autem, aduersus famam rumoresque hominum si satis firmus €steteris, si te neque collegae uana gloria neque tua falsa infamia mouerit. ueritatem laborare nimis saepe aiunt, exstingui nunquam. gloriam qui spreuerit, ueram habebit. €sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem €pro perito belli uocent. malo te sapiens hostis metuat quam €stulti ciues laudent. omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. nec ego ut nihil agatur €[2hortor]2 sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae €potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque €sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. omnia non properanti clara certaque erunt; €festinatio improuida est et caeca.'  aduersus ea consulis oratio haud sane laeta fuit, magis fatentis ea quae diceret uera quam facilia factu esse; dic-€tatori magistrum equitum intolerabilem fuisse; quid consuli €aduersus collegam seditiosum ac temerarium uirium atque auctoritatis fore? se populare incendium priore consulatu €semustum effugisse; optare ut omnia prospere euenirent; €sed si quid aduersi caderet, hostium se telis potius quam €suffragiis iratorum ciuium caput obiecturum. ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequen-€tibus primoribus patrum: plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent. ut in €castra uenerunt, permixto nouo exercitu ac uetere, castris €bifariam factis, ut noua minora essent propius Hannibalem, in ueteribus maior pars et omne robur uirium esset, consu-€lum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam €miserunt, Geminum Seruilium in minoribus castris legioni €Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt. Hannibal quamquam parte dimidia auctas €hostium copias cernebat, tamen aduentu consulum mire gaudere. non solum enim nihil ex raptis in diem commeati-€bus superabat sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui €erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas conuecto, ut uix decem dierum, quod €compertum postea est, frumentum superesset Hispanorum-€que ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum €exspectata foret.  ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio mate-€riam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus €tumultuario proelio ac procursu magis militum quam ex prae-€parato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø©’dimicatio fuit. ad mille et septingenti caesi, non plus cen-€tum Romanorum sociorumque occisis. ceterum uictoribus €effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die_nam alternis imperitabant_imperium erat, Uar-€rone indignante ac uociferante emissum hostem e manibus debellarique ni cessatum foret potuisse. Hannibal id dam-€num haud aegerrime pati; quin potius credere uelut inesca-€tam temeritatem ferocioris consulis ac nouorum maxime militum esse. et omnia ei hostium haud secus quam sua €nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. itaque locum et €tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil €praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae priuataeque relinquit, transque proximos montes €laeua pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per conuallem mediam traducit, ut diripiendis uelut desertis €fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret. crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret dum €ipse longius spatium fuga praeciperet falsa imagine castro-€rum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in €locis consules uoluisse.  ubi inluxit, subductae primo sta-€tiones, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admi-rationem fecit. tum satis comperta solitudine in castris €concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam €hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reli-€querint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignes. clamor inde ortus ut signa proferri iuberent duce-€rentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda et consul alter uelut unus turbae militaris erat: Paulus €etiam atque etiam dicere prouidendum praecauendumque €esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem €seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit. qui ubi adequitauit €portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum €duobus equitibus uallum intrauit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: ignes in parte castro-€rum quae uergat in hostem relictos; tabernacula aperta et €omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per uias uel[2ut]2 obiectum ad praedam uidisse. quae €ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accen-€derunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine €ducibus ituros, haudquaquam dux defuit; nam extemplo Uarro signum dedit proficiscendi. Paulus, cum ei sua sponte €cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. quod quamquam Uarro €aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique con-€sulis primo Punico bello memorata naualis clades religionem animo incussit. di prope ipsi eo die magis distulere quam €prohibuere imminentem pestem Romanis; nam forte ita €euenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, serui duo Formiani unus, alter Sidicini equitis, €qui Seruilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti €a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deduc-€tique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. horum oppor-€tunus aduentus consules imperii potentes fecit, cum ambitio €alterius suam primum apud eos praua indulgentia maiestatem €soluisset.  Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos €quam ad ultimum temere euectos uidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. ibi plures dies propter inopiam fru-€menti manere nequit, nouaque consilia in dies non apud mi-€lites solum mixtos ex conluuione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur. nam cum initio fremitus, €deinde aperta uociferatio fuisset exposcentium stipendium €debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et €mercennarios milites, maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset, ipse etiam interdum Hannibal €de fuga in Galliam dicitur agitasse ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet. cum haec consilia atque €hic habitus animorum esset in castris, mouere inde statuit in €calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul ut, €quo longius ab hoste recessisset, eo transfugia impeditiora leuibus ingeniis essent. profectus est nocte ignibus similiter €factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidia-rum par priori metus contineret Romanos. sed per eundem €Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montes €exploratis, cum relatum esset uisum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta. cum utriusque €consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum €Uarroni fere omnes, Paulo nemo praeter Seruilium, prioris anni consulem, adsentiretur, [2ex]2 maioris partis sententia ad €nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. prope eum uicum Hannibal castra posuerat auersa a €Uolturno uento, qui campis torridis siccitate nubes pulueris uehit. id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare €praecipue futurum erat cum aciem dirigerent, ipsi auersi €terga tantum adflante uento in occaecatum puluere offuso €hostem pugnaturi.  consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut €uentum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, €bina castra communiunt, eodem ferme interuallo quo ad Gereonium sicut ante copiis diuisis. Aufidus amnis, utrisque €castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusque oppor-tunitate haud sine certamine dabat; ex minoribus tamen €castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur €Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesi-dium. Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem €pugnam, qua parte uirium inuictus erat, facturos copiam €pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes. inde rursus sollicitari seditione mili-€tari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus €Sempronique et Flamini temeritatem Uarroni Uarro specio-€sum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam €esse, quod Hannibal iam uel[2ut]2 usu cepisset Italiam; se €constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; ille, si quid proiectis €ac proditis ad inconsultam atque improuidam pugnam €legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis euen-€tus participem fore diceret; uideret ut quibus lingua prompta €ac temeraria, aeque in pugna uigerent manus.  dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, €Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad inuaden-€dos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. quam inconditam turbam cum uixdum in ripam €egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro uallo locatam atque ipsas prope portas euecti sunt. id €uero indignum uisum ab tumultuario auxilio iam etiam castra €Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent €flumen dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit. itaque postero die €Uarro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega €signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, se-€quente Paulo quia magis non probare quam non adiuuare consilium poterat. transgressi flumen eas quoque quas in €castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita €instructa acie in dextro cornu_id erat flumini propius_Ro-manos equites locant, deinde pedites: laeuum cornu extremi €equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus €Romanis, tenuerunt: iaculatores ex ceteris leuium armorum auxiliis prima acies facta. consules cornua tenuerunt, Te-€rentius laeuum, Aemilius dextrum: Gemino Seruilio media €pugna tuenda data.  Hannibal luce prima Baliaribus leuique alia armatura €praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites prope ripam laeuo in cornu aduersus Romanum equitatum; dextrum cornu Nu-€midis equitibus datum media acie peditibus firmata ita ut žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø®“ƒAfrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam [magna ex parte] cre-€deres aciem; ita armati erant armis et ad Trebiam ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. Gallis Hispanisque €scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, €Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis €quam caesim adsueto petere hostem, breuitate habiles et cum €mucronibus. ante alios habitus gentium harum cum magni-tudine corporum, tum specie terribilis erat: Galli super €umbilicum erant nudi: Hispani linteis praetextis purpura €tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. numerus €omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadra-ginta, decem equitum. duces cornibus praeerant sinistro €Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. sol seu de industria ita locatis €seu quod forte ita stetere peropportune utrique parti obliquus €erat Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem uersis; uentus_Uolturnum regionis incolae uocant_aduersus Ro-€manis coortus multo puluere in ipsa ora uoluendo prospec-€tum ademit.  clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna leuibus €primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispano-€rumque laeuum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim aduersis concurren-€dum erat, quia nullo circa ad euagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. in derectum utrim-€que nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis uir €uirum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex €parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites terga uertunt. sub €equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo €et uiribus et animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa €fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum ualidum, a cetera prominentem acie. impulsis €deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno €per praeceps pauore fugientium agmen in mediam primum €aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum peruenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant %media, €qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie%. qui cuneus ut pulsus aequauit frontem primum, dein ceden-€do etiam [in] sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua €fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circum-€dedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. hinc Romani, defuncti nequiquam [de] proelio uno, €omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, [et] aduersus Afros integram pugnam ineunt, non tantum [in] eo €iniquam quod inclusi aduersus circumfusos sed etiam quod €fessi cum recentibus ac uegetis pugnabant.  iam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites ad-€uersus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. quingenti ferme Nu-€midae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis €habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque €et iaculis ante pedes hostium proiectis in mediam aciem ac-€cepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur. ac €dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupauerat certamen, €tum arreptis scutis, quae passim inter aceruos caesorum cor-€porum strata erant, auersam adoriuntur Romanam aciem, €tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pauorem ac tumultum fecerunt. cum €alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium €esset, %Hasdrubal% qui ea parte praeerat, subductos ex media €acie Numidas, quia segnis eorum cum aduersis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos €pedites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna €adiungit.  parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda grauiter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe €cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo €equis, quia consulem et ad regendum equum uires deficiebant. €tum denuntianti cuidam iussisse consulem ad pedes descen-€dere equites dixisse Hannibalem ferunt: 'quam mallem, uinctos mihi traderet.' equitum pedestre proelium, quale €iam haud dubia hostium uictoria, fuit, cum uicti mori in €uestigio mallent quam fugere, uictores morantibus uictoriam irati trucidarent quos pellere non poterant. pepulerunt €tamen iam paucos superantes et labore ac uolneribus fessos. €inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant €repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum cum praeteruehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem uidisset, 'L. Ae-€mili' inquit, 'quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi uirium €aliquid superest [2et]2 comes ego te tollere possum ac prote-€gere. ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est.' ad ea €consul: 'tu quidem, Cn. Corneli, macte uirtute esto; sed €caue, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium euadendi absumas. abi, nuntia publice patribus urbem €Romanam muniant ac priusquam uictor hostis adueniat €praesidiis firment; priuatim Q. Fabio L. Aemilium prae-ceptorum eius memorem et uixisse [et] adhuc et mori. me €in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus €iterum e consulatu sim [2aut]2 accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam.' haec eos €agentes prius turba fugientium ciuium, deinde hostes oppres-€sere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in tumultu abripuit equus. tum undique effuse fugiunt. €septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, €duo ferme in uicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo €a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente uicum circumuenti sunt. consul alter, seu forte seu consilio nulli €fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Uenusiam perfugit. quadraginta quinque milia quingenti €pedites, duo milia septingenti equites, et tantadem prope €ciuium sociorumque pars, caesi dicuntur; in his ambo con-sulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et €undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique €et aedilicii_inter eos Cn. Seruilium Geminum et M. Minu-€cium numerant, qui magister equitum priore anno, [2consul]2 aliquot annis ante fuerat_octoginta praeterea aut senatores €aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi €deberent cum sua uoluntate milites in legionibus facti essent. capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quin-€genti dicuntur.  haec est pugna [2Cannensis]2, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis quae post pugnam accidere leuior, quia ab €hoste est cessatum, sic strage exercitus grauior foediorque. fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exer-€citum seruauit: ad Cannas fugientem consulem uix quin-€quaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus €fuit. binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus €esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio, €deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes pre-€meret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, €qui se arcessant, ipsos non uenire, cum aeque coniungi pos-€sent? quia uidelicet plena hostium omnia in medio essent, et €aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. aliis non tam sententia displicere quam animus deesse: P. €Sempronius Tuditanus tribunus militum 'capi ergo mauoltis' €inquit, 'ab auarissimo et crudelissimo hoste aestimarique €capita uestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus €ciuis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? non tu, si quidem L. Aemili con-€sulis, qui se bene mori quam turpiter uiuere maluit, et tot €fortissimorum uirorum qui circa eum cumulati iacent ciues estis. sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–ز˜ˆ‚obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus. ferro atque audacia uia fit €quamuis per confertos hostes. cuneo quidem hoc laxum €atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite €mecum qui et uosmet ipsos et rem publicam saluam uoltis'. haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios uadit hostes et, cum in latus dextrum quod patebat €Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora €castra ad sescenti euaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perueniunt. haec €apud uictos magis impetu animorum, quos ingenium suum €cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio €cuiusquam agebatur.  Hannibali uictori cum ceteri circumfusi gratularentur €suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum €esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum, minime €cessandum ratus, 'immo ut quid hac pugna sit actum scias, €die quinto' inquit, 'uictor in Capitolio epulaberis. sequere; €cum equite, ut prius uenisse quam uenturum sciant, prae-cedam.' Hannibali nimis laeta res est uisa maiorque quam €ut eam statim capere animo posset. itaque uoluntatem se €laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. tum Maharbal: 'non omnia nimirum eidem €di dedere. uincere scis, Hannibal; uictoria uti nescis.' €mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque im-€perio. postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedam-que etiam hostibus spectandam stragem insistunt. iacebant €tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem €cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga; adsurgentes quidam €ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excita-uerant uolnera, ab hoste oppressi sunt; quosdam et iacentes €uiuos succisis feminibus poplitibusque inuenerunt nudantes €ceruicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes hau-rire; inuenti quidam sunt mersis in effossam terram capitibus €quos sibi ipsos fecisse foueas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. praecipue conuertit €omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano €uiuus naso auribusque laceratis, cum manibus ad capiendum €telum inutilibus, in rabiem ira uersa laniando dentibus hostem €exspirasset.  spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit €castra oppugnanda et omnium primum brachio obiecto [2a]2 flumine eos excludit; ceterum omnibus labore, uigiliis, €uolneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. €pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana €trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in seruos centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uesti-€mentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam omnes sunt, seorsum ciues sociique. dum ibi tempus teritur, €interea cum ex maioribus castris, quibus satis uirium aut €animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, €alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus €tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. praeda €ingens parta est, et praeter equos uirosque et si quid argenti €(quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad uescen-€dum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera praeda diripienda data est. tum sepeliendi causa €conferri in unum corpora suorum iussit; ad octo milia fuisse €dicuntur fortissimorum uirorum. consulem quoque Roma-€num conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine €Busa, genere clara ac diuitiis, moenibus tantum tectisque a €Canusinis acceptos, frumento, ueste, uiatico etiam iuuit, €pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu €honores habiti sunt.  ceterum cum ibi tribuni militum quat-€tuor essent, Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius €Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, omnium con-€sensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. quibus consultantibus €inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, con-€sularis uiri filius, nequiquam eos perditam spem fouere; desperatam comploratamque rem esse publicam; nobiles €iuuenes quosdam, quorum principem L. Caecilium Metellum, €mare ac naues spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. quod malum, praeterquam atrox, super tot €clades etiam nouum, cum stupore ac miraculo torpidos de-€fixisset qui aderant et consilium aduocandum de eo censerent, €negat consilii rem esse [Scipio] iuuenis, fatalis dux huiusce belli: audendum atque agendum, non consultandum ait in €tanto malo esse. irent secum extemplo armati qui rem publicam saluam uellent; nulla uerius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse. pergit ire sequentibus paucis in hospi-€tium Metelli et, cum concilium ibi iuuenum de quibus €allatum erat inuenisset, stricto super capita consultantium gladio, 'ex mei animi sententia' inquit, 'ut ego rem pub-€licam populi Romani non deseram neque alium ciuem Romanum deserere patiar; si sciens fallo, tum me, Iuppiter €optime maxime, domum, familiam remque meam pessimo leto adficias. in haec uerba, L. Caecili, iures postulo, €ceterique qui adestis. qui non iurauerit in se hunc gladium strictum esse sciat.' haud secus pauidi quam si uictorem €Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet €ipsos Scipioni tradunt.  eo tempore quo haec Canusi agebantur Uenusiam ad €consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, peruenere. eos omnes €Uenusini per familias benigne accipiendos curandosque cum €diuisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos €nummos quinos uicenos, et pediti denos et arma quibus deerant dederunt, ceteraque publice ac priuatim hospitaliter €facta certatumque ne a muliere Canusina populus Uenusinus officiis uinceretur. sed grauius onus Busae multitudo facie-bat; et iam ad decem milia hominum erant, Appiusque et €Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem accepe-€runt, nuntium extemplo mittunt quantae secum peditum €equitumque copiae essent sciscitatumque simul utrum Uenu-siam adduci exercitum an manere iuberet Canusi. Uarro €ipse Canusium copias traduxit; et iam aliqua species con-€sularis exercitus erat moenibusque se certe, si non armis, ab €hoste uidebantur defensuri. Romam ne has quidem reliquias superesse ciuium socio-€rumque sed occidione occisum cum duobus [2consularibus €ducibus]2 exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat. nunquam salua urbe tantum pauoris tumultusque intra €moenia Romana fuit. itaque succumbam oneri neque €adgrediar narrare quae edissertando minora uero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso €non uolnus super uolnus sed multiplex clades, cum duobus €consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur nec €ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse; Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam €factam. nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset. compares cladem ad Aegates insulas Car-€thaginiensium proelio nauali acceptam, qua fracti Sicilia ac €Sardinia cessere, inde uectigales ac stipendiarios fieri se passi €sunt, aut pugnam aduersam in Africa, cui postea hic ipse €Hannibal succubuit; nulla ex parte comparandae sunt nisi €quod minore animo latae sunt.  P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in €curiam Hostiliam uocauerunt, ut de urbis custodia consule-rent; neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad €oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, uenturum. cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne €consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor €lamentantium mulierum et nondum palam facto uiui mortui-€que et per omnes paene domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia €et Latina uia mittendos, qui obuios percontando_aliquos €profecto ex fuga passim dissipatos fore_referant quae for-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø·•tuna consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales €miseriti imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae €copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. haec exploranda noscendaque €per impigros iuuenes esse; illud per patres ipsos agendum, €quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidatio-€nem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum €coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum om-€nium ad praetores deducendos curent, suae quisque fortunae domi auctorem exspectent, custodesque praeterea ad portas €ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque €homines nullam nisi urbe ac moenibus saluis salutem spe-€rare. ubi conticuerit [recte] tumultus, tum in curiam patres €reuocandos consulendumque de urbis custodia esse.  cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summota-€que foro [2a]2 magistratibus turba patres diuersi ad sedandos €tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: L. Aemilium consulem exercitumque €caesum; sese Canusi esse, reliquias tantae cladis uelut ex €naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad €Cannas, in captiuorum pretiis praedaque alia nec uictoris animo nec magni ducis more nundinantem. tum priuatae €quoque per domos clades uolgatae sunt adeoque totam €urbem oppleuit luctus ut sacrum anniuersarium Cereris inter-€missum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. itaque ne ob €eandem causam alia quoque sacra publica aut priuata dese-€rerentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. ceterum cum sedato urbis tumultu reuocati in curiam patres €essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. €Otacilio propraetore, regnum Hieronis classe Punica uastari; cui cum opem imploranti ferre uellent [2praefecti ab se missi]2, €nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se uersum ad tuendam Syra-€cusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo pro-€uinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe €opus esse, si regem socium Siciliamque tueri uellent.  litteris consulis praetorisque [2lectis censuere patres]2 M. €Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium €ad exercitum mittendum scribendumque consuli et, cum €praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quan-€tum per commodum rei publicae fieri posset, Romam ueniret. territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum €quod duae Uestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri €compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Colli-€nam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciuerat; L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices €appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice €maximo eo usque uirgis in comitio caesus erat ut inter uerbera exspiraret. hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in pro-digium uersum esset, decemuiri libros adire iussi sunt et €Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est scisci-€tatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret. interim ex €fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta, inter €quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bouario sub €terram uiui demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam €ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum. placatis satis, ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab €Ostia mille et quingentos milites quos in classem scriptos habebat Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; ipse legione €classica_ea legio tertia erat_cum tribunis militum Teanum €Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae €paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. €Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab €annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt; quat-tuor ex his legiones et mille equites effecti. item ad socios €Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mit-€tunt. arma, tela, alia parari iubent et uetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. et aliam formam noui €dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo €milia iuuenum ualidorum ex seruitiis, prius sciscitantes sin-gulos uellentne militare, empta publice armauerunt. hic €miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captiuos €copia fieret.  namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas €pugnam uictoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captiuis productis segregatisque socios, sicut ante ad €Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine €pretio dimisisset, Romanos quoque uocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: non interneciuum €sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio €certare. et patres uirtuti Romanae cessisse et se id adniti ut suae in uicem simul felicitati et uirtuti cedatur. itaque €redimendi se captiuis copiam facere; pretium fore in capita €equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, seruo centenos. quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad €id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quam-cumque condicionem paciscendi acceperunt. placuit suffra-€gio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec €pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum. missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinaret animus, condiciones ferret. cum egressi €castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo €uelut aliquid oblitus, iuris iurandi soluendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. ubi Ro-€mam uenire eos nuntiatum est, Carthaloni obuiam lictor €missus, qui dictatoris uerbis nuntiaret ut ante noctem exce-€deret finibus Romanis.  legatis captiuorum senatus ab dictatore datus est, quorum €princeps: 'M. Iuni uosque, patres conscripti' inquit, 'nemo €nostrum ignorat nulli unquam ciuitati uiliores fuisse captiuos quam nostrae; ceterum, nisi nobis plus iusto nostra placet €causa, non alii unquam minus neglegendi uobis quam nos in hostium potestatem uenerunt. non enim in acie per timo-€rem arma tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes €cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac uolneribus, uallum sumus tutati; postero die, cum €circumsessi ab exercitu uictore aqua arceremur nec ulla iam €per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas €duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra €trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem re-stare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimit-€teremur, arma in quibus nihil iam auxilii erat hosti tradidi-mus. maiores quoque acceperamus se a Gallis auro rede-€misse et patres uestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, €legatos tamen [ad] captiuorum redimendorum gratia Taren-tum misisse. atqui et [2ad]2 Alliam cum Gallis et ad Hera-€cleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam €pauore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Ro-€manorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae nisi in €quibus trucidandis et ferrum et uires hostem defecerunt. sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt €sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in pote-statem hostium uenerunt. haud equidem ullius ciuis et €commilitonis fortunae aut condicioni inuideo, nec premendo €alium me extulisse uelim: ne illi quidem, nisi pernicitatis €pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes €ex acie fugientes non prius quam Uenusiae aut Canusii con-€stiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse. sed illis et €bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptio-€ribus pro patria, quod beneficio uestro redempti atque in €patriam restituti fuerimus. dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; octo milia €seruorum audio armari. non minor numerus noster est nec žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–Ø»˜Œƒmaiore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si €conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. illud etiam in tali consilio animaduertendum uobis censeam, €patres conscripti, si iam duriores esse uelitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. Pyrrho €uidelicet, qui [uos] hospitum numero captiuos habuit? an €barbaro ac Poeno, qui utrum auarior an crudelior sit uix existimari potest? si uideatis catenas, squalorem, deformi-€tatem ciuium uestrorum, non minus profecto uos ea species €moueat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones uestras. intueri potestis sollicitudinem et €lacrimas in uestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum €exspectantiumque responsum uestrum. cum ii pro nobis €proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint, quem cen-€setis animum ipsorum esse quorum in discrimine uita libertasque est? si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal €contra naturam suam esse uelit, nihil tamen nobis uita opus €esse censeamus cum indigni ut redimeremur a uobis uisi simus. rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine €pretio captiui; sed rediere cum legatis, primoribus ciuitatis, €ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecen-€tis nummis non aestimatus ciuis? suum quisque animum, patres conscripti. scio in discrimine esse uitam corpusque €meum; magis me famae periculum mouet, ne a uobis €damnati ac repulsi abeamus; neque enim uos pretio peper-€cisse homines credent.'  ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio €erat, clamor flebilis est sublatus manusque ad curiam tende-€bant orantes ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac] turbae €uirorum immiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. ibi cum sententiis uariaretur et alii redimendos €de publico, alii nullam publice impensam faciendam nec prohibendos ex priuato redimi; si quibus argentum in €praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cauendum populo censerent, tum €T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque €uidebatur, seueritatis, interrogatus sententiam ita locutus €fertur: 'si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium €potestate sunt ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum breui sententiam peregissem; quid enim aliud quam ad-€monendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad €rem militarem exemplo seruaretis? nunc autem, cum prope €gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non €captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Uenusiam €Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli €aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar. atque utinam haec, quae €apud uos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, €optimum testem ignauiae cuiusque et uirtutis, aut unus hic €saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti €essent, milites hodie in castris Romanis non captiui in hostium potestate essent. sed cum fessis pugnando hosti-€bus, tum uictoria laetis et ipsis plerique regressis in castra €sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent et septem €milia armatorum hominum erumpere etiam [2per]2 confertos €hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi uoluerunt. nocte prope tota P. Sempronius €Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas €hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum €nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. si €ut auorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, €si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius €Flamma trecentis uoluntariis, cum ad tumulum eos capiendum €situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, €et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas legiones", si hoc P. Sempronius diceret, nec uiros quidem nec Romanos uos duceret, si nemo tantae uirtutis exstitisset comes. uiam €non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; €reduces in patriam ad parentes, ad coniuges ac liberos facit. ut seruemini, deest uobis animus: quid, si moriendum pro €patria esset, faceretis? quinquaginta milia ciuium sociorum-€que circa uos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla €uirtutis non mouent, nihil unquam mouebit; si tanta clades €uilem uitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam; immo deside-€rate, dum patria est, dum ciues eius estis. sero nunc deside-€ratis, deminuti capite, [abalienati iure ciuium] serui Car-thaginiensium facti. pretio redituri estis eo unde ignauia €ac nequitia abistis? P. Sempronium ciuem uestrum non €audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem €post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. quam[2quam quid]2 ego ignauiam istorum accuso, cum scelus €possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene €monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis €gladiis uiri fortissimi inertes summouissent. prius, inquam, €P. Sempronio per ciuium agmen quam per hostium fuit erumpendum. hos ciues patria desideret, quorum si ceteri €similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pu-gnauerunt ciuem haberet? ex milibus septem armatorum €sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam €liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes ob-stitere; quam tutum iter duarum prope legionum agmini €futurum censetis fuisse? haberetis hodie uiginti milia arma-€torum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. nunc autem €quemadmodum hi boni fidelesque_nam "fortes" ne ipsi quidem dixerint_ciues esse possunt? nisi quis credere €potest aut adfuisse erumpentibus qui, ne erumperent, €obsistere conati sunt, aut non inuidere eos cum incolumitati, €tum gloriae illorum per uirtutem partae, cum sibi timorem €ignauiamque seruitutis ignominiosae causam esse sciant. maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem €exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. €[2at]2 ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot €obsessi uallum armis, se ipsi tutati uallo sunt; tandem ultima €ausi passique, cum omnia subsidia uitae deessent adfectisque €fame uiribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis uicti sunt. orto sole ab hosti-€bus ad uallum accessum; ante secundam horam, nullam €fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. haec uobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie €stare ac pugnare decuerat, [cum] in castra refugerunt; cum €pro uallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. et uos redimam? cum erumpere €e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere [2et]2 €castra tutari armis necesse est, et castra et arma et uos ipsos traditis hosti. ego non magis istos redimendos, patres €conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per €medios hostes e castris eruperunt ac per summam uirtutem €se patriae restituerunt.'  postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque pleros-€que captiui cognatione attingebant, praeter exemplum €ciuitatis minime in captiuos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines mouit, quia nec aerarium €exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam €emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem, locupletari uolebant. cum triste €responsum non redimi captiuos redditum esset nouusque €super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus esset, cum €magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt. unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure €iurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad €senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custo-€dibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. est et alia de captiuis fama: decem primos uenisse; de €eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; mo-€rantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos €uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø–ؽ—tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redi-€mendis captiuis relatum esse nec censuisse redimendos €senatum; et nouos legatos tres ad Hannibalem reuertisse, decem ueteres remansisse, quod per causam recognoscendi €nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi €religione sese exsoluissent; de iis dedendis magna con-€tentione actum in senatu esse uictosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo €omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam €eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non €foro solum omni deinde uita sed prope luce ac publico caruerint. mirari magis adeo discrepare inter auctores quam €quid ueri sit discernere queas. €quanto autem maior ea clades superioribus cladibus €fuerit uel ea res indicio [2est quod fides socio]2rum, quae ad €eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto alia de re quam quod desperauerant de imperio. defecere €autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, €Lucani, praeter hos Uzentini, et Graecorum omnis ferme €ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisal-pini omnes Galli. nec tamen eae clades defectionesque €sociorum mouerunt ut pacis usquam mentio apud Romanos €fieret neque ante consulis Romam aduentum nec postquam is rediit renouauitque memoriam acceptae cladis; quo in €tempore ipso adeo magno animo ciuitas fuit ut consuli ex €tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et €obuiam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de re publica non desperasset; qui si Car-€thaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii €foret. °Hannibal post Cannensem pugnam [2castraque]2 capta €ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus €in Hirpinos a Statio [2Trebio]2 pollicente se Compsam tradi-turum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed €premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. post famam Cannensis pugnae uol-€gatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum €Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est. ibi praeda omni €atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem €regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum €Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. ubi fines Neapolitanorum in-€trauit, Numidas partim in insidiis_et pleraeque cauae sunt €uiae sinusque occulti_quacumque apte poterat disposuit, €alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis iussit. in quos, quia nec multi et incompositi uide-€bantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus con-sulto tracta in insidias circumuenta est; nec euasisset quis-€quam, ni mare propinquum et haud procul litore naues, €piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti €caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intempe-rantius cedentes secutus cecidit. ab urbe oppugnanda Poe-€num absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta €oppugnanti.  inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate €atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta €omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuuius Calauius fece-€rat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. is cum eo forte anno, quo res male gesta ad €Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu €infestam senatui plebem ratus per occasionem nouandi res €magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum €uictore exercitu uenisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, improbus homo sed non ad extremum perditus, cum €mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam €autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, €rationem iniit qua et senatum seruaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. uocato senatu cum sibi defectionis ab €Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi €filia haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; €ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tollendum ex ciuitate senatum €plebem spectare sed per caedem senatus uacuam rem publi-cam tradere Hannibali ac Poenis uelle; eo se periculo €posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re €publica obliti credant,_cum omnes uicti metu permitterent, 'claudam' inquit 'in curia uos et, tamquam et ipse cogitati €facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam €aduersarer uiam saluti uestrae inueniam. in hoc fidem, quam uoltis ipsi, accipite.' fide data egressus claudi curiam €iubet praesidiumque in uestibulo relinquit ne quis adire €curiam iniussu suo neue inde egredi possit.  tum uocato ad contionem populo 'quod saepe' inquit €'optastis, Campani, ut supplicii sumendi uobis ex im-probo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per €tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis €clientium seruorumque tuentur, cum summo uestro periculo, €sed tutam habetis ac liberam; clausos omnes in curia acci-pite, solos, inermes. nec quicquam raptim aut forte temere €egeritis; de singulorum capite uobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat; sed €ante omnia ita uos irae indulgere oportet, ut potiorem ira €salutem atque utilitatem uestram habeatis. etenim hos, ut €opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non uoltis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod €unum liberae ciuitatis consilium est, senatus habendus est. €itaque duae res simul agendae uobis sunt, ut et ueterem senatum tollatis et nouum cooptetis. citari singulos sena-€tores iubebo de quorum capite uos consulam; quod de €quoque censueritis fiet; sed prius in eius locum uirum €fortem ac strenuum nouum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur.' inde consedit et nominibus in €urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit. ubi auditum est nomen, €malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio dignum. tum Pacuuius: 'uideo quae de hoc sententia €sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem et iustum.' primo silentium erat inopia potioris subiciundi; €deinde cum aliquis omissa uerecundia quempiam nominas-set, multo maior extemplo clamor oriebatur, cum alii nega-€rent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque €inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent. hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est €factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem €nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra €nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrebant. ita dilabi homines, €notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse €iubentesque senatum ex custodia dimitti.  hoc modo Pacuuius cum obnoxium uitae beneficio sena-€tum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur. hinc senatores €omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari; salutare, benigne inuitare, apparatis accipere epulis, eas €causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam €litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in uolgus fauori conciliando esset; iam uero nihil in senatu agi aliter €quam si plebis ibi esset concilium. prona semper ciuitas €in luxuriam non ingeniorum modo uitio sed afluenti copia €uoluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae ter-restrisque, tum uero ita obsequio principum et licentia €plebei lasciuire ut nec libidini nec sumptibus modus esset. ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, €post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium. id modo erat in €mora ne extemplo deficerent, quod conubium uetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, €quod maximum uinculum erat, trecenti equites, nobilissi-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—¤˜ˆƒmus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud €Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis €ac missi.  horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut €legati ad consulem Romanum mitterentur. €ii nondum Canusium profectum sed Uenusiae cum paucis €ac semiermibus consulem inuenerunt, quam poterant maxime €miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum. et auxit rerum suarum suique con-€temptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campa-€num aduersi quicquam euenisse Romanis nuntiassent polli-cerenturque omnia quae ad bellum opus essent, 'morem €magis' inquit 'loquendi cum sociis seruastis, Campani, €iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam con-€uenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis. quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi €aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis uelimus? €pedites uobis imperemus tamquam equites habeamus? €pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. €legiones, equitatus, arma, signa, equi uirique, pecunia, €commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt. itaque non iuuetis nos in bello oportet, Cam-pani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis. ueniat in €mentem, ut trepidos quondam maiores uestros intra moenia €compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum €pauentes, receptos in fidem [2ad]2 Saticulam defenderimus €coeptumque propter uos cum Samnitibus bellum per centum prope annos uariante fortuna euentum tulerimus. adicite ad €haec, quod foedus aequum deditis, quod leges uestras, quod €ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maxi-€mum fuit, ciuitatem nostram magnae parti uestrum dedimus communicauimusque uobiscum. itaque communem uos €hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse. non cum €Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in €Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africae €quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani €Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit. hunc natura et €moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferauit, ponti-€bus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis €et, quod proloqui etiam piget, uesci corporibus humanis docendo. his infandis pastos epulis, quos contingere etiam €nefas sit, uidere atque habere dominos et ex Africa et a €Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum €pati prouinciam esse, cui non, genito modo in Italia, de-testabile sit? pulchrum erit, Campani, prolapsum clade €Romanum imperium uestra fide, uestris uiribus retentum ac reciperatum esse. triginta milia peditum, quattuor €milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam €pecuniae adfatim est frumentique. si parem fortunae uestrae €fidem habetis, nec Hannibal se uicisse sentiet nec Romani €uictos esse.'  [2ab]2 hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum €legatis unus ex iis Uibius Uirrius tempus uenisse ait, quo €Campani non agrum solum ab Romanis quondam per in-€iuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint; foedus enim cum Hannibale quibus uelint legibus €facturos; neque controuersiam fore quin, cum ipse con-€fecto bello Hannibal uictor in Africam decedat exercitum-que deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. haec €Uirrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus uideretur nomen Romanum. extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; ex-€tracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est €res. postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad €consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, €Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus €inuenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuuari uellent; indignatione orta summoueri a €curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet. quia €nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque €et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere €pro certo sum ueritus.  legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo con-€dicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poe-€norum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret; ut suae leges, €sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis €captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum €quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia face-rent, permutatio fieret. haec pacta: illa insuper quam €quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam prae-€fectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae €munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs €repente omnes comprehensos uelut custodiae causa bal-€neis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa €foedum in modum exspirarent. ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa €ope Decius Magius, uir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat. ut uero €praesidium mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam €dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem €exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam uociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si €malum facinus quod a uetustissimis sociis consanguineisque €defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. haec_ €nec enim occulta agebantur_cum relata Hannibali essent, €primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra; deinde, €cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius €esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus compre-hendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit. ueritus €deinde ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione €animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso €nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero €die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. Marius contione aduocata edicit, ut frequentes €cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. ab €uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam €uolgi et studio uisendi tot iam uictoriis clarum imperatorem, factum est. Decius Magius nec obuiam egressus est nec, €quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, €priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis €otiose inambulauit trepidante tota ciuitate ad excipiendum Poenum uisendumque. Hannibal ingressus urbem senatum €extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campa-€norum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse, aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam €praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio €negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit.  deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacu-uiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis. eo Pacuuius Cala-€uius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuuenem adduxit abstractum €ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana €societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut €inclinata in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sen-tentia depulerat. huic tum pater iuueni Hannibalem €deprecando magis quam purgando placauit, uictusque patris €precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre uocari iussit, cui conuiuio neminem Campanum praeterquam €hospites Uibelliumque Tauream, insignem bello uirum, ad-hibiturus erat. epulari coeperunt de die, et conuiuium non €ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in ciuitate €atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus uoluptatium inlecebris instructum. unus nec dominorum inuitatione €nec ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad €uinum potuit, ipse ualetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. solis ferme €occasu patrem Calauium ex conuiuio egressum secutus filius, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—؈˜ˆƒubi in secretum_hortus erat posticis aedium partibus_ peruenerunt, 'consilium' inquit 'adfero, pater, quo non €ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, €impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani [2futuri]2 quam unquam fuimus. cum €mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. 'iam ego' €inquit 'sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te €id prius scire uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, €malles.'  quae ubi uidit audiuitque senex, uelut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu 'per ego te' inquit, 'fili, €quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quae-€soque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda uelis. paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum €est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus_ut €sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum armaremus? ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius €Campanorum adhibitus es ab Hannibale,_ut eam ipsam €mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? sed sit €nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. unus €adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum €seruorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextrae? torpescent in amentia illa? uoltum ipsius €Hannibalis, quem armati exercitus sustinere n[2equeunt]2, €quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia €desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? atqui per meum pectus €petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic te deterreri €sine potius quam illic uinci. ualeant preces apud te meae, sicut pro te hodie ualuerunt.' lacrimantem inde iuuenem €cernens medium complectitur atque osculo haerens non ante €precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. tum iuuenis 'ego quidem' inquit, €'quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. tuam doleo uicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel €cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum €Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es. tu, patria, €ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quo-niam parens extorquet, recipe.' haec cum dixisset, gladium €in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res €suspecta esset, se ipse conuiuio reddidit.  postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima €eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Cam-€panis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, [et] inter cetera magnifica promissa pollicitus breui caput €Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. unum esse exsortem Punicae €amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Cam-€panum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare €ut sibi dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat. omnes in eam sententiam ierunt, quam-€quam magnae parti et uir indignus ea calamitate et haud paruo initio minui uidebatur ius libertatis. egressus curia €in templo magistratuum consedit comprehendique Decium €Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi €posse, tum iniectae catenae ducique ante lictorem in castra est iussus. quoad capite aperto est ductus, contionabundus €incessit, ad circumfusam undique multitudinem uociferans: €'habetis libertatem, Campani, quam petistis. foro medio, €luce clara, uidentibus uobis nulli Campanorum secundus uinctus ad mortem rapior. quid uiolentius capta Capua €fieret? ite obuiam Hannibali, exornate urbem diemque €aduentus eius consecrate, ut hunc triumphum de ciue uestro spectetis.' haec uociferanti, cum moueri uolgus uideretur, €obuolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. ita €in castra perducitur extemploque impositus in nauem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate €rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et €legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam €primam peterent offendendi sibi noui socii aut tribuendo €habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. nauem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum €erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis con-€fugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Pto-lomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis uinctum €se ab Hannibale esse, uinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu Capuam mallet. nec Magius Ca-€puam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter €Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam €hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius €uiuere quem uindicem atque auctorem habeat libertatis.  dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis €Romam rediit responsumque ex scripto recitauit. diui €diuaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum: 'si ita faxitis, Romani, uestrae res meliores faciliores-€que erunt magisque ex sententia res publica uestra uobis procedet uictoriaque duelli populi Romani erit. Pythio €Apollini re publica uestra bene gesta seruataque lucris €meritis donum mittitote deque praeda manubiis spoliisque honorem habetote; lasciuiam a uobis prohibetote.' haec €ubi ex Graeco carmine interpretata recitauit, tum dixit se €oraculo egressum extemplo iis omnibus diuis rem diuinam ture ac uino fecisse, iussumque ab templi antistite, sicut €coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem diuinam €fecisset, ita coronatum nauem adscendere nec ante deponere eam quam Romam peruenisset; se, quaecumque imperata €sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam €Romae in aram Apollinis deposuisse. senatus decreuit ut €eae res diuinae supplicationesque primo quoque tempore cum €cura fierent. dum haec Romae atque [2in]2 Italia geruntur, nuntius €uictoriae ad Cannas Carthaginem uenerat Mago Hamilcaris €filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus ali-€quot dies in recipiendis ciuitatibus Bruttiorum quae de-ficiebant. is, cum ei senatus datus esset, res gestas in €Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum €quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse €supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia €cepisse. ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus €saucium alterum, alterum toto amisso exercitu uix cum quinquaginta hominibus effugisse. magistrum equitum, €quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, €quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi im-peratorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Luca-€norum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non €Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Can-nensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. pro his €tantis totque uictoriis uerum esse grates deis immortalibus €agi haberique.  ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in uestibulo €curiae iussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut me-€tientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit quae propior uero est, haud plus €fuisse modio. adiecit deinde uerbis, quo maioris cladis €indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipso-rum primores, id gerere insigne. summa fuit orationis, quo €propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope €iuuandum Hannibalem esse; procul enim ab domo mili-tiam esse, in media hostium terra; magnam uim frumenti €pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita uictoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum €igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecu-€niam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico €militibus. secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, €uir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse €ratus, 'quid est, Hanno?' inquit; 'etiam nunc paenitet belli suscepti aduersus Romanos? iube dedi Hannibalem; €ueta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—ØŒ—ƒaudiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.' tum Hanno: 'tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid €in communi omnium gaudio minus laetum quod esset uobis loquerer; nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc €suscepti aduersus Romanos belli, si reticeam, aut superbus €aut obnoxius uidear, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae. respondeam' inquit 'Himil-€coni non desisse paenitere me belli neque desiturum ante €inuictum uestrum imperatorem incusare quam finitum ali-€qua tolerabili condicione bellum uidero; nec mihi pacis €antiquae desiderium ulla alia res quam pax noua finiet. itaque ista quae modo Mago iactauit Himilconi ceterisque €Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta €esse, quia res bello bene gestae, si uolumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt; nam si praetermittimus €hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus uideri €pacem, uereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac uana euadat. quae tamen nunc quoque qualis est? occidi €exercitus hostium; mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses uictus? hostium cepi bina castra, praedae uidelicet €plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne €omnia ipse mirer_mihi quoque enim, quoniam respondi €Himilconi, interrogare ius fasque est_uelim seu Himilco €seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani €imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus €defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et tri-ginta tribubus ad Hannibalem transfugerit.' cum utrum-€que Mago negasset, 'hostium quidem ergo' inquit 'adhuc €nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum €quidue spei habeat scire uelim.'  cum id nescire Mago €diceret, 'nihil facilius scitu est' inquit. 'ecquos legatos €ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam €denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad uos est?' cum id quoque negasset, 'bellum igitur' inquit €'tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. quam uaria uictoria priore €[Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. €nunquam terra marique magis prosperae res nostrae uisae €sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus deuicti ad Aegates €insulas sumus. quod si, id quod di omen auertant, nunc €quoque fortuna aliquid uariauerit, tum pacem speratis cum uincemur, quam nunc cum uincimus dat nemo? ego, si €quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu acci-€pienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago €postulat refertis, nec uictoribus mitti attinere puto et fru-€strantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mit-€tenda esse.' haud multos mouit Hannonis oratio; nam et simultas €cum familia Barcina leuiorem auctorem faciebat et occupati €animi praesenti laetitia nihil quo uanius fieret gaudium suum €auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti paulum uoluissent, rebantur. itaque ingenti consensu fit €senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum €in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et €argenti talenta, %dictatorque cum Magone in Hispaniam prae-€missus est ad conducenda uiginti milia peditum, quattuor €milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in €Hispania erant, supplerentur.  ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque €gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. nam nec consul ulli rei quae per €eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus €diuinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum €escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae prin-€cipio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum €dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium_cum €honesta utilibus cedunt_descendit edixitque qui capitalem €fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis essent, €qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui iussurum. ea sex milia hominum Gallicis spoliis, €quae triumpho C. Flamini tralata erant, armauit, itaque cum €uiginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum €animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, €quia non desperabat uoluntariam deditionem, ita, si mora-€rentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. senatus ac maxime primores eius in socie-€tate Romana cum fide perstare; plebs nouarum, ut solet, €rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum popu-€lationis et patienda in obsidione multa grauia indignaque €proponere animo; neque auctores defectionis deerant. itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, €resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inueniunt. placere enim sibi defectionem ad €Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque nouam transeant, parum constare. ita spatio €sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] €Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque €quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subueniatur; con-€cedendo plebei senatum ubi uelint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis €eadem simulatione extrahi rem in suum aduentum iussit; €interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde €Uolturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianum-€que super Suessulam per montes Nolam peruenit.  sub aduentum praetoris Romani Poenus agro Nolano €excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus €maritimi oppidi potiundi, quo cursus nauibus tutus ex Africa esset; ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano €teneri accepit_M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis €accitus_Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe ui, saepe sollici-€tandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum €in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent uestimentis. deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis €praeter Romanos uideri uellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum uoluissent proposuit. nec ea €spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut €fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. cum ferme triginta senatores, ac forte €primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas €Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina €praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam €uoluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes €L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus €a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. erat €iuuenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus €eques. seminecem eum ad Cannas in aceruo caesorum €corporum inuentum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat. ob eius gratiam meriti rem €Nolanam in ius dicionemque dare uoluerat Poeno, anxium-€que eum et sollicitum cura nouandi res praetor cernebat. ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio con-€ciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac €strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum inuidos inter populares habere inde existimatu €facile esse quod nemo ciuis Nolanus sibi indicauerit quam multa eius egregia facinora militaria essent; sed qui in €Romanis militauerit castris, non posse obscuram eius uirtu-€tem esse. multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre €qui uir esset ille quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio €non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—؏˜ƒsuperincidentium uirorum equorum armorumque sit oppres-sus. 'itaque macte uirtute esto' inquit. 'apud me tibi €omnis honos atque omne praemium erit et, quo frequentior €mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolu-mento esse.' laetoque iuueni promissis equum eximium €dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; €lictoribus imperat ut eum se adire quotiens uelit patiantur.  hac comitate Marcelli ferocis iuuenis animus adeo est molli-€tus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius €iuuerit. cum Hannibal ad portas esset_Nolam enim rursus a €Nuceria mouit castra_plebesque Nolana de integro ad de-fectionem spectaret, Marcellus sub aduentum hostium intra €muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae €urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro €moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc €parua inter urbem castraque et uario euentu fiebant, quia €duces nec prohibere paucos temere prouocantes nec dare signum uniuersae pugnae uolebant. in hac cotidiana duorum €exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque €esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta €eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas €murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. haec ubi nuntiata €Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam €aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit. ad tres portas in hostes uersas tripertito exercitum €instruxit; impedimenta subsequi iussit, calones lixasque et €inualidos milites uallum ferre. media porta robora legionum €et Romanos equites, duabus circa portis nouos milites leuemque armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani €muros portasque adire uetiti subsidiaque destinata impedi-€mentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus €fieret. ita instructi intra portas stabant. Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad €multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec €exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. ratus deinde prodita conloquia esse metu-€que resides factos, partem militum in castra remittit iussos €propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam €aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. dum in sua quisque €ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad €muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere €clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. satis €terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum dua-€bus circa portis P. Ualerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. addidere clamorem lixae calones-€que et alia turba custodiae impedimentorum adposita, ut €paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit. uix equidem ausim adfirmare, €quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis; sed, siue €tanta siue minor uictoria fuit, ingens eo die res ac nescio an €maxima illo bello gesta sit; non uinci enim ab Hannibale €[uincentibus] difficilius fuit quam postea uincere.  Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras €recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque €dispositis ne quis egrederetur quaestionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit. supra septua-€ginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse et summa rerum senatui €tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit. Poenus Acerras primum ad uoluntariam €deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos €uidet, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam uirium erat; itaque desperata tutela urbis, €ut circumuallari moenia uiderunt, priusquam continuarentur €hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custo-dias silentio noctis dilapsi, per uias inuiaque qua quemque €aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis €certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino €dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid €noui tam propinquis hostium castris Capuae quoque occur-reret, exercitum ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore €quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latini-€que nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat. hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti €domo cum Casilinum ante famam aduersae pugnae uenis-€sent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti €a Casilino cum satis magno agmine irent, auertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae. ibi cum dies aliquot, €suspecti Campanis timentesque, cauendis ac struendis in €uicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi €accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis €nocte oppidanis partem urbis, quae cis Uolturnum est_eo €enim diuiditur amni_occupauere idque praesidii Casilini habebant Romani. additur et Perusina cohors, homines €quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum compulsi. et satis ferme armatorum €ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda €erat: penuria frumenti, nimium etiam ut uideretur hominum, €efficiebat.  Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum €praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii €copia, uerbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque €accipiendum perlicere iubet: si in pertinacia perstent, ui rem gerere ac temptare si qua parte inuadere urbem possit. ubi €ad moenia accessere, quia silentium erat, solitudo uisa; metu-€que concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refrin-gere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad €id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stra-gemque hostium faciunt. ita primis repulsis Maharbal cum €maiore robore uirorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. postremo Hannibal castris ante ipsa moenia €oppositis paruam urbem paruumque praesidium summa ui €atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat laces-€sitque corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites €et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit. semel ultro erumpentes agmine elephantorum opposito €prope interclusit trepidosque compulit in urbem satis multis €ut ex tanta paucitate interfectis; plures cecidissent ni nox proelio interuenisset. postero die omnium animi ad oppu-€gnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis €proposita est atque ipse dux castelli plano loco positi segnem €oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Canna-€rum Trasumennique et Trebiae singulos admonens uniuer-sosque. inde uineae quoque coeptae agi cuniculique; nec €ad uarios conatus hostium aut uis ulla aut ars deerat sociis Romanorum. propugnacula aduersus uineas statuere, trans-€uersis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam €coeptis obuiam ire, donec pudor etiam Hannibalem ab €incepto auertit, castrisque communitis ac praesidio modico €imposito, ne omissa res uideretur, in hiberna Capuam €concessit. ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, €aduersus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum. itaque, quos nulla mali uicerat €uis, perdidere nimia bona ac uoluptates immodicae, et eo im-pensius quo auidius ex insolentia in eas se merserant. som-€nus enim et uinum et epulae et scorta balineaque et otium €consuetudine in dies blandius ita eneruauerunt corpora €animosque ut magis deinde praeteritae uictoriae eos quam praesentes tutarentur uires, maiusque id peccatum ducis €apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex €Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa €enim cunctatio distulisse modo uictoriam uideri potuit, hic error uires ademisse ad uincendum. itaque hercule, uelut žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Ø’˜Ž‚si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit. nam et redierunt plerique scortis impli-€citi et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, uiaque €et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant, et deinde per omne aestiuorum tempus €magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur neque €aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.  ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum €erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat. castris Romanis Ti. Sempronius €praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam. Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium ob-€sessis et Uolturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum €Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si praesi-dium Romanum abscessisset. Gracchus adsidens tantum €Casilino, quia praedictum erat dictatoris ne quid absente eo €rei gereret, nihil mouebat, quamquam quae facile omnem pa-tientiam uincerent nuntiabantur a Casilino; nam et praeci-€pitasse se quosdam non tolerantes famem constabat et stare €inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes. ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam €conserere dictatoris iniussu auderet_pugnandum autem esse, €si palam frumentum importaret, uidebat_neque clam im-portandi spes esset, farre ex agris circa undique conuecto €cum complura dolia complesset, nuntium ad magistratum €Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret. insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab €nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt; aequaliter inter omnes frumentum diuisum. id postero €quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perueniebant; eo custodias hostium fallebant. imbribus €deinde continuis citatior solito amnis transuerso uertice dolia €impulit ad ripam quam hostes seruabant. ibi haerentia €inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Han-€nibali est et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Uolturno ad urbem missum. nuces tamen fusae ab €Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, €cratibus excipiebantur. postremo ad id uentum inopiae est, ut lora detractasque €scutis pelles, ubi feruida mollissent aqua, mandere conaren-€tur nec muribus alioue animali abstinerent et omne herba-rum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent. et €cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum €erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal 'eone usque €dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?' exclamaret; et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum de-€mum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. septunces auri in singulos pretium conuenit. fide accepta €tradiderunt sese. donec omne aurum persolutum est, in uinculis habiti; tum remissi summa cum fide. id uerius €est quam ab equite in abeuntes immisso interfectos. Prae-€nestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta qui €in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque €absumpsit: ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio_scriba is antea fuerat_redierunt. statua eius €indictio fuit, Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, €uelato capite, [et tria signa] cum titulo lamnae aeneae in-€scripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio €fuerint uotum soluisse. idem titulus tribus signis in aede €Fortunae positis fuit subiectus.  Casilinum oppidum reddi-€tum Campanis est, firmatum septingentorum militum de €exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde absces-sisset, Romani oppugnarent. Praenestinis militibus senatus €Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uaca-€tionem decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non mutauerunt. Perusinorum casus obscurior fama est, quia €nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto €Romanorum. eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant €in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regio-€nem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. quibus cum obsistere malis nequi-€rent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum €miserunt. quorum preces lacrimaeque_in questus enim €flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in uesti-€bulo curiae profuderunt_ingentem misericordiam patribus ac populo mouerunt, consultique iterum a M. Aemilio prae-€tore patres circumspectis omnibus imperii uiribus fateri €coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire €domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum [2pro]2 praesenti fortuna iusserunt. haec post-€quam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror €pauorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, €quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. uicit tamen €ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulen-dumque de integro censuit. relata postero die per mino-€rem trepidationem re tenuerunt optimates ut conuectis €omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.  per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Ro-€mam allatae. priores ex Sicilia T. Otacili propraetoris in senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex €Africa Lilybaeum uenisse; ipsum grauiter saucium in dis-€crimine ultimo uitae esse; militi ac naualibus sociis neque €stipendium neque frumentum ad diem dari neque unde detur esse; magno opere suadere ut quam primum ea mit-€tantur, sibique, si ita uideatur, ex nouis praetoribus succes-sorem mittant. eademque ferme de stipendio frumentoque €ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. €responsum utrique non esse unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. T. Otacilius ad €unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum €misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex men-€sum frumentum accepit; Cornelio in Sardinia ciuitates sociae benigne contulerunt. et Romae quoque propter €penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii €tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque €fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat. et €duumuiri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam €L. Manlius praetor uouerat, dedicauerunt; et tres pontifices €creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. €Fuluius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili €Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Can-€nensi.  cum cetera quae continuis cladibus fortuna minuerat, €quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres exples-sent, tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque conuenientium ad publicum consilium respexerunt; neque €enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus €lectus fuerat, cum tantum senatorum aduersae pugnae, ad €hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent. cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum €amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis €rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum €inopiam sed paucitatem etiam ciuium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iun-€gendi artius Latini nominis cum populo Romano magno €opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum €binis senatoribus, [2quibus]2 patres Romani censuissent, €ciuitas daretur, atque [2inde]2 in demortuorum locum in senatum legerentur. eam sententiam haud aequioribus €animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt; et cum fremitus indignantium tota curia €esset et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis €uirum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus €esset quem Latinum in curia uidisset eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius €alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam €inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos; eam unius hominis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Ø–˜‰‚temerariam uocem silentio omnium exstinguendam esse et, €si quid unquam arcani sanctiue ad silendum in curia fuerit, €id omnium maxime tegendum, occulendum, obliuiscen-€dum, pro non dicto habendum esse. ita eius rei oppressa €mentio est. dictatorem, qui censor ante fuisset uetustissimusque ex €iis qui uiuerent censoriis esset, creari placuit qui senatum €legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt. qui ex Apulia relicto ibi praesidio €cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut €mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine €magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.  is ubi €cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod nunquam antea factum esset, probare €se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censo-€riam uim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi €rei gerendae causa creato, in sex menses datum imperium. quae immoderata fors, tempus ac necessitas fecerit, iis se €modum impositurum; nam neque senatu quemquam motu-€rum ex iis quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent; transcribi tantum recitarique eos iussu-€rum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de €fama ac moribus senatoriis fuerit; et ita in demortuorum €locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini prae-latus uideretur. recitato uetere senatu, inde primos in de-€mortuorum locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium €censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat; tum €legit qui aediles, tribuni plebis, quaestoresue fuerant; tum €ex iis qui [2non]2 magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut ciuicam coronam accepissent. ita €centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione homi-€num in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicauit priuatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, tur-€baeque se immiscuit priuatas agentium res, tempus hoc €sedulo terens ne deducendi sui causa populum de foro €abduceret. neque tamen elanguit cura hominum ea mora frequentesque eum domum deduxerunt. consul nocte in-€sequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu ne €comitiorum causa in urbe retineretur.  postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus €decreuit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret €esse, ad consules subrogandos ueniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere patres €possent quo statu res publica esset consiliaque ex rebus €caperent. qui acciti erant, omnes uenerunt relictis legatis qui legionibus praeessent. dictator de se pauca ac modice €locutus in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum €magnam partem gloriae uertit comitiaque edixit, quibus L. €Postumius tertium absens, qui tum Galliam prouinciam obti-€nebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum magister equi-tum et aedilis curulis erat, consules creantur. praetores inde €creati M. Ualerius Laeuinus iterum, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fuluius Flaccus, Q. Mucius Scaeuola. dictator creatis €magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum redit relicto €magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies magi-€stratum initurus esset, de exercitibus scribendis comparandis-€que in annum patres consuleret. cum eae res maxime agerentur, noua clades nuntiata €aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Po-€stumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exerci-tum deletos. silua erat uasta_Litanam Galli uocabant_ €qua exercitum traducturus erat. eius siluae dextra laeuaque €circa uiam Galli arbores ita inciderunt ut immotae starent, momento leui impulsae occiderent. legiones duas Ro-€manas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum €conscripserat ut uiginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram extremae siluae cum circum-€sedissent, ubi intrauit agmen saltum, tum extremas arborum €succisarum impellunt; quae alia in aliam, instabilem per se €ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, uiros, equos obruerunt, ut uix decem homines effugerent. nam cum €exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque €ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam €Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt €paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt. ibi Po-€stumius omni ui ne caperetur dimicans occubuit. spolia €corporis caputque praecisum ducis Boii ouantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere. purgato inde €capite, ut mos iis est, caluam auro caelauere, idque sacrum €uas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdoti esset ac templi antistitibus. praeda quoque haud €minor Gallis quam uictoria fuit; nam etsi magna pars ani-€malium strage siluae oppressa erat, tamen ceterae res, quia €nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis €ordinem inuentae sunt.  hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pauore €fuisset ciuitas ut tabernis clausis uelut nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem €circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae €speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Can-€nensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates ani-€mos summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Han-€nibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultio-€nemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate €fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. ipse primum €quid peditum equitumque, quid ciuium, quid sociorum in €exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. quid in Apulia cum C. €Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo €consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum effice-€rentur inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimula-€bat iusta ira, omitti eo anno placuit. exercitus dictatoris consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum €ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex €dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris €nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset. duae legiones urbanae alteri consuli, €qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt €eumque, cum primum saluis auspiciis posset, creari placuit; legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia €acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae euenissent, militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli €prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem €ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.  dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius €in Hispania bellum erat sed ad eam diem magis prosperum Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias ut €Gnaeus terra, Publius nauibus rem gereret, Hasdrubal, Poe-€norum imperator, neutri parti uirium satis fidens, procul ab €hoste interuallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac €diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. tum refecta tandem €spe, castra propius hostem mouit classemque et ipse instrui €pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam. in ipso impetu mouendarum de integro rerum perculit eum €praefectorum nauium transitio, qui post classem ad Hiberum €per pauorem desertam grauiter increpiti nunquam deinde €satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant. fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciue-€rantque his auctoribus urbes aliquot; una etiam ab ipsis ui €capta fuerat. in eam gentem uersum ab Romanis bellum est, infesto-€que exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae €ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tarte-€siorum ducem, cum ualido exercitu castris se tenentem, adgredi statuit. praemissa igitur leui armatura quae eliceret €hostes ad certamen, equitum partem ad populandum per žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Øš˜ˆagros passim dimisit [2et]2 ut palantes exciperent. simul et €ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes; €deinde undique diuersis itineribus cum in castra se recepis-€sent, adeo repente decessit animis pauor ut non ad muni-€menta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem. erumpunt igitur agmine e €castris, tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit. itaque €et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam €obiecto tutum, copias subducit et praemissam leuem arma-€turam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens, castra uallo permunit. in hoc alterno €pauore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hi-€spano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, uelocitate €pari, robore animi uiriumque aliquantum praestanti.  postquam neque elicere Poenum ad certamen obuersati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem €Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum €commeatusque alios conuexerat, ui capiunt omnique circa €agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene €gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos €sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra. quem ut adesse tumultuose nuntii €refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma con-clamatum est. ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine €signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. iam primi €conseruerant manus, cum alii cateruatim currerent, alii nondum e castris exissent; tamen primo ipsa audacia €terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas €parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, et, dum corpora corporibus applicant armaque €armis iungunt, in artum compulsi, cum uix mouendis armis €satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei cae-duntur; exigua pars eruptione facta siluas ac montes petit. €parique terrore et castra sunt deserta et uniuersa gens postero €die in deditionem uenit. nec diu in pacto mansit; nam subinde ab Carthagine €allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam €exercitum duceret, quae uolgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos auertit. itaque Hasdrubal ex-€templo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama €profectionis suae damno fuisset: si uero inde pergeret, prius-quam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore; nam €praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem €relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus uix aequis uiribus resisti possit. itaque si ulla Hispaniae cura €esset, successorem sibi cum ualido exercitu mitterent; cui €si omnia prospere euenirent, non tamen otiosam prouinciam €fore.  eae litterae quamquam primo admodum mouerunt sena-€tum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est: Himilco cum €exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. qui ut pedestres €naualesque copias traiecit, castris communitis nauibusque €subductis et uallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, €quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem peruenit. cum de-€creta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset €ipse in uicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania €foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent. Hasdrubal €priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam €pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta €habuisse; inopem tantum iter ingressum uix penetraturum €ad Alpes fuisse. pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum €descendit. decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad €Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obuiam coeptis atque obsistere parant, rati, €si Hannibali, uix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal €dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore. his anxii curis ad Hiberum contrahunt €copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra €castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a €propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant. quod ubi sensit €Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. ita €iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum €Hasdrubalem uersum bellum.  quinque milium interuallo castra distantia habuere paucos dies nec sine leuibus proeliis nec ut in aciem exirent: tan-€dem uno eodemque die uelut ex composito utrimque signum €pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. triplex stetit Romana acies; uelitum pars €inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; €in cornibus, dextro Poenos locat, laeuo Afros mercenariorum-€que auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus apponit. nec omnes Numidae in dextro €locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahenti-€bus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum €ex fesso armatis transultare mos erat; tanta uelocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi €starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares €spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere €militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria €pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe €Romana eos pugnare; itaque, uelut quibus reditus in patriam €[2in]2 eo discrimine pugnae uerteretur, obstinauerant animis uincere aut mori. minus pertinaces uiros habebat altera €acies; nam maxima pars Hispani erant, qui uinci in Hispania quam uictores in Italiam trahi malebant. primo igitur con-€cursu, cum uix pila coniecta essent, rettulit pedem media €acies inferentibusque se magno impetu Romanis uertit terga. nihilo segnius [2in]2 cornibus proelium fuit. hinc Poenus, €hinc Afer urget, et uelut in circumuentos proelio ancipiti pugnant; sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis uirium ad dimouenda hostium cornua habuit. ita duo €diuersa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam €ante mediis et numero et robore uirorum praestarent, haud dubie superant. magna uis hominum ibi occisa et, nisi €Hispani uixdum conserto proelio tam effuse fugissent, per-pauci ex tota superfuissent acie. equestris pugna nulla €admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri €Numidaeque uidere, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere. et Hasdrubal €usque ad ultimum euentum pugnae moratus e media caede €cum paucis effugit. castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna si qua dubia [2in]2 Hispania erant Romanis adiunxit, €Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus €sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. quae posteaquam litteris Scipionum Romae uolgata €sunt, non tam uictoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam €transitu laetabantur.  dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot €post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est. multo sanguine ac €uolneribus ea Poenis uictoria stetit nec ulla magis uis ob-sessos quam fames expugnauit. absumptis enim frugum €alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae €[2insuetae]2que postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis uixere nec ante quam uires €ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt. recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, €quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. iisdem ferme diebus et Bruttiorum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Øž–‚exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam €quondam armis uirisque, tum iam adeo multis magnisque €cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia ciuium superessent. itaque urbe a defensoribus uasta facile potiti €hostes sunt: arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. et Locrenses €desciuere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt. in €Siciliam quoque eadem inclinatio animorum peruenit et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. nam-€que Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris €simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, mouissetque in Sicilia res, nisi mors, adeo opportuna €ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multi-tudinem sollicitantemque socios absumpsisset. haec eo anno €in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania uario euentu acta. €exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulauit ut €aedem Ueneris Erycinae, quam dictator uouisset, dedicare liceret. senatus decreuit ut Ti. Sempronius, consul designa-€tus, cum [2primum magistratum]2 inisset, ad populum ferret €ut Q. Fabium duumuirum esse iuberent aedis dedicandae causa. et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque €fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres €per triduum et gladiatorum paria duo et uiginti [per triduum] in foro dederunt. aediles curules C. Laetorius et Ti. Sem-€pronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate €magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. plebeii ludi aedilium M. Aurelii €Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati. circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius €consul idibus Martiis magistratum init. praetores Q. Fuluius €Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. €Ualerius Laeuinus peregrinam sortem in iurisdictione habuit; €Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaeuola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse popu-€lus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum €imperatorum in Italia prospere rem gessisset.  senatus quo die primum est in Capitolio consultus de-€creuit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus €militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. de exercitibus ita decreuerunt ut duabus legionibus urbanis €Ti. Sempronius consul Cales ad conueniendum diem €ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. quae ibi legiones essent_erant €autem Cannensis maxime exercitus_eas Ap. Claudius €Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur. ad exercitum cui ad conueniendum €Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. ad €ueterem exercitum accipiendum deducendumque inde in €Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. taciti primo exspectauerant homines uti consul €comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum €uelut de industria M. Marcellum uiderunt, quem maxime €consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari uolebant, fremitus in curia ortus. quod ubi sensit, €consul 'utrumque' inquit 'e re publica fuit, patres conscripti, €et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam €proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto €quod mandatum est negotio reuertisset, ut uos consulem, €quem tempus rei publicae postularet, quem maxime uoltis, haberetis.' ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium €fuit. interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et €T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, €Fabius Ueneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae. et de trecentis equitibus Campanis qui in €Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam uenerant latum €ad populum ut ciues Romani essent; item uti municipes €Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. maxime ut hoc ferretur mouerat quod €quorum hominum essent scire se ipsi negabant uetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. post-€quam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumi edicuntur. creatur ingenti €consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. €cui ineunti consulatum cum tonuisset, uocati augures uitio €creatum uideri pronuntiauerunt; uolgoque patres ita fama €ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. in locum Marcelli, ubi is se magi-€stratu abdicauit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; €signa Lanuui ad Iunonis Sospitae cruore manauere lapidibus-€que circa id templum pluit, ob quem imbrem nouendiale, ut €adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata.  consules exercitus inter sese diuiserunt. Fabio exercitus €Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, euenit; Sempronio €uolones qui ibi erant et sociorum uiginti quinque milia, M. Ualerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; €M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Sues-€sulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac Sar-diniam profecti. consules edixerunt, quotiens in senatum €uocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere senten-tiam liceret ad portam Capenam conuenirent. praetores €quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam €posuerunt; eo uadimonia fieri iusserunt ibique eo anno ius €dictum est. interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duo-€decim milia peditum et mille quingentos equites, uiginti ele-€phantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta nauium longarum, nuntius adfertur in €Hispania rem male gestam omnesque ferme eius prouinciae populos ad Romanos defecisse. erant qui Magonem cum €classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam auerterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit: paruum ibi €exercitum Romanum esse; ueterem praetorem inde A. Cor-nelium prouinciae peritum decedere, nouum exspectari; ad €hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii €Romani, et proximo iis anno acerbe atque auare imperatum; €graui tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent. haec €clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem €moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. his nuntiis prope uno tempore turbati €erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt, in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tan-€tum ferme copiarum quantum Magoni decernunt. et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant mouebant iam sese ad bellum. Ti. Sempronius militi-€bus Sinuessam diem ad conueniendum edixit, et Q. Fabius €consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante kalendas Iunias primas in urbes munitas conueherent; qui €non inuexisset eius se agrum populaturum, seruos sub hasta €uenditurum, uillas incensurum. ne praetoribus quidem qui €ad ius dicendum creati erant uacatio a belli administratione data est. Ualerium praetorem in Apuliam ire placuit ad ex-€ercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones €uenissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, €Terentianum [2exercitum Tarentum]2 mitti cum aliquo lega-torum; et uiginti quinque naues datae quibus oram mariti-mam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. par €nauium numerus Q. Fuluio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium €datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset. et T. Otacilius Crassus, post-€quam aedem Mentis in Capitolio dedicauit, in Siciliam cum €imperio qui classi praeesset missus.  in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter €quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. is ubi primum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Ø”“‚fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter €Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi €mallet uictoriam esse incertis adhuc uiribus fluctuatus animo fuerat. postquam tertia iam pugna, tertia uictoria cum Poenis €erat, ad fortunam inclinauit legatosque ad Hannibalem misit; €qui uitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custo-€diis nauium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt. inde per Apuliam petentes €Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad €Ualerium Laeuinum praetorem, circa Luceriam castra haben-tem. ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a €Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque €iungendam cum populo Romano; mandata habere ad con-sules ac senatum populumque Romanum. praetor inter €defectiones ueterum sociorum noua societate tam clari regis €laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. dat qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat [2et]2 €quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua €proximum fuit in castra Hannibalis peruenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his: ut Philippus rex quam €maxima classe_ducentas autem naues uidebatur effecturus_ €in Italiam traiceret et uastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia €omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hanni-balis esset praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita €Italia nauigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi €placeret gererent; quae ciuitates continentis quaeque insulae €ad Macedoniam uergunt, eae Philippi regnique eius essent.  in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Mace-donum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius fir-€mandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad €Iunonis Laciniae, ubi nauis occulta in statione erat, per-ueniunt. inde profecti cum altum tenerent, conspecti a €classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; Ualeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendam-€que nauem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, €ubi celeritate uinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo €tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix €mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad €M. Ualerium, ad quem unum iter tutum fuerit, peruenisse, €Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis. deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus €eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hanni-€bale ad Philippum inuentae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. quibus satis cognitis optimum uisum €est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut [2ad]2 consules ubicunque essent, quam primum deportare. ad €id celerrimae quinque naues delectae ac L. Ualerius Antias, €qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naues €legatos separatim custodiendos diuideret daretque operam €ne quod iis conloquium inter se neue quae communicatio €consilii esset. per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula, ex €Sardinia prouincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. €Mucium qui successisset sibi, grauitate caeli aquarumque ad-€uenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum €morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae prouinciae €praesidem esse, ita parum bello quod motum iri uideretur, decreuerunt patres ut Q. Fuluius Flaccus quinque milia pedi-€tum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteret-€que cum imperio quem ipsi uideretur, qui rem gereret quoad Mucius conualuisset. ad eam rem missus est T. Manlius €Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos. sub idem fere tempus et a Carthagine €in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Caluo cog-€nomen erat, foeda tempestate uexata ad Baliares insulas deicitur, ibique_adeo non armamenta modo sed etiam aluei €nauium quassati erant_subductae naues dum reficiuntur €aliquantum temporis triuerunt.  in Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis €alterius uiribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis face-€re, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. [2erat]2 Cam-€panis omnibus statum sacrificium ad Hamas. eo senatum €Campanum uenturum certiores Cumanos fecerunt petierunt-€que ut et Cumanus eo senatus ueniret ad consultandum com-€muniter ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; praesidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano €Poenoue periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus €erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo €ad conueniendum diem edixerat, exercitu lustrato trans-€gressus Uolturnum flumen circa Liternum posuit castra. ibi quia otiosa statiua erant, crebro decurrere milites cogebat €ut tirones_ea maxima pars uolonum erant_adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. inter quae €maxima erat cura duci_itaque legatis tribunisque praecepe-€rat_ne qua exprobratio cuiquam ueteris fortunae discordiam €inter ordines sereret; uetus miles tironi, liber uoloni sese exae-quare sineret; omnes satis honestos generososque ducerent €quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; €quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a mili-€tibus obseruata breuique tanta concordia coaluerant omnium €animi ut prope in obliuionem ueniret qua ex condicione €quisque esset miles factus. haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a €Campanis legatio paucos ante dies uenisset et quid iis ipsi respondissent: triduo post eum diem festum esse; non €senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex €agris in urbem conuehere et manere intra muros, ipse pridie €quam statum sacrificium Campanis esset Cumas mouet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. iam Campani eo €frequentes ex composito conuenerant, nec procul inde in €occulto Marius Alfius medix tuticus_[2is]2 summus magistra-€tus erat Campanis_cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae €fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] noc-€turnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad €portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decima €diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris conuenire ad signum possent, uigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum €ad Hamas media nocte peruenisset, castra Campana ut in €peruigilio neglecta simul omnibus portis inuadit; alios €somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo €milia cum ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria €quattuor et triginta.  Gracchus minus centum militum iactura castris hostium €potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. nec eum prouida €futuri fefellit opinio. nam simul Capuam ea clades est nun-€tiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exer-€citum tironum, magna ex parte seruorum, spoliantem uictos praedasque agentem ad Hamas se inuenturum, citatum agmen €praeter Capuam rapit obuiosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios uehiculis portari iubet. ipse €Hamis uacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recen-€tis uestigia caedis strataque passim corpora sociorum inuenit. auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret ur-bemque oppugnaret. id quamquam haud modice Hannibal žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—ؤ–‚cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem ma-€ritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum €miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. inde fatigatus Campanorum precibus se-€quenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas €redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe ca-stra locat, cum Gracchus magis uerecundia in tali necessitate €deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. nec alter consul €Fabius, qui ad Cales castra habebat, Uolturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis €repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur; €expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.  eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur. aduersus ligneam €ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitauit €consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis ualidis sublicis pro solo usus erat. inde pri-€mum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promouendo €adiunctam muro uiderunt turrem, facibus ardentibus pluri-mum simul ignem coniecerunt. quo incendio trepida arma-€torum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex €oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugauit-€que in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et unde-€sexaginta uiui capti, qui circa muros et in stationibus solute €ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improuiso oppressi fuerant. Gracchus, prius-€quam se hostes ab repentino pauore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. postero die €Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; cete-€rum postquam neminem moueri ab solita custodia urbis €uidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit €infecta re. quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem €diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui €Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. supra duo milia hominum occidit et ducentos €octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum €cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano €defecerant ui recepta per M. Ualerium praetorem, Uercellium, €Uescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi per-cussi. supra quinque milia captiuorum sub hasta uenie-€runt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam €reductus.  dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque €naues, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos €Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumuectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas uelis ferren-€tur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Grac-chus obuiam ex classe sua naues misit. cum percontando €in uicem cognitum esset consulem Cumis esse, naues Cumas €adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae datae. consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata €omnia ad senatum itinere terrestri misit, nauibus deuehi legatos iussit. cum eodem fere die litterae legatique Ro-€mam uenissent et percontatione facta dicta cum scriptis €congruerent, primo grauis cura patres incessit, cernentes €quanta uix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo €agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello auerterent ab Italia hostem. captiuis in uincula condi iussis comitibus-€que eorum sub hasta uenditis, ad naues uiginti quinque, €quibus P. Ualerius Flaccus praefectus praeerat, uiginti [2quin-que]2 [paratis] alias decernunt. his comparatis deductisque et €additis quinque nauibus, quae aduexerant captiuos legatos, triginta naues ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. €Ualerius militibus Uarronianis, quibus L. Apustius legatus €Tarenti praeerat, in naues impositis quinquaginta quinque €nauium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello; si congruentia litteris legatorumque indi-€ciis Philippi consilia essent, ut M. Ualerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito €Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in €Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret. pecunia ad classem tuendam bellumque €Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam €missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est deuecta. simul ab Hierone missa €ducenta milia modium tritici et hordei centum.  dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum cap-€tiua nauis una ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. itaque €ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis conuenissent €quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. legati ad Hannibalem missi €Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt €mandata; sed prius se aestas circumegit quam mouere ac €moliri quicquam rex posset._tantum nauis una capta cum €legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis €belli. et circa Capuam transgresso Uolturnum Fabio post €expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant. Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad €Poenum defecerant Fabius ui cepit, praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. [et] Nolae, sicut €priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, €consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. quibus ne incepta procederent, inter Capuam €castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exer-€citu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; €inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habe-€bat Nolam in praesidium misit.  et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari €coeptae, quae omissae erant postquam Q. Mucius praetor graui morbo est implicitus. Manlius nauibus longis ad Carales €subductis naualibusque sociis armatis ut terra rem gereret €et a praetore exercitu accepto, duo et uiginti milia peditum, mille ducentos equites confecit. cum his equitum peditum-€que copiis profectus in agrum hostium haud procul ab €Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte €profectus erat in Pellitos Sardos ad iuuentutem armandam qua copias augeret; filius nomine Hostus castris praeerat. €is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. €ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme uiui capti; alius exercitus primo per agros siluasque fuga €palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit; debella-€tumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum €duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi aduenisset. Manlius post €famam adpulsae Punicae classis Carales se recepit; ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi. Hasdru-€bal copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem €duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum popu-€landum profectus, Carales peruenturus erat, ni Manlius €obuio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. primo castra castris modico interuallo sunt obiecta; deinde €per procursationes leuia certamina uario euentu inita; €postremo descensum in aciem. signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum. diu pugnam ancipitem €Poeni, Sardis facile uinci adsuetis, fecerunt; postremo et €ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi; ceterum terga dantes circumducto cornu quo €pepulerat Sardos inclusit Romanus. caedes inde magis quam pugna fuit. duodecim milia hostium caesa, Sardorum €simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et €signa militaria septem et uiginti.  ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdru-€bal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Cartha-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Ø©’ginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione €Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor. nec Sardorum duces minus €nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum €paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque €filii audiuit, nocte, ne cuius interuentus coepta impediret, mortem sibi consciuit. ceteris urbs Cornus eadem quae €ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius uictore exer-citu adgressus intra dies paucos recepit. deinde aliae quo-€que ciuitates quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant €obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumento-€que imperato pro cuiusque aut uiribus aut delicto Carales exercitum reduxit. ibi nauibus longis deductis impositoque €quem secum aduexerat milite Romam nauigat Sardiniamque €perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, €frumentum aedilibus, captiuos Q. Fuluio praetori tradit. per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi €in Africam transuectus depopulatusque agrum Carthagi-niensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat €Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam €repetenti occurrit, leuique certamine in alto commisso septem €inde naues cum sociis naualibus cepit. ceteras metus haud €secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad sup-€plementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, €per simulationem prouinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto [2uento]2 aestuque suo Locros traiecit. iam €inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et €Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu €nulla re gesta Messanam repetit. eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obti-€nebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni uastauit ut €antiquarum cladium Samnio memoriam renouaret.  itaque €extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt. 'hostes populi Romani, Han-€nibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, €nostrae uires nos tutari poterant. postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem €necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam uenisti. tua €nos non magis uirtus fortunaque quam unica comitas ac €benignitas erga ciues nostros quos captos nobis remisisti ita €conciliauit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo €populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. at hercule non solum incolumi et uictore €sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac libero-€rum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, €ita sumus aliquotiens hac aestate deuastati ut M. Marcellus, €non Hannibal, uicisse ad Cannas uideatur glorienturque €Romani te, ad unum modo ictum uigentem, uelut aculeo emisso torpere. per annos [2centum]2 cum populo Romano €bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu €nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit uires quam suis uiribus nos defendit. non ego se-€cundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos con-€sulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis euenerunt. quae aspera ad-€uersaque tunc acciderunt, minore indignatione referre pos-sumus quam quae hodie eueniunt. magni dictatores cum €magistris equitum, bini consules cum binis consularibus €exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et €subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; nunc propraetoris unius et parui ad tuendam Nolam prae-€sidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latro-€num modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano uagarentur agro. causa autem haec est €quod neque tu defendis et nostra iuuentus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. nec te nec €exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas €stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere popu-€latores nostros uagos sine signis palatos quo quemque trahit quamuis uana praedae spes. Numidarum paucorum illi €quidem praeda erunt, praesidiumque mis[2eris sim]2ul nobis €et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos €duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos €tuearis.'  ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos €Samnitesque et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque; indicandum autem primum €fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam. exercitum €sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri €esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adductu-€rum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes. quod ad bellum Roma-€num attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum €quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quo-€que memoriam obscuram maiore et clariore uictoria factu-rum. cum hoc responso muneribusque amplis legatos €dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. eodem Hanno ex Bruttiis €cum supplemento Carthagine aduecto atque elephantis uenit. €castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti com-perta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. nihil €enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti €commissum dici posset. explorato cum firmisque praesidiis €tuto receptu praedatum ierat omniaque uelut aduersus prae-sentem Hannibalem cauta prouisaque fuerunt. tum, ubi €sensit hostem aduentare, copias intra moenia tenuit; per €muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent. ex his Hanno, cum ad €murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium €ad conloquium euocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis uirtutem fortunamque €extollit: populi Romani obterit senescentem cum uiribus maiestatem; quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen €expertis quam graue Romanum imperium sociis, quanta €indulgentia Hannibalis etiam in captiuos omnes Italici €nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque ami-citiam praeoptandam esse. si ambo consules cum suis €exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Han-€nibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et nouis militibus Nolam tutari possit. ipsorum €quam Hannibalis [2magis]2 interesse capta an tradita Nola €poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus €esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. nolle ominari €quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si €Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem €alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque €Hannibalis uenirent dicturum.  ad ea Herennius Bassus €respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque €populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere €et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare. an dedituris se Hannibali fuisse accersendum €Romanorum praesidium? cum iis qui ad sese tuendos uenis-€sent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore. hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem €recipiendae Nolae. itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. quem ut €successisse muris Marcellus uidit, instructa intra portam acie €cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi €caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatis-€que uiribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter €paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. eo die commisso modico certamine atque in-€ritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt €sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. imber €continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—ج–ƒinsequentis tenuit. itaque, quamquam utraque pars auidi €certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. €tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo €in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectauit. mille €fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio_et sunt omnia campi circa Nolam_concurrerunt. clamor ex €parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in €agros praedatum exierant ad proelium iam commissum re-uocauit. et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos con-€laudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre €iussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent.  proelium €erat anceps; summa ui et duces hortabantur et milites €pugnabant. Marcellus uictis ante diem tertium, fugatis ante €paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet: non omnes esse in acie; €praedantes uagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana €luxuria, uino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. abisse illam uim uigoremque, delapsa esse robora €corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata €sint iuga. reliquias illorum uirorum uix arma membraque sustinentes pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse: €ibi uirtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. cum haec €exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo grauioribus probris increpabat: arma signa-€que eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennum-€que, postremo ad Cannas uiderit habueritque; militem €alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. 'legatumne Romanum et legionis unius atque €alae magno certamine uix toleratis pugnam, quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite €ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. ubi €ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli €caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii €est aliud? qui pauci plures uincere soliti estis, nunc pau-€cis plures uix restatis. Romam uos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis. en, minor res est: hic €experiri uim uirtutemque uolo. expugnate Nolam, campe-€strem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc uos ex €tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos uel ducam quo €uoletis uel sequar.'  nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. cum omni parte pellerentur, Romanisque cresce-€rent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam €per clamorem fauoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. quae €oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam re-€duxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. hostium plus quinque €milia caesa eo die, uiui capti sescenti et signa militaria unde-€uiginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti. posterum diem indutiis tacitis sepe-€liendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus Uolcano uotum cremauit. tertio post €die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae €ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae [2et]2 Hispani, €ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani. ager Hispanis in Hispania €et Numidis in Africa post bellum uirtutis causa datus est. Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum qui-€bus uenerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem €audiuit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra conuecto €quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et €praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset €relicto ipse Capuam propius mouit castra agrumque Cam-panum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt €Campani, nihil admodum uiribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. sex milia arma-€torum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; €itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Uibellius €erat, cognomine Taurea. ciuis indidem erat, longe omnium €Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos €militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. tunc Taurea cum diu perlustrans oculis ob-€equitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesiuit et, quoniam uerbis secum de €uirtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daret-€que opima spolia uictus aut uictor caperet.  haec ubi Asello €sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem per-€contaretur liceretne extra ordinem in prouocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, prouectusque €ante stationes equo Tauream nomine compellauit congredi-que ubi uellet iussit. hinc Romani ad spectaculum pugnae €eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo €castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis €hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludi-ficantes sine uolnere pugnam extrahere. tum Campanus €Romano 'equorum' inquit 'hoc non equitum erit certamen, €nisi e campo in cauam hanc uiam demittimus equos. ibi €nullo ad euagandum spatio comminus conserentur manus'. dicto prope citius equum in uiam Claudius egit. Taurea, €uerbis ferocior quam re, 'minime, sis,' inquit 'cantherium in €fossam'; quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est. Claudius cum ea uia longe perequitasset [quia] nullo obuio €hoste in campum rursus euectus, increpans ignauiam hostis, €cum magno gaudio et gratulatione uictor in castra redit. huic pugnae equestri rem_quam uera sit communis €existimatio est_mirabilem certe adiciunt quidam annales: €cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, €patenti hostium portae inuectum per alteram, stupentibus €miraculo hostibus, intactum euasisse.  quieta inde statiua fuere ac retro etiam consul mouit €castra ut sementem Campani facerent, nec ante uiolauit €agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabu-lum praebere poterant. id conuexit in Claudiana castra super €Suessulam ibique hiberna aedificauit. M. Claudio proconsuli €imperauit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem €praesidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. et Ti. Gracchus a Cumis €Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Ualerium €inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat €exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et prouidere quod €ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit. exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae €a P. et Cn. Scipionibus uenerunt quantas quamque prosperas €in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium €uestimentaque et frumentum exercitui et sociis naualibus omnia deesse. quod ad stipendium attineat, si aerarium €inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis €sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut prouinciam teneri posse. litteris recitatis €nemo omnium erat quin et uera scribi et postulari aequa €fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres €naualesque tuerentur quantaque noua classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moueretur: Siciliam ac Sar-€diniam, quae ante bellum uectigales fuissent, uix praesides €prouinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [eum] ipsum tributum conferentium numerum tantis exerci-€tuum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas €imminutum; qui superessent pauci, si multiplici grauarentur stipendio, alia perituros peste. itaque nisi fide staretur, rem publicam opibus non staturam. prodeundum in contionem €Fuluio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates €cohortandosque qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua creuissent, tempus commodarent, con-€ducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispa-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø—Ø°˜‹ƒniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solueretur. haec praetor in contione; [2diemque]2 €edixit quo uestimenta frumentum Hispaniensi exercitui €praebenda quaeque alia opus essent naualibus sociis esset €locaturus.  ubi ea dies uenit, ad conducendum tres socie-€tates aderant hominum undeuiginti, quorum duo postulata fuere, unum ut militia uacarent dum in eo publico essent, €alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium tempesta-tisque ui publico periculo essent. utroque impetrato con-€duxerunt priuataque pecunia res publica administrata est. €ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines uelut tenore uno pertinebat. quemadmodum conducta omnia magno €animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam [2parcius €milites quam]2 si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. cum hi commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasd-€rubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob de-fectionem ad Romanos oppugnabatur. inter haec trina €castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno €certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum, cuius inopia erat, aduexerunt, cohortatique oppidanos, ut €eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem €Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppu-gnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. eodem et duo €duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam €agi cernentes, conuenerunt. itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna €fuerunt, sedecim circa [2ab]2 Romanis; tamen adeo haud dubia uictoria fuit, ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, €paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, €septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili €oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex €prouincia, ut quae maxime omnium belli auida, modo praeda aut merces esset, et tum iuuentute abundante. iterum signis €conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra €tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et nouem elephantis. tum €uero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, €multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res €gestae. °ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiu-€toribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptauit, eo €facilius in societate manentes Romana quod Bruttios, quos €et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium primum temptatum est diesque aliquot €ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum €lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset, et in €dies maior omnibus portis multitudo effundi; postremo €sescenti modo relicti in urbe erant qui reficere muros portas telaque in propugnacula congerere cogebantur. in €permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et €uagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar €Poenos equites emisit, qui uiolare quemquam uetiti, tantum €ut ab urbe excluderent fuga dissipatos, turmas obiecere. dux ipse loco superiore capto unde agros urbemque €posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque €euocare principes Locrensium ad conloquium iussit et polli-€centes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam. Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est; deinde ut €Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam €omnem multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu uicti consulturos se populum responderunt; ad-€uocataque extemplo contione, cum et leuissimus quisque €nouas res nouamque societatem mallent et, quorum pro-€pinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, uelut obsi-dibus datis pigneratos haberent animos, pauci magis taciti €probarent constantem fidem quam propalam tueri auderent, €haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio, praefecto praesidii, quique cum eo milites Romani €erant clam in portum deductis atque impositis in naues ut €Regium deueherentur Hamilcarem Poenosque ea condicione €ut foedus extemplo aequis legibus fieret in urbem accepe-runt; cuius rei prope non seruata fides deditis est, cum €Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses pro-fugisse ipsum causarentur. insecuti etiam equites sunt, si €quo casu in freto aestus morari aut deferre naues in terram €posset. et eos quidem quos sequebantur non sunt adepti: €alias a Messana traicientes freto Regium naues conspe-xerunt. milites erant Romani a Claudio praetore missi €ad obtinendam urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est. Locrensibus iussu Hannibalis data pax ut €liberi suis legibus uiuerent, urbs pateret Poenis, portus in €potestate Locrensium esset, societas eo iure staret ut Poenus €Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuuaret.  sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis quod €Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinauerant, intactas reliquissent. itaque per se ipsi conscriptis armatis-€que iuuentutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppu-gnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, €plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem portu ac moenibus ualidam tenuissent, credentes. ea cura ange-€bat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis €audebant, ne quid non pro sociis egisse uiderentur et, si €Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, €ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. itaque optimum uisum est ad Hannibalem €mitti legatos cauerique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum praesentium eam consultationem esse €respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum; nec enim diripi uolebat nobilem atque €opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, €Poenos nec probare nec iuuare eam oppugnationem appa-reret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium €unum inter populares nec uoluntas erat. unus uelut morbus €inuaserat omnes Italiae ciuitates ut plebes ab optimatibus €dissentirent, senatus Romanis faueret, plebs ad Poenos rem traheret. eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: €Aristomachum esse principem plebis tradendaeque aucto-€rem urbis, et in uasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custo-€diant plebis homines, ea patere aditum. auctore ac duce €perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere. arcem opti-€mates tenebant praeparato iam ante ad talem casum per-€fugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non €Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.  urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam aduentum; post €uastitatem eo bello factam uix pars dimidia habitabatur; €flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis €loca praeterfluebat, [2erat]2 et arx procul eis quae habita-bantur. sex milia aberat in[2de]2 [urbe nobili] templum, €ipsa urbe [erat] nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis; lucus ibi frequenti silua et proceris abietis €arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis €generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant €ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude uiolati hominum. magni igitur fructus ex eo pecore capti columna-€que inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum diuitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. ac €miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus €locis: fama est aram esse in uestibulo templi cuius cinerem nullo unquam moueri uento. sed arx Crotonis, una parte €imminens mari, altera uergente in agrum, situ tantum natu-€rali quondam munita, postea et muro cincta est qua per €auersas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. ea tum arce satis ut uidebatur tuta Crotoniatum €optimates tenebant se circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua. postremo Bruttii, cum suis uiribus inexpugna-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜£˜Š‚bilem uiderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium implorant. is condicionibus ad deditionem compellere €Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci anti-€quamque frequentiam recipere uastam ac desertam bellis €urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum mouit. morituros se adfirmabant citius quam immixti €Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam uerterentur. Aristomachus unus, quando nec sua-€dendo ad deditionem satis ualebat nec, sicut urbem pro-€diderat, locum prodendae arcis inueniebat, transfugit ad Hannonem. Locrenses breui post legati, cum permissu €Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri uellent; iam hoc €ut sibi liceret impetrauerant et ab Hannibale missis ad €is ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique €Crotoniatae ad mare naues conscendunt; Locros omnis €multitudo abeunt. in Apulia ne hiemps quidem quieta inter Romanos atque €Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. inter eos leuia proelia ex €occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur €meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab €insidiis fiebat.  in Sicilia Romanis omnia mutauerat mors Hieronis €regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, €puerum uixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. eam aetatem, id ingenium tutores atque amici €ad praecipitandum in omnia uitia acceperunt. quae ita €futura cernens Hiero ultima senecta uoluisse dicitur liberas €Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic €consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium €penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes €se uirosque suos Adran[2odorum et Zoippum, qui tut]2orum primi relinquebantur. non facile erat nonagesimum iam €agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus €blanditiis, liberare animum et conuertere ad publicam [2a]2 priuata curam. itaque tutores modo quindecim puero €relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum €Romanum quinquaginta annos ab se cultam inuiolatam €seruarent iuuenemque suis potissimum uestigiis insistere €uellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. cum exspirasset, tutores testamento prolato pueroque in €contionem producto_erat autem quindecim tum ferme annorum_paucis, qui per contionem ad excitandos cla-€mores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris €uelut patre amisso in orba ciuitate omnia timentibus%%. funus fit regium magis amore ciuium et caritate quam cura suorum celebre. breui deinde ceteros tutores summouet €Adranodorus, iuuenem iam esse dictitans Hieronymum ac €regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum €pluribus communis erat, in se unum omnium uires conuertit.  uix quidem uel bono moderatoque regi facilis erat fauor €apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis; uerum enimuero Hieronymus, uelut suis uitiis desiderabilem €efficere uellet auum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem €filiumque eius Gelonem nec uestis habitu nec alio ullo €insigni differentes a ceteris ciuibus uidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque €etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni. hunc tam superbum adparatum €habitumque conuenientes sequebantur contemptus omnium €hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus €non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines nouae, in-humana crudelitas. itaque tantus omnes terror inuaserat €ut quidam ex tutoribus aut morte uoluntaria aut fuga prae-uerterent metum suppliciorum. tres ex iis quibus solis €aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, €generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magno opere audiebantur; tendendo autem duo ad €Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine €ac studiis interdum in se conuertebant animum adule-scentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per €Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex €coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare €potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro €torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat; postremo cum omnibus intolerandis patientiae €humanae cruciatibus laceraretur, uictum malis se simulans auertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse €auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce con-fisos rem tantam ausuros [2fuisse; addit socios]2 ab latere €tyranni quorum capita uilissima fingenti inter dolores gemi-€tusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium €Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad sup-plicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes. conscio-€rum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut €fugit; tantum illis in uirtute ac fide Theodoti fiduciae fuit €tantumque ipsi Theodoto uirium ad arcana occultanda.  ita, quod unum uinculum cum Romanis societatis erat, €Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defe-ctionem res spectabat, legatique ad Hannibalem missi ac re-€missi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates €et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exsule auo, Poeni ipsi materno genere. per hos iuncta societas €Hannibali ac Syracusano tyranno nec inuito Hannibale apud tyrannum manserunt. Ap. Claudius praetor, cuius Sicilia €prouincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hierony-€mum misit. qui cum sese ad renouandam societatem quae €cum auo fuisset uenisse dicerent, per ludibrium auditi dimis-sique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna €eis pugnae ad Cannas fuisset; uix credibilia enim legatos €Hannibalis narrare; uelle quid ueri sit scire, ut ex eo utram spem sequatur consilium capiat. Romani, cum serio lega-€tiones audire coepisset redituros se ad eum dicentes esse, €monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad €foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. con-€uenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent_id autem breui €fore, si naues atque exercitum misissent_, Himera amnis, €qui ferme [2mediam]2 diuidit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum €qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni €aui, iubebant meminisse, legationem misit, qua aequum cen-€sebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo. hanc leuitatem ac iactationem animi €neque mirabantur in iuuene furioso neque arguebant, dum-€modo auerterent eum ab Romanis.  sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam €cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus €armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu €_erant autem ad quindecim milia peditum equitumque_ profectus esset, liberas aedes coniurati_et omnes forte mili-€tabant_imminentes uiae angustae qua descendere ad forum rex solebat sumpserunt. ibi cum instructi armatique ceteri €transitum exspectantes starent, uni ex eis_Dinomeni fuit €nomen_, quia custos corporis erat, partes datae sunt ut, cum €adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut conuenerat factum est. €tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus €turbam Dinomenes tantum interualli fecit ut, cum in prae-€tereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius uolneribus quam succurri posset. clamore et €tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem €tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis uolneri-bus euasit. fuga satellitum, ut iacentem uidere regem, €facta est; interfectores pars in forum ad multitudinem laetam €libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adrano-dori regiorumque aliorum consilia. incerto rerum statu €Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, sena-€tum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜§˜‰et Hannibali conciliari, ipse aduersus Syracusana consilia €[2ad]2 prouinciae regnique fines omnia conuertit praesidia. exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, €per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesi-diumque imposuit. inde Romam comitiorum causa ueniens €in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. eo die €cum sors praerogatiuae Aniensi iuniorum exisset eaque €T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum €Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:  'si aut pa-€cem in Italia aut [2id]2 bellum eumque hostem haberemus in €quo neglegentiae laxior locus esset, qui uestris studiis, quae €in campum ad mandandos quibus uelitis honores adfertis, €moram ullam offerret, is mihi parum meminisse uideretur uestrae libertatis; sed cum in hoc bello, in hoc hoste nun-€quam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, €eadem uos cura qua in aciem armati descenditis inire suffra-€gium ad creandos consules decet et sibi quemque dicere: "Hannibali imperatori parem consulem nomino." hoc anno €ad Capuam Uibellio Taureae, Campano summo equiti, pro-€uocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppo-situs. aduersus Gallum quondam prouocantem in ponte €Anienis T. Manlium fidentem et animo et uiribus misere maiores nostri. eandem causam haud multis annis post €fuisse non negauerim cur M. Ualerio non diffideretur aduer-€sus similiter prouocantem ad certamen arma capienti Gallum. quemadmodum pedites equitesque optamus ut ualidiores, si €minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. cum qui est summus in ciuitate €dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus €aduersus ueterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, €nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus €ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli; nobis autem in adparatu ipso ac tantum incohantibus res €annus circumagitur. quoniam quales uiros creare uos consules deceat satis est €dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogatiuae fauor inclinauit dicam. M. Aemilius Regillus flamen est Quiri-€nalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus ut non deum aut belli deseramus curam. [2T.]2 Otacilius €sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; cete-€rum non ea uestra in me maioresque meos merita sunt ut €non potiorem priuatis necessitudinibus rem publicam ha-beam. quilibet nautarum uectorumque tranquillo mari €gubernare potest; ubi saeua orta tempestas est ac turbato mari rapitur uento nauis, tum uiro et gubernatore opus est. non €tranquillo nauigamus sed iam aliquot procellis summersi €paene sumus; itaque quis ad gubernacula sedeat summa €cura prouidendum ac praecauendum uobis est. in minore €te experti, T. Otacili, re sumus; haud sane cur ad maiora tibi fidamus documenti quicquam dedisti. classem hoc €anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa parauimus, ut €Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, €ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur. create consulem €T. Otacilium, non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum €rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente, ea €etiam uelut pacato mari quibus [2non erat opus]2 Hannibali tuta atque integra ab domo uenerunt, si ora Italiae infestior €hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potis-simum ducem Hannibali hosti [2hi]2 opponant? si consul €esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrorum €censeremus, nec tu id indignari posses aliquem in ciuitate €Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius €interest quam tua, T. Otacili, non imponi ceruicibus tuis onus sub quo concidas. ego magno opere suadeo, Quirites, €eodem animo quo si stantibus uobis in acie armatis repente €deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus €sacramento liberi uestri dicant, ad quorum edictum con-ueniant, sub quorum tutela atque cura militent. lacus €Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla €sed ad praecauenda similia [utiles] documento sunt. praeco, €Aniensem iuniorum in suffragium reuoca.'  cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum €uelle uociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum acce-dere consul iussit et, quia urbem non inierat protinus in €campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri. interim praerogatiua suffragium init creati-€que in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Mar-€cellus tertium. eosdem consules ceterae centuriae sine uaria-tione ulla dixerunt; et praetor unus refectus Q. Fuluius €Flaccus, noui alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. €Fabius consulis filius qui tum aedilis curulis erat, P. Corne-lius Lentulus. comitiis praetorum perfectis senatus consul-€tum factum, ut Q. Fuluio extra ordinem urbana prouincia €esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset. aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque €agros inundauit cum magna strage tectorum pecorumque et €hominum pernicie. quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus €quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes €plus solito conuerterant in se ciuitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat. referebant senes sic €Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic €postea Papirium Caruiliumque aduersus Samnites Bruttios-€que et Lucanum cum Tarentino populum consules declara-tos. absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum €esset; praesenti Fabio atque ipsi comitia habenti consulatus continuatus. tempus ac necessitas belli ac discrimen sum-€mae rerum faciebant ne quis aut exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; quin lauda-€bant potius magnitudinem animi quod, cum summo impera-€tore esse opus rei publicae sciret seque eum haud dubie €esse, minoris inuidiam suam, si qua ea re oreretur, quam €utilitatem rei publicae fecisset.  quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capi-tolio est habitus decretumque omnium primum ut consules €sortirentur compararentue inter se uter censoribus creandis comitia haberet priusquam ad exercitum proficisceretur. pro-€rogatum deinde imperium omnibus qui ad exercitus erant €iussique in prouinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi €cum uolonum exercitu erat, C. Terentius Uarro in agro Piceno, M. Pomponius in Gallico; et praetorum prioris anni €pro praetoribus, Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Ualerius €ad Brundisium orae maritimae, intentus aduersus omnes motus Philippi Macedonum regis, praeesset. P. Cornelio €Lentulo praetori Sicilia decreta prouincia, T. Otacilio classis €eadem quam aduersus Carthaginienses priore anno habuisset. prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis €credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiaban-€tur: Lanuui in aede intus Sospitae Iunonis coruos nidum fecisse; in Apulia palmam uiridem arsisse; Mantuae stagnum €effusum Mincio amni cruentum uisum; et Calibus creta et Romae in foro bouario sanguine pluuisse; et in uico Insteio €fontem sub terra tanta ui aquarum fluxisse ut serias doliaque €quae in eo loco erant prouoluta uelut impetu torrentis tulerit; tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem €in campo Uolcani, Uacunae in Sabinis publicamque uiam, murum ac portam Gabiis. iam alia uolgata miracula erant: €hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bouem in €Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis €'io triumphe' clamasse; ex muliere Spoleti uirum factum; €Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida ueste uisas esse. quin Romae quoque in ipsa urbe, €secundum apum examen in foro uisum_quod mirabile est, €quia rarum_, adfirmantes quidam legiones se armatas in Ianiculo uidere concitauerunt ciuitatem ad arma, cum qui €in Ianiculo essent negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis eius cultores apparuisse. haec prodigia hostiis maiori-€bus procurata sunt ex haruspicum responso et supplicatio €omnibus deis quorum puluinaria Romae essent indicta est. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø‹perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica €belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent consules ad senatum rettulerunt. duodeuiginti legionibus €bellum geri placuit; binas consules sibi sumere, binis Galliam €Siciliamque ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium prae-€torem Apuliae, duabus uolonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et €M. Ualerio ad classem circa Brundisium relinqui, duas urbi praesidio esse. hic ut numerus legionum expleretur, sex €nouae legiones erant scribendae. eas primo quoque tem-pore consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis €nauibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent, cen-€tum quinquaginta longarum classis nauium eo anno explere-tur. dilectu habito et centum nauibus nouis deductis Q. €Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius €Regulus et P. Furius Philus. €cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. cum deessent €nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. €Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta €ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia aut €cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex €mensum stipendio daret; qui supra centum milia usque ad trecenta milia, tres nautas cum stipendio annuo; qui supra €trecenta milia usque ad deciens aeris, quinque nautas; qui €supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo stipendio darent. ex hoc edicto dati nautae, armati instructi-€que ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naues €conscenderunt. tum primum est factum ut classis Romana €sociis naualibus priuata impensa paratis compleretur.  hic maior solito apparatus praecipue conterruit Campanos €ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam €exercitum admoueret: ad eam oppugnandam nouos exercitus €scribi Romae nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. id quia tam trepide nuntiabant, maturandum €Hannibal ratus ne praeuenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in ueteribus castris super Capuam consedit. inde €Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul €Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Auerni per €speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidii erat, descendit. Maximus, postquam Hanni-€balem Arpis profectum et regredi in Campaniam allatum €est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit, et Ti. Gracchum ab Luceria Beneuentum copias admouere, €Q. Fabium praetorem_is filius consulis erat_[2ad]2 Luceriam €Graccho succedere iubet. in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. €Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae reique nauali praeesset; et ceteri in suas quisque prouincias €profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas €priori anno regiones obtinuerunt.  ad Hannibalem, cum ad lacum Auerni esset, quinque €nobiles iuuenes ab Tarento uenerunt, partim ad Trasumen-€num lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum €eadem comitate qua usus aduersus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. ei memores beneficiorum eius perpulisse €magnam partem se iuuentutis Tarentinae referunt ut Hanni-€balis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, €legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoueat: si signa eius, si castra con-€specta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin €[2in deditionem ueniat]2 urbs; in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal conlaudatos €eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta €maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse. hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido €incesserat Tarenti potiundi. urbem esse uidebat cum opu-€lentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam €opportune uersam regemque Philippum hunc portum, si €transiret in Italiam, Brundisium cum Romani haberent, petiturum. sacro inde perpetrato ad quod uenerat et, dum €ibi moratur, peruastato agro Cumano usque ad Miseni pro-€munturium Puteolos repente agmen conuertit ad oppri-mendum praesidium Romanum. sex milia hominum erant €et locus munimento quoque, non natura modo tutus. tri-€duum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, €deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Nea-€politanum magis ira quam potiundae urbis spe processit. aduentu eius in propinquum agrum mota Nolana est €plebs, iam diu auersa ab Romanis et infesta senatui suo. €itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis uenerunt. praeuenit inceptum €eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno €Suessulam a Calibus, cum Uolturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; inde proxima nocte sex milia €peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. et uti a consule omnia impigre facta €sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, €bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum €Nolanis factus.  iisdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptan-€dum, quod praesidio Punico tenebatur, uenit et ad Bene-€uentum uelut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis €cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit. qui primo oppidum intrauit, deinde, €ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluuium €castra posuisse et inde agrum populari audiuit, et ipse egressus €moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat. ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte uolonum €habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri €quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis €egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en unquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid €desiderarent quam quid meruissent: bona fortique opera €eorum se ad eam diem usum neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse. de eo permissum €ipsi erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque €priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus uenisse eis libertatis quam diu sperassent potiundae; postero €die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu uera uirtute geri res posset. qui €caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum €esse; qui loco cessisset, in eum seruili supplicio animaduer-surum; suam cuique fortunam in manu esse. libertatis €auctorem eis non se fore solum sed consulem M. Marcellum, €sed uniuersos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. litteras inde consulis ac senatus consultum €recitauit, ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. €pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter instabant. Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato €contionem dimisit: milites laeti, praecipue quibus merces €nauatae in unum diem operae libertas futura erat, armis €expediendis diei reliquum consumunt.  postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium €parati instructique ad praetorium conueniunt. sole orto €Gracchus in aciem copias educit nec hostes moram dimicandi fecerunt. septendecim milia peditum erant, maxima ex €parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos €pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique. pugnatum est et acriter et diu; quattuor horis neutro incli-€nata est pugna nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta. nam ut quisque €hostem impigre occiderat, primum capite aegre inter turbam €tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata €dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse de-sierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat. quod ubi tri-€buni militum Graccho nuntiauerunt, neminem stantem iam €uolnerari hostem, carnificari iacentes et in dextris militum €pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit proicerent capita inuaderentque hostem: claram satis et in-€signem uirtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis €uiris. tum redintegrata pugna est et eques etiam in hostes žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø—emissus; quibus cum impigre Numidae concurrissent nec €segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium €adducta res. cum utrimque duces, Romanus Bruttium Luca-€numque totiens a maioribus suis uictos subactosque, Poenus €mancipia Romana et ex ergastulo militem uerbis obtereret, postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate €sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.  ea demum €uox ita animos accendit ut renouato clamore uelut alii repente €facti tanta ui se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent. primo antesignani Poenorum, dein signa pertur-€bata, postremo tota impulsa acies; inde haud dubie terga €data ruuntque fugientes in castra adeo pauidi trepidique ut €ne in portis quidem aut uallo quisquam restiterit ac prope €continenti agmine Romani insecuti nouum de integro proe-lium inclusi hostium uallo ediderint. ibi sicut pugna €impeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit; et adiuuere €captiui, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. itaque minus duo €milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, €cum ipso duce effugerunt; alii omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. ex uictoribus duo milia ferme €cecidere. praeda omnis, praeterquam hominum captorum, €militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies €triginta domini cognouissent. cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia €ferme uolonum militum, quae pugnauerant segnius nec in €castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt. postero die per tribunos militum inde €deducti, contione militum aduocata a Graccho superueniunt. ubi cum proconsul ueteres milites primum, prout cuiusque €uirtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tunc quod ad uolones attineret omnes ait malle €laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die €castigatum esse; quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere. ad quam €uocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset ac nunc €complexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum €tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi pre-carentur, tum Gracchus 'priusquam omnes iure libertatis €aequassem' inquit, 'neminem nota strenui aut ignaui militis notasse uolui; nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen €omne uirtutis ignauiaeque pereat, nomina eorum qui detracta-€tae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo citatosque singulos iure iurando adigam, nisi €quis morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum €potionemque quoad stipendia facient capturos esse. hanc €multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignauiae nota leuiore uos designari potuisse.' signum deinde colli-€gendi uasa dedit; militesque praedam portantes agentesque €per lasciuiam ac iocum ita ludibundi Beneuentum rediere ut ab epulis per celebrem festumque diem actis non ex acie reuerti uiderentur. Beneuentani omnes turba effusa cum €obuiam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, uocare in hospitium. apparata conuiuia omnibus in pro-€patulo aedium fuerant; ad ea inuitabant Gracchumque €orabant ut epulari permitteret militibus; et Gracchus ita €permisit in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia. pilleati aut lana alba uelatis capitibus €uolones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes qui simul ministrabant uescebanturque. digna res uisa ut simulacrum €celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi €iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Auentino ex €multaticia pecunia faciendam curauit dedicauitque.  dum haec ad Beneuentum geruntur, Hannibal depopu-latus agrum Neapolitanum ad Nolam castra mouet. quem €ubi aduentare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo €exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire ob-uiam hosti parat nec moram dimicandi facere. C. Claudium €Neronem cum robore equitum silentio noctis per auersam €maxime ab hoste portam emittit circumuectumque occulte €subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proe-lium uideret, ab tergo se obicere. id errore uiarum an €exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est. absente eo cum proelium commissum esset, superior quidem €haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in €tempore, ratio compositae rei turbata est. non ausus insequi €cedentes Marcellus uincentibus suis signum receptui dedit. plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Ro-mani minus quadringenti. solis fere occasu Nero diem €noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne uiso €quidem hoste rediens, adeo grauiter est ab consule increpitus €ut per eum stetisse diceretur quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades. postero die Romanus in aciem de-€scendit, Poenus tacita etiam confessione uictus castris se €tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiun-€dae, rei nunquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem €spem proditionis proficiscitur.  nec minore animo res Romana domi quam militiae gerebatur. censores, uacui ab operum locandorum cura €propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum €aduerterunt castigandaque uitia quae, uelut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo enata bello erant. primum €eos citauerunt qui post Cannensem [2cladem a re publica €defecisse]2 dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat. iusso deinde eo ceterisque eiusdem €noxae reis causam dicere cum purgari nequissent, pro-€nuntiarunt uerba orationemque eos aduersus rem publicam €habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret. secundum eos citati nimis callidi exsoluendi iuris iurandi €interpretes, qui captiuorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iurauerant redituros rebantur. his €superioribusque illis equi adempti qui publicum equum habe-bant, tribuque moti aerarii omnes facti. neque senatu modo €aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit. nomina €omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio €non militassent, quibus neque uacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset. et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti; additumque tam truci €censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos €censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Sici-€liam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non €prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum €tempus erat. cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus ab-€stinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, conuenere ad eos fre-€quentes qui hastae huius generis adsueuerant hortarique €censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia €in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse. conuenere deinde domini eorum €quos Ti. Sempronius ad Beneuentum manu emiserat arces-€sitosque se ab triumuiris mensariis esse dixerunt ut pretia €seruorum acciperent; ceterum non antequam bello confecto accepturos esse. cum haec inclinatio animorum plebis ad €sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupil-lares primo, deinde uiduarum coeptae conferri, nusquam eas €tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant €quam in publica fide; inde si quid emptum paratumque pupillis ac uiduis foret, a quaestore perscribebatur. mana-€uit ea priuatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non €eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque €increpantes uocarent qui accepisset.  Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod €duum milium Campanorum et septingentorum militum Han-nibalis tenebatur praesidio. praeerat Statius Metius, missus €ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat ser-€uitiaque et plebem promiscue armarat ut castra Romana in-uaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. nihil €eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit: €altero exercitu dum Casilinum oppugnatur opus esse qui Campanis opponatur; uel ipse relicto Nolae praesidio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø“”‚modico ueniret uel, si eum Nola teneret necdum securae res €ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Bene-uento acciturum. hoc nuntio Marcellus duobus militum €milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu €Casilinum uenit, aduentuque eius Campani iam mouentes sese quieuerunt. ita ab duobus consulibus Casilinum op-€pugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moeni-€bus Romani milites acciperent uolnera neque satis inceptum €succederet, Fabius omittendam rem paruam ac iuxta magnis €difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; Marcellus multa magnis ducibus sicut non ad-€gredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, €quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur. uineae inde omniaque €alia operum machinationumque genera cum admouerentur €Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occu-€pauit caedesque promiscue omnium circa portam primo, €deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad €Fabium confugissent, praesidio eius Capuam peruenerunt: €Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captiuique Campanorum quique €Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere €inclusi sunt: oppidanorum turba per finitimos populos in €custodiam diuisa.  quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis €Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione con-€scriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit. eos effuse palatos Hanno adortus haud multo mino-€rem quam ad Beneuentum acceperat reddidit hosti cladem €atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur con-cessit. consules Marcellus retro unde uenerat Nolam rediit, €Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit. Caudinus Samnis €grauius deuastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae; oppida ui capta Compulteria, Telesia, €Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae. milia hostium in his €urbibus uiginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae €trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, uirgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti. haec a €Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis rebus ualetudo aduersa Nolae tenuit. et a praetore Q. €Fabio, cui circa Luceriam prouincia erat, Acuca oppidum €per eos dies ui captum statiuaque ad Ardoneas communita. dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Taren-€tum peruenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque ierat clade; in Tarentino demum agro pacatum incedere €agmen coepit. nihil ibi uiolatum neque usquam uia ex-€cessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. ceterum €cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum €primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat. Tarenti triduo ante quam Han-€nibal ad moenia accederet a M. Ualerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Liuius impigre €conscripta iuuentute dispositisque ad omnes portas circaque €muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta €intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi €absumptis Hannibal, cum eorum nemo qui ad lacum Auerni €adissent aut ipsi uenirent aut nuntium litterasue mitterent, €uana promissa se temere secutum cernens castra inde mouit, tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata €lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei €haud absistens. Salapiam ut uenit, frumentum ex agris €Metapontino atque Heracleensi_iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus_comportat. praedatum inde €Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque €Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum, €equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia €domanda equitibus diuisa.  Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in €Sicilia oreretur, morsque tyranni duces magis impigros de-€disset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam prouinciam decernunt. se-€cundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis €apud milites fuerat uociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse. deinde libertatis restitutae €dulce auditu nomen crebro usurpatum, spe facta ex pecunia €regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus; €et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo €mutauere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante de-siderati regis paterentur. cum ceteri ex coniuratis ad exer-€citum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis €equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt. ceterum praeue-€nerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis seruis. itaque Adranodorus et €Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna erant praesidiis firmarat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post €solis occasum iam obscura luce inuecti, cum cruentam re-€giam uestem atque insigne capitis ostentarent, trauecti per €Tycham simul ad libertatem simul ad arma uocantes, in Achradinam conuenire iubent. multitudo pars procurrit in €uias, pars in uestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque pro-spectant et quid rei sit rogitant. omnia luminibus conlu-€cent strepituque uario complentur. armati locis patentibus €congregantur; inermes ex Olympii Iouis templo spolia Gal-€lorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, detrahunt, precantes Iouem ut uolens propitius €praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro liber-tate sese armantibus. haec quoque multitudo stationibus €per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in €Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica. locus saxo quadrato saeptus atque arcis in €modum emunitus capitur ab iuuentute quae praesidio eius €loci attributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea €frumentumque in senatus potestate esse.  luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achra-€dinam ad curiam conuenit. ibi pro Concordiae ara, quae in €eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit: seruitii onus €indignitatesque homines expertos aduersus notum malum €inritatos esse: discordia ciuilis quas importet clades, audisse €magis a patribus Syracusanos quam ipsos uidisse. arma quod impigre ceperint, laudare: magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia legatos €ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate €senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat prae-sidium. si tutelam alieni regni suum regnum uelit facere, €eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati €missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut €regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post €mortem eius ante eam diem nulla de re neque conuocati neque consulti fuerant. ut uentum ad Adranodorum est, €ipsum quidem mouebat et ciuium consensus et cum aliae €occupatae urbis partes, tum pars Insulae uel munitissima prodita atque alienata; sed euocatum eum ab legatis €Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis €ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni uocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo €relinquere tyrannidem dixerit debere: facile esse momento €quo quis uelit cedere possessione magnae fortunae; facere et parare eam difficile atque arduum esse. spatium sumeret €ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex €Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. haec muliebria consilia €Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo €accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse uiam, si in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø–˜Œ‚iussit futurum se in senatus ac populi potestate. €postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae uenit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie €Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae ueniam petiuit: se enim €clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis €sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset €futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece €tyranni essent an quicumque aut propinquitate aut adfinitate €aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur. postquam animaduerterit eos qui liberassent €patriam seruare etiam liberatam uelle atque undique consuli €in medium, non dubitasse quin et corpus suum et cetera €omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum €qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitue-ret. conuersus deinde ad interfectores tyranni ac nomine €appellans Theodotum ac Sosin, 'facinus' inquit 'memora-bile fecistis; sed, mihi credite, incohata uestra gloria, non-€dum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et €concordiae consulitis, ne libera efferatur res [2publica]2.'  post hanc orationem claues portarum pecuniaeque regiae €ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex €contione laeti circa fana omnia deum supplicauerunt cum €coniugibus ac liberis; postero die comitia praetoribus creandis habita. creatus in primis Adranodorus, ceteri €magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt; qui, auditis iis quae €Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in Leontinis €erat Syracusas deuectam quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt. et ea quae in Insula erat Achradinam tralata €est; murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo muni-€mento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est. €secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad €libertatem[que]. Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam €Hippocrates etiam nuntio interfecto celare uoluerat, deserti €a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus uidebatur, Syracusas rediere; ubi ne suspecti obuersarentur tamquam €nouandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt. ab Hannibale se €missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac €socium paruisse imperio eius cuius imperator suus uoluerit. uelle ad Hannibalem redire; ceterum, cum iter tutum non €sit uagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere €ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur; €gratiam magnam eos parua opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata; abire enim duces regios cum peritos €militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed €quod uolebant non quam maturato opus erat nauiter expe-diebant. interim iuuenes militares et adsueti militibus €nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima €pars ex naualibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud €infimae plebis homines crimina serebant in senatum optima-tesque: illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae €per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum €sint, dein factio ac pauci auctores foederis renouati domi-€nentur.  his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in €dies Syracusas confluebat nec Epicydi solum spem nouanda-rum rerum sed Adranodoro etiam praebebat. qui fessus €tandem uxoris uocibus monentis nunc illud esse tempus €occupandi res, dum turbata omnia noua atque incondita €libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obuersaretur €miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuuare €possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, €rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico €actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant nec ars, quia nihil €tale apud Graecos pudori est, ea deformabat; itaque fidem €potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. qui ubi rem haud uanam esse certis indiciis com-€pererunt, consultis senioribus et [2ex]2 auctoritate eorum €praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt; et cum tumultus ab re in €speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, €silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. qui cum ordine omnia edocuisset_principium coniurationis €factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos €ad caedem praetorum principumque aliorum bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercen-€nariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam €fuisse ad Insulam rursus occupandam,_singula deinde quae €per quosque agerentur totamque uiris armisque instructam €coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus uidebantur: ante curiam uariae €atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam €ferociter minitantem in uestibulo curiae corpora coniurato-€rum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et a €collegis ut uerba faceret.  is tamquam reos ageret, ab ante acta uita orsus, quaecun-€que post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: quid enim sua €sponte [fecisse] Hieronymum, puerum ac uixdum pubescen-€tem, facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena €inuidia regnasse. itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. at illos debitos iam €morti destinatosque, alia noua scelera post mortem tyranni €molitos, palam primo cum clausis Adranodorus Insulae €portis hereditatem regni creuerit et quae procurator tenuerat pro domino possederit; proditus deinde ab eis qui in Insula €erant circumsessus ab uniuersa ciuitate quae Achradinam €tenuerit nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque €honore potuerit uinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. sed animos eis regios €regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas. sub hanc uocem ex omnibus partibus contionis €clamor oritur nullam earum uiuere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: €aut seruit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec struere modice nec habere sciunt; et non €ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui auidos atque €intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent. sicut tum extemplo praetores rogationem promul-€garunt_acceptaque paene prius quam promulgata est_ut omnes regiae stirpis interficerentur; missique a praetoribus €Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges €Adranodori et Themisti, interfecerunt.  Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab €Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus uoluntarium con-sciuerat exsilium. ea cum ad se quoque ueniri praescisset, €in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus uir-€ginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc [2per deos, nunc]2 per memoriam Hieronis €patris Gelonisque fratris ne se innoxiam inuidia Hieronymi conflagrare sinerent: nihil se ex regno illius praeter exsilium €uiri habere; neque fortunam suam eandem uiuo Hieronymo €fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse. quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum uiro fuerit regnatura, sibi cum ceteris seruiendum? si quis Zoippo €nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui €dubium esse quin extemplo conscensurus sit nauem atque in patriam rediturus? quantum spes hominum falli. in liberata €patria coniugem eius ac liberos de uita dimicare, quid ob-stantes libertati aut legibus? quod ab se cuiquam periculum, €a sola ac prope uidua et puellis in orbitate degentibus esse? €at enim periculi quidem nihil ab se timeri, inuisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis €Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad uirum uxo-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Øš˜Šrem, ad patrem filias. auersis auribus animisque %cassae, €ne tempus tererent, ferrum quosdam expedientes cernebat; tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare €institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyran-nos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. inter €haec abstractam a penetralibus iugulant. in uirgines deinde €respersas matris cruore impetum faciunt, quae alienata mente €simul luctu metuque uelut captae furore eo cursu se ex €sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. tum quoque haud €magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens €integro corpore euaserunt tenentibusque, cum tot ac tam ualidae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. tandem €uolneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exani-€mes conruerunt. caedem per se miserabilem miserabilio-€rem casus fecit, quod paulo post nuntius uenit mutatis repente ad misericordiam animis ne interficerentur. ira €deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad sup-€plicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset. itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac €Themisti_nam ambo praetores fuerant_comitia poscere €quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.  statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus €unus ex ultima turba Epicyden nominauit, tum inde alius €Hippocratem. crebriores deinde hae uoces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse; et erat confusa contio non €populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte €etiam perfugis qui omnia nouare cupiebant permixtis. praetores dissimulare primo extrahenda re; sed postremo, €uicti consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. nec illi primo statim creati nudare quid uellent, €quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem le-€gatos isse ad Ap. Claudium et impetratis eis alios qui de foedere antiquo renouando agerent missos. ad Murgantiam €tum classem nauium centum Romanus habebat, quonam €euaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quoue €eos ageret noua atque insolita libertas operiens. per eosdem dies cum ad Marcellum uenientem in Siciliam €legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicioni-€bus pacis Marcellus, posse rem conuenire ratus, et ipse lega-€tos Syracusas qui coram cum praetoribus de renouando foe-dere agerent misit. et iam ibi nequaquam eadem quies ac €tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse €Pachynum allatum est, dempto timore Hippocrates et Epi-€cydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. ut uero Appius €naues ad ostium portus, quid% aliae partis hominibus animus €accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus uanis accesserat fides; ac primo etiam tumultuose €decurrerat multitudo ad prohibendos si in terram egrede-€rentur.  in hac turbatione rerum in contionem uocari placuit; ubi €cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apol-€lonides, principum unus, orationem salutarem ut in tali tem-pore habuit: nec spem salutis nec perniciem propiorem un-quam ciuitati ulli fuisse. si enim uno animo omnes uel ad €Romanos uel ad Carthaginienses inclinent, nullius ciuitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore; si alii alio trahant €res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore €quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars €utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. itaque, ut idem omnes sentiant, summa ui agendum esse. €utra societas sit utilior, eam longe minorem ac leuioris mo-menti consultationem esse; sed tamen Hieronis potius quam €Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, uel €quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc in-cognitae, quondam infideli praeferendam. esse etiam mo-€menti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax €negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis €geratur; cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. quo minus cupiditatis ac studii uisa est €oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectum est €praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium; €iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul con-sulere. cum saepe acta res esset magnis certaminibus, €postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla ap-€parebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis €confirmandam.  dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis €legati praesidium finibus suis orantes uenerunt; quae legatio €peropportuna uisa ad multitudinem inconditam ac tumultuo-sam exonerandam ducesque eius ablegandos. Hippocrates €praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercen-nariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. et €mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, €quod iam diu cupiebant, nouandi res occasio data est, et hi €sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. cete-€rum leuauerunt modo in praesentia uelut corpus aegrum quo mox in grauiorem morbum recideret. Hippocrates enim €finitima prouinciae Romanae primo furtiuis excursionibus €uastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros €missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. quae €cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas €misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defutu-€ram unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non €ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset €aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse €in Leontinos, quia satis eos aduersus populum Romanum €concitatos cernebat, auertere etiam ab Syracusanis coepit: nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque €populi sub regibus fuissent ei suae dicionis essent, nec iam €libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur. renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequum €censere liberos se esse, uel quod in solo urbis suae tyrannus €ceciderit uel quod ibi primum conclamatum ad libertatem €relictisque regiis ducibus ad Syracusanos concursum [2sit]2. itaque aut eximendum id de foedere esse aut legem eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; €legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae €querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu €Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est: neque mandasse sese €Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent neque teneri alienis foederibus. haec ad Romanos Syracusani €detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque €integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos €neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti €suae rursus dicionis essent, sicut pax conuenisset.  Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos €Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ar-€dore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates €atque Epicydes postquam capi muros refringique portas uidere, €in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbe-sum perfugiunt. Syracusanis octo milium armatorum agmine €profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta ueris ferens: caedem promi-€scuam militum atque oppidanorum factam nec quicquam €puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locuple-tium donata. ad nuntium tam atrocem constitit agmen €concitatisque omnibus duces_erant autem Sosis ac Dino-menes_quid agerent consultabant. terroris speciem haud €uanam mendacio praebuerant uerberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum; ceterum Leontinorum €militumque aliorum nemo post captam urbem uiolatus fuerat €suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. nec ut Leontinos irent, pro-€ditos ad caedem commilitones querentes perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. cum €ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores sed žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Øž˜‰ƒeum motum haud diuturnum fore si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus €Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae. quod ubi frustra eis fuit inceptum, ui €agendum rati postero die Megaris castra mouent, ut Herbesum €omnibus copiis oppugnarent. Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam €unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus €permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama €caedis commilitonum accensis, obuiam agmini procedunt. prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud €Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium €habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique. quos ubi ex signis armorumque habitu cogno-€uere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae ac uelamenta €alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos €tutarentur neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox €trucidandi populo Romano dederentur.  enimuero con-€clamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis fortunam subituros. inter hoc conloquium signa constiterant €tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret per-€uenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden €%peruasit rumor fremitusque toto agmine erat haud dubie €approbantium aduentum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt. qui mos ille, quae €licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, com-€prehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam €uocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est €ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. solliciti incertique rerum €suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent €nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem €suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insi-€denda missis uelut interceptas litteras quas ipse composuerat, recitat: 'praetores Syracusani consuli Marcello.' secundum €salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse quod in Leontinis nulli pepercisset; sed omnium €mercennariorum militum eandem esse causam nec unquam €Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset. itaque daret operam, €ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent €in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. haec cum recitata essent, cum tanto €clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pauidi abequitauerint Syracusas. et ne fuga quidem eorum €seditio compressa est impetusque in Syracusanos milites €fiebant nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obuiam issent, non a miseri-€cordia aut humano consilio sed ne spem reditus praeciderent €sibi, et cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. expertique quam €uana aut leui aura mobile uolgus esset, militem nancti ex eo €numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut €Syracusas perferret nuntium conuenientem eis quae ad Mylas falso nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac uelut uisa €quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.  huic non apud uolgum modo fides fuit sed senatum quo-€que in curiam introductus mouit. haud uani quidam €homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse €auaritiam et crudelitatem Romanorum; eadem, si intrassent €Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi auaritiae prae-mium esset, facturos fuisse. itaque claudendas cuncti portas €et custodiendam urbem censere; sed non ab iisdem omnes €timere nec eosdem odisse. ad militare genus omne partem-€que magnam plebis inuisum esse nomen Romanum; praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati uano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse. et €iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes sere-€banturque conloquia per propinquos popularium qui in €exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum. iam unis foribus €Hexapyli apertis coepti erant recipi cum praetores inter-€uenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate €deterrendo, postremo, ut omnia uana erant, obliti maiestatis €precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satelli-tibus et tum corruptoribus exercitus. sed surdae ad omnia €aures concitatae multitudinis erant nec minore intus ui quam €foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est. praetores in Achradinam cum iuuentute €popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et €quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent. ita Achradina quoque primo impetu capitur, praeto-€rumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiun-tur. nox caedibus finem fecit. postero die serui ad pilleum €uocati et carcere uincti emissi; confusaque haec omnis multi-€tudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syra-€cusaeque, cum breue tempus libertas adfulsisset, in antiquam €seruitutem recciderant.  haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas. et ab Appio legati per €portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadri-€remis cum intrasset fauces portus, capitur; legati aegre effu-gerunt; et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura €relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium_Iouis €id templum est_mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne €intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obuiam cum suis processerunt. Romanus orator non bellum €se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex €media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi €foediorem non exsilio solum sed etiam morte seruitutem pa-€tiantur; nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros. itaque si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam €reditus pateat et caedis auctores dedantur et libertas leges-€que [2suae]2 Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; €si ea non fiant, quicumque in mora sit bello persecu-turos. ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, €responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum ad quos uenerint manu res Syracusana esset, tum reuerterentur. si €bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse €Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas €clausit. inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, €terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu €adluitur; et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu €ceperant, non diffidebant uastam disiectamque spatio urbem €parte aliqua se inuasuros, omnem apparatum oppugnandarum €urbium muris admouerunt.  et habuisset tanto impetu coepta €res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabi-€lior tamen inuentor ac machinator bellicorum tormentorum €operumque quibus [2si quid]2 hostes ingenti mole agerent ipse perleui momento ludificaretur. murum per inaequales du-€ctum colles, pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam €et quae planis uallibus adiri possent, ut cuique aptum uisum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. Achradinae €murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat. ex ceteris nauibus €sagittarii funditoresque et uelites etiam, quorum telum ad €remittendum inhabile imperitis est, uix quemquam sine uolnere consistere in muro patiebantur; hi, quia spatio €missilibus opus est, procul muro tenebant naues: iunctae €aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis ut latus lateri applicaretur, cum exteriore ordine remorum uelut una €nauis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. aduersus hunc naualem ap-€paratum Archimedes uariae magnitudinis tormenta in muris €disposuit. in eas quae procul erant naues saxa ingenti žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø¢˜ˆ„pondere emittebat; propiores leuioribus eoque magis crebris petebat telis; postremo, ut sui uolnere intacti tela in hostem €ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus €fere cauis aperuit, per quae caua pars sagittis, pars scorpioni-bus modicis ex occulto petebant hostem. [quae] propius €quaedam subibant naues quo interiores ictibus tormentorum €essent; in eas tollenone super murum eminente ferrea manus €firmae catenae inligata cum iniecta prorae esset grauique €libramento plumbum recelleret ad solum, suspensa prora nauem in puppim statuebat; dein remissa subito uelut ex €muro cadentem nauem cum ingenti trepidatione nautarum €ita undae adfligebant ut etiamsi recta recciderat, aliquantum aquae acciperet. ita maritima oppugnatio est elusa omnis-que spes eo uersa ut totis uiribus terra adgrederentur. sed ea €quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa €erat Hieronis impensis curaque per multos annos, Archi-medis unica arte. natura etiam adiuuabat loci, quod saxum, €cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita procliue €est ut non solum missa tormento sed etiam quae pondere suo prouoluta essent, grauiter in hostem inciderent. eadem €causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. ita consilio habito, quando omnis conatus ludi-€brio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum €arcere terra marique commeatibus hostem placuit.  interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad €recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Cartha-€ginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, Megara ui capta diruit ac diripuit ad reliquo-rum ac maxime Syracusanorum terrorem. per idem fere €tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem €diu tenuerat, ad Heracleam, quam uocant Minoam, quinque €et uiginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad €Pachynum classem; sed, postquam ab Hippocrate occupatae €Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab €legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui uenisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud €uanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime €possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. adueniens Heracleam, intra paucos inde dies Agrigentum €recepit; aliarumque ciuitatium quae partis Carthaginiensium €erant adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos €ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustu-lerint; et, parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita €inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custo-€diae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum aduersus consulem Romanum gereret. cum decem milibus peditum, €quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca pro-fectus castra circa Acrillas urbem ponebat. munientibus €superuenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra €eo praeuenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil €minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obuium fore; sed tamen metu Himilconis Poeno-€rumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par €esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes €casus composito ibat.  forte ea cura [q.] aduersus Poenos €praeparata aduersus Siculos usui fuit. castris ponendis in-€compositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes €quod peditum fuit circumuenit; eques leui certamine inito €cum Hippocrate Acras perfugit. ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, €Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco €adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum octo ferme inde milia castra posuit. sub idem fere tempus et naues longae €quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et €Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem €primam Panormi exposuere; uersumque ab Italia bellum_ €adeo uterque populus in Siciliam intentus_fuisse uideri poterat. legionem Romanam quae exposita Panormi erat €uenientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus uia decipitur. mediterraneo namque Poenus €itinere duxit; legio maritimis locis classe prosequente ad €Ap. Claudium Pachynum cum parte copiarum obuiam pro-gressum peruenit. nec diutius Poeni ad Syracusas morati €sunt: et Bomilcar, simul parum fidens nauibus suis duplici €facile numero classem habentibus Romanis simul inutili €mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgrauari sociorum, uelis in altum datis in Africam transmisit, et €Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua €priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi €esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et uiribus hostem cernebat, ne frustra adsi-€dendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, €castra inde mouit, ut quocumque uocasset defectionis ab €Romano spes admoueret exercitum ac praesens suas res fouentibus adderet animos. Murgantiam primum prodito €ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna uis €commeatusque omnis generis conuecti erant Romanis.  ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum ciuitatium €animi praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut pro-dita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac €praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum €praesidium in arce ualidum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, €uir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide €Siculorum reponeret; et tum intenderant eum ad cauendi €omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. itaque nocte dieque iuxta parata €instructaque omnia custodiis ac uigiliis erant nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. quod ubi Hennensium €principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, €animaduerterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum: urbem arcemque suae potestatis aiunt €debere esse, si liberi in societatem, non serui in custodiam traditi essent Romanis. itaque claues portarum reddi sibi €aequum censent: bonis sociis fidem suam maximum uincu-€lum esse et ita sibi populum Romanum senatumque gratias €habiturum, si uolentes ac non coacti mansissent in amicitia. ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab €imperatore suo clauesque portarum et custodiam arcis ab eo €accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet sed eius qui commisisset. praesidio decedere apud Romanos €capital esse et nece liberorum etiam suorum eam [2noxiam]2 €parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse; €ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii esset. se uero negare illi missuros testarique, si uerbis nihil agerent, uindictam aliquam libertatis suae quaesituros. tum €Pinarius: at illi si ad consulem grauarentur mittere, sibi €saltem darent populi concilium, ut sciretur utrum paucorum €ea denuntiatio an uniuersae ciuitatis esset. consensa in €posterum diem contio.  postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, con-€uocatis militibus 'credo ego uos audisse, milites' inquit, €'quemadmodum praesidia Romana ab Siculis circumuenta et oppressa sint per hos dies. eam uos fraudem deum €primo benignitate, dein uestra ipsi uirtute dies noctesque €perstando ac peruigilando in armis uitastis. utinam reli-€quum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci possit. haec occulta in fraude cautio est qua usi adhuc €sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam €claues portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Car-€thaginiensium extemplo Henna erit foediusque hic truci-€dabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est. noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua uos €certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem €habituri sunt ad criminandum me concitandumque in uos populum. itaque crastino die aut uestro aut Hennensium €sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam €nec occupantes periculi quicquam habebitis; qui prior strin-xerit ferrum, eius uictoria erit. intenti ergo omnes armatique €signum exspectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø¦—omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. cum €toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato tur-€bam inuadite ac sternite omnia ferro; et cauete quisquam supersit cuius aut uis aut fraus timeri possit. uos, Ceres €mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui €hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis €uolentes propitii adsitis, si uitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus. pluribus uos, milites, hortarer, €si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos €ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo €sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri €possit.'  ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die €alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi €exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt. productus ad populum a €magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius €ac potestatem esse, non suam et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim %ac plus% reddere claues, dein iam €una uoce id omnes iuberent cunctantique et differenti fero-€citer minitarentur nec uiderentur ultra uim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut conuenerat, dedit militesque €intenti dudum ac parati alii superne in auersam contionem €clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti ob-sistunt. caeduntur Hennenses cauea inclusi coaceruanturque €non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum [2alii]2 €capita ruerent [2et]2 integris saucii, uiui mortuis incidentes cumularentur. inde passim discurritur, et urbis captae modo €fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira €quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret. ita Henna aut malo aut €necessario facinore retenta. €Marcellus nec factum improbauit et praedam Hennensium €militibus concessit, ratus timore fore deterritos proditioni-bus praesidiorum Siculos. atque ea clades, ut urbis in €media Sicilia sitae claraeque uel ob insignem munimento €naturali locum uel ob sacrata omnia uestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam peruasit et, €quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam €deorum sedem uiolatam esse, tum uero qui etiam ante dubii fuerant defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, €Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admouissent. Marcellus €retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis €in castra conuectis, praesidio modico ibi relicto, ad Syra-cusas obsidendas uenit. inde Ap. Claudio Romam ad €consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit ueteribus; ipse hiber-€nacula quinque milia passuum [2ab]2 Hexapylo_Leonta €uocant locum_communiit aedificauitque. haec in Sicilia €usque ad principium hiemis gesta.  eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est. legati ab Orico ad €M. Ualerium praetorem uenerunt, praesidentem classi €Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum €primum Apolloniam temptasse, lembis biremibus centum uiginti flumine aduerso subuectum; deinde, ut ea res tardior €spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admouisse €eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus neque uiris atque armis ualidam, primo impetu oppressam esse. haec €nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium €Romanis mari ac terra maritimis urbibus arceret, quae ob €nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, pe-terentur. M. Ualerius duorum milium praesidio relicto €[2praeposito]2que eis P. Ualerio legato cum classe instructa €parataque et, quod longae naues militum capere non pote-€rant, in onerarias impositis altero die Oricum peruenit; urbemque eam leui tenente praesidio quod [2rex]2 recedens inde reliquerat haud magno certamine recepit. legati eo €ab Apollonia uenerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod €deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra uim €Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. facturum se quae uellent pollicitus, duo milia delectorum €militum nauibus longis mittit ad ostium fluminis cum prae-€fecto socium Q. Naeuio Crista, uiro impigro et perito militiae. is expositis in terram militibus nauibusque Oricum €retro unde uenerat ad ceteram classem remissis milites €procul a flumine per uiam minime ab regiis obsessam duxit €et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. diem insequentem quieuere dum praefectus iuuentutem €Apolloniatium armaque et urbis uires inspiceret. ubi ea uisa €inspectaque satis animorum fecere simulque ab exploratori-€bus comperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus €castra hostium adeo neglecta atque aperta intrauit, ut satis €constaret prius mille hominum uallum intrasse quam quis-€quam sentiret ac, si caede abstinuissent, peruenire ad taber-naculum regium potuisse. caedes proximorum portae €excitauit hostes. inde tantus terror pauorque omnes occu-€pauit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno €excitus erat, prope seminudus fugiens, militi quoque nedum €regi uix decoro habitu ad flumen nauesque perfugerit. eodem et alia turba effusa est. paulo minus tria milia €militum in castris aut capta aut occisa; plus tamen homi-num aliquanto captum quam caesum est. castris direptis €Apolloniatae catapultas ballistas tormentaque alia quae €oppugnandae urbi comparata erant ad tuenda moenia, si €quando similis fortuna uenisset, Apolloniam deuexere: €cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum Oricum essent nuntiata, M. Ualerius classem €extemplo ad ostium fluminis duxit, ne nauibus capessere fugam rex posset. itaque Philippus, neque terrestri neque €nauali certamini satis fore parem se fidens, subductis €nauibus atque incensis terra Macedoniam petit, magna ex €parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum €M. Ualerio Orici hibernauit.  eodem anno in Hispania uarie res gestae. nam prius-€quam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt; defecissetque ab €Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto €exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore adue-nisset. primo ad Castrum Album_locus est insignis caede magni Hamilcaris_castra Romani habuere. arx erat munita €et conuexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa €hostium plena erant agmenque Romanum impune incur-€satum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut €moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde €Romani propius pacata loca et ad montem Uictoriae castra communiuere. eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Has-€drubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum €exercitu iusto aduenit contraque castra Romana trans fluuium omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus €ad loca circa uisenda haud fefellit hostes oppressissentque €eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepis-€set. ibi quoque circumsessus aduentu fratris obsidione eximitur. Castulo, urbs Hispaniae ualida ac nobilis et adeo €coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. Carthaginienses Iliturgim oppugnare €adorti, quia praesidium ibi Romanum erat; uidebanturque inopia maxime eum locum expugnaturi. Cn. Scipio, ut €sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita pro-€fectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem €est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnauit. supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis; plus €mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde urbs_socia et €haec Romanorum erat_a Carthaginiensibus oppugnari €coepta est. eam obsidionem sine certamine adueniens Cn. €Scipio soluit.  ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt. ibi signis conlatis pugnatum per €quattuor ferme horas egregieque uincentibus Romanis €signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tra-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜ØŖ’„gula confixum erat pauorque circa eum ceperat milites ne mortiferum esset uolnus. ceterum haud dubium fuit quin, nisi €ea mora interuenisset, castra eo die Punica capi potuerint; €nam non milites solum sed elephanti etiam usque ad uallum €acti erant, superque ipsas [2fossas]2 nouem et triginta elephanti pilis confixi. hoc quoque proelio ad duodecim milia homi-€num dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. ad Auringem inde urbem Poeni €recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi €iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia €uictoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. sed gens €nata instaurandis reparandisque bellis Magone ad conqui-€sitionem militum a fratre misso breui repleuit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit. Galli €plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies €uicta, iisdem animis quibus priores eodemque euentu pugna-uere. plus octo milia hominum caesa, haud multo minus €quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. €et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, €magnus numerus; duo etiam insignes reguli Gallorum_ €Moeniacapto et Uismaro nomina erant_eo proelio ceci-€derunt. octo elephanti capti, tres occisi. cum tam prosperae res in Hispania essent, uerecundia €Romanos tandem cepit Saguntum oppidum, quae causa €belli esset, octauum iam annum sub hostium potestate esse. itaque id oppidum ui pulso praesidio Punico receperunt €cultoribusque antiquis quos ex iis uis reliquerat belli resti-tuerunt; et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Car-€thaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona €uendiderunt urbemque eorum deleuerunt.  haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta. Romae cum tribuni plebis noui magistratum inissent, ex-€templo censoribus P. Furio et M. Atilio a [2M.]2 Metello tri-buno plebis dies dicta ad populum est_quaestorem eum €proximo anno adempto equo tribu mouerant atque aerarium €fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas €factam_sed nouem tribunorum auxilio uetiti causam in magistratu dicere dimissique [fuerant]. ne lustrum per-€ficerent, mors prohibuit P. Furii; M. Atilius magistratu se €abdicauit. comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. €creati consules ambo absentes, Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum. praetores fiunt €duo qui tum aediles curules erant, P. Sempronius Tuditanus €et Cn. Fuluius Centumalus, et [2cum illis M. Atilius et]2 M. Aemilius Lepidus. ludos scenicos per quatriduum eo anno €primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur. aedilis Tuditanus hic erit, qui ad Cannas pauore aliis in €tanta clade torpentibus per medios hostes duxit. his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati €consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque €de bello ac prouinciis suis praetorumque et de exercitibus €quibus quique praeessent consuluerunt;  itaque prouinciae €atque exercitus diuisi: bellum cum Hannibale consulibus €mandatum et exercituum unus quem ipse Sempronius ha-€buerat, alter quem Fabius consul; eae binae erant legiones. M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iurisdictione €M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata Luceriam pro-€uinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat. P. Sempronio prouincia €Ariminum, Cn. Fuluio Suessula cum binis item legionibus €euenerunt ut Fuluius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet. prorogata imperia prouinciaeque, €M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, €[2P.]2 Lentulo propraetori prouincia uetus, T. Otacilio classis _exercitus nulli additi noui_; M. Ualerio Graecia Mace-€doniaque cum legione et classe quam haberet; Q. Mucio €cum uetere exercitu_duae autem legiones erant_Sardinia; €C. Terentio, [2cum]2 legione una cui iam praeerat, Picenum. scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et uiginti milia €sociorum. his ducibus, his copiis aduersus multa simul aut €mota aut suspecta bella muniuerunt Romanum imperium. consules duabus urbanis legionibus scriptis supplemento-€que in alias lecto priusquam ab urbe mouerent prodigia procurarunt quae nuntiata erant. murus ac porta Caietae €et Ariciae etiam Iouis aedes de caelo tacta fuerat. et alia €ludibria oculorum auriumque credita pro ueris: nauium lon-€garum species in flumine Tarracinae quae nullae erant uisas €et in Iouis Uicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his pro-€curatis ex decreto pontificum profecti consules Sempronius €in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Sues-sulam in castra uenit. cum obuiam filius progrederetur €lictoresque uerecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter €undecim fasces equo praeuectus senex, ut consul animaduer-€tere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo €inclamauit, tum demum desiliens 'experiri' inquit 'uolui, fili, €satin scires consulem te esse'.  in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum €tribus seruis uenit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse. eam rem ad consilium [2cum]2 rettulisset €Fabius, aliis pro transfuga uerberandus necandusque uideri €ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, €tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; tum, quia res €Romana contra spem uotaque eius uelut resurgere ab stirpi-€bus uideatur, nouam referre proditionem proditis polliceatur, €aliunde ipse stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, uanus €hostis; id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium trans-fugis documentum esset. contra ea consulis pater Fabius €temporum oblitos homines in medio ardore belli tamquam in pace libera de quoque arbitria agere aiebat; qui, cum illud €potius agendum atque cogitandum sit si quo modo fieri possit €ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, €documentum autem dicant statui oportere si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat. quod si abire ab Romanis €liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin breui €deserta ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta uisura sit? se tamen non eum esse qui Altinio €fidei quicquam censeat habendum; sed mediam secuturum consilii uiam. neque eum pro hoste neque pro socio in €praesentia habitum libera custodia haud procul a castris €placere in aliqua fida ciuitate [eum] seruari per belli tempus; €perpetrato bello tum consultandum utrum prior defectio plus merita sit poenae an hic reditus ueniae. Fabio adsensum €est Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri €satis magnum pondus quod secum tum attulerat ei seruari iussum. Calibus eum interdiu solutum custodes sequeban-€tur, nocte clausum adseruabant. Arpis domi primum de-siderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem €uolgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum nouarum extemplo nuntii missi. quibus nequaquam offen-€sus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei uirum suspectum €iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi uendendique; ceterum, ut irae magis quam €auaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque auiditati addidit coniugemque eius ac liberos in castra accitos, €quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum €auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus €uiuos combussit.  Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit op-€pugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuis-€set, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae €pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custo-dia uidit, ea potissimum adgredi statuit. comparatis omni-€bus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum €robora ex toto exercitu delegit tribunosque uiros fortes eis €praefecit et milites sescentos, quantum satis uisum est, attri-€buit eosque, ubi quartae uigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta erat žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜Ø®“‚infrequenti uia per desertam partem urbis. iam portam €scalis prius transgressos [murum] aperire ex interiore parte €aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu €signum dare ut ceterae copiae admouerentur: parata omnia atque instructa sese habiturum. ea impigre facta; et quod €impedimentum agentibus fore uidebatur, id maxime ad fal-€lendum adiuuit. imber ab nocte media coortus custodes €uigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonituque primo largioris procellae strepitum molientium €portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque acci-dens auribus magnam partem hominum sopiuit. postquam €portam tenebant, cornicines in uia paribus interuallis dis-positos canere iubent ut consulem excirent. id ubi factum €ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante €lucem per effractam portam urbem ingreditur.  tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquie-scente et propinqua luce. praesidium in urbe erat Hanni-€balis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria €milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. pugnatum primo in €tenebris angustisque uiis est. cum Romani non uias tantum €sed tecta etiam proxima portam occupassent ne peti superne ac uolnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et €Romani atque inde conloquia coepta fieri, percontantibus Romanis quid sibi uellent Arpini, quam ob noxam Romano-€rum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris €Italici aduersus ueteres socios Romanos bellum gererent et uectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, Arpinis €purgantibus ignaros omnium se uenum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto plures €cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis €ad consulem deductus fideque data inter signa aciesque €Arpini repente pro Romanis aduersus Carthaginiensem arma uerterunt. Hispani quoque, paulo minus mille homines, €nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Puni-€cum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam uenerunt: Arpi €sine clade ullius praeterquam unius ueteris proditoris, noui perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria €dari iussa operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est. cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites €centum duodecim nobiles Campani, per speciem praedandi €ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti, €ad castra Romana, quae super Suessulam erant, uenerunt; €stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum prae-tore uelle. Cn. Fuluius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, €decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae €postularent audiuit_nihil autem aliud petebant quam ut, €Capua recepta bona sibi restituerentur_, in fidem omnes accepti. et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppi-€dum Atrinum expugnatum; amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum. Romae €foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. €solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem €cum Aequimaelio Iugarioque uico et templis Fortunae ac matris Matutae; et extra portam late uagatus ignis sacra €profanaque multa absumpsit.  eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res pro-€sperae essent multosque et ueteres reciperent socios et nouos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. Syphax €erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus; ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amici-€tiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseueraret €urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui po-€puloque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumu-latam gratiam referant. grata ea legatio barbaro fuit; con-€locutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut ueterum €militum uerba audiuit, quam multarum rerum ipse ignarus €esset ex comparatione tam ordinatae disciplinae animum ad-uertit. tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis face-€rent, orauit ut duo legationem referrent ad imperatores suos, €unus apud sese magister rei militaris restaret: rudem ad €pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habi-lem; ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella €gessisse, ita se a pueris insuetos; sed habere hostem pedestri €fidentem Marte, cui si aequari robore uirium uelit, et sibi pedites comparandos esse. et ad id multitudine hominum €regnum abundare sed armandi ornandique et instruendi eos €artem ignorare. omnia uelut forte congregata turba uasta ac temeraria esse. facturos se in praesentia quod uellet €legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. Q. Statorio €nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis €rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. iisdem mandauit ut pro-€tinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent. et Statorius ex multa €iuuentute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime mo-€rem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et seruare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita €adsuefecit ut breui rex non equiti magis fideret quam pediti €conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginien-sem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania lega-€torum regis aduentus magno emolumento fuit; namque ad €famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. €ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi €Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte €altera Numidiae_Maesuli ea gens uocatur_regnantem le-€gatos mittunt.  filium Gala Masinissam habebat septem €decem annos natum, ceterum iuuenem ea indole ut iam tum €appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepis-set facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset €ut potentior societate eorum aduersus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginien-€sibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam €aut Romani in Africam transeant; opprimi Syphacem nihil-€dum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae filio deposcente id bellum ut mitte-€ret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus €magno proelio Syphacem deuicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibus in €Maurusios ex acie Numidas_extremi prope Oceanum ad-€uersus Gades colunt_refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentes breui copias armauit, cum quibus €in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. [2eo]2 Masi-€nissa cum uictore exercitu aduenit; isque ibi cum Syphace €ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit €bellum. in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod €Celtiberum iuuentutem eadem mercede qua pacta cum Car-€thaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sol-€licitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant mise-€runt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne €est quod mercennarium militem in castris neminem ante-€quam tum Celtiberos Romani habuerunt. °dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal €in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem €urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentino-rum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in €Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos €desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Ueientanus, €praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro €Bruttio iusti ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. magna ibi uis hominum €sed inconditae turbae agrestium seruorumque caesa aut €capta est: minimum iacturae fuit quod praefectus inter €ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante €publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societa-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™•tibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis €multa proelia parua, haud ullum dignum memoratu fecit et €ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit. quo diutius trahebatur bellum et uariabant secundae €aduersaeque res non fortunam magis quam animos hominum, €tanta religio, et ea magna ex parte externa, ciuitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii uiderentur facti. nec €iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani €ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum €turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. sacrificuli ac uates ceperant hominum mentes quorum €numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestis-€que agris egestate et metu in urbem compulsa; et quaestus ex €alieno errore facilis, quem uelut concessae artis usu exerce-bant. primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; €deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. incusati grauiter ab senatu aediles triumuirique capitales €quod non prohiberent, cum emouere eam multitudinem e €foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud pro-cul afuit quin uiolarentur. ubi potentius iam esse id malum €apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. €Aemilio praetori [urb.] negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret. is et in contione senatus €consultum recitauit et edixit ut quicumque libros uaticinos €precationesue aut artem sacrificandi conscriptam haberet eos €libros omnes litterasque ad se ante kalendas Apriles deferret €neu quis in publico sacroue loco nouo aut externo ritu €sacrificaret.  aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cor-€nelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius €Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. filius Masso decemuir sacrorum. in Lentuli locum M. €Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Seruilius Caepio pontifices €suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus, decem-€uir sacrorum L. Cornelius Lentulus. comitiorum consularium iam appetebat tempus; sed quia €consules a bello intentos auocare non placebat, Ti. Sempro-€nius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium €Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fuluius Flaccus. dictator primo comitiali die creauit consules Q. €Fuluium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia prouincia in praetura fuerat. tum €praetores creati Cn. Fuluius Flaccus [2C.]2 Claudius Nero M. €Iunius Silanus P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu abiit. aedilis curulis fuit eo anno cum M. €Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit €cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni €plebis, negantes rationem eius habendam esse quod nondum ad petendum legitima aetas esset, 'si me' inquit 'omnes €Quirites aedilem facere uolunt, satis annorum habeo.' tanto €inde fauore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint. aedilicia largitio €haec fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice €facti et diem unum instaurati, et congii olei in uicos singulos dati. L. Uillius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, aediles €plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt. ludi plebeii €per biduum instaurati et Iouis epulum fuit ludorum causa.  Q. Fuluius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum €ineunt; et praetores prouincias sortiti sunt, P. Cornelius €Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fuluius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos. consulibus bellum cum Hanni-€bale et binae legiones decretae; alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fuluio Centumalo acciperet; praetorum €Fului Flacci quae Luceriae sub Aemilio praetore, Neronis €Claudi quae in Piceno sub C. Terentio fuissent legiones €essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi; M. Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae. Ti. Sempronio €Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium prouinciaeque Lucani et Gallia cum suis exercitibus prorogatae; item P. €Lentulo qua uetus prouincia in Sicilia esset, M. Marcello €Syracusae et qua Hieronis regnum fuisset, T. Otacilio classis, €Graecia M. Ualerio, Sardinia Q. Mucio Scaeuolae, Hispaniae P. et Cn. Corneliis. ad ueteres exercitus duae urbanae €legiones a consulibus scriptae summaque trium et uiginti €legionum eo anno effecta est. dilectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. publicanus erat Postu-€mius, qui multis annis parem fraude auaritiaque neminem in €ciuitate habuerat praeter T. Pomponium Ueientanum, quem €populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. hi, quia publicum periculum €erat a ui tempestatis in iis quae portarentur ad exercitus et €ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quae uera renun-tiauerant fraude ipsorum facta erant, non casu. in ueteres €quassasque naues paucis et parui pretii rebus impositis, cum €mersissent eas in alto exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. ea fraus indicata €M. Aemilio praetori priore anno fuerat ac per eum ad sena-€tum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia €patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nole-bant. populus seuerior uindex fraudis erat; excitatique €tandem duo tribuni plebis, Sp. et L. Caruilii, cum rem in-€uisam infamemque cernerent, ducentum milium aeris multam M. Postumio dixerunt. cui certandae cum dies aduenisset €conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii uix caperet, perorata causa una spes uidebatur €esse si C. Seruilius Casca tribunus plebis, qui propinquus €cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus uocarentur, intercessisset. testibus datis tribuni populum €submouerunt sitellaque lata est ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent. interim publicani Cascae instare ut con-€cilio diem eximeret; populus reclamare; et forte in cornu €primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum uersabat. cum in eo parum praesidii esset, turbandae rei €causa publicani per uacuum submoto locum cuneo inrupe-runt iurgantes simul cum populo tribunisque. nec procul €dimicatione res erat cum Fuluius consul tribunis 'nonne €uidetis' inquit 'uos in ordinem coactos esse et rem ad €seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?'  plebe dimissa senatus uocatur et consules referunt de concilio plebis turbato ui atque audacia publicanorum: M. €Furium Camillum, cuius exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis ciuibus passum esse; decemuiros ante €eum, quorum legibus ad eam diem uiuerent, multos postea principes ciuitatis iudicium de se populi passos; Postumium €Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium €plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra popu-€lum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse ut €tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium uocari prohiberet. nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse €homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in €praesentia furori atque audaciae paucorum uincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus ui atque €armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, uoluntate ipsi sua sustulerint. haec cum ab €optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent uimque eam €contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Caruilii tribuni plebis omissa multae €certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac ni uades €daret prendi a uiatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius uadibus datis non adfuit. tribuni plebem roga-€uerunt plebesque ita sciuit, si M. Postumius ante kalendas €Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque €excusatus esset, uideri eum in exsilio esse bonaque eius ue-nire, ipsi aqua et igni placere interdici. singulis deinde eorum €qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac uades poscere coeperunt. primo non dantes, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™¤˜‹‚deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coniciebant; €cuius rei periculum uitantes plerique in exsilium abierunt.  hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia pro-tegens exitum habuit. comitia inde pontifici maximo €creando sunt habita; ea comitia nouus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit. tres ingenti certamine petierunt, Q. €Fuluius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor €fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus €et censura insignis, et [2P.]2 Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat. hic senes honoratosque iuuenis in €eo certamine uicit. ante hunc intra centum annos et €uiginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maxi-€mus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset. consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia €iuniorum non facile in utrumque ut et nouae urbanae legiones et supplementum ueteribus scriberetur sufficiebat, senatus ab-€sistere eos incepto uetuit et triumuiros binos creari iussit, €alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem €in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere ui-€derentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites face-rent; tribuni plebis, si iis uideretur, ad populum ferrent ut, €qui minores septendecim annis sacramento dixissent, iis €perinde stipendia procederent ac si septendecim annorum aut maiores milites facti essent. ex hoc senatus consulto €creati triumuiri bini conquisitionem ingenuorum per agros €habuerunt. eodem tempore ex Sicilia litterae M. Marcelli de postu-€latis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu reci-tatae sunt. Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, €relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici €belli finem in Italiam reportarentur.  hi permissu Lentuli €primores equitum centurionumque et robora ex legionibus €peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e qui-bus unus potestate dicendi facta: 'consulem te, M. Marcelle, €in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, €certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperasse-€mus in prouinciam nos morte regum turbatam ad graue bel-lum aduersus Siculos simul Poenosque mitti, et sanguine no-€stro uolneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum €memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant aduersus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. quamquam quod €ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut suscensetis? ambo mihi consules et uniuersum senatum in-€tueri uideor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Can-€nas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset. sine, quaeso, priusquam de condicione nostra €queror, noxam cuius arguimur nos purgare. si non deum €ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo €seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an imperatorum? equidem miles nihil un-€quam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam €ab senatu actas quod non desperauerit de re publica, cui post €fugam Cannensem per omnes annos prorogatum imperium. ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum €habuimus, honores petere et gerere et prouincias obtinere audiuimus. an uobis uestrisque liberis ignoscitis facile, €patres conscripti, in haec uilia capita saeuitis? et consuli €primoribusque aliis ciuitatis fugere, cum spes alia nulla esset, €turpe non fuit, milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas €ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam; tamen tantum afuit ab €eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs €Roma per eum exercitum qui ab Allia Ueios transfugerat re-ciperaretur, et Caudinae legiones quae sine armis redierant €Romam armatae remissae in Samnium eundem illum hostem €sub iugum miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat. Cannensem uero quisquam exercitum fugae aut pauoris in-€simulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum €ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, €unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reli-quit? cum captiuis redemptio negabatur, nos uolgo homines €laudabant quod rei publicae nos reseruassemus quod ad con-€sulem Uenusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecis-semus; nunc deteriore condicione sumus quam apud patres €nostros fuerunt captiui. quippe illis arma tantum atque €ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mu-€tatus, quae tamen semel nauata rei publicae opera et uno felici proelio reciperarunt; nemo eorum relegatus in exsilium €est, nemini spes emerendi stipendia adempta; hostis deni-€que est datus, cum quo dimicantes aut uitam semel aut ignominiam finirent; nos, quibus, nisi quod commisimus ut €quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil €obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exsilio ne qua spes, ne €qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae ciuium irae, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiae €finem nec uirtutis praemium petimus; modo experiri animum €et uirtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut uirorum, ut militum officio fungamur. bellum in Sicilia €iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias €Poenus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamo-€rem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides €ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. €seruorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum €hoste signis conlatis pugnauit; operae pretium habent liber-tatem ciuitatemque. pro seruis saltem ad hoc bellum emptis €uobis simus; congredi cum hoste liceat et pugnando quae-€rere libertatem. uis tu mari, uis terra, uis acie, uis urbibus oppugnandis experiri uirtutem? asperrima quaeque ad labo-€rem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum €fuit quam primum fiat, quoniam quidquid postea uiximus id €omne destinatum ignominiae est.'  sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcel-€lus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit; senatui scri-pturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. eae €litterae ad nouos consules allatae ac per eos in senatu reci-€tatae sunt; consultusque de iis litteris ita decreuit senatus: militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes dese-€ruissent, senatum nihil uidere cur res publica committenda esset. si M. Claudio proconsuli aliter uideretur, faceret €quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum €munere uacaret neu dono militari uirtutis ergo donaretur €neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset. comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia €plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueuiri €muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris con-quirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus €Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et €Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae €fuerant. tempestates foedae fuere; in Albano monte biduum con-€tinenter lapidibus pluuit; tacta de caelo multa, duae in Capi-€tolio aedes, uallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo uigiles exanimati; murus turresque quaedam Cumis non €ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum €ingens uisum uolitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio €fuit et per aliquot dies consules rebus diuinis operam dede-€runt et per eosdem dies sacrum nouendiale fuit. cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali €et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius interuenit. Phileas Tarentinus diu iam per €speciem legationis Romae cum esset, uir inquieti animi et €minime otium, quo tum diutino senescere uidebatur, patientis, €aditum sibi ad obsides Thurinos [2et]2 Tarentinos inuenit. custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec €ipsis nec ciuitatibus eorum fallere Romanos expediebat. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™§˜hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus €cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. luce prima uolgata per urbem fuga €est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes €retraxerunt. deducti in comitium uirgisque approbante €populo caesi de saxo deiciuntur.  huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum ciuitatium animos inritauit cum publice, tum €etiam singulos priuatim ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim €fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum prin-cipes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid €mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem uenandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et cum €haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese €occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes com-€prehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, €conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popula-€ribus facerent, praedandi causa se urbe egressos, pecora €Carthaginiensium quae pastum propulsa essent ad urbem €agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea praeda iuuenum est minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale €rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges [2suas]2 suaque €omnia habituros neque ullum uectigal Poeno pensuros €praesidiumue inuitos recepturos; prodita praesidia Cartha-giniensium fore. haec ubi conuenerunt, tunc uero Phile-€menus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in €urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme €aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat €aut praefecto aut custodibus portarum; nocte maxime com-€meare propter metum hostium credebant. ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque €noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali uisum est. tridui uiam €aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco statiua eum tam diu habere, aegrum simulabat. Romanis €quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam €segnis mora eius desierat.  ceterum postquam Tarentum €ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos €in expeditionem uelocitate corporum ac leuitate armorum €aptissimos esse ratus est, electis, quarta uigilia noctis signa mouit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus prae-€cepit ut discurrerent circa uias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; prae-€gressos retraherent, obuios occiderent, ut praedonum magis €quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine €acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum €conuocatos milites monuit uia omnes irent nec deuerti quem-€quam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis €intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum €iussu facerent; se in tempore editurum quae uellet agi. eadem ferme hora Tarentum fama praeuenerat Numidas €equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus €Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera €adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento €fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque €[2e]2 castris non mouisse. Hannibal concubia nocte mouit. dux Philemenus erat €cum solito captae uenationis onere; ceteri proditores ea quae composita erant exspectabant. conuenerat autem ut Phile-€menus portula adsueta uenationem inferens armatos indu-ceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea €mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum €intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus €ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem red-€ditum ab Nicone signum; exstinctae deinde utrimque flammae sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico €ex improuiso adortus sopitos uigiles in cubilibus suis ob-truncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine €ingreditur, equites subsistere iubet ut, quo res postulet occurrere libero campo possent. et Philemenus portulae €parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota €uox eius et familiare iam signum cum excitasset uigilem, €dicenti uix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. inferentes aprum duos iuuenes secutus ipse cum expedito €uenatore uigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant uersum, uenabulo traicit. ingressi deinde triginta €fere armati ceteros uigiles obtruncant refringuntque portam €proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde €cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. tum duo milia Gallorum Poenus in tres diuisa partes per €urbem dimittit; Tarentinos [2iis addit duces binos]2; itinera quam maxime frequentia occupari iubet, tumultu orto Ro-€manos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, €praecipit iuuenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul €uidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.  iam tumultus erat clamorque qualis esse in capta urbe solet; sed quid rei esset nemo satis pro certo scire. Tarentini €Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude uideri ab oppidanis mota. prae-€fectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde accep-tus scapha in arcem circumuehitur. errorem et tuba audita €ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad €hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat. ubi inluxit, et Ro-€manis Punica et Gallica arma cognita [tum] dubitationem €exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernen-tes, ab Hannibale captam urbem senserunt. postquam lux €certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem €confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Han-nibal Tarentinos sine armis conuocari iubet. conuenere €omnes, praeterquam qui cedentes in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. ibi €Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quae €praestitisset ciuibus eorum quos ad Trasumennum aut ad €Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romano-rum inuectus, recipere se in domos suas quemque iussit et €foribus nomen suum inscribere; se domos eas quae inscriptae €non essent signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in €hospitio ciuis Romani_uacuas autem tenebant domo_ nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. contione €dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili €domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana €passim discursum est; et fuit praedae aliquantum.  postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et €[2a]2 mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, €praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam uideret eoque nec ui nec operibus expugnabilem esse, ne aut €se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus morare-€tur aut in relictos sine ualido praesidio Tarentinos impetum €ex arce cum uellent Romani facerent, uallo urbem ab arce intersaepire statuit, non sine illa etiam spe cum prohibentibus €opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucur-€rissent, magna caede ita attenuari praesidii uires ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. ubi coeptum €opus est, patefacta repente porta impetum in munientes fece-€runt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, €ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur. tum signo dato coorti undique Poeni €sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat; nec sus-€tinuere impetum Romani; sed ab effusa fuga loci angustiae €eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur; plurimi in fossam praecipitauere occisique sunt €plures in fuga quam in pugna. inde et opus nullo pro-hibente fieri coeptum. fossa ingens ducta et uallum intra žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø‹—‚eam erigitur modicoque post interuallo murum etiam eadem €regione addere parat, ut uel sine praesidio tueri se aduersus Romanos possent. reliquit tamen modicum praesidium, €simul ut in perficiendo muro adiuuaret: ipse profectus cum €ceteris copiis ad Galaesum flumen_quinque milia ab urbe €abest_posuit castra. ex his statiuis regressus ad inspiciendum quod opus €aliquantum opinione eius celerius creuerat, spem cepit etiam €arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut ceterae, €tuta sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa diuisa. cum iam machinationum omni genere et operibus €oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis €fecit animum ut nocte ex improuiso opera hostium inuaderent. €alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. reliqua erat in obsidione €spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene €insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habe-€bant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi. Hannibal con-€uocatis principibus Tarentinis omnes praesentes difficultates €exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere €uiam neque in obsidione quicquam habere spei donec mari hostes potiantur; quod si naues sint, quibus commeatus €inuehi prohibeat, extemplo aut abscessuros aut dedituros se hostes. adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium €adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. Punicas enim naues ex Sicilia accitas id posse facere: suas, €quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus €hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare euasuras? 'euadent' inquit Hannibal. 'multa, quae impe-€dita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo €sitam habetis; planae et satis latae uiae patent in omnes partes. uia, quae ex portu per mediam urbem ad mare €transmissa est, plaustris transueham naues haud magna mole €et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc €mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo breui aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.' haec €oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis €admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra €iunctaque inter se et machinae ad subducendas naues admotae €munitumque inter quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. iumenta inde et homines contracti et opus €impigre coeptum; paucosque post dies classis instructa ac €parata circumuehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit. hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit, €regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum €utrum priore anno an hoc facta sit, in diuersum auctores €trahunt; plures propioresque aetate memoriae rerum hoc €anno factam tradunt.  Romae consules praetoresque usque [2ad]2 ante diem quin-tum kalendas Maias Latinae tenuerunt; eo die perpetrato €sacro in monte in suas quisque prouincias proficiscuntur. €religio deinde noua obiecta est ex carminibus Marcianis. uates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore €anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili €praetoris [urbem], qui eam rem agebat, manus uenerant; is protinus nouo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marci €duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto €auctoritas euentu alteri quoque, cuius nondum tempus uene-rat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis praedicta €clades in haec fere uerba erat: 'amnem, Troiugena, fuge €Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis con-serere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris €sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis €in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque auibus €ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Iuppiter fatus est.' et Diomedis Argiui campos et €Cannam flumen ii qui militauerant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, €non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis sunt sed perplexius etiam scripturae genere. 'hostes, Ro-€mani, si ex agro expellere uoltis, uomicam quae gentium €uenit longe, Apollini uouendos censeo ludos qui quotannis €comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico par-tem, priuati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis €praesit praetor is quis ius populo plebeique dabit summum; €decemuiri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte €facietis, gaudebitis semper fietque res uestra melior; nam is €deum exstinguet perduelles uestros qui uestros campos pascit placide.' ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; €postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros de ludis Apollini reque diuina facienda inspicerent. ea cum €inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres €Apollini ludos uouendos faciendosque et quando ludi facti €essent, duodecim milia aeris praetori ad rem diuinam et duas hostias maiores dandas. alterum senatus consultum factum €est ut decemuiri sacrum Graeco ritu facerent hisce hostiis, €Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonae boue femina aurata. ludos praetor in circo maximo cum €facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret. haec est origo ludo-€rum Apollinarium, uictoriae, non ualetudinis ergo ut plerique €rentur, uotorum factorumque. populus coronatus spectauit, €matronae supplicauere; uolgo apertis ianuis in propatulo €epulati sunt celeberque dies omni caerimoniarum genere €fuit.  cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio €essent sed circumsessuri Capuam uiderentur, quod malum €diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentie-€bant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exerci-tus. itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut €priusquam consules in agros suos educerent legiones uiaeque €omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex pro-pinquis locis conuehi iuberet Capuam. Hannibal Hanno-€nem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. Hanno ex €Bruttiis profectus cum exercitu, uitabundus castra hostium €consulesque qui in Samnio erant, cum Beneuento iam €appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; inde ex sociis circa populis quo aestate com-€portatum erat deuehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur. Capuam inde €nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum €praesto essent omni undique genere uehiculorum iumento-rumque ex agris contracto. id pro cetera socordia negle-€gentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta €uehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob id castigatis €ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet €bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum. ea omnia, sicut acta €erant, cum enuntiata Beneuentanis essent, legatos decem €extemplo ad consules_circa Bouianum castra Romanorum erant_miserunt. qui cum auditis quae ad Capuam ageren-€tur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum €duceret, Fuluius, cui ea prouincia obuenerat, profectus nocte Beneuenti moenia est ingressus. ex propinquo cognoscit €Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; €per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plau-€strorum, inconditam inermemque aliam turbam aduenisse; €per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque €formam et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis €sublatum. his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum €armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica op-pugnanda esse. quarta uigilia profecti sarcinis omnibus im-€pedimentisque Beneuenti relictis, paulo ante lucem cum ad €castra peruenissent, tantum pauoris iniecerunt ut, si in plano €castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. altitudo loci et munimenta defendere quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant. luce prima €proelium ingens accensum est. nec uallum modo tutantur €Poeni sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentes €per ardua hostes. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™ØŽuincit tamen omnia pertinax uirtus, et €aliquot simul partibus ad uallum ac fossas peruentum est sed cum multis uolneribus ac militum pernicie. itaque conuo-€catis [2legatis]2 tribunisque militum consul absistendum teme-€rario incepto ait; tutius sibi uideri reduci eo die exercitum €Beneuentum, dein postero [2castra]2 castris hostium iungi, ne exire inde Campani neue Hanno regredi posset; id quo facilius €obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum €totumque eo uersuros bellum. haec consilia ducis, cum €iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. proxima forte [hostium] erat co-€hors Paeligna, cuius praefectus Uibius Accaus arreptum uexil-lum trans uallum hostium traiecit. exsecratus inde seque €et cohortem si eius uexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam uallumque in castra inrupit. iamque intra ual-€lum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Ualerio Flacco €tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis igna-€uiam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum €ademisset, 'iam hoc signum et hic centurio' inquit 'intra €uallum hostium erit; sequantur qui capi signum ab hoste €prohibituri sunt.' manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul ad con-€spectum transgredientium uallum mutato consilio ab reuo-€cando[que] ad incitandos hortandosque uersus milites, osten-€dere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et ciuium legio esset. itaque pro se quisque omnes €per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur €armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpunt-€que; multi uolnerati etiam quos uires et sanguis desereret, ut intra uallum hostium caderent nitebantur; capta ita-€que momento temporis uelut in plano sita nec permunita €castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra €uallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capi-€tum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum €et iumentorum apparatu capta; et alia ingens praeda fuit €quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. inde deletis hostium castris €Beneuentum reditum praedamque ibi ambo consules_nam €et Ap. Claudius eo post paucos dies uenit_uendiderunt diuiseruntque. et donati quorum opera castra hostium €capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. Hanno ab Cominio Ocrito, quo €nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus €quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in €Bruttios rediit.  et [legati] Campani, audita sua pariter socio-€rumque clade legatos ad Hannibalem miserunt qui nuntia-€rent duos consules ad Beneuentum esse, diei iter a Capua; €tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere sub-€ueniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium uenturam. ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti €debere esse ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, €curae sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo €milia equitum cum legatis mittit quo praesidio agros popula-€tionibus possent prohibere. Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae €praesidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius le-€gatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etru-€riam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot nauibus €onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias perue-nit. cuius aduentu qui ante in exigua spe uocati saepe ad €transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad trans-€eundum hostes uocabant sollicitabantque. et erat satis €ualidum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus. itaque Metapontini extemplo €metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. mouit €eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, €quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti €erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfe-ctos. eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hanno-€nem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, mise-€runt, si exercitum ad moenia admouissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum €modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen €temere ineundum rebantur posse, non militum quos per-€paucos habebat fiducia quam iuuentutis Thurinae; eam ex industria centuriauerat armaueratque ad tales casus. diuisis €copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi €essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad €urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus ap[2te ad]2 tegendas insidias oppositis subsistit. Atinius peditum tantum €agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus. pedestre €proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus €Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adiuuantibus €euentum; et Carthaginiensium acies de industria pedem re-€ferebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incau-tum pertraheret. quo ubi est uentum, coorti cum clamore €equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido €animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam auerterunt. Romani, quamquam circumuentos hinc pedes, hinc eques €urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere; postremo et ipsi terga uertunt atque ad urbem fugiunt. ibi proditores €conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepis-€sent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri uiderunt, concla-€mant instare Poenum permixtosque et hostes urbem inuasuros ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos prae-€buere hosti ad caedem; Atinius tamen cum paucis receptus. €seditio inde paulisper tenuit, cum [inde] alii cedendum fortunae et tradendam urbem uictoribus censerent. ceterum, €ut plerumque, fortuna et consilia mala uicerunt; Atinio cum €suis ad mare ac naues deducto, magis quia ipsi ob imperium €in se mite ac iustum consultum uolebant quam respectu €Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. consules a Beneuento in Campanum agrum legiones €ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se €consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul €et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam pro-pinquae tertium annum impunita defectio esset. ceterum €ne Beneuentum sine praesidio esset et ut ad subita belli, €si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem €ferendam sociis Capuam uenisset, equitis uim sustinere €possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac leui €armatura Beneuentum uenire iubent; legionibus statiuisque €ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.  Graccho, priusquam ex Lucanis moueret, sacrificanti triste prodigium factum est. ad exta sacrificio perpetrato angues €duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. et cum haruspicum monitu sacrificium €instauraretur atque intentius exta seruarentur, iterum ac €tertium tradunt libato[que] iocinere intactos angues abisse. cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium €praemonuissent et ab occultis cauendum hominibus con-€sultisque, nulla tamen prouidentia fatum imminens moueri potuit. Flauus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, €cum pars ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis €stabat; et iam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor. is mutata repente uoluntate locum gratiae €apud Poenum quaerens, neque transire ipse neque trahere €ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et €eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, €clam in conloquium uenit fideque ab eo accepta, si Roma-€num iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus €uenturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum [2quo cum]2 paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi €pedites equitesque armatos_et capere eas latebras ingentem numerum_occuleret. loco satis inspecto atque undique žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø˜‰‚explorato dies composita gerendae rei est. Flauus ad Ro-manum imperatorem uenit. rem se ait magnam incohasse, €ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: €omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo €communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae €prope exitium clade Cannensi uenisset, in dies melior atque €auctior fieret, Hannibalis uis senesceret ac prope ad nihilum uenisset: ueteri delicto haud implacabiles fore Romanos; €nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque €ueniae dandae fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? haec ab se suis dicta; ceterum ab ipso €Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contin-gere dextram [2et]2 id pignus fidei secum ferre: locum se con-€cilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris €Romanis; ibi paucis uerbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. Gracchus €fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine ueri €captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite [2in]2 insidias praecipitat. hostes subito exorti; €et, ne dubia proditio esset, Flauus iis se adiungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus €ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, €quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent uirtute: reliquum autem quid esse paucis a multitudine in ualle silua ac montibus saepta circumuentis praeter mortem? id re-€ferre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti truci-€dentur an toti a patiendo exspectandoque euentu in impetum €atque iram uersi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, €inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes pete-€rent; qui eam uictimam prae se ad inferos misisset, eum €decus eximium, egregium solatium suae morti inuentu-rum. inter haec dicta paludamento circa laeuum brac-€chium intorto_nam ne scuta quidem secum extulerant_in hostes impetum fecit. maior quam pro numero hominum €editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; €et, cum undique ex altioribus locis in cauam uallem con-iectus esset, transfiguntur. Gracchum iam nudatum prae-€sidio uiuum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus €Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos €inuasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit poni-€que cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris €iussit. haec si uera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos €qui Ueteres uocantur periit.  sunt qui in agro Beneuentano €prope Calorem fluuium contendant a castris cum lictoribus ac tribus seruis lauandi causa progressum, cum forte inter €salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae uoluit amnis propugnantem interfectum. sunt €qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progres-€sum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procu-€raret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum €circumuentum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in uiro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi €uaria est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, €alii ab Hannibale_et ea uolgatior fama est_tradunt in uesti-bulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse, armatum €exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibus-€que armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso €Hannibale omni rerum uerborumque honore exsequias cele-brante. haec tradunt qui in Lucanis rei gestae auctores €sunt. si illis qui ad Calorem fluuium interfectum memo-€rant credere uelis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; eo delato ad Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, €qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem defer-€ret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu €Beneuentanis fecit.  consules agrum Campanum ingressi cum passim popu-€larentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu €territi et trepidi ad signa milites palatos passim reuocarunt, €et uixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. inde ingens ferocia superbae suopte €ingenio genti creuit multisque proeliis lacessebant Romanos; €sed intentiores ad cauendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. restituit tamen his animos €et illis minuit audaciam parua una res; sed in bello nihil €tam leue est quod non magnae interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat €perfamiliari hospitio iunctus. creuerat consuetudo, quod €aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. is tum €Badius progressus ante stationes quae pro porta stabant €uocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, €ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente €memoria etiam in discidio publicorum foederum priuati iuris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum €uenere, 'prouoco te' inquit 'ad pugnam, Crispine' Badius; €'conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.' ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes €deesse in quibus uirtutem ostendant; se, etiamsi in acie €occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram uiolet; conuersusque abibat. enimuero ferocius tum Campanus €increpare mollitiam ignauiamque et se digna probra in in-€sontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse. si parum publicis €foederibus ruptis dirempta simul et priuata iura esse putet, €Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil €sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, €cuius patriam ac penates publicos priuatosque oppugnatum uenisset. si uir esset, congrederetur. diu cunctantem Cri-€spinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur. itaque tantum moratus dum imperatores consu-€leret permitterentne sibi extra ordinem in prouocantem €hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque con-€scendit et Badium nomine compellans ad pugnam euocauit. nulla mora a Campano facta est; infestis equis concur-€rerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio €hasta transfixit, superque delapsum cum uolnere ex equo desiluit ut pedes iacentem conficeret. Badius priusquam €opprimeretur parma atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem in-€signis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione €militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice €et donis donatus.  Hannibal ex agro Beneuentano castra ad Capuam cum €mouisset, tertio post die quam uenit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante €dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque €totiens uictorem exercitum sustinere Romani possent. ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime €incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, €donec signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos. ita equestre proelium erat, cum procul uisus Sem-€pronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, €utrique parti parem metum praebuit ne hostes noui ad-uentarent. uelut ex composito utrimque signum receptui €datum reductique in castra prope aequo Marte discesserunt; €plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceci-derunt. inde consules, ut auerterent Capua Hannibalem, €nocte quae secuta est diuersi, Fuluius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abiit. postero die cum uacua castra €Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus €agminibus diuersos abiisse, incertus primo utrum sequeretur Appium institit sequi. ille circumducto hoste qua uoluit €alio itinere ad Capuam rediit. €Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna ob-lata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis €inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam praetorem in €senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum et hostis et regionum breui žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø“˜‹‚operae pretium facturum et quibus artibus ad id locorum €nostri et duces et exercitus capti forent iis aduersus in-uentorem usurum. id non promissum magis stolide quam €stolide creditum tamquam eaedem militares et imperatoriae artes essent. data pro quinque octo milia militum, pars €dimidia ciues, pars socii; et ipse aliquantum uoluntariorum €in itinere ex agris conciuit ac prope duplicato exercitu €in Lucanos peruenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat. haud dubia res erat, quippe inter €Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum €uincendo ueteranum, alterum nouum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter se €agmina sunt et neutra pars detractauit pugnam, extemplo €instructae acies. pugnatum tamen %ut in nulla pari re% duas €amplius horas concitata, donec dux stetit, Romana acie. postquam is non pro uetere fama solum sed etiam metu €futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi super-€esset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies; sed adeo ne fugae quidem iter patuit omni-€bus uiis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine uix mille €euaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.  Capua a consulibus iterum summa ui obsideri coepta est, €quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabantur-que. Casilinum frumentum conuectum; ad Uolturni ostium, €ubi nunc urbs est, castellum communitum, [2ibique et €Puteolis_iam]2 ante Fabius Maximus munierat_praesidium €impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia €nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria €coemerat, ab Ostia conuectum est ut exercitui per hiemem copia esset. ceterum super eam cladem quae in Lucanis €accepta erat uolonum quoque exercitus, qui uiuo Graccho €summa fide stipendia fecerat, uelut exauctoratus morte ducis €ab signis discessit. Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto dis-€crimine desertos uolebat socios; sed prospero ex temeritate €unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fuluium praetorem €Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulo-€rum quae ad Hannibalem desciuissent oppugnaret, intentius €rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites praeda €impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiae esset. cum saepe alias, tum paucis diebus €ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apu-€liam castra mouit.  circa Herdoneam Romanae legiones et €praetor Fuluius erat. quo ubi allatum est hostes aduentare, €prope est factum ut iniussu praetoris signis conuolsis in aciem €exirent; nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi uellent facturos. nocte insequenti Hannibal, €cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma uocantes sciret, haud dubius €prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum €militum in uillis circa uepribusque et siluis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris exsisterent, et Magonem ac duo €ferme milia equitum qua fugam inclinaturam credebat omnia €itinera insidere iubet. his nocte praeparatis, prima luce in aciem copias educit; nec Fuluius est cunctatus, non tam sua €ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem €temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies €ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque €quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. prima legio et sinistra ala in primo instructae et in longitudinem porrecta acies. claman-€tibus tribunis nihil introrsus roboris ac uirium esse et qua-€cumque impetum fecissent hostes perrupturos, nihil quod €salutare esset non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat. et Hannibal haudquaquam similis dux neque €simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem €quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere. dux stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam €comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos uidet, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit; cetera a €fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumuenta acies eo €usque est caesa ut ex duodeuiginti milibus hominum duo €milia haud amplius euaserint. castris hostes potiti sunt.  hae clades, super aliam alia, Romam cum essent nun-€tiatae, ingens quidem et luctus et pauor ciuitatem cepit; sed €tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum €prospere rem gererent, minus his cladibus commouebantur. legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui €nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colli-gerent, darentque operam ne per metum ac desperationem €hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu uolonum conquirerent. idem €negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; €isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio uolonum €fieret iique ad signa reducerentur. haec omnia intentissima €cura acta. Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Uolturni, M. €Aurelio Cotta Puteolis praeposito qui, ut quaeque naues ex €Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fuluium collegam €inuenit Casilino omnia deportantem molientemque ad op-pugnandam Capuam. tum ambo circumsederunt urbem et €Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris exciuerunt. is quoque modico ibi praesidio ad tenen-€dum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descen-€dit. ita tria praetoria circa Capuam erecta; tres exercitus €diuersis partibus opus adgressi fossa ualloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis interuallis, multis-€que simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo euentu €pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus. prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Han-€nibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac €prope redditam Romanis obtestarenturque ut tunc saltem €opem non circumsessis modo sed etiam circumuallatis ferret. consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae ut, prius-€quam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis €facerent ut qui eorum uellent exirent a Capua suasque res secum ferrent: liberos fore suaque omnia habituros qui €ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent hostium futuros numero. ea pro-€nuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias €dicerent minarenturque. Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe €aut ui aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum €processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus. ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad €eum uenerunt querentes simul orantesque; quibus Hannibal €magnifice respondit et antea se soluisse obsidionem et nunc aduentum suum consules non laturos. cum hac spe dimissi €legati uix regredi Capuam iam duplici fossa ualloque cinctam €potuerunt.  cum maxime Capua circumuallaretur, Syracusarum oppu-€gnatio ad finem uenit, praeterquam ui ac uirtute ducis exer-citusque, intestina etiam proditione adiuta. namque Mar-€cellus initio ueris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem €et Hippocraten uerteret bellum an obsidione Syracusas pre-meret, quamquam nec ui capi uidebat posse inexpugnabilem €terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent, tamen, ne quid in-€expertum relinqueret, transfugas Syracusanos_erant autem €apud Romanos aliqui nobilissimi uiri, inter defectionem ab €Romanis, quia ab nouis consiliis abhorrebant, pulsi_conlo-€quiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem €dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus uicturos esse. non erat conloquii copia, quia multorum €animi suspecti omnium curam oculosque eo uerterant ne quid falleret tale admissum. seruus unus exsulum, pro transfuga €intromissus in urbem, conuentis paucis initium conloquendi €de tali re fecit. deinde in piscatoria quidam naue retibus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø—–„operti circumuectique ita ad castra Romana conlocutique €cum transfugis et iidem saepius eodem modo et alii atque alii; postremo ad octoginta facti. et cum iam composita €omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden €per Attalum quendam indignantem sibi rem creditam non €esse, necati omnes cum cruciatu sunt. alia subinde spes, postquam haec uana euaserat, excepit. €Damippus quidam Lacedaemonius, missus ab Syracusis ad Philippum regem, captus ab Romanis nauibus erat. huius €utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit €Marcellus iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis. ad conloquium de €redemptione eius missis medius maxime atque utrisque oppor-€tunus locus ad portum Trogilorum propter turrim, quam uo-cant Galeagram, est uisus. quo cum saepius commearent, €unus ex Romanis, ex propinquo murum contemplans, nume-€rando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte pate-rent singuli, altitudinem muri quantum proxime coniectura €poterat permensus humilioremque aliquanto pristina opinione €sua et ceterorum omnium ratus esse et uel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert. haud spernenda €uisa; sed cum adiri locus, quia ob id ipsum intentius custo-diebatur, non posset, occasio quaerebatur; quam obtulit €transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, €quia alia in obsidione desint, uino largius epulas celebrari et €ab Epicyde praebito uniuersae plebei et per tribus a principi-€bus diuiso. quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum mili-€tum conlocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam €audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in €occulto comparatis ceteris signum dari iubet, ut mature cor-€pora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eun-dum esse. inde ubi id temporis uisum quo [2de]2 die epulatis €iam uini satias principiumque somni esset, signi unius milites €ferre scalas iussit; et ad mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti. ubi sine strepitu ac tumultu primi eua-€serunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia €dubiis etiam animum faceret.  iam mille armatorum [2muri]2 €ceperant partem, cum ceterae admotae [2sunt copiae]2 pluri-busque scalis in murum euadebant, signo ab Hexapylo dato €quo per ingentem solitudinem erat peruentum, quia magna €pars in turribus epulati aut sopiti uino erant aut semigraues €potabant; paucos tamen eorum oppressos in cubilibus inter-fecerunt. prope Hexapylon est portula; ea magna ui refringi €coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim sed ui aperta gerebatur res. quippe €ad Epipolas, frequentem custodiis locum, peruentum erat €terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt. nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque €tenentium muros partemque urbis omnia teneri custodes rati €alii per murum fugere, alii salire de muro praecipitarique turba pauentium. magna pars tamen ignara tanti mali erat €et grauatis omnibus uino somnoque et in uastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. sub lucem €Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus €excitauit conuertitque omnes ad arma capienda opemque si €quam possent iam captae prope urbi ferendam. Epicydes ab Insula, quam ipsi Nasson uocant, citato pro-€fectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus €pauidis tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribi-€liora uero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas €armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen conuertit, non tam uim multitu-€dinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per €occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae atque Insulae inueniret portas. Marcellus ut moenia ingres-€sus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempesta-€te pulcherrimam subiectam oculis uidit, inlacrimasse dicitur €partim gaudio tantae perpetratae rei, partim uetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersae et duo ingentes exer-€citus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et €tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero, €cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae uirtus €ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis. ea cum uniuersa occurrerent animo subiretque €cogitatio iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoueret, praemittit €Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, €fuerant, ut adloquio leni perlicerent hostes ad dedendam €urbem.  tenebant Achradinae portas murosque maxime transfugae, €quibus nulla erat per condiciones ueniae spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi. itaque Marcellus, post-€quam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri €iussit. tumulus est in extrema parte urbis auersus a mari €uiaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos. praeerat huic €arci Philodemus Argiuus, ab Epicyde impositus, ad quem €missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum €longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse. cum is €diem de die differret dum Hippocrates atque Himilco ad-€mouerent castra [legiones], haud dubius, si in arcem acce-€pisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi uidit posse, €inter Neapolim et Tycham_nomina ea partium urbis et €instar urbium sunt_posuit castra, timens ne, si frequentia €intrasset loca, contineri ab discursu miles auidus praedae non posset. legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et €uelamentis uenerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur. de quorum precibus quam postulatis magis €consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militi-€bus ne quis liberum corpus uiolaret: cetera praedae futura. castra obiectu parietum pro muro saepta; portis regione €platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. inde €signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum €omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen tem-€peratum est; rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt. inter haec et €Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut €inuiolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit tumulum Romanis. auersis omnibus ad tumultum ex parte €captae urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter uim €tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, cum triginta quinque nauibus ex portu Syracusano €profectus libero mari uela in altum dedit quinque et quin-quaginta nauibus Epicydae et Syracusanis relictis; edoctis-€que Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine €esset cum centum nauibus post paucos dies redit, multis, ut €fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.  Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura €liber erat ne qua ab tergo uis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret. Achradinam €inde trinis castris per idonea dispositis loca, spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit. cum per €aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente €aduentus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique op-pugnarentur Romani fecit. nam et Hippocrates castris ad €magnum portum communitis signoque iis dato qui Achra-€dinam tenebant castra uetera Romanorum adortus est, €quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in sta-€tiones Marcelli fecit et classis Punica litori quod inter €urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii Crispino summitti a Marcello posset. tumultum tamen €maiorem hostes praebuerunt quam certamen; nam et Cri-€spinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis sed €insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit; satisque iam etiam in posterum uide-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Øš–‚batur prouisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. accessit et ad [2haec]2 pestilentia, commune €malum, quod facile utrorumque animos auerteret a belli con-€siliis. nam tempore autumni et locis natura grauibus, multo €tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda uis aestus per utraque castra omnium ferme corpora mouit. ac €primo temporis ac loci uitio et aegri erant et moriebantur; €postea curatio ipsa et contactus aegrorum uolgabat morbos, €ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur aut €adsidentes curantesque eadem ui morbi repletos secum tra-herent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur. postremo ita €adsuetudine mali efferauerant animos, ut non modo lacrimis €iustoque comploratu prosequerentur mortuos sed ne efferrent €quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem exspectantium, mortuique €aegros, aegri ualidos cum metu, tum tabe ac pestifero odore €corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam inuadebant soli hostium stationes. multo tamen uis maior €pestis Poenorum castra quam Romana [2adfecerat; nam €Romani]2 diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque ad-suerant magis. ex hostium exercitu Siculi, ut primum €uidere ex grauitate loci uolgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; at Carthaginienses, quibus €nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt. Marcellus, €ut tanta uis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, in-€firmaque corpora tecta et umbrae recreauerant; multi tamen €ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.  deleto terrestri Punico exercitu Siculi, qui Hippocratis €milites fuerant, * * haud magna oppida, ceterum et situ et €munimentis tuta; tria milia alterum ab Syracusis, alterum €quindecim abest; eo et commeatus e ciuitatibus suis com-portabant et auxilia accersebant. interea Bomilcar iterum €cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna socio-€rum, ut spem faceret non ipsis modo salutarem opem ferri €posse sed Romanos quoque in capta quodam modo urbe capi, perpulit ut onerarias naues quam plurimas omni copia €rerum onustas secum mitterent classemque suam augerent. igitur centum triginta nauibus longis, septingentis onerariis €profectus a Carthagine satis prosperos uentos ad traiciendum €in Siciliam habuit; sed iidem uenti superare eum Pachynum prohibebant. Bomilcaris aduentus fama primo, dein praeter €spem mora cum gaudium et metum in uicem Romanis Syra-cusanisque praebuisset, Epicydes metuens ne, si pergerent €iidem qui tum tenebant ab ortu solis flare per dies plures uenti, classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina €mercennariorum militum ducibus ad Bomilcarem nauigat. classem in statione uersa in Africam habentem atque €timentem nauale proelium, non tam quod impar uiribus aut €numero nauium esset_quippe etiam plures habebat_quam €quod uenti aptiores Romanae quam suae classi flarent, €perpulit tamen ut fortunam naualis certaminis experiri uellet. et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula con-€ciri uideret et cum ingenti commeatu classem Punicam €aduentare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium €urgeretur, quamquam impar numero nauium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit. duae classes €infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum euexisset, concursurae. itaque €cadente iam Euro, qui per dies aliquot saeuierat, prior €Bomilcar mouit; cuius primo classis petere altum uisa est, quo facilius superaret promunturium; ceterum postquam €tendere ad se Romanas naues uidit, incertum qua subita €territus re, Bomilcar uela in altum dedit missisque nuntiis €Heracleam qui onerarias retro Africam repetere iuberent ipse Siciliam praeteruectus Tarentum petit. Epicydes, a €tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex €parte captae urbis rediret, Agrigentum nauigat, exspectaturus €magis euentum quam inde quicquam moturus.  quae ubi in castra Siculorum sunt nuntiata Epicyden €Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum traditam Romanis, legatos de condicionibus €dedendae urbis explorata prius per conloquia uoluntate eorum qui obsidebantur ad Marcellum mittunt. cum haud €ferme discreparet, quin quae ubique regum fuissent Romano-€rum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis €seruarentur, euocatis ad conloquium iis quibus ab Epicyde creditae res erant, missos se simul ad Marcellum, simul ad €eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsi-€derentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neue alteri proprie sibi paciscerentur quicquam. recepti €deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, ex-€positis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe €salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polycli-€tum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur. interfectis iis et multitudine ad con-€tionem uocata inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulte €soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, nega-€runt fortunam accusandam esse quod in ipsorum esset potestate quam diu ea paterentur; Romanis causam op-€pugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non €odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, de-€inde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum €bellum mouisse et obsidere urbem coepisse, ut crudeles tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent. Hippo-€crate uero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et €praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione €Siciliae terra marique pulsis quam superesse causam Romanis €cur non, perinde ac si Hiero ipse uiueret unicus Romanae amicitiae cultor, incolumes Syracusas esse uelint? itaque €nec urbi nec hominibus aliud periculum quam ab semet €ipsis esse, si occasionem reconciliandi se Romanis praeter-€misissent; eam autem, qualis illo momento horae sit, nullam €deinde fore, si simul liberatas %ab impotentibus tyrannis €apparuisset%.  omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. praetores €tamen prius creari quam legatos nominari placuit; ex ipso-€rum deinde praetorum numero missi oratores ad Marcellum, quorum princeps 'neque primo' inquit 'Syracusani a uobis €defecimus sed Hieronymus, nequaquam tam in uos impius quam in nos, nec postea pacem tyranni caede compositam €Syracusanus quisquam sed satellites regii Hippocrates atque €Epicydes oppressis nobis hinc metu hinc fraude turbauerunt. €nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse quod pacis uobiscum non fuerit. nunc certe caede €eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri €arbitrii esse coepimus, extemplo uenimus ad tradenda arma, €dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam quae imposita a uobis fuerit. gloriam captae nobilissimae €pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. €quidquid unquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. famaene credi uelis quanta urbs €a te capta sit quam posteris quoque eam spectaculo esse, €quo quisquis terra, quisquis mari uenerit nunc nostra de €Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de €nobis ostendat incolumesque Syracusas familiae uestrae sub €clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas? ne plus apud uos Hieronymi quam Hieronis memoria mo-€menti faciat. diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, €et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perni-€ciem tantum ipsius ualuit.' omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos: inter €ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae, tradi €se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum; arreptisque armis praetores pri-€mum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt €quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quae in promptu erant diripuerunt. tum, ne sine ducibus essent, sex €praefectos creauere ut terni Achradinae ac Nasso praeessent. €sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando quae acta žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø˜Š„cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit aliam suam €ac perfugarum causam esse.  in tempore legati a Marcello €redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec cau-sam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse. erat e €tribus Achradinae praefectis Hispanus Moericus nomine. ad €eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispano-€rum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nan-€ctus primum, quo in statu reliquisset Hispaniam_et nuper inde uenerat_exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis. posse €eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu €militare cum Romanis seu in patriam reuerti libeat: contra, €si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso? motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum €mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem €illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, €cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit. tum Moericus, ut ab suspicione prodi-€tionis auerteret omnium animos, negat sibi placere legatos €commeare ultro citroque: neque recipiendum quemquam ne-€que mittendum et, quo intentius custodiae seruentur, oppor-€tuna diuidenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt. partibus diuidendis ipsi regio €euenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus: id ut scirent Romani fecit. itaque Marcellus nocte nauem €onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achra-€dinam iussit exponique milites regione portae quae prope fontem Arethusam est. hoc cum quarta uigilia factum esset €expositosque milites porta, ut conuenerat, recepisset Moeri-€cus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in €se conuerteret, sed ab Nasso etiam agmina armatorum con-€currerent relictis stationibus suis ad uim et impetum Romano-rum arcendum. in hoc tumultu actuariae naues, instructae €iam ante circumuectaeque ad Nassum, armatos exponunt qui €improuiso adorti semiplenas stationes et adapertas fores por-€tae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nassum cepere desertam trepidatione et fuga custodum. ne-€que in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum €quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt. Marcellus ut uidit captam esse €Nassum et Achradinae regionem unam teneri Moericumque €cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae €opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.  suppresso impetu militum, ut iis qui in Achradina erant transfugis spatium locusque fugae datus est, Syracusani €tandem liberi metu portis Achradinae apertis oratores ad €Marcellum mittunt, nihil petentes aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis. Marcellus consilio aduocato et adhibitis €etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos €quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis male-€ficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum €esse; sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse foede-€rumque ruptorum ipsos ab se grauiores multo quam populus Romanus uoluerit poenas exegisse. se quidem tertium an-€num circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus €seruam ciuitatem haberet sed ne transfugarum duces captam et oppressam tenerent. quid potuerint Syracusani facere, €exemplo uel eos esse Syracusanorum qui intra praesidia €Romana fuerint uel Hispanum ducem Moericum qui praesi-€dium tradiderit uel ipsorum Syracusanorum postremo serum quidem, sed forte consilium. sibi omnium laborum peri-€culorumque circa moenia Syracusana terra marique tam €diu exhaustorum nequaquam tantum fructum esse quod €capere [2sibi contigerit, quantum si seruare]2 Syracusas potuis-set. inde quaestor cum praesidio ad Nassum ad acci-€piendam pecuniam regiam custodiendamque missus. urbs €diripienda militi data est custodibus diuisis per domos eorum qui intra praesidia Romana fuerant. cum multa irae, multa €auaritiae foeda exempla ederentur, Archimeden memoriae €proditum est in tanto tumultu, quantum captae urbis in [2uiis]2 €discursus diripientium militum ciere poterat, intentum formis €quas in puluere descripserat ab ignaro milite quis esset inter-fectum; aegre id Marcellum tulisse sepulturaeque curam €habitam, et propinquis etiam inquisitis honori praesidioque nomen ac memoriam eius fuisse. hoc maxime modo €Syracusae captae; in quibus praedae tantum fuit, quantum €uix capta Carthagine tum fuisset cum qua uiribus aequis €certabatur. paucis ante diebus quam Syracusae caperentur T. Otaci-€lius cum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybaeo transmisit, et cum ante lucem portum intrasset, onerarias €frumento onustas cepit, egressusque in terram depopulatus €est aliquantum agri circa Uticam praedamque omnis generis retro ad naues egit. Lilybaeum tertio die quam inde pro-€fectus erat, cum centum triginta onerariis nauibus frumento €praedaque onustis rediit idque frumentum extemplo Syra-cusas misit, quod ni tam in tempore subuenisset, uictoribus €uictisque pariter perniciosa fames instabat.  eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil ad-€modum memorabile factum esset consiliisque magis quam €armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt. ibi consilium aduocatum omniumque €in unum congruerunt sententiae, quando ad id locorum id €modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania €finiretur; et satis ad id uirium credebant accessisse uiginti milia Celtiberorum ea hieme ad arma excita. tres exercitus €erant. Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant. propior €erat Hamilcaris filius Hasdrubal, uetus in Hispania impera-tor; ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat. eum €uolebant prius opprimi duces Romani; et spes erat satis €superque ad id uirium esse; illa restabat cura, ne fuso eo €perculsi alter Hasdrubal et Mago in auios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent. optimum igitur rati €diuisis bifariam copiis totius simul Hispaniae amplecti bellum, €ita inter se diuiserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus €Romanorum sociorumque aduersus Magonem duceret atque Hasdrubalem, Cn. Cornelius cum tertia parte ueteris exerci-€tus Celtiberis adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret. una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis €praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra. ibi Cn. Scipio cum quibus €ante dictum est copiis substitit, P. Scipio profectus ad desti-€natam belli partem.  Hasdrubal postquam animaduertit exiguum Romanum €exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, peritus omnis barbaricae et praecipue omnium earum €gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae, facili lingua, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per €occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtibero-rum principibus ut copias inde abducant. nec atrox uisum €facinus_non enim ut in Romanos uerterent arma agebatur_, €et merces quanta uel pro bello satis esset dabatur ne bellum €gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque uidendi suos suaque grata uolgo erant. itaque non ducibus €facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus €quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si ui retine-rent. id quidem cauendum semper Romanis ducibus erit €exemplaque haec uere pro documentis habenda, ne ita externis €credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie uirium in castris habeant. signis repente sublatis Celtiberi €abeunt, nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque ut €manerent Romanis respondentes quam domestico se auocari bello. Scipio, postquam socii nec precibus nec ui retineri €poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri €rursus coniungi uidit posse, nec ullum aliud salutare con-€silium in promptu esse, retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus necubi hosti aequo se committeret €loco, qui transgressus flumen prope uestigiis abeuntium žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø”˜‰ƒinsistebat.  per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab nouo hoste urgebat. Masinissa erat iuuenis, eo tempore €socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentem-que Romana fecit amicitia. is tum cum equitatu Numi-€darum et aduenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non uagos tantum procul €a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet sed €ipsis obequitaret castris inuectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret. noctibus quoque saepe in-€cursu repentino in portis ualloque trepidatum est nec aut €locus aut tempus ullum uacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, compulsique intra uallum adempto rerum om-€nium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artio-€rem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem mili-€bus et quingentis Suessetanorum aduentare fama erat, Poenis coniunxisset, dux cautus et prouidens Scipio uictus necessita-€tibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obuiam €iret et quocumque occurrisset loco proelium consereret. relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti. €Fonteio legato media nocte profectus cum obuiis hostibus manus conseruit. agmina magis quam acies pugnabant; €superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. €ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux €ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere, [2et]2 contracto aduersus Numidas certamine nouo tertius in-€super aduenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam €pugnantes; ancepsque proelium Romanos circumsteterat €incertos in quem potissimum hostem quamue in partem conferti eruptionem facerent. pugnanti hortantique impera-€tori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum €lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa €ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo €Scipionem uidit, alacres gaudio cum clamore per totam €aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum ceci-disse. ea peruagata passim uox, ut et hostes haud dubie pro uictoribus et Romani pro uictis essent, fecit. fuga con-€festim ex acie duce amisso fieri coepta est; ceterum ut ad €erumpendum inter Numidas leuiumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantium-€que equos uelocitate peditum uix poterant caesique prope €plures in fuga quam in pugna sunt; nec superfuisset quis-€quam ni praecipiti iam ad uesperum die nox interuenisset.  haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e €proelio, uix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem €Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, [2si]2 se coniunxissent, debellari posse. quo ubi est uentum, inter €exercitus ducesque uictoria recenti laetos gratulatio ingens €facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem uictoriam exspectantes. ad Romanos €nondum quidem fama tantae cladis peruenerat, sed maestum €quoddam silentium erat et tacita diuinatio, qualis iam prae-sagientibus animis imminentis mali esse solet. imperator €ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tan-€tum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad €suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, €nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitus potuisse? quomodo autem non obstitisse aut ab tergo €secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent €et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias? his anxius curis id modo esse €salutare in praesens credebat, cedere inde quantum posset; €exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter. luce ut senserunt profectos, hostes prae-€missis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi €coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari €agmen; quantum possent tamen tuto ut simul pugnarent €procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres €copiae adsequerentur.  ceterum nunc agendo, nunc susti-€nendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, reuocat e proelio suos Scipio et collectos €in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim €agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit. ibi primo impedimentis et equitatu in medium €receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursan-tium Numidarum arcebant; dein, postquam toto agmine €tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant appare-€batque, parum armis ad tuendum locum sine munimento ualituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit si quo €modo posset uallum circumicere. sed erat adeo nudus €tumulus et asperi soli, ut nec uirgulta uallo caedendo nec €terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliiue ulli operi apta inueniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut €abscisum erat, quod hosti aditum adscensumue difficilem praeberet; omnia fastigio leni subuexa. ut tamen aliquam €imaginem ualli obicerent, clitellas inligatas oneribus uelut €struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo €sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae €defuerant. Punici exercitus postquam aduenere, in tumulum quidem €perfacile agmen erexere; munitionis facies noua primo eos uelut miraculo quodam tenuit, cum duces undique uoci-€ferarentur quid starent et non ludibrium illud, uix feminis €puerisue morandis satis ualidum, distraherent diriperentque? captum hostem teneri, latentem post sarcinas. haec con-€temptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec €moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. at trudibus cum amoliti obiecta €onera armatis dedissent uiam pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. pauci a multis €perculsique a uictoribus passim caedebantur; magna pars €tamen militum, cum in propinquas refugisset siluas, in castra €P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, per-fugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu €hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam €castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita €exustis foribus, quas nulla moliri potuerant ui, captam omnesque intus cum ipso imperatore occisos. anno octauo €postquam in Hispaniam uenerat, Cn. Scipio undetricesimo €die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte €eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit; quin apud ciues partem doloris et exercitus amissi et alienata prouincia et publica trahebat clades; Hispaniae ipsos luge-€bant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius €praefuerat iis priorque et fauorem occupauerat et specimen €iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.  cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae uiderentur, uir unus res perditas restituit. erat in exercitu L. Marcius €Septimi filius, eques Romanus, impiger iuuenis animique et €ingenii aliquanto quam pro fortuna in qua erat natus maioris. ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, €sub qua per tot annos omnes militiae artes edoctus fuerat. [2is]2 et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis €deductis haud contemnendum exercitum fecerat iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato. sed tantum praestitit €eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut €castris citra Hiberum communitis cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in €custodiam ualli stationesque, donec per omnes suffragium €iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. omne inde tempus_exiguum id fuit_muniendis castris €conuehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia €milites cum impigre, tum haudquaquam abiecto animo exsequebantur. ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis €uenientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et €adpropinquare adlatum est signumque pugnae propositum ab nouo duce milites uiderunt, recordati quos paulo ante €imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti €prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø„˜‰„offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incu-€santes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare. neque sedari lamentatio poterat excitantibus €centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante €Marcio, quod in muliebres et inutiles se proiecissent fletus €potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum €acuerent animos et ne inultos imperatores suos iacere sinerent; cum subito clamor tubarumque sonus_iam enim €prope uallum hostes erant_exauditur. inde uerso repente €in iram luctu discurrunt ad arma ac uelut accensi rabie dis-€currunt ad portas et in hostem neglegenter atque incompo-site uenientem incurrunt. extemplo improuisa res pauorem €incutit Poenis mirabundique unde tot hostes subito exorti €prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta €fiducia sui uictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipioni-€bus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae_ad haec tot tam necopinata primo omnium €incerti stupentesque referunt pedem, dein ualida impressione pulsi terga uertunt. et aut fugientium caedes foeda fuisset €aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius €propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa €et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde €in castra auidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit. Carthaginienses trepide primo ab hostium uallo acti, post-€quam neminem insequi uiderunt, metu substitisse rati, €contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt. par neglegentia in castris custodiendis fuit; nam etsi €propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum ex-ercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. ob hoc €cum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis Mar-€cius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit ut ultro castra hostium oppugnaret, €facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, €si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi; simul aut, si successisset coeptis, erecturum se €adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma €contemptum sui dempturum.  ne tamen subita res et €nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium pertur-€baret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, con-tione aduocata ita disseruit: 'uel mea erga imperatores €nostros uiuos mortuosque pietas uel praesens omnium €nostrum, milites, fortuna fidem cuiuis facere potest mihi hoc €imperium, ut amplum iudicio uestro, ita re ipsa graue ac sollicitum esse. quo enim tempore, nisi metus maerorem €obstupefaceret, uix ita compos mei essem ut aliqua solacia €inuenire aegro animo possem, cogor uestram omnium uicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere. et ne tum €quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum €patriae conseruare possim cogitandum est, auertere animum ab adsiduo maerore licet. praesto est enim acerba memoria €et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se neu inuictos per €octo annos in his terris milites suos, commilitones uestros, €neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam sua-que instituta sequi iubent et, ut imperiis uiuorum nemo €oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod €quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id op-timum ducere. uos quoque uelim, milites, non lamentis €lacrimisque tamquam exstinctos prosequi_uiuunt uigentque €fama rerum gestarum_sed, quotienscumque occurret memoria €illorum, uelut si adhortantes signumque dantes uideatis eos, ita proelia inire. nec alia profecto species hesterno die €oblata oculis animisque uestris memorabile illud edidit proe-lium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipioni-€bus exstinctum esse nomen Romanum et, cuius populi uis €atque uirtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto €saeuitia fortunae emersurum esse. nunc, quia tantum ausi estis sponte uestra, experiri libet €quantum audeatis duce uestro auctore. non enim hesterno €die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse uobis €turbatum hostem, frangere audaciam uestram sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem uolui, ut postmodo €praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per €occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere sed ex re ipsa conceptam habeo. a €uobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci €a multis, uicti a uictoribus castra tutati sitis? nihil aliud €respondeatis quam id ipsum timentes uos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. et €ita se res habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit €minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas. nihil omnium nunc minus metuunt €hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra €sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest €ausuros nos; eo ipso quod difficillimum uidetur facilius erit. tertia uigilia noctis silenti agmine ducam uos. exploratum €habeo non uigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. €tum inter torpidos somno pauentesque ad necopinatum €tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa caedes edatur a qua uos hesterno die reuocatos aegre ferebatis. scio €audax uideri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe €fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occa-€sionis momento cuius praeteruolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras. unus €exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. nunc €adgredientibus spes aliqua est,_et iam temptastis uestras atque illorum uires: si diem proferimus et hesternae eru-€ptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes €duces, omnes copiae conueniant. tres deinde duces, tres €exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? ut diuidendo copias periere duces €nostri, ita separatim ac diuisi opprimi possunt hostes. alia €belli gerendi uia nulla est. proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem exspectemus. ite, deis bene iuuan-€tibus, corpora curate, ut integri uigentesque eodem animo in €castra hostium inrumpatis quo uestra tutati estis.' laeti et audiere ab nouo duce nouum consilium et quo €audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis €armis et curatione corporum consumptum et maior pars  noctis quieti data est. quarta uigilia mouere. erant ultra €proxima castra sex milium interuallo distantes aliae copiae €Poenorum. uallis caua intererat, condensa arboribus; in €huius siluae medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites. ita medio itinere intercepto ceterae €copiae silenti agmine ad proximos hostes ductae et, cum €statio nulla pro portis neque in uallo custodiae essent, uelut in sua castra nullo usquam obsistente penetrauere. inde €signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostes €caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant ut fugam intercludant. hostes simul €ignis, clamor, caedes, uelut alienatos sensibus, nec audire €nec prouidere quicquam sinunt. incidunt inermes inter cateruas armatorum. alii ruunt ad portas, alii obsaeptis €itineribus super uallum saliunt et ut quisque euaserat pro-tinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus €ex occulto procurrentibus circumuenti caesique ad unum omnes sunt; quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, €adeo raptim a captis propioribus castris in altera trans-€cursum castra ab Romanis est, ut praeuenire nuntius cladis non posset. ibi uero, quo longius ab hoste aberant et quia €sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam €dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta inuenere, €arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi €sedentes accubantesque aut obambulantes ante uallum portasque. cum his tam securis solutisque Romani calentes €adhuc ab recenti pugna ferocesque uictoria proelium ineunt. €itaque nequaquam resisti in portis potuit; intra portas con-€cursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur; diuque tenuisset, ni cruenta žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø™Ø§˜Š‚scuta Romanorum uisa indicium alterius cladis Poenis atque inde pauorem iniecissent. hic terror in fugam auertit omnes €effusique qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur €castris. ita nocte ac die bina castra hostium oppugnata ductu L. Marcii. ad triginta septem milia hostium caesa €auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem uertit; captos ad mille octingentos tri-€ginta, praedam ingentem partam; in ea fuisse clipeum €argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis. Ualerius Antias una castra Magonis €capta tradit, septem milia caesa hostium; altero proelio €eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos. Piso quinque milia €hominum, cum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit. apud omnes magnum nomen €Marcii ducis est; et uerae gloriae eius etiam miracula addunt €flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pauore circumstantium militum; monumentum-€que uictoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium €fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis._quietae deinde aliquamdiu in Hispania res €fuere, utrisque post tantas in uicem acceptas inlatasque €clades cunctantibus periculum summae rerum facere.  dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syra-€cusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate com-€posuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem €populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam deuexit, hostium €quidem illa spolia et parta belli iure; ceterum inde primum €initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque hinc €sacra profanaque omnia uolgo spoliandi factum est, quae €postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, uertit. uisebantur €enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello €templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum €perexigua pars comparet. legationes omnium ferme ciuitatium Siciliae ad eum €conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. €qui ante captas Syracusas aut non desciuerant aut redierant €in amicitiam ut socii fideles accepti cultique; quos metus €post captas Syracusas dediderat ut uicti a uictore leges acceperunt. erant tamen haud paruae reliquiae belli circa €Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui €prioris belli, et tertius nouus ab Hannibale in locum Hippo-€cratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus_Mut-€tinen populares uocabant_, uir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. huic ab Epicyde et €Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita perua-€gatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, ut €breui tempore totam Siciliam impleret nominis sui nec spes €alia maior apud fauentes rebus Carthaginiensium esset. itaque inclusi ad [2id]2 tempus moenibus Agrigenti dux €Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia €magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posue-runt castra. quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo €copias mouit et ab hoste quattuor ferme milium interuallo consedit, quid agerent pararentue exspectaturus. sed nullum €neque locum neque tempus cunctationi consilioue dedit €Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu inuectus. postero die prope iusto €proelio compulit hostes intra munimenta. inde reuocatus €seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme €eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos €reuocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent. id €ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius €gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque? is €perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem €exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnae €fortuna euenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.  enimuero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem €subnixum uictoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra €marique uictis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. instruenti exercitum decem €effusis equis aduolant ex hostium acie Numidae nuntiantes €populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum €suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam €certaminis diem ablegatum uideant, quieturos in pugna. gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis €creuit animus nuntio celeri per ordines misso destitutum ab equite hostem esse quem maxime timuerant, et territi €hostes, praeterquam quod maxima parte uirium suarum non €iuuabantur, timore etiam incusso ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. itaque haud magni certaminis fuit; primus €clamor atque impetus rem decreuit. Numidae cum in €concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos uiderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam €omnes Agrigentum trepido agmine petentes uiderunt, ipsi €metu obsidionis passim in ciuitates proximas dilapsi. multa €milia hominum caesa; capta [2sex milia]2 et octo elephanti. €haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; uictor inde €Syracusas rediit. iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romae €decreuit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad con-sules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni €discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita €uideretur, ad magistratus subrogandos Romam ueniret. litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius comitia perficeret, Fuluius ad Capuam maneret. consules €Claudius creauit Cn. Fuluium Centumalum et P. Sulpicium €Serui filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. praetores deinde creati [2L. Cornelius Lentulus €M.]2 Cornelius Cethegus C. Sulpicius [2C. Calpurnius]2 Piso. Pisoni iurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia €Lentulo Sardinia euenit. consulibus prorogatum in annum €imperium est. °Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum €idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium uo-€cato, de re publica, de administratione belli, de prouinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fuluio Ap. Claudio, €prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exer-€citus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum €cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam unquam ciuitatem iustior fuit, quam quod €urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat ali-€quot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur ad ueteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni €M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis le-gionibus quas habuerant prorogatum est imperium. proro-€gatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus €esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo nu-€mero quibus senatus missionem reditumque in patriam negas-set ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia euenerat duae €legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplemen-€tum de exercitu Cn. Fului, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, €quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam €utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neue €hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedi-ficarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus €Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Ualerio Siciliae Graeciaeque €orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; €quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naues. tribus et uiginti legio-€nibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øš¢principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res €gestae magnificae senatui uisae: titulus honoris, quod imperio €non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor €senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sol-€lemne auspicandorum comitiorum in castra et prouincias €procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, €melius uisum differri eam consultationem donec proficisce-rentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de €frumento et uestimentis exercitus placuit eam utramque rem €curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. Marcio' €non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius con-€sules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congrue-€bant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tem-€pore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in €Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator prae-fuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed €aliud certamen occupauerat animos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fuluium ob exercitum €in Apulia amissum in contionibus uexabat, multos impera-€tores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipi-tem duxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fuluium ante cor-€rupisse omnibus uitiis legiones suas quam proderet. itaque €uere dici posse prius eos perisse quam uiderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo uictos esse. neminem €cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exer-€citum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium [2et Cn. Fuluium? Ti. Sempronium]2 cum ei seruorum exercitus €datus esset breui effecisse disciplina atque imperio ut nemo €eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset [2sed]2 €praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneuen-€tum aliasque urbes eos uelut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fuluium Quiritium Roma-€norum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, ser-€uilibus uitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti €inter socios, ignaui et imbelles inter hostes essent, nec im-€petum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse [2cessisse]2 milites in acie cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se €aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fului €fuisse pauoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. €Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumuentos exercitus: Cn. Fuluium prope €unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus in-€dignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in €Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex €Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fului legionibus nuper decretum, Cn. Fuluio fugam ex proelio ipsius temeritate com-€misso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuuen-tam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud €peccauerint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos €prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem €libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhono-€rato esse.  reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter €pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo uolue-€rint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco €aequo instructos, seu famam seu uim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Uarronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui €autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non €se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, €non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui €aperta armis acie uictum. nec suorum animos nec hostium €in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pauorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. €tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus pro-€bris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pauorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites cum haud €uanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira ac-censa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo €quoque nouum certamen ortum; nam cum bis pecunia an-quisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis €appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod €ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus €mallet, anquireret quoad uel capitis uel pecuniae iudicasset priuato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. €Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse €in iudicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per €litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Ful-€uius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum €Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse sciuit plebs.  inter haec uis omnis belli uersa in Capuam erat; obside-€batur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem €tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inuentus est Numida €qui acceptis litteris euasurum se professus praestaret pro-€missum. per media Romana castra nocte egressus spem €accendit Campanis dum aliquid uirium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certamini-€bus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites supe-€rabantur; sed nequaquam tam laetum uincere quam triste €uinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod uiribus deerat arte aequaretur. €ex omnibus legionibus electi sunt iuuenes maxime uigore ac €leuitate corporum ueloces; eis parmae breuiores quam €equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, prae-fixa ferro quale hastis uelitaribus inest. eos singulos in equos €suos accipientes equites adsuefecerunt et uehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam ad-€suetudine cotidiana satis intrepide fieri uisum est, in cam-€pum qui medius inter castra murumque erat aduersus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad €coniectum teli uentum est signo dato uelites desiliunt. €pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; qui-€bus plurimis in equos uirosque passim coniectis permultos €uolnerauerunt; pauoris tamen plus ex re noua atque inopi-€nata iniectum est, et in perculsum hostem equites inuecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut €uelites in legionibus essent. auctorem peditum equiti im-€miscendorum centurionem Q. Nauium ferunt honorique id €ei apud imperatorem fuisse.  cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem €diuersum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. uicit tamen respectus Capuae in quam €omnium sociorum hostiumque conuersos uidebat animos, €documento futurae qualemcunque euentum defectio ab Ro-manis habuisset. igitur magna parte impedimentorum €relicta in Bruttiis et omni grauiore armatu, cum delectis €peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturan-€dum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in ualle occulta post €Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adueniens €cum castellum Calatiam praesidio ui pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se uertit, praemissisque nuntiis €Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut €eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effun-derent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parte ipse ad-€ortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis €Punicum praesidium cui Bostar et Hanno praeerant erupit. Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem €aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øš„˜ˆsunt: Ap. Claudius Campanis, Fuluius Hannibali est oppo-€situs; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum uia €quae Suessulam fert, C. Fuluius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Uolturni amnis. proelium non €solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium €uirorum equorum armorumque sonum disposita in muris €Campanorum imbellis multitudo tantum cum aeris crepitu €qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet edidit clamo-rem ut auerteret etiam pugnantium animos. Campanos €facile a uallo Appius arcebat: maior uis ab altera parte Fuluium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco €cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis €usque ad uallum peruasit; ruperatque mediam aciem Roma-€norum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. quem pauorem le-€gionis periculumque castrorum Fuluius ubi uidit, Q. Nauium €primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub uallo pugnantem inuadant: in summo discrimine rem €uerti; aut uiam dandam iis esse_et minore conatu quam con-€densam aciem rupissent in castra inrupturos_aut conficiendos sub uallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse €et ab suis interclusos; et quae dum paueat Romanus inter-€rupta acies uideatur, eam si se utrimque in hostem uertat ancipiti pugna medios circumuenturam. Nauius ubi haec €imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum €signifero in hostes infert, iacturum in medios eos minitans €ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum conuerterat ad spectaculum ciues hostesque. cete-€rum postquam iam ad signa peruenerat Hispanorum, tum €undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum €acies uersa; sed neque multitudo hostium neque telorum €uis arcere impetum eius uiri potuerunt.  et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione €signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui €castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, €pro uallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso uallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta €fossa esset, uelut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus €dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. altera in parte castrorum iam impulsi erant Cam-€pani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Uolturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpenti-€bus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit €impetum Romanorum uolnus imperatoris Ap. Claudi, cui €suos ante prima signa adhortanti sub laeuo umero summum €pectus gaeso ictum est. magna uis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et €Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem uidit €summaque ui castra hostium defendi, omissa oppugnatione €recipere signa et conuertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens €ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit, €satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud €multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret. caesa eo die, qui huius pugnae auctores sunt, €octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Cam-€panis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim ademp-€ta, duodeuiginti Campanis. apud alios nequaquam tantam molem pugnae inueni €plusque pauoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in €castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis in-rupissent, elephanti per media castra uadentes stragem €tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium uin-cula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum €adiectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari €Latinae linguae iuberent consulum uerbis quoniam amissa €castra essent pro se quemque militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque €magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante dedi-€tionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus €magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius €quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum €cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae peruenturum ad eum puerum, nihil ad eam spem €adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campa-€norum narras, ubi summus honos ad filium meum perueniet.' ea ludificatio ueri et ipsa in uerum uertit; nam cum fame €ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti [2posse iis €qui nati]2 in spem honorum erant honores detractantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus €Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campano-€rum cepit.  ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pu-€gnam uidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent noui con-€sules, abscedere inrito incepto et mouere a Capua statuit castra. multa secum quonam inde ire pergeret uoluenti €subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, €cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post €Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimu-labat: necopinato pauore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discri-€mine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo impera-€tores Romanos aut alterum ex iis; et si diuisissent copias, €utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse. una ea cura angebat €ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numi-€dam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris €acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam peruadat. litterae autem erant adhorta-€tione plenae: profectionem suam quae salutaris illis foret €abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent €animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidio-nem. inde naues in flumine Uolturno comprehensas subigi €ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit. quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset €exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis €deductas nocte ad fluuium legiones ante lucem traiecit.  id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis €Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam €trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae €cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, €neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium reuocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua €terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hanni-balis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas uictor ire tamen €ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse. non ad Romam obsiden-€dam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam €cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum €ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. has diuersas sententias media sententia P. Ualeri €Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad €Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii €esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto €exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter €se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, €utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius €proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam €erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Uolturnum traducit. inde cum Hanni-€balem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae €municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram, Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus €haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØˆ˜‹ƒin urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu €esset.  Hannibal quo die Uolturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit: postero die praeter Cales in agrum €Sidicinum peruenit. ibi diem unum populando moratus per €Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum uia Latina €ducit. sub Casino biduo statiua habita et passim popula-tiones factae. inde praeter Interamnam Aquinumque in €Fregellanum agrum ad Lirim fluuium uentum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa inuenit. et €Fuluium Uolturnus tenuerat amnis, nauibus ab Hannibale €incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem. traiecto ratibus exercitu, reli-€quum Fuluio expeditum iter, non per urbes modo sed circa €uiam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites €alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur. Romam Fregellanus nuntius diem €noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem. €tumultuosius quam allatam erat [2uolgatum periculum dis]2-€cursu hominum adfingentium uana auditis totam urbem concitat. ploratus mulierum non ex priuatis solum domibus €exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae €circa deum delubra discurrunt crinibus passis aras uerrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes €orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent €matresque Romanas et liberos paruos inuiolatos seruarent. senatus magistratibus in foro praesto est si quid consulere €uelint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque €officiorum partes: alii offerunt se si quo usus operae sit. €praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur. inter €hunc tumultum Q. Fuluium proconsulem profectum cum €exercitu Capua adfertur; cui ne minueretur imperium si in €urbem uenisset, decernit senatus ut Q. Fuluio par cum consulibus imperium esset. Hannibal, infestius perpopulato €agro Fregellano propter intercisos pontes, per Frusinatem €Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum uenit, inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra €Tusculum dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam €exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra. quo propius hostis accedebat, eo maior caedes fiebat fugien-€tium praecedentibus Numidis, pluresque omnium generum €atque aetatium capiebantur.  in hoc tumultu Fuluius Flaccus porta Capena cum exer-€citu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias €contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. aediles plebis commeatum eo com-€portarunt; consules senatusque in castra uenerunt; ibi de €summa republica consultatum. placuit consules circa por-€tas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium €praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et sena-€tum frequentem in foro contineri si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. inter haec Hannibal ad Anienem €fluuium tria milia passuum ab urbe castra admouit. ibi €statiuis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam €Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque €unde proxime poterat moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. id eum tam licenter atque otiose facere €Flacco indignum uisum est; itaque immisit equites sum-€mouerique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. cum commissum proelium esset, consules transfugas Numi-€darum, qui tum in Auentino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter con-€ualles tectaque hortorum et sepulcra et cauas undique uias €ad pugnandum futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque €cliuo Publicio in equis decurrentes quidam uidissent, captum Auentinum conclamauerunt. ea res tantum tumultum ac €fugam praebuit ut nisi castra Punica extra urbem fuissent, €effusura se omnis pauida multitudo fuerit: tunc in domos €atque in tecta refugiebant, uagosque in uiis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. nec comprimi tumultus €aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba €pecorumque quae repentinus pauor in urbem compulerat. equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. €et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere €oriebantur, placuit omnes qui dictatores consules censoresue €fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere €excitati tumultus sunt compressique.  postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem €omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detractauere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae €casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber €ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix €armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. et postero die eodem loco acies in-€structas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in €religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox €Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae €aliae, parua magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad €moenia urbis Romae armatus sederet milites sub uexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod €per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet €uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captiuo est. id uero adeo superbum atque indignum €uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque €inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone €tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent €iusserit uenire. his motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia €passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum diuitiis. Capenates aliique €qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro €copia portantes multo auro argentoque id exornatum habe-€bant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris €acerui cum rudera milites religione inducti iacerent post profectionem Hannibalis magni inuenti._huius populatio €templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam €euntem ab Ereto deuertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Cam-€pania in Samnium, inde in Paelignos peruenisse, praeterque €oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi €agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque uicum uenisse. neque ibi error est quod tanti [2ducis tanti]2que exercitus €uestigia intra tam breuis aeui memoriam potuerint confundi _isse enim ea constat_: tantum id interest ueneritne eo €itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.  ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premen-€dam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. namque [2per Samnium Apuliamque]2 et €Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu €contendit ut prope repentino aduentu incautos oppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen €aduentum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. inde per conloquia intellexerunt €relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deplora-tam apud Poenos esse. accessit edictum proconsulum ex €senatus consulto propositum uolgatumque apud hostes ut €qui ciuis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam €fide continente quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. ceterum quemadmodum nemo €priuato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. nobilitas rem publicam deseruerat, €neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non €sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua uim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset. iam ne in foro €quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; €domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies €expectabant. summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefec-€tos praesidii Punici, uersa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØŒ˜‹‚modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam €in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios uelut €auertentem sese ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule €Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum €Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam €bellumque omne eo uertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum €gesturos transisse Alpes: ubi Romanae legiones sint, ibi et €Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic €ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc senten-€tiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam €professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad €Flaccum in castra uenissent ut inde tempore capto abirent, €famesque quae tam diu Capuae erat nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra €uenit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori €Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset €arguere sese paratam esse. productus primo satis con-€stanter ignorare se mulierem simulabat: paulatim dein con-€uictus ueris cum tormenta posci et parari uideret, fassus id ita esse litteraeque prolatae. additum etiam indicio quod €celabatur et alios specie transfugarum Numidas uagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum €transfugis nouis mulcati uirgis manibusque praecisis Capuam €rediguntur.  conspectum tam triste supplicium fregit animos Cam-€panorum. concursus ad curiam populi factus coegit €Loesium senatum uocare; et primoribus qui iam diu publicis €consiliis aberant propalam minabantur nisi uenirent in €senatum circa domos eorum ituros se et in publicum omnes €ui extracturos esse. is timor frequentem senatum magi-stratui praebuit. ibi cum ceteri de legatis mittendis ad €imperatores Romanos agerent, Uibius Uirrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat eos €qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse €nec quid facturi fuerint si Romanos in potestate habuissent nec quid ipsis patiendum sit. 'quid? uos' inquit 'eam €deditionem fore censetis qua quondam, ut aduersus Sam-€nites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? iam e memoria excessit, quo tempore et in qua €fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum €in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? quotiens in obsidentes, quam €inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem €uocauerimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? age €contra, quae illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid €speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et €Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, €omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. alterum €annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et €ipsi nobiscum ultima pericula et grauissimos labores perpessi, €circa uallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. sed omitto haec_uetus atque usitata res est in €oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati_: illud €irae atque odii [2inexpiabilis]2 exsecrabilisque indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra €oppugnauit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt €ab obsidione. profectus trans Uolturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade auocati sunt. ad ipsam €urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tem-€pestatem imminentem spreuerunt. transgressus Anienem €tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad €moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum €eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia €et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam auertas: Romanos Roma circumsessa coniuges, liberi, quorum €ploratus hinc prope exaudiebantur, arae foci deum delubra €sepulcra maiorum temerata ac uiolata a Capua non auer-€terunt; tanta auiditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. nec iniuria forsitan; nos quoque €idem fecissemus, si data fortuna esset. itaque quoniam €aliter dis immortalibus est uisum, cum mortem ne recusare €quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis €dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeter-quam honesta, etiam leni possum. non uidebo Ap. €Claudium et Q. Fuluium uictoria insolenti subnixos, neque €uinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, €ut deinde %in carcerem% aut ad palum deligatus, lacerato €uirgis tergo, ceruicem securi Romanae subiciam; nec dirui €incendique patriam uidebo, nec rapi ad stuprum matres Campanas uirginesque et ingenuos pueros. Albam unde €ipsi oriundi erant a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne €memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae €parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. itaque quibus uestrum ante fato cedere quam haec tot tam €acerba uideant in animo est, iis apud me hodie epulae in-structae parataeque sunt. satiatis uino ciboque poculum €idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus €a cruciatu, animum a contumeliis, oculos aures a uidendis €audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent €uictos uindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant. haec una uia €et honesta et libera ad mortem. et ipsi uirtutem mirabun-€tur hostes et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac €proditos esse.'  hanc orationem Uirri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. maior €pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani €clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, €legatos ad dedendam Romanis Capuam decreuerunt mise-runtque. Uibium Uirrium septem et uiginti ferme senatores €domum secuti sunt, epulatique cum eo et quantum facere €potuerant alienatis mentibus uino ab imminentis sensu mali, uenenum omnes sumpserunt; inde misso conuiuio dextris €inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum €patriaeque casum, alii ut eodem rogo cremarentur man-serunt, alii domos digressi sunt. impletae cibis uinoque €uenae minus efficacem in maturanda morte uim ueneni €fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei €insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen €prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt. postero die porta Iouis, quae aduersus castra Romana €erat, iussu proconsulum aperta est. ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fuluio legato. is cum omnium €primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda €curasset, custodiis ad omnes portas dispositis ne quis exire €aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, sena-€tum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. quo cum uenissent, extemplo iis omnibus catenae €iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque €argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. senatores €quinque et uiginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum €missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis €constabat.  de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Ful-€uium Claudiumque conueniebat. facilis impetrandae ueniae Claudius, Fului durior sententia erat. itaque Appius €Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: percontandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, €num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini €nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent ad-iuti. id uero minime committendum esse Fuluius dicere €ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, €et subicerentur indicibus quis neque [2quid dicerent neque]2 €quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. ab hoc žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ•‚sermone cum digressi essent, et Appius quamuis ferociter €loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fuluius, ne id ipsum impedi-€mentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum €ac praefectis socium imperauit uti duobus milibus equitum €delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce €portam intrauit atque in forum perrexit; concursuque ad €primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum €citari iussit imperauitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. producti omnes uirgisque caesi ac securi €percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in €tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad €palum, eques citus ab Roma uenit litterasque a C. Cal-purnio praetore Fuluio et senatus consultum tradit. murmur €ab tribunali totam contionem peruasit differri rem integram €ad patres de Campanis; et Fuluius, id ita esse ratus acceptas €litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi €imperauit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litterae €lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem €actam quae summa ope approperata erat ne impediri posset. consurgentem iam Fuluium Taurea Uibellius Campanus €per mediam uadens turbam nomine inclamauit, et cum mirabundus quidnam sese uellet resedisset Flaccus, 'me €quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es uirum abs te occisum esse.' cum Flaccus €negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi €etiam se si id uellet senatus consulto diceret, tum Uibellius 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque €amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque inter-€fecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem €copia eadem est quae his ciuibus meis, petatur a uirtute inuisae huius uitae uindicta.' atque ita gladio quem ueste €texerat per aduersum pectus transfixus, ante pedes impera-€toris moribundus procubuit.  quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et €pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum €Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt; hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte uenisse Cales €neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum €deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae uociferaretur silentium fieri Flaccum iussisse; tum Tauream €illa quae ante memorata sunt dixisse, uirum se fortissimum €ab nequaquam pari ad uirtutem occidi; sub haec dicta iussu €proconsulis praeconem ita pronuntiasse: 'lictor, uiro forti adde uirgas et in eum primum lege age.' lectum quoque €senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores €sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei €uideretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum €esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi €permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in €deditionem acceptae; ibi quoque in eos qui capita rerum erant animaduersum. ita ad septuaginta principes senatus €interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem con-€diti, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, €uariis casibus interierunt: multitudo alia ciuium Campano-rum uenum data. de urbe agroque reliqua consultatio fuit, €quibusdam delendam censentibus urbem praeualidam pro-€pinquam inimicam. ceterum praesens utilitas uicit; nam €propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat €primum in Italia esse, urbs seruata est ut esset aliqua aratorum sedes. urbi frequentandae multitudo incolarum €libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager omnis et tecta publica populi Romani facta. ceterum €habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique €placuit, corpus nullum ciuitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: sine consilio publico, sine €imperio multitudinem nullius rei inter se sociam ad con-€sensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. ita ad Capuam res compositae €consilio ab omni parte laudabili. seuere et celeriter in €maxime noxios animaduersum; multitudo ciuium dissipata in nullam spem reditus; non saeuitum incendiis ruinisque €in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita €etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilis-€simae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, €omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; confessio expressa hosti quanta uis in Romanis ad expetendas €poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale €auxilii ad receptos in fidem tuendos esset.  Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, €C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat €sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et €socium Latini nominis peditum numerum parem et octin-gentos equites decernunt. eum exercitum Puteolis in naues €impositum Nero in Hispaniam transportauit. cum Tarraco-€nem nauibus uenisset, expositisque ibi copiis et nauibus €subductis socios quoque nauales multitudinis augendae causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. €Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; in €Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero occupauit. Hasdrubal, ne in arto €res esset, caduceatorem misit qui promitteret si inde missus foret se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. quam €rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum €Hasdrubal conloquio petiuit ut coram leges conscriberentur €de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam €praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. quod ubi impetrauit, extemplo primis tenebris €atque inde tota nocte quod grauissimum exercitus erat Hasdrubal quacunque posset euadere e saltu iussit. data €sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas €cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad euadendum per artas semitas ac difficiles esset. uentum insequenti die €ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita €opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est. addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi; nec postero die res finem inuenit. ita aliquot €dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam €e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars €maior emissa exercitus erat, iam ne iis quidem quae ultro dicta erant stabatur; minusque ac minus, cum timore simul €fide decrescente, conueniebat. iam ferme pedestres omnes €copiae euaserant e saltu cum prima luce densa nebula saltum €omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, €mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differ-€ret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. ne tum quidem suspecta fraus €cum esset, data uenia eius diei, extemploque Hasdrubal cum €equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum euasit. hora ferme quarta dispulsa sole nebula €aperuit diem, uacuaque hostium castra conspexerunt Romani tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens ut se €dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie. sed hostis detractabat pugnam; leuia tamen €proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque €Romanorum fiebant.  inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam €defecerant redibant ad Romanos, nec ulli noui deficiebant; et Romae senatui populoque post receptam Capuam non €Italiae iam maior quam Hispaniae cura erat. et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam quem mit-€terent satis constabat quam illud, ubi duo summi impera-€tores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet extraordinaria cura deligendum esse. cum alii €alium nominarent, postremum eo decursum est ut procon-€suli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. primo exspectauerant ut qui €se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; €quae ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ’•„acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum. maesta itaque ciuitas prope inops consilii comitiorum die €tamen in campum descendit; atque in magistratus uersi €circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fre-€muntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum €subito P. Cornelius [2Publi filius eius]2 qui in Hispania €ceciderat, [filius] quattuor et uiginti ferme annos natus, pro-€fessus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit. in quem postquam omnium ora conuersa sunt, €clamore ac fauore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. iussi deinde inire suffragium ad unum omnes €non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. ceterum post rem actam ut iam €resederat impetus animorum ardorque, silentium subito €ortum et tacita cogitatio quidnam egissent; nonne fauor plus ualuisset quam ratio. aetatis maxime paenitebat; quidam €fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis €duabus familiis in eas prouincias ubi inter sepulcra patris €patruique res gerendae essent proficiscentis.  quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curam-€que hominum animaduertit, aduocata contione ita de aetate €sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui re-€sederat excitaret rursus nouaretque et impleret homines €certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. fuit enim Scipio non ueris €tantum uirtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuuenta in ostentationem earum compositus, pleraque apud €multitudinem aut per nocturnas uisa species aut uelut €diuinitus mente monita agens, siue et ipse capti quadam €superstitione animi, siue ut imperia consiliaque uelut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. ad hoc iam €inde ab initio praeparans animos, ex quo togam uirilem €sumpsit nullo die prius ullam publicam priuatamque rem €egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. hic mos €per omnem uitam seruatus seu consulto seu temere uolgatae €opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum diuinae uirum esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius uolgatam, €et uanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu con-€ceptum, et in cubiculo matris eius uisam persaepe prodigii €eius speciem interuentuque hominum euolutam repente atque ex oculis elapsam. his miraculis nunquam ab ipso €elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. multa alia eiusdem €generis, alia uera, alia adsimulata, admirationis humanae in €eo iuuene excesserant modum; quibus freta tunc ciuitas €aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantum-€que imperium permisit. ad eas copias quas ex uetere exercitu Hispania habebat, €quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem €milia militum et mille equites adduntur, et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. ita €cum triginta nauium classe_omnes autem quinqueremes €erant_Ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, €Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circum-€uectus promuntorium, Emporiis urbe Graeca_oriundi et ipsi a Phocaea sunt_copias exposuit. inde sequi nauibus iussis €Tarraconem pedibus profectus conuentum omnium sociorum €_etenim legationes ad famam eius ex omni se prouincia effu-derant_habuit. naues ibi subduci iussit, remissis quattuor €triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo pro-secutae fuerant. responsa inde legationibus suspensis €uarietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti uirtu-€tum suarum fiducia animo ut nullum ferox uerbum excideret €ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum €fides.  profectus ab Tarracone et ciuitates sociorum et €hiberna exercitus adiit, collaudauitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti prouinciam obtinuissent, nec €fructum secundarum rerum sentire hostes passi omni cis €Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile €appareret nihil minus uereri quam ne quis obstaret gloriae suae. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites €noui deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque €erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat quam apud €ciues sociosque, et diuinatio quaedam futuri, quo minus ratio €timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum. in hiberna diuersi concesserant, Hasdrubal Gisgo-€nis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea €maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamil-€caris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernauit. aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in €Hispaniam uenit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita €ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari €aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat; non enim tantum subuehi oppidanis per €pacata litora apertosque portus praesidio nauium Puni-€carum poterat quantum frumenti classis ipsa turba nauali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesi-€dium etiam sine inuecto quia pauci erant ex ante praeparato €sustentari posset, Tarentinis classique ne inuectum quidem sufficeret. tandem maiore gratia quam uenerat classis €dimissa est; annona haud multum laxauerat quia remoto €maritimo praesidio subuehi frumentum non poterat.  eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia prouincia €cum ad urbem uenisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. ibi cum de rebus ab se gestis €disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum €uicem quod prouincia confecta exercitum deportare non €licuisset, postulauit ut triumphanti urbem inire liceret. id non impetrauit. cum multis uerbis actum esset utrum minus €conueniret cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius €gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exer-€citum successori iussissent_quod nisi manente in prouincia €bello non decerneretur_eum quasi debellato triumphare €cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium uisum ut ouans urbem iniret. tribuni plebis ex €auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ouans iniret imperium esset. pridie quam €urbem iniret in monte Albano triumphauit; inde ouans multam prae se praedam in urbem intulit. cum simulacro €captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia €instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti uis, alia supellex €pretiosaque uestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Punicae quoque €uictoriae signum octo ducti elephanti, et non minimum fuere €spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syra-cusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno €Syracusas introitum erat, alter Nassum quodque ibi praesidii erat prodiderat. his ambobus ciuitas data et quingena €iugera agri, Sosidi in agro Syracusano qui aut regius aut €hostium populi Romani fuisset et aedes Syracusis cuius uellet eorum in quos belli iure animaduersum esset, Moerico €Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id M. €Cornelio mandatum ut ubi ei uideretur urbem agrumque eis €adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad €transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo €milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos €Murgentia et Er[2getium urbes defece]2re. secutae defectio-nem earum Hybla et Macella et ignobiliores quaedam aliae; €et Numidae praefecto Muttine uagi per totam Siciliam soci-orum populi Romani agros urebant. super haec exercitus €Romanus iratus, partim quod cum imperatore non deuectus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ•˜ƒex prouincia esset, partim quod in oppidis hibernare uetiti €erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. inter has difficultates M. €Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc €castigando sedauit, et ciuitates omnes quae defecerant in €dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus €urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.  consules cum ambo Apuliam prouinciam haberent, €minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri €iussi Apuliam Macedoniamque prouincias. Sulpicio Mace-donia euenit isque Laeuino successit. Fuluius Romam comi-€tiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis €haberet, praerogatiua Uoturia iuniorum T. Manlium Torqua-tum et T. Otacilium [2consules dixit. cum ad Manlium]2, qui €praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset €consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal con-sulis uenit, petitque ut pauca sua uerba audiret centuriam-que quae tulisset suffragium reuocari iuberet. erectis omni-€bus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum ualetudinem excusauit: impudentem et gubernatorem et im-€peratorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde si €uideretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum iuberet €et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae; uixdum requiesse aures a €strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint €prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens €succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus 'neque ego uestros' inquit €'mores consul ferre potero neque uos imperium meum. €redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et aucto-€ritate mota uiri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Uoturiam seniorum citaret: uelle sese cum maioribus €natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. €citatis Uoturiae senioribus, datum secreto in Ouili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixe-€runt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. €Marcello, et si utique nouum aliquem aduersus Poenos con-€sulem creari uellent, M. Ualerio Laeuino; egregie aduersus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus €consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium €ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. €Ualerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praero-gatiuae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc anti-€qua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium ciuitas €quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes grauio-€res temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam uero iunio-€rum seniores consulere uoluisse quibus imperium suffragio €mandaret, uix ut ueri simile sit parentium quoque hoc €saeculo uilis leuisque apud liberos auctoritas fecit.  praetoria inde comitia habita. P. Manlius Uolso et L. €Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur €T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comi-€tiorum esset collegam absentem daturus fuisse uidebatur populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore €anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio prae-tore senatus decreuit ut in perpetuum uouerentur. eodem €anno prodigia aliquot uisa nuntiataque sunt. in aede Con-€cordiae Uictoria quae in culmine erat fulmine icta decussa-€que ad Uictorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit; et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum €portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis €riuos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluuisse, et Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis maioribus sunt €procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et nouendiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno €demortui sunt nouique suffecti: in locum M'. Aemili Numi-€dae decemuiri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum €M. Pomponi Mathonis pontificis C. Liuius, in locum Sp. Caruili Maximi auguris M. Seruilius. T. Otacilius Crassus €pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in €locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod €exta perperam dederat flamonio abiit.  per idem tempus M. Ualerius Laeuinus temptatis prius €per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita uenit. ubi €cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia [2Sicilia]2-que rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a €maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex qui-€bus alios in ciuitatem atque aequum secum ius accepissent, €alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam ciues mallent: Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium trans-marinarum in amicitiam primi uenissent; Philippum eis et €Macedonas graues accolas esse, quorum se uim ac spiritus €et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbi-€bus quas per uim ademisset Aetolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; et Acarnanas quos aegre €ferrent Aetoli a corpore suo diremptos restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum;_haec dicta €promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor €gentis erat, et Dorimachus princeps Aetolorum adfirmaue-€runt auctoritate sua, minore cum uerecundia et maiore €cum fide uim maiestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundae mouebat Acarnaniae. igitur €conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani uenirent; additumque ut, si placeret uellent-€que, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus €et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thra-cum et Illyriorum reges; bellum ut extemplo Aetoli cum €Philippo terra gererent; nauibus ne minus uiginti quinque quinqueremibus adiuuaret Romanus; urbium Corcyrae €tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum €agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, €darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent; si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent €ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; item si populus €Romanus foedere iungeretur regi, ut caueret ne ius ei belli in-ferendi Aetolis sociisque eorum esset. haec conuenerunt, €conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio €ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita. morae causa fuerant retenti Romae diutius legati €Aetolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. €et Aetoli extemplo mouerunt aduersus Philippum bellum, et €Laeuinus Zacynthum_parua insula est propinqua Aetoliae; €urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam praeter €arcem ui cepit_et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas Aetolis contribuit; Philippum quoque satis implicatum bello €finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale €posset respicere, Corcyram ipse se recepit.  Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est. itaque quia primo uere moturus exercitum in Graeciam erat, €Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut €Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum €atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pauore compulit intra muros. uasta-€tis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate uertit €iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. his raptim actis, memor €Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit_ad bellum €secum aduersus Aetolos capessendum incitari posse homines €credebat_et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quat-tuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, ipse €priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. incur-€rere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupa-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ™—ƒtum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. ad frangendas igitur [2uires gentis simul]2 uastare agros et €urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppu-gnare coepit. Scopas ubi profectum in Thraciam regem €occupatumque ibi bello audiuit, armata omni iuuentute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. aduersus quos €Acarnanum gens, et uiribus impar et iam Oeniadas Nassum-€que amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. coniugibus liberisque €et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum €missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi uictores se non redituros; qui uictus acie excessisset, eum €ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem €in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt aduersus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas €sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo con-tegerent, adicerentque humatis titulum: 'hic siti sunt €Acarnanes, qui aduersus uim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.' per haec incitatis €animis castra in extremis finibus suis obuia hosti posuerunt. €nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, €omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt €bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. Aetolorum impetum tardauerat primo €coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi aduentus regredi etiam in intimos coegit fines. nec Philip-€pus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus €magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset €reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.  Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus €superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum, €Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeua parte €sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis nauigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque €oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia €et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et €Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta €urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit. litterae Laeuino redditae consulem eum €absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium; €ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium €Romam uenit. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, €senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil €se absente collega neque de re publica neque de prouinciis acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis €obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se €non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis uolgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente col-€lega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus €senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum €quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum €ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem €litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus €consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum €futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset. otium, ut solet, excitauit plebis rumores. belli diuturni-€tatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset €Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo €uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tran-€quilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare €ciuitatem forent passuri.  interrupit hos sermones nocte €quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. eodem tempore septem tabernae quae €postea quinque, et argentariae quae nunc nouae appellantur, arsere; comprehensa postea priuata aedificia_neque enim €tum basilicae erant_comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium; aedis Uestae uix defensa est €tredecim maxime seruorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. nocte ac die continuatum incendium €fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse €quod pluribus simul locis et iis diuersis ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, €quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, prae-mium fore libero pecuniam, seruo libertatem. eo praemio €inductus Campanorum Calauiorum seruus_Manus ei no-€men erat_indicauit dominos et quinque praeterea iuuenes €nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi per-€cussi erant id incendium fecisse, uolgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. et €primo eleuabatur index indiciumque: pridie eum uerberi-€bus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac leuitatem ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram co-€arguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio €haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque €conscios animaduersum est; indici libertas data et uiginti €milia aeris. consuli Laeuino Capuam praetereunti circumfusa multi-€tudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi €Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia €tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flac-€cus sibi priuatam simultatem cum Campanis negare ullam €esse: publicas inimicitias %hostilis% et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret; nullam enim €in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini €Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si €qui euasissent aliqua, uelut feras bestias per agros uagari et laniare et trucidare quodcunque obuium detur; alios ad €Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam €profectos. inuenturum in semusto foro consulem uestigia sceleris Campanorum; Uestae aedem petitam et aeternos €ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Ro-€mani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laeuinus Campanos, iure €iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu re-€sponsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obuiam €egressis secutisque Romam, praebuit [2dolentis speciem dua-€rum]2 clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis uiris uictos bello accusatores in urbem adducentis. de re publica €tamen primum ac de prouinciis ambo consules ad senatum €rettulere.  ibi Laeuinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, €Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum inferentem bellum Aetolis €in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus €regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. haec de se deque pro-€uincia, cui praefuerat, consul: tum de prouinciis communis €relatio fuit. decreuere patres ut alteri consulum Italia €bellumque cum Hannibale prouincia esset, alter classem cui €T. Otacilius praefuisset Siciliamque prouinciam cum L. Cincio praetore obtineret. exercitus eis duo decreti qui in €Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; €urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sul-picius consul praefuisset in Galliam mitterentur. Galliae et €legionibus praeesset quem consul cuius Italia prouincia esset praefecisset: in Etruriam C. Calpurnius post praeturam pro-€rogato in annum imperio missus. et Q. Fuluio Capua pro-uincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus €ciuium sociorumque minui iussus ut ex duabus legionibus €una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem €milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem €ratione stipendiorum habita in ueteribus militibus dimitten-dis. Cn. Fuluio consuli superioris anni nec de prouincia €Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; €tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØœ˜‰„collega eius omnem exercitum praeter socios nauales iussus dimittere est. item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius €praeesset ubi consul in prouinciam uenisset dimitti iussus. L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses mili-tes dati, duarum instar legionum. totidem legiones in €Sardiniam P. Manlio Uolsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem prouincia priore anno praefuerat. ur-€banas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem €facerent qui in exercitu M. Claudi M. Ualeri Q. Fului fuisset, €neue eo anno plures quam una et uiginti Romanae legiones €essent.  his senatus consultis perfectis sortiti prouincias consules. €Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello aduersus Han-nibalem Laeuino euenit. quae sors, uelut iterum captis €Syracusis, ita exanimauit Siculos, exspectatione sortis in €consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebiles-€que uoces et extemplo oculos hominum conuerterint et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim sena-€torum [2domos]2 cum ueste sordida, adfirmantes se non modo €suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito €eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Ro-€mam de se questum uenisse Siculos sciat facturum? obrui €Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam uelut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos €primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, €quos partim misericordia Siculorum, partim inuidia Marcelli excitabat, in senatum etiam peruenerunt. postulatum a €consulibus est ut de permutandis prouinciis senatum consu-€lerent. Marcellus si iam auditi ab senatu Siculi essent aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne €quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere €querantur in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit mutare se prouinciam paratum esse, deprecari sena-€tus praeiudicium; nam cum extra sortem collegae optionem €dari prouinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, €immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam de-€creuisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio pro-€uinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta est, ut ex quo primus post [2aduersissimas haud]2 aduersae €pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romano-€rum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet.  permutatis prouinciis Siculi in senatum introducti multa €de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum uerba fecerunt, in gratiam publicam auertentes: Hierony-€mum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum €ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hanniba-€lem inuisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a €principibus iuuentutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissi-€morum iuuenum coniurationem factam; quos Marcelli mora €destitutos quia ad praedictum tempus exercitum ad Syra-€cusas non admouisset indicio facto omnes ab tyrannis inter-fectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. nunquam €deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum €transire pollicerique se urbem cum uellet ei tradituros; sed eum primo ui capere maluisse; dein cum id neque terra €neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum €Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispa-€num quam principes Syracusanorum habere, totiens id €nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore €de causa uetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, €sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello €Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni €eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginien-sium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid €ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere hostiliter Marcellum potuisse? certe praeter moenia et €tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis €ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis esse. bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem €solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. €orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem €quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. talia conquestos cum excedere ex templo ut de postulatis eorum patres consuli possent Laeuinus iussisset, €'maneant immo' inquit Marcellus, 'ut coram iis respon-€deam, quando ea condicione pro uobis, patres conscripti, €bella gerimus ut uictos armis accusatores habeamus duae-€[2que]2 captae hoc anno urbes Capua Fuluium reum, Marcel-€lum Syracusae habeant.'  reductis in curiam legatis tum consul 'non adeo maies-€tatis' inquit 'populi Romani imperiique huius oblitus sum, €patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim; sed non quid €ego fecerim in disquisitionem uenit, quem quidquid in hosti-€bus feci ius belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui €si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an uiuo Hierone Syracusas uiolauerim; sin autem desciuerunt a populo Ro-€mano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem €ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium aduer-€sus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum €auersatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tan-€tam crederem rem potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis €est uestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos €milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et €exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis €in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quic-quam facturi fueritis. ipsa humilitas eorum, patres con-€scripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me €neminem qui nauatam operam rei publicae nostrae uellet auersatum esse. et antequam obsiderem Syracusas, nunc €legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptaui €pacem, et posteaquam neque legatos uiolandi uerecundia €erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus re-€sponsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem ui atque armis Syracusas cepi. quae captis accide-€rint apud Hannibalem et Carthaginienses uictos iustius quam apud uictoris populi senatum quererentur. ego, €patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, €nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae €autem singulis uictor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. ea uos rata €habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest €quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam €pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segnio-res duces faciatis. et quoniam coram et Siculorum et mea €uerba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, €ut me absente liberius consuli senatus possit.' ita dimissi €Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.  consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. €ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis €bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusa-€norum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et €receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda seruitute bello adfligi; inter tyrannorum et ducis €Romani certamina praemium uictoris in medio positam ur-€bem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque €aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac €donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset; si ab inferis exsistat rex €Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syra-€cusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac €spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in uesti-€bulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae uisurus sit?_ haec taliaque cum ad inuidiam consulis miserationemque žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ •‚Siculorum dicerentur, mitius tamen decreuerunt patres: acta M. Marcelli quae is gerens bellum uictorque egisset rata €habenda esse, in reliquum curae senatui fore rem Syracusa-€nam, mandaturosque consuli Laeuino ut quod sine iactura €rei publicae fieri posset fortunis eius ciuitatis consuleret. missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti €rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; legatique benigne appellati ac dimissi ad €genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae €deplorandae ac leuandae calamitatis causa dixissent ueniam €eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas €acciperet. potens senatus consulto consul clementer appel-€latos eos dimisit.  Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio mi-serabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas €negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam confer-€rent, sed satis pensum poenarum tot ueneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium €superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam €de se grauius consulerent impulerit nec uictoris ira capitis €damnauerit; eos libertatem sibi suisque et bonorum ali-€quam partem orare ciues Romanos, adfinitatibus plerosque et €propinquis iam cognationibus ex conubio uetusto iunctos. summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arces-€sendus a Capua Q. Fuluius esset_mortuus enim post cap-€tam Claudius consul erat_ut coram imperatore qui res €gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fuluium €fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Ueturium €Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus €adfuerant in senatu uiderent nec Fuluium auocari a Capua nec differri Campanos uellent, interrogatus sententiam M. €Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, 'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse con-€sulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres €compertum est Uestiam Oppiam Atellanam Capuae habi-€tantem et Paculam Cluuiam quae quondam quaestum €corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et €uictoria populi Romani, hanc captiuis egentibus alimenta clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eun-€dem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, se-€curique percussos a Q. Fuluio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi €de Campanis, qui ciues Romani sunt, iniussu populi non €uideo posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis €factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis €prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset. itaque censeo cum €tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresue roga-€tionem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus €plebem in haec uerba rogauit: 'omnes Campani Atellani €Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionem-que populi Romani [2Q.]2 Fuluio proconsuli, quosque una €secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbem-€que diuina humanaque utensiliaque siue quid aliud dedider-€unt, de iis rebus quid fieri uelitis uos rogo, Quirites.' Plebes sic iussit: 'quod senatus iuratus, maxima pars, €censeat, qui adsient, id uolumus iubemusque.'  ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluuiaeque €primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu uellent, uenire eas Romam. Campanis in €familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberos-€que eorum et coniuges uendendas, extra filias quae enupsis-sent priusquam in populi Romani potestatem uenirent: alios €in uincula condendos ac de iis posterius consulendum: €aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: pecua captiua praeter equos €et mancipia praeter puberes uirilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Cam-€panos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui €eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum ciuis Romanus aut €Latini nominis esset, neue quis eorum qui Capuae fuisset €dum portae clausae essent in urbe agroue Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim €qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in €urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam uersus, qui ad Ro-€manos transissent priusquam Capuam Hannibal ueniret, cis €Uolturnum emouendos censuerunt, ne quis eorum propius €mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumue haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi €posteriue eorum uspiam pararent haberentue nisi in Ueiente €Sutrino Nepesinoue agro, dum ne cui maior quam quin-quaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium €quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona €uenire Capuae iusserunt: libera corpora quae uenum dari placuerat Romam mitti ac Romae uenire. signa statuas €aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob €haec decreta maestiores aliquanto quam Romam uenerant €Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fului saeuitiam in sese, €sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam €incusabant.  dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in €quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur €stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut priuatim ex censu €ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus €hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia €seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem €Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sump-sisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui €praeter terram nudam ac uastam habere. tecta hostes €incendisse, seruos agri cultores rem publicam abduxisse, €nunc ad militiam paruo aere emendo, nunc remiges imper-ando; si quid cui argenti aerisue fuerit, stipendio remigum €et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant €nulla ui nullo imperio cogi posse. bona sua uenderent; in €corpora quae reliqua essent saeuirent; ne unde rediman-tur quidem quicquam superesse. haec non in occulto, €sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens €turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis €tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem in-spiciendam [2et]2 expediendam usi sunt. senatum postero die €habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disse-€ruissent cur aequa plebis recusatio esset, uerterunt oratio-€nem eo ut dicerent priuatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario €non esset, paraturos nauales socios? quomodo autem sine €classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri €posse aut tuta Italiae litora esse?  cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope €torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laeuinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore €praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent sub-eunda ducem debere esse. 'si quid iniungere inferiori uelis, €id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes €obedientes habeas; nec impensa grauis est, cum [2ex]2 ea plus €quam pro uirili parte sibi quemque capere principum uident. itaque [2si]2 classes habere atque ornare uolumus populum €Romanum, priuatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. aurum argentum [2aes]2 signatum €omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut €anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et €quibus uxor filiaeue sunt singulas uncias pondo auri relin-quant: argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ¤–‚libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint: ceteri senatores libram argenti tantum: aeris €signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumuiros €mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto €facto, ut uoluntaria conlatio et certamen adiuuandae rei €publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. hanc unam uiam multa inter €nos conlocuti consules inuenimus; ingredimini dis bene €iuuantibus. res publica incolumis et priuatas res facile €saluas praestat: publica prodendo tua nequiquam serues.' in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro con-sulibus agerentur. senatu inde misso pro se quisque €aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto cer-€tamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua uellent €in publicis tabulis esse ut nec triumuiri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. hunc consensum senatus €equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine €edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supple-€mentum nec stipendio res publica eguit; paratisque omni-€bus ad bellum consules in prouincias profecti sunt.  neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Ro-€manique pariter uariis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. nam Romanis et in prouinciis hinc in €Hispania aduersae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant, et in Italia cum Tarentum amissum €damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pauoremque urbis €Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam uertit. transmarinae quoque res quadam €uice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis oppor-€tuno factus, Aetoli noui adsciti socii Attalusque Asiae rex, €iam uelut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum €aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente €se peruenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana €moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam ducere-tur. ipsae quoque Hispaniae quo propius spem uenerant €tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi €ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio tumul-€tuario duce ad uanum et inritum uictoriam redactam esse indignationis praebebant. ita aequante fortuna suspensa €omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, uelut illo €tempore primum bellum inciperent.  Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius €oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos auerterat, quos neque omnes €tenere praesidiis nisi uellet in multas paruasque partes €carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, €nec deductis praesidiis spei liberam uel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. praeceps in auaritiam et crude-€litatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut uastata hosti relinquerentur, inclinauit. id foedum consilium cum €incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patien-€tium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad plures exemplum %quam% pertinebat; nec con-€sul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se €ostendisset deerat. Salapiae principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hanni-€bali amicus; Blattius quantum ex tuto poterat rem Roma-€nam fouebat et per occultos nuntios spem proditionis €fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis €inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; €at ille, cum ab re auersus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. arcessito utroque Hannibal cum pro €tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starent-€que summoto populo accusator et reus, Blattius de prodi-tione Dasium appellat. enimuero ille, uelut in manifesta re, €exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. €Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis ueri uisa est: aemulationem profecto atque odium €esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. nec €Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtun-€dendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris €esset, peruicit ut praesidium Punicum_[2quingenti]2 autem Numidae erant_Salapiaque traderetur Marcello. nec sine €caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto €Punico exercitu erant. itaque, quamquam improuisa res €fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptauerunt et, cum euadere €nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus €quinquaginta ex his in potestatem hostium uiui uenerunt. plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali €quam Salapia fuit; nec deinde unquam Poenus, quo longe €plurimum ualuerat, equitatu superior fuit.  per idem tempus cum in arce Tarentina uix inopia tolera-€bilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum €praefectusque praesidii atque arcis M. Liuius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto praeterueherentur oram €Italiae, classis uiginti ferme nauium Regii stabat. prae-erat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere €ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. primo quinque naues, quarum maximae duae triremes, a €Marcello ei traditae erant [habuit]: postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes: postremo ipse a sociis €Reginisque et a Uelia et a Paesto debitas ex foedere exi-€gendo classem uiginti nauium, sicut ante dictum est, efficit. huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari nauium €Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obuius fuit. uelis tum forte improuidus futuri €certaminis Romanus ueniebat; sed circa Crotonem Syba-€rimque suppleuerat remigio naues, instructamque et arma-tam egregie pro magnitudine nauium classem habebat; et €tum forte sub idem tempus et uenti uis omnis cecidit et €hostes in conspectu fuere ut ad componenda armamenta €expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. raro alias tantis animis iustae con-€currerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, Tarentini ut reciperata urbe ab €Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam libe-€rarent, spe commeatus quoque hostibus si nauali proelio possessionem maris ademissent interclusuros, Romani ut €retenta possessione arcis ostenderent non ui ac uirtute, sed €proditione ac furto Tarentum amissum. itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurris-€sent neque retro nauem inhiberent nec dirimi ab se hostem €paterentur quam quis indeptus nauem erat ferrea iniecta €manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missi-€libus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno re-€migio circumagebantur; ita in arto stipatae erant naues ut €uix ullum telum in mari uanum intercideret; frontibus uelut €pedestris acies urgebant peruiaeque naues pugnantibus erant. insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se. in Romana naue €ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit €cognomen, non publico modo sed priuato etiam odio inuisus €atque infestus Romanis quod eius factionis erat quae Taren-tum Hannibali prodiderat. hic Quinctium simul pugnan-€tem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut praeceps cum armis procidit ante proram, uictor Tarentinus €in turbatam duce amisso nauem impigre transgressus cum €summouisset hostes et prora iam Tarentinorum esset, puppim €male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; ita in medio circumuenta Romana €nauis capitur. hinc ceteris terror iniectus uti praetoriam €nauem captam uidere, fugientesque passim aliae in alto €mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. ex onerariis quae cum com-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ§˜“‚meatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium uenere; €aliae ad incertos uentos hinc atque illinc obliqua trans-€ferentes uela, in altum euectae sunt. nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. €nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim uagarentur, Liuius qui arci praesidioque €Romano praeerat, intentus in omnes occasiones gerendae €rei, C. Persium impigrum uirum cum duobus milibus et [2quingentis]2 armatorum ex arce emisit, qui uage effusos per €agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos €ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum €foribus, in urbem compulit ne[2que multum afuit quin]2 urbs eodem impetu caperetur. ita aequatae res ad Tarentum, €Romanis uictoribus [2terra]2, Carthaginiensibus mari. fru-€menti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.  per idem tempus Laeuinus consul iam magna parte anni €circumacta in Siciliam ueteribus nouisque sociis exspectatus €cum uenisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis noua pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod €belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium ualido praesidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto. Hanno €erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. per totam Siciliam €uagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi €ab Agrigento ui aut arte ulla nec quin erumperet ubi uellet prohiberi poterat. haec eius gloria quia iam imperatoris €quoque famae officiebat, postremo in inuidiam uertit ut ne €bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent. postremo praefecturam eius filio suo dedit, €ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum. quod longe aliter euenit; nam ueterem fauorem €eius sua insuper inuidia auxit; neque ille indignitatem €iniuriae tulit confestimque ad Laeuinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. per quos ut est facta fides €compositusque rei gerendae modus, portam ad mare feren-€tem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut €caesis Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu €iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessio-€nem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad com-primendam seditionem processit. atque ille cum ei multi-€tudo maior quam Numidarum procul uisa et clamor €Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, prius-quam ad ictum teli ueniret capessit fugam. per auersam €portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad €mare peruenit; nactique opportune paruum nauigium, re-€licta hostibus Sicilia de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. alia multitudo Poenorum Siculorum-€que ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam €ruerent clausique exitus essent circa portas caesa. oppido recepto Laeuinus qui capita rerum Agrigenti €erant uirgis caesos securi percussit, ceteros praedamque uendidit; omnem pecuniam Romam misit. fama Agri-€gentinorum cladis Siciliam cum peruasisset, omnia repente €ad Romanos inclinauerunt. prodita breui sunt uiginti €oppida, sex ui capta: uoluntaria deditione in fidem uenerunt ad quadraginta. quarum ciuitatium principibus cum pro €cuiusque merito consul pretia poenasque exsoluisset, coegis-€setque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos conuertere, ut esset non incolarum modo alimentis €frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis €saepe tempestatibus fecerat, annonam leuaret, ab Agathyrna €inconditam multitudinem secum in Italiam transuexit. quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluuione €exsules obaerati capitalia ausi plerique cum in ciuitatibus €suis ac sub legibus uixerant, et postquam eos ex uariis causis €fortuna similis conglobauerat Agathyrnam per latrocinia ac rapinam tolerantes uitam. hos neque relinquere Laeuinus €in insula tum primum noua pace coalescente uelut materiam €nouandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri €erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis €quaerentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno €debellatum est.  in Hispania principio ueris P. Scipio nauibus deductis €euocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem €onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet. eodem legiones ex hibernis conuenire cum iussisset, ipse €cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad €exercitum est. quo cum uenisset adloquendos maxime €ueteres milites qui tantis superfuerunt cladibus ratus, con-tione aduocata ita disseruit: 'nemo ante me nouus impera-€tor militibus suis priusquam opera eorum usus esset gratias agere iure ac merito potuit: me uobis priusquam prouinciam €aut castra uiderem obligauit fortuna, primum quod ea pietate €erga patrem patruumque meum uiuos mortuosque fuistis, deinde quod amissam tanta clade prouinciae possessionem €integram et populo Romano et successori mihi uirtute uestra obtinuistis. sed cum iam benignitate deum id paremus €atque agamus non ut ipsi maneamus in Hispania sed ne €Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus €transitu hostes sed ut ultro transeamus transferamusque bel-lum, uereor ne cui uestrum maius id audaciusque consilium €quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro aetate mea uideatur. aduersae pugnae in Hispania nullius €in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui €pater et patruus intra triginta dierum spatium ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus interfecti sunt; sed €ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita €publica cum fortuna tum uirtus desperare de summa rerum €prohibet. ea fato quodam data nobis sors est ut magnis €omnibus bellis uicti uicerimus. uetera omitto, Porsennam Gallos Samnites: a Punicis €bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt? iam quid hoc bello memorem? €omnibus aut ipse adfui cladibus aut quibus afui, maxime €unus omnium eas sensi. Trebia Trasumennus Cannae quid €aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consu-lumque Romanorum? adde defectionem Italiae, Siciliae €maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pauo-€rem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita €et uisum prope in portis uictorem Hannibalem. in hac €ruina rerum stetit una integra atque immobilis uirtus populi Romani; haec omnia strata humi erexit ac sustulit. uos €omnium primi, milites, post Cannensem cladem uadenti €Hasdrubali ad Alpes Italiamque, qui si se cum fratre con-€iunxisset nullum iam nomen esset populi Romani, ductu €auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas aduersas sustinuerunt. nunc benignitate deum omnia €secunda prospera in dies laetiora ac meliora in Italia Sicilia-que geruntur. in Sicilia Syracusae, Agrigentum captum, €pulsi tota insula hostes, receptaque prouincia in dicionem €populi Romani est: in Italia Arpi recepti, Capua capta. iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, €in extremum angulum agri Bruttii compulsus nihil iam maius €precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat. quid igitur minus conueniat, milites, €quam cum aliae super alias clades cumularentur ac di prope €ipsi cum Hannibale starent, uos hic cum parentibus meis_ €aequentur enim etiam honore nominis_sustinuisse labantem €fortunam populi Romani, nunc eosdem quia illic omnia secunda laetaque sunt animis deficere? nuper quoque quae €acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam%%. €nunc di immortales imperii Romani praesides qui €centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere €auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam uisus omnia laeta ac prospera portendunt. animus quoque €meus, maximus mihi ad hoc tempus uates, praesagit nostram €Hispaniam esse, breui extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum. quod mens sua €sponte diuinat, idem subicit ratio haud fallax. uexati ab €iis socii nostram fidem per legatos implorant. tres duces €discordantes prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diuersissimas regiones distraxere. eadem in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ©˜•‚illos ingruit fortuna quae nuper nos adflixit; nam et de-€seruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus quae patri patruoque meo causa exitii fuit; nec €discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli €nobis resistere poterunt. uos modo, milites, fauete nomini €Scipionum, suboli imperatorum uestrorum uelut accisis recrescenti stirpibus. agite, ueteres milites, nouum exerci-€tum nouumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a uobis peragratas. breui €faciam ut, quemadmodum nunc noscitatis in me patris patrui-que similitudinem oris uoltusque et lineamenta corporis, ita €ingenii fidei uirtutisque effigiem uobis reddam ut reuixisse €aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.'  hac oratione accensis militum animis relicto ad praesi-€dium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum €et trecentis equitibus ceteras omnes copias_erant autem €uiginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites _Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quo-€niam in tres tam diuersas regiones discessissent Punici exer-€citus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo €facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit €urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium €omni bellico apparatu plenam_ibi arma, ibi pecunia, ibi to-tius Hispaniae obsides erant_sitam praeterea cum opportune €ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum €quantaeuis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua €nostro adiacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium. is €classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat €ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem €uentum est simul terra marique. castra ab regione urbis €qua in septentrionem uersa est posita; his ab tergo_nam frons natura tuta erat_uallum obiectum. etenim sita Car-€thago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, €maxime Africo uento oppositus, [2ad duo milia]2 et quingentos €passus introrsus retractus, paululo plus passuum [2mille et ducentos]2 in latitudinem patens. huius in ostio sinus parua €insula obiecta ab alto portum ab omnibus uentis praeter-€quam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula ex-€currit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis €et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum €etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare. continenti urbem iugum ducen-€tos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde €cum tam parui operis munitio esset, non obiecit uallum im-€perator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans siue €ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.  cetera €quae munienda erant cum perfecisset, naues etiam in portu €uelut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; €circumuectusque classem cum monuisset praefectos nauium €ut uigilias nocturnas intenti seruarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui €rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum €orsus esset militibus ostenderet et spem potiundae cohor-€tando faceret, contione aduocata ita disseruit: 'ad urbem unam oppugnandam si quis uos adductos €credit, is magis operis uestri quam emolumenti rationem ex-€actam, milites, habet; oppugnabitis enim uere moenia unius urbis, sed in una urbe uniuersam ceperitis Hispaniam. hic €sunt obsides omnium nobilium regum populorumque, qui €simul in potestate uestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; hic pecunia €omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, €quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maxi-mo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; hic tor-€menta arma omnis apparatus belli est, qui simul et uos instruet et hostes nudabit. potiemur praeterea cum pulcherrima opu-€lentissimaque urbe tum opportunissima portu egregio unde €terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur; quae €cum magna ipsi habebimus tum dempserimus hostibus multo maiora. haec illis arx, hoc horreum aerarium armamenta-€rium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex €Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gades statio; €hinc omni Hispaniae imminet Africa.%%  %%armauerat. cum terra marique instrui oppugnationem uideret et ipse copias ita disponit. oppidanorum duo milia €ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis €militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem €uerso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita uocasset res intentam ad omnia occurrere iubet. patefacta €deinde porta eos quos in uia ferente ad castra hostium in-€struxerat emittit. Romani duce ipso praecipiente parum-€per cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso sum-mittendis essent. et primo haud impares stetere acies; €subsidia deinde identidem summissa e castris non auerterunt €solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi €receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in €urbem uiderentur. trepidatio uero non in proelio maior quam tota urbe €fuit; multae stationes pauore atque fuga desertae sunt re-€lictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent. quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri uocant €animaduertit multis partibus nudata defensoribus moenia €esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet. ipse trium prae se iuuenum ualidorum €scutis oppositis_ingens enim iam uis omnis generis telorum €e muris uolabat_ad urbem succedit; hortatur imperat quae in rem sunt, quodque plurimum ad accendendos militum €animos intererat, testis spectatorque uirtutis atque ignauiae cuiusque adest. itaque in uolnera ac tela ruunt; neque €illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim adscendant. et ab nauibus eodem tempore ea €quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam uis adhiberi poterat. dum ap-€plicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua €cuique proximum est in terram euadere properant, ipsa €festinatione et certamine alii alios impediunt.  inter haec repleuerat iam Poenus armatis muros, et uis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat; sed €neque uiri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia €ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari €poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant. itaque cum summus quisque euadere non posset, subirent €tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus €scalis cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. et cum passim homines scalaeque ruerent et €ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, sig-num receptui datum est; quod spem non praesentis modo €ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in €posterum dedit scalis et corona capi urbem non posse: opera €et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem im-€peratoribus suis. uix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis €iam uolneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et ui maiore adgredi urbem. ipse ut ei nuntiatum est €aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc €leuibus cumbis, nunc ubi eae siderent uadis peruagatos €stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. medium €ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare €aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum €stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudauerat uada €ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua uix superaret. hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos €uertens Scipio qui ad transitum Romanis mare uerterent et €stagna auferrent uiasque ante nunquam initas humano €uestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi €ac medio stagno euadere ad moenia.  ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine €tantum moenium impediebantur, sed quod %euntes% ad €ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ®„latera infestiora subeuntibus quam aduersa corpora essent. at parte %in alia quingentis et per stagnum facilis transitus €et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emuni-€tus erat ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum €foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita in-€tentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum os-€tendebatur. ubi urbem sine certamine intrauere, pergunt inde quanto €maximo cursu poterant ad eam portam circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium €non animi solum fuere sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes ut nemo ante €ab tergo senserit captam urbem quam tela in auersos inci-derunt et utrimque ancipitem hostem habebant. tunc tur-€batis defensoribus metu et moenia capta et porta intus €forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis €ac distractis ne iter impediretur foribus armati impetum fecerunt. magna multitudo et muros transcendebat; sed €hi passim ad caedem oppidanorum uersi; illa quae portam €ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit. inde cum duobus itineribus €fugientes uideret hostes, alios ad tumulum in orientem €uersum qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios €in arcem in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis €qui muris pulsi fuerant refugerat, partem copiarum ad tumu-lum expugnandum mittit, partem ipse ad arcem ducit. et €tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus €defendere, cum omnia hostium plena uideret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit. quoad €dedita arx est, caedes tota urbe passim factae nec ulli pube-€rum qui obuius fuit parcebatur: tum signo dato caedibus €finis factus, ad praedam uictores uersi, quae ingens omnis €generis fuit.  liberorum capitum uirile secus ad decem milia capta; €inde qui ciues Nouae Carthaginis erant dimisit urbemque et sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit. opifices €ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Ro-€mani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria belli enixe operam nauassent. ceteram multitudinem in-€colarum iuuenum ac ualidorum seruorum in classem ad €supplementum remigum dedit; et auxerat nauibus octo captiuis classem. extra hanc multitudinem Hispanorum €obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita. captus et apparatus ingens belli; catapultae €maximae formae centum uiginti, minores ducentae octoginta una; ballistae maiores uiginti tres, minores quinquaginta €duae; scorpionum maiorum minorumque et armorum telo-€rumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quat-tuor. et auri argenti relata ad imperatorem magna uis: €paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales €ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et €octo milia et trecenta pondo, uasorum argenteorum magnus numerus; haec omnia C. Flaminio quaestori appensa adnu-€merataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta. naues onerariae sexaginta tres in €portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, €frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et nauali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum €omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.  eo die Scipio C. Laelio cum sociis naualibus urbem cus-todire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites €omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicas-€sent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et €capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. postero die militibus €naualibusque sociis conuocatis primum dis immortalibus €laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae €omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo €congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque €hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia super-essent. militum deinde uirtutem conlaudauit quod eos non €eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stag-€ni uada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima €arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrum-perentque. itaque quamquam omnibus omnia deberet, prae-€cipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum €adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et €Sex. Digitius, socius naualis. nec ipsi tam inter se acriter €contendebant quam studia excitauerant uterque sui corporis hominum. sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope €seditionem ueniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum €pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sem-€pronio, aduocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum €de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et cau-sam cognoscere iussit. cum res eo maiore ageretur certa-€mine quod amoti tantae dignitatis non tam aduocati quam €moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine €modo ac modestia agi ac prope esse ut manus inter se con-€ferant: ceterum, etiamsi uis absit, nihilo minus detestabili €exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur uirtutis. stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per €omnes deos paratos iurare magis quae uelint quam quae €sciant uera esse et obstringere periurio non se solum suumque €caput sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. haec ad eum de sententia P. Corneli et M. Semproni de-€ferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem aduocauit €pronuntiauitque se satis compertum habere Q. Trebellium €et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos uirtutis causa coronis muralibus donare. tum €reliquos prout cuiusque meritum uirtusque erat donauit; €ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere €laudis sibimet ipsi aequauit et corona aurea ac triginta bubus €donauit.  tum obsides ciuitatium Hispaniae uocari iussit; quorum €quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi tre-€centos ferme, alibi tria milia septingentos uiginti quattuor fuisse inueniam._aeque et alia inter auctores discrepant. €praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud €plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et uiginti inuenias. scor-€piones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, €si auctorem Graecum sequar Silenum; si Ualerium Antiatem, €maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem €conuenit. plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio €deditumque Romanis Antias Ualerius, Magonem alii scrip-tores tradunt. non de numero nauium captarum, non de €pondere auri atque argenti et redacta pecunia conuenit; si €aliquis adsentiri necesse est, media simillima ueri sunt._ ceterum, uocatis obsidibus primum uniuersos bonum ani-mum habere iussit: uenisse enim eos in populi Romani €potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit €exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas seruitio. deinde acceptis nominibus ciuitatium €recensuit captiuos quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos ueniret. si €quarum forte ciuitatium legati aderant, eis praesentibus suos €restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier €magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum €reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique €coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. cum Scipio nihil defuturum iis profecto €diceret, tum rursus mulier 'haud magni ista facimus' in-€quit; 'quid enim huic fortunae non satis est? alia me €cura aetatem harum intuentem_nam ipsa iam extra pericu-lum iniuriae muliebris sum_stimulat.'_et aetate et forma žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øšØ±˜‚florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant._tum Scipio €'meae populique Romani disciplinae causa facerem' inquit, €'ne quid quod sanctum usquam esset apud nos uiolaretur: nunc ut id curem impensius, uestra quoque uirtus dignitas-€que facit quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis.' spectatae deinde integritatis uiro tradidit eas tuerique €haud secus uerecunde ac modeste quam hospitum coniuges €ac matres iussit.  captiua deinde a militibus adducitur ad eum adulta uirgo, €adeo eximia forma ut quacumque incedebat conuerteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, €inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat. extemplo igitur parentibus €sponsoque ab domo accitis cum interim audiret deperire €eum sponsae amore, ubi primum uenit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur. 'iuuenis' inquit 'iu-€uenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis uere-€cundia. ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret €fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in €recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum €occupasset, ueniam mihi dari sponsam impensius amanti uellem, tuo cuius possum amori faueo. fuit sponsa tua €apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos €uerecundia; seruata tibi est, ut inuiolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. hanc mercedem unam pro €eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me €uirum bonum credis esse quales patrem patruumque meum €iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in ciuitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici €posse quem minus tibi hostem tuisque esse uelis aut amicum malis.' cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, €dextram Scipionis tenens deos omnes inuocaret ad gratiam €illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facul-€tatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique uirginis appellati; qui, quoniam gratis sibi €redderetur uirgo ad quam redimendam satis magnum attulis-sent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acci-€peret coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam €futuram esse adfirmantes quam redditae inuiolatae foret uirginis. Scipio quando tanto opere peterent accepturum €se pollicitus, poni ante pedes iussit uocatoque ad se Allucio €'super dotem' inquit, 'quam accepturus a socero es, haec €tibi a me dotalia dona accedent'; aurumque tollere ac sibi habere iussit. his laetus donis honoribusque dimissus do-€mum, impleuit populares laudibus meritis Scipionis: uenisse €dis simillimum iuuenem, uincentem omnia cum armis, tum benignitate ac beneficiis. itaque dilectu clientium habito €cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos €dies ad Scipionem reuertit.  Scipio retentum secum Laelium, dum captiuos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus rebus €compositis, data quinquereme [2et]2 captiuis %cum Magone et €quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in naues sex impositis nuntium uictoriae Romam mittit. ipse €paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis naualibus pedestribusque copiis absumpsit. primo die legi-€ones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo €die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudi-€bus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepi-€latisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris quietisque quoad Carthagine morati sunt seruarunt. remi-€gium classicique milites tranquillo in altum euecti, agilitatem nauium simulacris naualis pugnae experiebantur. haec €extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bel-€lum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis. dux cuncta €pari cura obibat: nunc in classe ac nauali erat, nunc cum €legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus €dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac €naualibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certa-mine ingenti faciebat. his ita incohatis refectisque quae €quassata erant muri dispositisque praesidiis ad custodiam €urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in uia aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, €partim distulit Tarraconem, quo omnibus nouis ueteribusque sociis edixerat conuentum. et cuncti fere qui cis Hiberum €incolunt populi, multi etiam ulterioris prouinciae conuene-€runt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam €captae Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res €erat quam ut tegi ac dissimulari posset, eleuabant uerbis: necopinato aduentu ac prope furto unius diei urbem unam €Hispaniae interceptam, cuius rei tam paruae praemio ela-€tum insolentem iuuenem immodico gaudio speciem magnae uictoriae imposuisse: at ubi adpropinquare tres duces, tres €uictores hostium exercitus audisset, occursuram ei extem-plo domesticorum funerum memoriam. haec in uolgus €iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia €uirium Carthagine amissa decessisset. °hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Mar-€cellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. ad tria milia militum ibi Hanni-€balis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda_ €et aliquantum eius fuit_militi concessa. tritici quoque €ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. ceterum nequaquam inde tantum gaudium €fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat €spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem €ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec prae-sidiis firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat €spes ea quod labare iis aduersus Poenum fidem senserat, €postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Han-nibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos €nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis €et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu €expedito ita ut famam prope praeueniret magnis itineribus €ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. par audacia Romanus, consilio et uiribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio €et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal €signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent €praesenti certamine oculos animosque, circumuecti pars castra hostium, pars terga trepidantium inuaderent, ipse Cn. €Fului similitudinem nominis_quia Cn. Fuluium praetorem €biennio ante in iisdem deuicerat locis_increpans, similem euentum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes uana fuit. €nam cum comminus acie et peditum certamine multi ceci-dissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, eques-€tris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus €sextam [ante] legionem, quae in secunda acie posita prior ab €Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant auertit; pars in fugam effusi, pars in medio caesi, €ubi et ipse Cn. Fuluius cum undecim tribunis militum ceci-dit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio €milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inueniam? castris praedaque €uictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad €Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde absces-€sisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, €incendit: occidit principes qui cum Fuluio conloquia occul-ta habuisse comperti sunt. Romani qui ex tanta clade eua-€serant diuersis itineribus semermes ad Marcellum consulem €in Samnium perfugerunt.  Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras €Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit: ceterum eundem se, qui post Cannensem €pugnam ferocem uictoria Hannibalem contuderit, ire aduer-sus eum, breuem illi laetitiam qua exsultet facturum. et žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›¢“‚Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat: consul ex Samnio in Lucanos transgressus €ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam €fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detrac-€tauit Hannibal, ut signa portis efferri uidit. ita tamen €aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab €Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani €milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso €iam certamine in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, €fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni €tertia, dextrae alae sinistra subit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. nouum atque atrox proelium ex €iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; sed nox incerta uictoria diremit pugnantes. postero die €Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi €nemo hostium aduersus prodit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremauere suos. nocte insequenti €Hannibal silentio mouit castra et in Apuliam abiit. Mar-€cellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio €modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio €Purpurione, tribuno militum, uestigiis institit sequi. ad Uenusiam adeptus eum est. ibi per dies aliquot cum ab €stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumul-€tuosa magis proelia quam magna et ferme omnia Romanis secunda fuere. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo €memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moueret €locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato €ante non sequeretur.  Capuae interim Flaccus dum bonis principum uendendis, €agro qui publicatus erat locando_locauit autem omnem fru-€mento_tempus terit, ne deesset materia in Campanos €saeuiendi, nouum in occulto gliscens per indicium protrac-tum est facinus. milites aedificiis emotos, simul ut cum €agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum €quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas €emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare; erant autem pleraque ex cratibus ac €tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta, omne uelut de industria alimentum ignis. haec noctis una hora €omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani princi-pibus Blossiis fratribus coniurauerunt. indicio eius rei ex €familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis €clausis cum ad arma signo dato milites concurrissent, com-€prehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter €habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data. Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habi-€tarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fuluius ad senatum misit. Acerranis permissum, €ut aedificarent, quae incensa erant: Nucerini Atellam quia €id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti. inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc €aduersae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquilius €in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Taren-€tum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, €par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium €cum frumento missi.  iam aestas in exitu erat comitiorumque consularium in-€stabat tempus; sed litterae Marcelli, negantis e re publica €esse uestigium abscedi ab Hannibale cui cedenti certa-menque abnuenti grauis ipse instaret, patribus curam inie-€cerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello auocarent aut in annum consules deessent. optimum €uisum est, quamquam extra Italiam esset, Ualerium potius consulem ex Sicilia reuocari. ad eum litterae iussu sena-€tus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris €consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret quae causa patribus €eum potius quam collegam reuocandi ex prouincia esset. eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam uenerunt, €quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes: regem nec inimiciorem ulli populo quam Car-€thaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; €misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cor-€nelios imperatores Romanos: nunc ab ipso uelut fonte petere Romanam amicitiam uoluisse. senatus non legatis €modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad €regem misit, L. Genucium, P. Poetelium, P. Popillium. dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios €Africae regulos iussi adire; iis quoque quae darentur por-tata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae. et €Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. €Atilius et M'. Acilius, legati ad commemorandam renouan-€damque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam €purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum €amiculo purpureo. multa ea aestate qua haec facta sunt ex propinquis ur-€bibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum €ubere lactenti natum, Iouis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; iisdem ferme diebus Anagniae €terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis €alimento arsisse, et aues ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse; Tarracinae in mari €haud procul portu angues magnitudinis mirae lasciuientium piscium modo exsultasse; Tarquiniis porcum cum ore €humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae €quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto €pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia €puluinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum €indicta.  M. Ualerius consul litteris excitus, prouincia exercituque €mandato L. Cincio praetori, M. Ualerio Messalla praefecto €classis cum parte nauium in Africam praedatum simul €speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararet-que misso, ipse decem nauibus Romam profectus cum €prospere peruenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemorauit: cum annos prope sexaginta in €Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam prouinciam confecisse. neminem Carthaginiensem €in Sicilia esse; neminem Siculum non esse; qui fugati metu €inde afuerint, omnes in urbes, in agros suos reductos arare, serere; desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis €cultoribus populoque Romano pace ac bello fidissimum an-nonae subsidium. exim Muttine, et si quorum aliorum €merita erga populum Romanum erant in senatum intro-€ductis honores omnibus ad exsoluendam fidem a consule habiti. Muttines etiam ciuis Romanus factus, rogatione ab €tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata. dum haec Romae geruntur, M. Ualerius quinquaginta €nauibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improuiso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopu-€latus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis €ad naues redit et ad Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde erat Lilybaeum reuectus. ex captiuis €quaestione habita haec comperta consulique Laeuino omnia €ordine perscripta ut sciret quo in statu res Africae essent: quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, €acerrimo iuuene, Carthagine esse, et alios per totam Africam €milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque €tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam uictoriam credere Carthaginienses; classem €praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam eamque se credere breui traiecturam. haec recitata a consule ita €mouere senatum ut non exspectanda comitia consuli cen-€seret, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in prouinciam redeundum. illa disceptatio tene-€bat quod consul in Sicilia se M. Ualerium Messallam qui €tum classi praeesset dictatorem dicturum esse aiebat, patres €extra Romanum agrum_eum autem Italia terminari_nega-bant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›„˜‚de ea re consuleret, ita decreuit senatus ut consul priusquam €ab urbe discederet populum rogaret quem dictatorem dici €placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; €si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem uellet, tum tribuni ad plebem ferrent. cum consul €se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, €praetoremque uetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, €plebesque sciuit ut Q. Fuluius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. sed quo die id plebis concilium futurum €erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres €litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae €ab collega rei publicae subueniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. ita a M. Claudio consule Q. Fuluius €dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fuluio dic-€tatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister €equitum dictus.  dictator postquam Romam uenit, C. Sempronium Blae-€sum legatum quem ad Capuam habuerat in Etruriam prouin-€ciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, €quem ut Capuae exercituique suo praeesset litteris exciuit. ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae €certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt. Galeria iuniorum, quae sorte praerogatiua erat, €Q. Fuluium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure €uocatae inclinassent ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis €ciuile esse aiebant et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet; itaque si suum nomen dictator €acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere. dic-€tator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur: namque Cn. Seruilio consule cum C. €Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex €auctoritate patrum ad plebem latum plebemque sciuisse ut, €quoad bellum in Italia esset, ex iis qui consules fuissent €quos et quotiens uellet reficiendi consules populo ius esset; exemplaque in eam rem se habere, uetus L. Postumi Megelli, €qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum €C. Iunio Bubulco creatus esset, recens Q. Fabi, qui sibi €continuari consulatum nisi id bono publico fieret profecto nunquam sisset. his orationibus cum diu certatum esset, €postremo ita inter dictatorem ac tribunos conuenit ut eo quod censuisset senatus staretur. patribus id tempus rei €publicae uisum est ut per ueteres et expertos bellique peritos €imperatores res publica gereretur; itaque moram fieri comitiis non placere. concedentibus tribunis, comitia €habita; declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fuluius Flaccus quartum. praetores inde creati L. €Ueturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius €Tubulus, C. Aurunculeius. magistratibus in annum creatis €Q. Fuluius dictatura se abdicauit. extremo aestatis huius classis Punica nauium quad-€raginta cum praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, Olbiensem primo, dein postquam ibi P. Manlius Uolso €praetor cum exercitu apparuit circumacta inde ad alterum €insulae latus Caralitanum agrum uastauit, et cum praeda €omnis generis in Africam redit. sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique. €C. Seruilius pontifex factus in locum T. Otacili Crassi, Ti. €Sempronius Ti. filius Longus augur factus in locum T. Ota-cili Crassi. decemuir item sacris faciundis in locum Ti. €Semproni C. filii Longi Ti. Sempronius Ti. filius Longus €suffectus. M. Marcius rex sacrorum mortuus est et M. Aemi-€lius Papus maximus curio; neque in eorum locum sacerdotes €eo anno suffecti. et censores hic annus habuit L. Ueturium Philonem et €P. Licinium Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius €nec consul nec praetor ante fuerat quam censor est factus: ex aedilitate gradum ad censuram fecit. sed hi censores €neque senatum legerunt neque quicquam publicae rei ege-€runt: mors diremit L. Ueturi; inde et Licinius censura se ab-dicauit. aediles curules L. Ueturius et P. Licinius Uarus €ludos Romanos diem unum instaurarunt: aediles plebei €Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa €aenea ad Cereris dedere et ludos pro temporis eius copia €magnifici apparatus fecerunt.  exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et €tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam uenit; €isque cum agmine captiuorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. postero die in senatum intro-€ductus captam Carthaginem caput Hispaniae uno die, re-€ceptasque aliquot urbes quae defecissent nouasque in societatem adscitas exposuit; ex captiuis comperta iis fere €congruentia quae in litteris fuerant M. Ualeri Messallae. €maxime mouit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, uix Hannibali atque eius armis obsistentem. productus et in €contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter €a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decreuit; €C. Laelium primo quoque tempore cum quibus uenerat nauibus redire in Hispaniam iussit._Carthaginis expugna-€tionem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud €nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradide-rint, quod mihi minus simile ueri uisum est annum integrum €Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse. Q. Fabio Maximo quintum Q. Fuluio Flacco quartum €consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, €Italia ambobus prouincia decreta, regionibus tamen partitum €imperium: Fabius ad Tarentum, Fuluius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. M. Claudio prorogatum in annum im-€perium. praetores sortiti prouincias, C. Hostilius Tubulus €urbanam, L. Ueturius Philo peregrinam cum Gallia, T. €Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. exercitus ita per prouincias diuisi: Fuluio duae legiones €quas in Sicilia M. Ualerius Laeuinus haberet, Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset: urbanus exercitus ut €in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem praeesset pro-€uinciae exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Ful-uius habuisset T. Quinctius obtineret: C. Hostilius ab C. €Laetorio propraetore prouinciam exercitumque qui tum €Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae; M. Ualerio cum L. Cincio_iis €quoque enim prorogatum in Sicilia imperium_Cannensis €exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legioni-bus Cn. Fului superessent iussi. conquisitos eos consules €in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia €sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fului exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. C. €Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Uolso eam prouinciam obtinuerat decretae. P. Sulpicio €eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso €prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes €ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae: cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. €Ualerium Laeuinum traicere aut mittere seu L. Cincium seu M. Ualerium Messallam uellet. nec de Hispania €quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni €Silanoque, sed donec reuocati ab senatu forent prorogatum €imperium est. ita prouinciae exercituumque in eum annum €partita imperia.  inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, €cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, uetus excita-uerunt certamen, patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui €unus ex plebe petebat, habendam rationem esse quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. tri-€buni appellati ad senatum [2rem]2 reiecerunt: senatus populi €potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus. et flaminem Dialem inuitum inaugu-€rari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Ualerium Flac-€cum; decemuirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci Scaeuolae demortui C. Laetorius. causam inaugurari €coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in €bonam uertisset. ob adulescentiam neglegentem luxurio-€samque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice €maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem uitia inuisus. is ut animum eius cura sacrorum et žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Øˆ–‚caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores ut €nemo tota iuuentute haberetur prior nec probatior primo-ribus patrum, suis pariter alienisque, esset. huius famae €consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam €per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repe-tiuit, ut in senatum introiret. ingressum eum curiam cum €P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appel-€lauit. flamen uetustum ius sacerdotii repetebat: datum id cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse. praetor €non exoletis uetustate annalium exemplis stare ius, sed re-€centissimae cuiusque consuetudinis usu uolebat: nec pat-€rum nec auorum memoria Dialem quemquam id ius usur-passe. tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, €non sacerdotio damno fuisse cum aequum censuissent, ne €ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu €patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, €omnibus ita existimantibus magis sanctitate uitae quam €sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse. consules priusquam in prouincias irent, duas urbanas €legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exer-citibus militum scripserunt. urbanum ueterem exercitum €Fuluius consul C. Fuluio Flacco legato_frater hic consulis €erat_in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etru-ria erant Romam deducendas. et Fabius consul reliquias €exercitus Fuluiani conquisitas_fuere autem ad quattuor €milia trecenti quadraginta quattuor_Q. Maximum filium €ducere in Siciliam ad M. Ualerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. nihil €eae deductae ex insula legiones minuerunt nec uiribus nec specie eius prouinciae praesidium; nam cum praeter egregie €suppletas duas ueteres legiones transfugarum etiam Numi-€darum equitum peditumque magnam uim haberet, Siculos €quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos uiros, milites scripsit. ea externa auxilia cum singu-€lis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exerci-€tuum seruauit; altero L. Cincium partem insulae, regnum qua Hieronis fuerat, tueri iussit: altero ipse ceteram insu-€lam tuebatur diuisam quondam Romani Punicique imperii €finibus, classe quoque nauium septuaginta partita ut omni ambitu litorum praesidio orae maritimae essent. ipse cum €Muttinis equitatu prouinciam peragrabat ut uiseret agros €cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. ita tantum ea cura frumenti prouenit ut et €Romam mitteret et Catinam conueheret unde exercitui qui €ad Tarentum aestiua acturus esset posset praeberi.  ceterum transportati milites in Siciliam_et erant maior €pars Latini nominis sociorumque_prope magni motus causa €fuere; adeo ex paruis saepe magnarum momenta rerum pen-dent. fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis €ortus, decimum annum dilectibus stipendiis se exhaustos esse; quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie €occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi ciuem qui €ab Romano miles lectus sit quam qui ab Poeno captus: €quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis ex-€tra Italiam in exsilium uerius quam in militiam ablegari. octauum iam ibi annum senescere Cannensem militem, €moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens uiribus, excedat. si ueteres milites non €redeant in patriam, noui legantur, breui neminem superfu-€turum. itaque quod propediem res ipsa negatura sit, prius-€quam ad ultimam solitudinem atque egestatem perueniant, negandum populo Romano esse. si consentientes in hoc €socios uideant Romani, profecto de pace cum Carthaginien-€sibus iungenda cogitaturos: aliter nunquam uiuo Hanni-€bale sine bello Italiam fore. haec acta in conciliis. triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duode-€cim, cum omnium legationes Romae essent, negauerunt €consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae €fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. noua re consules €icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio uellent, €castigando increpandoque plus quam leniter agendo pro-fecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod €consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere €non possent; non enim detractationem eam munerum mili-tiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. redi-€rent itaque propere in colonias et tamquam integra re, €locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. €admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, inde oriundos, inde in colonias atque in agrum €bello captum stirpis augendae causa missos. quae liberi €parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset. consulerent igitur de €integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea pro-€dendi imperii Romani, tradendae Hannibali uictoriae esse. cum alternis haec consules diu iactassent, nihil €moti legati neque se quid donum renuntiarent habere dixe-€runt neque senatum suum quid noui consuleret, ubi nec €miles qui legeretur nec pecunia quae daretur in stipen-dium esset. cum obstinatos eos uiderent consules, rem €ad senatum detulerunt, ubi tantus pauor animis hominum €est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret: idem €alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad €prodendam Hannibali urbem Romanam.  consules hortari et consolari senatum et dicere alias colo-€nias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas €quae officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur €qui castigent, non qui precentur, uerecundiam imperii habi-turas esse. permissum ab senatu iis cum esset, agerent €facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius €aliarum coloniarum animis citauerunt legatos quaesiuerunt-que ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent. pro €duodeuiginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et €milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset plures daturos, et quidquid aliud imperaret uelletque popu-€lus Romanus enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse. consules parum sibi uideri €praefati pro merito eorum sua uoce conlaudari [eos] nisi €uniuersi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. senatus quam poterat honoratissimo decreto €adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque €eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis €maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. ne nunc quidem €post tot saecula sileantur fraudenturue laude sua: Signini €fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et €Uenusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminen-ses, et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et €mediterranei Beneuentani et Aesernini et Spoletini et Pla-centini et Cremonenses. harum coloniarum subsidio tum €imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae. duodecim aliarum coloniarum €quae detractauerunt imperium mentionem fieri patres uetue-€runt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a con-€sulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi €Romani uisa est. cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consuli-€bus, aurum uicesimarium quod in sanctiore aerario ad ulti-mos casus seruabatur promi placuit. prompta ad quattuor €milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et €M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Ueturio praetori qui Galliam prouinciam erat sortitus, additumque €Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem €Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad uestimenta €praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum €secunda sua fama ducisque gerebat.  prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficisce-rentur procurari placuit. in Albano monte tacta de caelo €erant signum Iouis arborque templo propinqua, et Ostiae €lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque. haec de caelo tacta: cruentam etiam €fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae €intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø‹”in corona erat in manum sponte sua prolapsum. et Priuerni €satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro €in tabernam deuolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos uolgus, €ut pleraque, faciliore ad duplicanda uerba Graeco sermone €appellat, et lacte pluuisse et cum elephanti capite puerum natum. ea prodigia hostiis maioribus procurata, et suppli-€catio circa omnia puluinaria, obsecratio in unum diem €indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini €sicut iis annis uoti factique erant uoueret faceretque. per eos dies et censoribus creandis Q. Fuluius consul €comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules €fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex €auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque sciuit. senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius €morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus €censor ex iis qui uiuerent fuisset, eum principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem €legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id €suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum €quem tum principem Romanae ciuitatis esse uel Hannibale iudice uicturus esset. cum diu certatum uerbis esset, con-€cedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. €Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo €praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. in €equestribus quoque notis eadem seruata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret; illis omnibus_et multi €erant_adempti equi qui Cannensium legionum equites in €Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne €praeterita stipendia procederent iis quae equo publico €emeruerant, sed dena stipendia equis priuatis facerent. magnum praeterea numerum eorum conquisiuerunt qui €equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli €septemdecim annos nati fuerant neque militauerant omnes aerarios fecerunt. locauerunt inde reficienda quae circa €forum incendio consumpta erant, septem tabernas, ma-€cellum, atrium regium.  transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. prior Fuluius praegressus Capuam: post €paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram ob-€testatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello €detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret_ ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi con-€sisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore_Regium etiam nuntium €mittit ad praefectum praesidii quod ab Laeuino consule aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, €pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia €traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; additi erant €Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum €agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem €oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam €auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui €urbem oppugnabant. Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat €in animum neminem ducem Romanum tam parem Hanni-€bali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit €ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut €appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit. €aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. Marcellus uestigiis insta-€bat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo €in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites €peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uni-uersae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen €ad id quod uitabat certamen. nocte praegressum adsequitur €locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem €pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita €signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox in-€staret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce €prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal €detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut €memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere, €non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; €cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis €uidendam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his €inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium €cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab €Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi €Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, tur-€bata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo €milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor €Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Heluius. signa militaria quattuor de ala prima quae €fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat €amissa.  Marcellus postquam in castra reditum est, contionem €adeo saeuam atque acerbam apud milites habuit ut proelio €per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. 'dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque' €inquit 'ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidenti-€bus uobis in uallum portasque non ipsa castra est adgressus; €deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et €cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem €sunt hi hostes quod uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus €per hos dies institistis, quos leuibus proeliis fatigastis, quos €hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis: cuius et ipsius pudere €ac paenitere uos oportet referam_nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. quid haec nox, quid hic €dies attulit? uestrae iis copiae imminutae sunt an illorum €auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor €nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis, terga uestra €uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? €adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: uos illi ho-dierno die primum fugati exercitus dedistis decus.' clamor €inde ortus ut ueniam eius diei daret: ubi uellet deinde €experiretur militum suorum animos. 'ego uero experiar,' €inquit 'milites, et uos crastino die in aciem educam ut €uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis.' cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, cen-€turionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant €destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit. ita contio €dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo €die uirum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum €ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia uictoria €esset. postero die ornati [armatique] ad edictum aderant. im-€perator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie €fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum €ac uincendum esse et adnitendum singulis uniuersisque ne €prius hesternae fugae quam hodiernae uictoriae fama Ro-mam perueniat. inde cibo corpora firmare iussi ut si €longior pugna esset uiribus sufficerent. ubi omnia dicta €factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem €procedunt.  quod ubi Hannibali nuntiatum est, 'cum eo €nimirum' inquit 'hoste res est qui nec bonam nec malam €ferre fortunam possit. seu uicit, ferociter instat uictis: seu žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›ØŽ’uictus est, instaurat cum uictoribus certamen.' signa inde €canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque ali-€quanto quam pridie acrius est Poenis ad obtinendum €hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam igno-miniam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amise-€rant signa in prima acie pugnabant et legio duodeuicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. €Claudius Nero legati cornibus praeerant: Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat. ab Hannibale €Hispani primam obtinebant frontem_et id roboris in omni exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal ele-€phantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pauorem posset. et primo turbarunt signa €ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant nudauerant una parte aciem, latiusque fuga ma-€nasset ni C. Decimius Flauus tribunus militum signo arrepto €primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit €ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit. haesere omnia tela haud difficili ex €propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed €ut non omnes uolnerati sunt, ita in quorum tergis infixa €stetere pila, ut est genus anceps, in fugam uersi etiam in-tegros auertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se €quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium ele-€phantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos €beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes €ediderant, quanto acrius pauor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam trans-€cursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et €haud magno certamine dissipatos trepidantesque auertunt. tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante €finis sequendi est factus quam in castra pauentes compulsi sunt. nam super alia quae terrorem trepidationemque €facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, €coactique erant milites per fossam uallumque ruere in €castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta €uictoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legioni-€bus et sociorum supra mille et trecentos occisi; uolnerati permulti ciuium sociorumque. Hannibal nocte proxima €castra mouit: cupientem insequi Marcellum prohibuit €multitudo sauciorum.  speculatores qui prosequerentur €agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem €petere. iisdem ferme diebus et ad Q. Fuluium consulem Hirpini €et Lucani et Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis quae €in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a con-€sule cum uerborum tantum castigatione ob errorem praeteri-tum accepti sunt, et Bruttiis similis spes ueniae facta est, €cum ab iis Uibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis €eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis €petentes uenissent. Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam ui €cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae €praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naues quas Laeuinus tutandis €commeatibus habuerat partim machinationibus onerat ap-€paratuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et €saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas €scalasque ad muros ferrent, alii procul ex nauibus uolnera-rent moenium propugnatores. hae naues ab aperto mari €ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat €liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aeto-los pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae €oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in €tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, €concessere. Fabium Tarentum obsidentem leue dictu momentum ad €rem ingentem potiundam adiuuit. praesidium Bruttiorum €datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii €praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus €de noua consuetudine aduenae locupletis atque inter popu-€lares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet im-€pelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. quae cum haud uana cogitatio uisa esset pro perfuga iussus €Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus €primo occulte temptando animum, dein satis explorata leui-€tate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat. ubi et ratio agendae €rei et tempus conuenit, miles nocte per interualla stationum €clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut ageren-€tur conuenerat ad consulem refert. Fabius uigilia prima dato signo iis qui in arce erant qui-€que custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem uersa occultus consedit. canere €inde tubae simul ab arce simul a portu et ab nauibus quae €ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum €ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur €Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi €loco praepositus, postquam quieta omnia circa se uidit, alias €partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum exci-taretur clamor, ueritus ne inter cunctationem suam consul €aliquam uim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius €cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo €ante strepebant excitantes uocantesque ad arma, inde nulla €accidebat uox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad €eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agi-tare proditionis conciliator nuntiauerat iubet. ea primum €captus est murus adiuuantibus recipientibusque Bruttiis, et €transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato €sub ortum ferme lucis nullo obuio armato in forum perueni-€unt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugna-€bant in se conuerterunt.  proelium in aditu fori maiore impetu quam perseuerantia €commissum est. non animo, non armis, non arte belli, €non uigore ac uiribus corporis par Romano Tarentinus erat; igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent €manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Demo-€crates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui prodi-€tionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio auectus esset, uagus paulo post equus [errans] per €urbem cognitus, corpus nusquam inuentum est; creditum uolgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. Cartha-€lonem autem praefectum Punici praesidii cum commemora-€tione paterni hospitii positis armis uenientem ad consulem miles obuius obtruncat. alii alios [passim] sine discrimine €armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinos-€que pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per €errorem seu uetere in eos insito odio seu ad proditionis €famam ut ui potius atque armis captum Tarentum uideretur exstinguendam. tum ab caede ad diripiendam urbem dis-€cursum. triginta milia seruilium capitum dicuntur capta, €argenti uis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta €pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta aequauerint. sed maiore animo generis eius praeda abs-€tinuit Fabius quam Marcellus; %qui interroganti scribae% €quid fieri signis uellet ingentis magnitudinis_di sunt, suo €quisque habitu in modum pugnantium formati_deos iratos Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce €dirimebat dirutus est ac disiectus. €dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Ta-€renti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad €opem ferendam captam urbem audisset, 'et Romani suum €Hannibalem' inquit 'habent; eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.' ne tamen fugientis modo conuertisse €agmen uideretur, quo constiterat loco quinque milia ferme €ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø˜Œsese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum €eius ciuitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule €accepturos impunita priora fore si Metapontum cum prae-sidio Punico prodidissent. Fabius uera quae adferrent esse €ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit €litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. enimuero laetus successu fraudis si ne Fabius qui-€dem dolo inuictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tar-€ento, aues semel atque iterum non addixerunt. hostia €quoque caesa consulenti deos haruspex cauendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit. Metapontini postquam ad €constitutum non uenerat diem remissi ut cunctantem hor-€tarentur ac repente comprehensi, metu grauioris quaestionis €detegunt insidias.  aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in €Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum €animis partim donis, partim remissione obsidum captiuor-€umque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos uenit. erant coniunx liberique eius apud Ro-€manos; sed praeter eam causam etiam uelut fortuita incli-€natio animorum quae Hispaniam omnem auerterat ad Ro-manum a Punico imperio traxit eum. eadem causa €Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae €principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdru-€bale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. Has-€drubal cum hostium res tantis augescere incrementis cer-€neret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moueret, €qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit. Scipio auidior etiam certaminis erat cum a spe quam €successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur €hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum uniuersis malebat. ceterum etiamsi cum pluri-€bus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. €nam cum uideret nullum esse nauium usum, quia uacua €omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis €nauibus Tarracone nauales socios terrestribus copiis addi-dit; et armorum affatim erat [2et]2 captorum Carthagine et €quae post captam eam fecerat tanto opificum numero €incluso. cum iis copiis Scipio ueris principio ab Tarracone €egressus_iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo €nihil maioris rei motum uolebat_ducere ad hostem pergit. per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret €prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Man-donius cum suis copiis occurrerent. Indibilis pro utroque €locutus haudquaquam [2ut]2 barbarus stolide incauteue, sed €potius cum uerecundia [2ac]2 grauitate, propiorque excusanti €transitionem ut necessariam quam glorianti eam uelut primam occasionem raptam; scire enim se transfugae €nomen exsecrabile ueteribus sociis, nouis suspectum esse; €neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces €Carthaginienses commemorauit, auaritiam contra eorum €superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: €animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; €ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum uim atque iniurias pati. se id Scipionem orare ut transitio €sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die €experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret. ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro trans-€fugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec di-uini quicquam nec humani sanctum esset. productae deinde €in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti: postero die €foedere accepta fides dimissique ad copias adducendas. €iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad €hostem peruentum est.  proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope €urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habe-bant. in eas uelites antesignanique et qui primi agminis €erant aduenientes ex itinere priusquam castris locum acci-€perent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. in castra €trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt: nocte Has-€drubal in tumulum copias recipit plano campo in summo €patentem; fluuius ab tergo, ante circaque uelut ripa prae-ceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior €summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. in hunc inferiorem €campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris €hostium aciem uidit, equites Numidas leuiumque armorum €Baliares et Afros demisit. Scipio circumuectus ordines signaque ostendebat hostem €praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumu-€los, loci fiducia non uirtutis armorumque stare in conspectu; €sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendis-set miles Romanus; nec tumulos nec arcem, ne mare €quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas €cepissent hostibus ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. co-€hortesque duas alteram tenere fauces uallis per quam defer-€retur amnis iubet, alteram uiam insidere quae ab orbe per €tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie €stationes hostium pepulerant ad leuem armaturam infimo stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud €quam uia impediti, iere; deinde ut sub ictum uenerunt, €telorum primo omnis generis uis ingens effusa in eos est; ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme mis-€silia, praebet ingerere, non milites solum, sed etiam turba €calonum immixta armatis. ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope €obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. qui simul cepere €aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, leuem et €concursatorem hostem atque interuallo tutum cum procul €missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus €conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiore superstantem tumulo impegere. inde €Scipio iussis aduersus mediam euadere aciem uictoribus €ceteras copias cum Laelio diuidit, atque eum parte dextra €tumuli circumire donec mollioris adscensus uiam inueniret €iubet: ipse ab laeua, circuitu haud magno, in transuersos hostes incurrit. inde primo turbata acies est dum ad cir-€cumsonantem undique clamorem flectere cornua et obuer-tere ordines uolunt. hoc tumultu et Laelius subiit; et €dum pedem referunt ne ab tergo uolnerarentur, laxata prima acies locusque ad euadendum et mediis datus est, qui per €tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantis-que ante signa locatis nunquam euasissent. cum ab omni €parte caedes fieret Scipio, qui laeuo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; et €iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes €utrimque Romanae dextra laeuaque insederant uias, et porta €castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita €trepidatione elephantorum quos territos aeque atque hostes €timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.  Hasdrubal iam ante quam dimicaret pecunia rapta ele-€phantisque praemissis, quam plurimos poterat de fuga exci-piens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit. Scipio €castris hostium potitus cum praeter libera capita omnem €praedam militibus concessisset, in recensendis captiuis €decem milia peditum, duo milia equitum inuenit. ex his €Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros uendere quaestorem iussit. circumfusa inde multitudo Hispanorum €et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellauit. tum Scipio silentio per praeconem €facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit quo se €milites sui appellassent: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile esse. regalem animum in se esse, si id €in hominis ingenio amplissimum ducerent, taciti iudicarent: uocis usurpatione abstinerent. sensere etiam barbari žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø“–‚magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis. dona inde €regulis principibusque Hispanorum diuisa, et ex magna €copia captorum equorum trecentos quos uellet eligere €Indibilem iussit. cum Afros uenderet iussu imperatoris quaestor, puerum €adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem cum percontaretur Scipio €quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam €esse ait, Massiuam populares uocare: orbum a patre relic-€tum apud maternum auum Galam, regem Numidarum, €eductum, cum auunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu €subsidio Carthaginiensibus uenisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa nunquam ante €proelium inisse: eo die quo pugnatum cum Romanis esset €inscio auunculo clam armis equoque sumpto in aciem €exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adseruari Numidam iussisset, €quae pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in €praetorium recepisset, uocatum eum interrogat uelletne ad Masinissam reuerti. cum effusis gaudio lacrimis cupere €uero diceret, tum puero anulum aureum tunicam lato clauo €cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum €donat, iussisque prosequi quoad uellet equitibus dimisit.  de bello inde consilium habitum; et auctoribus quibus-dam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id €ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent €copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso €ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis €absumpsit. paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum €Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessis-€set, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex €ulteriore Hispania ad Hasdrubalem uenere, serum post €male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. ibi conferentibus quid in €cuiusque prouinciae regione animorum Hispanis esset, €unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad €Oceanum et Gades uergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: inter €Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis €Scipionis occupatos omnium animos publice priuatimque €esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes His-€pani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent. itaque etiam si senatus Carthaginiensium €non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in €Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut €Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. exercitum eius cum transitionibus tum aduerso €proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Mago-€nem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum €cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu €penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus €conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset €tria milia equitum expleri, eumque uagum per citeriorem €Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros €populari;_his decretis, ad exsequenda quae statuerant €duces digressi. haec eo anno in Hispania acta. Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum €captum astu magis quam uirtute gloriae tamen esse, Fului senescere fama, Marcellus etiam aduerso rumore esse, super-€quam quod primo male pugnauerat, quia uagante per €Italiam Hannibale media aestate Uenusiam in tecta milites abduxisset. inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus €plebis. is iam a prima pugna quae aduersa fuerat adsiduis €contionibus infamem inuisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen neces-€sarii Claudii obtinuerunt ut relicto Uenusiae legato Marcellus €Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. forte sub €idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et €Q. Fuluius consul comitiorum causa Romam uenit.  actum €de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum. accusauit tribunus plebis €non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem: fraude €eorum et cunctatione fieri ut Hannibal decimum iam €annum Italiam prouinciam habeat, diutius ibi quam Carthagine uixerit; habere fructum imperii prorogati €Marcello populum Romanum; bis caesum exercitum eius aestiua Uenusiae sub tectis agere. hanc tribuni orationem €ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non €rogatio solum de imperio eius abrogando antiquaretur, sed €postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent. additur collega T. Quinctius Crispinus, €qui tum praetor erat. postero die praetores creati P. €Licinius Crassus Diues pontifex maximus, P. Licinius Uarus €Sex. Iulius Caesar Q. Claudius. comitiorum ipsorum diebus sollicita ciuitas de Etruriae €defectione fuit. principium eius rei ab Arretinis fieri C. €Calpurnius scripserat, qui eam prouinciam pro praetore obti-nebat. itaque confestim eo missus Marcellus consul €designatus, qui rem inspiceret ac, si digna uideretur, exer-€citu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret. eo metu compressi Etrusci quieuerunt. Tarentinorum legatis €pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum €ab senatu est ut redirent cum Fabius consul Romam €uenisset. ludi et Romani et plebeii eo anno in singulos dies €instaurati. aediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et €Ser. Sulpicius Galba, plebeii C. Seruilius et Q. Caecilius Metellus. Seruilium negabant iure aut tribunum plebis €fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem triumuirum €agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per €nouem annos fuerat, uiuere atque in hostium potestate esse €satis constabat.  undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. €Marcellus quintum_ut numeretur consulatus quem uitio creatus non gessit_et T. Quinctius Crispinus. utrisque €consulibus Italia decreta prouincia est et duo consulum €prioris anni exercitus_tertius Uenusiae tum erat, cui Mar-€cellus praefuerat_ita ut ex tribus eligerent duo quos uellent, €tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini prouincia euenisset. ceterae prouinciae ita diuisae: praetoribus, €P. Licinio Uaro urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo €peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum. prorogatum im-€perium in annum est Q. Fuluio Flacco ut prouinciam €Capuam quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione €obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro €praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Ueturio Philoni est ut pro €praetore Galliam eandem prouinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset. quod in €L. Ueturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, €latumque de prorogando imperio ad populum est qui €praetor Sardiniam prouinciam cum duabus legionibus €obtinuerat. additae ei ad praesidium prouinciae quinqua-ginta longae naues quas P. Scipio ex Hispania misisset. et €P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in €annum decreti. Scipio ex octoginta nauibus quas aut €secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat €magnum naualem apparatum eo anno Carthagine esse: €ducentis nauibus omnem oram Italiae Siciliae Sardiniaeque impleturos. et in Sicilia ita diuisa res est: Sex. Caesari €exercitus Cannensis datus est: M. Ualerius Laeuinus_ei €quoque enim prorogatum imperium est_classem quae ad €Siciliam erat nauium septuaginta obtineret; adderet eo €triginta naues quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum €ea centum nauium classe si uideretur ei praedatum in Africam traiceret. et P. Sulpicio ut eadem classe Mace-€doniam Graeciamque prouinciam haberet prorogatum in €annum imperium est. de duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum. supplementum quo €opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et €uiginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. et P. Licinio Uaro praetori urbano negotium datum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø–˜Œ‚ut naues longas triginta ueteres reficeret quae Ostiae erant €et uiginti nouas naues sociis naualibus compleret, ut quin-€quaginta nauium classe oram maris uicinam urbi Romanae tueri posset. C. Calpurnius uetitus ab Arretio mouere €exercitum nisi cum successor uenisset; idem et Tubulo €imperatum ut inde praecipue caueret ne qua noua consilia €orerentur.  praetores in prouincias profecti: consules religio tenebat quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant. et ex €Campania nuntiata erant Capuae duas aedes, Fortunae et €Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis_adeo €minimis etiam rebus praua religio inserit deos_mures in €aede Iouis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse; et Ostiae murum portamque de caelo €tactam, Caere uolturium uolasse in aedem Iouis, Uolsiniis sanguine lacum manasse. horum prodigiorum causa diem €unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores €sine litatione caesae diuque non impetrata pax deum. in €capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum €euentus uertit. ludi Apollinares Q. Fuluio Ap. Claudio consulibus a P. €Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde €omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum uouebant dieque incerta faciebant. eo anno pesti-€lentia grauis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in permitiales euasit. eius pestilentiae €causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius €Uarus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii €ludi in perpetuum in statam diem uouerentur. ipse primus €ita uouit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is €dies deinde sollemnis seruatus.  de Arretinis et fama in dies grauior et cura crescere €patribus. itaque C. Hostilio scriptum est ne differret €obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam dedu-cendos C. Terentius Uarro cum imperio missus. qui ut €uenit, extemplo Hostilius legionem unam quae ante urbem €castra habebat signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis €idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperauit. cum senatus biduum ad considerandum [tem-€pus] peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die €senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas €custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones ne quis nocte urbe exiret. id segnius negle-€gentiusque factum; septem principes senatus priusquam €custodiae in portis locarentur ante noctem cum liberis euaserunt. postero die luce prima cum senatus in forum €citari coeptus esset desiderati, bonaque eorum uenierunt: a €ceteris senatoribus centum uiginti obsides liberi ipsorum accepti traditique C. Terentio Romam deducendi. is €omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit. itaque €tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, €alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius eamque habere in praesidio urbis: C. Hostilium cum €cetero exercitu placet totam prouinciam peragrare et cauere ne qua occasio nouare cupientibus res daretur. C. Terentius €ut Arretium cum legione uenit, claues portarum cum magis-€tratus poposcisset, negantibus iis comparere fraude amotas €magis ratus quam neglegentia intercidisse ipse alias claues €omnibus portis imposuit cauitque cum cura ut omnia in potestate sua essent; Hostilium intentius monuit, ut in eo €spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid €moueri posset praecauisset.  de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum €coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis in-€fensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acilii €factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique €omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur cum tranquillior status Italiae esset. et de M. €Liuio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine €actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia €decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset €maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere €dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen, €fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius €uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse €nisi amissum foret. consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum €quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae €animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico €ad Clastidium aedem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam €cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo €tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procura-tio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset; €neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita €addita Uirtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum €quem priore anno Uenusiae reliquerat cum supplemento €proficiscitur. Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia €magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne €genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; €et naues indidem accitae erant quae uergentem ad mare partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia €Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse €iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat. itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam €Bantiamque minus trium milium passuum interuallo con-sules binis castris consederant. in eandem regionem et €Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo €ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, €si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese €hostis, debellari posse.  Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus €uicerat uictusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret €nec spem nec metum ex uano haberet, ita duobus consuli-bus haudquaquam sese parem futurum censebat; itaque totus in suas artes uersus insidiis locum quaerebat. leuia €tamen proelia inter bina castra uario euentu fiebant. quibus €cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus €oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt; et ut ab terra quoque oppug-€nari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt. ea ita futura per quosdam €Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insiden-€dam ab Tarento uiam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; in quae inexplorato €euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum €caesa, mille et quingenti ferme uiui capti, alii dissipati fuga €per agros saltusque Tarentum rediere. tumulus erat siluestris inter Punica et Romana castra ab €neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae €uergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal in-sidiis quam castris aptiorem eum crediderat. itaque nocte €ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu con-€diderat, quorum interdiu nemo ab statione mouebatur ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. fremebant uolgo €in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et €castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, uelut in ceruicibus haberet hostem. mouit ea res Marcellum, et €collegae 'quin imus' inquit 'ipsi cum equitibus paucis €exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.' adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis uiginti, ex €quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficis-cuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius €et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius. immolasse eo die quidam prodidere memoriae €consulem Marcellum et prima hostia caesa iocur sine capite inuentum, in secunda omnia comparuisse quae adsolent, €auctum etiam uisum in capite; nec id sane haruspici pla-€cuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta €apparuissent. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø›ceterum consulem Marcellum tanta cupidi-€tas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret; tum quoque uallo egrediens €signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in €quem speculatum irent placuisset, uasa conligerent et €sequerentur. exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta €undique et conspecta ferebat uia. Numidis speculator €nequaquam in spem tantae rei positus sed si quos uagos pa-€buli aut lignorum causa longius a castris progressos possent €excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur. non ante apparuere quibus obuiis ab iugo €ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo €intercluderent uiam; tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. cum in ea ualle consules essent ut €neque euadere possent in iugum occupatum ab hoste nec €receptum ab tergo circumuenti haberent, extrahi tamen €diutius certamen potuisset ni coepta ab Etruscis fuga pauo-rem ceteris iniecisset. non tamen omisere pugnam deserti €ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; sed postquam €uolneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum €lancea prolabentem ex equo moribundum uidere, tum et ipsi €_perpauci autem supererant_cum Crispino consule duo-€bus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effu-gerunt. interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex €duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, [2L.]2 Arrenius €captus; et lictores consulum quinque uiui in hostium potesta-€tem uenerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effuge-runt; equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeuiginti uiui capti. tumultuatum et in €castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et €filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expedi-tionis reliquias ad castra uenientes cernunt. mors Mar-€celli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate €_iam enim maior sexaginta annis erat_neque pro ueteris €prudentia ducis tam improuide se collegamque et prope €totam rem publicam in praeceps dederat. multos circa unam rem ambitus fecerim si quae de Mar-celli morte uariant auctores, omnia exsequi uelim. ut €omittam alios, Coelius triplicem gestae rei %ordinem edit, €unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui €rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert. ceterum ita fama uariat ut tamen plerique €loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis cir-€cumuentum tradant.  Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis €unius, uolnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset €occasioni castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert; ibi inuentum Marcelli corpus sepelit. Crispinus €et morte collegae et suo uolnere territus, silentio insequentis €noctis profectus, quos proximos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. ibi duo duces €sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cauendam fraudem. anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal €potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a €Poeno metuens Crispinus circa ciuitates proximas miserat €nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem poti-€tum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli composi-tis. paulo ante hic nuntius consulis Salapiam uenerat quam €litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compo-€sitae se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam uen-€turum: parati milites essent qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset. sensere Salapitani fraudem; et €ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfecto-rum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio_ €perfuga autem Romanus erat_ut sine arbitro milites quae €uellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; custodias uigiliasque in eam €noctem intentius instruunt; circa portam qua uenturum €hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt. Hannibal quarta uigilia ferme ad urbem accessit. primi €agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habe-€bant. ii ubi ad portam est uentum Latine omnes loquentes €excitant uigiles aperirique portam iubent: consulem adesse. uigiles uelut ad uocem eorum excitati tumultuari trepidare €moliri portam. cataracta [deiecta] clausa erat; eam partim €uectibus leuant, partim funibus subducunt, in tantum alti-tudinis ut subire recti possent. uixdum satis patebat iter €cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti €ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas neglegenter €ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma €inuadunt, alii e turribus portae murisque saxis sudibus pilis absterrent hostem. ita inde Hannibal suamet ipse fraude €captus abiit, profectusque ad Locrorum soluendam obsidio-€nem, qua [2cingebat urbem L.]2 Cincius summa ui operibus €tormentorumque omni genere ex Sicilia aduecto oppugnans. Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque €se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu €praemisso ipsum quantum adcelerare posset cum peditum agmine sequi. itaque ubi primum Numidas edito e specu-€lis signo aduentare sensit, et ipse patefacta repente porta €ferox in hostes erumpit. et primo, magis quia improuiso €id fecerat quam quod par uiribus esset, anceps certamen erat; deinde ut superuenere Numidae, tantus pauor Roma-€nis est iniectus ut passim ad mare ac naues fugerent relictis €operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita ad-€uentu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.  Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem €sensit, exercitum cui collega praefuerat M. Marcellum tri-bunum militum Uenusiam abducere iussit: ipse cum legio-€nibus suis Capuam profectus uix lecticae agitationem prae €grauitate uolnerum patiens, Romam litteras de morte col-legae scripsit quantoque ipse in discrimine esset: se comi-€tiorum causa non posse Romam uenire quia nec uiae €laborem passurus uideretur et de Tarento sollicitus esset ne €ex Bruttiis Hannibal eo conuerteret agmen; legatos opus €esse ad se mitti uiros prudentes cum quibus quae uellet de re publica loqueretur. hae litterae recitatae magnum et luc-€tum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. €itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Uenusiam mise-€runt, et ad consulem tres legati missi Sex. Iulius Caesar L. €Licinius Pollio L. Cincius Alimentus cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. hi nuntiare consuli iussi ut si €ad comitia ipse uenire Romam non posset dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; si consul Taren-€tum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam €regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum €urbes tueri posset. eadem aestate M. Ualerius cum classe centum nauium ex €Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione €facta agrum late nullo ferme obuio armato uastauit. inde €ad naues raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam aduentare. octoginta erant et €tres naues. cum his haud procul Clupea prospere pugnat €Romanus. duodeuiginti nauibus captis, fugatis aliis cum €magna terrestri naualique praeda Lilybaeum rediit. eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxi-€lium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum €finitimo bello urebat et Aetoli, nauibus per fretum quod €Naupactum et Patras interfluit_Rhion incolae uocant_ exercitu traiecto, depopulati erant. Attalum quoque regem €Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad €eum proximo %anno% concilio detulerant, fama erat in €Europam traiecturum.  ob haec Philippo in Graeciam €descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui €praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. habebant et ab Attalo auxilia secum et mille €ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. aduersus €hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero euentu €pugnauit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Øž“‚tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit; in €Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus €propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritimam terrestremque. eo legati ab €rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et €Chiis uenerunt ad dirimendum inter Philippum atque €Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis paci-ficator Amynander, rex Athamanum. omnium autem non €tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Grae-€corum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, graue libertati futurum, immisceretur. de pace €dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque €ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. profectus inde rex per Thessaliam €Boeotiamque Chalcidem Euboeae uenit ut Attalum, quem €classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. inde praesidio relicto aduersus Attalum si €forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum leuisque armaturae Argos uenit. ibi curatione Heraeorum €Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Ma-€cedonum reges ex ea ciuitate oriundos referunt, Heraeis €peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. ibi de Aetolico €finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo in-trandi Graeciam esset. sed ea omnia uixdum indutiarum €tempore circumacto Aetoli turbauere postquam et Attalum €Aeginam uenisse et Romanam classem stare ad Naupactum audiuere. uocati enim in concilium Achaeorum, in quo et €eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, pri-€mum questi sunt quaedam parua contra fidem conuentionis tempore indutiarum facta; postremo negarunt dirimi bel-€lum posse nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis €restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. enimuero indignum ratus Philippus uictos uictori sibi ultro €condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse €aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos €Aetolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. ita infecta pace concilium dimisit €quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeo-rum et quinque longis nauibus acceptis, quas si adiecisset €missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab €rege Prusia uenientibus nauibus, statuerat nauali proelio €lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeo-€rum appetebat tempus, quae celebrari uolebat praesentia €sua.  occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licen-€tius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpi-€cius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem €et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse uas-tauit. fama eius rei Philippum ab ludis exciuit; raptimque €cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos €passim per agros grauesque praeda ut qui nihil tale metue-rent adortus Romanos compulit in naues. classis Romana €haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo €ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecum-€que, de Romanis tamen, uictoriae partae fama auxerat, laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod €populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio €regio habitu aequauerat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est ciuitatibus liberis; praebuissetque haud dubiam €eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine €foeda ac deformia effecisset. uagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, et €summittendo se in priuatum fastigium quo minus conspec-€tus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis uanam osten-disset, totam in suam licentiam uerterat. neque enim €omnia emebat aut eblandiebatur, sed uim etiam flagitiis €adhibebat, periculosumque et uiris et parentibus erat moram incommoda seueritate libidini regiae fecisse; uni €etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine €Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam €asportata fuerat. per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque €additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolo-€rum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum. Cycliadas_penes eum summa imperii erat_ €Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio €quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos €Romanum quoque aduersus se mouisse bellum credebant. profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum €amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.  primum €diem quo fines hostium ingressi sunt populando absump-€serunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt €praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad €excursiones genus lacesserent Aetolorum. ignorabant Sulpicium cum quindecim nauibus ab Nau-€pacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor mi-€libus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim. itaque improuisa res ingentem iniecit ter-€rorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognouere. et primo recipere suos uoluerat rex; deinde €contracto iam inter Aetolos et Tralles_Illyriorum id est €genus_certamine cum urgeri uideret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo €traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox €pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit €cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein €cum iam impar certamen esset caderentque circa eum €multi et uolnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe €Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum cas-€tellum_Pyrgum uocant_copias omnes eduxit, quo agres-€tium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. eam inconditam inermemque multi-€tudinem primo statim terrore adueniens cepit; compensa-€ueratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. diuidenti praedam captiuosque_fuere autem quat-€tuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad uiginti €milia_nuntius ex Macedonia uenit Aeropum quendam cor-€rupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere €et Dassaretiorum quosdam uicos et Dardanos etiam concire. omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen €duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum €Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam €decimis castris Demetriadem in Thessaliam peruenit.  ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt, €Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac €descendisse in Argestaeum campum, famamque inter bar-baros celebrem esse Philippum occisum. expeditione ea €qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnauit, in arbo-€rem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit; id inuentum ab Aetolo quodam perla-€tumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis uolgauit. post profectionem ex €Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit. Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul €Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. €Sulpicius Aeginae hibernarunt. exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum €ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex uolnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum €tradunt; ita quod nullo ante bello acciderat, duo consules €sine memorando proelio interfecti uelut orbam rem publicam €reliquerant. dictator Manlius magistrum equitum C. Ser-uilium_tum aedilis curulis erat_dixit. senatus quo die €primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, €quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn. Seruilio €consulibus fecerat et in quinquennium uouerat; tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum uouit. ceterum cum €duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus €essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres popu-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø”˜‰„lumque incessit consules primo quoque tempore creandi et €ut eos crearent potissimum quorum uirtus satis tuta a fraude Punica esset: cum toto eo bello damnosa praepropera ac €feruida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno con-€sules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse; ceterum deos immor-€tales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis €exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus dam-€nasse.  cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. ei collega €quaerebatur; et uirum quidem eum egregium ducebant, sed €promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal; temperandum acre ingenium [eius] €moderato et prudenti uiro adiuncto collega censebant. M. €Liuius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus mig-€rarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum. octauo ferme post damnationem anno M. Clau-€dius Marcellus et M. Ualerius Laeuinus consules reduxerant €eum in urbem; sed erat ueste obsoleta capilloque et barba €promissa, prae se ferens in uoltu habituque insignem memo-riam ignominiae acceptae. L. Ueturius et P. Licinius cen-€sores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum uenire fungique aliis publicis muneribus coegerunt; sed €tum quoque aut uerbo adsentiebatur aut pedibus in senten-€tiam ibat donec cognati hominis eum causa M. Liuii Macati, €cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere. tunc ex tanto interuallo auditus conuertit ora €hominum in se, causamque sermonibus praebuit indigno €iniuriam a populo factam magnoque id damno fuisse quod €tam graui bello nec opera nec consilio talis uiri usa res publica esset: C. Neroni neque Q. Fabium neque M. €Ualerium Laeuinum dari collegam posse quia duos patricios creari non liceret; eandem causam in T. Manlio esse prae-€terquam quod recusasset delatum consulatum recusaturus-€que esset; egregium par consulum fore, si M. Liuium C. Claudio collegam adiunxissent. nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus eam rem in €ciuitate is cui deferebatur honos abnuebat, leuitatem ciuita-€tis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam inuito offerre; eodem honores poenasque congeri. si uirum €bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si €noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent? haec taliaque arguentem et queren-€tem castigabant patres, et M. Furium memorantes reuoca-€tum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse_ut €parentium saeuitiam, sic patriae patiendo ac ferendo lenien-dam esse_, adnisi omnes cum [2C.]2 Claudio M. Liuium €consulem fecerunt.  post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. €praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. €Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Uarro €in Etruriam pro praetore missus ut ex ea prouincia C. Hos-€tilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret €uiseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae €ludicrum ea aestate futurum erat quod maximo coetu Grae-ciae celebraretur, ut si tuto per hostem posset adiret id €concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini ciues €relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua €omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum €Romanum. quia periculosissimus annus imminere uidebatur neque €consules in re publica erant, in consules designatos omnes €uersi quam primum eos sortiri prouincias et praesciscere €quam quisque eorum prouinciam, quem hostem haberet uolebant. de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiae €autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque €Liuio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis implacabilis erat et nihil opus €esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos €timentes ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. uicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus com-muni animo consilioque administrarent rem publicam. pro-€uinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, €sed diuersae extremis Italiae finibus, alteri aduersus Hanni-€balem Bruttii et Lucani, alteri Gallia aduersus Hasdrubalem quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; exer-€citum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: cui €Bruttii prouincia euenisset, nouis legionibus urbanis scriptis utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; re-€lictum a consule exercitum Q. Fuluius proconsul acciperet eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro €Etruria Tarentum mutauerant prouinciam, pro Tarento €Capuam mutauerunt; legio una data cui Fuluius proximo €anno praefuerat.  de Hasdrubalis aduentu in Italiam cura in dies crescebat. €Massiliensium primum legati nuntiauerant eum in Galliam transgressum erectosque aduentu eius, quia magnum pondus €auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gal-lorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. €Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant €misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eo-rum principes Gallorum omnia explorata referrent; pro €comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu €proximo uere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam €aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent. in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus in-€auguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum €inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censori-bus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa €ciuium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo €anno primum ex quo Hannibal in Italiam uenisset comitium €tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel €instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Seruilio. et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. €Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris €iidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Liuius €iterum, qui quia iam designati prouincias sortiti erant, prae-tores sortiti iusserunt. C. Hostilio iurisdictio urbana euenit; €addita et peregrina, ut tres in prouincias exire possent. A. €Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia euenit. summa legionum trium et uiginti ita per prouincias diuisa: €binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia €et Gallia, duas C. Teren-€tius in Etruria, duas Q. Fuluius in Bruttiis, duas Q. Claudius €circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor €legionibus populus tribunos creauit: in ceteras consules €miserunt.  priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum fuit quia Ueiis de caelo lapidauerat. sub unius prodigii, ut €fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iouis €et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant €sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus uigilem laniauerat. haec procurata hostiis €maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decre-€to pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus uisum pluere. liberatas religione €mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse €infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum €quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. id uero haruspices ex €Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem €agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. €uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiece-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø„—runt. decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenae €per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis €Statoris aede discerent conditum ab Liuio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Auentino Iunonis reginae; prodi-€giumque id ad matronas pertinere haruspices cum respon-dissent donoque diuam placandam esse, aedilium curulium €edicto in Capitolium conuocatae quibus in urbe Romana €intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae €inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent; inde donum peluis aurea facta lataque €in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. confestim ad aliud sacrificium eidem diuae ab decem-€uiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis €boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, €carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate €forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et incon-€ditum si referatur; uirginum ordinem sequebantur decem-uiri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario uico in €forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste €data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes inces-serunt. inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum €in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. €ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra €cupressea in aedem inlata.  deis rite placatis dilectum consules habebant acrius in-€tentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habi-tum; nam et belli terror duplicatus noui hostis in Italiam €aduentu et minus iuuentutis erat unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam uacatio-€nem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus €recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure uacationem haberet ad senatum deferret. ea die ad sena-€tum hi populi uenerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxur-€nas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum uacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum €in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque uacatio €obseruata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando €adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia €coloniae suae donec hostis in Italia esset. cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus €eundum ad bellum_nam et Hasdrubali occurrendum esse €descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neue Etruriam erectam in spem rerum nouarum sollicitaret, et Hannibalem €suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque €obuiam ire fratri posset_, Liuius cunctabatur parum fidens suarum prouinciarum exercitibus: collegam ex duobus €consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius €Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentio-nem de uolonibus reuocandis ad signa. senatus liberam €potestatem consulibus fecit et supplendi unde uellent et €eligendi de omnibus exercitibus quos uellent permutandique €ex prouinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta. uolones in undeuicensimam et uicensimam legiones scripti. magni €roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Liuio €missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispa-€norum Gallorumque et duo milia de legione militum, equi-tum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. €Lucretium has copias nauibus aduexisse; et sagittariorum €funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium €misisse.  auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab L. Porcio praetore: Hasdrubalem mouisse ex hibernis et €iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque €coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in €Ligures qui eos bello occuparet; se cum inualido exercitu quoad tutum putaret progressurum. hae litterae consules €raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire €in prouincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua €prouincia contineret neque coniungi aut conferre in unum uires pateretur. plurimum in eam rem adiuuit opinio Han-€nibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem €crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani €nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quin-que menses exhausisset, haudquaquam tam facilem matu-€rumque transitum exspectabat; ea tardius mouendi ex hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum €spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim €receperunt modo Aruerni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum; et €cum per munita pleraque transitu fratris quae antea inuia €fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine €peruiis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia. inuisitati namque antea alienigenis nec uidere €ipsi aduenam in sua terra adsueti, omni generi humano in-€sociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret €suas rupes suaque castella et pecorum hominumque prae-dam peti crediderant; fama deinde Punici belli quo €duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat uiam €tantum Alpes esse; duas praeualidas urbes magno inter €se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus €certare. hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. crediderat €campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobili-€tas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. non ipse se solum ea op-€pugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus €eius tanto spe sua celeriorem iam mouentem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta ur-€bium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem €illam coloniam ab Trebia uictor regressus temptasset.  consules diuersis itineribus profecti ab urbe uelut in duo €pariter bella distenderant curas hominum, simul recordan-€tium quas primus aduentus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi €atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res €publica prospere gereretur? adhuc aduersa secundis pen-sando rem ad id tempus extractam esse. cum in Italia ad €Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, pro-spera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; postea, €cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis €ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa €secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; et ipsum interuallum loci, quod in ultimis terra-€rum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respi-randum. nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi €nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in €locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui €eorum prior uicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. terrebat et proximus annus lugubris duorum €consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in prouincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum €est plenum adhuc irae in ciues M. Liuium ad bellum pro-€ficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium €cognosset temere manum consereret, respondisse ubi pri-mum hostium agmen conspexisset pugnaturum. cum €quaereretur quae causa festinandi esset, 'aut ex hoste egre-€giam gloriam' inquit 'aut ex ciuibus uictis gaudium meri-€tum certe, etsi non honestum, capiam'. priusquam Claudius consul in prouinciam perueniret per €extremum finem agri %Larinatis ducentem in Sallentinos €exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. €Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; ad quattuor milia hominum occidit, nouem signa €militaria cepit. mouerat ex hibernis ad famam hostis Q. €Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habe-bat. itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret €Hannibal nocte castra ex agro Tarentino mouit atque in Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen conuertit, €Hostilius Capuam petens obuius ad Uenusiam fuit consuli žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›ØؘŽClaudio. ibi ex utroque exercitu electa peditum quadra-€ginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul €aduersus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius €Capuam ducere iussus ut Q. Fuluio proconsuli traderet.  Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis €aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Gru-€mentum uenit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent. eodem a Uenusia consul Romanus €exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste. Grumenti moenibus prope €iniunctum uidebatur Poenorum uallum; quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus: €colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, €dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil siluae neque ad insidias latebrarum habebant. in medio campo ab sta-€tionibus procursantes certamina haud satis digna dictu €serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire €hostem pateretur: Hannibal inde euadere cupiens totis uiribus in aciem descendebat. tum consul ingenio hostis €usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae pot-€erant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte €iugum superare et in auersis collibus considere iubet: tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. €Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium prae-fectum socium edocet, quos cum iis mittebat. ipse luce €prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. €paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est €clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; €inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes. quos ubi effusos consul €uidet, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio im-€perat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: ita pecorum modo incompositos toto €passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam €instruantur possint.  nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium cla-€morem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit. iam primos occupauerat equestris terror; €peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. €incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et €procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque €_quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facile est_inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni €cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor €ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecis-set. inde pauor incussus et fuga passim fieri coepta est; €minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breuio-rem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant; €in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus uia nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia €hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria €nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in €repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. circa quingentos Romanorum sociorumque uictores €ceciderunt. €postero die Poenus quieuit: Romanus, in aciem copiis €eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia €legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa uideretur, donec €Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quae €pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in €uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit. ubi inluxit, successit uallo Romana acies, €et Numidae ex composito paulisper in portis se ualloque €ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in €castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant €parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra €praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad €praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus €magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud procul Uenusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria €pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde noctur-€nis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit. Hanno inde_is enim praesidio eius €loci praefuerat_in Bruttios cum paucis ad exercitum €nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas €additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit at-que inde Canusium procedit. nunquam Nero uestigiis hos-€tis abstiterat et Q. Fuluium, cum Metapontum ipse proficisce-€retur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.  inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae €obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae €cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Meta-€pontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus €Tarentum delati, a uagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. eum primo in-€certis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus €fateri uera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. €Uerginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; duae simul turmae Samnitium praesidii causa €missae. qui ubi ad consulem peruenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt et ex captiuis percontatio facta, tum €Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis €ordinariis prouinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret_auden-€dum ac nouandum aliquid improuisum, inopinatum, quod €coeptum non minorem apud ciues quam hostes terrorem €faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu uerteret_, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis €simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet €ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae €habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatu scripta. praemissi item per agrum Larinatem €Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum duc-€turus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus para-€tos militi ad uescendum in uiam deferrent, equos iumenta-€que alia producerent ut uehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu ciuium sociorumque quod roboris €erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat €occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in €ea praesidium uelle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. €et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad €collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris prae-€esset.  Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam €fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis €moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent uituperarentne; apparebat, €quo nihil iniquius est, ex euentu famam habiturum: castra €prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu €cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; €et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora €quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem abisse ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut in-€sequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum €Hannibal toto exercitu uelit aut castra inuadere praedae relicta, sine uiribus, sine imperio, sine auspicio? ueteres €eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terre-€bant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus €exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica €facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare €genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in Hispania €Romano exercitatum bello, gemina uictoria insignem, duo-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø¬—bus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. nam itineris €quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis €gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse; quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus €ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserri-ma mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti €rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone €congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte €haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicio-nibus pacis frustratus elusisset. omnia maiora etiam uero €praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in €deteriora inclinato, ducebant.  Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut €detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re €ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se uictoriam ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad €satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu €copiae fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus €ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantum-€cumque uirium momentum addiderint rem omnem inclina-turos. auditum modo in acie_nam ne ante audiatur, €daturum operam_alterum consulem et alterum exercitum aduenisse haud dubiam uictoriam facturum. famam bellum €conficere et parua momenta in spem metumque impellere €animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiec-€tum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo €concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum €celebretur. et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulier-€umque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et €laudes ibant. illos praesidia rei publicae, uindices urbis Ro-€manae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque €suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, €felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarentur-que ipsi uotorum quae pro iis suscepissent ut, quemadmo-€dum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ouantibus uictoria obuiam irent. inuitare inde pro se €quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentis-€que usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra €usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis €absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad €collegam praemissi erant qui nuntiarent aduentum percon-€tarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese €uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam in-€gredi uisum est.  tessera per castra ab Liuio consule data erat ut tribunus €tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne €hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio €plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod €Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum €uoluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et ueteribus €militibus perfunctis iam militia et iuuenibus, quos certatim €nomina dantes, si quorum corporis species roburque uirium aptum militiae uidebatur, conscripserat. ad Senam castra €alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus €Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus €montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria €abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiun-€tur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit. castra iuncta consulum castris €habebat, et ante aduentum eorum per loca alta ducendo €exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum €clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludi-€ficatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in con-silio aderat. multorum eo inclinant sententiae ut, dum €fessum uia ac uigiliis reficeret militem Nero, simul et ad €noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur. Nero non suadere modo sed summa €ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent; errore qui non diu-€turnus futurus esset uelut torpentem Hannibalem nec castra €sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter in-€tendisse. antequam se moueat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti €det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Gal-€liam iter ut per otium ubi uelit Hasdrubali coniungatur. extemplo signum dandum et exeundum in aciem abuten-€dumque errore hostium absentium praesentiumque dum €neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et ualidioribus rem esse. consilio dimisso signum pugnae €proponitur confestimque in aciem procedunt.  iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae €attulit quod Hasdrubal prouectus ante signa cum paucis €equitibus scuta uetera hostium notauit quae ante non uide-€rat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita uisa est. suspicatus enim id quod erat, receptui propere €cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi €aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti uia essent; simul circumuehi procul castra €iubet specularique num auctum aliqua parte sit uallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. ea cum €ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem facie-€bant; bina erant, sicut ante aduentum consulis alterius €fuerant, una M. Liui, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. illud ueterem €ducem adsuetumque Romano hosti mouit quod semel in €praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant €cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. minime id €quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hanniba-€lem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret: profecto haud mediocri clade €absterritum insequi non ausum; magno opere uereri ne per-€ditis rebus serum ipse auxilium uenisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset. interdum €litteras suas ad eum non peruenisse credere interceptis-€que iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his €anxius curis, exstinctis ignibus, uigilia prima dato signo ut taciti uasa conligerent, signa ferri iussit. in trepidatione et €nocturno tumultu duces parum intente adseruati, alter in €destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per uada €nota Metaurum flumen tranauit. ita desertum ab ducibus €agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac €uigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relin-quunt signa. Hasdrubal dum lux uiam ostenderet ripa €fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexus-€que cum errorem uoluens haud multum processisset, ubi €prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus €coercentibus amnem ripis non inueniret uada, diem terendo €spatium dedit ad insequendum sese hosti.  Nero primum cum omni equitatu aduenit: Porcius deinde adsecutus cum leui armatura. qui cum fessum agmen car-€perent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere €quod fugae simile erat castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam uellet, aduenit Liuius peditum omnibus €copiis non itineris modo sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque. sed ubi omnes copias €coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, €Liuius ab sinistro pugnam instruit: media acies praetori tuenda data. Hasdrubal omissa munitione castrorum €postquam pugnandum uidit, in prima acie ante signa ele-€phantos conlocat: circa eos laeuo in cornu aduersus Clau-€dium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat: ipse dextrum cornu aduersus M. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø›Ø°–‚Liuium sibi atque Hispanis_et ibi maxime in uetere milite spem habebat_sumpsit: Ligures in medio post elephantos €positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos promi-nens collis tegebat; ea frons quam Hispani tenebant cum €sinistro Romanorum cornu concurrit: dextra omnis acies €extra proelium eminens cessabat; collis oppositus arcebat €ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur. inter Liuium Hasdrubalemque ingens contractum certa-men erat, atroxque caedes utrimque edebatur. ibi duces €ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi €Hispani uetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures €durum in armis genus. eodem uersi elephanti, qui primo €impetu turbauerant antesignanos et iam signa mouerant loco; deinde crescente certamine et clamore impotentius iam €regi et inter duas acies uersari uelut incerti quorum essent, haud dissimiliter nauibus sine gubernaculo uagis. Claudius €'quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?' €clamitans militibus cum in aduersum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad €hostem non uidebat posse, cohortes aliquot subductas e €dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit, et non hostibus €modo sed etiam suis inopinantibus in sinistrum [2euectus in €dextrum]2 hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit ut €cum ostendissent se ab latere mox in terga iam pugnarent. ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, tru-€cidantur Hispani Liguresque; et ad Gallos iam caedes peruenerat. ibi minimum certaminis fuit; nam et pars €magna ab signis aberant nocte dilapsi stratique somno €passim per agros, et qui aderant itinere ac uigiliis fessi, in-tolerantissima laboris corpora, uix arma umeris gerebant; et €iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos €capiendosque adfatim praebebat.  elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste inter-€fecti. fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi saeuire €beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures posi-€tum ipsa in compage qua iungitur capiti ceruix quanto maximo poterat ictu adigebat. ea celerrima uia mortis in €tantae molis belua inuenta erat ubi regendi spem ui uicis-€sent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis tum illa praecipue pugna. ille pugnantes €hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos €abnuentesque taedio et labore nunc precando, nunc casti-€gando accendit; ille fugientes reuocauit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo cum haud dubie fortuna €hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen €secuto esset concitato equo se in cohortem Romanam im-€misit; ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum €erat, pugnans cecidit. nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum €est, redditaque aequa Cannensi clades uel ducis uel exerci-tus interitu uidebatur. quinquaginta septem milia hostium €occisa, capta quinque milia et quadringenti; magna praeda alia cum omnis generis tum auri etiam argentique; ciuium €etiam Romanorum qui capti apud hostes erant supra quattuor €milia capitum recepta. id solatii fuit pro amissis eo proelio €militibus. nam haudquaquam incruenta uictoria fuit: octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa, adeoque etiam €uictores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die €cum esset nuntiatum Liuio consuli Gallos Cisalpinos Ligures-€que qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugis-€sent uno agmine abire sine certo duce sine signis sine ordine ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, omnes de-€leri; 'quin supersint' inquit 'aliqui nuntii et hostium cladis €et nostrae uirtutis.'  Nero ea nocte quae secuta est pugnam €[2profectus in Apuliam]2 citatiore quam inde uenerat agmine, die sexto ad statiua sua atque ad hostem peruenit. iter €eius frequentia minore_nemo enim praecesserat nuntius_ €laetitia uero tanta uix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. nam Romae neuter animi habitus €satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione €euentus ciuitas fuerat nec quo uictoriae famam accepit. nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem €profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut sena-€tor quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro; matronae quia nihil in ipsis opis erat in €preces obtestationesque uersae per omnia delubra uagae sup-pliciis uotisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae €ciuitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites €in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant uenisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus €quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam €quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeri-€tas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum aduentu. hae lit-€terae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia €exciuerunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores €curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed tra-€heretur a percontantibus uociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et €coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impo-tentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in €contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio €aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat €quam legatos consulumue litteras audissent.  ipsos deinde €adpropinquare legatos allatum est. €tunc enimuero omnis aetas currere obuii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Muluium usque pontem continens agmen peruenit. legati €_erant L. Ueturius Philo P. Licinius Uarus Q. Caecilius €Metellus_circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum peruenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae €acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum €hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas in-€columes, saluos consules esse, extemplo aliis porro impertie-bant gaudium suum. cum aegre in curiam peruentum €esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, €litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem legati. L. Ueturius litteris recitatis, ipse planius omnia €quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo €etiam clamore uniuersae contionis cum uix gaudium animis caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut €grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. senatus quod M. Liuius et €C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium €legionesque occidissent supplicationem in triduum decreuit. €eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a uiris feminisque est. omnia templa per totum €triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplis-€sima ueste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutae metu deis immortalibus grates agerent. statum quo-€que ciuitatis ea uictoria mouit, ut iam inde haud secus quam €in pace res inter se contrahere uendendo, emendo, mutuum €dando argentum creditumque soluendo auderent. C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdru-€balis quod seruatum cum cura attulerat proici ante hostium €stationes, captiuosque Afros uinctos ut erant ostendi, duos €etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiari-€que ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa €latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum €Bruttios contraheret, et Metapontinos ciuitatem uniuersam €excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant €in Bruttium agrum traduxit. °cum transitu Hasdrubalis quantum in Italiam declinaue-€rat belli tantum leuatae Hispaniae uiderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic €habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat: nostri maris ora žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœ“‚omnisque ferme Hispania qua in orientem uergit Scipionis ac Romanae dicionis erat. nouus imperator Hanno in €locum Barcini Hasdrubalis nouo cum exercitu ex Africa €transgressus Magonique iunctus cum in Celtiberia, quae €media inter duo maria est, breui magnum hominum nume-rum armasset, Scipio aduersus eum M. Silanum cum decem €haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit. Silanus quantis maximis potuit itineribus_impediebant €autem et asperitates uiarum et angustiae saltibus crebris, ut €pleraque Hispaniae sunt, inclusae_tamen non solum nuntios €sed etiam famam aduentus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem peruenit. eisdem auctori-€bus compertum est cum decem circiter milia ab hoste abes-€sent bina castra circa uiam qua irent esse; laeua Celtiberos €nouum exercitum, supra nouem milia hominum, dextra Punica tenere castra; ea stationibus uigiliis omni iusta €militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglecta-€que, ut barbarorum et tironum et minus timentium quod in €sua terra essent. ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime €ad laeuam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis con-€spiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad €hostem pergit.  tria milia ferme aberat, cum hauddum quis-€quam hostium senserat; confragosa loca, et obsiti uirgultis tegebant colles. ibi in caua ualle atque ob id occulta con-€sidere militem et cibum capere iubet; interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes uenerunt; tum sarcinis in €medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in €pugnam uadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste €conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex €castris citato equo ad primum clamorem et tumultum aduehi-tur. erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata €et ducenti equites; hanc iustam legionem_et id ferme robo-€ris erat_in prima acie locat: ceteros leuem armaturam in subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, uix-dum in egressos uallo [eos] Romani pila coniecerunt. sub-€sidunt Hispani aduersus emissa tela ab hoste, inde ad mit-€tenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, €densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et €Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, uelocitatem €inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata uirgulta €ordines dirimebant et singuli binique uelut cum paribus con-serere pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos uelut uinctos praebebat; et €iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis leuis €armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio uenerant, perculsi caedebantur. duo haud amplius milia €peditum et equitatus omnis uix inito proelio cum Magone €effugerunt: Hanno alter imperator cum eis qui postremi iam profligato proelio aduenerant uiuus capitur. Magonem €fugientem equitatus ferme omnis et quod ueterum peditum €erat secuti, decimo die in Gaditanam prouinciam ad Has-€drubalem peruenerunt: Celtiberi nouus miles in proximas €dilapsi siluas inde domos diffugerunt. peropportuna uictoria nequaquam tantum iam conflatum €bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtibe-€rorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, op-pressa erat. itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem €debellandi si nihil eam ipse cunctando moratus esset nac-€tus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam aduersus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum €forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide €haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. ceterum, quoad €continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, €antequam freto Gades traiceret exercitum omnem passim €in ciuitates diuisit ut et muris se ipsi et armis muros tuta-€rentur.  Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et cir-€cumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro uertit iter. ne tamen hostibus eam relin-€queret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus €peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam €in iis locis urbem_Orongin barbari appellabant_mittit. sita in Maesessum finibus est, Hispanae gentis; ager €frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat €Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. Scipio castris prope urbem positis, priusquam €circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo ad-€loquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam uim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati €respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in €tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta %op-€pugnare est,% atrox sane et anceps proelium fuit; non €subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis €ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei €iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extra-herentur. quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate €suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare €hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus. quae res tantum €pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppi-€dani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesi-€dium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum €se conligeret. timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem in-€trasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii passim caederentur; itaque patefacta repente porta frequen-€tes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela €procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abiecisse appareret. id utrum parum ex interuallo sit €conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum €est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam aduersa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi in-€lata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur €portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad €forum occupandum_ita enim praeceptum erat_citato equo pergebat. additum erat et triariorum equiti prae-€sidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direp-€tione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati €sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. ceci-€dere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, €Romanorum haud amplius nonaginta.  laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit €et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum aduentum €suum ingentem turbam captiuorum prae se agentes fecerunt. Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat uerborum €honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades €nec disiectum passim per prouinciam exercitum Hasdrubalis €consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit; dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre €Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque €nobilibus captiuis ipse Tarraconem concessit. eodem anno classis Romana cum M. Ualerio Laeuino €proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Car-€thaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus €Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica_septuaginta €erant longae naues_occurrit; septemdecim naues ex iis €captae sunt, quattuor in alto mersae; cetera fusa ac fugata classis. terra marique uictor Romanus cum magna omnis €generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde mari pulsis €hostium nauibus magni commeatus frumenti Romam sub-€uecti.  principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius €proconsul et Attalus rex cum Aeginae sicut ante dictum €est hibernassent, Lemnum inde classe iuncta_Romanae €quinque et uiginti quinqueremes, regiae quinque et triginta žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœ„’_transmiserunt. et Philippus ut, seu terra seu mari ob-€uiam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, €ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conueniendum exercitui edixit. undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis conuenerunt. sustulerant €enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali aduentum finitimosque depopulabantur; nec Acar-€nanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno €metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum €Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argiuorum fine positis castris terrebat. hi omnes suis €quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant. ne ex regno quidem €ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleura-€tumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod €longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros. Boeoti quidem et interiores Graeciae populi €Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, €fossa ualloque intercludi ab Aetolis nuntiabant ne transitum €ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. uel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi pote-€rant. legationes dimittit pollicitus prout tempus ac res sine-ret omnibus laturum auxilium. in praesentia quae maxime €urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum €erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu €in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum €mille peltatis_pelta caetrae haud dissimilis est_Chalcidem mittit; additi quingenti Agrianum ut omnes insulae partes €tueri posset. ipse Scotussam est profectus eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. eo nuntiatum est €concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli uenturum. hunc con-€uentum ut turbaret subito aduentu, magnis itineribus Hera-cleam duxit. et concilio quidem dimisso [iam] uenit; €segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime €in sinu Aenianum euastatis Scotussam copias reducit. ibi €exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recepit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, €in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi ignes apparerent: ipse in Tisaeo €_mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi_specu-€lam posuit ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid moli-€rentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam €traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tra-€mittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laeuam prima urbium Euboeae posita est. ita €inter Attalum ac Sulpicium conuenit ut Romani a mari, regii €a terra oppugnarent.  quadriduo postquam adpulsa classis €est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, €qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. duas arces urbs habet, unam imminentem mari; altera €urbis media est. cuniculo inde uia ad mare ducit, quam a €mari turris quinque tabulatorum egregium propugnaculum claudebat. ibi primo atrocissimum contractum est certa-€men, et turre instructa omni genere telorum et tormentis €machinisque ad oppugnandam eam ex nauibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen auertisset, €porta maritimae arcis Plator Romanos accepit momentoque €arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui fores portae €obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit, nec fuga effuse petita nec pertinaciter proelio inito. eos €Plator uenia ab Sulpicio impetrata in naues impositos ad €Demetrium Phthiotidis exposuit; ipse ad Attalum se €recepit. Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalci-€dem inde protinus uictrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem euentus respondit. ex patenti utrimque coactum in €angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora €duos uersi praebuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et uenti ab utriusque terrae praealtis mon-€tibus subiti ac procellosi deiciunt, et fretum ipsum Euripi €non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, €sed temere in modum uenti nunc huc nunc illuc uerso mari, €uelut monte praecipiti deuolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies nauibus datur. cum classem tam infesta €statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia €ab terra egregie munitum praesidioque ualido firmatum et €praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et €uana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod €circumspectis difficultatibus ne frustra tempus tereret cele-€riter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis €_emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari €sitae_traiecit.  Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius €Platoris fraude ex specula elati; et impari tum maritimis uiribus haud facilis erat in insulam classi accessus; ita re €per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi signum €accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam €eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur €freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. igitur Philippus ab Demetriade Sco-€tussam, inde de tertia uigilia profectus, deiecto praesidio €fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum €trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. eodem ferme €die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur_ €concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos €ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fue-rat. cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus €ignarus aduentus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improuisa res fuit ut, nisi Creten-€sium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi €agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac €naues petit, et molientibus ab terra naues Philippus super-uenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. inde €Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque €ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in ad-€uentum suum potuissent, uiso statim hoste prope in uolun-€tariam deditionem concessissent. €compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se recepit; inde, cum fama accidis-€set Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, €omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. et Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio ueris pro-€fectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit. incolebant urbem eam €profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo €cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam €dederant urbis uastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta €profectus Tithronion et Drumias, Doridis parua atque igno-€bilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis uenit. ubi cum de finiendo €Aetolico bello ageretur_adfuerant enim legati nuper Hera-€cleae concilio Romanorum Aetolorumque_nuntius adfertur €Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. praeuertendum id ratus legatis cum be-€nigno responso dimissis_se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci €facturum_cum expedito agmine profectus per Boeotiam €Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. et iam cum Heraeam €uenisset, audito Machanidam fama aduentus sui territum €refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achae-€orum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inuenturum. paucis ante diebus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœ§˜’‚inde %Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum €petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque €audissent, ueriti ne in se iretur et intra Rhium_fauces eae €sunt Corinthii sinus_opprimerentur.  Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia €ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et €rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortu-nam; in concilio autem dissimulans aegritudinem elato €animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec €tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo quanta maxima posset celeritate tenderet: sed uix rationem €iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus €geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab €Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. sed non semper felicem esse fugam nec pro diffi-€cili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hoste sis, uiceris. quod primum esset, confessionem se €hostium habere nequaquam pares esse sibi: breui et uicto-€riam haud dubiam habiturum, nec meliore euentu eos secum €quam spe pugnaturos. laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis €Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis quod suorum fuisse finium satis probabant restituit. inde €nauibus acceptis ab Achaeis_erant autem tres quadriremes et biremes totidem_Anticyram traiecit. inde quinqueremi-€bus septem et lembis uiginti amplius, quos ut adiungeret €Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, pro-€fectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit. haud fefellit Aetolos; nam hominum €quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in siluas montesque refugit: pecora quae €inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naues €compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeo-€rum Aegium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci iussit: ipse ab Cenchreis €praeter terram Atticam super Sunium nauigans inter medias prope hostium classes, Chalcidem peruenit. inde conlaudata €fide ac uirtute quod neque timor nec spes flexisset eorum €animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia per-€manerent in societate si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum nauigat, €principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis €tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa €ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem feren-dam sociis profectus erat, traiecit. Cassandreae deinde €centum nauium longarum carinis positis contractaque ad €effectum eius operis multitudine fabrorum naualium, quia €res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in €tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in €regnum concessit ut Dardanis bellum inferret.  extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum €Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Liuio consule Ro-€mam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae €prouinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, €patres non M. Liuium tantum redire ad urbem sed collegam quoque eius C. Claudium iusserunt. id modo in decreto €interfuit quod M. Liui exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in prouincia iusserunt. inter €consules ita per litteras conuenit ut, quemadmodum uno €animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex diuersis €regionibus conuenirent uno tempore ad urbem accederent; €Praeneste qui prior uenisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita euenit ut eodem die ambo Praeneste uenirent. €inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad €aedem Bellonae adesset, omni multitudine obuiam effusa ad urbem accessere. non salutabant modo uniuersi circum-€fusi, sed contingere pro se quisque uictrices dextras consulum €cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod eorum opera incolumis res publica esset. in senatu cum more €omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulas-€sent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et €dis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se uero ea quae postularent decernere €patres merito deorum primum, dein secundum deos consu-lum responderunt; et supplicatione amborum nomine et €triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum bellum com-€muni animo gessissent triumphum separarent, ita conuenit, quoniam et in prouincia M. Liui res gesta esset et eo die €quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus €Liuianus deductus Romam uenisset, Neronis deduci de pro-€uincia non potuisset, ut M. Liuium quadrigis urbem ineun-€tem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus €inueheretur. ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui €quantum merito anteibat tantum honore collegae cesserat, gloriam auxit. illum equitem aiebant sex dierum spatio €transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale €in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra aduersus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. ita unum €consulem pro utraque parte Italiae aduersus %duos duces% €duos imperatores hinc consilium suum hinc corpus oppo-suisse. nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris €Hannibalem; Hasdrubalem uero qua alia re quam aduentu eius obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter con-€sul sublimis curru multiiugis si uellet equis: uno equo per €urbem uerum triumphum uehi, Neronemque etiamsi pedes €incedat uel parta eo bello uel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem €usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. militibus €M. Liuius quinquagenos senos asses diuisit; tantundem €C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad exercitum redisset. notatum est eo die plura carmina mili-€taribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata; equites L. Ueturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse €laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proxi-mum annum crearent; adiecisse equitum praerogatiuae €auctoritatem consules postero die in contione quam forti €fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent com-€memorantes.  cum comitiorum tempus appeteret et per dictatorem €comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Liuium €collegam dictatorem dixit, Liuius Q. Caecilium magistrum equitum. a M. Liuio dictatore creati consules L. Ueturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum. inde €praetorum comitia habita; creati C. Seruilius M. Caecilius €Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat. comitiis perfectis dictator, magistratu €abdicato dimissoque exercitu, in Etruriam prouinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui €Etruscorum Umbrorumue populi defectionis ab Romanis €ad Hasdrubalem sub aduentum eius consilia agitassent qui-€que eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuuissent. haec eo anno domi militiaeque gesta. €ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi €plebeii semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio €Mathone et Q. Mamilio Turrino. tertio decimo anno Punici belli L. Ueturio Philone et €Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus ut cum Hannibale bellum gererent prouincia decreta. praetores ex-€inde sortiti sunt M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius €peregrinam, C. Seruilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam. exercitus ita diuisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris €anni consul, alteri quem Q. Claudius propraetor_eae binae legiones erant_habuisset exercitum: in Etruria duas €uolonum legiones a C. Terentio propraetore M. Liuius pro-consul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet, et €Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum €exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decre-€tum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub aduentum Hasdrubalis defecissent. C. Seruilio cum €Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØŠ˜ŽSicilia tuenda data. ex Sardinia uetus exercitus, cui A. €Hostilius praefuerat, deportatus; nouam legionem quam €Ti. Claudius traiceret secum consules conscripserunt. Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam €prouinciam haberet prorogatum in annum imperium est. M. Ualerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam mariti-€mae orae praefuerat, triginta nauibus C. Seruilio praetori €traditis cum cetera omni classe redire ad urbem iussus.  in ciuitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium €secundorum aduersorumque causas in deos uerterent, multa prodigia nuntiabantur: Tarracinae Iouis aedem, Satrici €Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus €terrebant in aedem Iouis foribus ipsis duo perlapsi angues; €ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus uisas esse; Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque €natus erat; et Albae duo soles uisos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus et €ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dice-€batur; et aedes Cereris Salutis Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et suppli-€cationem unum diem habere_ea ex senatus consulto facta _: plus omnibus aut nuntiatis peregre aut uisis domi pro-€digiis terruit animos hominum ignis in aede Uestae exstinc-€tus, caesaque flagro est Uestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil por-€tendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, €tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad €Uestae haberi placuit. priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a €senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: €deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et €Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime con-€uenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus €bello absumptis et inopia seruitiorum et pecore direpto €uillisque dirutis aut incensis; magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigrauit. mouerant autem €huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium €legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac €uastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, €et iam infrequentes se urbes, agrum uastum ac desertum habere. Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste €tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui ciues €Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in €colonias reuerterentur. €principio deinde ueris et ipsi ad bellum profecti sunt. Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Ueturius a €Q. Claudio propraetore accepit, nouisque militibus quos ipse conscripserat suppleuit. in Consentinum agrum consules €exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam €graue praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatori-busque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed €armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus €quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta euasere. inde in Lucanos profecti; ea sine €certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.  cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque €ipse se obtulit in tam recenti uolnere publico priuatoque €neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse uim etsi €omnia alia circa eum ruerent in uno illo duce censebant. ac nescio an mirabilior aduersis quam secundis rebus fuerit, quippe qui cum in hostium terra per annos tredecim, tam €procul ab domo, uaria fortuna bellum gereret, exercitu non €suo ciuili sed mixto ex conluuione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia €uestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope di essent, €ita quodam uno uinculo copulauerit eos ut nulla nec inter ipsos nec aduersus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia €saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, €quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. post Hasdrubalis uero exerci-€tum cum duce in quibus spes omnis reposita uictoriae fuerat €deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia con-€cessum, cui non uideatur mirabile nullum motum in castris factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi €quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui ut €omnis coleretur exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem iuuentutis abstractam a cultu agrorum €bellum occupauerat et mos uitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi; nec ab domo quicquam mit-€tebatur, de Hispania retinenda sollicitis tamquam omnia €prospera in Italia essent. in Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, qua-€dam longe disparem habebant; eandem quod proelio uicti €Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod €Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum €bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. itaque ergo prima Romanis inita prouinciarum, quae quidem €continentis sint, postrema omnium nostra demum aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. ibi tum €Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secun-€dum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, €adiuuante Magone Hamilcaris filio dilectibus per ulteriorem €Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armauit. de equestribus copiis €ferme inter auctores conuenit: peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. ibi super €campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detractarent €certamen consederunt.  Scipio cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata €esset, neque Romanis legionibus tantae se parem multitu-€dini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum uirium ponendum ut €mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, praemisso Silano ad Culcham, €duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab €eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat accipe-ret, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui €accolunt uiam modica contrahendo auxilia Castulonem per-uenit. eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et €quingenti equites. inde ad Baeculam urbem processum €cum omni exercitu ciuium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus. castra ponentes eos Mago €et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque €munientes ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites improuiso in effusos incurrissent. ii €promptissimum quemque et proxime uallum atque in ipsos €munitores primum inuectum uixdum proelio inito fuderunt: €cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. sed cum ab stationibus €primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites €atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subi-€rent magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie uertunt Poeni Numidaeque. et €primo turmatim abibant, nihil propter pauorem festina-€tionemue confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis €incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil €iam ordinum memores passim qua cuique proximum fuit in fugam effunduntur. et quamquam eo proelio aliquantum €et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen €nunquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus €equitum leuisque armaturae cessatum est.  ubi satis temptatae per haec leuia certamina uires sunt, €prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere; sed utraque acies pro uallo stetit instructa, et €cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum in-€clinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae. hoc idem per dies aliquot factum. prior semper €Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum €receptui dabat; ab neutra parte procursum telumue missum aut uox ulla orta. mediam aciem hinc Romani illinc Car-€thaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant_erant autem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØŽ”ƒutrisque Hispani_; pro cornibus ante Punicam aciem ele-phanti castellorum procul speciem praebebant. iam hoc in €utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent €pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos €inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi animaduertit, €omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutauit. tesseram uesperi per castra dedit ut ante lucem uiri equique €curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque €teneret equos. uixdum satis certa luce equitatum omnem cum leui arma-€tura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum graui agmine legionum procedit, praeter opinionem destina-€tam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equi-€tum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante €uallum et trepidationem suorum et procul signa legionum €fulgentia plenosque hostium campos uidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris €egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per €se decerni poterat quia pulsis, quod prope in uicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; sed ubi iam haud €plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo €receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum €omnem leuemque armaturam in medium acceptam diui-samque in partes duas in subsidiis post cornua locat. inde €ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos_ ea media acies fuit_presso gradu incedere iubet; ipse e €dextro cornu_ibi namque praeerat_nuntium ad Silanum €et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem quemadmodum se tendentem ad dextram uidissent, et cum €expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent. ita €diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque €equitum turmis, ad hoc uelitibus, citato gradu in hostem ducebant sequentibus in obliquum aliis; sinus in medio €erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et iam conflixerant cornua cum quod roboris in acie €hostium erat, Poeni ueterani Afrique, nondum ad teli coniec-€tum uenissent, neque in cornua ut adiuuarent pugnantes €discurrere auderent ne aperirent mediam aciem uenienti ex aduerso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur; eques €leuisque armatura [2ac]2 uelites circumductis alis in latera €incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent €cornua a cetera acie;  et cum ab omni parte haudquaquam €par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat. et €procedente iam die uires etiam deficere Hasdrubalis exerci-€tum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire; et €ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; €nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incu-currerunt; ad medias acies aliquanto serius peruenit pugna, €ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub €armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. itaque steterunt scutis €innixi. iam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere €pugnae equitum uelitumque et leuis armaturae consternati e cornibus in mediam aciem sese intulerant. fessi igitur €corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen ser-€uantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra €acies. sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem uictores €se undique inueherent, nec facile impetus sustineri posset quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal €ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se recipe-rent clamitans, tamen uincente metu uerecundiam cum €proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, at-que in fugam sese omnes effuderunt. ac primo consistere €signa in radicibus collium ac reuocare in ordines militem €coeperant cunctantibus in aduersum collem erigere aciem €Romanis; deinde ut inferri impigre signa uiderunt, in-tegrata fuga in castra pauidi compelluntur. nec procul €uallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi €ex uehementi sole, qualis inter graues imbre nubes effulget, €tanta uis aquae deiecta esset ut uix in castra sua receperint €se uictores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. Carthaginienses, quamquam fessos labore €ac uolneribus nox imberque ad necessariam quietem uocabat, tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus €prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa €ex propinquis uallibus congestis augent uallum, munimento sese quando in armis parum praesidii foret defensuri; sed €transitio sociorum fuga ut tutior mora uideretur fecit. €principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum fac-tum est; is cum magna popularium manu transfugit; inde €duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano; et ne latius inclinatis semel ad defectionem €animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal €castra mouet.  Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; adeo-€que citato agmine ducti sunt ut, si uia recta uestigia sequentes €issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum €breuius aliud esse iter ad Baetim fluuium ut transeuntes ad-grederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Ocea-€num flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; €itaque ab legionibus Romanis aliquantum interualli fecit. eques leuisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque, sed cum ad crebros tu-€multus signa consisterent et nunc equestria nunc cum ueliti-€bus auxiliisque peditum proelia consererent, superuenerunt legiones. inde non iam pugna sed trucidatio uelut peco-€rum fieri donec ipse dux fugae auctor in proximos colles €cum sex millibus ferme semermium euasit; ceteri caesi captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editis-€simo communiuerunt, atque inde cum hostis nequiquam €subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi uix in €paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem €fiebant. postremo dux ipse nauibus accitis_nec procul €inde aberat mare_nocte relicto exercitu Gades perfugit. Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum €ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulo-€rum ciuitatiumque cognoscendis ut praemia ad ueram meri-€torum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congres-€sus, ut ad noua consilia gentem quoque suam oboedientem haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam €euidenti eo tempore subitae mutationis causa quam docu-€mento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago €inde remissis ab Hasdrubale nauibus Gades petit; ceteri €deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per €proximas ciuitates sunt, nulla numero aut uiribus manus €insignis. hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi €Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post €bellum initum, quinto quam P. Scipio prouinciam et exer-citum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens €Tarraconem ad Scipionem rediit.  L. Scipio cum multis €nobilibus captiuis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem €uolgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis uirtutis ueraeque €laudis, paruum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat. iam Africam mag-€namque Carthaginem et in suum decus nomenque uelut con-summatam eius belli gloriam spectabat. itaque praemoli-€endas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masaesu-€liorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in region-€em Hispaniae maxime qua sita Noua Carthago est spectant. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ‘–foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod €haud grauius ei sanctiusque quam uolgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. quibus barbarus laetus et quia res tum €prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia aduersae in €Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum acci-€pere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. ita Laelius in id modo €fide ab rege accepta tutum aduentum fore, ad Scipionem €redit. magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res €Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam ex-€pertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam €itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, €magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano €Carthagine Noua, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum €C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus €tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuuante uento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso €tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus €portum inuectus, ancoris positis terrae applicaret naues cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio €quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam €portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac €trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naues expedientium fecerunt. percussa enim €ex alto uela paulo acriori uento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra €tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita €in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi €ad regem pergunt.  magnificumque id Syphaci_nec erat €aliter_uisum duorum opulentissimorum ea tempestate €duces populorum uno die suam pacem amicitiamque pe-€tentes uenisse. utrumque in hospitium inuitat, et quoniam fors eos sub uno €tecto esse atque ad eosdem penates uoluisset, contrahere in €conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut priuatim sibi ullum cum Poeno €odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. illud €magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus €mensa uideretur, ut in animum induceret ad easdem uenire €epulas haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal quia ita cordi erat regi accubuerunt. tanta autem inerat comitas Sci-€pioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non €Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, €sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. mirabiliorem sibi eum congresso coram uisum prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin €Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; eam artem illi uiro ad conciliandos animos esse. itaque non €quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Car-€thaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. non peregrinabundum neque circa amoenas €oras uagantem tantum ducem Romanum, relicta prouincia €nouae dicionis relictis exercitibus, duabus nauibus in €Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, €in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem. hoc eum iam pridem uolutare in €animo, hoc palam fremere quod non quemadmodum Hanni-bal in Italia sic Scipio in Africa bellum gereret. Scipio, €foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque €et plerumque saeuis in alto iactatus uentis die quarto €Nouae Carthaginis portum tenuit.  Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam €ciuitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide €quietas esse apparebat, quarum maxime insignes et magni-tudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum €prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus €Scipiones defecerat ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui €ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. in eos populos primo aduentu €cum dubiae Hispaniae essent merito magis quam utiliter saeuitum foret: tunc iam tranquillis rebus quia tempus ex-€petendae poenae uidebatur uenisse, accitum ab Tarracone €L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem €oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris peruenit. clausae erant portae omnia-€que instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo €conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos €claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent €meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe €cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas. eue-€nisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in €semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem €ulciscerentur, et in omne tempus graui documento sancirent €ne quis unquam Romanum ciuem militemque in ulla fortuna €opportunum iniuriae duceret. ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per mani-€pulos uiris diuidunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri €Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes €oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam impigre urbem hortatur. et meminerant €et admonebant alios supplicium ex se non uictoriam peti: €ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et €in acie, ubi Mars communis et uictum saepe erigeret et ad-fligeret uictorem, an postmodo cremata et diruta urbe, ante €ora captarum coniugum liberorumque, inter uerbera et uin-cula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur €non militaris modo aetas aut uiri tantum, sed feminae pueri-€que super animi corporisque uires adsunt, pugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. non €libertas solum agebatur, quae uirorum fortium tantum €pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors €ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore €certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exerci-€tus ab unius oppidi iuuentute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret. id ubi uidit Scipio, ueritus €ne uanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus €et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi €capessendam esse ratus increpita ignauia militum ferri scalas €iubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur. iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor €undique ab sollicitis uicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera €parte Laelius institit. tum uicta oppidanorum uis deiectis-€que propugnatoribus occupantur muri. €arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis uidebatur €inter tumultum capta est:  transfugae Afri, qui tum inter €auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde peri-culum uidebatur uersis et Romanis subeuntibus qua adire €poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe €praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defenso-ribus uacuam. leuium corporum homines et multa exer-€citatione pernicium, clauos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi €nimis arduum et leue saxum occurrebat, clauos per modica €interualla figentes cum uelut gradus fecissent, primi inse-€quentes extrahentes manu, postremi subleuantes eos qui prae se irent, in summum euadunt. inde decurrunt cum cla-more in urbem iam captam ab Romanis. tum uero appa-€ruit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo €capiendi uiuos, nemo patentibus ad direptionem omnibus €praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, €feminas pariter ac uiros; usque ad infantium caedem ira crudelis peruenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ”—‚quae incendio absumi nequeunt; adeo uestigia quoque €urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis €cordi est. Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem €non Hispani modo conuenae sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. sed aduentum €Scipionis praeuenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque inde ac desperatio inuaserat; et in diuersis causis cum sibi €quisque consultum sine alterius respectu uellet, primo tacita €suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Cartha-ginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam €deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; €quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. mitior ea uictoria fuit; nec tantundem noxae ad-€missum erat et aliquantum irae lenierat uoluntaria deditio.  Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant €sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthagi-€nem ad uota soluenda dis munusque gladiatorium, quod €mortis causa patris patruique parauerat, edendum rediit. gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum €ex quo lanistis comparare mos est, seruorum de catasta ac €liberorum qui uenalem sanguinem habent: uoluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi ab regulis €sunt ad specimen insitae genti uirtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemu-€latio et certamen ut prouocarent prouocatique haud abnue-rent traxit; quidam quas disceptando controuersias finire €nequierant aut noluerant, pacto inter se ut uictorem res sequeretur, ferro decreuerunt. neque obscuri generis ho-€mines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles €fratres, de principatu ciuitatis quam Ibem uocabant ambi-gentes ferro se certaturos professi sunt. Corbis maior erat €aetate: Orsuae pater princeps proxime fuerat a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum uerbis discep-€tare Scipio uellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere €cognatis communibus, nec alium deorum hominumue quam Martem se iudicem habituros esse. robore maior, minor €flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter €alterius imperio subiceretur praeoptantes cum dirimi ab €tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui prae-€buere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. maior usu armorum et astu facile €stolidas uires minoris superauit. huic gladiatorum specta-€culo ludi funebres additi pro copia prouinciali et castrensi €apparatu.  res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius €superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas €opulentas ciuitates sine certamine in deditionem accepit. Astapa urbs erat Carthaginiensium semper partis; neque id €tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium. nec urbem aut €situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis €animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut €excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani €facerent impulerant et uagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. magnum etiam comitatum, quia €paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumuentum iniquo loco interfecerant. ad hanc €urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani €conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos €uidebatur neque spes moenibus aut armis tuendae salutis €erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum €congererent. super eum cumulum coniuges ac liberos €considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque uirgultorum coniciunt. quinquaginta deinde armatis iuue-€nibus praecipiunt ut, donec incertus euentus pugnae esset, €praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent seruarent; si rem inclinatam uiderent €atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos €euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; illos se per deos superos inferosque orare ut memores €libertatis, quae illo die aut morte honesta aut seruitute in-€fami finienda esset, nihil relinquerent in quod saeuire iratus hostis posset; ferrum ignemque in manibus esse; amicae €ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes. his adhorta-€tionibus exsecratio dira adiecta si quem a proposito spes €mollitiaue animi flexisset. €inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt; neque erat ulla satis firma statio oppo-€sita, quia nihil minus quam ut egredi moenibus auderent €timeri poterat. perpaucae equitum turmae leuisque arma-tura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. acrior €impetu atque animis quam compositior ordine ullo pugna €fuit. itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat €terrorem intulit leui armaturae; pugnatumque sub ipso €uallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. ibi quoque trepidatum parumper €circa signa est cum caeci furore in uolnera ac ferrum uecordi €audacia ruerent; dein uetus miles, aduersus temerarios €impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit. conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere €atque obstinatos mori in uestigio quemque suo uidit, pate-€facta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile €suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes €ad unum omnes occidit.  atque haec tamen hostium iratorum [2in morem]2 ac tum €maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantes-que edebantur: foedior alia in urbe trucidatio erat cum €turbam feminarum puerorumque imbellem inermem ciues €sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque €inicerent corpora riuique sanguinis flammam orientem €restinguerent: postremo ipsi caede miseranda suorum fatigati cum armis medio incendio se iniecerunt. iam €caedi perpetratae uictores Romani superuenerunt. ac €primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obsti-puerunt; dein cum aurum argentumque cumulo rerum €aliarum interfulgens auiditate ingenii humani rapere ex €igni uellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu €uaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset. ita Astapa sine praeda militum ferro ignique €absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in dedi-€tionem acceptis uictorem exercitum Carthaginem ad Scipi-€onem reduxit. per eos ipsos dies perfugae a Gadibus uenerunt polli-€centes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros. Mago €ibi ex fuga substiterat, nauibusque in Oceano conlectis €aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et €ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coe-gerat. fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum €expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus €quinqueremi una est missus ut terra marique communi €consilio rem gererent.  Scipio ipse graui morbo implicitus, grauiore tamen fama €cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine €alendi de industria rumores adiceret aliquid, prouinciam omnem ac maxime longinqua eius turbauit; apparuitque €quantam excitatura molem uera fuisset clades cum uanus €rumor tantas procellas exciuisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus €quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis nihil pro spe contigerat, concitatis €popularibus_Lacetani autem erant_et iuuentute Celtiber-€orum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum €populi Romani hostiliter depopulati sunt. ciuilis alius furor in castris ad Sucronem ortus; octo €ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt impositum. motae autem eorum mentes €sunt non tum primum cum de uita imperatoris rumores €dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio €conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis uiuere artiores in pace res erant. ac primo sermones tantum €occulti serebantur: si bellum in prouincia esset, quid sese €inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta pro-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ˜˜ˆuincia esset, cur in Italiam non reuehi? flagitatum quo-€que stipendium procacius quam ex more et modestia mili-€tari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes uigilias €tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa €pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine com-meatu ab signis abibant. omnia libidine ac licentia militum, €nihil instituto aut disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur. forma tamen Romanorum castrorum €constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris €haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura €reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac uigilias ordine ibant; et ut uim imperii €abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi im-€perantes seruabant. erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque im-€probare tribunos ea quae fierent et conari obuiam ire et €propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis €ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum €et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium est; qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia €etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; €neque eis uenit in mentem suis tergis suis ceruicibus uirgas €illas securesque imminere quas ad metum aliorum praefer-rent. mors Scipionis falso credita occaecabat animos, sub €cuius uolgatam iam famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello: in eo tumultu et sociis pecunias imperari et €diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia €omnes auderent minus insignia fore quae ipsi fecissent.  cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo sed €etiam funeris exspectarent, neque superueniret quisquam €euanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti; et subtrahente se quoque ut credidisse potius €temere quam finxisse rem talem uideri posset, destituti €duces iam sua ipsi insignia et pro uana imagine imperii €quod gererent ueram iustamque mox in se uersuram potes-tatem horrebant. stupente ita seditione cum uiuere primo, €mox etiam ualere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi superuenerunt. ad €quorum primum aduentum exasperati animi: mox ipsis €placido sermone permulcentibus notos cum quibus con-gressi erant, leniti sunt. circumeuntes enim tentoria €primo, deinde in principiis praetorioque ubi sermones inter €se serentium circulos uidissent adloquebantur, percontantes €magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes. uolgo stipendium non datum ad diem €iactabatur, et cum eodem tempore quo scelus Iliturgi-€tanum exstitisset post duorum imperatorum duorumque €exercituum stragem sua uirtute defensum nomen Romanum €ac retenta prouincia esset, Iliturgitanos poenam noxae €meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsoluat non esse. talia querentes aequa orare seque ea relaturos ad €imperatorem respondebant; laetari quod nihil tristius nec €insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et €rem publicam esse gratiae referendae. Scipionem, bellis adsuetum, ad seditionum procellas €rudem, sollicitum habebat res ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. in praesentia, ut €coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias ciuitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; et €edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum €conuenirent Carthaginem, seu carptim partes seu uniuersi mallent. tranquillam seditionem iam per se languescen-€tem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redi-€erant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam uiuere Scipionem allatum est; nec iam erat aut €ciuis aut externus cum quo furorem suum consociarent. omnia circumspectantes [consilia] nihil reliqui habebant €praeter unum tutissimum a malis consiliis receptum, ut im-€peratoris uel iustae irae uel non desperandae clementiae €sese committerent: etiam hostibus eum ignouisse cum quibus ferro dimicasset: suam seditionem sine uolnere, €sine sanguine fuisse nec ipsam atrocem nec atroci poena €dignam_ut ingenia humana sunt ad suam cuique leuandam culpam nimio plus facunda. illa dubitatio erat singulaene €cohortes an uniuersi ad stipendium petendum irent. incli-€nauit sententia, quod tutius censebant, uniuersos ire.  per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in €auctores tantum seditionis_erant autem ii numero haud plus €quam quinque et triginta_animaduerteretur, an plurium €supplicio uindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. uicit sententia lenior ut unde culpa orta esset €ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse. consilio dimisso, ut id actum uideretur, expeditio €aduersus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui €Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam sedi-€tionem ierant obuiam exercitui missis quina nomina princi-pum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines €benigno uoltu ac sermone in hospitium inuitatos sopitosque uino uincirent. haud procul iam Carthagine aberant cum €ex obuiis auditum postero die omnem exercitum cum €M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui €tacitus insidebat animis liberauit eos, sed laetitiam ingentem €fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent. sub occasum solis urbem in-€gressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter uiderunt. excepti sermonibus de industria compositis €_laetum opportunumque aduentum eorum imperatori esse €quod sub ipsam profectionem alterius exercitus uenissent_ corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores €seditionis per idoneos homines perducti in hospitia com-prensi ac uincti sunt. uigilia quarta impedimenta exercitus €cuius simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa €mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi ne quis urbe egrederetur. uocati deinde €ad contionem qui pridie uenerant, ferociter in forum ad €tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus con-currunt. simul et imperator in tribunal escendit et reducti €armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil €aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imper-€atoris, quem adfectum uisuros crediderant, uoltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus pau-€lisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores se-€ditionis et parata omnia esse.  tum silentio per praeconem €facto ita coepit: €'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo uerba unquam potius €quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis: apud uos quemadmo-€dum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. ciues? qui a €patria uestra descistis. an milites? qui imperium auspici-€umque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? €corpora, ora, uestitum, habitum ciuium adgnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium uideo. quid enim uos, €nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut speras-€tis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae €nobilitatis uiros, duces furoris secuti sunt: uos auspicium et €imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulis-tis. negate uos id omnes fecisse aut factum uoluisse, €milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse liben-€ter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, €uolgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari €possint. 'inuitus ea tamquam uolnera attingo; sed nisi tacta tracta-taque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Car-€thaginiensibus nullum locum tota prouincia nullos homines €credebam esse ubi uita inuisa esset mea; sic me non solum aduersus socios gesseram sed etiam aduersus hostes: in €castris en meis_quantum opinio fefellit._fama mortis meae žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ›˜Šnon accepta solum sed etiam exspectata est. non quod €ego uulgari facinus per omnes uelim_equidem si totum €exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim €ante oculos uestros morerer, nec me uita iuuaret inuisa ciuibus et militibus meis. sed multitudo omnis sicut natura €maris per se immobilis est, [et] uenti et aurae cient; ita aut €tranquillum aut procellae in uobis sunt; et causa atque €origo omnis furoris penes auctores est, uos contagione insanistis; qui mihi ne hodie quidem scire uidemini quo €amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam €parentesque ac liberos uestros, quid in deos sacramenti testes, €quid aduersus auspicia sub quibus militatis, quid aduersus €morem militiae disciplinamque maiorum, quid aduersus €summi imperii maiestatem ausi sitis. 'de me ipso taceo_temere potius quam auide credideri-€tis, is denique ego sim cuius imperii taedere exercitum mi-€nime mirandum sit_: patria quid de uobis meruerat, quam €cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis €suffragio populi creatis ad homines priuatos detulistis, cum €eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces €imperatoris uestri ad eos quibus seruus cui imperarent nun-quam fuerat, Romanus exercitus detulistis? in praetorio €tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; €signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis; €lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus praelatis sunt. lapides pluere et fulmina iaci de caelo et €insuetos fetus animalia edere uos portenta esse putatis: hoc €est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus €sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari €possit.  'atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, €tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium uestrum fuerit scire uelim. Regium quondam in praesidium missa €legio interfectis per scelus principibus ciuitatis urbem opu-lentam per decem annos tenuit, propter quod facinus tota €legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi per-cussi sunt. sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, €nominis etiam abominandi ducem, sed D. Uibellium tribu-€num militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samniti-€bus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt: uos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis. illi, sicut Campani Capuam €Tuscis ueteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia €Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec €populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessi-turi bello: Sucronemne uos domicilium habituri eratis? €ubi si uos decedens confecta prouincia imperator relinque-€rem, deum hominumque fidem implorare debebatis quod €non redieritis ad coniuges liberosque uestros. 'sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, €eieceritis ex animis uestris: uiam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi uolo; mene uiuo et cetero €incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, €cum quo quattuor imperatores quattuor exercitus Cartha-€giniensium fudi, fugaui, Hispania expuli, uos octo milia €hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius €sunt quibus uos subiecistis, Hispaniam prouinciam populo Romano erepturi eratis? amolior et amoueo nomen meum; €nihil ultra facile creditam mortem meam a uobis uiolatus sim: quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum €casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter €optimus maximus sirit, urbem auspicato dis auctoribus in €aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem esse. Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Mar-€cello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fuluio, Scipionibus meis, €tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis super-€stes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc €morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica? uos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo duobus im-€peratoribus interfectis Septimum Marcium ducem uobis €aduersus exsultantes recenti uictoria Poenos delegistis. et €sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: M. Silanus eodem iure eodem imperio mecum in prouinciam €missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, uindices maiestatis imperii deessent? utrum exercitus exercitui, an €duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? qui-€bus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam con-€tra ciues uestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi €Romanae imperare uelletis? quam ob noxam patriae?  Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indig-€num exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; €reuocauit tamen a publico parricidio priuata pietas: uos qui dolor, quae ira incitauit? stipendiumne diebus paucis im-€peratore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur €patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a €populo Romano, cur nihil diuinarum humanarumue rerum €inuiolatum uobis esset? 'insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum uis morbi quam in uestras mentes inuasit. horret animus €referre quid crediderint homines, quid sperauerint, quid €optauerint: auferat omnia inrita obliuio, si potest: si non, utcumque silentium tegat. non negauerim tristem atrocem-€que uobis uisam orationem meam: quanto creditis facta ues-€tra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis €pati aequum censetis: uos ne dici quidem omnia aequo €animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabun-tur. utinam tam facile uos obliuiscamini eorum quam ego obliuiscar. itaque quod ad uniuersos uos attinet, si €erroris paenitet, satis superque poenarum habeo: Albius €Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis aucto-res sanguine luent quod admiserunt. uobis supplicii eorum €spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si €sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam de uobis €infestius aut inimicius consuluerunt.' uix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui €corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concre-€puit; praeconis audita uox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur et simul omnis ap-€paratus supplicii expromebatur. deligati ad palum uirgisque €caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant €ut non modo ferocior uox aduersus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio €omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tri-€bunos militum in uerba P. Scipionis iurarunt stipendiumque €ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque €seditio militum coepta apud Sucronem habuit.  per idem tempus ad Baetim fluuium Hanno praefectus €Magonis missus a Gadibus cum parua manu Afrorum, €mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuuenum armauit. castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte €militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam €etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis €ipse effugit. dum haec ad Baetim fluuium geruntur, Laelius interim €freto in Oceanum euectus ad Carteiam classe accessit. urbs €ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Gades sine certamine per proditionem reci-€piendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana €uenientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta €immatura proditio est, comprensosque omnes Mago Adher-bali praetori Carthaginem deuehendos tradit. Adherbal €coniuratis in quinqueremem impositis praemissaque ea, quia €tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico interuallo sequitur. iam fretum intrabat quinqueremis €cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae €sequentibus septem triremibus euectus in Adherbalem ac €triremes inuehitur, quinqueremem satis credens deprensam €rapido in freto in aduersum aestum reciprocari non posse. Poenus in re subita parumper incertus trepidauit utrum €quinqueremem sequeretur an in hostes rostra conuerteret. ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; iam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØž˜ˆ‚enim sub ictu teli erant et undique instabant hostes. aestus €quoque arbitrium moderandi naues ademerat; neque erat €nauali pugna similis, quippe ubi nihil uoluntarium, nihil artis aut consilii esset. una natura freti aestusque totius certaminis €potens suis, alienis nauibus nequiquam remigio in contra-€rium tendentes inuehebat; et fugientem nauem uideres, uer-€tice retro intortam uictoribus inlatam, et sequentem, si in €contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese auertentem. iam in ipsa pugna haec cum infesta rostro pete-€ret hostium nauem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipie-€bat: illa cum transuersa obiceretur hosti, repente intorta in proram circumagebatur. cum inter triremes fortuna regente €anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pon-€dere tenacior seu pluribus remorum ordinibus scindentibus €uertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius, praelata impetu, lateris alterius remos detersit; cete-€rasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque €nauibus Adherbal uelis in Africam transmisisset.  Laelius uictor Carteiam reuectus. auditis quae acta Ga-€dibus erant_patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua uenissent_nun-€tiis ad L. Marcium missis nisi si terere frustra tempus sedendo €ad Gades uellent redeundum ad imperatorem esse, adsen-€tiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere. ad quorum discessum non respirauit modo Mago cum terra €marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione €Ilergetum spem reciperandae Hispaniae nanctus nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem ciui-€lem in castris Romanis simul defectionem sociorum in maius €uerbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus €traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset. Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper dum €quidnam de seditione statueretur scirent suspensi quieuerunt, €si ciuium errori ignosceretur non diffidentes sibi quoque ig-nosci posse. postquam uolgata est atrocitas supplicii suam €quoque noxam pari poena aestimatam rati, uocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, €in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis statiua habue-€rant, cum uiginti milibus peditum duobus milibus equitum €et quingentis transcenderunt.  Scipio cum fide soluendi pariter omnibus noxiis innoxiis-€que stipendii tum uoltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Cartha-€gine moueret contione aduocata multis uerbis in perfidiam rebellantium regulorum inuectus, nequaquam eodem animo €se ire professus est ad uindicandum id scelus quo ciuilem errorem nuper sanauerit. tum se haud secus quam uiscera €secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum €capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam: nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire. non €enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum socie-€tate iunctos esse; eam quae sola fuerit fidei atque amicitiae ipsos per scelus rupisse. in exercitu suo se, praeterquam €quod omnes ciues aut socios Latinique nominis uideat, etiam €eo moueri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo €suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam pro-€uinciam uenerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia aduectus. Scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, €quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere €uelit, quos consulatum petenti uelut si omnium communis €agatur honos adfuturos speret. quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem €esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat. Magonis €hercule sibi qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano €insulam cum paucis perfugerit nauibus maiorem curam esse quam Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et €quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones €latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum €agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua uis sit, ita €in acie ac signis conlatis nullam esse; magis uelocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse. itaque non quod €ullum inde periculum aut semen maioris belli uideat, ideo se €priusquam prouincia decedat opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne impunita tam scelerata defectio esset, deinde €ne quis in prouincia simul uirtute tanta et felicitate perdo-mita relictus hostis dici posset. proinde dis bene iuuanti-€bus sequerentur, non tam ad bellum gerendum_neque enim €cum pari hoste certamen esse_quam ad expetendas ab €hominibus scelestis poenas.  ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem €posterum iubet profectusque decimis castris peruenit ad Hi-€berum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra. campus ante montibus circa saeptus €erat. in eam uallem Scipio cum pecora rapta pleraque ex €ipsorum hostium agris propelli ad inritandam feritatem bar-barorum iussisset, uelites subsidio misit, a quibus ubi per €procursationem commissa pugna esset Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet. mons opportune promi-€nens equitum insidias texit nec ulla mora pugnae facta est. €Hispani in conspecta procul pecora, uelites in Hispanos praeda occupatos incurrere. primo missilibus territauere; €deinde missis leuibus telis, quae inritare magis quam de-€cernere pugnam poterant, gladios nudant et conlato pede €res coepta geri est; ancepsque pedestre certamen erat ni equites superuenissent. neque ex aduerso tantum inlati €obuios obtriuere, sed circumuecti etiam quidam per infima €cliui ab tergo se ut plerosque intercluderent obiecerunt, €maiorque caedes fuit quam quantam edere leuia per excur-€siones proelia solent. ira magis accensa aduerso proelio barbaris est quam €imminuti animi. itaque ne perculsi uiderentur prima luce postero die in aciem processere. non capiebat omnes €copias angusta, sicut ante dictum est, ualles; duae ferme €peditum partes omnis equitatus in aciem descendit: quod reliquum peditum erat obliquo constituerunt colle. Scipio €pro se esse loci angustias ratus et quod in arto pugna €Romano aptior quam Hispano militi futura uidebatur et €quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non €omnem multitudinem eorum caperet, nouo etiam consilio adiecit animum; equitem nec se posse circumdare cornibus €in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset inutilem fore. itaque imperat Laelio ut per colles quam €occultissimo itinere circumducat equites segregetque quan-tum possit equestrem a pedestri pugnam: ipse omnia signa €peditum in hostes uertit; quattuor cohortes in fronte statuit quia latius pandere aciem non poterat. moram pugnandi €nullam fecit ut ipso certamine auerteret ab conspectu €transeuntium per colles equitum; neque ante circumductos €sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere. ita duo diuersa proelia erant; duae peditum acies, duo €equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere €utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant. Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti €auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo €caederetur, eques circumuentus nec peditem a fronte_iam €enim stratae pedestres copiae erant_nec ab tergo equitem €sustineret, et ipsi cum diu in orbem sese stantibus equis €defendissent ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam €peditum equitumue superfuit qui in ualle pugnauerunt. tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum €quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit. inter eos et reguli ipsi €fugerunt priusquam tota circumueniretur acies inter tumul-€tum elapsi.  castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani €sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; €uolnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta €uictoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessen-€dam facili foret pugnatum. Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis €rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; qui aduolutus genibus fatalem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ¢”‚rabiem temporis eius accusat cum uelut contagione quadam €pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum €popularium eam condicionem esse ut aut, si ita uideatur, €reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut €seruati bis uni debitam uitam pro eo in perpetuum de-uoueant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum €experta clementia eius: nunc contra nullam in causa, €omnem in misericordia uictoris spem positam habere. mos uetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec €aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum €tamquam pacatum uti quam omnia diuina humanaque €dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio multis inuectus in praesentem €Mandonium absentemque Indibilem uerbis, illos quidem €merito perisse ipsorum maleficio ait, uicturos suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis ademp-€turum [2neque obsides imperaturum]2_quippe ea pignera €timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, €solutos animos_neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, si defecerint, saeuiturum, nec ab inermi sed ab armato hoste €poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere €sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in €ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso €paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes €pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquan-€tem Oceano adsequitur.  incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de €causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi €Scipione uolebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum itineris tam longi ac tam deuii causa Scipioni fuit. Masinissa €cum Gadibus esset, certior aduentare eum a Marcio factus, €causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque €omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, [2Magonem]2 perpulit ut se €traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur. transgressus tres principes Numidarum €praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. €duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet: remisso €tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium uenerunt. ceperat iam ante Numi-€dam ex fama rerum gestarum admiratio uiri, substituerat-€que animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis ueneratio cepit, et praeterquam €quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat pro-€missa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis €sed uirilis uere ac militaris, et aetas erat in medio uirium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo uelut renouatus €flos iuuentae faciebat. prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris €filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse €occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. cupere se illi populoque Romano €operam nauare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuuerit rem Romanam. id se, etiamsi iam pridem uellet, €minus praestare in Hispania terra aliena atque ignota €potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum. si quidem eundem €Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbreuis aeui Carthaginem esse. laetus eum Scipio uidit €audiuitque cum caput rerum in omni hostium equitatu Masi-€nissam fuisse sciret, et ipse iuuenis specimen animi prae se €ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. Masinissa permissu Romanorum ne sine causa traiecisse €in continentem uideretur populatus proximos agros, Gades €rediit.  Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem €seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos €eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab €Carthagine est iubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret; conducta ibi Gallorum ac €Ligurum quanta maxima posset iuuentute coniungeret se €Hannibali neu senescere bellum maximo impetu maiore fortuna coeptum sineret. ad eam rem et a Carthagine €pecunia Magoni aduecta est, et ipse quantam potuit a €Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam templis €spoliatis et priuatim omnibus coactis aurum argentumque €in publicum conferre. cum praeterueheretur Hispaniae oram, haud procul €Carthagine Noua expositis in terram militibus proximos depopulatur agros; inde ad urbem classem adpulit. ibi €cum interdiu milites in nauibus tenuisset, nocte in litus €expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab €Romanis fuerat ducit, nec praesidio satis ualido urbem €teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem nouandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi simul €populationem agrestiumque fugam et hostium aduentum attulerant, et uisa interdiu classis erat, nec sine causa elec-€tam ante urbem stationem apparebat; itaque instructi €armatique intra portam ad stagnum ac mare uersam con-tinebantur. ubi effusi hostes, mixta inter milites naualis €turba, ad muros tumultu maiore quam ui subierunt, pate-facta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turba-€tosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum auersos usque ad litus cum multa caede persequuntur; nec €nisi naues litori adpulsae trepidos accepissent superfuisset fugae aut pugnae quisquam. in ipsis quoque trepidatum €nauibus est dum ne hostes cum suis simul inrumperent tra-€hunt scalas, orasque et ancoras ne in moliendo mora esset praecidunt; multique adnantes nauibus, incerto prae tene-bris quid aut peterent aut uitarent, foede interierunt. postero €die cum classis inde retro ad Oceanum unde uenerat €fugisset, ad octingenti homines caesi inter murum litusque €et ad duo milia armorum inuenta.  Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios €_haud procul a Gadibus is locus abest_classe adpulsa, €mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu €factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus €naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus €Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam €insulam centum milia ferme a continenti_Poeni tum eam incolebant_traiecit. itaque classis bona cum pace accepta €est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supple-€mentum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia €Poenus in Baliares insulas_quinquaginta inde milia absunt €_tramisit. duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior €armis uirisque; et portum habet, ubi commode hiberna-€turum se_et iam extremum autumni erat_censebat. ceterum haud secus quam si Romani eam insulam in-€colerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc €plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam €alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creber-€rimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem €effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque €egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac €sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxili-€arium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernan-dum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora €discessum Gaditani Romanis deduntur.  haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. €ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus prouincia tradita decem nauibus Romam rediit, et senatu €extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania €gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot €oppida ex hostibus ui cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset; aduersus quattuor se imperatores, €quattuor uictores exercitus in Hispaniam isse; neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse. ob has res gestas €magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ¦”ƒquia neminem ad eam diem triumphasse qui sine magis-tratu res gessisset constabat. senatu misso urbem est €ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim €milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum. comitia inde creandis consulibus €habuit L. Ueturius Philo, centuriaeque omnes ingenti fauore €P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia €maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia prodi-tum memoriae est. conuenerant undique non suffragandi €modo sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurre-€bantque et domum frequentes et in Capitolium ad immo-€lantem eum cum centum bubus uotis in Hispania Ioui sacrificaret; spondebantque animis, sicut C. Lutatius €superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum, atque uti Hispania omni Poenos €expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei perinde €ac debellatum in Italia foret prouinciam destinabant. praetoria inde comitia habita. creati duo qui tum aediles €plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octauius, et ex priuatis €Cn. Seruilius Caepio et L. Aemilius Papus. quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et €P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae con-€sulibus prouinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, conce-€dente collega quia cura sacrorum pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. tum praetoriae prouinciae €in sortem coniectae. urbana Cn. Seruilio obtigit, Ariminum €_ita Galliam appellabant_Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, €Cn. Octauio Sardinia. senatus in Capitolio habitus. ibi referente P. Scipione €senatus consultum factum est ut quos ludos inter seditio-€nem militarem in Hispania uouisset, ex ea pecunia quam €ipse in aerarium detulisset faceret.  tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex €eis maximus natu: 'etsi nihil ultra malorum est, patres €conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem €uobis praestaremus, tamen ea uestra merita imperatorumque €uestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat. bellum propter nos suscepistis; susceptum €quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe €ad ultimum discrimen et ipsi ueneritis et populum Cartha-giniensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et €Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in €Hispaniam uelut ad conciliandas reliquias naufragii nostri misistis. P. et Cn. Cornelii ex quo in prouinciam uenerunt €nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque aduersa hostibus nostris essent facere. iam omnium pri-€mum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam €ciues nostros uenum datos, dimissis qui conquirerent, ex ser-uitute in libertatem restituerunt. cum iam prope esset ut €optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cor-€nelii imperatores uestri luctuosius nobis prope quam uobis €perierunt. 'tum uero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem €antiquam uidebamur ut iterum periremus et alterum exci-dium patriae uideremus_nec ad perniciem nostram Cartha-€giniensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis €nos ueterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse_cum ex insperato repente €misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi €omnium Saguntinorum uidemur quia consulem declaratum €uidemus ac uidisse nos ciuibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; qui cum plurimas hostium €uestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo €Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi €stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo €nobis sed_absit uerbo inuidia_ne posteris quidem ti-menda nostris esset. deletam urbem cernimus eorum €quorum in gratiam Saguntum deleuerat Hannibal; uectigal €ex agro eorum capimus quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. ob haec, quibus maiora nec sperare nec €optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos €decem legatos Saguntinus senatus populusque ad uos misit; simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque €Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed €qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, €Italiae nisi quatenus uallum castrorum cingit nihil reliqueri-tis Poeno. Ioui optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, €non grates tantum ob haec agere iussi sumus sed donum €hoc etiam, si uos permitteretis, coronam auream in Capito-lium uictoriae ergo ferre. id uti permittatis quaesumus, €utique, si uobis ita uidetur, quae nobis imperatores uestri €commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate €uestra faciatis.' senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitu-€tum Saguntum fidei socialis utrimque seruatae documentum omnibus gentibus fore; suos imperatores recte et ordine et €ex uoluntate senatus fecisse quod Saguntum restituerint €ciuesque Saguntinos seruitio exemerint; quaeque alia eis €benigne fecerint, ea senatum ita uoluisse fieri; donum per-mittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque €legatis praeberi iussa et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris. legationes deinde ceterae in sena-tum introductae auditaeque; et petentibus Saguntinis ut €quatenus tuto possent Italiam spectatum irent, duces dati €litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter accipe-rent. tum de re publica, de exercitibus scribendis, de €prouinciis relatum.  cum Africam nouam prouinciam extra sortem P. Scipioni €destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica €gloria contentus non ad gerendum modo bellum sed ad finiendum diceret se consulem declaratum, neque id aliter €fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, €et acturum se id per populum aperte ferret si senatus ad-€uersaretur,_id consilium haudquaquam primoribus patrum €cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent, Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: 'scio multis ues-€trum uideri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi €et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa prouincia sententiam dixerit. ego autem primum €illud ignoro quemadmodum iam certa prouincia Africa con-€sulis, uiri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in hunc annum prouinciam esse nec populus iussit. deinde, €si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simu-€lando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam. atque ego €certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Afri-€cam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse, unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigri-€tiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne €paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo adspectu consilia semper uisa, mea usu meliora; alterius, obtractationis atque €inuidiae aduersus crescentem in dies gloriam fortissimi con-sulis. a qua suspicione si me neque uita acta et mores €mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque €gloriae belli domique partae uindicat ut propius fastidium €eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim €mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit? me dictatorem cum uigerem adhuc uiribus et €in cursu maximarum rerum essem recusantem nemo aut in €senatu aut apud populum audiuit quo minus insectanti me €magistro equitum, quod fando nunquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur; rebus quam uerbis adsequi €malui ut qui aliquorum iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret; nedum ego perfunctus €honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adules-cente florentissimo proponam; uidelicet ut mihi iam ui-€uendo non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, €Africa prouincia decernatur. cum ea gloria quae parta est uiuendum atque moriendum est. uincere ego prohibui €Hannibalem ut a uobis quorum uigent nunc uires etiam €uinci posset.  'illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si €cum in me ipso nunquam pluris famam hominum quam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ©ƒrem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam. quamquam si aut bellum nullum in Italia aut €is hostis esset ex quo uicto nihil gloriae quaereretur, qui te €in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum €bello materiam gloriae tuae isse ereptum uideri posset. cum uero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum deci-€mum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, €gloriae tuae si hostem eum qui tot funerum tot cladium €nobis causa fuit tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. €Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? nisi aut Hamilcar Hannibali dux est prae-€ferendus aut illud bellum huic, aut uictoria illa maior cla-€riorque quam haec_modo contingat ut te consule uincamus _futura est? a Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem €quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam €amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata €gloriatus fueris. 'nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse €uideatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut €cum in Africam traieceris secuturum te illuc Hannibalem €speres, potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo €bellum intendis? egregiam istam palmam belli Punici patrati petis? hoc et natura prius est, tua cum defenderis €aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum €in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. si utrumque tuo ductu auspicioque fieri €potest, Hannibale hic uicto, illic Carthaginem expugna: si €alterautra uictoria nouis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque tum causa etiam insequentis fuerit. €nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa €duos diuersos exercitus alere aerarium non potest, praeter-quam quod unde classes tueamur unde commeatibus suffi-€ciamus praebendis nihil reliqui est, quid? periculi tandem €quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret. quid? si_quod omnes di €omen auertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae €acciderunt accidere possunt_uictor Hannibal ire ad urbem €perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fuluium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars €communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, ubi €per aliquot annos maximis rebus terra marique gerendis €amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani uestraeque familiae fecerant. dies me deficiat si reges im-€peratoresque temere in hostium terram transgressos cum €maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare uelim. Athenienses, prudentissima ciuitas, bello domi €relicto, auctore aeque impigro ac nobili iuuene, magna €classe in Siciliam tramissa, una pugna nauali florentem €rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.  'externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. €Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis docu-mento sint. ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam con-€spexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae uidebuntur. quid enim simile? pacato mari praeter oram Italiae €Galliaeque uectus Emporias in urbem sociorum classem €adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti; ab Tarracone €deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus €patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. €Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum si €nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus €qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium €Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defen-dente; cetera_neque ea eleuo_nullo tamen modo Africo €bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae aper-€tus, non ager pacatus, non ciuitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi; quacum-€que circumspexeris hostilia omnia atque infesta. €'an Syphaci Numidisque credis? satis sit semel credi-€tum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in paruis €sibi praestruit ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat. non hostis patrem patruumque tuum armis €prius quam Celtiberi socii fraude circumuenerunt; nec tibi €ipsi a Magone et Hasdrubale hostium ducibus quantum ab Indibili et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit. Nu-€midis tu credere potes, defectionem militum tuorum exper-€tus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses €malunt potentissimos in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium. nunc illos aemulatio inter sese et omnes €causae certaminum acuunt quia procul externus metus est: €ostende Romana arma et exercitum alienigenam; iam uelut ad commune restinguendum incendium concurrent. aliter €iidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter €moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent cum €euntes in proelium pauida prosequetur coniunx et parui €liberi occursabunt. 'quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu €Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exer-€citusque tui praesidio nudatam Italiam uiderint, ultro ipsi €nouum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter €oram Ligurum Alpinorum uectari constat, Hannibali se coniungere iusserint? nempe in eodem terrore erimus in €quo nuper fuimus cum Hasdrubal in Italiam transcendit, €quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam €exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. uictum a te dices; eo quidem minus uellem_et id tua non €rei publicae solum causa_iter datum uicto in Italiam esse. €patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani €imperio euenere tuo consilio adsignare, aduersa casibus in-certis belli et fortunae relegare: quo melior fortiorque es, €eo magis talem praesidem sibi patria tua atque uniuersa €Italia retinet. non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi €Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe €qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse ut Hannibalem eo trahas. siue igitur hic siue illic, cum €Hannibale est tibi futura res. €'utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo €collegaeque exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et €Liuius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt? quid? Hannibalem utrum tandem ex-€tremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab €domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis uirisque faciet? quod istud consilium €est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae €sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus €aduersus unum tot proeliis et tam diuturna ac graui militia fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum €parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in €Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret €in Italiam ex prouincia rediit: tu cum Hannibal in Italia €sit relinquere Italiam paras, non quia rei publicae utile sed quia tibi id amplum et gloriosum censes esse_sicut cum €prouincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto €duabus nauibus populi Romani imperator fortunam publicam €et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti. ego, patres conscripti, P. Cornelium rei pub-€licae nobisque, non sibi ipsi priuatim creatum consulem €existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae €scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules €quo terrarum uelint traiciant.'  cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate €et inueteratae prudentiae fama magnam partem senatus et €seniores maxime [2cum]2 mouisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita €locutus fertur: 'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres €conscripti, commemorauit in sententia sua posse obtracta-tionem suspectam esse; cuius ego rei non tam ipse ausim €tantum uirum insimulare quam ea suspicio, uitio orationis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ«”an rei, haud sane purgata est. sic enim honores suos et €famam rerum gestarum extulit uerbis ad exstinguendum in-€uidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum €sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super cete-€ros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit. sic senem se perfunctumque et me infra €aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam €quantum uitae humanae spatium est cupiditas gloriae ex-€tendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. maximo cuique id accidere animo certum habeo €ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aeui claris uiris comparent. equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, €laudes non adsequi solum uelle sed_bona uenia tua dixe-rim_, si possim, etiam exsuperare. illud nec tibi in me nec €mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam €nostri similem euadere ciuem; id enim non eorum modo €quibus inuiderimus sed rei publicae et paene omnis generis €humani detrimentum est. 'commemorauit quantum essem periculi aditurus si in €Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus uicem uideretur sollicitus. unde haec repente €cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, €cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum €amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quat-tuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus €ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, €nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et €uiginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem €belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? €utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? an maiores nunc sunt exer-€citus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in €Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello geren-do fuit quam nunc est? an cum Carthaginiensi hoste in €Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est €post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, post perdo-€mita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, €post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nul-lum reliquum sit, eleuare meas res gestas, tam hercule quam, €si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retin-€endi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extol-€luntur. 'negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. €M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. €Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recorda-€tur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus €Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad €Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum perman-sisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello €non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita €clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec €felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me €patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo €ipso fiducia quod possit in hominis unius uirtute tantum momenti esse. at etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. cur ergo, quo-€niam Graecas fabulas enarrare uacat, non Agathoclem potius, €Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, €transgressum in hanc eandem Africam auertisse eo bellum €unde uenerat refers?  'sed quid, ultro metum inferre hosti et ab se remoto peri-€culo alium in discrimen adducere quale sit, ueteribus ex-ternisque exemplis admonere opus est? maius praesentiusue €ullum exemplum esse quam Hannibal potest? multum €interest alienos populere fines an tuos uri exscindi uideas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. ad €hoc maior ignotarum rerum est terror: bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines adspicias. non sperauerat €Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent: defe-€cerunt post Cannensem cladem: quanto minus quicquam €in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile est infidis sociis, grauibus ac superbis dominis. ad hoc nos, etiam €deserti ab sociis, uiribus nostris milite Romano stetimus: €Carthaginiensi nihil ciuilis roboris est: mercede paratos €milites habent, Afros Numidasque, leuissima fidei mutandae ingenia. hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me €audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hanni-€balem et obsideri Carthaginem. laetiores et frequentiores €ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab €hoste uiolati testes, Syphax et Masinissa reges quorum ego €fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim. 'multa quae nunc ex interuallo non apparent bellum €aperiet: id est uiri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. habebo, Q. Fabi, €parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham €quam ille me retineat. in sua terra cogam pugnare eum, et €Carthago potius praemium uictoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. ne quid interim dum traicio, dum €expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem €promoueo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, €Q. Fabi, cum uictor tota uolitaret Italia Hannibal potuisti praestare, hoc uide ne contumeliosum sit concusso iam et €paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, €uirum fortissimum, praestare, qui ne a sacris absit pontifex €maximus ideo in sortem tam longinquae prouinciae non uenit. si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo €modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi €Romani famamque apud reges gentesque externas pertine-€bat, non ad defendendam modo Italiam sed ad inferenda €etiam Africae arma uideri nobis animum esse, nec hoc credi uolgarique quod Hannibal ausus sit neminem ducem Roma-€num audere, et priore Punico bello tum cum de Sicilia €certaretur totiens Africam ab nostris exercitibusque et classi-€bus oppugnatam, nunc cum de Italia certetur Africam pacatam esse. requiescat aliquando uexata tam diu Italia: uratur euasteturque in uicem Africa. castra Romana potius €Carthaginis portis immineant quam nos iterum uallum €hostium ex moenibus nostris uideamus. Africa sit reliqui €belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio €sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuor-€decim annos ingruerunt, uertantur. 'quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et prouincias de quibus agitur dixisse satis est: illa longa €oratio nec ad uos pertinens sit, si quemadmodum Q. Fabius €meas res gestas in Hispania eleuauit sic ego contra gloriam eius eludere et meam uerbis extollere uelim. neutrum €faciam, patres conscripti, et si nulla alia re, modestia certe €et temperando linguae adulescens senem uicero. ita et uixi €et gessi res ut tacitus ea opinione quam uestra sponte con-€ceptam animis haberetis facile contentus essem.'  minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum €erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque €Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulauit €a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus €ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod cen-suissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non €ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui, €quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere €senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis, €tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non €dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta €cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tri-€buni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis €permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øœØ­—„re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re €sententiam recusabit dicere auxilio erimus.' consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero €die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri €consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius €superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et €bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem%%. L. €Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue €uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea €prouincia euenisset. et ceteris %praeter consules praeto-€resque qui exercitibus prouinciisque praefuturi% erant pro-rogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in €Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna frequentia et fauore spec-€tantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda €Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. €Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et €simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta. Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque €magnopere tetendisset, ut uoluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia impensae negauerat rei publicae €futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad nouas fabri-€candas naues acciperet. Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites €frumentum sociis naualibus commeatumque omnis generis, €Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in uela, Uola-terrani interamenta nauium et frumentum, Arretini tria €milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, €milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in €quadraginta longas naues opus esset, tritici centum uiginti €milia modium et in uiaticum decurionibus remigibusque conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabrican-€das naues et frumenti magnum numerum; abiete [2et]2 ex publicis siluis est usus. Umbriae populi et praeter hos €Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager €milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi uolun-tarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo €foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescento-rum hominum miserunt. triginta nauium carinae, uiginti €quinqueremes decem quadriremes, cum essent positae ipse €ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex €siluis detracta materia erat naues instructae armataeque in €aquam deductae sint.  profectus in Siciliam est triginta nauibus longis, uolun-tariorum septem ferme milibus in naues impositis. et P. €Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares uenit. ex €iis eum sibi sumpsit quem L. Ueturius consul habuerat: Metello ut quibus praefuisset legionibus iis praeesset, facilius €cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. et praetores diuersi in prouincias profecti. et quia pecunia €ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare uersam uendere quaestores iussi, indicio quoque per-€misso qui ager ciuis Campani fuisset, uti is publicus populi €Romani esset; indici praemium constitutum, quantae pecu-niae ager indicatus esset pars decima. et Cn. Seruilio €praetori urbano negotium datum ut Campani ciues, ubi €cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, €animaduerteretque in eos qui alibi habitarent. eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Bali-€arium insula, ubi hibernarat, iuuentute lecta in classem im-€posita in Italiam triginta ferme rostratis nauibus et multis onerariis duodecim milia peditum duo ferme equitum €traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritimam oram tutan-€tibus repentino aduentu cepit. inde ad oram Ligurum €Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem adpulit. Ingauni_Ligurum ea gens est_bellum ea tempestate gere-bant cum Epanteriis Montanis. igitur Poenus Sauone €oppido Alpino praeda deposita et decem longis nauibus in €statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis adtuendam maritimam oram quia fama erat Scipionem €traiecturum, ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam €malebat composita Montanos instituit oppugnare. et cres-€cebat exercitus in dies ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus. ea [2res]2 litteris cognita Sp. Lucreti, ne €frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent €laetati si par aliud inde bellum duce tantum mutato orere-tur, curam ingentem accendit patribus. itaque et M. Liuium €proconsulem ex Etruria uolonum exercitum admouere Arimi-€num iusserunt, et Cn. Seruilio praetori negotium datum ut, €si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio €cui uideretur dato ex urbe duci iuberet. M. Ualerius €Laeuinus Arretium eas legiones duxit. iisdem diebus naues onerariae Poenorum ad octoginta €circa Sardiniam ab Cn. Octauio, qui prouinciae prae-€erat, captae; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem €commeatuque onustas, Ualerius praedam Etruscam Ligurum-€que et Montanorum captiuos Carthaginem portantes captas tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. €pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi €quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, €ibique aram condidit dedicauitque cum ingenti rerum ab se €gestarum titulo Punicis Graecisque litteris insculpto. °Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes €aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, €ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero prin-€cipes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Afri-€cam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. grauis ea militia, procul domo, €terra marique multos labores magna pericula allatura uide-€batur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat aduenit, arma €equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit €quosdam equites Siculorum tamquam grauem et duram hor-rere eam militiam: si qui ita animati essent, malle eos sibi €iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque in-€utiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona uenia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est €dicere se prorsus, si sibi utrum uellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: 'quoniam igitur, adulescens, quid €sentires non dissimulasti, uicarium tibi expediam cui tu arma €equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum €hinc extemplo domum ducas exerceas docendum cures equo armisque.' laeto condicionem accipienti unum ex trecentis €quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum €equitem cum gratia imperatoris ceteri uiderunt, se quisque excusare et uicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani €equites substituti sine publica impensa. docendorum atque €exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum im-peratoris erat ipsum militaturum qui ita non fecisset. egre-€giam hanc alam equitum euasisse ferunt multisque proeliis €rem publicam adiuuisse. legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum €ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello milita-uerant, quos cum optima disciplina institutos credebat tum €etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse €urbium oppugnandarum; nihil enim paruum sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida €dispertit; frumentum Siculorum ciuitatibus imperat, ex Italia €aduecto parcit; ueteres naues reficit et cum iis C. Laelium €in Africam praedatum mittit; nouas Panhormi subducit, €quia ex uiridi materia raptim factae erant, ut in sicco €hibernarent. praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, uenit. Graeci res a €quibusdam Italici generis eadem ui qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium €primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø˜‘ƒiudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res sed €omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum €adiuuerunt. eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum con-€ciente Ilergete Indibili nulla alia de causa quam per admira-tionem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto: eum €superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale inter-€fectis [rebantur]; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus €alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia grauius €bellum urgeret, aduersus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Ro-€mani habeant, exercitum quoque inde ueterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. nunquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. seruitum ad €eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in uicem his aut illis sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis €Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Roma-€nos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec talia-€que dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, €uicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum €quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum €erat, conuenerunt.  Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, iunctis et ipsi €exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato €clementer ductis militibus ad sedem hostium peruenere et €trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra. primo per legatos nequiquam temptatum ut discederetur ab €armis; dein cum in pabulatores Romanos impetus repente €ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione €Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memo-rando in partem ullam euentu. sole oriente postero die €armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. medii Ausetani erant; cornua €dextrum Ilergetes, laeuum ignobiles tenebant Hispani populi; €inter cornua et mediam aciem interualla patentia satis late fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et €Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo €hostium imitati sunt ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent uias. ceterum Lentulus ei parti usum equitis €fore ratus quae prior in dehiscentem interuallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum im-€perat equites per patentes in hostium acie uias permittere equos iubeat. ipse coepta parum prospere pedestri pugna €tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in €laeuo cornu aduersus Ilergetes locata erat, tertiam decimam €legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima €signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem uenit; indicat tuta ab laeuo cornu esse; iam €missum ab se Cornelium procella equestri hostes circum-€fusurum. uix haec dicta dederat cum Romani equites in medios €inuecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equiti-bus Hispanorum uiam immittendi equos clauserunt. itaque €omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. €Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepida-€tionem pauoremque et fluctuantia uiderunt signa, hortantur €orant milites ut perculsos inuadant neu restitui aciem patiantur. non sustinuissent tam infestum impetum barbari, €ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset. ibi aliquamdiu €atrox pugna stetit; tandem postquam ii qui circa regem €seminecem restantem deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta. plures €caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, €et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante absces-sum est quam castris quoque exuerunt hostem. tredecim €milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme €capti: Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laeuo cornu, ceciderunt. pulsi castris Hispani €aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde €in suas quisque ciuitates redierunt.  tum a Mandonio euocati in concilium conquestique ibi €clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere. quibus €culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes €quorum plerique in acie cecidissent conferentibus tradenti-busque arma et dedentibus sese, responsum est in deditionem €ita accipi eos si Mandonium ceterosque belli concitores €tradidissent uiuos; si minus, exercitum se in agrum Ilerge-€tum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum in-ducturos. haec dicta legatis renuntiataque in concilium. €ibi Mandonius ceterique principes comprehensi et traditi ad supplicium. Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius €anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque €et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis €accepti. ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra €paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror uersus. C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum acces-€sisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque in auxilium nauales duxit. omnibus pacis modo €incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi €Carthaginem terrore ingenti compleuere classem Romanam €Scipionemque imperatorem_et fama fuerat iam in Siciliam transgressum_aduenisse. nec quot naues uidissent nec €quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius €metu augente accipiebant. itaque primo terror pauorque, dein maestitia animos incessit: tantum fortunam mutasse €ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent €uictores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut ui aut uoluntate in deditionem accepissent, ii €uerso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis €uisuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. illis Romanam plebem, illis Latium €iuuentutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem: suam plebem im-€bellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari €auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione €alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hos-tem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem €ex Gallia mouere tumultus quicquam nec coniungere sese €Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et €uiribus.  in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rur-€sus terror instans reuocauit ad consultandum quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. dilectus raptim in €urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum €auxilia; munire urbem, frumentum conuehere, tela arma €parare; instruere naues ac mittere ad Hipponem aduersus Romanam classem. iam haec agentibus nuntius tandem €uenit Laelium non Scipionem, copiasque quantae ad incur-€siones agrorum satis sint transuectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse. ita respiratum mittique ad Syphacem €legationes aliosque regulos firmandae societatis causa coep-€tae. ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. missi et €ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent; ad Magonem non legati modo sed uiginti quin-€que longae naues, sex milia peditum, octingenti equites, €septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda €auxilia quibus fretus propius urbem Romanam exercitum €admoueret coniungeretque se Hannibali. haec Carthagini parabant agitabantque, cum ad Laelium €praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem €Masinissa fama Romanae classis excitus cum equitibus paucis uenit. is segniter rem agi ab Scipione questus, quod €non exercitum iam in Africam traiecisset perculsis Cartha-€giniensibus, Syphace impedito finitimis bellis; quem certum €habere, si spatium ad sua ut uelit componenda detur, nihil žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤˜‰sincera fide cum Romanis acturum. hortaretur stimularet €Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, €cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equi-€tumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem €credere profectam a Carthagine cum qua absente Scipione €non satis tutum esset contrahi certamen.  ab hoc ser-€mone dimisso Masinissa Laelius postero die naues praeda €onustas ab Hippone soluit, reuectusque in Siciliam mandata €Masinissae Scipioni exposuit. iisdem ferme diebus naues quae ab Carthagine ad Ma-€gonem missae erant inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt. in iis locis tum forte Mago tenebat classem; €qui legatorum auditis uerbis iubentium exercitus quam €maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum_nam-€que utriusque gentis ingens ibi multitudo erat_concilium habuit; et missum se ad eos uindicandos in libertatem ait €et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia; sed quantis €uiribus quanto exercitu id bellum geratur, in eorum potes-tate esse. duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum €in Etruria esse; satis scire Sp. Lucretium se cum M. Liuio €iuncturum; multa milia armanda esse ut duobus ducibus duobus exercitibus Romanis resistatur. Galli summam €ad id suam uoluntatem esse dicere; sed cum una castra €Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in €conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab sese €Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum €suum incursuros. ea ab Gallis desideraret quibus occulte adiuuari posset: Liguribus, quod procul agro urbibusque €eorum castra Romana sint, libera consilia esse; illos armare €iuuentutem et capessere pro parte bellum aequum esse. Ligures haud abnuere: tempus modo duorum mensum €petere ad dilectus habendos. interim Mago milites Gallos €dimissis clam per agros eorum mercede conducere; com-€meatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur. M. Liuius exercitum uolonum ex €Etruria in Galliam traducit, iunctusque Lucretio, si se Mago €ex Liguribus propius urbem moueat, obuiam ire parat, si €Poenus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in €eadem statione circa Ariminum Italiae praesidio futurus.  post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato €Masinissae adhortationibus et militibus praedam ex hostium €terra cernentibus tota classe efferri accensis ad traiciendum €quam primum, interuenit maiori minor cogitatio Locros €urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciuerat et ipsa ad Poenos. spes autem adfectandae eius rei ex €minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in €Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis €non societate magis Punica quam suopte ingenio congruenti-bus in eum morem; postremo Romani quoque milites iam €contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere. ab iis egressi €quidam urbe Locrenses circumuenti Regiumque abstracti €fuerant. in eo captiuorum numero fabri quidam fuere, €adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere. hi cogniti ab Locrensium principibus qui pulsi ab €aduersa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerant, cum cetera percontantibus, ut mos est qui €diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt €si redempti ac remissi forent arcem se iis tradituros; ibi se €habitare fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse. itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur €simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque cum ordinem agendae rei com-€posuissent signaque quae procul edita obseruarent, ipsi ad €Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, €referentes ibi promissa captiuorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis €M. Sergius et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia €militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum €ut rei agendae adesset. profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis €fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde conuenerat signum dedere proditoribus arcis; qui parati in-€tentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent €pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam €clamor oreretur in uigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus. quorum gemitus primo morien-€tium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et €tumultus cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios. iamque ad arma pro se quisque uoca-€bat: hostes in arce esse et caedi uigiles; oppressique forent €Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis qui €extra arcem erant sublatus incertum unde accidisset omnia uana augente nocturno tumultu fecisset. itaque uelut plena €iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram €arcem_duae sunt haud multum inter se distantes_confu-giunt. oppidani urbem habebant, uictoribus praemium in €medio positam; ex arcibus duabus proeliis cottidie leuibus certabatur. Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico prae-€sidio praeerat. arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant: ipse postremo ueniebat Hannibal, nec €sustinuissent Romani nisi Locrensium multitudo, exacerbata €superbia atque auaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.  Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem uerti ipsumque Hannibalem aduentare, ne praesidio etiam €periclitaretur haud facili inde receptu, et ipse a Messana €L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto cum primum aestu fretum inclinatum est %naues mari secundo misit. et €Hannibal a Buloto amni_haud procul is ab urbe Locris €abest_nuntio praemisso ut sui luce prima summa ui proe-€lium cum Romanis ac Locrensibus consererent dum ipse €auersis omnibus in eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur, ubi luce coeptam inuenit pugnam, ipse nec in €arcem se includere, turba locum artum impediturus, uoluit, neque scalas quibus scanderet muros attulerat. sarcinis in €aceruum coniectis cum haud procul muris ad terrorem €hostium aciem ostendisset, cum equitibus Numidis circum-€equitabat urbem, dum scalae quaeque alia ad oppugnandum €opus erant parantur, ad uisendum qua maxime parte adgre-deretur: progressus ad murum scorpione icto qui proximus €eum forte steterat, territus inde tam periculoso casu receptui €canere cum iussisset, castra procul ab ictu teli communit. classis Romana a Messana Locros aliquot horis multo die €superante accessit; expositi omnes e nauibus et ante occasum €solis urbem ingressi sunt. postero die coepta ex arce a Poenis pugna, et Hannibal €iam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subi-€bat muros cum repente in eum nihil minus quam tale quic-quam timentem patefacta porta erumpunt Romani. ad €ducentos, improuidos cum inuasissent, occidunt: ceteros €Hannibal, ut consulem adesse sensit, in castra recipit, nun-€tioque misso ad eos qui in arce erant ut sibimet ipsi consu-lerent nocte motis castris abiit. et qui in arce erant igni €iniecto tectis quae tenebant ut is tumultus hostem morare-€tur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti €sunt.  Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et uacua uidit €castra, uocatos ad contionem Locrenses grauiter ob defec-tionem incusauit; de auctoribus supplicium sumpsit bonaque €eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem ad-uersus Romanos concessit. publice nec dare nec eripere se €quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; €quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habituros. illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, €in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint. ipse Pleminio legato praesi-€dioque quod arcem ceperat ad tuendam urbem relicto, cum €quibus uenerat copiis Messanam traiecit. ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthagini-€ensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut modicas €iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti pos-sent; uerum enimuero tantum Pleminius Hamilcarem prae-€sidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØˆ—ƒscelere atque auaritia superauerunt ut non armis sed uitiis uideretur certari. nihil omnium quae inopi inuisas opes €potentioris faciunt praetermissum in oppidanos est ab duce €aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae. iam auaritia ne sacrorum €quidem spoliatione abstinuit; nec alia modo templa uiolata €sed Proserpinae etiam intacti omni aetate thesauri, praeter-€quam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur. ergo sicut ante regiae €naues laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, tum €quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus con-€tactis ea uiolatione templi furorem obiecit atque inter se €ducem in ducem, militem in militem rabie hostili uertit.  summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat. rapto €poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens €sequentibus quorum erat, obuius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum €poculum esset, iurgium inde et clamor, pugna postremo orta €inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque oppor-€tunus aduenerat multitudine simul ac tumultu crescente. uicti Plemini milites cum ad Pleminium cruorem ac uolnera €ostentantes non sine uociferatione atque indignatione con-€currissent probra in eum ipsum iactata in iurgiis referentes, €accensus ira domo sese proripuit uocatosque tribunos nudari ac uirgas expediri iubet. dum spoliandis iis_repugnabant €enim militumque fidem implorabant_tempus teritur, re-€pente milites feroces recenti uictoria ex omnibus locis, uelut €aduersus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt; et cum uiolata iam uirgis corpora tribunorum uidissent, tum €uero in multo impotentiorem subito rabiem accensi sine €respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in €legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt. tum ipsum ab suis interceptum et seclu-€sum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque €mutilatis relinquunt. his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros €hexere aduectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, €Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, €tribunis sontibus iudicatis et in uincla coniectis ut Romam €ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit. Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione €et nimis leuiter latam suam iniuriam ratus nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius €patiendo sensisset, tribunos attrahi ad se iussit, laceratosque €omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus uiuorum poena insepultos proiecit. simili €crudelitate et in Locrensium principes est usus quos ad €conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audiuit; et quae antea per libidinem atque auaritiam foeda exempla €in socios ediderat, tunc ab ira multiplicia edere, infamiae €atque inuidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.  iam comitiorum appetebat tempus cum a P. Licinio con-€sule litterae Romam allatae se exercitumque suum graui €morbo adflictari, nec sisti potuisse ni eadem uis mali aut grauior etiam in hostes ingruisset; itaque quoniam ipse €uenire ad comitia non posset, si ita patribus uideretur, se €Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dic-€turum. exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse; [nam] neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hanni-€bal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea €castra uis morbi ut nisi mature dimittantur nemo omnium €superfuturus uideatur. ea consuli a patribus facienda ut €e re publica fideque sua duceret permissa. ciuitatem eo tempore repens religio inuaserat inuento €carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienigena terrae €Italiae bellum intulisset eum pelli Italia uincique posse si mater Idaea a Pessinunte Romam aduecta foret. id carmen €ab decemuiris inuentum eo magis patres mouit quod et €legati qui donum Delphos portauerant referebant et sacrifi-€cantibus ipsis Pythio Apollini omnia laeta fuisse et respon-€sum oraculo editum maiorem multo uictoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano. in eiusdem €spei summam conferebant P. Scipionis uelut praesagien-€tem animum de fine belli quod depoposcisset prouinciam Africam. itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque €portendentis sese uictoriae compotes fierent, id cogitare €atque agitare quae ratio transportandae Romam deae esset.  nullasdum in Asia socias ciuitates habebat populus €Romanus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia €quondam hauddum ullo foedere sociata ualetudinis populi causa arcessitum, tunc iam cum Attalo rege propter com-€mune aduersus Philippum bellum coeptam amicitiam esse _facturum eum quae posset populi Romani causa_, legatos €ad eum decernunt M. Ualerium Laeuinum qui bis consul €fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum €praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaes-€torios Cn. Tremelium Flaccum et M. Ualerium Faltonem. iis quinque naues quinqueremes ut ex dignitate populi €Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset decernunt. legati Asiam petentes €protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt €consulentes ad quod negotium domo missi essent perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. re-€sponsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore €quod peterent: cum Romam deam deuexissent, tum cura-€rent ut eam qui uir optimus Romae esset hospitio exciperet. Pergamum ad regem uenerunt. is legatos comiter acceptos €Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem €quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac de-portare Romam iussit. praemissus ab legatis M. Ualerius €Falto nuntiauit deam apportari; quaerendum uirum opti-€mum in ciuitate esse qui eam rite hospitio acciperet. Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comi-€tiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Ueturius Philo. comitia per dictatorem habita. €consules facti M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tudi-tanus absens cum prouinciam Graeciam haberet. praetores €inde creati Ti. Claudius Nero M. Marcius Ralla L. Scri-€bonius Libo M. Pomponius Matho. comitiis peractis €dictator sese magistratu abdicauit. ludi Romani ter, plebeii septiens instaurati. curules €erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli. Lucius Hispaniam €prouinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit. Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebeii €aediles fuerunt. aedem Uirtutis eo anno ad portam Cape-€nam M. Marcellus dedicauit septimo decimo anno postquam €a patre eius primo consulatu uota in Gallia ad Clastidium fuerat. et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius €Regillus.  neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Phi-€lippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, €quibus uoluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. quod nisi omni ui perficere maturasset, €bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, €successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus pedi-€tum et mille equitibus et triginta quinque rostratis nauibus, €haud paruum momentum ad opem ferendam sociis, oppres-sisset. uixdum pace facta nuntius regi uenit Romanos €Dyrrachium uenisse Parthinosque et propinquas alias gentes €motas esse ad spem nouandi res Dimallumque oppugnari. eo se auerterant Romani ab Aetolorum quo missi erant €auxilio, irati quod sine auctoritate sua aduersus foedus cum rege pacem fecissent. ea cum audisset Philippus ne qui €motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur magnis €itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se re-€ceperat misso Laetorio legato cum parte copiarum et quin-€decim nauibus in Aetoliam ad uisendas res pacemque si posset turbandam. Philippus agros Apolloniatium uastauit €et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano €fecit; quem postquam quietum muros tantummodo tueri žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØŒ—uidit, nec satis fidens uiribus ut urbem oppugnaret et cum €Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem si posset, €si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis nouo certamine €odiis in regnum se recepit. per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata €prius Romanorum uoluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, satis confidere conuenturam eam adfir-€mantes si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano uenisset. facile impetratum_neque enim ne €ipsius quidem regis abhorrebat animus_ut in Epirum tran-siret. Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex €cum Aeropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. adfuit conloquio €Amynander Athamanum rex, et magistratus alii Epirotarum €et Acarnanum. primus Philippus praetor uerba facit et €petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque eam Epirotis ueniam. P. Sempronius €condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargul-€lum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis €Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae acce-deret. in eas condiciones cum pax conueniret, ab rege €foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei Boeoti Thessa-€li Acarnanes Epirotae: ab Romanis Ilienses, Attalus rex, €Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei Messenii Athenienses. haec conscripta consignataque sunt, et in €duos menses indutiae factae donec Romam mitterentur legati ut populus in has condiciones pacem iuberet; iusseruntque €omnes tribus, quia uerso in Africam bello omnibus aliis in €praesentia leuari bellis uolebant. P. Sempronius pace facta €ad consulatum Romam decessit.  M. Cornelio P. Sempronio consulibus_quintus decimus €is annus belli Punici erat_prouinciae Cornelio Etruria cum €uetere exercitu, Sempronio Bruttii ut nouas scriberet legiones decretae: praetoribus M. Marcio urbana, L. Scribonio €Liboni peregrina et eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia euenit. P. Scipioni €cum eo exercitu, cum ea classe quam habebat, prorogatum €in annum imperium est; item P. Licinio ut Bruttios duabus €legionibus obtineret quoad eum in prouincia cum imperio morari consuli e re publica uisum esset. et M. Liuio et Sp. €Lucretio cum binis legionibus quibus aduersus Magonem Galliae praesidio fuissent prorogatum imperium est, et Cn. €Octauio ut cum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradi-€disset ipse nauibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur. M. Pomponio €praetori in Sicilia Cannensis exercitus duae legiones de-€cretae; T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus €Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum uetere uterque praesidio obtinerent. de Hispaniae imperio, quos €in eam prouinciam duos pro consulibus mitti placeret latum €ad populum est. omnes tribus eosdem L. Cornelium €Lentulum et L. Manlium Acidinum pro consulibus, sicut €priore anno tenuissent, obtinere eas prouincias iusserunt. consules dilectum habere instituerunt et ad nouas scriben-€das in Bruttios legiones et in ceterorum_ita enim iussi ab €senatu erant_exercituum supplementum.  quamquam nondum aperte Africa prouincia decreta erat €occultantibus id, credo, patribus ne praesciscerent Carthagi-€nienses, tamen in eam spem erecta ciuitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. impleuerat €ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant; eo plura uolgabantur: duos €soles uisos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu €solis ad occidentem porrigi uisam: Tarracinae portam, €Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum: €in aede Iunonis Sospitae Lanuui cum horrendo fragore strepitum editum. eorum procurandorum causa diem €unum supplicatio fuit, et nouendiale sacrum quod de caelo lapidatum esset factum. eo accessit consultatio de matre €Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Ualerius unus €ex legatis praegressus actutum in Italia fore nuntiauerat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse. haud paruae €rei iudicium senatum tenebat qui uir optimus in ciuitate esset; ueram certe uictoriam eius rei sibi quisque mallet €quam ulla imperia honoresue suffragio seu patrum seu ple-bis delatos. P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania €ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicauerunt in tota ciuitate uirum bonorum optimum esse._id quibus €uirtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis €memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris €traderem, ita meas opiniones coniectando rem uetustate obrutam non interponam. P. Cornelius cum omnibus €matronis Ostiam obuiam ire deae iussus; isque eam de €naue acciperet et in terram elatam traderet ferendam matro-nis. postquam nauis ad ostium amnis Tiberini accessit, €sicut erat iussus, in salum naue euectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. matronae primores €ciuitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est €nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama cla-€riorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obuiam €effusa ciuitate, turibulis ante ianuas positis qua praefereba-€tur atque accenso ture precantibus ut uolens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Uictoriae quae est in €Palatio pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies festus €fuit. populus frequens dona deae in Palatium tulit, lecti-€sterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.  cum de supplemento legionum quae in prouinciis erant €ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum €est quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati. erectis €exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duo-€decim quae Q. Fabio et Q. Fuluio consulibus abnuissent €milites dare, eas annum iam ferme sextum uacationem mili-tiae quasi honoris et beneficii causa habere cum interim €boni obedientesque socii pro fide atque obsequio in popu-€lum Romanum continuis omnium annorum dilectibus ex-hausti essent. sub hanc uocem non memoria magis patribus €renouata rei prope iam oblitteratae quam ira inritata est. itaque nihil prius referre consules passi, decreuerunt ut con-€sules magistratus denosque principes Nepete Sutrio Ardea €Calibus Alba Carseolis Sora Suessa Setia Circeiis Narnia €Interamna_hae namque coloniae in ea causa erant_Ro-mam excirent; iis imperarent, quantum quaeque earum €coloniarum militum plurimum dedisset populo Romano ex €quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae nume-rum peditum daret et equites centenos uicenos; si qua eum €numerum equitum explere non posset pro equite uno tres €pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi €legerentur mitterenturque ubicumque extra Italiam supple-mento opus esset. si qui ex iis recusarent, retineri eius €coloniae magistratus legatosque placere neque si postularent senatum dari priusquam imperata fecissent. stipendium €praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari €exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data; dari autem placere eandem €quam populo Romano; deferrique Romam ab iuratis cen-€soribus coloniarum priusquam magistratu abirent. ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus €primoribusque earum coloniarum consules cum milites sti-€pendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac recla-mare: negare tantum militum effici posse: uix si simplum ex formula imperetur enisuros: orare atque obsecrare ut €sibi senatum adire ac deprecari liceret: nihil se quare perire €merito deberent admisisse; sed si pereundum etiam foret, €neque suum delictum neque iram populi Romani ut plus militum darent quam haberent posse efficere. consules €obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire €domum ad dilectus habendos: nisi summa militum quae €imperata esset Romam adducta neminem iis senatum da-turum. ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique €dilectus in iis duodecim coloniis per longam uacationem €numero iuniorum aucto haud difficulter est perfectus. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØaltera item res prope aeque longo neglecta silentio relata €a M. Ualerio Laeuino est qui priuatis conlatas pecunias se €ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit; nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam €praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid €proprie ad consulem eius anni quo conlatae pecuniae €essent pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario nec plebe ad tributum sufficiente. grata ea €patribus admonitio fuit; iussisque referre consulibus decre-€uerunt ut tribus pensionibus ea pecunia solueretur; primam €praesentem ii qui tum essent, duas tertii et quinti consules €numerarent. omnes deinde alias curas una occupauit postquam Lo-€crensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, lega-torum aduentu uolgatae sunt; nec tam Plemini scelus quam €Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritauit. decem legati Locrensium obsiti squalore et sordi-€bus in comitio sedentibus consulibus uelamenta supplicum, €ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili uociferatione humi procubuerunt. quaerentibus €consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Plemi-€nio legato Romanisque militibus quae pati ne Carthaginien-€ses quidem uelit populus Romanus; orare uti sibi patres €adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.  senatu dato, maximus natu ex iis: 'scio, quanti aesti-€mentur nostrae apud uos querellae, patres conscripti, pluri-€mum in eo momenti esse si probe sciatis et quomodo proditi €Locri Hannibali sint et quomodo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem uestram; quippe si et culpa defectionis €procul a publico consilio absit, et reditum in uestram dicio-€nem appareat non uoluntate solum sed ope etiam ac uirtute €nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam in-€dignas tam atroces iniurias ab legato uestro militibusque fieri. sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud €tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia; unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit [2et]2 omnium €nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius €quod qualescumque sumus tamen haec quae passi sumus pati non debuimus. non possumus dissimulare, patres €conscripti, nos cum praesidium Punicum in arce nostra €haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii €Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt, conlata cum iis quae hodie patimur? cum bona €uenia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id quod inuitus €eloquar. in discrimine est nunc humanum omne genus, €utrum uos an Carthaginienses principes orbis terrarum uideat. si ex iis quae Locrenses aut ab illis passi sumus €aut a uestro praesidio nunc cum maxime patimur aesti-€mandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam uos dominos praeoptet. et tamen uidete €quemadmodum in uos Locrenses animati sint. cum a €Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad €uestrum imperatorem confugimus: cum a uestro praesidio €plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad uos querellas detulimus. aut uos respicietis perditas res nostras, €patres conscripti, aut ne ab dis quidem immortalibus quod €precemur quicquam superest. 'Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad reci-€piendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relic-tus est praesidio. in hoc legato uestro_dant enim animum €ad loquendum libere ultimae miseriae_nec hominis quic-€quam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem €neque Romani ciuis praeter habitum uestitumque et sonum Latinae linguae; pestis ac belua immanis, quales fretum €quondam quo ab Sicilia diuidimur ad perniciem nauigantium circumsedisse fabulae ferunt. ac si scelus libidinemque €et auaritiam solus ipse exercere in socios uestros satis habe-€ret, unam profundam quidem uoraginem tamen patientia nostra expleremus: nunc omnes centuriones militesque €uestros_adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse uoluit_Pleminios fecit; omnes rapiunt, spoliant, uer-€berant, uolnerant, occidunt; constuprant matronas, uirgines, ingenuos raptos ex complexu parentium. cottidie capitur €urbs nostra, cottidie diripitur; dies noctesque omnia passim €mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant. miretur qui sciat, quomodo aut nos ad €patiendum sufficiamus aut illos qui faciunt nondum tanta-€rum iniuriarum satietas ceperit. neque ego exsequi possum €nec uobis operae est audire singula quae passi sumus: com-muniter omnia amplectar. nego domum ullam Locris, €nego quemquam hominem expertem iniuriae esse; nego €ullum genus sceleris, libidinis, auaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit. uix ratio iniri €potest uter casus ciuitati sit detestabilior, cum hostes bello €urbem cepere an cum exitiabilis tyrannus ui atque armis oppressit. omnia quae captae urbes patiuntur passi sumus €et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia quae €crudelissimi atque importunissimi tyranni scelera in op-€pressos ciues edunt Pleminius in nos liberosque nostros et €coniuges edidit.  'unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa €animis cogat et uos audire et exsoluere rem publicam ues-€tram religione, si ita uobis uidebitur, uelimus, patres con-scripti; uidimus enim cum quanta caerimonia non uestros solum colatis deos sed etiam externos accipiatis. fanum €est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad uos peruenisse Pyrrhi bello, qui cum ex €Sicilia rediens Locros classe praeterueheretur, inter alia €foeda quae propter fidem erga uos in ciuitatem nostram €facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae intactos ad €eam diem spoliauit atque ita pecunia in naues imposita ipse terra est profectus. quid ergo euenit, patres conscripti? €classis postero die foedissima tempestate lacerata omnesque €naues quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra eiectae sunt; qua tanta clade edoctus tandem deos esse, €superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thesau-€ros Proserpinae referri iussit. nec tamen illi unquam post-€ea prosperi quicquam euenit, pulsusque Italia ignobili atque €inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. haec cum audisset legatus uester tribunique militum et €mille alia quae non augendae religionis causa sed praesen-€ti deae numine saepe comperta nobis maioribusque nos-tris referebantur, ausi sunt nihilominus sacrilegas admouere €manus intactis illis thesauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites uestros. quibus per uos €fidemque uestram, patres conscripti, priusquam eorum €scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei €gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum €sanguine sed etiam publica clade luant. 'quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in €ducibus aut in militibus uestris cessat ira deae. aliquotiens €iam inter se signis conlatis concurrerunt. dux alterius €partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non €acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimi-cauerunt, praebuissentque occasionem furore suo Locros €recipiendi Hannibali nisi accitus ab nobis Scipio inter-uenisset. at hercule milites contactos sacrilegio furor €agitat, in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen ap-€paruit. immo ibi praesens maxime fuit. uirgis caesi tribuni ab legato sunt: legatus deinde insidiis tribunorum €interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; recreatus €dein legatus ex uolneribus tribunos militum in uincla coniec-€tos, dein uerberatos seruilibus omnibus suppliciis cruciando €occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri. 'has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante €desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit. maiores quondam nostri graui €Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, trans-€ferre in urbem eam pecuniam uoluerunt; noctu audita ex €delubro uox est: abstinerent manus, deam sua defensuram. quia mouendi inde thesauros religio incussa erat, muro €circumdari templum uoluerunt; ad aliquantum iam altitu-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ’˜‘ƒdinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt. sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque €templum aut tutata est aut a uiolatoribus grauia piacula €exegit: nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam uos, patres conscripti. ad uos uestramque fidem €supplices confugimus. nihil nostra interest utrum sub illo €legato sub illo praesidio Locros esse sinatis an irato Hanni-€bali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus ut €extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis: ueniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris €quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non €recusamus quin et nos omnia eadem iterum si pati possumus €patiamur et ille omni diuino humanoque liberetur scelere.'  haec cum ab legatis dicta essent quaesissetque ab iis €Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, re-€sponderunt missos legatos esse sed eum belli apparatu €occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; et legati gratia quanta esset apud €imperatorem expertos esse cum inter eum et tribunos cog-€nita causa tribunos in uincla coniecerit, legatum aeque €sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit. iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo sed €etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius natum eum ad corrumpendam disciplinam mili-€tarem arguere: sic et in Hispania plus prope per sedi-€tionem militum quam bello amissum; externo et regio more €et indulgere licentiae militum et saeuire in eos. sen-tentiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium €legatum uinctum Romam deportari placere et ex uinculis €causam dicere ac, si uera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari: P. Scipionem €quod de prouincia decessisset iniussu senatus reuocari, €agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando €ferrent ad populum: Locrensibus coram senatum respondere €quas iniurias sibi factas quererentur eas neque senatum neque populum Romanum factas uelle; uiros bonos soci-€osque et amicos eos appellari; liberos coniuges quaeque €alia erepta essent restitui: pecuniam quanta ex thesauris €Proserpinae sublata esset conquiri duplamque pecuniam in thesauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad €collegium pontificum referretur, quod sacri thesauri moti €aperti uiolati essent, quae piacula, quibus dis, quibus hostiis fieri placeret: milites qui Locris essent omnes in Siciliam €transportari: quattuor cohortes sociorum Latini nominis in €praesidium Locros adduci. perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et aduersus Scipionem non potuere. praeter Plemini faci-€nus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non €Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis €eum palaestraeque operam dare; aeque [segniter] molliter cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; Carthaginem €atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem €licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis €nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.  haec quamquam partim uera partim mixta eoque similia €ueris iactabantur, tamen uicit Q. Metelli sententia qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit: qui €enim conuenire quem modo ciuitas iuuenem admodum unum €reciperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab €hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem €creauerit consulem, spe destinauerit Hannibalem ex Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam €Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum ex prouincia €reuocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quere-€rentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque €aliud quam patientia aut pudor quod legato pepercisset in-simulari posset? sibi placere M. Pomponium praetorem, €cui Sicilia prouincia sorti euenisset, triduo proximo in pro-€uinciam proficisci: consules decem legatos quos iis uideretur €ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tri-bunos plebei atque aedilem; cum eo consilio praetorem €cognoscere; si ea quae Locrenses facta quererentur iussu €aut uoluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de prouincia decedere iuberent; si P. Scipio iam in Africam traiecisset, €tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis quos maxime idoneos praetor censuisset in Africam proficiscerentur, tri-€buni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati €qui exercitui praeessent donec nouus imperator ad eum exercitum uenisset: si M. Pomponius et decem legati com-€perissent neque iussu neque uoluntate P. Scipionis ea facta €esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut propo-suisset gereret. hoc facto senatus consulto, cum tribunis €plebis actum est aut compararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent: ad collegium ponti-€ficum relatum de expiandis quae Locris in templo Proser-€pinae tacta ac uiolata elataque inde essent. tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti €M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis €plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens €non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere €tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. €prius Locros ire quam Messanam consilium erat.  ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet. €alii auditis quae Romae acta essent in exsilium Neapolim €euntem forte in Q. Metellum unum ex legatis incidisse et ab eo Regium ui retractum tradunt: alii ab ipso Scipione €legatum cum triginta nobilissimis equitum missum qui Q. €Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes coni-cerent. ii omnes seu ante Scipionis seu tum praetoris €iussu traditi in custodiam Reginis sunt. praetor legatique Locros profecti primam, sicuti manda-€tum erat, religionis curam habuere; omnem enim sacram €pecuniam quaeque apud Pleminium quaeque apud milites €erat conquisitam, cum ea quam ipsi secum attulerant, in thesauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt. tum €uocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem €efferre iubet castraque in campo locat cum graui edicto si €quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod €suum non esset: Locrensibus se permittere ut quod sui €quisque cognosset prenderet, si quid non compareret re-peteret; ante omnia libera corpora placere sine mora €Locrensibus restitui; non leui defuncturum poena qui non restituisset. Locrensium deinde contionem habuit atque €iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque €restituere dixit; si qui Pleminium aliumue quem accusare uellet, Regium se sequeretur: si de P. Scipione publice €queri uellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque €facta essent iussu aut uoluntate P. Scipionis facta esse, €legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, senatui ac populo Romano €gratias egerunt: se ad Pleminium accusandum ituros: Scipionem, quamquam parum iniuriis ciuitatis suae doluerit, €eum esse uirum quem amicum sibi quam inimicum malint €esse; pro certo se habere neque iussu neque uoluntate €P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium [aut] sibi parum creditum, aut natura insitum qui-€busdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad €uindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud €mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi. Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damna-uerunt atque in catenis Romam miserunt. ipsi ad Scipio-€nem profecti sunt ut ea quoque quae uolgata sermonibus €erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina €militiae comperta oculis referrent Romam.  uenientibus iis Syracusas Scipio res, non uerba ad pur-€gandum sese parauit. exercitum omnem eo conuenire, €classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. quo die uenerunt €hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem naualemque €exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem €in portu simulacrum et ipsam edentem naualis pugnae os-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ–“tendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum uisendum praetor legatique ducti. tantaque €admiratio singularum uniuersarumque rerum incussa ut satis €crederent aut illo duce atque exercitu uinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque quod di bene €uerterent traicere et spei conceptae quo die illum omnes €centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere; adeoque laetis inde €animis profecti sunt, tamquam uictoriam non belli magnifi-€cum apparatum nuntiaturi Romam essent. Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam €est uentum extemplo in carcerem conditi. ac primo pro-€ducti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locren-€sium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt: postea cum saepius producerentur, iam senescente inuidia €molliebantur irae; et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis fauorem ad uolgum conciliabat. mortuus €tamen prius in uinclis est quam iudicium de eo populi per-€ficeretur. hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum €Romanarum refert ludis uotiuis quos Romae Africanus €iterum consul faciebat conatum per quosdam quos pretio €corruperat aliquot locis urbem incendere ut effringendi car-€ceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere €delegatum in Tullianum ex senatus consulto. de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes €legatique et tribuni classem exercitum ducemque uerbis €extollentes effecerunt ut senatus censeret primo quoque €tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos €in Africam secum traiceret, quos prouinciae relinqueret €praesidio.  dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quo-€que cum speculis per omnia promunturia positis percontantes €pauentesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, haud paruum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt €societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant. erat Hasdrubali Gis-€gonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante €dictum est cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio €atque Hasdrubal conuenerunt, sed mentio quoque incohata adfinitatis ut rex duceret filiam Hasdrubalis. ad eam rem €consummandam tempusque nuptiis statuendum_iam enim €et nubilis erat uirgo_profectus Hasdrubal ut accensum €cupiditate_et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in €uenerem_sensit, uirginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias; et inter aliam gratulationem ut publicum quoque €foedus priuato adiceretur societas inter populum Carthagini-€ensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos €inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur. ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi €societatis et quam uana et mutabilia barbarorum ingenia essent, ueritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, paruum €uinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore €Numidam habet perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis €ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat €eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat; se et nuptiis ciuis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem €uiderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab €Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Cartha-€giniensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum €armaque aut haec aut illa abnuentem alteram societatem sequi necesse sit: si non abstineat Africa Scipio et Cartha-€gini exercitum admoueat, sibi necessarium fore et pro terra €Africa in qua et ipse sit genitus et pro patria coniugis suae €proque parente ac penatibus dimicare.  cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum conuenerunt. Scipio quamquam magno mo-€mento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus €erat, legatis propere priusquam res uolgaretur remissis in Africam litteras dat ad regem quibus etiam atque etiam €monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano €initae societatis neu fas fidem dexteras deos testes atque arbitros conuentorum fallat. ceterum quando neque €celari aduentus Numidarum poterat_uagati enim in urbe €obuersatique praetorio erant_et, si sileretur quid petentes €uenissent, periculum erat ne uera eo ipso quod celarentur €sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum ince-€deret ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellan-€dum, auertit a uero falsis praeoccupando mentes hominum, et uocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum €ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios €reges. Masinissam prius ipsum ad C. Laelium uenisse querentem quod cunctando tempus tereretur: nunc Sypha-€cem mittere legatos idem admirantem quae tam diuturnae €morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in €Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere. itaque satis iam €omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipi-€ente cunctationem, in animo sibi esse Lilybaeum classe €traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis €contractis quae prima dies cursum nauibus daret dis bene iuuantibus in Africam traicere. litteras ad M. Pomponium €mittit ut, si ei uideretur, Lilybaeum ueniret ut communiter €consulerent quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret. item circum oram omnem €maritimam misit ut naues onerariae comprensae Lilybaeum €omnes contraherentur. quicquid militum nauiumque in Sicilia erat cum Lily-€baeum conuenisset et nec urbs multitudinem hominum neque portus naues caperet, tantus omnibus ardor erat in Africam €traiciendi ut non ad bellum duci uiderentur sed ad certa €uictoriae praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi €exercitu milites illo non alio duce credebant nauata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse. et €Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque €ad Cannas ignauia eorum cladem acceptam sciret neque €ullos aeque ueteres milites in exercitu Romano esse exper-€tosque non uariis proeliis modo sed urbibus etiam oppug-nandis. quinta et sexta Cannenses erant legiones. eas se €traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites in-€spexit, relictisque quos non idoneos credebat in locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, suppleuitque ita eas €legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos €haberent equites. sociorum item Latini nominis pedites €equitesque de exercitu Cannensi legit.  quantum militum in Africam transportatum sit non paruo numero inter auctores discrepat. alibi decem milia peditum €duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum €mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auc-€tam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naues imposita [2inuenio]2. quidam non adiecere numerum, inter €quos me ipse in re dubia poni malim. Coelius ut abstinet numero, ita ad immensum multitudinis speciem auget: uolu-€cres ad terram delapsas clamore militum ait tantamque multi-€tudinem conscendisse naues ut nemo mortalium aut in Italia €aut in Sicilia relinqui uideretur. milites ut naues ordine ac sine tumultu conscenderent €ipse eam sibi curam sumpsit: nauticos C. Laelius, qui classis €praefectus erat, in nauibus ante conscendere coactos conti-nuit: commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura €data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quin-decim dierum cocta, imposita. ut omnes iam in nauibus €erant, scaphas circummisit ut ex omnibus nauibus guber-€natoresque et magistri nauium et bini milites in forum con-uenirent ad imperia accipienda. postquam conuenerunt, €primum ab iis quaesiuit si aquam hominibus iumentisque in totidem dies quot frumentum imposuissent. ubi responde-€runt aquam dierum quinque et quadraginta in nauibus esse, €tum edixit militibus ut silentium quieti nautis sine certami-€ne ad ministeria exsequenda bene oboedientes praestarent. cum uiginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab €laeuo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ™˜ŠƒM. Porcio Catone_quaestor is tum erat_onerariis futurum praesidio. lumina in nauibus singula rostratae, bina onerariae €haberent: in praetoria naue insigne nocturnum trium lumi-num fore. Emporia ut peterent gubernatoribus edixit._ €fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum €est regio, et imbelles_quod plerumque in uberi agro euenit €_barbari sunt priusque quam ab Carthagine subuenire-tur opprimi uidebantur posse._iis editis imperiis redire ad €naues iussi et postero die bis bene iuuantibus signo dato €soluere naues.  multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu €profectae erant; ceterum non eo bello solum_nec id €mirum; praedatum enim tantummodo pleraeque classes €ierant_sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini €consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope €totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat; nam praeter quadraginta longas naues quadringentis ferme onerariis exercitum trauexit. sed et €bellum bello secundum priore ut atrocius Romanis uideretur, €cum quod in Italia bellabatur tum ingentes strages tot exer-cituum simul caesis ducibus effecerant, et Scipio dux partim €factis fortibus partim suapte fortuna quadam %ingenti% ad in-crementa gloriae celebratus conuerterat animos, simul et €mens ipsa traiciendi, nulli ante eo bello duci temptata, €quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendum-€que et finiendum in Africa bellum se transire uolgauerat. concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non €habitantium modo Lilybaei sed legationum omnium ex Sicilia €quae et ad prosequendum Scipionem officii causa conuene-€rant et praetorem prouinciae M. Pomponium secutae fuerant; ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad €prosequendos commilitones processerant; nec classis modo €prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta €turba spectaculo nauigantibus erat.  ubi inluxit, Scipio e praetoria naue silentio per praeconem facto 'diui diuaeque' inquit 'qui maria terrasque colitis, €uos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt €geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique Ro-€manae sociis nominique Latino qui populi Romani quique €meam sectam imperium auspiciumque terra mari amnibus-que sequuntur bene uerruncent, eaque uos omnia bene €iuuetis, bonis auctibus auxitis; saluos incolumesque uictis €perduellibus uictores spoliis decoratos praeda onustos €triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; quaeque populus €Carthaginiensis in ciuitatem nostram facere molitus est, ea ut €mihi populoque Romano in ciuitatem Carthaginiensium €exempla edendi facultatem detis.' secundum has preces cruda exta caesa uictima, uti mos €est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. uento secundo uehementi satis prouecti celeriter e conspectu €terrae ablati sunt; et a meridie nebula occepit ita uix ut €concursus nauium inter se uitarent; lenior uentus in alto factus. noctem insequentem eadem caligo obtinuit: sole €orto est discussa, et addita uis uento. iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quin-€que milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium €se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti €bono rei publicae suoque Africam uiderit, dare uela et alium infra nauibus accessum petere iubet. uento eodem fere-€bantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie €exorta conspectum terrae ademit et uentus premente nebula cecidit. nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras €ne aut inter se concurrerent naues aut terrae inferrentur iecere. ubi inluxit, uentus idem coortus nebula disiecta €aperuit omnia Africae litora. Scipio quod esset proximum €promuntorium percontatus cum Pulchri promunturium id €uocari audisset, 'placet omen;' inquit 'huc dirigite naues.' eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae €sunt. €prosperam nauigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. Coelius €unus praeterquam quod non mersas fluctibus naues ceteros €omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam €tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis nauibus €iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, €milites sine armis cum ingenti tumultu in terram euasisse.  expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur. iam non in maritimos modo agros conspectu €primum classis dein tumultu egredientium in terram pauor terrorque peruenerat, sed in ipsas urbes; neque enim homi-€num modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta €omnes passim compleuerat uias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres. urbibus €uero ipsis maiorem quam quem secum attulerant terrorem €inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit. nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium con-€sules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum €uiderant praeter praedatorias classes quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obuia fors fe-€cerat prius recursum semper ad naues quam clamor agrestes conciret fuerat. eo maior tum fuga pauorque in urbe fuit. €et hercule neque exercitus domi ualidus neque dux quem €opponerent erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, €diuitiis, regia tum etiam adfinitate, longe primus ciuitatis erat; sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsum-€que in Hispania meminerant nec magis ducem duci parem €quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse. itaque uelut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita €conclamatum ad arma est portaeque raptim clausae et €armati in muris uigiliaeque et stationes dispositae ac nocte insequenti uigilatum est. postero die quingenti equites, €speculatum ad mare turbandosque egredientes ex nauibus missi, in stationes Romanorum inciderunt. iam enim Scipio, €classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari €tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis €idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.  hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisis-€sent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, €in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuuenem, occiderunt. Scipio non agros modo circa uastauit sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit; ubi €praeter cetera, quae extemplo in naues onerarias imposita €missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum seruorumque €capitum sunt capta. laetissimus tamen Romanis in principio rerum geren-€darum aduentus fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis €haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt uenisse. ceterum cum longe maximus omnium €aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam €iuuerit, operae pretium uidetur excedere paulum ad enar-€randum quam uaria fortuna usus sit in amittendo reci-perandoque paterno regno._militanti pro Carthaginiensibus €in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum €ad fratrem regis Oezalcem pergrandem natu_ita mos apud Numidas est_peruenit. haud multo post Oezalce quoque €mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit. ceterum cum magis €iure gentis quam auctoritate inter suos aut uiribus obtineret €regnum, exstitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus €sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio uaria fortuna cum iis qui tum obtinebant certantis. is con-€citatis popularibus, apud quos inuidia regum magnae auc-€toritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit. in eo proelio Capussa €cum multis principum cecidit. gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit; regio tamen €nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris €puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat. Carthaginiensem nobilem feminam, sororis €filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ˜matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis, et €cum Syphace hospitium uetustum legatis missis renouat, €omnia ea auxilia praeparans aduersus Masinissam.  et Masinissa audita morte patrui, dein nece fratris patrue-€lis, ex Hispania in Mauretaniam_Baga ea tempestate rex Maurorum erat_traiecit. ab eo supplex infimis precibus €auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetrauit. cum iis praemisso nuntio ad pater-€nos suosque amicos cum ad fines regni peruenisset, quin-genti ferme Numidae ad eum conuenerunt. igitur Mauris €inde sicut conuenerat retro ad regem remissis, quamquam €aliquanto minor spe multitudo %conueniret%, nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet, ratus agendo ac moliendo €uires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti €ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. trepidum agmen cum in urbem refugisset, urbem Masinissa €primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, €alios uim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero €inter tumultum ad Syphacem quo primum intenderant iter peruenerunt. fama huius modicae rei in principio rerum €prospere actae conuertit ad Masinissam Numidas, adflue-€bantque undique ex agris uicisque ueteres milites Galae et €incitabant iuuenem ad reciperandum paternum regnum. numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam €et ipse eum exercitum quo Capussam uicerat et ex receptis €post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. quindecim milia €peditum Mazaetullo decem milia equitum erant, quibus cum €Masinissa nequaquam tantum peditum equitumue habente €acie conflixit. uicit tamen et ueterum militum uirtus et €prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Car-€thaginiensem agrum perfugit. ita reciperato regno paterno €Masinissa, quia sibi aduersus Syphacem haud paulo maiorem €restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem face-€rent si in fidem Masinissae sese permisisset futurum eum in €eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, et qui Mazaetullo praeter impunitatem sua omnia cum fide €restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, omnia ne id fieret Carthaginiensibus de in-€dustria agentibus, ad sese perduxit.  Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Sypha-€cem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere €credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam €eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum €eius Oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi €ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines uirtutis speci-€men dedisse sociis pariter hostibusque; et Syphacem et €Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent €ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros; adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum €coalescens fouentis regnum. instando stimulandoque per-uincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoueat atque €in agro de quo saepe cum Gala non uerbis modo discepta-€tum sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie €iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturum: sin per metum agro cedatur, in €medium regni eundum. aut sine certamine concessuros €in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros €armis. his uocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert. €et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa €cum paucis equitibus ex acie in montem_Bellum incolae uocant_perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecori-€busque suis_ea pecunia illis est_persecuti sunt regem: €cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis con-cessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosus-€que est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque €carne ac lacte uescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtiuis incursionibus, deinde €aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri €Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Nu-midas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter €eludebant ut ad mare deuectam praedam uenderent merca-€toribus adpellentibus naues ad id ipsum, pluresque quam €iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infen-€sumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant; €sed uix regium uidebatur latronem uagum in montibus con-€sectari;  Bucar ex praefectis regis, uir acer et impiger, ad id €delectus. ei data quattuor milia peditum duo equitum, €praemiorumque ingentium spe oneratus si caput Masinissae €rettulisset aut uiuum_id uero inaestimabile gaudium fore_ cepisset. palatos incurioseque agentes improuiso adortus, €pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio arma-€torum exclusa Masinissam ipsum cum paucis in uerticem montis compellit. inde prope iam ut debellato nec praeda €modo pecorum hominumque captorum missa ad regem sed €copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, cum quingentis haud amplius peditibus ducentis-€que equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in €ualle arta faucibus utrimque obsessis inclusit. ibi ingens caedes Maesuliorum facta: Masinissa cum quinquaginta €haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequen-tibus se eripuit. tenuit tamen uestigia Bucar, adeptusque €eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circum-€uenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. €cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e mani-bus inter tumultum amisit. in conspectu erant fugientes; €ala equitum dispersa lato campo quibusdam ut occurrerent per obliqua tendentibus quinque hostes sequebatur. amnis €ingens fugientes accepit_neque enim cunctanter, ut quos €maior metus urgeret, immiserant equos_raptique gur-gite in obliquum praelati. duobus in conspectu hostium €in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac €duo reliqui equites cum eo inter uirgulta ulterioris ripae €emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi €flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur. inde uanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, €missique qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; €totaque Africa fama mortis Masinissae repleta uarie animos €adfecit. Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret uolnus duorum equitum latrocinio per dies aliquot uixit. ubi pri-€mum ducta cicatrix patique posse uisus iactationem, auda-€cia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso €itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam quis esset ferens uenisset, tantum €motum cum fauore pristino tum gaudio insperato quod €quem perisse crediderant incolumem cernebant fecit ut intra €paucos dies sex milia peditum armatorum quattuor equi-tum ad eum confluerent, iamque non in possessione modo €paterni regni esset sed etiam socios Carthaginiensium popu-€los Masaesuliorumque fines_id Syphacis regnum erat_ €uastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam €Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium €consedit.  maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per prae-€fectos ageret, cum filio iuuene_nomen Uermina erat_parte €exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo inuadat. nocte profectus Uer-€mina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem in-€terdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset mouit castra. ubi tempus uisum est quo peruenisse €iam circummissi uideri poterant, et ipse leni cliuo ferente €ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis per aduersum montem erectam aciem ducit. Masi-€nissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus €erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, €loco et uirtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuuante. ea multitudo diuisa cum €pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, uicto-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ”•ƒriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri €pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites €Masinissa circa se conglobatos diuisosque turmatim in tres €partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata conuenirent fuga. ipse qua intenderat inter media tela €hostium euasit: duae turmae haesere; altera metu dedita €hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et con-fixa est. Uerminam prope uestigiis instantem in alia atque €alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem €fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim peruenit. ibi cum conscientia €egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia €gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli €classisque Romanae aduentum in Africam consumpsit. haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum €magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea €uenisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, €haec paucitas exsulis fortunae conueniens est.  Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio €equitatu per nouum dilectum comparato Hannonem Hamil-caris filium praeficiunt. Hasdrubalem subinde ac Syphacem €per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arces-€sunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae €iubent; Syphacem orant ut Carthagini, ut uniuersae Africae subueniat. ad Uticam tum castra Scipio ferme mille passus €ab urbe habebat translata a mari, ubi paucos dies statiua coniuncta classi fuerant. Hanno nequaquam satis ualido €non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos €quidem a populationibus agros equitatu accepto id omnium €primum egit ut per conquisitionem numerum equitum augeret; nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen €Numidas_id longe primum equitum in Africa est genus _conducit. iam ad quattuor milia equitum habebat, cum €Salaecam nomine urbem occupauit quindecim ferme milia ab Romanis castris. quod ubi Scipioni relatum est, 'aesti-€ua sub tectis equitatus.' inquit 'sint uel plures, dum talem ducem habeant.' eo minus sibi cessandum ratus quo illi €segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum €portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet: €ubi omnis multitudo se effudisset grauiorque iam in certa-€mine esset quam ut facile sustineri posset, cederet pau-latim; se in tempore pugnae obuenturum. tantum €moratus quantum satis temporis praegresso uisum ad eli-€ciendos hostes, cum Romano equitatu secutus tegentibus €tumulis, qui peropportune circa uiae flexus oppositi erant, €occultus processit. Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis €modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris €simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat. nondum omnes egressi erant uarieque dux fati-€gabatur, alios uino et somno graues arma capere et frenare €equos cogendo, aliis ne sparsi et inconditi sine ordine sine signis omnibus portis excurrerent obsistendo. primo in-€caute se inuehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul €conferti porta effusi aequauerant certamen; postremo iam €omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra ne-quiere; non tamen effusa fuga Masinissa sed cedendo €sensim impetus eorum accipiebat donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit. inde exorti equites et ipsi €integris uiribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pug-€nando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit. mille fere qui primi €agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt: ceteros €ducis praecipue territos caede effuse fugientes per triginta €milia passuum uictores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt. inter eos satis con-€stabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, €et diuitiis quosdam et genere inlustres.  eodem forte quo haec gesta sunt die naues quae praedam €in Siciliam uexerant cum commeatu rediere, uelut ominatae ad praedam alteram repetendam sese uenisse. duos eodem €nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis €interfectos non omnes auctores sunt, ueriti, credo, ne falleret €bis relata eadem res: Coelius quidem et Ualerius captum €etiam Hannonem tradunt. Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat et ante omnes Masinissam insignibus donis donat; et firmo €praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu pro-€fectus, non agris modo quacumque incedebat populatis sed urbibus etiam quibusdam uicisque expugnatis late fuso €terrore belli septimo die quam profectus erat magnam uim €hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in €castra redit, grauesque iterum hostilibus spoliis naues di-mittit. inde omissis expeditionibus paruis populationibusque €ad oppugnandam Uticam omnes belli uires conuertit, eam €deinde si cepisset sedem ad cetera exsequenda habiturus. simul et a classe nauales socii, qua ex parte urbs mari adlui-€tur, simul et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus. tormenta machinasque et €aduexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant; €et noua in armamentario multis talium operum artificibus €de industria inclusis fiebant. Uticensibus tanta undique mole circumsessis in Cartha-€giniensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita si is €mouisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indi-gentium auxilii tardius cuncta mouebantur. Hasdrubal €intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, €tria equitum confecisset, non tamen ante aduentum Syphacis castra propius hostem mouere est ausus. Syphax cum €quinquaginta milibus peditum, decem equitum aduenit €confestimque motis a Carthagine castris, haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. quorum aduentus €hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme €dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, absce-deret inde inrito incepto. et_iam enim hiemps instabat_ €castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti €adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, com-munit. uno uallo et naualia et castra amplectitur; iugo €medio legionum castris impositis, latus ad septentrionem €uersum subductae naues naualesque socii tenebant, meridi-anam uallem ad alterum litus deuexam equitatus. haec in €Africa usque ad extremum autumni gesta.  praeter conuectum undique ex populatis circa agris fru-€mentum commeatusque ex Sicilia atque Italia aduectos, Cn. €Octauius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore €cuius ea prouincia erat ingentem uim frumenti aduexit; horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed €noua aedificata. uestimenta exercitui deerant; id manda-€tum Octauio ut cum praetore ageret si quid ex ea prouincia comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata €res; mille ducentae togae breui spatio, duodecim milia €tunicarum missa. aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius €consul cui Bruttii prouincia erat in agro Crotoniensi cum €Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, €et tumultu uerius quam pugna ad mille et ducenti de exer-citu consulis interfecti; in castra trepide reditum, neque €oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proxi-€mae noctis profectus inde consul praemisso nuntio ad P. €Licinium proconsulem ut suas legiones admoueret copias coniunxit. ita duo duces duo exercitus ad Hannibalem €redierunt; nec mora dimicandi facta, cum consuli duplica-tae uires, Poeno recens uictoria animos faceret. in primam €aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae €P. Licini legiones. consul principio pugnae aedem Fortu-€nae Primigeniae uouit si eo die hostes fudisset; composque eius uoti fuit. fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia €armatorum caesa, paulo minus trecenti uiui capti et equi €quadraginta undecim militaria signa. perculsus aduerso €proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit. eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte €Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ¤˜Šƒcontinuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem nouandi res uersam. eas quaestiones ex senatus consulto €minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut €ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea €conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes cum absentes €damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae €publicari poterant pigneranda poenae praebebant.  dum haec consules diuersis regionibus agunt, censores €interim Romae M. Liuius et C. Claudius senatum recita-€uerunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta €acriter et cum summa fide exegerunt. uiam e foro bouario €[et] ad Ueneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locauerunt. uectigal etiam nouum €ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per €totam Italiam erat; Romae pretio eodem, pluris in foris et €conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locauerunt. id uectigal commentum alterum ex censoribus satis crede-€bant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus €esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum €opera damnatus erat [credebant]; inde Salinatori Liuio €inditum cognomen. lustrum conditum serius quia per prouincias dimiserunt €censores ut ciuium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. censa cum iis ducenta €quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod nun-€quam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum €censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum, €quantum pecunia ualerent in publicis tabulis monumenta exstarent. equitum deinde census agi coeptus est; et ambo €forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum €Polliam uentum esset in qua M. Liui nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, 'cita' inquit Nero €'M. Liuium'; et siue ex residua uetere simultate siue €intempestiua iactatione seueritatis inflatus M. Liuium quia populi iudicio esset damnatus equum uendere iussit. item €M. Liuius cum ad tribum Arniensem et nomen collegae €uentum est, uendere equum C. Claudium iussit duarum €rerum causa, unius quod falsum aduersus se testimonium €dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam €alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, €inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit collegae nomen. deinde M. Liuius in aerarium uenit; praeter €Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque con-€demnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum €Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condem-€natum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter €quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore; €quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, €C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. prauum certamen notarum inter censores; castigatio in-€constantiae populi censoria et grauitate temporum illorum digna. in inuidia censores cum essent, crescendi ex iis €ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad €populum utrique dixit. ea res consensu patrum discussa €est ne postea obnoxia populari aurae censura esset.  eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule ui capta, €Consentia et Pandosia et ignobiles aliae ciuitates uoluntate in dicionem uenerunt. et cum comitiorum iam appeteret €tempus, Cornelium potius ex Etruria ubi nihil belli erat Romam acciri placuit. is consules Cn. Seruilium Caepionem et C. Seruilium Geminum creauit. inde praetoria comitia €habita. creati P. Cornelius Lentulus P. Quinctilius Uarus P. Aelius Paetus P. Uillius Tappulus; hi duo cum aediles €plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis per-€fectis ad exercitum in Etruriam redit. sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: €Ti. Ueturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili €Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratus-que; in M. Pomponi Mathonis auguris et decemuiri locum €creati decemuir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius €Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in €Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Liuio et M. €Seruilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati; item €per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Uillio; et Iouis €epulum fuit ludorum causa. °Cn. Seruilius et C. Seruilius consules_sextus decimus is €annus belli Punici erat_cum de re publica belloque et prouinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut €consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios €aduersus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures prouinciam haberet: cui Bruttii euenissent exercitum a P. Sempronio €acciperet; P. Sempronius_ei quoque enim pro consule im-perium in annum prorogabatur_P. Licinio succederet; is €Romam reuerteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, €quibus nemo ea tempestate instructior ciuis habebatur, con-gestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis €idem ac diues erat; forma uiribusque corporis excellebat; €facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris €pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis €consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis prouincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius nouo €consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio €Galliam prouinciam obtinere cum legionibus iis quas [2L.]2 Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde prouincias: Caepioni Bruttii, [Seruilio] Gemino Etruria euenit. tum €praetorum prouinciae in sortem coniectae. iurisdictionem €urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam €P. Uillius, Ariminum cum duabus legionibus_sub Sp. Lucretio eae fuerant_Quinctilius Uarus est sortitus. et €Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Ma-€gone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, €sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, €quod is in Africam prouinciam traiecisset, ut ea res salutaris €populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.  in Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod €roboris ea prouincia habuerat in Africam transuectum €fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quad-€raginta nauibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim nouas naues Uillius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia ueteres refectae. huic classi M. Pom-€ponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus nouos milites ex Italia aduectos in naues imposuit. parem €nauium numerum Cn. Octauio praetori item prioris anni €cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres €decreuerunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naues iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo €missuri classem Carthaginienses forent, uidebantur autem €quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio €praetori prioris anni cum totidem nauibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum con-€sules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque ueteribus impera-€toribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. uiginti €omnino legionibus et centum sexaginta nauibus longis res €Romana eo anno gesta. praetores in prouincias ire iussi: consulibus imperatum €ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facer-€ent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum uouisset si eodem statu res publica staret. et nouas reli-€giones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus €locis nuntiata. aurum in Capitolio corui non lacerasse tan-tum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam €auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum €uis ingens, ita ut unde aduenissent parum constaret, com-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øž¢˜‹pleuit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusi-€none arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde €ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri €primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea pro-€digia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum €dei quibus sacrificaretur.  his transactis consules praetoresque in prouincias pro-€fecti; omnibus tamen, uelut eam sortitis, Africae cura erat, €seu quia ibi summam rerum bellique uerti cernebant seu ut €Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis uersa ciuitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum €est, sed ex Sicilia quoque et Hispania uestimenta frumen-€tumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera €remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. €Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naues; classem paratam instruc-€tamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec €ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, €si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus €condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur._haec €per nuntios acta magis equidem crediderim_et ita pars €maior auctores sunt_quam ipsum Syphacem, ut Antias €Ualerius prodit, in castra Romana ad conloquium uenisse. _primo eas condiciones imperator Romanus uix auribus €admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in €castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere €saepius ultro citroque agitantibus rem conuenturam. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae prae-€cipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim €nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam uallumque habitabant. haec relata Scipioni €spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.  cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco €primos ordines spectatae uirtutis atque prudentiae seruili habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent uagi per €castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque €et uniuersorum castrorum et partium, qua Poeni qua Nu-€midae haberent, quantum interualli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent €stationum uigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores €insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum €saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci €et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani uetitos €se reuerti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur: proinde, seu ipsi staret iam sententia, [2promeret €sententiam]2, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses €essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum nauiter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, €ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia €uisendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut €fit, apud Poenos Numidamque orta cauendi ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, €quia nimis cupere Romanus pacem uidebatur, iniquis per €occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere; ac nuntio regis cum €relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se €uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret €igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensi-bus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut €libera fide incepta exsequeretur; deductisque nauibus_et €iam ueris principium erat_machinas tormentaque, uelut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad €capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam €mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam conuerteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad €Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe €et impetus in castra sua relicta cum leui praesidio fieret.  his praeparatis aduocatoque consilio et dicere exploratori-€bus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia €hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso €signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperauerat signa sub occasum solis efferri sunt €coepta; ad primam ferme uigiliam agmen explicauerunt; €media nocte_septem enim milia itineris erant_modico gradu ad castra hostium peruentum est. ibi Scipio partem €copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis inuadere ignesque conicere iubet. singulos €deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtesta-€tur ut quantum nox prouidentiae adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgres-€surum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut €primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque €et deinceps continua amplexus totis se passim dissipauit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in €nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortui-€tum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad €restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis €cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] praecipiti €fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti €sunt.  relucentem flammam primo uigiles Carthaginiensium, €deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab €eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; et clamor inter caedem et uolnera sublatus an ex trepida-tione nocturna esset confusis sensum ueri adimebat. igitur €pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum €esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo €quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio €etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas inuadit; ignibusque in proxima €tecta coniectis effusa flamma primo uelut sparsa pluribus €locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda €primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. €quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus €armatorum duo milia peditum et quingenti equites semer-€mes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum €sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septua-€ginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; €elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna €uis armorum capta; ea omnia imperator Uolcano sacrata €incendit.  Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam €petierat, eoque omnes qui supererant uestigia ducis se-€quentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani €accepti, nec quicquam hostile, quia uoluntate concesserant €in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptae-€que. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde €spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem con-€tendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consu-leretur. quo tantus primo terror est allatus ut omissa €Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obses-surum. senatum itaque sufetes, quod uelut consulare im-perium apud eos erat, uocauerunt. ibi tribus [2sententiis €certatum]2; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øž§–ƒaltera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam €reuocabat, tertia Romanae in aduersis rebus constantiae erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne €bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal €praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant uicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad €Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem €bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis poten-tibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia €ualuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum €patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque oppor-€tune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum €circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis con-€ducta in Hispania, egregiae iuuentutis, sibi occurrisse; et €Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respon-€dit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum €quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuuentutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio €non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis uincatur. haec legatis responsa, et post dies €paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is €omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.  Scipionem, uelut iam debellato quod ad Syphacem Car-€thaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum €iamque machinas admouentem muris auertit fama redinte-grati belli; modicisque praesidiis ad speciem modo obsi-€dionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. primo in tumulo quattuor milia ferme €distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu €in Magnos_ita uocant_campos subiectos ei tumulo de-€gressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque leuibus proeliis diem absumpsit. et per insequens biduum €tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in uicem nihil €dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum €prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum €Italicum ab dextro cornu, ab laeuo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque Numidis aduersus Italicum €equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis €Celtiberos in mediam aciem aduersus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. primo impetu simul €utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam €neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equi-€tatum neque Carthaginienses, et ipse nouus miles, Masinis-sam recenti super cetera uictoria terribilem sustinuere. nu-€data utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in €fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes ueniae €ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mer-cennariis armis in Africam oppugnatum euenissent. igitur €circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes ob-€stinate moriebantur; omnibusque in eos uersis aliquantum €ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. €fatigatos caede diutius quam pugna uictores nox oppressit.  postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni €Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse €cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginien-€sium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim ui subigit. Carthagini erat quidem ingens terror, et circum-€ferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim per-€domitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, €et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris conuehit. rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars €maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata €erat, mittere iubent ad opprimendam stationem nauium ad €Uticam incaute agentem; forsitan etiam naualia castra relicta cum leui praesidio oppressuros. in hoc consilium €maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos €censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua leuari Uticae obsidionem: Carthaginem ipsam qui €tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. deductae €ergo postero die naues, simul et legati in Italiam profecti; €raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo €quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio grauem iam spoliis multarum urbium exercitum €trahens, captiuis aliaque praeda in uetera castra ad Uticam €missis iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta_abest ab Carthagine quindecim milia €ferme passuum_, locum cum operibus tum suapte natura tutum et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse €prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi €possit.  inde cum maxime uallum Romani iacerent, con-€specta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens. igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri €sunt coepta ne naues in terram et ad obsidionem uersae ac minime nauali proelio aptae opprimerentur: qui enim €restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae €classi naues tormenta machinasque portantes et aut in €onerariarum usum uersae aut ita adpulsae muris ut pro €aggere ac pontibus praebere adscensum possent? itaque Scipio, postquam eo uentum est, contra quam in €nauali certamine solet rostratis quae praesidio aliis esse €poterant in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro aduersus €hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari €ordines possent, malis antennisque de naue in nauem €traiectis ac ualidis funibus uelut uno inter se uinculo inligatis comprendit, tabulasque superinstrauit ut peruium in totum €nauium ordinem esset, et sub ipsis pontibus interualla fecit €qua procurrere speculatoriae naues in hostem ac tuto recipi possent. his raptim pro tempore instructis, mille ferme de-€lecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime €missilium ut quamuis longo certamine sufficerent uis ingens congeritur. ita parati atque intenti hostium aduentum €opperiebantur. €Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi €terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi €plus poterant satis fidentes, die segni nauigatione absumpto €sub occasum solis in portum_Rusucmona Afri uocant_ classem adpulere. postero die sub ortum solis instruxere €ab alto naues uelut ad iustum proelium nauale et tamquam exituris contra Romanis. cum diu stetissent postquam €nihil moueri ab hostibus uiderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. erat res minime certamini nauali similis, €proxime speciem muros oppugnantium nauium. altitudine aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni uana €pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem €mittebant; grauior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. speculatoriae naues ac leuia alia €nauigia, quae sub constratis pontium per interualla excurre-€bant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; deinde propugnatoribus quoque incommodae €erant quod permixtae cum hostium nauibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. pos-€tremo asseres ferreo unco praefixi_harpagones uocat miles _ex Punicis nauibus inici in Romanas coepti. quos cum €neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur €incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi uideres uincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium nauium trahi. hoc €maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et uix transi-€liendi in secundum ordinem nauium spatium propugnatori-bus datum est. sexaginta ferme onerariae puppibus €abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro re laetitia, €sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo €ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem €ni cessatum a praefectis suarum nauium foret et Scipio in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØŠ˜•„tempore subuenisset.  per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto €decimo ferme die in Numidiam peruenissent, Maesulii, €regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desi-deratum concessere. Syphax pulsis inde praefectis praesi-€diisque suis uetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita uiris equisque €abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis €annos uires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere. igitur omnibus qui bello apti erant €in unum coactis equos arma tela diuidit; equites in turmas, €pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurioni-bus didicerat, distribuit. exercitu haud minore quam €quem prius habuerat, ceterum omni prope nouo atque incondito, ire ad hostes pergit. et castris in propinquo €positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationi-€bus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde €excursiones in uicem fieri et cum pulsos indignatio ac-cenderet plures subire, quod inritamentum certaminum €equestrium est cum aut uincentibus spes aut pulsis ira €adgregat suos. ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque pos-€tremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum €sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum €ingentia agmina Syphace emittente sustineri uix poterat; deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis uiam €dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse €inuehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari nouo genere pugnae, €postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidio audentem. iam signa quoque €legionum adpropinquabant. tum uero Masaesulii non €modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum €atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum €cladium seu praesens terror ualuit.  ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo grauiter icto effusus €opprimitur capiturque et uiuus, laetum ante omnes Masinis-”sae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. caedes €in eo proelio minor quam uictoria fuit quia equestri tantum-modo proelio certatum fuerat: non plus quinque milia €occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu €in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se €contulerat. “Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens –hominum se contulerat uis. Masinissa sibi quidem dicere €nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum €tanto post interuallo patrium inuisere regnum, sed tam €secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessan-dum; si se Laelius cum equitatu uinctoque Syphace Cirtam €praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; €Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. adsentiente Laelio praegressus Cirtam euocari ad conlo-€quium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis €casus nec quae acta essent promendo nec minis nec €suadendo ante ualuit quam rex uinctus in conspectum datus est. tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et €partim pauore moenia sunt deserta, partim repentino con-€sensu gratiam apud uictorem quaerentium patefactae portae. et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium €dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam €citato uadit equo. intranti uestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Sy-€phacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio €agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum €cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus aduoluta eius 'omnia quidem ut possis' inquit €'in nobis di dederunt uirtusque et felicitas tua; sed si capti-€uae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem mittere licet, si genua, si uictricem attingere dextram, precor €quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos €quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum €Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melio-€ribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, hanc ueniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus €de captiua tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium uenire sinas. si nihil aliud €quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in €eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem: quid Carthaginiensi ab Romano, €quid filiae Hasdrubalis timendum sit uides. si nulla re alia €potes, morte me ut uindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque.' forma erat insignis et florentissima aetas. €itaque cum modo [2genua modo]2 dextram amplectens in id €ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, non in miseri-€cordiam modo prolapsus est animus uictoris, sed, ut est €genus Numidarum in uenerem praeceps, amore captiuae €uictor captus. data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. institit deinde reputare secum €ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. quod cum €expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; nuptias in eum ipsum diem parari €repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi €Scipioni consulendi uelut in captiuam quae Masinissae iam nupta foret. factis nuptiis superuenit Laelius et adeo non €dissimulauit improbare se factum ut primo etiam cum €Syphace et ceteris captiuis detractam eam [2lecto]2 geniali mittere ad Scipionem conatus sit. uictus deinde precibus €Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum for-€tunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, €misso Syphace et captiuis ceteras urbes Numidiae quae €praesidiis regiis tenebantur adiuuante Masinissa recipit.  Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis uelut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. prae-€cedebat ipse uinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. €tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Sy-€phacis famaeque gentis uictoriam suam augendo addebat: illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi €in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta €prouincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam nauigauerit, Hasdrubal Poenorum imperator non €ipse modo ad eum in regnum uenerit sed etiam filiam ei €nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. sicut ab dis €immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. iam tantas €habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut €uita eius fama mortis et latebris ferarum modo in siluis €rapto uiuentis tegeretur. his sermonibus circumstantium celebratus rex in prae-€torium ad Scipionem est perductus. mouit et Scipionem €cum fortuna pristina uiri praesenti fortunae conlata, tum €recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac priuatim iuncti. eadem haec et Syphaci animum dederunt €in adloquendo uictore. nam cum Scipio quid sibi uoluisset €quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese €atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma €aduersus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia priuata €et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Cartha-giniensem matronam domum acceperit. illis nuptialibus €facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque €omnibus delenimentis animum suum auertisse atque alien-€asse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma aduersus hospitem atque amicum induerit. perdito €tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod €in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse uideat. neque prudentio-€rem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, €etiam iuuenta incautiorem; certe stultius illum atque in-€temperantius eam quam se duxisse.  haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis €amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; et fidem criminibus raptae žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØŽ’‚prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato €Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die €captam hostem uidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. et eo €foediora haec uidebantur Scipioni quod ipsum in Hispania €iuuenem nullius forma pepulerat captiuae. haec secum €uolutanti Laelius ac Masinissa superuenerunt. quos cum €pariter ambo et benigno uoltu excepisset et egregiis laudi-bus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum €Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, €intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam €mecum amicitiam uenisse et postea in Africa te ipsum spes-que omnes tuas in fidem meam commisisse. atqui nulla €earum uirtus est propter quas tibi adpetendus uisus sim qua €ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. hanc te quoque ad ceteras tuas eximias uirtutes, €Masinissa, adiecisse uelim. non est, non_mihi crede_tan-€tum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique uoluptatibus. qui eas temperantia sua €frenauit ac domuit multo maius decus maioremque uictoriam sibi peperit quam nos Syphace uicto habemus. quae me €absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoraui €et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente €erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis uictus captusque est. itaque ipse coniunx regnum ager oppida €homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non €ciuis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius impera-€torem hostium uideremus, Romam oporteret mitti, ac senatus €populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae €regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipi-tem dicatur. uince animum; caue deformes multa bona €uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa €culpae est corrumpas.'  Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed €lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate €futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret_promisisse €enim se in nullius potestatem eam traditurum_ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris €remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab cir-€cumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu €fidum e seruis unum uocat, sub cuius custodia regio more ad €incerta fortunae uenenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter €primam ei fidem praestaturum fuisse quam uir uxori debuerit: €quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne uiua in potestatem Romanorum ueniat. memor €patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta €fuisset, sibi ipsa consuleret. €hunc nuntium ac simul uenenum ferens minister cum ad Sophonibam uenisset, 'accipio' inquit 'nuptiale munus, €neque ingratum, si nihil maius uir uxori praestare potuit. €hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.' non locuta est ferocius quam €acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impauide hausit. quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger €animi ferox iuuenis grauius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur, nunc quod temeritatem temeritate alia luerit €tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat. postero die ut a praesenti motu auerteret animum eius, in €tribunal escendit et contionem aduocari iussit. ibi Masi-€nissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum €laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat. addit uerbis €honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud €Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse €quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. Laelium deinde et ipsum conlaudatum €aurea corona donat; et alii militares uiri, prout a quoque nauata opera erat, donati. his honoribus mollitus regis €animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace €omnis Numidiae potiundae.  Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captiuis Romam €misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad €Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohauerat permunit. Carthaginienses non breui solum sed prope uano €gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis €perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam €in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem €petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat €sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum uis. qui ubi in castra Romana et in praetorium €peruenerunt more adulantium_accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant_procubuerunt. conueniens €oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed €transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores. ueniam ciuitati petebant ciuium temeritate €bis iam euersae, incolumi futurae iterum hostium bene-ficio; imperium ex uictis hostibus populum Romanum, €non perniciem petere; paratis oboedienter seruire imperaret €quae uellet. Scipio et uenisse ea spe in Africam se ait, et spem suam €prospero belli euentu auctam, uictoriam se non pacem domum reportaturum esse; tamen cum uictoriam prope in €manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. leges €pacis se has dicere: captiuos et perfugas et fugitiuos resti-€tuant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania €abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant; naues longas praeter uiginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium._pecuniae €summam quantam imperauerit parum conuenit; alibi quin-€que milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum inuenio._'his €condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultan-€dum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos.' ita dimissi Carthaginienses €nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe €qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, €alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos €in speciem captiuos perfugasque et fugitiuos quo impetra-€bilior pax esset.  multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque €Numidarum captiuis Romam uenit quaeque in Africa gesta €essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. consulti inde patres €regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum donec legati Carthaginienses uenirent. suppli-€catio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu €misso et contione inde aduocata cum C. Laelio in rostra escendit. ibi uero audientes fusos Carthaginiensium exer-€citus, deuictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia uictoria peragratam, tacitum continere gau-€dium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitu-do solet laetitiam immodicam significarent. itaque praetor €extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe €aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates €per totum diem populo potestas fieret. postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. €gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; deinde gratias egerunt quod Masinissam €non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in €paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita €patribus uisum esset sine metu et certamine esset regnatu-rus, dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset €donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. petere ut regium nomen ceteraque €Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØ‘˜‹‚Numidas captiuos qui Romae in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. ad ea €responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa com-€munem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte €atque ordine uideri fecisse quod eum regem appellauerit, et €quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare. munera quoque quae legati ferrent €regi decreuerunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis €singulis et lato clauo tunicis, equos duo phaleratos, bina €equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi €praetor mittere iussus: legatis in singulos dona ne minus €quinum milium, comitibus eorum [2singulorum]2 milium aeris, €et uestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, €qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes €liberae loca lautia legatis decreta.  eadem aestate qua haec decreta Romae et in Africa gesta €sunt P. Quinctilius Uarus praetor et M. Cornelius proconsul €in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis con-latis pugnarunt. praetoris legiones in prima acie fuerunt: €Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo €aduectus; proque duobus cornibus praetor ac proconsul €milites ad inferenda in hostes signa summa ui hortabantur. postquam nihil commouebant, tum Quinctilius Cornelio: €'lentior, ut uides, fit pugna, et induratur praeter spem resis-€tendo hostium timor, ac ne uertat in audaciam periculum est. equestrem procellam excitemus oportet si turbare ac statu €mouere uolumus. itaque uel tu ad prima signa proelium €sustine, ego inducam in pugnam equites; uel ego hic in €prima acie rem geram, tu quattuor legionum equites in hostem emitte.' utram uellet praetor muneris partem pro-€consule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco €praenomen erat, impigro iuuene, ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit. tumultum €equestrem auxit clamor ab legionibus additus, nec stetisset €hostium acies ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in proelium induxisset; ad quorum stri-€dorem odoremque et adspectum territi equi uanum equestre €auxilium fecerunt. et ut rem% permixtus, ubi cuspide uti et €comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques €erat, ita in ablatum pauentibus procul equis melius ex inter-uallo Numidae iaculabantur. simul et peditum legio duo-€decima magna ex parte caesa pudore magis quam uiribus tenebat locum; nec diutius tenuisset ni ex subsidiis tertia €decima legio in primam aciem inducta proelium dubium ex-€cepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni opposuit. quibus haud magno certamine fusis hastati legio-€nis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes inuadunt; in quos cum pila con-€fertos coniecissent nullo ferme frustra emisso, omnes retro €in aciem suorum auerterunt; quattuor grauati uolneribus corruerunt. tum primum commota hostium acies, simul €omnibus equitibus, ut auersos uidere elephantos, ad augen-€dum pauorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante €signa Mago, gradum sensim referentes, ordines et tenorem pugnae seruabant: postquam femine transfixo cadentem €auferrique ex proelio prope exsanguem uidere, extemplo in €fugam omnes uersi. ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et uiginti capta. nec Romanis in-€cruenta uictoria fuit; duo milia et trecenti de exercitu €praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi; €inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maeuius; tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio €adfuerat, C. Heluius tribunus militum in restituenda pugna €cecidit; et duo et uiginti ferme equites inlustres, obtriti ab €elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt. et longius €certamen fuisset ni uolnere ducis concessa uictoria esset.  Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati €uiae per uolnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos peruenit. ibi eum legati ab Carthagine paucis €ante diebus in sinum Gallicum adpulsis nauibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et €fratrem eius Hannibalem_nam ad eum quoque isse legatos €eadem iubentes_facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non im-€perio modo senatus periculoque patriae motus sed metuens €etiam ne uictor hostis moranti instaret Liguresque ipsi €relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in €nauigatione quam in uia iactationem uolneris fore et cura-€tioni omnia commodiora, impositis copiis in naues profectus €uixdum superata Sardinia ex uolnere moritur. naues quoque €aliquot Poenorum disiectae in alto ab classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur. haec terra marique in parte €Italiae quae iacet ad Alpes gesta. €consul C. Seruilius, nulla memorabili re in prouincia €Etruria Galliaque_nam eo quoque processerat_gesta, patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum €decimum annum receptis qui ad uicum Tannetum a Boiis capti fuerant, hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis pri-€uato magis quam publico decore insignis Romam rediit. latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod €patre qui sella curuli sedisset uiuo, cum id ignoraret, tri-€bunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanc-€tum legibus erat. hac rogatione perlata in prouinciam €rediit. ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Con-€sentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum €Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senes-cere Punicum bellum cernentes defecere. idem consul €cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura €eius pugnae fama est. Ualerius Antias quinque milia hostium €caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. nihil certe ultra rei in Italia €ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab €Carthagine reuocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad €Magonem, uenerunt.  frendens gemensque ac uix lacrimis temperans dicitur legatorum uerba audisse. postquam edita €sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam reuo-€cant qui uetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. uicit ergo Hannibalem non populus €Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Cartha-giniensis obtrectatione atque inuidia; neque hac deformitate €reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam €Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina €Carthaginis oppressit.' iam hoc ipsum praesagiens animo praeparauerat ante €naues. itaque inutili militum turba praesidii specie in €oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide con-€tinebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transuexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos €abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inuio-latum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro €quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam €maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra €excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos homi-€nesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi uictoria mili-€tem Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non uidisset: se, centum €milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, €circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec €accusans querensque ex diutina possessione Italiae est €detractus.  Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem €profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit €laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id €mandatum ab senatu esset, aut animi aut uirium habuisse uidebantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo euasura esset res. per €eosdem dies legati Saguntini uenerunt comprensos cum €pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta €auri, octingenta pondo argenti in uestibulo curiae posuerunt. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØ••hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque €reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac €naues quibus in Hispaniam reuerterentur. mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines €bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis €quantum terroris pauorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse. uisa castra hostium e muris €urbis; quae uota singulorum uniuersorumque fuisse. quoti-€ens in conciliis uoces manus ad caelum porrigentium audi-tas en unquam ille dies futurus esset quo uacuam hostibus Italiam bona pace florentem uisuri essent. dedisse id deos €tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis gra-€tes agendas censeat; adeo ne aduenientem quidem gratiam €homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis me-mores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est €uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies €circa omnia puluinaria supplicaretur uictimaeque maiores €immolarentur centum uiginti. iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Cartha-€giniensium legatos de pace ad senatum uenientes Puteolis €uisos inde terra uenturos allatum esset, reuocari C. Laelium placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fuluius Gillo €legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus €uetitis ingredi urbem hospitium in uilla publica, senatus ad €aedem Bellonae datus est.  orationem eandem ferme quam €apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem uertentes: eum iniussu senatus non €Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis €solum sed ante etiam Saguntinis priuato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, si quis uere €aestimet, foedus ad eam diem inuiolatum esse cum Romanis; itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut €in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret. cum more tradito [a] patribus potestatem interro-€gandi, si quis quid uellet, legatos praetor fecisset, senioresque €qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec memi-€nisse se per aetatem_etenim omnes ferme iuuenes erant_ dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica €fraude electos qui ueterem pacem repeterent cuius ipsi non €meminissent.  emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. €M. Liuius C. Seruilium consulem qui propior esset arcessen-dum ut coram eo de pace ageretur censebat; cum de re €maiore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, €non uideri sibi absente consulum altero ambobusue eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui €triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio cae-€dendo exercitus agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium €uerius existimare posset qua mente ea pax peteretur quam €qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius €consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamue pacem esse. M. Ualerius Laeuinus, qui bis consul fuerat, specu-€latores non legatos uenisse arguebat, iubendosque Italia €excedere et custodes cum iis usque ad naues mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret. Laelius €Fuluiusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse €spem pacis si Hannibal et Mago ex Italia non reuocarentur; ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos €exercitusque exspectantes; deinde quamuis recentium foe-€derum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laeuini sententiam discessum. legati pace infecta €ac prope sine responso dimissi.  per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin €pacatae Italiae penes se gloria esset, uelut pulsum ab se €Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam tran-siturus, traiecit. quod ubi Romae uolgatum est, primo €censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reuerti eum; dein, cum praetor €spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum €creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam reuocauit. reliquum anni cum M. Seruilio €magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae €bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis €consumpsit. per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore €centum onerariae naues cum commeatu uiginti rostratarum €praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Afri-cam transmiserunt. Cn. Octauio ducentis onerariis triginta €longis nauibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum ferme Africae prospero cursu uectum primo €destituit uentus, deinde uersus in Africum turbauit ac passim naues disiecit. ipse cum rostratis per aduersos fluctus €ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam_ea €sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta €ferme milia ab urbe_, aliae aduersus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. €itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus €senatum uocare: populus in curiae uestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum qui-€dam pacis petitae, alii indutiarum_necdum enim dies €exierat_fidem opponerent, permixto paene senatus popu-€lique concilio consensum est ut classem quinquaginta €nauium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naues conligeret. desertae €fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis €onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.  nondum ab Roma reuerterant legati neque sciebatur €quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam €ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem €pacis et fidem indutiarum uiolatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui €cum multitudinis concursu prope uiolati essent nec reditum €tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus €quorum auxilio uis prohibita erat ut naues mitterent quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam €flumen peruenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem €habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Cartha-€gine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam €superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. €sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant €neque transilire armati ex humilioribus in altiorem nauem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis €deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas €terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in €terram cum immisissent, nauis tantum iactura facta in-columes ipsi euaserunt. ita alio super aliud scelere cum €haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fuluiusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus superuenerunt. quibus €Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus €sed ius etiam gentium in legatis uiolatum esset tamen se €nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum €in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum €parabat. Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis €unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, €abominatus praeteruehi iusso gubernatore ad Leptim ad-€pulit classem atque ibi copias exposuit.  haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in €eum annum quo M. Seruilius Geminus, qui tum magister €equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium €ex Graecia questi essent uastatos agros ab regiis praesidiis €profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor €milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut €essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum una missum, legatos ad regem qui haec aduersus foedus €facta uideri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØš”ƒmissi C. Terentius Uarro C. Mamilius M. Aurelius; iis tres €quinqueremes datae. annus insignis incendio ingenti, quo cliuus Publicius ad €solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae €uilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam uim frumenti ex Hispania missam M. €Ualerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis €aeris uicatim populo discripserunt. eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis €si quidem uerum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. uir certe fuit dignus €tanto cognomine uel si nouum ab eo inciperet. superauit €paternos honores, auitos aequauit. pluribus uictoriis et €maioribus proeliis auus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promp-€tior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator €fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum €erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunc-tando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius €inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum €pontifex_nam duo sacerdotia habuit_Ser. Sulpicius Galba. ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab €aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. ii €ambo praetores facti et cum his C. Liuius Salinator et C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Seruilius €consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaes-€tiones ex senatus consulto de coniurationibus principum €habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit €diuersi auctores faciunt.  principio insequenti anni M. Seruilius et Ti. Claudius €senatu in Capitolium uocato de prouinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo €cupientes, uolebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. consules iussi cum €tribunis plebis agere ut, si iis uideretur, populum rogarent quem uellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. €Scipionem iusserunt. nihilo minus consules prouinciam €Africam_ita enim senatus decreuerat_in sortem conie-cerunt. Ti. Claudio Africa euenit ut quinquaginta nauium €classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique €imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Seruilius Etruriam sortitus. in eadem prouincia et C. Seruilio pro-€rogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut €duas legiones prouinciamque traderet ei P. Quinctilius €Uarus: C. Liuius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. €Tremelius Siciliam ut a P. Uillio Tappulo praetore prioris €anni prouinciam et duas legiones acciperet; Uillius pro €praetore uiginti nauibus longis militibus mille oram Siciliae tutaretur: M. Pomponius uiginti nauibus reliquis mille et €quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae €urbana euenit. ceteris ita uti quisque obtinebant prouincias exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis €omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Mar-€cello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque €hostias maiores uouerat si per quinquennium res publica €eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadri-€duum facti hostiaeque quibus uotae erant dis caesae.  inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec €satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio €dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex €Italia decedentem uacuam possessionem eius reliquisse €populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exer-citu in Africam transisset: locum nimirum non periculum €mutatum; cuius tantae dimicationis uatem qui nuper deces-€sisset Q. Fabium haud frustra canere solitum grauiorem in €sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae €rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut €cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, €aut [2cum]2 tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in €praetorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter €arma, puero quondam milite, uixdum iuuene imperatore, qui senex uincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab €Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. €ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium €rerum patientia quas uix fides fiat homines passos, perfusum €miliens cruore Romano, exuuias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni €in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos €sua manu occidissent, muralibus uallaribusque insignes €coronis, peruagatos capta castra captas urbes Romanas. non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot €captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus auge-€bant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum €ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in €nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant €omnium animos Scipio et Hannibal uelut ad supremum certamen comparati duces. iis quoque quibus erat ingens €in Scipione fiducia et uictoriae spes quo magis in propin-€quam eam imminebant animis eo curae intentiores erant. haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos €modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo cum respi-€cerent bis sese acie uictos, Syphacem captum, pulsos se €Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius uirtute et €consilio Scipionis facta, uelut fatalem eum ducem in exitium €suum natum horrebant.  iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde, ad refi-€ciendum ex iactatione maritima militem paucis diebus €sumptis, excitus pauidis nuntiis omnia circa Carthaginem €obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam con-tendit._Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest._ €inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus €Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno €militum, iussosque omisso metu uisere omnia, per castra qua uellent circumduci iussit; percontatusque satin per com-€modum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum €quae nuntiabantur_nam et Masinissam cum sex milibus €peditum quattuor equitum uenisse eo ipso forte die adfere-€bant_laeto animo audiuit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. itaque €quamquam et ipse causa belli erat et aduentu suo turbauerat €et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam €si uictus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, €nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potesta-tem faceret._id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Ualerius Antias primo €proelio uictum eum ab Scipione, quo duodecim milia arma-€torum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum €cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem €uenisse. ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo €ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera €loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, €tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aqua-€tionis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique €ne quid insidiarum esset delectus.  summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus €congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed €omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum imperatorumue pares. paulisper alter alterius conspectu, €admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior: 'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum €intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus €uictoriam habui, is ultro ad pacem petendam uenirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØž”‚quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit €Hannibalem cui tot de Romanis ducibus uictoriam di €dedissent tibi cessisse, teque huic bello uestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque €ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule €ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore €signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam ueniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris €mentem datam ab dis esse ut et uos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus; neque enim ne uobis quidem €Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, €tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed prae-terita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena €appetiuimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum €nobis bellum, uobis in Africa esset; sed et uos in portis €uestris prope ac moenibus signa armaque hostium uidistis €et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, uos €ante omnia optaretis, in meliore uestra fortuna de pace €agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, €et qui quodcumque egerimus ratum ciuitates nostrae habi-€turae sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente €a quietis consiliis. 'quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam reuer-€tentem unde puer profectus sum, iam secundae, iam aduersae €res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora €utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere €incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. €uixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui per-€secutus mortem ex calamitate uestrae domus decus insigne €uirtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias re-ciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul €creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi €esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus caesis, €binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace €potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri €imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest uictoriam malle €quam pacem animus. noui spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si €in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea €solum quae euenissent sed etiam ea quae euenire possent €reputaremus. ut omnium obliuiscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter €Anienem atque urbem uestram positis signa inferentem ac €iam prope scandentem moenia Romana uideris, hic cernas €duobus fratribus, fortissimis uiris, clarissimis imperatoribus €orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui €uestram urbem ea pro mea deprecantem. 'maximae cuique fortunae minime credendum est. in €bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti €est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata uictoria; haec €in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicita-tem in unius horae dederis discrimen. cum tuas uires tum €uim fortunae Martemque belli communem propone animo; €utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello euentus respondent. non tantum ad €id quod data pace iam habere potes, si proelio uinces, €gloriae adieceris, quantum [2dempseris]2, si quid aduersi €eueniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna euertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis €sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis uirtutisque exempla M. €Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si uictor pacem €petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo €felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam €quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. 'est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere €pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter €quae ad bellum itum est uestra sint, Sicilia Sardinia His-€pania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari; Carthaginienses inclusi Africae litoribus €uos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique uideamus regentes imperio. haud negauerim propter non €nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem sus-€pectam esse uobis Punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio_uestri €quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negauerunt pacem_; Hannibal €peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et €propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem €eius paeniteret quoad ipsi inuidere di praestiti, ita adnitar €ne quem pacis per me partae paeniteat.'  aduersus haec imperator Romanus in hanc fere senten-€tiam respondit: 'non me fallebat, Hannibal, aduentus tui €spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de €condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut €tibi curae est sentire ciues tuos quanto per te onere leuentur, €sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie €subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit uobis €fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque €nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum €sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. uos lacessisse et tu ipse fateris et €di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque €dederunt et huius dant et dabunt. 'quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et €uim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et €uiolenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecis-€sem te tua uoluntate cedentem Italia et imposito in naues €exercitu ipsum uenientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiuer-€santem in Africam attraxerim nulla sum tibi uerecundia obstrictus. proinde si quid ad ea in quae tum pax conuen-€tura uidebatur, quasi multa nauium cum commeatu per €indutias expugnatarum legatorumque uiolatorum, adicitur, €est quod referam ad consilium: sin illa quoque grauia €uidentur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.' ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, €frustra uerba temptata renuntiant: armis decernendum esse €habendamque eam fortunam quam di dedissent.  in castra €ut est uentum, pronuntiant ambo arma expedirent milites €animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, uictores. Roma an Car-€thago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; €neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uic-€toriae praemium fore; par periculum praemio quibus ad-uersa pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium €ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, €supremo auxilio effuso, adesse uidebatur praesens excidium. ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opu-€lentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo €fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut euersuri. anceps igitur spes et metus miscebant €animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium €aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent uires, €simul laeta, simul tristia obuersabantur: quae ipsis sua €sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hor-tando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia €res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occi-€sos et sua cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem uenerat referebat: Scipio Hispanias et €recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØ —ƒneque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent. ad hoc conlo-€quium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua uolt flectit. ominatur, quibus quondam auspiciis patres €eorum ad Aegates pugnauerint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; €in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in €patriam ad parentes liberos coniuges penatesque deos. celsus haec corpore uoltuque ita laeto ut uicisse iam cre-€deres dicebat. €instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis €postremam aciem clausit.  non confertas autem cohortes €ante sua quamque signa instruebat sed manipulos aliquantum €inter se distantes ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent. Laelium, cuius ante legati, eo €anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera €utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. uias patentes inter mani-€pulos antesignanorum uelitibus_ea tunc leuis armatura €erat_compleuit, dato praecepto ut ad impetum elephanto-€rum aut post directos refugerent ordines aut in dextram €laeuamque discursu applicantes se antesignanis uiam qua €inruerent in ancipitia tela beluis darent. Hannibal ad terrorem primos elephantos_octoginta €autem erant, quot nulla unquam in acie ante habuerat_ instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus €Maurisque admixtis: in secunda acie Carthaginienses Afros-que et Macedonum legionem: modico deinde interuallo €relicto subsidiariam aciem Italicorum militum_Bruttii €plerique erant, ui ac necessitate plures quam sua uoluntate decedentem ex Italia secuti_instruxit. equitatum et ipse €circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt. uaria adhortatio erat in exercitu inter €tot homines quibus non lingua, non mos, non lex, non €arma, non uestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda €merces ostentatur: Galli proprio atque insito in Romanos €odio accenduntur: Liguribus campi uberes Italiae deductis €ex asperrimis montibus in spem uictoriae ostentantur: Mauros Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terret: aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensi-€bus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi €cum parentibus coniugesque pauidae, aut excidium seruiti-€umque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut €in spem medium, ostentatur. cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces €suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes €inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in €suos, sinistrum maxime cornu, uerterentur, Mauros ac €Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudauitque ab ea parte aciem equestri auxilio. paucae €tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter uelitum €ordines cum multis suis uolneribus ingentem stragem ede-bant. resilientes enim ad manipulos uelites cum uiam €elephantis ne obtererentur fecissent, in ancipites ad ictum €utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessa-bant donec undique incidentibus telis exacti ex Romana €acie hi quoque in suo dextro cornu ipsos Carthaginiensium €equites in fugam uerterunt. Laelius, ut turbatos uidit €hostes, addidit perculsis terrorem.  utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes €concurrit, nec spe nec uiribus iam par. ad hoc dictu €parua sed magna eadem in re gerenda momenta: congruens €clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, uoces; pugna €Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium €in hostem, concursatio et uelocitas illinc maior quam uis. igitur primo impetu extemplo mouere loco hostium aciem €Romani. ala deinde et umbonibus pulsantes in summotos €gradu inlato aliquantum spatii uelut nullo resistente inces-sere, urgentibus et nouissimis primos ut semel motam €aciem sensere, quod ipsum uim magnam ad pellendum hostem addebat. apud hostes auxiliares cedentes secunda €acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut €contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perueniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares €terga dant repente et in suos uersi partim refugere in se-€cundam aciem, partim non recipientes caedere, ut et paulo ante non adiuti et tunc exclusi; et prope duo iam permixta €proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus conserere. non tamen €ita perculsos iratosque in aciem accepere sed densatis ordi-€nibus in cornua uacuumque circa campum extra proelium €eiecere, ne pauido fuga uolneribusque milite sinceram et €integram aciem miscerent. ceterum tanta strages hominum armorumque locum in €quo steterant paulo ante auxiliares compleuerat ut prope €difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat. itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armo-€rumque et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes €hostem et signa et ordines confuderunt. principum quoque €signa fluctuari coeperant uagam ante se cernendo aciem. quod Scipio ubi uidit receptui propere canere hastatis iussit €et sauciis in postremam aciem subductis principes triari-€osque in cornua inducit quo tutior firmiorque media hasta-torum acies esset. ita nouum de integro proelium ortum €est; quippe ad ueros hostes peruentum erat, et armorum €genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitu-dine uel spei uel periculi pares; sed et numero superior €Romanus erat et animo quod iam equites, iam elephantos €fuderat, iam prima acie pulsa in secundam pugnabat.  in €tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii €secuti equites, reuertentes in auersam hostium aciem incur-rere. is demum equitum impetus perculit hostem. multi €circumuenti in acie caesi, [2multi]2 per patentem circa cam-€pum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt. Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra uiginti €milia: par ferme numerus captus cum signis militaribus €centum triginta duobus, elephantis undecim: uictores ad €mille et quingenti cecidere. Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus €Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio priusquam excederet pugna expertus, et confessione etiam €Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adep-tus singulari arte aciem eo die instruxisse: elephantos in €prima fronte quorum fortuitus impetus atque intolerabilis €uis signa sequi et seruare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante €Carthaginiensium aciem ne homines mixti ex conluuione €omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque €impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, uolneribus suis ferrum hostile hebetarent; tum, ubi omnis €spes esset, milites Carthaginienses Afrosque ut omnibus €rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pug-€narent superiores essent; Italicos incertos socii an hostes €essent in postremam aciem summotos, interuallo quoque di-remptos. hoc edito uelut ultimo uirtutis opere, Hannibal €cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem €sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed €bello uictum, nec spem salutis alibi quam in pace impe-€tranda esse.  Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris €direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naues rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis cen-€tum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. admouendum igitur undique terrorem perculsae €Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum uictoriae nuntio, €Cn. Octauium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem €iubet: ipse ad suam ueterem noua Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit. haud procul €aberat cum uelata infulis ramisque oleae Carthaginiensium €occurrit nauis. decem legati erant principes ciuitatis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØ¤•auctore Hannibale missi ad petendam pacem. qui cum ad €puppim praetoriae nauis accessissent uelamenta supplicum €porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut €Tynetem uenirent: eo se moturum castra. ipse ad con-€templandum Carthaginis situm [2prouectus in portum]2 non €tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa, €Uticam eodem et Octauio reuocato rediit. inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Uermi-€nam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus uenire Carthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni €equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numi-€das leui certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso €a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia homi-€num caesa, mille et ducenti uiui capti, et equi Numidici mille €et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem €eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab €Carthagine ad Scipionem uenerunt. €et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis €cogebat fortuna egerunt; sed aliquanto minore cum miseri-cordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt. in consilio €quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Cartha-€ginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi tem-€poris obsidio tam munitae et tam ualidae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris uenturi ad para-€tum uictoriae fructum, alterius labore ac periculo finiti belli €famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi uersi sunt.  postero die reuocatis legatis et cum multa castigatione per-€fidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius €iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae ut liberi legibus suis uiuerent: quas urbes quosque agros quibusque €finibus ante bellum tenuissent tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret: perfugas fugitiuosque et captiuos €omnes redderent Romanis, et naues rostratas praeter decem €triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios: bellum neue in Africa neue extra €Africam iniussu populi Romani gererent: Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent: frumentum stipen-€diumque auxiliis donec ab Roma legati redissent praestarent: €decem milia talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta soluerent: obsides centum arbitratu €Scipionis darent ne minores quattuordecim annis neu tri-€ginta maiores. indutias ita daturum, si per priores indutias €naues onerariae captae quaeque fuissent in nauibus resti-€tuerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse. has condiciones legati cum domum referre iussi in con-€tione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli, indig-€natus Hannibal dici ea in tali tempore audirique arreptum €Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae in-€sueta liberae ciuitati species cum fremitum populi mouisset, perturbatus militaris uir urbana libertate 'nouem' inquit €'annorum a uobis profectus post sextum et tricesimum €annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc €priuata nunc publica docuit, probe uideor scire: urbis ac fori iura, leges, mores uos me oportet doceatis.' excusata €imprudentia de pace multis uerbis disseruit quam nec iniqua et necessaria esset. id omnium maxime difficile erat quod €ex nauibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat €naues, nec inquisitio erat facilis aduersantibus paci qui arguerentur. placuit naues reddi et homines utique inquiri: €cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses._sunt qui Hannibalem ex €acie ad mare peruenisse, inde praeparata naue ad regem €Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante €omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse €Hannibalem in Africa non esse.  postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in €nauibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae priuata, profiteri domini iussi; pro ea summa pecuniae €uiginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. addi-€tum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam €mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem uenissent €ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes uenissent certiorem facerent. cum legatis €Carthaginiensibus Romam missi L. Ueturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos €dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam uilitatem an-€nonae fecerunt ut pro uectura frumentum nautis mercator €relinqueret. Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium €trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem €in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter €consul M. Seruilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda de-€ducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod €patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata €sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis €solis orbis minui uisus et pluit lapideo imbri, et in Ueliterno €agro terra ingentibus cauernis consedit arboresque in pro-fundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone €murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio €lapidibus pluit. id prodigium more patrio nouendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum €insolita magnitudo in religionem uersa; nam ita abundauit €Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Ueneris parati sint. ceterum €ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta €ad portam Collinam reuocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo €et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo €reddita.  Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter €portus Cosanum Loretanumque atrox uis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonium inde cum per-€uenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeuiret, €Iluam insulam et ab Ilua Corsicam, a Corsica in Sardiniam €traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saeuior €et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multae quassatae armamentisque spoliatae naues, quaedam €fractae; ita uexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi €dum subductae reficiuntur naues, hiemps oppressit circum-€actumque anni tempus, et nullo prorogante imperium priua-tus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Seruilius, ne €comitiorum causa ad urbem reuocaretur dictatore dicto €C. Seruilio Gemino, in prouinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. saepe comitia €indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie €idus Martias ueteres magistratus abissent, noui suffecti non €essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in €locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio €Lucullo et Q. Fuluio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex aerario scribae uiatoresque €aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius €aediles plebis uitio creati magistratu se abdicauerunt cum €ludos ludorumque causa epulum Ioui fecissent et signa tria €ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia €ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto €fecerunt.  legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum €uenissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. ubi cum L. Ueturius Philo pugnatum cum Hannibale esse €suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit €Uerminam etiam Syphacis filium, quae parua bene gestae €rei accessio erat, deuictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta €gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØؔƒtriduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi €regis_nam hi quoque uenerant_petentibus ut senatus sibi €daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules €nouos iis senatum daturos esse. comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentu-€lus P. Aelius Paetus, praetores M. Iunius Pennus, cui sors €urbana euenit_M. Ualerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de pro-€uinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi €regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, €alterius principium prospiciebant animis. Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat prouinciae €Africae, seu bellum foret facilem uictoriam, seu iam finire-tur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare €itaque prius quicquam agi passurum quam sibi prouincia €Africa decreta esset, concedente collega, moderato uiro et €prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeter-€quam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis €rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio con-sule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum €latum ad populum esse cuius uellent imperium in Africa €esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id im-perium decreuisse. multis contentionibus et in senatu et ad €populum acta res postremo eo deducta est ut senatui per-mitterent. patres igitur iurati_ita enim conuenerat_cen-€suerunt uti consules prouincias inter se compararent sorti-€renturue uter Italiam, uter classem nauium quinquaginta haberet; cui classis obuenisset in Siciliam nauigaret; si pax €cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam tra-€iceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones conuenirent pacis, tribuni €plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem €iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus uictor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipio-€nem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui €Italia euenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.  P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in prouincia €Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Ualerio Fal-€toni duae legiones in Bruttiis quibus C. Liuius priore anno praefuerat decretae_P. Aelius [praetor] duas legiones in €Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in €Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decerni-tur. M. Seruilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad €Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium €Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum €tribunis agerent ut si iis uideretur plebem rogarent cui iube-rent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus €in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quin-€decim cohortes socios Latini nominis, quibus prouinciam €obtineret; ueteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta nauium classis €ex duabus classibus, Cn. Octaui quae in Africa esset, et P. €Uilli quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas uellet naues deligeret. P. Scipio quadraginta naues longas quas €habuisset haberet; quibus si Cn. Octauium, sicut praefuis-€set, praeesse uellet, Octauio pro praetore in eum annum imperium esset; si Laelium praeficeret, Octauius Romam €decederet reduceretque naues quibus consuli usus non esset. €et M. Fabio in Sardiniam decem longae naues decretae. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuor-€decim legionibus eo anno centum nauibus longis res publica €administraretur.  tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit; quorum uaria oratio €fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem €ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accu-€santium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu €habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, [2partim]2 €postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud €Hannibalem mercede militassent, tum capti in uinclis es-sent, sibi restituerentur. aduersus ea M. Furius, missus €ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium €relictum ne socii populi Romani fessi populationibus ui €atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; dedisse operam ne impune in agros eorum €populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et €propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Mace-€donum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati €Macedones cum perplexe responderent, neq[2uaquam]2 ipsi €mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat propediem inuenturum; dupliciter ab eo foedus uiolatum €et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armis-€que lacessiuerit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuuerit. et P. Scipionem recte atque ordine fecisse uideri et facere €quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in uinclis habeat, et M. Aurelium €e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios €populi Romani, quando iure foederis non possit, armis €tueatur. cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati €Carthaginienses uocati. quorum aetatibus dignitatibusque €conspectis_nam longe primi ciuitatis erant_tum pro se quisque dicere uere de pace agi. insignis tamen inter €ceteros Hasdrubal erat_Haedum populares cognomine €appellabant_, pacis semper auctor aduersusque factioni Bar-cinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui €cum uaria oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc €quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior €uenia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur_si se atque €Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti uolu-€issent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; €raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; populum Romanum eo inuictum esse quod in secun-€dis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule miran-dum fuisse si aliter faceret; ex insolentia quibus noua bona €fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano €usitata ac prope iam obsoleta ex uictoria gaudia esse ac €plus paene parcendo uictis quam uincendo imperium auxisse _ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex €quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: €nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos, non €terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque €ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saeuire populus Romanus uelit. cum €flecti misericordia patres appareret, senatorum unum in-festum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per €quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum €esset fefellissent. 'per eosdem', inquit Hasdrubal 'quoniam €tam infesti sunt foedera uiolantibus.'  inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis prouincia erat, senatus consulto intercessit. tum €M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tule-€runt uellent iuberentne senatum decernere ut cum Cartha-€giniensibus pax fieret; et quem eam pacem dare quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. de pace 'uti €rogas' omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac rogatione senatus €decreuit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem €cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei uideretur face-ret. gratias deinde patribus egere Carthaginienses, et €petierunt ut sibi in urbem introire et conloqui cum ciuibus suis liceret qui capti in publica custodia essent: esse in iis €partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. quibus con-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øžØ«—‚uentis cum rursus peterent ut sibi quos uellent ex iis redi-€mendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati €Romani ducentos ex captiuis quos Carthaginienses uellent €ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei €ut, si pax conuenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet. fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire €iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec €uerba factum est ut priuos lapides silices priuasque uerbenas €secum ferrent ut, ubi praetor Romanus imperaret ut foedus €ferirent, illi praetorem sagmina poscerent._herbae id genus €ex arce sumptum fetialibus dari solet. ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam €uenissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. naues longas elephantos perfugas fugitiuos €captiuorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Teren-tius Culleo senator fuit. naues prouectas in altum incendi €iussit; quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur €quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium €tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arde-ret. de perfugis grauius %quam de fugitiuis% consultum: €nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem €sublati.  annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus po-stremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum €initum annis post tribus et uiginti, P. Cornelio Ti. Sem-€pronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipio-€nem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. €Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Cartha-€ginis finiret. Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello €exhaustis difficilis uideretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum €Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus €cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, €facile uobis appareret non laeti sed prope amentis malis €cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequa-€quam adeo est intempestiuus quam uestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit cum €adempta sunt nobis arma, incensae naues, interdictum ex-€ternis bellis; illo enim uolnere concidimus. nec est cur uos otio uestro consultum ab Romanis credatis. nulla €magna ciuitas diu quiescere potest; si foris hostem non €habet, domi inuenit, ut praeualida corpora ab externis causis tuta uidentur, suis ipsa uiribus onerantur. sed tan-€tum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad priuatas €res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia uictae Carthagini €detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc €quia tributum ex priuato conferendum est, tamquam in €publico funere comploratis. quam uereor ne propediem €sentiatis leuissimo in malo uos hodie lacrimasse.' haec €Hannibal apud Carthaginienses. Scipio contione aduocata Masinissam ad regnum pater-€num Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno €Syphacis in populi Romani potestatem uenissent adiectis donauit. Cn. Octauium classem in Siciliam ductam Cn. €Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium €Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sen-€tentia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu €confirmarentur.  pace terra marique parta, exercitu in naues imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte €militum nauibus missa ipse per laetam pace non minus €quam uictoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos €honores sed agrestium etiam turba obsidente uias Romam €peruenit triumphoque omnium clarissimo urbem est in-uectus. argenti tulit in aerarium pondo centum uiginti tria €milia. militibus ex praeda quadringenos aeris diuisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis €gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, €quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus._hunc regem in triumpho €ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit._ €secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito €Q. Terentius Culleo, omnique deinde uita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris €prius fauor an popularis aura celebrauerit an, sicuti Felicis €Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus €certe hic imperator nomine uictae ab se gentis est nobili-€tatus; exemplo deinde huius nequaquam uictoria pares €insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum €fecerunt. °me quoque iuuat, uelut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri €ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conueniat, tamen, cum in men-€tem uenit tres et sexaginta annos_tot enim sunt a primo €Punico ad secundum bellum finitum_aeque multa uolumina occupasse mihi quam occupauerint quadringenti duodenona-€ginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam prouideo €animo, uelut qui proximis litori uadis inducti mare pedibus €ingrediuntur, quidquid progredior, in uastiorem me altitu-€dinem ac uelut profundum inuehi et crescere paene opus, €quod prima quaeque perficiendo minui uidebatur. pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo €haudquaquam comparandum aut uirtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum uetustaque fama gentis et €magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum €coeptum bellum aduersus Philippum decem ferme ante annis €triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa. uacuos deinde pace Punica iam Romanos et €infensos Philippo cum ob infidam aduersus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia €nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Athenien-€sium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitauerunt €ad renouandum bellum.  sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati uenerunt nuntiantes Asiae quoque ciuitates sollicitari. his €legationibus responsum est curae eam rem senatui fore; con-€sultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in prouinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum €Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. €Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent €uictum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod €in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum €aduersus Philippum suscepissent, pristinum animum erga €populum Romanum conseruaret. eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset €a Boiis ante suum aduentum incursiones in agros sociorum €factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scri-ptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, €C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per €Umbriam qua tribum Sapiniam uocant agrum Boiorum €inuadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis €prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum €satis idoneo loco ad demetenda frumenta_iam enim maturae erant segetes_profectus neque explorato circa nec stationi-€bus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos €tutarentur positis, improuiso impetu Gallorum cum fru-mentatoribus est circumuentus. inde pauor fugaque etiam €armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in €castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari €proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad con-sulem per saltus prope inuios peruenere. qui nisi quod €populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus €icit, nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸ¢˜‹„gessisset, Romam rediit.  cum primum senatum habuit, uniuersis postulantibus ne €quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decreuitque frequens senatus €ut P. Aelius consul quem uideretur ei cum imperio mitteret €qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octauius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Ualerius Laeuinus propraetor €missus circa Uibonem duodequadraginta nauibus ab Cn. Octauio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum €M. Aurelius legatus uenisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum nauium numerum comparasset rex, et €quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes €sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore conatu Romanis id capes-€sendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus €quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset_ €haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.  exitu huius anni cum de agris ueterum militum relatum €esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreuerunt patres ut M. Iunius praetor ur-€banus, si ei uideretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, €quod eius publicum populi Romani esset, metiendo diuiden-doque crearet. creati P. Seruilius Q. Caecilius Metellus €C. et M. Seruilii_Geminis ambobus cognomen erat_L. et €A. Hostilii Catones P. Uillius Tappulus M. Fuluius Flaccus €P. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus. per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati con-€sules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde €facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice €apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Ualerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique €uim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diuiserunt. et plebei €ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone €et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; €et Iouis epulum fuit ludorum causa.  anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe con-€dita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum €rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Car-thaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus €Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decreuit uti consules maioribus €hostiis rem diuinam facerent quibus diis ipsis uideretur cum precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re €publica deque ineundo nouo bello in animo haberet, ea res €uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac €feliciter eueniret'; secundum rem diuinam precationemque ut de re publica deque prouinciis senatum consulerent. per €eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab €M. Aurelio legato et M. Ualerio Laeuino propraetore allatae et Atheniensium noua legatio uenit quae regem adpropin-€quare finibus suis nuntiaret breuique non agros modo sed €urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem diuinam rite €peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respon-€dere laetaque exta fuisse et prolationem finium uictoriamque €et triumphum portendi, tum litterae Ualeri Aurelique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum €factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo €tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent €atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum €tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.  P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogatio-€nem promulgauit, 'uellent iuberent Philippo regi Macedoni-€busque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum €Aurelio Italia prouincia obtigit. praetores exinde sortiti €sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, €Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus €ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et €grauitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, uiam €antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem €passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et €consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edo-€ceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.  consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione aduocata, 'ignorare' inquit €'mihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem €habeatis uos consuli_neque enim liberum id uobis Philippus €permittet, qui terra marique ingens bellum molitur_sed €utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante €alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim €dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram im-€plorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri €Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum €fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc €ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum €Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laeuino €qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia €haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Cartha-giniensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis €Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, €quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho soluerit naues, in Italiam perueniet. ne €aequaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Mace-€donas: Pyrrho certe aequabitis. [2aequabitis]2 dico? quantum uel uir uiro uel gens genti praestat. minima accessio semper €Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum €totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc €comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis €integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos €Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen €concussit et uictor prope ad ipsam urbem Romanam uenit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem €Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec €uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut man-€sura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. €nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset uos in Africam traicere, €hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes habere-€tis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. experti iam sumus €foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite €in suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt uos iubete. huius uobis sententiae non consul modo auctor €est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique €ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, €classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, €laeta omnia prosperaque portendere.'  ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus €consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di €ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eueniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, €bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique €nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proxi-€mum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreuerunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus per-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØˆ”‚missum ut quem uideretur ex iis qui extra senatum essent €legatum mitteret ad bellum regi indicendum. tum de exercitibus consulum praetorumque actum. con-€sules binas legiones scribere iussi, ueteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, €permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa depor-€tasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio €Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini €nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios prouinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse iussus €ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque €minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quin-€que milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae prouinciae esset. M. Ualerio Faltoni, qui praetor €priore anno Campaniam prouinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam tra-€iceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium €nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae €si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici €belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex €legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.  in ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo uenerunt €qui nuntiarent Athenienses aduersus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi €ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum €defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; uel quieturum eum in regno, si €populo Romano socios defendere libeat, uel Romanos quie-€scere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile aduersus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae €regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo €Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit in-€dicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos €quinum milium aeris ex senatus consulto missa. €cum dilectum consules haberent pararentque quae ad €bellum opus essent, ciuitas religiosa in principiis maxime nouorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecra-€tione circa omnia puluinaria facta, ne quid praetermitteretur €quod aliquando factum esset, ludos Ioui donumque uouere consulem cui prouincia Macedonia euenisset iussit. moram €uoto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negauit €ex incerta pecunia uoueri debere, quia [2ea]2 pecunia non posset €in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia €pecunia misceri: quod si factum esset, uotum rite solui non posse. quamquam et res et auctor mouebat, tamen ad col-€legium pontificum referre consul iussus si posset recte uotum €incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse ponti-fices decreuerunt. uouit in eadem uerba consul praeeunte €maximo pontifice quibus antea quinquennalia uota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum €cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum €uouit. octiens ante ludi magni de certa pecunia uoti erant, €hi primi de incerta.  omnium animis in bellum Macedonicum uersis repente, €nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus €Iluatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno €duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam inuaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex €parte incensa, uix duobus milibus hominum inter incendia €ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. uicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad €claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut €obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum €prouinciae praeerat, cetero ex senatus consulto exercitu €dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis; €cum iis copiis in proxima regione prouinciae circa Ariminum €substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu prouincia esset: duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem €Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis prae-€sidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium €quadraginta milibus hostium_tot enim in armis esse_ €trucidanda obicere uelit et tanta sua clade iam inflatos €excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.  his litteris recitatis decreuerunt ut C. Aurelius consul €exercitum, cui in Etruriam ad conueniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per com-€modum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio praetori scriberet €ut, cum ad eum legiones ex Etruria uenissent, missis in uicem €earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae €praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam €obsidione. legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem €Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Car-thaginem ut nuntiarent ciuem eorum Hamilcarem relictum €in Gallia_haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu_bellum contra foedus facere, exercitus Gal-€lorum Ligurumque exciuisse ad arma contra populum Ro-€manum; eum, si pax placeret, reuocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non €omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Car-€thagini obuersari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. haec ad Carthaginienses €mandata. Masinissae gratulari iussi quod non patrium modo €reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum €rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuuisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante €bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et €distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam tra-€iciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numi-darum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, uasa €aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique €polliceri, si quid ei[2s]2 ad firmandum augendumque regnum €opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius €praestaturum. Uerminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum €adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes: et Masinis-€sam Romanis ex hoste amicum factum, Uerminam quoque €adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa €aut ab ullo alio uincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius €Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi €Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius €petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et €amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos €Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut €Uerminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo €Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis €mandatis in Africam missi C. Terentius Uarro Sp. Lucretius €Cn. Octauius, quinqueremes singulis datae.  litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minuci prae-€toris, cui Bruttii prouincia erat: pecuniam Locris ex Proser-€pinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus uestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari €ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. €Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios €scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris €eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØŒ”ante habuisset; quae inuenta pecunia esset, reponi; si quo €minus inuentum foret, expleri ac piacularia, si uideretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae €uiolationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus €pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse €adferebant, Priuerni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuui i[2n]2 templo Sospitae Iunonis nocte strepitum €ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus €locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus €an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inuentus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae €porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia €errantisque in alienos fetus naturae uisa: ante omnia abomi-€nati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut €proxime C. Claudio M. Liuio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de €portento eo iusserunt. decemuiri ex libris res diuinas easdem €quae proxime secundum id prodigium factae essent impera-€runt. carmen praeterea ab ter nouenis uirginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti €fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curauit. €carmen, sicut patrum memoria Liuius, ita tum condidit €P. Licinius Tegula.  expiatis omnibus religionibus_nam etiam Locris sacri-€legium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex €bonis noxiorum in thesauros reposita_cum consules in prouincias proficisci uellent, priuati frequentes, quibus ex €pecunia quam M. Ualerio M. Claudio consulibus mutuam €dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules, cum ad nouum bellum quod magna classe €magnisque exercitibus gerendum esset uix aerarium suffi-€ceret, negauerant esse unde iis in praesentia solueretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum €pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica €uellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publica-€tam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et priuati aequum postularent nec tamen soluendo aere €alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile erat decreuerunt, ut, quoniam magna pars eorum agros uolgo €uenales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: con-€sules agrum aestimaturos et in iugera asses uectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum soluere €posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, re-€stitueret agrum populo. laeti eam condicionem priuati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte €pecuniae datus erat, appellatus.  tum P. Sulpicius secundum uota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium uenit et, €ueteribus militibus uoluntariis ex Africano exercitu in legiones €discriptis nauibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei €praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione €eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum uiginti longis nauibus et mille militum_neque enim €ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum €oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo naualibus certamini-bus, neutro feliciter proelio, uires expertus, sed animos ei €faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho €Syriae rege diuisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte €audita Ptolomaei regis ambo imminebant. contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses €haudquaquam digna causa, dum ex uetere fortuna nihil praeter animos seruant. Acarnanes duo iuuenes per initiorum €dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit €absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites €templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter €gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetrauitque €ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Athenien-sibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro €ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam €rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea €iustum bellum decretis ciuitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Mace-€doniam Philippum cum Aeginam uenissent, rex Piraeum €renouandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. ciuitas omnis obuiam effusa cum coniugibus €ac liberis, sacerdotes [2cum]2 insignibus suis intrantem urbem €ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.  in contionem extemplo populus uocatus ut rex quae €uellet coram ageret; deinde ex dignitate magis uisum scribere eum de quibus uideretur quam praesentem aut referendis €suis in ciuitatem beneficiis erubescere aut significationibus €acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quae missae in con-€tionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum €primum in ciuitatem suorum, deinde rerum quas aduersus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli €dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos €haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, prae-termissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati €auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naues €longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus €reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum aduersus Philippum decretum. honores regi primum Attalo €immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio €inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem ueteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea uirtutis €ergo donatus, ciuitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii €prius Atheniensibus dederant. secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Aegina, inde €per insulas Rhodum nauigarunt omnibus praeter Andrum €Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tene-bantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae missi in €Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gau-€dentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse €Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus €eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae €opportuna loca uires colligere, bellum aluere gloriamque €eius gesti perfectique Romanis concesserunt.  Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum €Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex praefectis €suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi €ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam €quidem primo impetu expugnauit; Aenum inde cum magno €labore, postremo per proditionem Callimedis praefecti Ptolo-maei, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Ser-€rheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque €et Madytos deditae et castella quaedam ignobilia. Abydeni €ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea €oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus €trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadri-€remem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum iam uix sustinerent obsidionem, et ipse €Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo €ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis.  Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra €modo adeuntes aditu arcebant sed nauium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata €ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis €iam peruentum esset, legatos ad regem de condicionibus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØ‘“tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam €quadriremem cum sociis naualibus Attalique praesidium €emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis uesti-mentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per €mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad €Saguntinam rabiem uersi matronas omnes in templo Dianae, €pueros ingenuos uirginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum €deferri, uestem pretiosam in naues Rhodiam Cyzicenamque €quae in portu erant coici, sacerdotes uictimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam €aciem suorum pro diruto muro pugnantem uidissent, ex-templo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum €uestemque quae in nauibus esset in mare deicerent, tectis €publicis priuatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos praeeuntibus ex-€secrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum €militaris aetas iurat neminem uiuum nisi uictorem acie ex-cessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnauerunt €ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars €facinoris delegata erat, cum paucos et confectos uolneribus ac €lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes €cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.  ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream €missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum uenit. qui questus €Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum €oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello €lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi intulerunt arma?' insueto uera audire ferocior oratio uisa €est quam quae habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et €forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum uelim uos foederum memores seruare €mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere €et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Ro-€manum nobile sentietis.' ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque [2alia]2 €coaceruata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem inuasit ut repente proditos €rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius €alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos ad mortem deuouissent, eorum deditionem uiuorum hosti fecissent, re-€pente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent €seque ipsi per omnes uias leti interficerent. obstupefactus €eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora €in se uicti ediderunt quam infesti edidissent uictores, nec, €nisi quem uincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam €uiuus in potestatem uenit. Philippus imposito Abydi prae-sidio in regnum rediit. cum uelut Sagunti excidium Hanni-€bali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum €animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro €esse et Apolloniam terrestres copias, nauales Corcyram in €hiberna deduxisse.  inter haec legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare €Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est nihil €ultra se facere posse quam ut exilio eum multarent bonaque eius publicarent: perfugas et fugitiuos quos inquirendo €uestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos €Romam qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium €tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam mise-runt. inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data €Masinissae mandataque edita; equites mille Numidae, cum duo milia daret, accepti. ipse in naues imponendos curauit €et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Uerminam erat. is ad €primos fines regni legatis obuiam progressus, ut scriberent ipsi quas uellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam €iustamque fore sibi cum populo Romano. datae leges pacis €iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.  per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per multos annos €fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi inuehi liceret in urbem, res triumpho dignas €esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse €ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam prouinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo €ut ouans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo €tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo uictus consensu patrum €tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus ouans urbem est ingressus. argenti tulit [ex praeda] quadraginta €tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; €militibus ex praeda centenos uicenos asses diuisit.  iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus €erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab €Arimino aduersus Gallos Cremonam tum obsidentes pro-€fectus, castra mille quingentorum passuum interuallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de uia ad castra oppugnanda duxisset: palati passim uagabantur €per agros nullo satis firmo relicto praesidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli €clamore suorum ex agris reuocati omissa praeda quae in €manibus erat castra repetiuere; et postero die in aciem pro-gressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed uix spatium €instruendi fuit: eo cursu hostes in proelium uenerunt. dextra ala_in alas diuisum socialem exercitum habebat_ €in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Ualerius Flaccus_legati omnes erant_praepositi. praetor €secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, €cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum €locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, €circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in €multitudine aduersus paucos facile uidebatur, conati sunt. id ubi uidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex €subsidiis dextra laeuaque alae quae in prima acie pugnabat €circumdat aedemque Diioui uouit, si eo die hostes fudisset. L. Ualerio imperat ut parte una duarum legionum equites, €altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec cir-cuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam €diductis cornibus aciem Gallorum uidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. et cornua ab equitibus €et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte caede €ingenti sternerentur, Galli terga uerterunt fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones €insecutae in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: caesa aut capta supra quinque €et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux €Poenus eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gal-€lorum. Placentini captiui ad duo milia liberorum capitum €redditi colonis.  magna uictoria laetaque Romae fuit: litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorum-€que ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae €alae, in quam primo impetu uis hostium ingens inlata est. quamquam per praetorem prope debellatum erat, €consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda €fuerant, profectus in Galliam uictorem exercitum a praetore €accepit. consul alter cum autumno ferme exacto in prouinciam uenisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quae €Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, €sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum peruenis-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØ–•„sent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem at-tulerant. nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et prae-€donum a Chalcide naues, quae non mare solum infestum sed €etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non €modo Sunium superare sed ne extra fretum [2quidem]2 Euripi committere aperto mari se audebant. superuenerunt his tres €Rhodiae quadriremes et erant Atticae tres apertae naues, ad €tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs €agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia €existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.  exules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et €Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, €uagari passim, et oppidanos praesidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quam-€quam Sunium ita mature peruenerat ut inde prouehi ad €primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio €conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. primis tenebris mouit et tranquillo peruectus Chalcidem €paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis €militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi €inde ad frequentia aedificiis loca, custodibus interfectis re-€fractaque porta ceteram multitudinem armatorum ac-ceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat: con-€flagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti €apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec €ullo iam qui militaris aetatis esset non aut caeso aut fugato, €Sopatro etiam Acarnane praefecto praesidii interfecto, praeda €omnis primo in forum conlata, deinde in naues imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captiui quos €Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis deiectis truncatisque signo receptui dato €conscenderunt naues et Piraeum, unde profecti erant, re-dierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et €Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, €magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae €Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.  Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata €clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis [2rebus]2 erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum €expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus €extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haud-quaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus €spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum €semirutae ac fumantis sociae urbis cum uenisset, paucis uix €qui sepelirent bello absumptos relictis aeque raptim ac €uenerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas €ducit, pari incepto haud disparem euentum ratus respon-surum. et respondisset, ni speculator_hemerodromos uocant €Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium_con-€templatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas peruenisset. idem ibi somnus eademque €neglegentia erat quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxip-€pus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, €conuocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique ad portas, €ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto €tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus €crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen €iussit, ui aperta propalam usurus quando parum dolus pro-fuerat. ab Dipylo accessit. porta ea, uelut in ore urbis posita, €maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam €extraque latae uiae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent et extra limes mille ferme passus longus, in €Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium €liberum spatium praeberet. eo limite Athenienses cum Attali €praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi Philippus uidit, habere se hostes €in potestate ratus et diu optata caede_neque enim ulli €Graecarum ciuitatium infestior erat_[2iram]2 expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi €signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti €turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante aciem cum €equitibus paucis euectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem, tum pauorem hostibus iniecit. plurimos manu sua €comminus eminusque uolneratos compulsosque in portam €consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium €edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen re-ceptum habuit quia qui in turribus portae erant sustinebant tela ne in permixtos hostibus suos conicerent. intra muros €deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo re-€ceptui dato castra ad Cynosarges_templum Herculis gymna-siumque et lucus erat circumiectus_posuit. sed et Cynosarges €et Lycium et quidquid sancti amoeniue circa urbem erat in-€censum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, €nec diuini humaniue iuris quicquam prae impotenti ira est €seruatum.  postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde €subito apertae quia praesidium Attali ab Aegina Romanique €ab Piraeo intrauerant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe €improuiso templi castellique quod et imminet et circum-€datum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas €custodias animaduertisset et classem a Piraeo subsidio €uenire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum €ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, in-opinantibus Achaeis contioni ipsi superuenit. consultabant €de bello aduersus Nabim tyrannum Lacedaemoniorum, qui €tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam €parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia red-€integrauerat bellum agrosque finitimorum uastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. aduersus hunc hostem cum €quantum ex quaque ciuitate militum scriberetur consul-€tarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, [2est]2 pollicitus nec tantum agros €sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem €belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. haec oratio cum ingenti adsensu hominum ac-€ciperetur, 'ita tamen aequum est' inquit 'me uestra meis armis tutari ne mea interim nudentur praesidiis. itaque, si €uobis uidetur, tantum parate militum quantum ad Oreum €et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.' non €fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio €auxiliumque oblatum aduersus Lacedaemonios: id quaeri ut €obsidem Achaeorum iuuentutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem coar-€guere Cycliadas praetor Achaeorum nihil attinere ratus, id €modo cum dixisset non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas conuocati essent, decreto €de exercitu parando aduersus Nabim facto concilium fortiter €ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, uoluntariis €paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam €terram rediit.  per eos ipsos dies quibus Philippus in Achaia fuit Philocles €praefectus regius ex Euboea profectus cum duobus milibus €Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit. inde €dimidia parte militum ad praedandum passim per agros €dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØš“‚impetus fieret, repente hostes effusos ex improuiso adoriretur. non fefellere insidiae. itaque reuocatis qui discurrerant ad €praedandum militibus instructisque ad oppugnandum castel-€lum Eleusinem profectus, cum multis inde uolneribus re-cessit Philippoque se uenienti ex Achaia coniunxit. temptata €et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naues €Romanae a Piraeo uenientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt. diuiso deinde exercitu rex cum €parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit €ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque op-€pugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum leui cum praesidio relictum expugnandi facultas esset. ceterum €nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendenti-bus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit. inde €eruptione subita peditum equitumque inter angustias €semiruti muri qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diuiso cum Philocle €rursus exercitu ad agros uastandos profectus, cum priorem €populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inuiolatum relinqueret, templa deum quae pagatim sacrata habebant dirui atque incendi iussit. et ornata eo €genere operum eximie terra Attica et copia domestici mar-€moris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam; neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra euertere €satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. et postquam non tam ira [2erat]2 satiata quam irae €exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit €nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.  consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyr-€rachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum €L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniae popula-€tus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu €captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, uenit. ac primo euocatos principes ad conloquium, ut fidei €Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, €ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta asper-nabantur, ui atque armis adortus expugnauit puberibusque €interfectis, praeda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. hic metus Codrionem, satis ualidum €et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis effecit. praesidio ibi relicto Cnidus_nomen propter alteram €in Asia urbem quam oppidum notius_ui capitur. reuerten-€tem legatum ad consulem cum satis magna praeda Athena-€goras quidam, regius praefectus, in transitu fluminis a nouissimo agmine adortus postremos turbauit. ad quorum €clamorem et trepidationem cum reuectus equo propere €legatus signa conuertisset et coniectis in medium sarcinis €aciem direxisset, non tulere impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures capti. legatus incolumi exer-€citu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad €classem.  hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac prin-€cipes accolae Macedonum in castra Romana ueniunt, Pleu-€ratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius: bellum suo nomine Longarus €cum Demetrio Philippi patre gesserat. pollicentibus auxilia €respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exer-citum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro €Aetolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis_nam €ii quoque per id tempus uenerant_mandat ut Aeginae rex, €ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios €quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philip-€pus segnius_iam enim in Macedoniam peruenerat_appara-bat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex €amicorum numero qui aetatem eius regerent, cum parte €copiarum ad obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne €classi hostium praedae ac praemio essent, diruit. ad Aetolos €mittit legatos, ne gens inquieta aduentu Romanorum fidem €mutaret.  concilium Aetolorum stata die, quod Panaetoli[2c]2um €uocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter €accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus uenit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occur-€rerunt. primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui [2in]2 nulla noua re nihil se noui habere €quod adferrent dixerunt: quibus enim de causis experta €inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, com-positam semel pacem seruare eos debere. 'an imitari' inquit €unus ex legatis 'Romanorum licentiam, an leuitatem dicam, €mauultis? qui cum legatis uestris Romae responderi ita €iussissent: "quid ad nos uenitis, Aetoli, sine quorum auctori-tate pacem cum Philippo fecistis?", iidem nunc ut bellum €secum aduersus Philippum geratis postulant; et antea propter €uos et pro uobis arma sumpta aduersus eum simulabant, nunc uos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanae ut €auxilio essent primo in Siciliam transcenderunt, iterum ut €Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi €habent uectigalemque prouinciam securibus et fascibus subiecerunt. scilicet sicut uos Naupacti legibus uestris per €magistratus a uobis creatos concilium habetis, socium hostem-€que libere quem uelitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habi-€turi uestro, sic Siculorum ciuitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybaeum indicitur concilium. praetor Romanus €conuentus agit: eo imperio euocati conueniunt, excelso in €suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus uident, €uirgae tergo, secures ceruicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut €possunt, cum Italiae urbes, Regium Tarentum Capuam_ €ne finitimas quarum ruinis creuit urbs Roma nominem_, eidem subiectas uideant imperio. Capua quidem sepulcrum €ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso €populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine €magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret. furor est, si alienigenae homines plus lingua €et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti €haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere aliquid uidetur libertati uestrae; qui, €cum merito uestro uobis infensus esset, nihil a uobis ultra €quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat. adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: €sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretis. Aetolos Acarnanas Macedonas, €eiusdem linguae homines, leues ad tempus ortae causae diiun-€gunt coniunguntque: cum alienigenis, cum barbaris aeternum €omnibus Graecis bellum est eritque; natura enim, quae per-petua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed €unde coepit oratio mea, ibi desinet. hoc eodem loco iidem €homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decreuistis €iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam €et compositam turbare uolunt. in qua consultatione nihil €fortuna mutauit, cur uos mutetis non uideo.'  secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus €iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crude-€litatem saeuitiamque regis inuehi poterant, introducti sunt. deplorauerunt uastationem populationemque miserabilem €agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi €forent; esse enim quaedam belli iura, quae ut facere ita pati sit fas: sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; uerum enim €uero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros €uocet adeo omnia simul diuina humanaque iura polluerit ut €priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque €diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. delubra sibi fuisse quae quondam pagatim €habitantes in paruis illis castellis uicisque consecrata ne žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØž–ƒin unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circum-€tulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum. qualem terram Atticam €fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si liceat Aetoliam Graeciamque omnem facturum. urbis quoque €suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani €subuenissent. eodem enim scelere urbem colentes deos prae-€sidemque arcis Mineruam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iouem Mineruamque; sed ab eorum €non templis modo sed etiam moenibus ui atque armis re-€pulsum in ea delubra quae sola religione tuta fuerint saeuisse. itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Athenien-€sium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secun-€dum deos plurimum possent, bellum susciperent.  tum Romanus legatus: 'totam orationis meae formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et €Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot €socias nobis urbes uenissem, ultro accusando Romanos, de-fensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et €Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque in-€humana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam re-liquerunt quod obicere ultra possim? eadem haec Cianos €Abydenos Aenios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses €Messenios hinc ex Achaia existimate queri, grauiora etiam €acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. nam quod ad ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et €Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis €Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa €urbem ad quam defendendam missa erat per scelus possedit. comprobauimus ergo id facinus? an bello persecuti scelera-€tam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et €ceruicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem €agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis red-didimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo €indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per €triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda €essemus, cum iam ipsi Syracusani seruire tyrannis quam capi €a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam prouinciam nostram €esse et ciuitates quae in parte Carthaginiensium fuerunt et €uno animo cum illis aduersus nos bellum gesserunt, stipen-€diarias nobis ac uectigales esse: quin contra hoc et uos et €omnes gentes scire uolumus pro merito cuique erga nos fortunam esse. an Campanorum poenae, de qua ne ipsi €quidem queri possunt, nos paeniteat? hi homines, cum pro €iis bellum aduersus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere pri-€mum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo ciuitate nobis coniunxissemus, tempore nostro aduerso primi €omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, €ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a €nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, €quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem €consciuerunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris €ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem €pateremur, ut qui hodie uideat eam nullum oppugnatae €captaeue ibi uestigium inueniat. sed quid ego Capuam dico, €cum Carthagini uictae pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis facile uictis ignoscendo €plures ob id ipsum ad experiundam aduersus nos fortunam belli incitemus. haec pro nobis dicta sint, haec aduersus €Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum ami-€corumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam €crudelitatem uos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis. quod ad uos attinet, Aetoli, nos pro uobis bellum €suscepimus aduersus Philippum, uos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis €coactos metu uos leges pacis ab eo qui tum plus poterat €accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a uobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate €Punico perfecto bello totis uiribus nostris in Macedoniam €incubuimus, et uobis restituendi uos in amicitiam societatem-€que nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam €uincere cum Romanis mauultis.'  haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium €animis ad Romanos Damocritus praetor Aetolorum pecunia, €ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam ini-€micam quam celeritatem dixit: celerem enim paenitentiam, €sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata €raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem ex-€pectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum €legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor €sine fraude, cum de bello et pace agere uelit, aduocet con-€cilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius €ratumque [2sit]2 ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti €aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius €societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.  Philippus impigre terra marique parabat bellum. nauales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum €Romanamque classem principio ueris ab Aegina ratus €moturos, nauibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat; ipse terrestres copias comparabat, €magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una €parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gere-€batur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum duce-€bat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum uehens, quod in usum militi satis esset praebentibus agris. oppida €uicique partim uoluntate, partim metu se tradebant; quae-€dam ui expugnata, quaedam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris inueniebantur. ad Lyncum statiua €posuit prope flumen Beuum; inde frumentatum circa horrea €Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem €omnia circa pauoremque ingentem hominum cernebat, sed €parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem €error apud consulem erat: mouisse ex hibernis regem sciebat, €quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum €miserat equites. hae duae alae ex diuerso, cum diu incertis €itineribus uagatae per Dassaretios essent, tandem in unum iter conuenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul €hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. €itaque priusquam in conspectum uenirent, equos armaque €expedierant; nec mora, ubi primum hostem uidere, con-currendi facta est. forte et numero et uirtute, utpote lecti €utrimque, haud impares aequis uiribus per aliquot horas pu-€gnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta uictoria diremit proelium; Macedonum quadraginta equites, Ro-€manorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis €explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt; per transfugas €cognitum est, quos leuitas ingeniorum ad cognoscendas €hostium res in omnibus bellis praebet.  Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum €qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuis-€set, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam incertum nec tam inaestimabile est €quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam €omnem dimicationem uidebatur facturum, id metum pi-gritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis €facta uolnera uidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØ¢”ƒadsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora €bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta €diuisa a corpore capita patentiaque uiscera et foeditatem aliam uolnerum uiderunt, aduersus quae tela quosque uiros €pugnandum foret pauidi uolgo cernebant. ipsum quoque €regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis con-gressum. itaque reuocato filio praesidioque quod in faucibus €Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dar-danisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum uiginti €milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus trans-€fugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris €Romanis tumulum propinquum Ataeo fossa ac uallo con-muniuit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse €dicitur et uniuersam speciem castrorum et discripta suis €quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum €interuallis, et negasse barbarorum ea castra ulli uideri posse. biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, €continuere suos intra uallum; tertio die Romanus omnes in €aciem copias eduxit.  rex non tam celerem aleam uniuersi certaminis timens €quadringentos Tralles_Illyriorum id, sicut alio diximus loco, €est genus_et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari €numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autem_ €aberat acies eorum paulo plus quingentos passus_uelites et €equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent. credere regii genus pugnae quo €adsueuerant fore, ut equites in uicem insequentes refugientes-€que nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum €uelocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cre-€tenses in inuehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbauit hunc ordinem pugnandi non acrior quam per-tinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota €acie dimicarent, et uelites emissis hastis comminus gladiis €rem gerebant et equites, ut semel in hostem euecti sunt, €stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immi-scentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti €par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator €et uagus et prope seminudus genere armorum ueliti Romano €parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem €nec alia re quam uelocitate tutantes se in castra refugerunt.  uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum €leuisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, €quos peltas[2tas]2 uocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus €ut si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si €minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem per-traherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis €non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem €bene gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio uictor €et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante €prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum €Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra uallum hostem uidit, in tumulos quoque €ac sub ipsum uallum exprobrans metum successit. postquam €ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam pro-€pinquis statiuis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo inuasuris, octo fere inde milia, €interuallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum_id est loco nomen_mouit. cum in propinquo €agro frumentarentur Romani, primo rex intra uallum suos €tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos uidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliari-€bus, quantum equitem uelocissimi pedites cursu aequare €poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa. inde copiis diuisis partem ad €consectandos uagos frumentatores emisit dato signo ne quem €uiuum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri uidebantur hostes obsedit. iam €passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra €Romana nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in re-giam stationem incidebant et plures ab obsidentibus uias €quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter €medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum €magis quam certum nuntium intulerunt castris.  consul equitibus iussis qua quisque posset opem ferre €laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt €decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obuios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia €statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multi-€tudine equitum peditumque prope iusta acies erat et €Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod €et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex €improuiso uolnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuis-€sent, non in praesentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret: nunc auiditate caedis €intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa €suorum uidit, conuertit in effusum hostem equos, uersaque €momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes €interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex €quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps €ad terram datus haud multum afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pauidumque regem €in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes €non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis con-fossus perit. rex circumuectus paludes per uias inuiaque €trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem euasurum, peruenit. ducenti Macedonum equites €eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum €ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.  fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae €accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis €diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae uenturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium €leuemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim man-€suros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento tem-poris potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. €nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, €forsitan inter tumultum, cum omnes uicti metuque perculsi €ex proelio intra uallum, protinus inde superuadentem muni-€menta uictorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum uero integrae copiae peditum in castris mansissent, €stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid nisi €ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum €consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros €fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum €fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus €copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumuentus copiis foret, sedentem Ro-manum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas €aduersas equestres pugnas multo minus tutam moram in €iisdem statiuis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere €abiens hostem uellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem qui indutias ad sepeliendos equites peteret, fru-€stratus hostem secunda uigilia multis ignibus per tota castra €relictis silenti agmine abit.  corpus iam curabat consul cum uenisse caduceatorem et quid uenisset nuntiatum est. responso tantum dato mane žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØ§’‚postero die fore copiam conueniendi, id quod quaesitum erat, €nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo €data est. montes quam uiam non ingressurum graui agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce caduceatore datis €indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum €sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem statiuis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex €Pelagonia frumentum quod in agris erat conuexit; inde ad €Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium statiua €habuisset, profectus inde transuersis limitibus terrorem prae-€buit subitum hosti. mouere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et €ipse uallo super ripam amnis ducto_Erigonum incolae uocant _consedit. inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, €ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus in-clusum aditum possent, praecessit. ibi alia uallo, alia fossa, €alia lapidum congerie ut pro muro essent, alia arboribus €obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, [2pr]2opere permuniit atque, ut ipse rebatur, uiam suapte €natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus in-expugnabilem fecit. erant pleraque siluestria circa, incom-€moda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis €hastis uelut uallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque €rumpiae ingentis et ipsae longitudinis inter obiectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; €sed ea quoque ipsa ut, si quis impetum faceret, in patentem €uolneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita €aduersus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam uim habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque €id ut uanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota ualle €iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam €uolnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Ro-manos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per aduersos uadunt hostes, partim breui circuitu cum €in iugum collis euasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque €Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, €plerosque etiam obtruncant.  ita angustiae minore certamine quam quod animis pro-€posuerant superatae et in Eordaeam peruentum, ubi per-€uastatis passim agris in Elimiam [2consul]2 se recepit. inde im-€petum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paeneinsula situm: lacus moenia cingit, angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis €abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine €succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium uide-€runt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem uenerunt. ab Celetro in Dassaretios processit urbemque €Pelion ui cepit. seruitia inde cum cetera praeda abduxit, [et] €libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio ualido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos. ita peragratis hostium €agris consul in loca pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum €erat, copias reduxit. Philippum auerterant Aetoli et Athamanes et Dardani et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. aduersus Dardanos, €iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis €peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab €tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad mouendos domo exercitus efficere. Aetolos Damocritus €praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum €auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciuerat post famam equestris ad Ottolobum pugnae Dardanorumque €et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc €classis Romanae aduentum Oreum et super circumfusas tot €Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.  hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; €et Amynandro rege Athamanum adiuncto profecti Cerci-nium obsedere. clauserant portas, incertum ui an uoluntate, quia regium habebant praesidium; ceterum intra paucos dies €captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e €magna clade liberi seruique inter ceteram praedam abducti. is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere. Aetoli inopia praedae inde €auersi in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi ui capiunt €foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt uoluntate in deditionem societatemque accepti. ex Perrhaebia Gomphos €petendi Amynander auctor erat: et imminet Athamania huic €urbi uidebaturque expugnari sine magno certamine posse. Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente €quamquam non probante Amynandro nec effusas popula-€tiones Aetolorum nec castra quo fors tulisset loco sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. itaque ne temeritas €eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa €esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Phar-cado[2ni]2 urbi uideret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis quamuis leui munimento tutum cepit. cum €Aetoli nisi quod populabantur uix meminisse uiderentur se €in agro hostium esse, alii palati semermes uagarentur, alii in €castris sine stationibus per somnum uinumque dies nocti-bus aequarent, Philippus inopinantibus aduenit. quem €cum adesse refugientes ex agris quidam pauidi nuntiassent, €trepidare Damocritus ceterique duces_et erat forte meri-€dianum tempus, quo plerique graues cibo sopiti iacebant_: excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad €reuocandos qui palati per agros praedabantur; tantaque tre-€pidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. ita raptim educti, cum sescentorum €aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt €in regium equitatum numero armis animisque praestantem. itaque primo impetu fusi uix temptato certamine turpi fuga €repetunt castra; caesi captique quidam quos equites ab agmine €fugientium interclusere.  Philippus suis iam uallo adpropinquantibus receptui cani €iussit; fatigatos enim equos uirosque non tam proelio quam €itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habe-bat. itaque turmatim equites, in uicem manipulos leuis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione €armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter grauitatem armorum. quod ubi aduenit, et ipsis im-€peratum ut statutis signis armisque ante se positis raptim €cibum caperent binis ternisue summum ex manipulis aquandi €causa missis; interim eques cum leui armatura paratus instru-ctusque stetit, si quid hostis moueret. Aetoli_iam enim et €quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra_ €ut defensuri munimenta circa portas uallumque armatos dis-€ponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad €uallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis €stationibus per auersam partem castrorum ad tumulum ad €castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam tre-pida fuga capti caesique sunt Aetolorum. Philippus, si satis diei €superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris €potuissent, die per proelium, deinde per direptionem ca-€strorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Aetoli €eodem pauore quo sua castra reliquerant nocte proxima di-€spersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce €Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt. non ita €multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, €quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum uidet, ad €carpendum hostium agmen misit.  per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos €recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo tur-bauit; dein, postquam Dardani conuersis signis direxere €aciem, aequa pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere €Dardani coepissent, equite et leui armatura regii nullum tale žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØ«’„auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis uexabant; et loca ipsa adiuuabant. occisi perpauci sunt, €plures uolnerati, captus nemo, quia non excedunt temere €ordinibus suis sed confertim et pugnant et cedunt. ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas €expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto €forti, non prospero solum euentu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Aetolorum numerum. Scopas princeps €gentis ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege €Ptolomaeo missus sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum auexit; nec ex iuuentute €Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum €cura gentis an ut aduersaretur Scopae parum donis cultus, €partem iuniorum castigando domi continuisset.  haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis €a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato €profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. tum uero Atheniensium ciuitas, €cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effundit. nec unquam ibi €desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus €cum in omnibus liberis ciuitatibus tum praecipue Athenis, €ubi oratio plurimum pollet, fauore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque sciuit ut Philippi €statuae imagines omnes nominaque earum, item maiorum €eius uirile ac muliebre secus omnium tollerentur deleren-€turque, diesque festi sacra sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca €quoque in quibus positum aliquid inscriptumue honoris eius €causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea €poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni de-dicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro €populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum €precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum €liberos eius regnumque, terrestres naualesque copias, Mace-donum genus omne nomenque. additum decreto: si quis €quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi per-tineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si €quis contra ignominiam proue honore eius dixisset fecissetue, €qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia €quae aduersus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo seruarentur. Athenienses quidem litteris uerbisque, €quibus solis ualent, bellum aduersus Philippum gerebant.  Attalus Romanique cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis €ad honores sociorum atque in ira aduersus hostem fuerant Atheniensium decretis, nauigant a Piraeo Andrum. et cum €in portu quem Gaureion uocant constitissent, missis qui €temptarent oppidanorum animos, si uoluntate tradere urbem quam uim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem €teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis €copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diuersis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. plus €aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante uisa €animique militum tam prompte succedentium muros ter-ruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes €potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum €fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque ut cum €singulis uestimentis Delium Boeotiae transueherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis regi Attalo concessa: €praedam ornamentaque urbis ipsi auexerunt. Attalus, ne de-€sertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. postea et ab €Delio qui ex pacto trauecti eo fuerant promissis regis, cum €desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret €animos, reuocati. ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot oppu-€gnanda urbe nequiquam absumpti et, quia uix operae pretium erat, abscessere. ad Prasias_continentis Atticae is locus est_ €Issaeorum uiginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii €missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Gerae-€stum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei re-dirent, tenuit. inde omnes uelis in altum datis mari medio praeter Scyrum insulam Icum peruenere. ibi paucos dies €saeuiente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, €Sciathum traiecere, uastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia €usui esse ad uescendum poterant ad naues rettulere; praedae €nec erat quicquam nec meruerant Graeci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum €ciuitatis eius uicum, tenuere. inde cum superato promun-€turio ad ipsa moenia urbis circumagere classem uellent, saeua €coorta tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque €ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam €conlectis in unum nauibus expositisque copiis adgressi urbem €cum multis uolneribus repulsi_et erat ualidum ibi regium €praesidium_inrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes €traiecere. inde superato Toronae promunturio nauigantes Acanthum petiere. ibi primo ager uastatus, deinde ipsa urbs €ui capta ac direpta; nec ultra progressi_iam enim et graues €praeda naues habebant_retro unde uenerant Sciathum et ab €Sciatho Euboeam repetunt.  ibi relicta classe decem nauibus expeditis sinum Maliacum €intrauere ad conloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit quae ad €communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato uenit. petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites €[2mitteret]2; tantum enim numerum bellum gerentibus aduersus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi €quoque grauati prius essent ad populandam Macedoniam €exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra €profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Aetoli cum spe magis Romanis omnia polli-€centibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad €classem redit. inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. ualida ea €ciuitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat €praesidio: coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum €praefecto Acesimbroto uiginti Rhodiae naues, tectae omnes. eam classem in stationem ad Zelasium miserunt_Phthio-€tidis super Demetriadem promunturium est peropportune €obiectum_ut, si quid inde mouerent Macedonum naues, in praesidio essent. Heraclides praefectus regius classem ibi €tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta ui quicquam ausurus. Oreum diuersi €Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima €arce, regii aduersus uallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est. et ut loca diuersa, sic dispari modo €etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et uineis et ariete €ad mouendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni €genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; €faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugna-tione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Mace-€dones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam €praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa €et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. €itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur plusque in €obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus %[2militibus]2 €relictis, quod satis uidebatur ad opera perficienda, traicit in €proxima continentis Larisamque_non illam in Thessalia €nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten uocant_subito aduentu praeter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil €minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa €Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, €uigiliis diurnis pariter nocturnisque et uolneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis €prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŸØ®˜arcem quae super portum est perruperunt. Attalus luce prima €signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem inuasit stratis €magna ex parte muris: praesidium oppidanique in arcem €alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, €captiua corpora Romanis cessere.  iam autumnale aequinoctium instabat, et est sinus €Euboicus quem Coela uocant suspectus nautis; itaque ante €hiemales motus euadere inde cupientes Piraeum, unde pro-fecti ad bellum erant, repetunt. Apustius triginta nauibus €ibi relictis super Maleum nauigat Corcyram. regem statum €initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia €et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum re-missis. haec ea aestate terra marique aduersus Philippum €sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuuantibus €rege Attalo et Rhodiis gesta. consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in pro-€uinciam uenisset, haud clam tulit iram aduersus praetorem quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse €in agrum hostium legiones induxit populandoque cum praeda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in €Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho €imminens quem absente consule irato atque inuidente €facilius impetrari posse ratus [2est]2, Romam inopinato cum uenisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus €gestis ut triumphanti sibi in urbem inuehi liceret petit.  apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum ualebat et gratia. maiores natu negabant trium-€phum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod prouin-€ciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id uero eum nullo exemplo fecisse. consulares praecipue ex-pectandum fuisse consulem censebant_potuisse enim castris €prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non de-€cerneret in aduentum eius rem extrahere_et quod praetor €non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent uerius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil €praeter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus €coloniis, quae uelut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus €oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset tra-€iecturumque id incendium uelut ex continentibus tectis in €alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil €oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum praetori de-€derit_potuisse enim sicut non praetoris sed consulis exercitu €rem geri uoluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem gereretur_aut consulem qui non, cum €exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse €Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes €imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia uelis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam euentumque pugnae €spectari debere: fusos caesosque hostes, castra capta ac €direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae ca-€ptiuos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. non homines tantum ea uictoria laetatos sed diis quoque €immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene €ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio €praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti €Gallica bella.  huius generis orationibus ipsius amicorumque uicta est prae-€sentis gratia praetoris absentis consulis maiestas triumphum-que frequentes L. Furio decreuerunt. triumphauit de Gallis €in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta €uiginti milia aeris, argenti [2bigati]2 centum septuaginta milia mille quingentos. neque captiui ulli ante currum ducti €neque spolia praelata neque milites secuti: omnia praeter €uictoriam penes consulem esse apparebat. ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa uouerat magno apparatu facti. et de agris militum eius decre-€tum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa €militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet: eum agrum decemuiri adsignarent. triumuiri item creati ad €supplendum Uenusinis colonorum numerum, quod bello €Hannibalis attenuatae uires eius coloniae erant, C. Terentius €Uarro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; €hi colonos Uenusiam adscripserunt. eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hi-€spaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro €Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio €dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex prouincia Romam comitiorum €causa uenisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum praetore €consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse €senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et [2non]2 eorum qui bello interfuissent uerba audiret: maiores ideo €instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique €triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur populus Romanus uideret. ecquem ex eo €exercitu qui cum Gallis pugnauerit, si non militem, lixam €saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid ueri praetor uaniue adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus €creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Uillius Tap-€pulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus L. €Ualerius Flaccus L. Uillius Tappulus Cn. Baebius Tamphilus.  annona quoque eo anno peruilis fuit; frumenti uim €magnam ex Africa aduectam aediles curules M. Claudius €Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diuiserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; €diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt. plebeii ludi ab aedilibus L. €Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno €per quadriduum in foro mortis causa [2M.]2 Ualeri Laeuini a €P. et M. filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et uiginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta €decemuir sacrorum mortuus: in eius locum M'. Acilius €Glabrio suffectus. comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim €occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethe-€gus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret prouin-ciam; C. Ualerius Flaccus, quem praesentem creauerant, quia €flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum €autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco ut legibus solueretur, senatus decreuit €ut si aedilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, €consules si iis uideretur cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Ualerius €Flaccus praetor designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque sciuit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. et €de altero aedile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis €quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, €ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum ueniret et L. Manlius Acidinus decederet de prouincia multos €post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro €consulibus imperium esse in Hispania iussit. °consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent prouincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Uillio €Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio €Ariminum, L. Ualerio Sicilia, L. Uillio Sardinia euenit. Lentu-€lus consul nouas legiones scribere iussus, Uillius a P. Sulpicio €exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum uideretur ut scriberet ipsi permissum. praetori Baebio €legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut €retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum €dimitterentur praeter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum prouinciam satis esse. prorogata imperia €praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hi-€spania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø —agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem €de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in €uinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium €quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. feriae Latinae pontificum decreto in-€stauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi €in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas €muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iouis, €item Ostienses aedem Iouis, et Ueliterni Apollinis et Sancus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab €Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque €pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in €quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis longae enatam. priorum prodigiorum causa senatus censuerat €ut consules maioribus hostiis quibus diis uideretur sacrifi-carent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati, €atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum €edicta et ad omnia puluinaria res diuinae factae.  Carthaginienses eo anno argentum in stipendium im-positum primum Romam aduexerunt. id quia probum non €esse quaestores renuntiauerant experientibusque pars quarta €decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleuerunt. petentibus deinde ut, si iam uideretur €senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. petentibus iisdem €qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum com-€mode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum €ne praefectus Gades mitteretur, aduersus id quod iis in fidem €populi Romani uenientibus cum L. Marcio Septimo con-uenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum €sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis €pro colonis se gerere, earum rerum causa tresuiros creare L. Cornelius consul iussus. creati P. et Sex. Aelii_Paetis fuit €ambobus cognomen_et Cn. Cornelius Lentulus. quod Nar-€niensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id €Cosani petentes non impetrauerunt.  rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in prouincias profecti. P. Uillius in Macedoniam cum uenisset, €atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. duo milia ea militum fuere, quae ex €Africa post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro uoluntariis transportata erant. id €uoluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naues €impositos. sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret €militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. multis annis sese Italiam non uidisse; con-€senuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos €iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus esse. consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste €peteretur, uideri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. itaque si manere ad signa et dicto €parere uelint, se de missione eorum ad senatum scripturum; €modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos.  Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat €aggeribus uineisque et iam arietem muris admoturus erat. ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum €aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum €moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. et €adiuuabat eos natura ipsa loci. namque Thaumaci a Pylis €sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in €ipsis faucibus, imminentes quam Coelen uocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus uallium €uias ubi uentum ad hanc urbem est, repente uelut maris €uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci €appellati. nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. hae difficultates et €quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. hiemps quo-€que iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in €hiberna copias reduxit.  ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab €adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxauerat animum, €tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curae €angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, €ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Mace-donas ipsos cupido nouandi res caperet. itaque et in Achaiam €legatos misit, simul qui ius iurandum_ita enim pepigerant €quotannis iuraturos in uerba Philippi_exigerent, simul qui €redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis [2ademptam, Megalopolitis]2 Alipheran, contendentibus €nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere €restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen €polin ex concilio Arcadum contributae forent. et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat: [2ad]2 Mace-donum animos cum Heracliden amicum maxime inuidiae sibi €esse cerneret, multis criminibus oneratum in uincla coniecit ingenti popularium gaudio. bellum si quando unquam ante €alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque ueris cum €Athenagora omnia externa auxilia quodque leuis armaturae €erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Anti-goneam fauces sunt_Stena uocant Graeci_misit. ipse post €paucis diebus grauiore secutus agmine, cum situm omnem €regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. is inter montes, quorum €alterum Meropum, alterum Asnaum incolae uocant, angusta €ualle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum €Athenagoram cum leui armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. qua abscisae rupes erant, statio €paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia uallo, alia turribus muniebat. magna tormen-€torum etiam uis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis €locis disposita est. tabernaculum regium pro uallo in con-€specto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem €ex fiducia faceret, positum.  consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus €cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hiber-€nasset, uere primo in continentem trauectus ad hostem ducere pergit. quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, €loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per €insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculum-€que proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo €priore anno Sulpicius Macedoniam intrauerat, circumduceret copias. hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius €uenit T. Quinctium consulem factum sortitumque prouinciam €Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Ualerius Antias intrasse saltum Uillium tradit, quia recto €itinere nequiuerit omnibus ab rege insessis, secutum uallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto €in ripam in qua erant castra regia transgressum acie con-flixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim €milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et €signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; €aedem etiam Ioui in eo proelio uotam, si res prospere gesta esset. ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego €legi annales, nihil memorabile a Uillio actum integrumque €bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse €tradunt.  dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Len-€tulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit. multis claris petentibus uiris creati censores P. Cor-nelius Scipio Africanus et P. Aelius Paetus. ii magna inter žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø §“‚se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria €uenalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, €quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colo-€nosque eo trecentos_is enim numerus finitus ab senatu €erat_adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum uendi-€derunt. sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania dece-€dens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ouans €rediret, cum ab senatu impetrasset, priuatus urbem ingrediens €sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium €tulit. eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio €consule anni prioris prouinciam Galliam acceperat, temere in-€gressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumuentus; supra sex milia et septingentos milites amisit: €tanta ex eo bello quod iam timeri desierat clades accepta est. ea res L. Lentulum consulem ab urbe exciuit; qui ut in €prouinciam uenit plenam tumultus, trepido exercitu accepto €praetorem multis probris increpitum prouincia decedere atque abire Romam iussit. neque ipse consul memorabile €quicquam gessit, comitiorum causa Romam reuocatus; quae €ipsa per M. Fuluium et M'. Curium tribunos plebis impedie-bantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur: iam aedilitatem prae-€turamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum €sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed tran-scendendo media summa imis continuare. res ex campestri €certamine in senatum peruenit. patres censuerunt qui €honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo €populo creandi quem uelit potestatem fieri aequum esse. in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus. inde praetorum €comitia habita. creati L. Cornelius Merula M. Claudius €Marcellus M. Porcius Cato C. Heluius, qui aediles plebis €fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iouis fuit ludorum causa. et ab aedilibus curulibus C. Ualerio Flacco, €flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti. Ser. [2et C.]2 Sulpicii Galbae pontifices eo anno €mortui sunt: in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. €Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.  Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus consules €magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, de-€creuerunt patres ut prouincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturue: utri eorum €Macedonia euenisset, in supplementum legionum tria milia €militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item €sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites; alteri consuli nouus omnis exercitus decretus. L. €Lentulo prioris anni consuli prorogatum imperium uetitus-€que aut ipse prouincia decedere prius aut ueterem deducere exercitum quam cum legionibus nouis consul uenisset. sortiti €consules prouincias: Aelio Italia, Quinctio Macedonia euenit. praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius €Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Heluius Galliam est sorti-tus. dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Mar-€cello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini €nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos equites, ita ut €ii praetores ambo cum in prouincias uenissent ueteres di-€mitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxe-€runt. ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique €rem Romanam iuuare quaeque imperarent Romani consules €impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuis-sent, uereri dixerunt ne id praestare ei per Antiochum regem €ultra non liceret: uacuum namque praesidiis naualibus ter-restribusque regnum Attali Antiochum inuasisse. itaque €Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque €opera uti ad Macedonicum bellum uellent, mitterent ipsi €praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum €ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire pateren-tur. senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus €classe copiisque aliis duces Romanos iuuisset, id gratum senatui esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo aduersus Antio-€chum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset; semper popu-€lum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et prin-€cipium et finem in potestatem ipsorum qui ope sua uelint adiutos Romanos esse; legatos ad Antiochum missuros qui €nuntient Attali nauiumque eius et militum opera aduersus €Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si regno Attali abstineat €belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi €Romani reges inter se quoque ipsos pacem seruare.  consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere €legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatae uir-€tutis milites, properantem in prouinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. de caelo tacta €erant uia publica Ueis, forum et aedes Iouis Lanuui, Herculis €aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes quae Alba dicitur; caelum ardere uisum erat Arreti; terra Uelitris trium €iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessae Auruncae €nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum [2cum]2 humano capite. eorum prodigiorum causa €supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis €operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: Aelius cum Heluio praetore in Galliam; exercitumque ab €L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori €tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum €gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti €erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. ab Corcyra €in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. inde Uillio dimisso paucos €moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, con-€silium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac €periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; uicissetque ea sententia ni timuisset €ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, €si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex uoluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. utcumque €esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. €sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis ex-€pediebant;  diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in €conspectu hostium absumpserant. €inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem tem-ptandae pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam €Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem €et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in con-loquium adduxerunt. summa postulatorum consulis erat: €praesidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros €urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam €aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse €cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus es-€sent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. si quas quererentur belli clades eae ciuitates cum quibus €bellatum foret, arbitro quo uellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. consul nihil ad id quidem €arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere €ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus fecisse? inde €cum ageretur quae ciuitates liberandae essent, Thessalos €primos omnium nominauit consul. ad id uero adeo ac-€census indignatione est rex ut exclamaret 'quid uicto grauius imperares, T. Quincti?' atque ita se ex conloquio proripuit; et €temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. postero die per žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø ØŠ˜‰‚excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa leuia commissa proelia sunt; deinde recipientibus se €regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis eo quoque Romani penetrauere. pro his ordo et militaris disciplina €et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste €loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. multis hinc atque illinc uolneribus €acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, €nox pugnae finem fecit.  cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum missus deducitur ad consulem. is se in €eo saltu qui regiis tum teneretur castris armentum pascere €solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse: si secum aliquos consul mittere uelit, se non iniquo nec per-difficili aditu super caput hostium eos educturum. haec ubi €consul audiuit, percunctatum ad Charopum mittit satisne €credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renun-€tiari iubet, ita crederet ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. cum magis uellet credere quam auderet €mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut auerteret €re[2ge]2m ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dis-€positis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. quattuor milia inde lecta €peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. equites €quoad loca patiantur ducere iubet: ubi ad inuia equiti uentum €sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites qua dux mon-straret uiam ire; ubi, ut polliceatur, super caput hostium €peruentum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere €quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. nocte itinera fieri iubet_et pernox forte luna erat_: inter-€diu cibi quietisque sumeret tempus. ducem promissis in €gentibus oneratum, si fides exstet, uinctum tamen tribuno tradit. his copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique €instat circa stationes.  interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani €cepisse ac tenere se fumo significarent, tum uero trifariam €diuisis copiis consul ualle media cum militum robore succedit, €cornua dextra laeuaque admouet castris; nec segnius hostes obuiam eunt. et dum auiditate certaminis prouecti extra €munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et uirtute et scientia et genere armorum: postquam multis €uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut muni-€mento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos €temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias pro-gressos. neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni €clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset. pars in fugam €effusi sunt; pars magis quia locus fugae deerat quam quod €animi satis esset ad pugnam cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. deleri totus exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed €equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum grauitas impediit. rex primo effuse ac sine respectu fugit; €dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate €locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, €substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga uallesque qui palatos in unum colligerent. non plus duobus €milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, uelut €signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit in-€secuti caedentes spoliantesque caesos castra regia, etiam sine €defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis €castris manserunt.  postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se flumen insinuat hostem sequitur. rex primo die ad castra €Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant est in Triphylia terrae €Molottidis. inde postero die_ingens iter agmini, sed metus urgebat_in montes Lyncon perrexit. ipsi Epiri sunt, inter-€iecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessa-€liam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. uestiti €frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquas-que perennes habent. ibi statiuis rex per aliquot dies habitis €fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet an praeuerti in Thessaliam posset. inclinauit sententia ut in €Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limiti-bus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. homines qui €sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. rerum sua-€rum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. haec €etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. ita euasta-€ta oppida sunt Phacium [2P]2iresiae Euhydrium Eretria €Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat €mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto €in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropin-quare fama erat. qui audito proelio quod circa amnem Aoum €factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et €Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam C[2t]2imenes et Angeias primo impetu potiti sunt. a Metro-€poli, dum uastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda €moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compul-€sisque intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia €spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras €per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium €incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset €ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli €turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens €castellum. haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. €nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae €pugnae Romanorum quieuerunt.  ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito €a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum €protinus nomine Phaecam, situm inter Gomphos faucesque €angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. inde Gomphos adortus, et per aliquot dies summa ui tuentes €urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo dem[2um]2 metu perpulit ad deditionem. haec traditio Gomphorum ingentem €terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Ar-€genta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem €et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in €aliena uictoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus €simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium cre-deret uastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat €in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae fauissent, tamen quia ab €satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex €praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea €ipsa facilitate ueniae animos eorum in posterum conciliat. missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naues in sinum €uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus €quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amy-nandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium eius egens €quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et €plerique Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti.  primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. duo €milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa ui €restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum €consul in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si €primi uim Romanam non sustinuissent, uicit pertinaciam Macedonum. capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio €dedentes urbes uenerunt: uenia iis[dem] petentibus datur; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø”Phaloria incensa ac direpta est. inde Aeginium petit; quem €locum cum uel modico praesidio tutum ac prope inexpu-€gnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen uertit. degressusque in €campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia €Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leuca-€dem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumenta-tum Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a €Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbreui. intra paucos itaque dies transuectis a mari comme-atibus repleta omni rerum copia sunt castra. inde Atragem est €profectus. decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. nihil €trepidauere Thessali ad primum aduentum Romanorum; et €Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita €intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste tempta-€batur praesidia per occasiones submittebat.  sub idem fere tempus quo consul aduersus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater €consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium man-€datum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram trauectus, postquam profectam inde classem audiuit nihil €morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso [2C.]2 Liuio, cui successerat, tarde inde ad Maleum €trahendis plerumque remulco nauibus quae cum commeatu sequebantur peruenit. a Maleo iussis ceteris quantum €maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus €expeditis Piraeum praecedit accepitque naues relictas ibi ab €L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum €Attalo rege_eae quattuor et uiginti quinqueremes erant_, €Rhodia altera uiginti nauium tectarum; Acesimbrotus prae-erat. hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum €agros uastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma uisa est, ad Eretriam accesserunt. eodem €et L. Quinctius cum iis nauibus quae Piraei fuerant Attali €regis aduentu audito uenit, iussis ut quaeque ex sua classe €uenissent naues Euboeam petere. Eretria summa ui oppugnabatur; nam et trium iunctarum €classium naues omnis generis tormenta machinasque ad ur-€bium excidia secum portabant et agri adfatim materiae praebe-bant ad noua molienda opera. oppidani primo haud impigre €tuebantur moenia; dein fessi uolneratique aliquot, cum et €muri partem euersam operibus hostium cernerent, [2. . .ut. . .]2 ad deditionem inclinarent. sed praesidium erat Macedonum, €quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles €regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. haec mixta metu spes €ultra quam uellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidan-€temque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum ueniam fidemque eius petentes miserunt. dum €in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo €parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes €armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. oppidanorum €omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem uenit. pecuniae aurique et argenti haud €sane multum fuit; signa tabulae priscae artis ornamentaque €eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus €ceteris inuenta.  Carystus inde repetita, unde priusquam e nauibus copiae €exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem con-fugit. inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. €oppidanis extemplo uita ac libertas concessa est: Macedoni-€bus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. hac summa redempti inermes in Boeotiam €traiecti. nauales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra €dies paucos captis circumuectae Sunium, Atticae terrae pro-€munturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. consul interim omnium spe longiorem [2Atragis]2 atro-€cioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum cre-didisset resistebant hostes. nam omnem laborem in muro €crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem pate-€fecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus €decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium uelut noui atque integri laboris fuit. nam Mace-€dones qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam €egregiam rati si armis potius et uirtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, €cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. id consul aegre €passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae €moram urbis sed ad summam uniuersi belli pertinere ratus, €quod ex momentis paruarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem €ingentis altitudinis magnam uim armatorum multiplici tabu-lato portantem promouit et cohortes in uicem sub signis €quae cuneum Macedonum_phalangem ipsi uocant_, si possent, ui perrumperent emittebat. sed ad loci angustias, €haud late patente interuallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. ubi conferti hastas ingentis €longitudinis prae se Macedones obiecissent, uelut in constru-€ctam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius €neque praecidere hastas poterant et, si quam incidissent €aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum uelut uallum explebat. ad hoc et muri €pars utraque integra tuta praestabat latera nec ex longo €spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet. accessit etiam fortuita res ad animos €eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum den-sati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita €turrim inclinauit ut speciem ruentis hostibus trepidationem-€que insanam superstantibus armatis praebuerit.  cum parum quicquam succederet, consul minime aequo €animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec ra-€tionem procul a mari et in euastatis belli cladibus locis hiber-nandi ullam cernebat. itaque relicta obsidione, quia nullus €in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat qui simul et €omnes onerarias quae commeatum exercitui portabant caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in €Phocide in Corinthium uersa sinum ad id opportunissime sita uisa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex €aduerso Peloponnesum exiguo maris spatio diuisam, ab tergo €Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeo-tiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine cer-€tamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae. Daulis, €quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat: lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum €ad excursiones elicuissent, refugiendo in uicem insequendoque €et leuibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et con-€temptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. et alia ignobilia castella Phocidis €terrore magis quam armis in potestatem uenerunt. Elatia €clausit portas nec, nisi ui cogerentur, recepturi moenibus €uidebantur aut ducem aut exercitum Romanum.  Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeo-€rum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam auertendi. Cycliadan principem factionis ad Philippum tra-€hentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi uolebat, praetor erat. classis Romana cum Attalo et €Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes con-silio Corinthum oppugnare. optimum igitur ratus est, €priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem €Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecis-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø“”„sent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et €Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis concilium. erat autem non admodum simplex habitus €inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, grauis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Mace-€donum beneficiis et ueteribus et recentibus obligati erant; €regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate per-fidiaque, neque ex iis quae tum ad tempus faceret aesti-mantes grauiorem post bellum dominum futurum cernebant. €neque solum quid in senatu quisque ciuitatis suae aut in com-€munibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid uellent aut quid €op[2timum pu]2tarent satis constabat. ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus pri-€mum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas €dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Mace-€donum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, inuecti sunt. et €illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis €orationibus die absumpto dimissa est.  postero die aduocatur concilium; ubi cum per praeconem, €sicut Graecis mos est, suadendi si quis uellet potestas a magi-€stratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. neque mirum si, quibus sua €sponte uolutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant €quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbaue-€rant utrimque quae difficilia essent promendo admonendoque per totum diem habitae. tandem Aristaenus praetor Achae-€orum, ne tacitum concilium dimitteret, 'ubi' inquit 'illa €certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conuiuiis et €circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, uix manibus temperatis? nunc in concilio ad eam rem unam €indicto, cum legatorum utrimque uerba audieritis, cum re-€ferant magistratus, cum praeco ad suadendum uocet, ob-mutuistis. si non cura salutis communis, ne studia quidem, €quae in hanc aut in illam partem animos uestros inclinarunt, uo-cem cuiquam possunt exprimere? cum praesertim nemo tam €hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque €aut uelit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam €quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, €etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore de-fendendum.' haec adhortatio praetoris non modo quemquam €unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum quidem aut €murmur contionis tantae ex tot populis congregatae mouit.  tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium €uobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo €quisque periculo in commune consultum non uult. forsitan €ego quoque tacerem, si priuatus essem: nunc praetori uideo €aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine re-sponso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex uestro €decreto qui possum? et quoniam nemo uestrum qui in hoc €concilium aduocati estis pro sententia quicquam dicere uult €aut audet, orationes legatorum hesterno die dictas pro sen-tentiis percenseamus, perinde ac non postulauerint quae e €re sua essent sed suaserint quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque €nostram petunt et in bello quod aduersus Philippum gerunt se a nobis adiuuari aequum censent. Philippus societatis secum €admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse. nulline €uenit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam €socius? non fit hoc neque modestia Philippi neque im-pudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postu-€lantibus et demit. Philippi praeter legatum uidemus nihil; €Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae €se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio €diiunctas, Phocidem ac Locridem peruagantes uidemus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege arma caperemus aduersus Romanos modo egerit? qui, €si ex eodem foedere ac iure iurando cuius nobis religionem €iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac €Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo prae-€sidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inuenturus, non hercule magis quam ipse Philippus priore €anno, qui pollicendo se aduersus Nabidem bellum gesturum €cum temptasset nostram iuuentutem hinc in Euboeam ex-trahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium €neque uelle inligari Romano bello uidit, oblitus societatis €eius quam nunc iactat uastandos depopulandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. ac mihi quidem minime conueniens €inter se oratio Cleomedontis uisa est. eleuabat Romanum €bellum euentumque eius eundem fore qui prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. cur igitur nostrum ille €auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios ueteres, €simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita pas-€sus est Eretriam Carystumque capi. quid ita tot Thessaliae urbes? quid ita Locridem Phocidemque? quid ita nunc €Elatiam oppugnari patitur? cur excessit faucibus Epiri clau-€strisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque €quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? aut ui aut metu aut uoluntate. si sua uoluntate tot socios reliquit €hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant? si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si €uictus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, €Cleomedon, quae uos Macedones non sustinuistis? an tibi €potius credamus Romanos non maioribus copiis nec uiribus €nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuuerunt; nec duce €consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi €maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; medi-€terranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus €Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopu-laretur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod €per sedecim annos uelut intra uiscera Italiae tolerauerunt, €non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed ipsi duces €belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. tertius iam consul summa ui gerit bellum. Sulpicius in ipsa €Macedonia congressus fudit fugauitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenen-€tem claustra Epiri, natura loci, munimentis exercituque €fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus €praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis €ipsius expugnauit. 'ne sint uera quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, €auaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae €in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis ab-€sunt, passi sunt; nostrorum ipsi uolnerum, si uultis, obliui-scamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media €Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra €ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum €patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem €libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra uirginum matronarumque obliuioni dentur. ne sit cum €Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes_ €nam quae alia tacendi aduocatis in concilium causa est?_: €cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omni-€bus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non posset? paeneinsula est €Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam nauali bello. si €centum tectae naues et quinquaginta leuiores apertae et €triginta Issaici lembi maritimam oram uastare et expositas €prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediter-€raneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis uisceribus uramur bello? cum terra Nabis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø•˜œ‚et Lacedaemonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam €societatem et Macedonum praesidia implorem[2us]2? an ipsi €nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae op-€pugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati. satis exemplorum nobis clades alienae praebent: ne quaera-€mus quem ad modum ceteris exemplo simus. 'nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod op-tandum uobis ac summa ope petendum erat fastidire. metu €enim uidelicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub €umbra uestri auxilii latere uolunt, in societatem uestram €confugiunt ut portibus uestris recipiantur, ut commeatibus utantur. mare in potestate habent; terras quascumque €adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere €possunt; quia pepercisse uobis uolunt, committere uos cur pereatis non patiuntur. nam quod Cleomedon modo tam-€quam mediam et tutissimam uobis uiam consilii, ut quie-€sceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla uia est. etenim praeterquam quod aut accipienda aut €aspernanda uobis Romana societas est, quid aliud quam nus-€quam gratia stabili, uelut qui euentum expectauerimus ut €fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda uictoris erimus? nolite, si quod omnibus uotis petendum erat ultro offertur, €fastidire. non quemadmodum hodie utrumque uobis licet, €sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio erit. liberare uos a Philippo iam diu magis uultis quam audetis. €sine uestro labore et periculo qui uos in libertatem uindicarent cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. hos si €socios aspernamini, uix mentis sanae estis; sed aut socios aut €hostes habeatis oportet.  secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum €cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi uniuersi inter se alter-€cabantur. tum inter magistratus gentis_damiurgos uocant, €decem numero creantur_certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. quinque relaturos de societate Romana se €aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testa-€bantur ne quid quod aduersus Philippi societatem esset aut €referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. is €quoque dies iurgiis est consumptus. supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iube-€bat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut uix parentes ab liberis temperauerint. Pisias Pellenensis erat: €filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius €quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti €pateretur neu pertinacia sua gentem uniuersam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua €manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum €minis peruicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud €dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Ar-€giuorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac re-€liquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. nam Megalopolitanos auorum memoria pulsos ab Lace-€daemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis €captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi €eos ubicumque seruirent Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argiui, praeter-€quam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, priuatis €etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. ob haec concilio quod inclinauerat ad Romanam socie-€tatem iubendam excesserunt ueniaque iis huius secessionis €fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.  ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, €societatem cum [2Attalo]2 ac Rhodiis praesenti decreto con-firmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat €rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata est; in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit €et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoueri €captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posue-€runt castra. Romani [2in]2 Cenchreas uersam partem urbis, €Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo alterius €maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes sedi-€tionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. postquam uno animo omnes et Macedones tamquam com-€munem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii €Androsthenen haud secus quam ciuem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes [2op]2pu-€gnantibus in ui et armis et operibus erat. undique aggeres haud facili aditu ad moenia admouebantur. aries ex ea parte €quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in €quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum €armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est. ac primo multitudine facile ex-€pellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique €auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat quin Mace-donas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. transfugarum €Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu €metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars nauales socii €relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae trans-€gressi: hos desperata salus, si Romani uicissent, ad rabiem €magis quam audaciam accendebat. promunturium est aduersus Sicyonem Iunonis quam uocant €Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. eo Philocles regius et ipse prae-€fectus mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; €praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. auctor erat Attalus incensis operibus €omittendae extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius €[Romanus] in incepto perstabat. is quoque ut pro omnibus €portis disposita uidet praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. ita €inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naues est: Attalus €Piraeum, Romani Corcyram petierunt.  dum haec ab nauali exercitu geruntur, consul in Phocide €ad Elatiam castris positis primo conloquiis rem per principes Elatensium temptauit. postquam nihil esse in manu sua et €plures ualidioresque esse regios quam oppidanos responde-€batur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus. ariete admoto cum quantum inter [2duas]2 turres €muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset €urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter inuasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque €stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. eodem tempore Romani et ruinas muri €superuadebant et scalas ad stantia moenia inferebant; et dum €in unam partem oculos animosque hostium certamen auer-€terat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. quo tumultu audito territi hostes relicto €quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. ita urbe potitur consul; qua €direpta missis in arcem qui uitam regiis si inermes abire €uellent, libertatem Elatensibus pollicerentur fideque in haec €data, post dies paucos arcem recipit.  ceterum aduentu in Achaiam Philoclis regii praefecti non €Corinthus tantum liberata obsidione sed Argiuorum quoque €ciuitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. mos erat comitiorum die primo uelut €ominis causa praetores pronuntiare Iouem Apollinemque et €Herculem: additum lege erat ut his Philippus rex adiceretur. cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia prae-co non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde cla-€mor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum €honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recita-tum est. huius fiducia fauoris Philocles arcessitus nocte €occupat collem imminentem urbi_Larisam eam arcem €uocant_positoque ibi praesidio cum lucis principio signis €infestis ad subiectum arci forum uaderet, instructa acies ex aduerso occurrit. praesidium erat Achaeorum, nuper im-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø™–‚positum, quingenti fere iuuenes delecti omnium ciuitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat. ad hos orator a praefecto €regio missus qui excedere urbe iuberet_neque enim pares €eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, €nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem €ad Corinthum sustinuissent_primo nihil nec ducem nec ipsos mouit; post paulo, ut Argiuos quoque armatos ex parte €altera uenientes magno agmine uiderunt, certam perniciem €cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, uidebantur subituri. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuuen-€tutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire €illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clienti-bus non excessit. missus a Philocle qui quaereret quid sibi €uellet: nihil statu moto, cum proiecto prae se clipeo staret, in €praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. tum €iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae €nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.  in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum. cum duos exercitus in prouincia habuisset, unum €retentum quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul €praefuerat_ipse ei C. Heluium praetorem praefecit_, alterum quem in prouinciam adduxit, totum prope annum €Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, €unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. quemadmodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem seruilis prope tumultus est excitatus. obsides €Carthaginiensium Setiae custodiebantur: cum iis ut prin-cipum liberis magna uis seruorum erat; augebant eorum €numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis ca-ptiua aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. cum €coniurationem fecissent, missis ex eo numero primum qui in €Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios seruitia sollici-€tarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope €diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant, Setia per caedem et repentinum tumultum capta €Norbam et Cerceios occupare [2. . . ut obsides captiuosque €Carthaginiensium custodia soluerent et sibi adiungerent ea €quae cum iis erant]2 seruitia. huius rei tam foedae indicium €Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum de-latum est. serui duo ante lucem ad eum uenerunt atque ordine omnia quae acta futuraque erant exposuerunt. quibus €domi custodiri iussis praetor senatu uocato edoctoque quae €indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaeren-dam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis pro-€fectus obuios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme €hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris uenit. ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga €seruorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros qui €uestigarent [2fugitiuos . . ipse praetor quaestionem exercuit €. . . de duobus ferme milibus hominum supplicium sumpsit . . .]2. egregia duorum opera seruorum indicum et unius liberi €fuit. ei centum milia grauis aeris dari patres iusserunt, ser-€uis uicena quina milia aeris et libertatem: pretium eorum €ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est seruitia Praeneste occupatura. eo L. Cornelius €praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa €erant supplicium sumpsit. in timore ciuitas fuit obsides captiuosque Poenorum ea moliri. itaque et Romae uigiliae €per uicos seruatae iussique circumire eas minores magistratus €et triumuiri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa nomen Latinum a praetore litterae €missae ut et obsides in priuato seruarentur neque in publicum €prodeundi facultas daretur et captiui ne minus decem pondo €compedibus uincti in nulla alia quam in carceris publici €custodia essent.  eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducen-€tum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque €senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum aucto-€ritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici €modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in €Graecia erat peruenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et uestimenta exercitui missa. Siciliam M. Mar-€cellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et €innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus; fugatique ex insula faeneratores et sumptus quos in cultum €praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum €redisset, creauit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. biduo post praetorum comitia habita. sex €praetores illo anno primum creati crescentibus iam prouinciis et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius €Uolso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Heluius €M. Minucius Rufus L. Atilius_Sempronius et Heluius ex iis aediles plebis erant_; curules aediles Q. Minucius €Thermus et Ti. Sempronius Longus. ludi Romani eo anno €quater instaurati.  C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de prouinciis consulum praetorumque actum. prius de prae-€toribus transacta res quae transigi sorte poterat: urbana €Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam €Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Heluius ulteriorem est sortitus. consulibus Italiam Mace-€doniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fuluius tribuni €plebis impedimento erant, quod longinqua prouincia Mace-donia esset neque ulla alia res maius bello impedimentum ad €eam diem fuisset quam quod uixdum incohatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul reuocaretur: quartum iam €annum esse ab decreto Macedonico bello; quaerendo regem €et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absum-€psisse; Uillium congredientem cum hoste infecta re reuocatum; Quinctium rebus diuinis Romae maiorem partem anni reten-€tum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in prouinciam uenisset aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc €prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum ut, €nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima uideatur. his orationibus peruicerunt ut consules in senatus auctoritate €fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittenti-€bus utrisque liberam consultationem patres consulibus am-bobus Italiam prouinciam decreuerunt, T. Quinctio proro-€garunt imperium donec successor ex senatus consulto uenisset. €consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis qui defecissent a populo Romano gererent. Quinctio €in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum naualium milia tria. praeesse eidem €cui praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. prae-€toribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis €Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent ueterem ex €Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorue prouincia seruaretur. Macedoniae legatos P. Sulpicium et €P. Uillium, qui consules in ea prouincia fuerant, adiecerunt.  priusquam consules praetoresque in prouincias profici-€scerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Uolcani €Summanique Romae et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et €Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis €duo lupi oppidum ingressi obuios aliquot laniauerant, Romae €non in urbem solum sed in Capitolium penetrauerat lupus. C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in €oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum €Uolturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni: his Buxentum adiectum; trecenae familiae in singulas colonias €iubebantur mitti. tresuiri deducendis iis, qui per triennium €magistratum haberent, creati M. Seruilius Geminus Q. €Minucius Thermus Ti. Sempronius Longus. dilectu rebusque aliis diuinis humanisque quae per ipsos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø•‚agenda erant perfectis consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta ad Insubres uia, qui tum in armis erant €Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeua Italiae ad €inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est. oppida Clastidium et Litubium, €utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem ciuitates Celeiates €Cerdiciatesque sese dediderunt; et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Iluates Ligurum sub dicione erant: €quindecim oppida, hominum uiginti milia esse dicebantur €quae se dediderant. inde in agrum Boiorum legiones duxit.  Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acce-€perant coniunctis legionibus consules rem gesturos ut et ipsi conlatas in unum uires firmarent. postquam fama accidit €alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta €est: postulare Boi ut laborantibus opem uniuersi ferrent, Insubres negare se sua deserturos. ita diuisae copiae Boisque €in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Minci ripam consederunt. infra eum locum €duo milia passuum et consul Cornelius eidem flumini castra adplicuit. inde mittendo in uicos Cenomanorum Brixiamque €quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate €seniorum iuuentutem in armis esse nec publico consilio In-subrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se €principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab In-€subribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent. et id quidem impetrari nequiit: €in id fides data consuli est ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuuarent Romanos. haec ita con-€uenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio €animis labare fidem sociorum. itaque cum in aciem eduxissent, €neutrum iis cornu committere ausi ne, si dolo cessissent, rem €totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locauerunt. consul principio pugnae uouit aedem Sospitae Iunoni si eo €die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus €compotem uoti consulem se facturos, et impetus in hostes est factus. non tulerunt Insubres primum concursum. quidam €et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis €tumultum ancipitem iniectum auctores sunt caesaque in €medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos uiuos captos, in iis Hamilcarem Poenorum im-€peratorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum triginta et carpenta supra [2. . % . . oppida]2 Gallorum, quae €Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.  Minucius consul primo effusis populationibus peragrauerat €fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda €receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus. nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres uictos €allata animos fregisset; itaque relicto duce castrisque dis-€sipati per uicos sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt. omissa enim spe per unam dimica-€tionem rei decernendae rursus populari agros et urere tecta uicosque expugnare coepit. per eosdem dies Clastidium in-€censum. inde in Ligustinos Iluates, qui soli non parebant, legiones ductae. ea quoque gens ut Insubres acie uictos, €Boios ita ut temptare spem certaminis non auderent territos audiuit, in dicionem uenit. litterae consulum amborum de €rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam €allatae. M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex €auctoritate patrum ad populum recitauit; supplicatio in €quadriduum decreta.  hiems iam eo tempore erat, et cum T. Quinctius capta €Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores uenerunt; €sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad impera-€torem Romanum nuntio usque in aduentum eius tenuit urbem. arcem regium tenebat praesidium neque ut dece-€derent inde aut Opuntiorum minui aut auctoritate im-peratoris Romani perpelli potuerunt. mora cur non extemplo €oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege uenerat locum ac tempus petens conloquio. id grauate regi concessum €est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum uideri bellum: necdum enim sciebat €utrum successor sibi alter ex nouis consulibus mitteretur an, €quod summa ui ut tenderent amicis et propinquis mandauerat, imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium €credebat ut sibi liberum esset uel ad bellum manenti uel ad pacem decedenti rem inclinare. in sinu Maliaco prope €Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una naue rostrata uenit: erant cum eo [2duo]2 prin-€cipes Macedonum et Achaeorum exul, uir insignis, Cycliadas. cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus €Attali legatus et Acesimbrotus praefectus Rhodiae classis €et Phaeneas princeps Aetolorum et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. inter hos Romanus [2ad]2 extremum litus €progressus, cum rex in proram nauis in ancoris stantis processisset, 'commodius' inquit, 'si in terram egrediaris, ex €propinquo dicamus in uicem audiamusque'. cum rex fa-€cturum se id negaret, 'quem tandem' inquit Quinctius 'times?' ad hoc ille superbo et regio animo: 'neminem equidem timeo €praeter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos circa te uideo, atque omnium minime Aetolis'. 'istuc quidem' €ait Romanus 'par omnibus periculum est qui cum hoste ad conloquium congrediuntur, si nulla fides sit.' 'non tamen' €inquit, 'Tite Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude €agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter €Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum €substituant.'  secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum €censeret priorem dicere qui petisset conloquium, rex eius €esse priorem orationem qui daret pacis leges, non qui ac-ciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; €ea enim se dicturum quae ni fiant nulla sit pacis condicio. deducenda ex omnibus Graeciae ciuitatibus regi praesidia €esse, captiuos et transfugas sociis populi Romani reddendos, €restituenda Romanis ea Illyrici loca quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas €urbes quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupauisset. €suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata uerum esse. Attali regis legatus naues €captiuosque quae ad Chium nauali proelio capta essent, et €Nicephorium Uenerisque templum quae spoliasset euastas-setque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraean_regio est €continentis aduersus insulam, uetustae eorum dicionis_re-€petebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque €Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei €Corinthum et Argos repetebant. praetor Aetolorum Phaeneas €cum eadem fere quae Romani ut Graecia decederetur postu-€lasset redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, uir ut inter Aetolos facundus. iam du-€dum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo conloquio, €sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum €fide Philippum agere nec bella uera uirtute unquam gessisse. in conloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo €campo neque signis conlatis dimicare, sed refugientem in-€cendere ac diripere urbes et uincentium praemia uictum corrumpere. at non antiquos Macedonum reges [2rem ita €gessisse]2 sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius haberent imperium. nam de quorum €possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relin-quere, quod consilium esse? plures priore anno sociorum €urbes in Thessalia euastasse Philippum quam omnes qui un-quam hostes Thessaliae fuerint. ipsis quoque Aetolis eum €plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; Cium, item žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø”˜‚suae dicionis urbem, funditus euertisse ac delesse; eadem fraude €habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum.  motus oratione Alexandri Philippus nauem ut exaudiretur propius terram adplicuit. orsum eum dicere, in Aetolos €maxime, uiolenter Phaeneas interfatus non in uerbis rem €uerti ait: aut bello uincendum aut melioribus parendum esse. 'apparet id quidem' inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus €in ualetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura €quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis tem-perans. indignari inde coepit Aetolos tamquam Romanos €decedi Graecia iubere, qui quibus finibus Graecia sit dicere €non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et €Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse. 'an quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querel-€lam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem seruent €ut aduersus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta €iuuentutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant? neque ego Cium €expugnaui, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem €adiuui; et Lysimachiam ab Thracibus uindicaui, sed quia me €necessitas ad hoc bellum a custodia eius auertit Thraces habent. et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure €debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. Romanorum autem honoris causa et Peraean Rhodiis et naues Attalo cum captiuis qui comparebunt restituam. nam €quod ad Nicephorium Uenerisque templi restitutionem at-tinet, quid restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno €modo siluae lucique caesi restitui possunt, curam impen-€samque sationis me praestaturum_quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.' extrema eius oratio €aduersus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum €suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnes diuinos humanosque honores complexa atque eis €obiecit recens decretum quo ab se desciuissent; inuectusque €grauiter in perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum dixit: de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum €esse quaesiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus decedere €se aequum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, €an iis etiam quas a maioribus suis accepisset.  parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope €occasum sol esset, dilato in posterum diem conloquio Philip-€pus in stationem ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam_is enim €locus placuerat_ad constitutum tempus uenit: Philippus €nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas ueniebat, €et iam desperantibus uenturum repente apparuerunt naues. atque ipse quidem cum tam grauia et indigna imperarentur €inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat: uolgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam €opinionem ipse adfirmauit petendo ut submotis aliis, ne €tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui. id primo non acceptum, ne excludi conloquio uiderentur socii, dein €cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus €imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris sub-motis ad extremum litus processit: rex cum duobus quos €pridie adhibuerat in terram est egressus. ibi cum aliquamdiu €secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: €Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captiui; Attalo naues et cum iis captos nauales €socios, Rhodiis regionem quam Peraean uocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Lari-€samque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. nulli omnium placere €partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio: plus enim amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota €deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.  cum haec toto ex concilio certatim omnes uociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem uox est perlata. itaque €a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: €profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. litus ad Thronium conloquio destinatur. eo mature conuen-€tum est. ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare uellent, postremo €petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset: €aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. id ceteris haudqua-€quam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas uires quaeri; Quinctius uerum id futurum fuisse €dicere si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc €hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum €fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello €necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. in hanc sententiam et ceteri sociorum principes con-€cesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere €singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis cape-retur placuit; additum indutiarum pacto ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. et ipse Quinctius €cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut €speciem legationi adiceret, et Q. Fabium_uxoris Quincti €sororis filius erat_et Q. Fuluium et Ap. Claudium misit.  ut uentum Romam est, prius sociorum legati quam regis €auditi sunt. cetera eorum oratio conuiciis regis consumpta est: mouerunt eo maxime senatum demonstrando maris ter-rarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si Deme-€triadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse et ipsum €Philippum non contumeliosius quam uerius compedes eas Graeciae appellare. legati deinde regis intromissi; quibus €longiorem exorsis orationem breuis interrogatio cessurusne €iis tribus urbibus esset sermonem incidit, cum mandati sibi de €iis nominatim negarent quicquam. sic infecta pace regii di-€missi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse uicto-€riae quam pacis auidior neque conloquium postea Philippo €dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia €decedi nuntiaret admissurum dixit.  Philippus cum acie decernendum uideret et undique ad se €contrahendas uires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab €se diuersae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum €tyranno uelut fiduciariam dare ut uictori sibi restitueret, si €quid aduersi accidisset ipse haberet, Philocli, qui Corintho €Argisque praeerat, scribit ut tyrannum ipse conueniret. Philocles praeterquam quod iam ueniebat cum munere €adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere uelle. tyran-€nus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi €Argiuorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed €abominatos etiam nomen tyranni audiuit, causam se spoliandi €eos nactum ratus, tradere ubi uellet urbem Philoclen iussit. nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. paucis €principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium €direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum abla-tum, pecuniae imperatae ingentes. qui non cunctanter con-€tulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos €occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in seruilem modum lacerati atque extorti. contione inde aduocata rogationes €promulgauit, unam de tabulis nouis, alteram de agro uiritim €diuidendo, duas faces nouantibus res ad plebem in optimates €accendendam.  postquam in potestate Argiuorum ciuitas erat, nihil eius €memor tyrannus a quo eam ciuitatem et in quam con-dicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et [2ad]2 žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø Ø§’‚Attalum Aeginae hibernantem mittit qui nuntiarent Argos €in potestate sua esse: eo si ueniret Quinctius ad conloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conuentura. Quinctius ut eo €quoque praesidio Philippum nudaret cum adnuisset se uen-€turum, mittit ad Attalum ut ab Aegina Sicyonem sibi occur-reret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte €ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae Sicyonem tramisit. iam ibi Attalus erat; qui cum €tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyran-€num eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit ne in urbem ipsam Argos iret. haud procul urbe Mycenica uocatur: in eo loco ut congrederentur conuenit. Quinctius €cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio €comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis uenit. tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem €inuenerunt. progressus armatus cum satellitibus armatis est €in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum €fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. initium €sermonis ab excusatione tyranni ortum quod armatus ipse €armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem €regemque cerneret, in conloquium uenisset: neque enim se illos timere dixit sed exules Argiuorum. inde ubi de con-€dicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut aduersus €Philippum mitteret secum auxilia. ea se missurum dixit; pro €pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum €Philippo finiretur.  de Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, €cum fraude Philoclis proditam urbem ui ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argiuis se defenderet accitum. contionem rex €Argiuorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus ab-€nuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non €immixtis Lacedaemoniis declaraturam quid Argiui uellent praeberi debere dicebat rex: tyrannus negauit deducturum. haec disceptatio sine exitu fuit. de conloquio discessum €sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque €inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedae-€moniorum tyrannum in quattuor menses factis. inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum €Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse. Philocles et ipse ad €imperatorem Romanum in conloquium uenit hortantique ut €extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distu-lisse rem magis quam negasse uideretur. a Corintho Quinctius €Anticyram traiecit, inde fratrem ad temptandam Acarna-num gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. €ibi et ciuitas nouis honoribus ueteres regis honores auxit et €rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munifi-€centia praeteriret ciuitatem sociam atque amicam, decem €talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum fru-menti; atque ita Cenchreas ad naues redit. et Nabis firmato €praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse uiros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. ea €nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se €iunctas domum accersendo blandiendoque ac minando non €aurum modo iis sed postremo uestem quoque mundumque €omnem muliebrem ademit. °haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo €Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem €animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus €per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die [2cum]2 unius signi €militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique €conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis_ea €duo milia militum erant_sequi se mille passuum interuallo distantibus. ad medium ferme uiae Boeotorum praetor €Antiphilus obuius fuit; cetera multitudo e muris aduentum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma €paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes €procul anfractus uiarum uallesque interiectae occulebant. cum iam adpropinquaret urbi, uelut obuiam egredientem €turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat morae ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, €insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris uentum est conspexere. tum uelut pro-€dita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; €et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt do-€lorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.  in concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum €suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et pro-priis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior €quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et con-cidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristaenus inde €Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus quod non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca €ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente uerbis. rogatio inde a Plataeensi Dicae-€archo lata recitataque [2de societate]2 cum Romanis iungenda, €nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae ciuitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius €tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non uitae praesens periculum uis morbi attulisse €sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad cura-€tionem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque sicut prius Achaeis ad societatem ad-€scitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, €omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum €belli erat conuersis.  Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma €nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso €quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Atta-€lumque et terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, €et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu €secundum uernum aequinoctium omnes copias Dium con-€traxit ibique statiuis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia €profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum €tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea €Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati €Aetoli sunt: Phaenea duce sex milia peditum cum equitibus €quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioti-€cum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, €et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere, €nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum €ducentis et mille. Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut €cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum uirtutibus €simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea €quae tum maxime animos terrebant quibusque [2erigi]2 ad €aliquam spem poterant uenit.  acceptae ad Aoum flumen €in angustiis cladi [2i]2terum a Macedonum phalange ad Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, €ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam €in ipso certamine leuis armaturae mercennariorumque €militum; Macedonum uero phalangem et tunc stetisse et €loco aequo iustaque pugna semper mansuram inuictam. decem et sex milia militum haec fuere, robur omne uirium €eius regni; ad hoc duo milia caetratorum, quos peltas[2tas]2 žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”¤”ƒappellant, Thracumque et Illyriorum_Tralles est nomen genti_par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus €gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti €et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperie-batur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis €tantum quod Aetoli accesserant superabant.  Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, €spem nactus per Timonem principem ciuitatis prodi urbem, €cum paucis equitum leuisque armaturae ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum €erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris €exciti repente pedites equitesque in tempore subuenissent. et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis €quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit; ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum €comperto quam in regionem uenisset, milites per agros di-€missos uallum caedere et parare iubet. uallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad €commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamen-tum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas arbores €caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum €castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum ualli erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant €multique et ualidi rami praebebant quod recte manu capere-tur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam €euellebant, qua euulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leues et bi-€furcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor €ramorum uallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque €ramis ut neque [2quis cuiusque palmae stipes neque]2 quae cuiusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti €aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam €manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami uinculum in uicem €praebeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci mul-€tum aperit et alium reponere perfacile est.  Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum €iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidue pararet misit. circa €Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis €Pheras mouisse, defungi quam primum et ipse certamine €cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque €ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari €ferme interuallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui €quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo €inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa €eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum €Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utris[2que]2 impedimentum ad rem gerendam fuit €ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis €locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis inter-clusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea €regione, et uelut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, €Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut praegressus corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles €perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. Romani [2ad]2 Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, €cum Philippus ad Melambium quod uocant Scotusae[2i]2 agri, €Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, €aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima €Romanos metu insidiarum tenuit.  Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam €densa caligo occaecauerat diem ut neque signiferi uiam nec €signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores uagum uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui €Cynoscephalae uocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Theti-€deum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis €esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos €ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecauerent. ubi uentum ad insessos tumulos est, €pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein €nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab €necopinato uisu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde €subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam €pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime €Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, uersaque fortuna Macedones labo-€rantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil €minus illo die propter offusam caliginem quam proelium €expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit; deinde, postquam €nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in €conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, commit-€tendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede €militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi €ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga pluri-€mum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus €eques in Graecia erat; pedite inter finitimos uincebantur.  laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii €super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pauidos Romanos, inuitum et cunctabundum et dicentem [2Philippum]2 €temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis €necessitate quam occasione pugnae inductus, fecit. dextrum €cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; laeuo cum omni leui armatura in hostem uadit, simul ad-€monens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri €fauces, montibus fluminibusque saeptos, uicta naturali diffi-cultate locorum expulissent acieque expugnassent, cum iis €quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum €uicissent: fama stetisse, non uiribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem euanuisse. iam peruentum ad €suos in ima ualle stantes erat, qui aduentu exercitus impera-€torisque pugnam renouant impetuque facto rursus auertunt hostem. Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, €robore Macedonici exercitus, quam phalangem uocabant, prope cursu ad hostem uadit; Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in €iugum euasit et iacentibus ibi paucis armis corporibusque €hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et €pugnari prope castra hostium uidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore uerso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidauit; deinde ut adpropin-€quabat hostis et, praeterquam quod caedebantur auersi nec €nisi defenderentur seruari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum €periculum summae rerum facere, equites leuemque arma-€turam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat iuxta caetratos, Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul €ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum €introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam €lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut uir uiro, €arma armis iungerentur. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”؉Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur €in principio pugnae exortus; nam forte utraque acies simul €conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium ueniebant. dextero cornu €rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uince-€bat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis €parte quae nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine tre-pidabatur; media acies, quae propior dextrum cornu erat, €stabat spectaculo uelut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. phalanx, quae uenerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, uixdum in iugum euaserat. in hos in-€compositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro €cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia €res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo €bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum €uiginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud €dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium auer-sum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; €ceterum ad communem omnium in tali re [2tre]2pidationem accessit quod phalanx Macedonum grauis atque immobilis €nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante €pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pu-€gnauerant dum per procliue pulsos insequuntur tradiderant €hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio caesi, €deinde omissis plerique armis capessunt fugam.  Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumu-€lum altiorem inter ceteros cepit [2unde]2 specularetur quae in laeua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam €effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset €cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas con-€spexerat, quidnam pararent incertus paulisper nouitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Mace-€donum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et €quid imperator uellet impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe €petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos €si qui proelio superessent. Romani uictores in castra hostium €spe praedae [2inrumpunt]2: ea magna iam [2ex parte]2 direpta ab Aetolis inueniunt. caesa eo die octo milia hostium, [2quinque]2 capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Ualerio €qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, €quadraginta milia hostium eo die sunt caesa, capta_ibi €modestius mendacium est_quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et €triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et tre-centos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed €Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium €Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.  Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnae dis-€sipati uestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad com-€mentarios regios comburendos ne in hostium uenirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis €praedaque [2partim]2 uenumdatis partim militi concessis Lari-€sam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petis-set rex quidue pararet. caduceator eo regius uenit, specie ut €indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie €cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, €bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos €offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque com-€municare cum sociis solitum, nunc omnium expertes con-siliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo €iam gratiae priuatae locum quaerere, ut dura atque aspera €belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se uertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; €sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et €suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem auiditatem €praedae et adrogantiam eorum, uictoriae gloriam in se rapientium, quae uanitate sua omnium aures offendebat, et €Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. ob eas causas multa €sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes essent et uiderentur €faciebat.  indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso €rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus €ueniret, in consilium aduocauit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sen-€tentiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Graecia €etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca €praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere €quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut €Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi €Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque procliuia esse si fortuna uti uellet. ad haec Quinctius negare Aetolos €aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis con-€loquiisque [et] de condicionibus pacis semper, [2non]2 ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos praeter €uetustissimum morem uictis parcendi praecipuum clementiae €documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens €uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum €esse. an quia uictus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: aduersus €uictos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Graeciae uideri graues Macedonum reges: si regnum €gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne €proxima quaeque amoliendo maioribus grauioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori Aeto-€lorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox grauius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit €'ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex €ut mouere bellum possit.'  hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe_is datus erat locus conloquio_uenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi €Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari €non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a €Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam uel inimicis-€simis omnibus praeclusisse uocem uidebatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, €reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari €diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; nam eas populi €Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris €rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum potestas €libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante bellum habuissent restitui Aetolis aequum censebat et ita in €foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri €agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos seque-rentur. 'uos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges €rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem feci-stis. quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: €Thessaliae ciuitates sua uoluntate in dicionem nostram žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”؍˜uenerunt.' haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis €non [2in]2 praesentia modo grauia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo €ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum €numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam €mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque €reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non €alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antio-€chum bellum transitumque in Europam moliri constabat.  eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die €ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus €aduersus Graeciae ciuitates et principes inde euocatos per €speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et praeter quingen-€tos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octin-gentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo €miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi €Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et €[2septingenti ex]2 ipsorum Corinthiorum iuuentute, impleta ut €essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus praetor Achaeorum Sicyone erat €cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed im-€parem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiae copiae peditum equitumque uagae Pel-€lenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum €transcendebant, nauibus etiam circumuecti omnem oram Achaiae uastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia €fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas ciuitates nun-€tium occultum mittit quo die et quot ex quaque ciuitate €armati ad Apelaurum_Stymphaliae terrae is locus est_ conuenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus €inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque €milia peditum, ex quibus %armaturae leuis, et trecenti €equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in €partem hostes effunderent sese, opperiebatur.  Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad €Nemeam_amnis est Corinthium [2et]2 Sicyonium interfluens agrum_castra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimis-€sam_trifariam diuisit_et omnes equites discurrere ad de-€populandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. haec tria diuersa agmina discessere. quod €ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo ualidam €mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa €equitibus ut praegrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum €leui armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exerci-tibus robur erat. iam haud procul castris aberant pedites €equitesque, et Thracum quidam in uagos palatosque per €agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in €collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in €campos uidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. reuocari tuba iubet uagos a castris dilapsos; ipse €raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus [2su]2per flumen instruit aciem. ceterae copiae uix €conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium im-petum non tulerunt. Macedones et maxime omnium fre-€quentes ad signa fuerant et diu ancipitem uictoriae spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam €acies hostium ex diuerso, leuis armatura ab latere, clipeati cae-€tratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga uertunt et plerique abiectis €armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos per-€sequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores €agri Sicyonii missis magnam utrobique caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso. ex iis quoque qui €Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim €omniumque ignari ad castra reuertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat €suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agresti-bus errantes circumuenirentur. ceciderunt eo die mille et €quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.  priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius €Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae €gentium in societate Macedonum manserat, initium quod-dam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos tenuerant €in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque €cuncti conuenere Acarnanum populi nec [in] iis qui conuene-€rant idem placuit; sed duo principes et magistratus per-uicerunt ut priuatum decretum Romanae societatis fieret. id €omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a €Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae €societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, prin-€cipes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, €proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temera-€riam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus €nam[2que]2 amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio in-€tulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium €mox a uerecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta €principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimi-€na diluenda uentum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et €castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita €adfecerunt animos ut omnia quae in eos decreta erant fre-quentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem €Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.  Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque in concilium omnes populi conueniebant. itaque cum haec €repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata €esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum quod uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tor-€mentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad €muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas tur-€resque erigere et arietem admouere muris coepit. Acarnania uniuersa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc €insula est, uadoso freto quod perfossum manu est ab Acar-€nania diuisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae €eae fauces erant, latae haud amplius centum et uiginti. in iis €angustiis Leucas posita est, colli adplicata uerso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo €Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique ex-€pugnabilis est; nam et uada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis €simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed €quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inex-pugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere €quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia €impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam ex-€traxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco €magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”ؑ˜proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis €capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine €circumuenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos €audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes €Acarnaniae populi in dicionem legati uenerunt.  iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii €quoque ad uindicandam a Philippo continentis regionem _Peraean uocant_possessam a maioribus suis, Pausistratum €praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octin-€gentis fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutae et Pisuetae et Tarmiani et Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis €Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum perop-portunum, ignaris regiis qui Therae erant occupauit. in €tempore et ad [2id]2 ipsum excitum auxilium, mille Achaei €pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis praeerat. Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli €causa primo castra ad ipsa Tendeba mouet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri_Astragon uocant_; omni-€busque eo praesidiis, quae multifariam disiecta erant, deuocatis €et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam €detractauerunt. ita castris in propinquo locatis ex-templo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos €Macedonas dextro cornu, laeuo Agrianas locat, in medium €accipit contractos ex castellorum_Cares maxime erant_ €praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxi-liares Thracumque. Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro €mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites leuisque armaturae quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt €tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua inter-€fluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto €proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque €enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi tor-€rente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna €stetit. numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco €pepulere; inclinato deinde laeuo cornu in dextrum omnes conisi. Macedones usque dum ordines et ueluti stipata phalanx constabat moueri nequiuerunt; postquam laeuo latere nudato €circumagere hastas in uenientem ex transuerso hostem conati €sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, €terga deinde uertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et €Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti €receperunt sese in castra. satis constat, si confestim uictores €Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. praetermissa eius rei occasio est dum in castellis uicisque recipiendis Peraeae tempus teritur. interim animi €eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati €sunt; mox et Dinocrates cum iis quae proelio superfuerant copiis intrauit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque €urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. €haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem €dies ferme gesta.  Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab €contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae eua-stare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus €Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes €Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis €equitibus circa Stobos Paeoniae improuiso hostes oppressit. magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine prae-€dandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in fines suos redierunt. ea €una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis €suorum animis Thessalonicam sese recepit. non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne €simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune €iam Antiocho ex Syria mouente bellum Philippus est supera-tus; nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in €unum ambo simul contulissent uires bellatum est, Hispania €quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consur-€rexit. Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria €sunt ciuitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem €redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestiuis habuit. omnibus enim regni uiribus conixus €cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, €principio ueris praemissis terra cum exercitu filiis duobus Ardye[2que]2 ac Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse €cum classe centum tectarum nauium, ad hoc leuioribus nauigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul €per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus €urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum_ €necdum enim debellatum erat_exercitu nauibusque adiuturus.  multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum €proque uniuerso nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi €tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne €Chelidonias_promunturium Ciliciae est, inclutum foedere €antiquo Atheniensium cum regibus Persarum_superaret: si €eo fine non contineret classem copiasque suas, se obuiam ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo pateren-€tur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, €Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato €Anemurio_promunturium id quoque Ciliciae est_Selinunte recepto. omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut €uoluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum €auditi. et quamquam ea legatio erat quae accendere regium €animum posset, temperauit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renouarent €uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et €uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudiue; nam Romanorum €amicitiam se non uiolaturum argumento et suam recentem ad €eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta re-sponsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter €auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc aduersus Philippum euentu belli. cum haec legati regis in €contione Rhodiorum agerent, nuntius uenit debellatum ad €Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto €metu a Philippo omiserunt consilium obuiam eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendae €libertatis ciuitatium sociarum Ptolomaei quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias auxiliis iuuerunt, alias pro-€uidendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non €operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea €quae propria Romani belli sunt uix sufficiam.  eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum €aduectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quat-tuor et quadraginta annos regnasset. huic uiro praeter diuitias €nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, €simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus uideretur regno. uictis deinde proelio uno €Gallis, quae tum gens recenti aduentu terribilior Asiae erat, €regium adsciuit nomen, cuius magnitudini semper animum aequauit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis €praestitit, comis uxori ac liberis_quattuor superstites habuit_, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile €ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius €descenderit. cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”ؕ–‚esset, uixdum terminato cum Philippo bello, pace certe non-€dum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Heluius eam prouinciam obtinebat. is litteris €senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum €Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima €ora Malacinos Sexetanosque [2et]2 Baeturiam omnem et quae €nondum animos nudauerant ad finitimorum motus consurre-ctura. his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter €ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut €comitiis praetorum perfectis, cui praetori prouincia Hispania €obuenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad €senatum referret.  sub idem tempus consules Romam uenerunt; quibus in €aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque trium-phum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. €Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent €consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum €Q. Minucius utrique Italiam prouinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et €C. Cornelius adiceret Boios aduersus se transgredientes €Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopu-€lante uicos eorum atque agros collega ad sua tuenda auersos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut €non magis de triumpho eius quam de honore diis immortali-bus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quem-€quam alium ciuem tantum gratia atque opibus ualuisse ut, €cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minu-€cium in Liguribus leuia proelia uix digna dictu fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant €etiam tribunos militum T. Iuuentium Cn. Ligurium legionis €quartae: aduersa pugna cum multis aliis uiris fortibus, ciuibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac uicorum falsas €et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hae inter consules tribunosque altercationes biduum €tenuerunt uictique perseuerantia tribunorum consules €separatim rettulerunt.  C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et €Placentini Cremonensesque addiderunt fauorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo €liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, seruitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum ad-€uersum omnem senatum uideret, in monte Albano se trium-€phaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum uirorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Ceno-€manisque in magistratu triumphauit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captiuis carpentis transuexit, multi €nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamil-carem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis €in se conuertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. aeris €tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, €argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus diuisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de €Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphauit. is €triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum €non erogatum ex aerario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae €etiam prope par summa fuit: aeris tralata ducenta quin-€quaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria €milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus €idem in singulos datum quod dederat collega.  secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. prae-€tores postero die facti Q. Fabius Buteo Ti. Sempronius €Longus Q. Minucius Thermus M'. Acilius Glabrio L. €Apustius Fullo C. Laelius. exitu ferme anni litterae a T. Quinctio uenerunt se signis €conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hae litterae prius in senatu a €[2M.]2 Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in con-€tione sunt recitatae, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae. breui post legati et ab T. Quinctio €et ab rege Philippo uenerunt. Macedones deducti extra €urbem in uillam publicam ibique iis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus. ibi haud multa uerba €facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem legati more maiorum, €quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis €Philippo daret, decreti adiectumque ut in eo numero lega-€torum P. Sulpicius et P. Uillius essent, qui consules prouin-€ciam Macedoniam obtinuissent. Cosanis eo tem[2pore]2 postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille adscribi iussi, dum ne quis in eo €numero esset qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium €consules hostis fuisset.  ludi Romani eo anno in circo scaenaque ab aedilibus €curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Uolsone et €magnificentius quam alias facti et laetius propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens €instaurati; M'. Acilius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt, et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem €Liberumque et Liberam, posuerunt. L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum €de prouinciis ageretur et Italiam utrique prouinciam senatus €decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. Marcellus, prouinciae cupidior, pacem simulatam ac fal-€lacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat; et forsitan €obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo €tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius ipsi ad plebem €tulissent uellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus 'uti rogas' iusserunt. et quo magis pacem €ratam esse in Macedonia uolgo laetarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit uolgataeque litterae C. Sempronium €Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio uictum, €exercitum eius fusum fugatum, multos inlustres uiros in acie €cecidisse, Tuditanum cum graui uolnere relatum ex proelio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia €prouincia cum iis legionibus quas superiores consules habuis-€sent decreta et ut quattuor legiones nouas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus censuisset mitterentur; et €T. Quinctius Flamininus [cum duabus legionibus] prouin-€ciam eodem exercitu obtinere iussus: imperium ei prorogatum €satis iam ante uideri esse.  praetores deinde prouincias sortiti, L. Apustius Fullo ur-€banam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter ciues et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. €Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti. Sem-pronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, €quibus Hispaniae prouinciae euenerant, consules legiones €singulas ex quattuor ab se scriptis quas uideretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia €peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in prouincias ire iussi. bellum in Hispania quinto post anno €motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. priusquam aut hi praetores ad bellum prope nouum, quia €tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce €ad arma ierant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe €mouerent, procurare, ut adsolet, prodigia quae nuntiabantur iussi. P. Uillius eques Romanus in Sabinos proficiscens ful-mine ipse equusque exanimati fuerant; aedis Feroniae in €Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentis-€sima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco uico atque €inde Cermalo per portam Capenam prope intactus euaserat. €haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.  isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sem-€pronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ouans ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit prae se auri žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”؛“mille et quingenta quindecim pondo, argenti uiginti milia, €signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L. €Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem trium-phi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit, €et de manubiis duos fornices in foro bouario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his €fornicibus signa aurata imposuit. haec per hiemem ferme acta. €hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum €multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraueruntque ut €qui suae gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos €credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto fauor con-ciliandus nomini Romano apud ciuitates erat. restitutis iis €confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia €esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis €hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen €ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod €praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset fece-runt, praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanae societatis auctores fuerant. id aegre et in praesentia hi passi €et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope €sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios €adiuuante et infesto iis qui partis aduersae fuissent?  dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore €ad eam rem capto, cum in publico epulatus reuerteretur €domum temulentus prosequentibus mollibus uiris qui ioci causa conuiuio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum €tres Italici, tres Aetoli erant, circumuentus occiditur. fuga €comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem €discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta euaserunt. luce prima contio frequens uelut ex ante indicto aut uoce praeconis conuocata in theatro erat. palam ab suo €comitatu et obscenis illis uiris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. in prae-€sentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quaestio-nemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur, Zeuxippus €constanti animo auertendi ab se criminis causa in contionem €progressus errare ait homines qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiuiros crederent, multaque in eam partem €probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit €nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini €mentionemue eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; alii non dubitare impudenter obuiam crimini eundo suspi-€cionem auerti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi €nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistra-€tum nominauerunt nullo adiecto cur scire quicquam uideren-tur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam €nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisi-€stratus spretis indicibus Thebis mansit. seruus erat Zeuxippi, €totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus €timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam €idoneum ad celandam rem eum uideri sibi quam ad agendam €fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conueniendi eius copia fuit, illi €ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, €tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo tradi-€turum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pauidus €Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxip-€pus quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones €tormentis habitae et sumptum supplicium est.  efferauit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad exse-€crabile odium Romanorum, credentes non sine consilio im-€peratoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus €conscisse. ad rebellandum neque uires neque ducem habe-bant: proximum bello quod erat, in latrocinium uersi alios in €hospitiis, alios uagos per hiberna milites ad uarios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras €ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deuersoria de-ducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed €etiam auiditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi €ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, €infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quaerendum €de latrociniis per ciuitates mittit. plurimae caedes circa €Copaidem paludem inuentae: ibi ex limo eruta extractaque €ex stagno cadauera saxis aut amphoris, ut pondere traheren-€tur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inueniebantur. Quinctius primo noxios tradi €sibi iussit et pro quingentis militibus_tot enim interempti erant_quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum €fieret neutrum, uerbis tantum ciuitates excusarent nihil €publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam €legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecu-turum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acrae-€phiam ire iusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit uastatis prius agris qua ab Elatia duo diuersa agmina iere. hac per-€culsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, €legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis €Achaei habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreuerant. per Achaeos et €Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est €iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre €talenta pax data et ab oppugnatione recessum.  paucos post dies decem legati ab Roma uenerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes €Graecorum ciuitates quae in Europa quaeque in Asia essent €libertatem ac suas haberent leges: quae earum sub dicione €Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret uacuas-que traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret €et ex iis quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et €Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium €Prusiae Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captiuos transfugasque reddere Philippum €Romanis et naues omnes tectas tradere praeter quinque et €regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim uersus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum €haberet neue elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo €Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. Ualerius Antias quaternum milium pondo €argenti uectigal in decem annos impositum regi tradit; €Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, [2in]2 praesens uiginti milia pondo. idem nominatim adiectum €scribit ne cum Eumene Attali filio_nouus is tum rex erat_ bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Deme-€trius Philippi filius. adicit Antias Ualerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis €Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset; €Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum €Scyrum.  omnibus Graeciae ciuitatibus hanc pacem adprobantibus €soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpe-bant: litteras inanes uana specie libertatis adumbratas esse. €cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias no-minari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quae in €Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in €Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota €ex uano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”؟”ƒChalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi €decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati €quod tempora rei publicae postulassent id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem €transgressurum in Europam cum primum ei uires suae satis €placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupan-dum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius €Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi €consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberan-€dam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si €ueram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani uellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad €transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum €ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo €ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis ut in Acro-€corintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem €retineri donec cura de Antiocho decessisset.  Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et €alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, €quo certamina omnis generis artium uiriumque et pernici-tatis uisuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo €diuersa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat. tum €uero non ad solitos modo usus undique conuenerant sed ex-€pectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae €sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed €sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: uix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros. ad spectaculum €consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam €aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: 'senatus Romanus et €T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque €deuictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, €Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Ma-gnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas'. percen-€suerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant. €audita uoce praeconis maius gaudium fuit quam quod uniuersum homines acciperent: uix satis credere se quisque €audisse et alii alios intueri, mirabundi uelut ad somni uanam €speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. reuocatus €praeco, cum unusquisque non audire modo sed uidere liber-tatis suae nuntium aueret, iterum pronuntiauit eadem. tum €ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus €totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludi-€crum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec €oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium prae-€occupauerat omnium aliarum sensum uoluptatium.  ludis uero dimissis cursu prope omnes tendere ad im-peratorem Romanum, ut ruente turba in unum adire con-€tingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacien-€tium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuuentae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu uires suppeditabat. nec praesens €tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renouata: esse aliquam in terris €gentem quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquae €uicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum im-€perium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una uoce praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes: hoc €spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et €uirtutis et fortunae ingentis.  secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium ciuitatiumque audiuere. primi omnium regis €Antiochi uocati legati sunt. iis eadem fere quae Romae egerant uerba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe €ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte €denuntiatum ut excederet Asiae urbibus quae Philippi aut €Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis ciuitatibus, neu €quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes; ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis €regis legatis conuentus ciuitatium gentiumque est haberi €coeptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem legatorum [2in]2 ciuitates nominatim pronuntiabantur. Orestis €_Macedonum ea gens est_quod primi ab rege defecissent, €suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti praeter libertatem €concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et €Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes €ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et €Heraea_Peloponnesi et ipsa urbs est_redditae Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, €dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus €reiecta est; senatus libertatem iis ciuitatibus dedit Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum €utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum €tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo €capta ademisset.  dimisso conuentu decem legati, partiti munia inter se, €ad liberandas suae quisque regionis ciuitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum €et Thraeciae urbes, P. Uillius et L. Terentius ad regem Antio-chum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus €editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quo-€que se acturum diceret si quid quod in rem suam esset ex-promeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, €ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moueret, expectasse et tem-€porum opportunitates captasse ad rebellandum uideri posset. ad Tempe Thessalica Philippus est conuentus. qui cum se €missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermo-€pylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conuentus_Pylaicum appellant_, uenit: Aetolos praecipue €monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Aetolorum principes alii leniter questi sunt €quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post uictoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt €exprobraruntque non modo uinci sine Aetolis Philippum sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse. aduersus €ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum super-€sedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam €misissent dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. €hunc finem bellum cum Philippo habuit.  cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio seruorum fecit. ad €quaerendam opprimendamque eam M'. Acilius Glabrio €praetor, cui inter ciues peregrinosque iurisdictio obtigerat, €cum una ex duabus legione urbana est missus. alios [2uagos %comprehendit, alios]2 iam congregatos pugnando uicit: ex his €multi occisi, multi capti; alios uerberatos crucibus adfixit, €qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit. consules in prouincias profecti sunt. Marcellum Boiorum €ingressum fines, fatigato per diem totum milite uia facienda, €castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, €regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; et inlustres uiri aliquot in illo tumultuario €proelio ceciderunt, inter quos praefecti socium T[2i]2. Sem-€pronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. castra tamen žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”ؤ–‚ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. statiuis €deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et [2a]2 tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut €est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua uicosque passim dilapsi sunt. Marcellus Pado €confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comen-€sibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, €feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proe-€lium committunt; et primo adeo acriter inuaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus animaduertit, €ueritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum €opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus secundusque impetus rettudisset €inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra €sustinuere certamen Galli quin terga uerterent atque effuse fugerent. in eo proelio supra quadraginta milia hominum €caesa Ualerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria €capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques €multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Ioui donum in aede positum scribit. castra eo die Gallorum €expugnata direptaque et Comum oppidum post dies paucos €captum; castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an €Insubres consul exercitum duxerit aduersamque prospera €pugna oblitterauerit an uictoria ad Comum parta deformata €clade in Bois accepta sit.  sub haec tam uaria fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios uenit. iam castro €Mutilo adpropinquabat, cum ueritus ne intercluderetur €simul a Bois Liguribusque exercitum eadem uia qua adduxerat €reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad col-legam peruenit. inde iunctis exercitibus primum Boiorum €agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragrauerunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter €iuuentutem, quae praedandi causa in armis erat_tunc in deuias siluas recesserat_, in deditionem uenerunt. in Ligures €inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen €Romanorum, quia ipsi procul abesse uiderentur, improuiso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non €adepti, Pado repente nauibus traiecto Laeuos Libuosque €cum peruastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. proe-€lium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. ibi €quantam uim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; €nam ita caedis magis quam uictoriae auidi pugnarunt Romani ut uix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res €gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum €decreta est. breui post Marcellus consul Romam uenit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. trium-€phauit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum €triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie aduersa pugna in ea gente euenerat, cum collega secunda. multa €spolia hostium captiuis carpentis trauecta, multa militaria €signa; aeris lata trecenta uiginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni €aeris, triplex equiti centurionique.  eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, €omnes Asiae ciuitates in antiquam imperii formulam redi-gere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis €positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuuentuti fidebant, haud difficulter uidebat iugum accepturas: Zmyrna €et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, €si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide €Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae €Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. nec ui tantum terrebat, €sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem €ac pertinaciam spem conabatur facere breui quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab €rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. aduersus quae respondebatur nihil neque mirari €neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis €differri non satis aequo animo paterentur. ipse initio ueris nauibus ab Epheso profectus Hellespon-€tum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum €iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri naualem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit €moenia armatis; et iam opera admouenti deditio facta est. €idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul naua-€libus terrestribus copiis uenit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis inuenisset_ceperant autem direptam-€que incenderant Thraces paucis ante annis_cupido eum re-€stituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere €et partim redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga €sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et con-trahere, partim nouos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum €submoueretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum €ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem naua-€lesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.  sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad diri-€menda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bar-€gyliis, P. Uillius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam €petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus conuenerunt. primus congressus €cum legatis et deinceps inuitatio benigna et hospitalis fuit; ut €de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab €Syria classem soluisset displicere senatui non dissimulabant €restituique et Ptolomaeo omnes ciuitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant: nam quod ad eas ciuitates €attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem auerso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id uero €ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique €tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere. sed ut in Asiam aduentus eius dissimulari ab Romanis €tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam €etiam in Europam omnibus naualibus terrestribusque copiis €transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? €illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; €Romanos autem non expectaturos ut id posset facere.  aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam dili-€genter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam €nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid €Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas €ciuitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi €quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus €Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam €regnum fuerit, quo uicto omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis €maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis €Ptolomaeum, inde et Philippum usurpandae alienae posses-€sionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima €Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse €et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, €ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.  his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine €ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis ut žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”Ø©’nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. nam et dis-€simulabat pars utraque se audisse et L. Cornelius, cui legatio €ad duos reges Antiochum Ptolomaeumque mandata erat, €spatium modici temporis ad conueniendum Ptolomaeum petebat, ut priusquam moueretur aliquid in noua possessione €regni praeueniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat. itaque dimissis €Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe €nauigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem €faciendam nihil nouaturum regem de societate agerent. oram €Asiae legens peruenit in Lyciam, Patarisque cognito uiuere €Ptolomaeum nauigandi quidem in Aegyptum omissum con-silium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum €promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. inde €profectum eum ad capita quae uocant Sari fluminis foeda €tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multae €fractae, multae naues eiectae, multae ita haustae mari ut nemo in terram enarit. magna uis hominum ibi interiit, non €remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam in-signium regis amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum €res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento €agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi subduci €nauibus iussis_iam enim et hiems instabat_ipse in hiberna €Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.  Romae eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius €Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat, €et P. Manlius et P. Porcius Laeca; iis triumuiris item ut €pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno €fuit quaestoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum conlatae persolui placuerat priuatis. quaestores ab €auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non €contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequi-€quam appellati, omniumque annorum per quos non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in €eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. €Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Ualerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius €Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam €ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum €est suffectus. comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati €consules L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores €inde facti Cn. Manlius Uolso Ap. Claudius Nero P. Porcius €Laeca C. Fabricius [2Luscinus C. Atinius]2 Labeo P. Manlius. eo anno aediles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius €tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. €id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque aduexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam eius communicauerat €cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et €C. Scribonius Curio [maximus] multos pecuarios ad populi €iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi €plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.  L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus €Martiis, quo die magistratum inierunt, de prouinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania €tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu €opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque prouincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania €prouincia euenisset, eum duas legiones et quindecim milia €socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naues longas uiginti ducere; alter consul duas scriberet €legiones: iis Galliam obtineri prouinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hi-€spaniam, Ualerius Italiam est sortitus. praetores deinde €prouincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Ati-€nius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Uolso Siciliam, Ap. €Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, €ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citerio-rem adiutor consuli datus. T. Quinctio, suspectis non solum €Antiocho et Aetolis sed iam etiam Nabide Lacedaemoniorum €tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones €ut haberet: in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi. Ap. Claudio praeter €legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia [2peditum]2 et ducentos equites nouos ut scriberet permissum. par numerus €peditum equitumque nouorum et P. Manlio in citeriorem €Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data. et P. Porcio Laecae ad Etruriam circa Pisas €decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu €decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio €Longo.  prouinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe pro-€ficiscerentur, uer sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor uouerat de senatus €sententia populique iussu Cn. Seruilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et uiginti factum est quam uotum. per eos-€dem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi €Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus in-€auguratusque est. mirantibus iam uolgo hominibus quod Hispania mouisset €bellum neglegi, litterae a Q. Minucio allatae sunt se ad Turdam €oppidum cum Budare et Baesadine imperatoribus Hi-€spanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia €hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, €unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes curae utique €post aduentum decem legatorum in Antiochum regem con-uersae. hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et €quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio terrestri €exercitu in Europam eum traicisse et, nisi auertisset uana €spes ex uaniore rumore orta Aegypti inuadendae, mox bello €Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem €quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem. haerere et aliud in uisceribus Graeciae ingens malum, €Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox si liceat uniuersae €Graeciae futurum tyrannum, auaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos uelut arcem €Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam €Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Grae-€ciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo uicinum tyrannum €dominum habituram.  haec cum ab tam grauibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res quod €ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex €quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno con-sultatio uisa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam €causae uideretur cur decerneretur bellum, an permitterent €T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem €esse rati quae maturata dilataue non ita magni momenti ad summam rem publicam esset: magis id animaduertendum €esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho €bellum motum foret, acturi essent. aduersae Hannibali factionis homines principibus Romanis, €hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios lit-€terasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos uenisse: ut feras quasdam nulla mitescere €arte, sic immitem et implacabilem eius uiri animum esse; €marcescere otii situ queri ciuitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. haec probabilia memoria €prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti €faciebat. inritauerat etiam recenti facto multorum potentium €animos.  iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant. res fama €uitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum eius žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø”Ø®’ƒordinis offendisset omnes aduersos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno €_neque enim ciuiliter nimiis opibus utebantur_praetor factus Hannibal uocari ad se quaestorem iussit. quaestor id €pro nihilo habuit; nam et aduersae factionis erat et, quia ex €quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimuero in-€dignum id ratus Hannibal uiatorem ad prendendum quae-€storem misit subductumque in contionem non ipsum magis €quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusauit. et ut €secundis auribus accipi orationem animaduertit et infimorum €quoque libertati grauem esse superbiam eorum, legem ex-templo promulgauit pertulitque ut in singulos annos iudices €legerentur neu quis biennium continuum iudex esset. €ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tan-tum magnae partis principum offenderat animos. adiecit et €aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritauit. €uectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim €praedae ac diuisui et principum quibusdam et magistratibus erant: quin et pecunia quae in stipendium Romanis suo €quoque anno penderetur deerat tributumque graue priuatis €imminere uidebatur.  Hannibal postquam uectigalia quanta terrestria mariti-€maque essent et in quas res erogarentur animaduertit et quid €eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus auerteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo €priuatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad €uectigal praestandum Romanis pronuntiauit in contione et €praestitit promissum. tum uero ii quos pauerat per aliquot annos publicus pe-€culatus, uelut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis €infensi et irati Romanos in Hannibalem et ipsos causam odii quaerentes instigabant. ita diu repugnante P. Scipione €Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat €subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Car-thaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis €habere bello uicisse Hannibalem nisi uelut accusatores calu-mniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem per-€uicerunt ut legati Carthaginem mitterentur qui ad senatum €eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn. Seruilius M. Claudius €Marcellus Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem €uenissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam aduentus dici iusserunt uenisse se ad controuersias €quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas. id creditum uolgo: unum Hannibalem €se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginien-€sibus datam esse ut inexpiabile bellum aduersus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunae statuit; et €praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obuersatus eo die in €foro auertendae suspicionis causa, primis tenebris uestitu €forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est €egressus.  cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte €Byzacium_ita regionem quandam agri uocant_transgressus, €postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio ex-€cepit nauis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum euentum miseratus. eodem die in Cercinam insulam €traiecit. ubi cum in portu naues aliquot Phoenicum onerarias €cum mercibus inuenisset et ad egressum eum e naue concur-€sus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. ueritus tamen ne qua earum nauis €nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se €Cercinae uisum, sacrificio apparari iusso magistros nauium mercatoresque inuitari iussit et uela cum antemnis ex nauibus €corrogari ut umbraclum_media aestas forte erat_cenantibus in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu €celebratae eius diei epulae sunt, multoque uino in serum noctis conuiuium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, nauem soluit. ceteri €sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae €surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in €naues collocandis[2que]2 et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine [et] multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad uestibulum aedium est factus. ut €non comparere eum uolgatum est, in forum turba conuenit €principem ciuitatis quaerentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis €uolgo fremebant, uariosque uoltus cerneres ut in ciuitate €aliorum alias partes fouentium et factionibus discordi; uisum €deinde Cercinae eum tandem allatum est.  et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum €patribus Romanis esse et Philippum regem ante ab Hanni-bale maxime accensum bellum populo Romano fecisse et nunc €litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos con-€siliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec €alio eum quam ad Antiochum regem profectum: haud quie-turum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; id ei €non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo €Romano uellent nihil eorum sua uoluntate nec publico con-silio factum esse_Carthaginienses responderunt quidquid €aequum censuissent Romani facturos esse. Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a €conditoribus Carthaginis ut ab altera patria, uir tam clarus €omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam nauigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset €filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem €conuenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram nauigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo €incertumque de Romano bello, sed haud paruum momentum €ad animum eius moliendum aduentus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate €Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem €et quasdam alias ciuitates ex primo foedere repetentes €senatus ad T. Quinctium reiecit. °inter bellorum magnorum aut uixdum finitorum aut im-€minentium curas intercessit res parua dictu sed quae studiis in magnum certamen excesserit. M. Fundanius et L. €Ualerius tribuni plebi ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda. tulerat eam C. Oppius tribunus plebis Q. Fabio €Ti. Sempronio consulibus in medio ardore Punici belli, ne €qua mulier plus semunciam auri haberet neu uestimento €uersicolori uteretur neu iuncto uehiculo in urbe oppidoue €aut propius inde mille passus nisi sacrorum publicorum causa ueheretur. M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam €tuebantur nec eam se abrogari passuros aiebant; ad suaden-€dum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium €turba hominum fauentium aduersantiumque legi comple-batur. matronae nulla nec auctoritate nec uerecundia nec €imperio uirorum contineri limine poterant, omnes uias urbis €aditusque in forum obsidebant, uiros descendentes ad forum €orantes ut florente re publica, crescente in dies priuata €omnium fortuna matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur. augebatur haec frequentia mulierum in dies; nam etiam ex oppidis conciliabulisque conueniebant. iam €et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare €audebant; ceterum minime exorabilem alterum utique con-€sulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege quae €abrogabatur ita disseruit:  'si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius €et maiestatem uiri retinere instituisset, minus cum uniuersis feminis negotii haberemus: nunc domi uicta libertas nostra €impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, €et quia singulas sustinere non potuimus uniuersas horremus. equidem fabulam et fictam rem ducebam esse uirorum omne €genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sub-latum esse; ab nullo genere non summum periculum est si €coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. atque €ego uix statuere apud animum meum possum utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur; quorum alterum ad nos €consules reliquosque magistratus, alterum ad uos, Quirites, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢¢•ƒmagis pertinet. nam utrum e re publica sit necne id quod ad €uos fertur, uestra existimatio est qui in suffragium ituri estis. haec consternatio muliebris, siue sua sponte siue auctoribus €uobis, M. Fundani et L. Ualeri, facta est, haud dubie ad €culpam magistratuum pertinens, nescio uobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis: uobis, si feminas ad concitan-€das tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si ut plebis €quondam sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt. equidem non sine rubore quodam paulo ante per €medium agmen mulierum in forum perueni. quod nisi me €uerecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam €uniuersarum tenuisset, ne compellatae a consule uiderentur, dixissem: "qui hic mos est in publicum procurrendi et €obsidendi uias et uiros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis? an blandiores in publico €quam in priuato et alienis quam uestris estis? quamquam ne €domi quidem uos, si sui iuris finibus matronas contineret €pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturue curare decuit." maiores nostri nullam, ne priuatam quidem rem €agere feminas sine tutore auctore uoluerunt, in manu esse €parentium, fratrum, uirorum: nos, si diis placet, iam etiam €rem publicam capessere eas patimur et foro prope et con-tionibus et comitiis immisceri. quid enim nunc aliud per €uias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent? date frenos im-€potenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas: nisi uos facietis, minimum hoc eorum est €quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus €iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo licen-€tiam, si uere dicere uolumus, desiderant. quid enim, si hoc €expugnauerint, non temptabunt?  recensete omnia muliebria iura quibus licentiam earum €adligauerint maiores uestri per quaeque subiecerint uiris; €quibus omnibus constrictas uix tamen continere potestis. quid? si carpere singula et extorquere et exaequari ad ex-€tremum uiris patiemini, tolerabiles uobis eas fore creditis? extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt. at €hercule ne quid nouum in eas rogetur recusant, non ius sed iniuriam deprecantur: immo ut quam accepistis iussistis €suffragiis uestris legem, quam usu tot annorum et experiendo €comprobastis, hanc ut abrogetis, id est, ut unam tollendo legem ceteras infirmetis. nulla lex satis commoda omnibus €est: id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest. €si quod cuique priuatim officiet ius, id destruet ac demolietur, €quid attinebit uniuersos rogare leges quas mox abrogare in quos latae sunt possint? uolo tamen audire quid sit propter €quod matronae consternatae procucurrerint in publicum ac uix foro se et contione abstineant? ut captiui ab Hannibale €redimantur parentes, uiri, liberi, fratres earum? procul abest €absitque semper talis fortuna rei publicae; sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non pietas nec €sollicitudo pro suis sed religio congregauit eas: matrem Idaeam €a Pessinunte ex Phrygia uenientem accepturae sunt. quid €honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri? "ut auro et purpura fulgamus" inquit, "ut carpentis festis €profestisque diebus, uelut triumphantes de lege uicta et €abrogata et captis ereptis suffragiis uestris, per urbem uecte-€mur: ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit."  saepe me querentem de feminarum, saepe de uirorum €nec de priuatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diuersisque duobus uitiis, auaritia et luxuria, ciuita-€tem laborare, quae pestes omnia magna imperia euerterunt. haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae €est, quo magis imperium crescit_et iam in Graeciam Asiam-€que transcendimus omnibus libidinum inlecebris repletas et €regias etiam adtrectamus gazas_, eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi credite, €signa ab Syracusis inlata sunt huic urbi. iam nimis multos €audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes miran-tesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes. ego €hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur. patrum nostrorum memoria per legatum €Cineam Pyrrhus non uirorum modo sed etiam mulierum €animos donis temptauit. nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamen nulla accepit. quam €causam fuisse censetis? eadem fuit quae maioribus nostris €nihil de hac re lege sanciundi: nulla erat luxuria quae coer-ceretur. sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam €remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent. quid legem Liciniam excitauit de €quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? €quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia uecti-galis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat? itaque €minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem €desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, €cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant. si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantes in €publico inuenisset quae acciperent. atque ego nonnullarum €cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. nam ut quod alii liceat tibi non licere aliquid fortasse €naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato €omnium cultu quid unaquaeque uestrum ueretur ne in se conspiciatur? pessimus quidem pudor est uel parsimoniae €uel paupertatis; sed utrumque lex uobis demit cum id quod habere non licet non habetis. "hanc" inquit "ipsam exae-€quationem non fero" illa locuples. "cur non insignis auro et €purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis €specie latet, ut quod habere non possunt habiturae, si liceret, fuisse uideantur?" uultis hoc certamen uxoribus uestris €inicere, Quirites, ut diuites id habere uelint quod nulla alia €possit, pauperes ne ob hoc ipsum contemnantur, supra uires se extendant? ne [2eas]2 simul pudere quod non oportet coe-€perit, quod oportet non pudebit. quae de suo poterit, para-bit: quae non poterit, uirum rogabit. miserum illum uirum, €et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum quod ipse non dederit datum ab alio uidebit. nunc uolgo alienos uiros €rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a €quibusdam impetrant. aduersus te et rem tuam et liberos €tuos exorabilis es: simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu nunquam facies. nolite eodem loco existi-€mare, [2Quirites,]2 futuram rem quo fuit antequam lex de hoc ferretur. et hominem improbum non accusari tutius est quam €absolui, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis uinculis sicut ferae bestiae inritata, deinde emissa. ego €nullo modo abrogandam legam Oppiam censeo: uos quod €faxitis, deos omnes fortunare uelim.'  post haec tribuni quoque plebi qui se intercessuros pro-€fessi erant, cum pauca in eandem sententiam adiecissent, tum €L. Ualerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: 'si €priuati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id €quod ab nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis €dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia uestra expectassem: nunc cum uir clarissimus, consul M. €Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti €habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere. qui €tamen plura uerba in castigandis matronis quam in rogatione €nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret €utrum id quod reprenderet matronae sua sponte an nobis auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul uerbo tenus quam ut re insimularet. coetum €et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellauit €quod matronae in publico uos rogassent ut legem in se latam €per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis. uerba magna quae rei augendae causa €conquirantur et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem €non solum grauem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis. nam quid tandem noui žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢„—‚matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente €in publicum processerunt? nunquam ante hoc tempus in €publico apparuerunt? tuas aduersus te Origines reuoluam. accipe quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico. €iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis €capto medio in foro signis conlatis dimicaretur, nonne inter-€cursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones €Uolscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id €agmen quo obruta haec urbs esset matronae auerterunt? €iam urbe capta a Gallis aurum quo redempta urbs est nonne €matronae consensu omnium in publicum contulerunt? proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia €opus fuit, uiduarum pecuniae adiuuerunt aerarium et, cum €di quoque noui ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, €matronae uniuersae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam? dissimiles, inquis, causae sunt. nec €mihi causas aequare propositum est: nihil noui factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnes pariter uiros €feminas pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem €fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum €domini seruorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis €feminis indignamur.  uenio nunc ad id de quo agitur. in quo duplex consulis €oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indi-€gnatus et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coer-cendae causa lata esset. et illa communis pro legibus uisa €consularis oratio est, et haec aduersus luxuriam seuerissimis moribus conueniebat; itaque periculum est, nisi quid in €utraque re uani sit docuerimus, ne quis error uobis offun-datur. ego enim quemadmodum ex iis legibus quae non in €tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum €latae sunt nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic €quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse uideo. quae in pace lata €sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in €nauis administratione alia in secunda, alia in aduersa tem-pestate usui sunt. haec cum ita natura distincta sint, ex utro €tandem genere ea lex esse uidetur quam abrogamus? [2num]2-quae uetus? regia lex simul cum ipsa urbe nata aut, quod €secundum est, ab decemuiris ad condenda iura creatis in duo-€decim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existi-€marint decus matronale seruari posse, nobis quoque uerendum €sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abroge-mus? quis igitur nescit nouam istam legem esse, Q. Fabio €et Ti. Sempronio consulibus uiginti ante annis latam? sine €qua cum per tot annos matronae optimis moribus uixerint, €quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam peri-culum est? nam si ista lex [2uetus]2 aut ideo lata esset ut €finiret libidinem muliebrem, uerendum foret ne abrogata in-citaret: cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. Hannibal €in Italia erat, uictor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, €iam Capuam habebat; ad urbem Romam admoturus exerci-tum uidebatur; defecerant socii; non milites in supplemen-€tum, non socios nauales ad classem tuendam, non pecuniam €in aerario habebamus; serui quibus arma darentur ita ut €pretium pro iis bello perfecto dominis solueretur emebantur; in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli €usus postulabant praebenda publicani se conducturos pro-€fessi erant; seruos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; aurum et argentum omne ab €senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; €uiduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; €cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus_tali tempore in €luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coer-€cendam Oppia lex desiderata sit, cum quia Cereris sacrificium €lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit? cui non apparet inopiam et €miseriam ciuitatis, [et] quia omnium priuatorum pecuniae in €usum publicum uertendae erant, istam legem scripsisse tam €diu mansuram quam diu causa scribendae legis mansisset? nam si quae tunc temporis causa aut decreuit senatus aut €populus iussit in perpetuum seruari oportet, cur pecunias €reddimus priuatis? cur publica praesenti pecunia locamus? cur serui qui militent non emuntur? cur priuati non damus €remiges sicut tunc dedimus?  omnes alii ordines, omnes homines mutationem in €meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum €nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perueniet? purpura uiri utemur, praetextati in magistratibus, in sacer-€dotiis, liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magi-€stratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, €magistris uicorum, togae praetextae habendae ius permit-temus, nec id ut uiui solum habeant [tantum] insigne sed €etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat pur-€purae usu interdicemus? et cum tibi uiro liceat purpura in €uestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum €amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor uestita? sed in purpura, quae teritur absumi-€tur, iniustam quidem sed aliquam tamen causam tenacitatis €uideo; in auro uero, in quo praeter manupretium nihil inter-€trimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad priuatos et ad publicos usus, sicut experti estis. nullam €aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse €aiebat. at hercule uniuersis dolor et indignatio est, cum socio-€rum Latini nominis uxoribus uident ea concessa ornamenta quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et pur-€pura, cum illas uehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum ciuitatibus non in sua imperium sit. uirorum hoc ani-€mos uolnerare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam parua mouent? non magistratus nec sacerdotia nec triumphi €nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt: munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, €his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appel-larunt maiores nostri. quid aliud in luctu quam purpuram €atque aurum deponunt? quid cum eluxerunt sumunt? quid €in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt? scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non €uestri arbitrii erit si quid eius uetare uolueritis quod nunc €lex uetat: minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt. nunquam saluis suis exuitur seruitus muliebris, €et ipsae libertatem quam uiduitas et orbitas facit detestantur. in uestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; €et uos in manu et tutela, non in seruitio debetis habere eas et malle patres uos aut uiros quam dominos dici. inuidiosis €nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem €et secessionem appellando. id enim periculum est ne Sacrum €montem, sicut quondam irata plebs, aut Auentinum capiant. patiendum huic infirmitati est, quodcumque uos censueritis. €quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.'  haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto €maior frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, €qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est. nulla deinde dubi-€tatio fuit quin omnes tribus legem abrogarent. uiginti annis €post abrogata est quam lata. M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, ex-€templo uiginti quinque nauibus longis, quarum quinque €sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exer-citu conuenire iusso, et edicto per oram maritimam misso €nauibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit €ut ad portum Pyrenaei sequerentur: inde se frequenti classe ad hostes iturum. praeteruecti Ligustinos montes sinumque €Gallicum ad diem quam dixerat conuenerunt. inde Rhodam €uentum et praesidium Hispanorum quod in castello erat žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Øˆ—ui deiectum. ab Rhoda secundo uento Emporias peruen-€tum: ibi copiae omnes praeter socios nauales in terram €expositae.  iam tunc Emporiae duo oppida erant muro diuisa. unum €Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani; sed Graecum oppidum in mare expositum €totum orbem muri minus quadringentos passus patentem €habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat. tertium genus Romani coloni ab diuo €Caesare post deuictos Pompei liberos adiecti. nunc in corpus €unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in ciuitatem Romanam adscitis. miraretur qui tum cerneret, €aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis tam fera et €bellicosa gente obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina €erat custos infirmitatis, quam inter ualidiores optime timor continet. partem muri uersam in agros egregie munitam €habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, €cuius adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia ciuium in muris excubabat; neque moris €causa tantum aut legis sed quanta si hostis ad portas esset et seruabant uigilias et circumibant cura. Hispanum neminem €in urbem recipiebant: ne ipsi quidem temere urbe excede-bant. ad mare patebat omnibus exitus. porta ad Hispanorum €oppidum uersa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere cuius proxima nocte uigiliae in muris fuerant, egrediebantur. causa €exeundi haec erat: commercio eorum Hispani imprudentes €maris gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa nauibus €inueherentur et agrorum exigere fructus uolebant. huius €mutui usus desiderium ut Hispana urbs Graecis pateret faciebat. erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae €amicitiae latebant, quam sicut minoribus uiribus quam Mas-€silienses pari colebant fide. tum quoque consulem exer-citumque comiter ac benigne acceperunt. paucos ibi moratus €dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae €essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. id erat forte tempus anni €ut frumentum in areis Hispani haberent; itaque redempto-€ribus uetitis frumentum parare ac Romam dimissis 'bellum' inquit 'se ipsum alet'. profectus ab Emporiis agros hostium €urit uastatque, omnia fuga et terrore complet.  eodem tempore M. Heluio decedenti ex ulteriore Hi-€spania cum praesidio sex milium dato ab Ap. Claudio praetore €Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. uiginti milia armatorum fuisse Ualerius scribit, duodecim €milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos. inde ad castra Catonis Heluius peruenit €et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem €Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ouans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in €aerarium quattuordecim milia pondo septingenta triginta €duo et signati bigatorum septemdecim milia uiginti tres et €Oscensis argenti centum undeuiginti milia quadringentos un-dequadraginta. causa triumphi negandi senatui fuit quod €alieno auspicio et in aliena prouincia pugnasset; ceterum €biennio post redierat, cum prouincia successori Q. Minucio €tradita annum insequentem retentus ibi longo et graui fuisset morbo. itaque duobus modo mensibus ante Heluius ouans €urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius trium-pharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor €milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et €Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.  in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in €quibus unus filius eius erat, uenerunt querentes castella sua €oppugnari nec spem ullam esse resistendi nisi praesidium Romanus misisset: tria milia militum satis esse nec hostes, si €tanta manus uenisset, mansuros. ad ea consul moueri quidem se uel periculo eorum uel metu dicere, sed sibi nequaquam €tantum copiarum esse ut, cum magna uis hostium haud procul €absit et quam mox signis conlatis dimicandum sit in dies ex-pectet, diuidendo exercitum minuere tuto uires possit. legati €ubi haec audierunt flentes ad genua consulis prouoluuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, re-€pulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si €decedere fide, si coniurare cum ceteris uoluissent. nullis minis, €nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. id si nullum sit, si sibi a consule negetur, €deos hominesque se testes facere inuitos et coactos se, ne €eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum €ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.  et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare: nolle deserere €socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad €dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes €inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet: saepe uana pro ueris, maxime in bello, ualuisse et credentem €se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo seruatum. postero die legatis re-€spondet, quamquam uereatur ne suas uires aliis eas com-€modando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. denuntiari militum parti tertiae €ex omnibus cohortibus iubet ut cibum quem in naues im-€ponant mature coquant nauesque in diem tertium expediri [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare €ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti quam impositos in naues €milites uiderunt: id pro haud dubio iam nuntiantes non suos €modo sed etiam hostes fama Romani auxilii aduentantis im-€pleuerunt.  consul ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est, reuocari ex nauibus milites iubet: ipse, cum iam id tempus €anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia €passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac €parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat; nocte ferme proficisce-€bantur ut et quam longissime a castris procederent et in-€opinantes opprimerent. et exercebat ea res nouos milites et €hostium magna uis excipiebatur, nec iam egredi extra muni-menta castellorum audebant. ubi [satis] admodum et suorum €et hostium animos est expertus, conuocari tribunos praefe-ctosque et equites omnes et centuriones iussit. 'tempus' inquit €'quod saepe optastis uenit, quo uobis potestas fieret uirtutem €uestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellan-tium militastis more: nunc iusta pugna hostes cum hostibus €conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. patres nostri, cum [2in]2 Hispania Car-€thaginiensium et imperatores [ibi] et exercitus essent, ipsi €nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere uoluerunt ut imperii sui Hiberus fluuius esset finis. nunc cum €duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani €Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope €annis nemo in his prouinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. hoc armis et uirtute reciperetis oportet et natio-€nem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.' in hunc modum €maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium €ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.  nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus €ut locum quem uellet priusquam hostes sentirent caperet, €praeter castra hostium circumducit et prima luce acie in-structa sub ipsum uallum tres cohortes mittit. mirantes €barbari ab tergo apparuisse Romanum, discurrere [2et]2 ipsi ad arma. interim consul apud suos 'nusquam nisi in uirtute spes est, milites', inquit 'et ego sedulo ne esset feci. inter €castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager €est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in uirtute spem €positam habere'. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢ØŽ•simulatione fugae eliceret. id quod crediderat euenit. per-€timuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum €inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent. dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis €ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites €primos ab utroque cornu in pugnam induxit; sed in dextro €extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. quod ubi consul uidit, duas cohortes delectas ab €dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se osten-dere priusquam concurrerent peditum acies. is terror obie-€ctus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam €aequauit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites €equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit uerterit-que in hostem. ita et quamdiu missilibus pugnatum est €anceps pugna erat et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; ab sinistro cornu et a €fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pauidi respiciebant. ut emissis soliferreis phalaricisque gladios €strinxerunt, tum uelut redintegrata est pugna: non caecis €ictibus procul ex improuiso uolnerabantur, sed pede conlato €tota in uirtute ac uiribus spes erat.  fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohorti-bus in pugnam inductis accendit. noua acies facta. integri €recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu €uelut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam auer-terunt; effuso per agros cursu castra repetebantur. ubi omnia €fuga completa uidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in €subsidio posita erat, reuehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet. si quis €extra ordinem auidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet. iam €castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere €telorum submouebantur a uallo Romani. ubi recens admota €legio est, tum et oppugnantibus animus creuit et infensius hostes pro uallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat €ut qua minima ui resistatur ea parte inrumpat. ad sinistram €portam infrequentes uidet: eo secundae legionis principes hastatosque inducit. non sustinuit impetum eorum statio €quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra uallum hostem uident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt. cae-€duntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secun-dani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Ualerius €Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; €Cato ipse, haud sane detractator laudum suarum, multos €caesos ait, numerum non adscribit.  tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod cir-€cumducto exercitu procul nauibus suis castrisque, ubi spem €[2nusquam]2 nisi in uirtute haberent, inter medios hostes proe-lium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus €obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus €effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. nihil €deinde a uictoria cessatum. cum receptui signo dato suos €spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit: effusius, ut €sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus €quam pugna pridie aduersa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. multi et aliarum ciuitatium, €qui Emporias perfugerant, dediderunt se; quos omnes appel-latos benigne uinoque et cibo curatos domos dimisit. con-€festim inde castra mouit; et quacumque incedebat agmen €legati dedentium ciuitates suas occurrebant, et cum Tarraco-€nem uenit iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captiuique et Romani et socium ac Latini nominis uariis €casibus in Hispania oppressi donum consuli a barbaris reduce-bantur. fama deinde uolgatur consulem in Turdetaniam €exercitum ducturum, et ad deuios montanos 'profectum etiam' falso perlatum est. ad hunc uanum et sine auctore €ullo rumorem Bergistanorum ciuitatis septem castella de-€fecerunt: eos deducto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. haud ita multo post eidem, regresso €Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, €defecerunt. iterum subacti; sed non eadem uenia uictis fuit: €sub corona ueniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.  interim P. Manlius praetor exercitu uetere a Q. Minucio, €cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex €ulteriore Hispania uetere item exercitu, in Turdetaniam pro-ficiscitur. omnium Hispanorum maxime imbelles habentur €Turdetani; freti tamen multitudine sua obuiam ierunt agmini Romano. eques immissus turbauit extemplo aciem eorum. €pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites €ueteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est: decem milia €Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. consul interim rebellione Bergistanorum €ictus, ceteras quoque ciuitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit; quam €rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi con-€sciscerent, ferox genus, nullam uitam rati sine armis esse. quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium ciuita-€tium ad se uocari iussit atque iis 'non nostra' inquit 'magis quam uestra refert uos non rebellare, siquidem id maiore €Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper €adhuc factum est. id ut ne fiat, uno modo arbitror caueri posse, si effectum erit ne possitis rebellare. uolo id quam €mollissima uia consequi. uos quoque in ea re consilio me €adiuuate: nullum libentius sequar quam quod uosmet ipsi attuleritis.' tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. cum reuocati secundo quoque concilio €tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum €parebant profectus, ut in quamque regionem uenerat, omnes qui circa incolebant populos in dicionem accepit. Segesticam €tantum, grauem atque opulentam ciuitatem, uineis et pluteis €cepit.  eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus €quam qui primi uenerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usur-€pata libertate in seruitutem uelut adserendi erant; et ita mota €omnia accepit ut alii in armis essent, alii obsidione ad defe-€ctionem cogerentur nec, nisi in tempore subuentum foret, ultra sustentaturi fuerint. sed in consule ea uis animi atque €ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque €ageret, nec cogitaret modo imperaretque quae in rem essent sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam omnium €grauius seueriusque quam in semet ipsum imperium exer-ceret, parsimonia et uigiliis et labore cum ultimis militum €certaret, nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter €honorem atque imperium haberet.  difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celti-€beri mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, facie-€bant; itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit. ubi eo uenit, castra separatim Celtiberi et Turdetani €habebant. cum Turdetanis extemplo leuia proelia incur-€santes in stationes eorum Romani facere semperque uictores ex quamuis temere coepto certamine abire. ad Celtiberos in €conloquium tribunos militum ire consul atque iis trium con-dicionum electionem ferre iubet: primam, si transire ad €Romanos uelint et duplex stipendium accipere quam quan-tum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, €publica fide accepta nihil eam rem noxiae futuram quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum €placeat, diem locumque constituant ubi secum armis de-cernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium €immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum €Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in €pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni €saepe munimenta eorum, uelut communi pacto commercio, priuatis indutiis ingredientes. consul ubi hostes ad pugnam €elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø“˜Šcohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito €Seguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque re-licta, eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla €mouentur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam €praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris €ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.  ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum Sedetani Ausetani Suessetani. Lacetanos, deuiam et silue-€strem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum con-€scientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupa-tus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. igitur ad €oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas €modo cohortes sed iuuentutem etiam merito infensorum iis sociorum. oppidum longum, in latitudinem haudquaquam €tantundem patens habebant. quadringentos inde ferme passus constituit signa. ibi delectarum cohortium stationem relin-€quens praecepit iis ne se ex eo loco ante mouerent quam ipse €ad eos uenisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis €circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Sues-€setanae iuuentutis habebat: eos ad murum oppugnandum subire iubet. quorum ubi arma signaque Lacetani cognouere, €memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, €quotiens ipsos signis conlatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta uniuersi in eos erumpunt. uix clamorem eorum, €nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam sicut fu-turum ratus erat consul fieri etiam uidit, equo citato subter €murum hostium ad cohortes auehitur atque eas arreptas, effusis €omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reci-€perent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentes in €deditionem accepit.  confestim inde uictor ad Bergium castrum ducit. re-€ceptaculum id maxime praedonum erat et inde incursiones in agros pacatos prouinciae eius fiebant. transfugit inde ad €consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares €coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. consul eum €domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit: cum se muros subisse cerneret intentosque praedones €ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. id uti praeceperat factum; re-€pente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc €arce capta barbaros circumuasit. huius potitus loci consul eos €qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, Bergistanos ceteros quaestori ut uenderet imperauit, de praedonibus supplicium sumpsit. pacata prouincia uecti-€galia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies prouincia fuit. ob has res gestas €in Hispania supplicationem in triduum patres decreuerunt.  eadem aestate alter consul L. Ualerius Flaccus in Gallia €cum Boiorum manu propter Litanam siluam signis conlatis secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa tra-€duntur; ceteri omisso bello in uicos suos atque agros dilapsi. consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae €exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta €fuerant. cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. €Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, €quibus nec pro spe uictoriae praemia contigerant nec diu €quies placere poterat, uniuersa Graecia simul pacis liberta-tisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis €in bello uirtutem Romani ducis quam in uictoria tem-€perantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus €consultum quo bellum aduersus Nabim Lacedaemonium decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conuentum €Corinthum omnium sociarum ciuitatium legationibus in €diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes €conuenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: 'bellum aduersus Philippum non magis communi €animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam €nunc Carthaginienses hostes eorum iuuando, nunc hic sociis nostris oppugnandis uiolauerat et in uos talis fuit ut nobis, €etiamsi nostrarum obliuisceremur iniuriarum, uestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex €uobis pendet. refero enim ad uos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati uelitis sub dicione eius esse an €aequum censeatis nobilissimam uetustissimamque ciuitatem, €in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec con-€sultatio, ut uidetis, tota de re pertinente ad uos est: Romanos €nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius ciuitatis seruitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum €si uos nec cura eius ciuitatis nec exemplum nec periculum €mouet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique €facimus. de hac re uos consulo, staturus eo quod plures €censueritis.'  post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium quantum €poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita ex-€tulisset_imploratos [auxilium] aduersus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro aduersus tyrannum Nabim offerre €auxilium_indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium cum fateri €potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander princeps gentis, inuectus primum €in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, ad-€sentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad €postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant, Aetolos, primos €hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere €suas urbes agrosque fore deuicto Philippo fraudari Echino et Pharsalo, insimulauit fraudis Romanos quod uano titulo €libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis €tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint, nunquam donec Demetrias Chal-€cisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus €Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam: Aetolos polliceri aut condicionibus et uoluntate sua €Nabim praesidium Argis deducturum, aut ui atque armis €coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.  haec uaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum excitauit. 'ne istuc' inquit 'Iuppiter optimus €maximus sirit Iunoque regina cuius in tutela Argi sunt, ut €illa ciuitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones €Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a uobis recipiatur quam ab illo capta est. mare interiectum ab €istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti: quid si in media €Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent sicut speciem hominum: moribus €ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam €immanes beluae uiuunt. itaque uos rogamus, Romani, ut et €ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis €ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec re-linquatis.' Romanus cunctis undique increpantibus Aetolos €responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos uideret ut sedandi potius quam inritandi essent. contentum €itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset referre €se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro uiribus €suis quaeque ciuitates mitterent est hortatus. ad Aetolos €legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod euenit, €quam spe impetrari posse.  tribunis militum ut exercitum ab Elatia arcesserent im-perauit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agen-€tibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere: Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias €adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø™“ƒAristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus €mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posue-runt castra. postero die in campum Argiuorum descenderunt €et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem €tyranni et uxoris eius frater, qui sub aduentum Romanorum €et utrasque arces_nam duas habent Argi_et loca alia quae €aut opportuna aut suspecta erant ualidis praesidiis firmauit; sed inter haec agenda pauorem iniectum aduentu Romanorum €dissimulare haudquaquam poterat. €et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. Damocles erat Argiuus, adulescens maioris animi quam con-€silii, qui primo iure iurando interposito de praesidio ex-€pellendo cum idoneis conlocutus, dum uires adicere coniurationi studet incautior fidei aestimator fuit. con-€loquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum €accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque [2est]2 €coniuratos qui aderant ut potius quam extorti morerentur arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit €ire clamitans ut qui saluam rem publicam uellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur. haud sane mouit quem-€quam, quia nihil usquam spei propinquae nedum satis firmi praesidii cernebant. haec uociferantem eum Lacedaemonii €circumuentum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii; ex iis occisi plures, pauci in custodiam €coniecti; [2alii]2 proxima nocte funibus per murum demissi ad €Romanos perfugerunt.  Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse et, si €propius castra admouerentur, non quieturos Argiuos, misit €expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim_gymna-sium id est minus trecentos passus ab urbe_cum erum-€pentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque €eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra €eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit; diem inde unum in speculis fuit, si quid noui motus oreretur. €postquam oppressam metu ciuitatem uidit, aduocat consilium de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter €Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendi bellum. Quinctio id nequa-€quam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia adprobatione audiuit; et ipse €adiecit, cum pro Argiuis aduersus tyrannum bellum susce-€ptum sit, quid minus conueniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari? se uero caput belli Lacedaemonem et €tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum ex-€peditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et €conuectum est: uiride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum. castra deinde mouit et Parthenio superato €monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi €priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expe-ctauit. uenerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et €Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum €adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum. nauales quoque magnae copiae €conueniebant: iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta €nauibus uenerat, iam Rhodiae duodeuiginti tectae naues, iam €Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis €nauibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae nauigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules per-€multi, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana conuenerunt; multi autem erant iam per €aliquot aetates ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure €gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo €tyranno post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lace-€daemone fuit.  cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum €et prope nulla spes esset uere suas hostiumque aestimanti uires, non tamen omisit bellum sed et a Creta mille delectos €iuuentutis eorum exciuit, cum mille iam haberet, et tria €milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa ualloque €urbem communiuit; et ne quid intestini motus oreretur, metu €et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut saluum uellent tyrannum sperare non poterat. cum suspectos quos-€dam ciuium haberet, eductis in campum omnibus copiis_ Dromon ipsi uocant_positis armis ad contionem uocari €iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit. et pauca praefatus cur sibi omnia timenti cauen-€tique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre €si quos suspectos status praesens rerum faceret prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes; itaque €quosdam se in custodia habiturum donec ea quae instet tem-€pestas praetereat: hostibus repulsis_a quibus, si modo pro-€ditio intestina satis caueatur, minus periculi esse_extemplo eos emissurum; sub haec citari nomina octoginta ferme prin-€cipum iuuentutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen re-€sponderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam_hi sunt iam inde €antiquitus castellani, agreste genus_transfugere uoluisse in-€simulati per omnes uicos sub uerberibus acti necantur. hoc €terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu nouorum consiliorum. intra munitiones copias continebat €nec parem se ratus, si dimicare acie uellet, et urbem relin-€quere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.  Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab statiuis €die altero ad Sellasiam super Oenunta fluuium peruenit, quo €in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedae-moniorum tyranno signis conlatis dimicasse dicebatur. inde €cum audisset descensum difficilis et artae uiae esse, breui per €montes circuitu praemissis qui munirent uiam, lato satis et €patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, peruenit. ubi castra metantes Romanos Quincti-€umque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum €auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt €nihil tale expectantes quia nemo iis obuius toto itinere fuerat ac ueluti pacato agro transierant. aliquamdiu peditibus €equites, equitibus pedites uocantibus, cum in se cuique mini-€mum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum superuenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in €proelium essent, qui modo terrori fuerant trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani cum tantum a muro recessissent €ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; €postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas €Menelai montis radices ducere copias instructas pergit: pri-€mae legionariae cohortes ibant, leuis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque €sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. postquam ex-€tremum agmen praeteriit, tum ab oppido eodem quo pridie eruperant tumultu pluribus simul locis erumpunt. Ap. €Claudius agmen cogebat; qui ad id quod futurum erat, ne €inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa ex-€templo conuertit totumque in hostem agmen circumegit. itaque, uelut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu €proelium fuit. tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; €quae minus infesta ac trepida fuisset ni Achaei locorum pru-€dentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et di-spersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope €Amyclas posuit castra; unde cum perpopulatus omnia cir-€cumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam €hostium porta excedente castra mouit ad fluuium Eurotam. €inde uallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes €euastat.  eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim uoluntate, partim metu aut ui recepit. certior deinde €factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum €Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. erat eo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø“‚tempore ualida urbs et multitudine ciuium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. in tempore Quinctio rem €haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum superuenerunt. ingens multitudo naualium sociorum e tribus €contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppu-€gnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant effecit. iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam €arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus euersa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; et €Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut disten-€derent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur. nec multum afuit quin qua in-€tenderant penetrarent; sed tardauit impetum eorum spes €obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexa-goridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas €miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; et cum €ad eam rem tempus et ratio conuenisset, a Gorgopa proditor interficitur intentiusque ab uno urbs defendebatur. et diffi-€cilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum superuenisset. is cum supercilio €haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem osten-€disset et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum uero desperatio Gorgopan quoque €coegit id consilii quod in altero morte uindicauerat capere, et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habe-bat liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum €traderetur Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita €custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis €militibus et duobus milibus Argiuorum Lacedaemonem ad €Nabim uenit.  Nabis sicut primo aduentu Romanae classis et traditione €oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parua spe cum acquieuisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque €traditum Romanis audiuit esse [2et]2, cum ab terra omnibus €circa hosti[2li]2bus nihil spei esset, a mari quoque toto se inter-clusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in €castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem uenit nullis €cum aliis mandatis quam ut tyranno conloqui cum im-peratore liceret. consilio aduocato cum omnes dandum conloquium censuissent, dies locusque constituitur. in mediae €regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum uenissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis €cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et €Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno Achaeorum prae-€tore tribunisque militum paucis descendit.  ibi permisso [ut] seu dicere prius seu audire mallet, ita €coepit tyrannus: 'si ipse per me, T. Quincti uosque qui €adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum €aut inferretis possem, tacitus euentum fortunae meae expe-ctassem: nunc imperare animo nequiui quin, priusquam perirem, cur periturus essem scirem. et hercules, si tales €essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil €societatis fides sancti haberet, in me quoque uobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer. nunc cum uos intueor, €Romanos esse uideo, qui rerum diuinarum foedera, huma-narum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse €respexi, eum [2me]2 esse spero cui et publice, sicut ceteris Lace-€daemoniis, uobiscum uetustissimum foedus sit et meo €nomine priuatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renouata. at enim ego eam uiolaui et euerti, quod Argiuorum ciuitatem teneo. quomodo hoc tuear? re an tempore? res €mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis uocantibus €ac tradentibus urbem eam accepi, non occupaui, et accepi €urbem cum Philippi partium non in uestra societate esset. tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos haberem, €societas mihi uobiscum conuenit et ut uobis mitterem ad €bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem pepigistis. at hercule in ea controuersia quae de Argis est superior sum €et aequitate rei, quod non uestram urbem sed hostium, quod uolentem non ui coactam accepi, et uestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis. ceterum €nomen tyranni et facta me premunt, quod seruos ad liberta-tem uoco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine €hoc respondere possum me, qualiscumque sum, eundem esse €qui fui cum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a uobis memini: nunc tyrannum €uocari uideo. itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi €meae inconstantiae, cum uos mutetis, uobis uestrae reddenda ratio est. quod ad multitudinem seruis liberandis auctam €et egentibus diuisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari: iam feceram haec, qualiacumque €sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello aduersus Philippum accepistis; sed si nunc ea fecissem, non €dico "quid in eo uos laesissem aut uestram amicitiam uiolas-€sem?" sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse. nolite ad uestras leges atque instituta exigere ea quae €Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. uos a €censu equitem, a censu peditem legitis et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis uultis: noster legum lator €non in paucorum manu rem publicam esse uoluit, quem uos €senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem €in ciuitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent. pluribus €me ipse egisse quam pro patria sermonis breuitate fateor; et €breuiter peroratum esse potuit nihil me, postquam uobiscum €institui amicitiam, cur eius uos paeniteret commisisse.'  ad haec imperator Romanus: 'amicitia et societas nobis €nulla tecum sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque qui postea per €uim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc €Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupauerant, usur-parunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam €quid minus conueniret quam eos qui pro libertate Graeciae €aduersus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere €amicitiam? et tyranno quam qui unquam fuit saeuissimo et uiolentissimo in suos? nobis uero, etiamsi Argos nec cepisses €per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam €Lacedaemon quoque uindicanda in antiquam libertatem erat €atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. an ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi €deducantur curae erit nobis, Argos et Lacedaemonem, duas €clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus €tuis relinquemus quae titulum nobis liberatae Graeciae seruientes deforment? at enim cum Philippo Argiui sen-€serunt. remittimus hoc tibi ne nostram uicem irascaris. satis €compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non ciuitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque €praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil esse publico consilio actum. Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu €omnium scimus partium Philippi fuisse, tamen cum cetera €liberauimus Graecia: quid tandem censes in Argiuis, qui insontes publici consilii sint, facturos? seruorum ad liberta-€tem uocatorum et egentibus hominibus agri diuisi crimina €tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid €ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? exhibe liberam contionem uel Argis uel €Lacedaemone, si audire iuuat uera dominationis impotentis-simae crimina. ut alia omnia uetustiora omittam, quam cae-€dem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis €edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedae-moniorum essem? agedum, quos in contione comprehensos €omnibus audientibus ciuibus tuis te in custodia habiturum €esse pronuntiasti, iube uinctos produci: miseri parentes quos falso lugent uiuere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid €ad uos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc €iis qui ut liberare possent mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? "uos tamen" inquis "uestramque amici-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø ˜Ž‚tiam ac societatem proprie non uiolaui." quotiens uis te id €arguam fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia uiolatur? nempe his maxime €duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, €uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in €amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem ui atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non €societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen praefectum eius pepigisti et, [2ut]2 bellum aduersus €nos gerens, mare circa Maleum infestum nauibus piraticis €fecisti et plures prope ciues Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promun-€turium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus nauibus fuit. proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare €et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis €loquere.'  sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam €orare ut dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; referre deinde nominatim tyrannos ciuitatium €finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque liber-€tate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter ciues senectutem egissent. his dictis in uicem auditisque nox prope €diremit conloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac €deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captiuos et perfugas redditurum dixit; aliud si quid postu-€larent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. ita et tyranno tempus datum ad consultandum est et €Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit con-silium. maximae partis sententia erat perseuerandum in €bello esse et tollendum tyrannum: nunquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; satius multo fuisse non moueri bellum aduersus eum quam omitti motum; et ipsum uelut €comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti €imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis €ciuitatibus ad insidiandum libertati ciuium suorum incita-turum. ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. €uidebat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem fore [et] diuturnam; non €enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expu-€gnatum esset, sed Lacedaemonem, ualidissimam urbem uiris armisque, oppugnaturos. unam spem fuisse si qua admouen-€tibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari €posset: cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se mouisse. adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Uillium €legatum inde redeuntem nuntiare: multo maioribus quam €ante terrestribus naualibusque copiis in Europam eum trans-isse. si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus €aliis copiis aduersus regem tam ualidum ac potentem bellum gesturos? haec propalam dicebat: illa tacita suberat cura ne €nouus consul Graeciam prouinciam sortiretur et incohata €belli uictoria successori tradenda esset.  cum aduersus tendendo nihil moueret socios, simulando €se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit. 'bene uertat' inquit, 'obsideamus Lacedae-€monem, quando ita placet. illud modo ne fallat: [ceterum] €cum res tam lenta quam ipsi scitis oppugnatio urbium sit et €obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam €nunc hoc ita proponere uos animis oportet hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tan-€tum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis hortarer uos; nunc impensa quo-€que magna eget in opera, in machinationes et tormenta €quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus uobis nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente €trepidetis aut rem incohatam turpiter destituatis, scriben-€dum ante uestris ciuitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid uirium habeat. auxiliorum satis super-€que habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. €nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet: ad hoc €hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.' haec oratio primum animos omnium ad respicienda [2sua]2 €cui[2us]2que domestica mala conuertit, segnitiam, inuidiam €et obtrectationem domi manentium aduersus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex priuato. uersis itaque subito €uoluntatibus faceret quod e re publica populi Romani €sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.  inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque mili-€tum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has con-scripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque €et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent €Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax [ex] auctoritate senatus confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae €Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut €ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis €quae in Argiuorum agro essent praesidia omnia deducerentur uacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde €mancipium regium publicumue aut priuatum educeretur: si €qua dolo malo publice aut priuatim ante educta forent, do-minis recte restituerentur; naues quas ciuitatibus maritimis €ademisset redderet neue ipse nauem ullam praeter duos €lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; perfugas et captiuos omnibus sociis populi Romani ciuitati-€bus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos €coniuges restitueret quae earum uiros sequi uoluissent, inuita ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis €qui aut in ciuitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem €haberet, quas habuisset redderet Romanis; ne quam societa-€tem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; ciuitatibus omnibus, quasque [et] ipse re-€stituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi €Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castel-€lum in suo alienoue agro conderet; obsides ea ita futura daret €quinque quos imperatori Romano placuisset et filium in iis €suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinqua-€ginta talenta in singulos annos per annos octo.  haec conscripta castris propius urbem motis Lacedae-€monem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum €mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offen-€debat quod et naues et maritimae ciuitates ademptae erant. fuerat autem ei magno fructui mare omnem oram [2a]2 Maleo €praedatoriis nauibus infestam habenti; iuuentutem praeterea €ciuitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto €uolutauerat cum amicis, uolgo tamen omnes fama ferebant, €uanis ut ad ceteram fidem sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. non tam omnia uniuersi quam ea quae ad €quemque pertinerent singuli carpebant. qui exulum coniuges €in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid pos-€sederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. seruis liberatis a tyranno non inrita modo futura libertas sed €multo foedior quam fuisset ante seruitus redeuntibus in €iratorum dominorum potestatem ante oculos obuersabatur. mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre €ferebant et reditum sibi nullum esse in ciuitates uidebant €infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.  haec inter se primo circulos serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis inritatam €multitudinem cerneret tyrannus, contionem aduocari iussit. ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et €grauiora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad €singula nunc ab uniuersis nunc a partibus contionis ac-€clamaretur, interrogauit quid se respondere ad ea aut quid facere uellent. prope una uoce omnes nihil responderi €et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø„”ƒsolet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuuare aiebant. his uocibus incitatus tyrannus €et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat €pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra €quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et €emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt. leuia inde proelia per quadri-duum primum sine ullo satis certo euentu commissa. quinto €die prope iusta pugna adeo pauentes in oppidum Lace-€daemonii compulsi sunt ut quidam milites Romani terga €fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia €urbem intrarint.  et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis ex-€cursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis €superesse ratus, missis qui omnes nauales socios a Gytheo €accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad uisendum urbis situm moenia circumuehitur. fuerat quondam sine €muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque €obiecerant murum: altiora loca et difficiliora aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis €omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis_ €erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum €equitumque, simul terrestrium ac naualium copiarum, ad quinquaginta milia hominum_urbem cinxit. alii scalas, €alii ignem, alii alia quibus non oppugnarent modo sed etiam €terrerent, portabant. iussi clamore sublato subire undique €omnes, ut qua primum occurrerent quaue opem ferrent ad omnia simul pauentes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris €in exercitu erat, trifariam diuisum: parte una a Phoebeo, €altera a Dictynnaeo, tertia ab eo loco quem Heptagonias €appellant_omnia autem haec aperta sine muro loca sunt_ adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumuasis-€set, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios €trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique €pauore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire €posset, nec inops modo consilii sed uix mentis compos esset.  Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diuersis pugnabant; deinde €crescente certamine nequaquam erat proelium par. missi-€libus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitu-€dine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii uani, alii leues admodum ictus erant. nam propter angustias €loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum €procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, €sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex aduerso missa tela nulla in corporibus, rara in €scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis uol-nerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sub-€latis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut €non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex €propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta sub-ibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae €turba tenuerunt: postquam in patentiorem uiam urbis paula-€tim urgentes hostem processere, non ultra uis eorum atque impetus sustineri poterant. cum terga uertissent Lace-€daemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem €ut capta urbe trepidans quanam ipse euaderet circumspecta-bat: Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis funge-€batur, tunc uero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento tem-€poris arsissent, ut adiuuantibus ignem qui alias ad extinguen-dum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec tegularum €modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos perue-€nire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant €Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a €muro et qui iam intrauerant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius post-€quam quid rei esset uidit, receptui canere iussit. ita iam capta €prope urbe reuocati redierunt in castra.  Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei €nactus per triduum insequens territauit eos nunc proeliis €lacessendo, nunc operibus, intersaepiendoque quaedam ne exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus €tyrannus Pythagoran rursus oratorem misit; quem Quinctius €primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem aduolutumque genibus tandem audiuit. prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein €cum ea uelut uana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta €est res ut iis condicionibus quae ex scripto paucis ante diebus €editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti. dum oppugnatur tyrannus, Argiui nuntiis aliis [prope] €super alios adferentibus tantum non iam captam Lace-daemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum €parte ualidissima praesidii excesserat, contempta paucitate €eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; Timocratem Pellenensem, quia clementer prae-€fuerat, uiuum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius €superuenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone €Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.  laeta ciuitas celeberrimum festorum dierum ac nobile €ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praeter-€missum, in aduentum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. multa erant quae €gaudium cumularent: reducti ciues ab Lacedaemone erant quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; red-€ierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et €caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo interuallo €libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum €tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die uoce praeconis libertas est Argiuorum. Achaeis €quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium €laetitiae adferebant, tantum serua Lacedaemon relicta et €lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant. Aetoli uero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo €non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus, tyranno relictam Lacedaemonem; regem autem €legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilis-€simos ciues in exilio uicturos; Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, €unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse €tyrannum tradant sed castris aduersus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, €coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto: eo proelio uictum castrisque exutum €pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, €capta plus quattuor milia essent.  eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lace-€daemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae €allatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu €decreta est. L. Ualerius consul, cum post fusos circa Litanam siluam €Boios quietam prouinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit et creauit consules P. Cornelium Scipionem €Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. horum €patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. praetoria inde comitia habita: creati P. Cornelius Scipio et €duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Aheno-barbus et Sex. Digitius et T. Iuuentius Thalna. comitiis €perfectis consul in prouinciam rediit. €nouum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini €qui in coloniam Romanam nomina dedissent ciues Romani essent: Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni €qui nomina dederant, et, cum ob id se pro ciuibus Romanis €ferrent, senatus iudicauit non esse eos ciues Romanos.  principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. €Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam uenerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø«’‚datus est. pax quae cum T. Quinctio conuenisset ut rata esset petierunt impetraruntque. de prouinciis cum relatum esset, €senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hi-€spania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia prouincia esset. Scipio satis esse Italiae unum consulem €censebat, alteri Macedoniam decernendam esse: bellum graue €ab Antiocho imminere, iam ipsum sua sponte in Europam transgressum. quid deinde facturum censerent, cum hinc €Aetoli, haud dubii hostes, uocarent ad bellum, illinc Hanni-bal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? dum €de prouinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt: €Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuuentio peregrina euenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, €duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam nouum exercitum transportari non placuit, €eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; €item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; consulibus ambobus Italiam prouinciam esse €et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus €censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.  uer sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Ualerio consulibus. id cum P. Licinius pontifex non esse recte €factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii €patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu ponti-€ficum censuerunt ludosque magnos qui una uoti essent tanta pecunia quanta adsoleret faciendos: uer sacrum uideri pecus €quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. €Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. €Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. [2ii]2 principem senatus €P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, €legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt. gratiam quoque ingentem apud eum €ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus €imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea €in promiscuo spectarant. equitibus quoque perpaucis €adempti equi, nec in ullum ordinem saeuitum. atrium €Libertatis et uilla publica ab iisdem refecta amplificataque. uer sacrum ludique Romani uotiui quos uouerat Ser. Sul-€picius Galba consul facti. cum spectaculo eorum occupati €animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in €deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparauerat homines qui pluribus simul locis urbis €nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu ciuitate refringi carcer posset. ea res indicio consciorum €palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem €demissus carcerem est necatusque.  coloniae ciuium Romanorum eo anno deductae sunt €Puteolos Uolturnum Liternum, treceni homines in singulas. item Salernum Buxentumque coloniae ciuium Romanorum €deductae sunt. deduxere triumuiri Ti. Sempronius Longus, €qui tum consul erat, M. Seruilius Q. Minucius Thermus. ager diuisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in €agrum qui Arpinorum fuerat coloniam ciuium Romanorum €alii triumuiri, D. Iunius Brutus M. Baebius Tamphilus M. Heluius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae €ciuium Romanorum deductae. Tempsanus ager de Bruttiis €captus erat: Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumuiri Cn. Octauius L. Aemilius Paulus C. €Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula Q. [2. . .]2 €C. Salonius deduxerunt. prodigia quoque alia uisa eo anno Romae sunt, alia nun-€tiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae uisae sunt; et terra aliquotiens pluuit et caput Uolcani arsit. nun-€tiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini €sine oculis ac naso et in Piceno agro non pedes, non manus €habentem natum. ea prodigia ex pontificum decreto procu-rata. et sacrificium nouemdiale factum est, quod Hadriani €nuntiauerant in agro suo lapidibus pluuisse.  in Gallia L. Ualerius Flaccus proconsul circa Medio-€lanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad €concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis conlatis depugnauit; decem milia hostium sunt caesa. per eos dies col-€lega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphauit. tulit in €eo triumpho argenti infecti uiginti quinque milia pondo, €bigati centum uiginti tria milia, Oscensis quingenta quadra-ginta, auri pondo mille quadringenta. militibus ex praeda €diuisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. Ti. Sempronius consul in prouinciam profectus in Boiorum €primum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum €duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra €locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset. consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset €hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si uideretur ei, €maturaret uenire: se tergiuersando in aduentum eius rem extracturum. quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, €praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei €maturandae erat ut priusquam coniungerentur consulum copiae rem transigerent. per biduum tamen nihil aliud quam €steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; €tertio subiere ad uallum castraque simul ab omni parte ad-gressi sunt. consul arma extemplo capere milites iussit; €armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam €hosti augeret et disponeret copias quibus quaeque portis erumperent. duae legiones duabus principalibus portis signa €efferre iussae. sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut clauderent uiam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris €magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani ut signa foras efferrent, Galli €ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos pro-hiberent. nec ante in hanc aut illam partem moueri acies €potuerunt quam Q. Uictorius primi pili centurio et C. €Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, €rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signi-feris in hostes iniecerunt. dum repetunt enixe signum, €priores secundani se porta eiecerunt.  iam hi extra uallum pugnabant, quarta legione in porta €haerente, cum alius tumultus ex auersa parte castrorum est exortus. in portam quaestoriam inruperant Galli resistentes-€que pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui €Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium praefectos socium, et ducentos ferme milites. capta ab ea €parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a con-€sule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra uallum €erant partim occidit partim expulit castris et inrumpentibus obstitit. eodem fere tempore et quarta legio cum duabus €extraordinariis cohortibus porta erupit. ita simul tria proelia €circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad €incertos suorum euentus a praesenti certamine animos pu-gnantium auertebant. usque ad meridiem aequis uiribus ac €prope pari spe pugnatum est. labor et aestus mollia et fluida €corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere €pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra. signum inde receptui ab €consule datum est; ad quod pars maior receperunt sese, pars €certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad uallum. eorum paucitate contempta Galli uniuersi ex €castris eruperunt: fusi inde Romani quae imperio consulis €noluerant suo pauore ac terrore castra repetunt. ita uaria €hinc atque illinc nunc fuga, nunc uictoria fuit; Gallorum €tamen ad undecim milia, Romanorum quinque milia sunt €occisa. Galli recepere in intima finium sese, consul Placentiam €legiones duxit.  Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boi-€orum Ligurumque agros populantem isse, quod progredi siluae €paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili re gesta €Romam comitiorum causa redisse. eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna re-€duxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consum-€psit mutandisque iis quae aut ipsius Philippi aut praefectorum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø°’„eius licentia in ciuitatibus facta erant, cum suae factionis €hominum uires augendo ius ac libertatem aliorum de-primerent. ueris initio Corinthum conuentu edicto uenit. €ibi omnium ciuitatium legationes in contionis modum cir-cumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis €amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent suisque rebus gestis. omnia cum ad-€probatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad men-€tionem Nabidis uentum esset: id minime conueniens liberanti Graeciam uidebatur tyrannum reliquisse non suae solum €patriae grauem sed omnibus circa ciuitatibus metuendum, €haerentem uisceribus nobilissimae ciuitatis.  nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine €excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse: nunc, €cum aliter quam ruina grauissimae ciuitatis opprimi non €posset, satius uisum esse tyrannum debilitatum ac totis prope uiribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui quam inter-€mori uehementioribus quam quae pati possit remediis ciuita-tem sinere, in ipsa uindicta libertatis perituram. praeteritorum €commemorationi subiecit proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse: Demetriadis €Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros dedu-€cta, Acrocorinthum ipsis extemplo uidentibus uacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis €mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo €Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedoni-bus Romanos dominos. sed illis nec quid dicerent nec quid €facerent quicquam unquam pensi fuisse; reliquas ciuitates €monere ut [2ex]2 factis, non ex dictis amicos pensent intel-€legantque quibus credendum et a quibus cauendum sit. libertate modice utantur: temperatam eam salubrem et €singulis et ciuitatibus esse, nimiam et aliis grauem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse. concordiae in ciuita-€tibus principes et ordines inter se et in commune omnes €ciuitates consulerent. aduersus consentientes nec regem quem-quam satis ualidum nec tyrannum fore: discordiam et sedi-€tionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae €domestico certamine inferior sit externo potius se adplicet quam ciui cedat. alienis armis partam, externa fide redditam €libertatem sua cura custodirent seruarentque ut populus €Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene €positum sciret.  has uelut parentis uoces cum audirent, manare omnibus €gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicen-tem. paulisper fremitus adprobantium dicta fuit monentium-€que aliorum alios ut eas uoces uelut oraculo missas in pectora animosque demitterent. silentio deinde facto petiit ab iis ut €ciues Romanos, si qui apud eos in seruitute essent, conquisitos €intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam: ne ipsis qui-€dem honestum esse in liberata terra liberatores eius seruire. omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere €quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fun-gerentur. ingens numerus erat bello Punico captorum, quos €Hannibal, cum ab suis non redimerentur, uenum dederat. multitudinis eorum argumentum sit quod Polybius scribit €centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos €denarios pretium in capita quod redderetur dominis statuis-sent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit: adice €nunc pro portione quot uerisimile sit Graeciam totam €habuisse. nondum conuentus dimissus erat, cum respiciunt praesi-€dium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. quorum agmen imperator secutus prosequenti-€bus cunctis, seruatorem liberatoremque acclamantibus, saluta-tis dimissisque iis eadem qua uenerat uia Elatiam rediit. inde €cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit; per €Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri: inde namque in animo esse exercitum in Italiam €traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, €scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.  ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum €sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conuentum ibi Euboicarum habuit ciuitatium admonitosque in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit. Deme-€triadem inde proficiscitur deductoque praesidio, prosequen-€tibus cunctis sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo ciuitates erant sed ex €omni conluuione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae. nec enim temporum modo uitiis ac uiolentia et €licentia regia turbati erant sed inquieto etiam ingenio gentis €nec comitia nec conuentum nec concilium ullum non per €seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis. a censu maxime et senatum et €iudices legit potentioremque eam partem ciuitatium fecit cui €salua et tranquilla omnia esse magis expediebat.  ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, uenit. ab Orico copiae omnes Brun-€disium transportatae; inde per totam Italiam ad urbem prope €triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto uenerunt. postquam Romam uentum est, senatus €extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus. triduum €triumphauit. die primo arma tela signaque aerea et marmorea €transtulit, plura Philippo adempta quam quae ex ciuitatibus €ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum. infecti argenti fuit %decem et octo% milia pondo €et ducenta septuaginta, facti uasa multa omnis generis, €caelata pleraque, quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta; ad hoc clipea argentea decem. signati argenti €octoginta quattuor milia fuere Atticorum: tetrachma uocant, trium fere denariorum in singulis argenti est pondus. auri €pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum €unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuor-decim milia quingenti quattuordecim. tertio die coronae €aureae, dona ciuitatium, tralatae centum quattuordecim; et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captiui obsides-€que, inter quos Demetrius regis Philippi filius fuit et Armenes Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius. ipse deinde Quinctius €in urbem est inuectus. secuti currum milites frequentes, ut exercitu omni ex prouincia deportato. his duceni quinqua-€geni aeris in pedites diuisi, duplex centurioni, triplex equiti. praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti qui €seruitute exempti fuerant.  exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis €ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque sciuit uti duae €Latinae coloniae, una in Bruttios, altera in Thurinum agrum deducerentur. his deducendis triumuiri creati, quibus in €triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naeuius M. €Minucius Rufus M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum €A. Manlius Q. Aelius L. Apustius. ea bina comitia Cn. €Domitius praetor urbanus in Capitolio habuit. aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae €in foro holitorio, uota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello: censor idem dedicauit; altera €Fauni: aediles eam biennio ante ex multaticio argento facien-€dam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor urbanus eam dedicauit. et aedem Fortunae Primigeniae in €colle Quirinali dedicauit Q. Marcius Ralla, duumuir ad id ipsum creatus: uouerat eam decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locauerat idem censor. et in €insula Iouis aedem C. Seruilius duumuir dedicauit: uota erat €sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, €ab eodem postea consule locata. haec eo anno acta.  P. Scipio ex prouincia Gallia ad consules subrogandos €uenit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Corne-lius Merula et Q. Minucius Thermus. postero die creati sunt €praetores L. Cornelius Scipio M. Fuluius Nobilior C. Scri-€bonius M. Ualerius Messalla L. Porcius Licinus et C. Flaminius. Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt. horum aedi-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø¶”‚lium ludos Romanos primum senatus a populo secretus €spectauit praebuitque sermones, sicut omnis nouitas solet, €aliis tandem quod multo ante debuerit tributum existiman-tibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi €quidquid maiestati patrum adiectum esset interpretantibus €et omnia discrimina talia quibus ordines discernerentur et concordiae et libertatis aequae minuendae esse: ad quin-€gentesimum [2quinquagesimum]2 octauum annum in promiscuo €spectatum esse; quid repente factum cur immisceri sibi in ca-uea patres plebem nollent? cur diues pauperem consessorem €fastidiret? nouam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam. postremo ipsum €quoque Africanum quod consul auctor eius rei fuisset paeni-€tuisse ferunt; adeo nihil motum ex antiquo probabile est: €ueteribus, nisi quae usus euidenter arguit, stari malunt.  principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules €fuerunt terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei €tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet; nam neque senatus haberi neque res publica ad-€ministrari poterat sacrificando expiandoque occupatis con-sulibus. postremo decemuiris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia €puluinaria supplicauerunt edictumque est ut omnes qui ex €una familia essent supplicarent pariter. item ex auctoritate €senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu €nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret. prouincias deinde consules prius, tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures euenerunt; sortiti €praetores C. Scribonius urbanam, M. Ualerius peregrinam, €L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius €Hispaniam citeriorem, M. Fuluius Hispaniam ulteriorem.  nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci_praefectus is Pisis erat_allatae: Ligurum uiginti €milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula uni-€uersae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, €Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris per-agrasse. itaque Minucius consul, cui Ligures prouincia €euenerat, ex auctoritate patrum in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae quae superiore anno conscriptae €essent post diem decimum Arretii adessent: in earum locum se duas legiones urbanas scripturum. item sociis et Latino €nomini, magistratibus legatisque eorum qui milites dare de-bebant, edixit ut in Capitolio se adirent. iis quindecim milia €peditum et quingentos equites pro numero cuiusque iuniorum discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. Fuluio Flami-€nioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in €supplementum et quina milia socium Latini nominis et €duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut ueteres dimitterent milites cum in prouinciam uenissent. cum milites €qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei €adissent uti causas cognoscerent eorum quibus aut emerita €stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Semproni discusserunt, in quibus scri-€ptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum €uenisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas €cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse €decreuit senatus: tribunos plebei non placere causas militares cognoscere quo minus ad edictum conueniretur. adiecerunt €etiam ut socii nominis Latini qui in exercitu P. Corneli Ti. €Semproni fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad €quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae conuenirent, et uti L. Cornelius consul in €prouinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset €si quos ei uideretur milites scriberet armaretque et duceret €secum, dimittendique ei quos eorum quandoque uellet ius €esset.  postquam consules dilectu habito profecti in prouincias €sunt, tum T. Quinctius postulauit ut de iis quae cum decem €legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si uideretur, auctoritate sua confirmaret: id eos facilius facturos si lega-€torum uerba qui ex uniuersa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus uenissent audissent. eae legationes a C. €Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt be-€nigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, €quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis lega-€torum regis uerba audiret responderetque iis quae ex digni-€tate atque utilitate populi Romani responderi possent. Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex €iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio €haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendam-que societatem uenissent. esse autem tria genera foederum €quibus inter se paciscerentur amicitias ciuitates regesque: €unum, cum bello uictis dicerentur leges; ubi enim omnia ei €qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere uictos, €quibus multari eos uelit, ipsius ius atque arbitrium esse; alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque €amicitiam uenirent; tunc enim repeti reddique per conuen-€tionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut €ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; tertium esse genus cum qui nunquam hostes €fuerint ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam €coeant: eos neque dicere nec accipere leges; id enim uictoris et uicti esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se €quod Romani aequum censeant leges ei dicere quas Asiae €urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse uelint, quas intrare praesidia regia regemque uetent; cum Philippo €enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus €ita sanciendum esse.  ad ea Quinctius: 'quoniam uobis distincte agere libet €et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque €duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae: unam, si nos nihil €quod ad urbes Asiae attinet curare uelit, ut et ipse omni Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non con-€tineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit €Asiae ciuitatium amicitias et tueri quas habeant et nouas complecti.' enimuero id auditu etiam dicere indignum esse €Hegesianax Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antio-chum, [2cum]2 quae Seleucus, proauus eius, Lysimacho rege €bello uicto et in acie caeso per summum decus parta re-€liquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim €armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam €Lysimachiam, et reuocatis cultoribus frequentauerit et, quae €strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedi-ficauerit: quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, €ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere Asia, quae nunquam eorum fuerit? amicitiam expetere €Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. ad haec Quinctius 'quandoquidem' inquit 'honesta €pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem uidetur €honestius liberas uelle omnes quae ubique sunt Graeciae urbes an seruas et uectigales facere? si sibi Antiochus pul-€chrum esse censet, quas urbes proauus belli iure habuerit, €auus paterque nunquam usurpauerint pro suis, eas repetere in seruitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium €libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberauit, ita et ab €Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint liberare in animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in €seruitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa €gentisque uetustissimae per orbem terrarum propagandae'.  cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset hone-€stiorem causam libertatis quam seruitutis praetexi titulo, €'quin mittimus ambages?' inquit P. Sulpicius, qui maximus žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¢Ø»’natu ex decem legatis erat, 'alteram ex duabus condicionibus quae modo diserte a Quinctio latae sunt legite aut supersedete €de amicitia agere'. 'nos uero' inquit Menippus 'nec uolumus €nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minua-€tur.' postero die Quinctius legationes uniuersas Graeciae Asiae-€que cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo €populus Romanus, quali Antiochus erga ciuitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: renuntiarent ciuita-€tibus suis populum Romanum, qua uirtute quaque fide liber-€tatem eorum a Philippo uindicauerit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, uindicaturum. tum Menippus deprecari €et Quinctium et patres institit ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent: tempus et sibi €sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum €renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos €mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant €placuit, P. Sulpicium P. Uillium P. Aelium.  uixdum hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum €haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt €inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus peruenerat ad Antiochum, sicut €ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla €alia arte nisi quod uolutanti diu consilia de Romano bello €nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia €bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem prae-bituram externo hosti; si nihil ibi moueatur liceatque populo €Romano uiribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi €centum tectas naues et decem milia peditum, mille equites €deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magno €opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae ex-€citaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus €transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias €continere neque traicientem et, quod in speciem famamque €belli satis sit, paratum traicere.  in hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos €sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu inter-ceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristo-€nem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam €leuioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum €oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. edit nomina eorum quibus conuentis opus €esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agno-scerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obuer-€santem non prius amici quam inimici Hannibalis qua de causa uenisset cognouerunt. et primo in circulis conuiuiisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil €actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque nouas €moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum ciuitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium aduenam, in-€structum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho uenisse; €certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in €occulto concoqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes uocari Aristonem debere et quaeri €quid uenisset et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: €satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; priuatos suo periculo peccaturos, rem publicam non extra €noxam modo sed etiam extra famam noxae conseruandam esse. uocatus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; ceterum €nec causam aduentus satis expediebat et in eo maxime hae-€sitabat quod cum Barcinae solum factionis hominibus con-locutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis pro €speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis €negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri €et in aliis emporiis quo frequenter commeent euenturum. dilata eo die res est. Ariston Punico ingenio inter Poenos usus €tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam €magistratuum prima uespera suspendit, ipse de tertia uigilia nauem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius €dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et €lectae. scriptum erat Aristonem priuatim ad neminem, pu-€blice ad seniores_ita senatum uocabant_mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti €tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum de-€ferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.  Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se €ipsos discordes sensit, principibus propter conloquia Aristonis €senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum €et depopulatus est et quasdam urbes uectigales Cartha-giniensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia uocant €eam regionem: ora est minoris Syrtis et agri uberis; una ciuitas €eius Lepcis: ea singula in dies talenta uectigal Carthaginien-sibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa €et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Cartha-giniensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina €et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa €onerarent suspicionibus et de iure uectigalium disceptarent legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio aduena primum €Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen €urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec nauem eius custodissent. de agro deinde cum regis €legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio €uictor agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et con-fessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo cum €parte Numidarum uagantem circa Cyrenas persequeretur, €precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione €Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis ueram originem €iuris exigere uellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? aduenis, quantum secto bouis tergo amplecti €loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario €datum: quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, ui atque iniuria partum habere. neque eum de quo agatur probare eos €posse non modo semper ex quo ceperint sed ne diu quidem €[eos] possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges €Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum posses-sionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res €fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius €atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret. responderi €legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui €inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti dis-ceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus €et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte €fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est €quam uidetur tempori aptum fuisse integro certamine eos relinqui; nam ni ita esset, unus Scipio uel notitia rei uel €auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu discepta-€tionem potuisset. °principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor €in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profe-€ctionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut €uix dimidium militum quam quod acceperat successori tra-diderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura €animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non €minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos peruastata žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£•‚ulteriore prouincia cum ingenti praeda domum redeuntes €in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octauam incerto euentu pugnauit, numero militum impar, superior aliis; nam €et acie frequenti armatis aduersus longum et impeditum turba €pecorum agmen et recenti milite aduersus fessos longo itinere concurrerat. tertia namque uigilia exierant hostes; huic €nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem uiae proelium exceperat. itaque prin-€cipio pugnae uigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et €turbauerant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna €est. in hoc discrimine ludos Ioui, si fudisset cecidissetque hostes, praetor uouit. tandem gradum acrius intulere €Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et €cum institissent fugientibus uictores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes €ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quat-tuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugna-€tum haud procul Ilipa urbe est: eo uictorem opulentum €praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta €est; cetera uendenda quaestori data; quod inde refectum est, €militi diuisum.  nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor cum haec in Hispania gerebantur. itaque aduersae quam €secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptauerat, quoniam bellum ingens in €prouincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. €Digitio atque eas ipsas plenas pauoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum €militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, €eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legione_nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse_rem gesturum. seniores negare ad rumores €a priuatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus €consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex prouinciis €scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites €extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Ualerius Antias et €in Siciliam nauigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, €ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam de-€latum uagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum prouinciarum dilectibus tertium in €Hispania adiecisse.  nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam €quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius €consul Arretium die quam edixerat ad conueniendum militi-€bus uenit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum €hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluuium €mouissent castra, consul urbem haud dubie seruatam aduentu suo est ingressus. postero die et ipse trans fluuium quingentos €ferme passus ab hoste posuit castra. inde leuibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire €non audebat nouo milite et ex multis generibus hominum €conlecto necdum noto satis inter se ut fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa €rerum decernere, et abundantes militum numero passim mul-€tas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et cum coacta uis magna pecorum praedaeque esset, paratum €erat praesidium per quod in castella eorum uicosque ageretur.  cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, €L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum €in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam de-€tractabant; praedatumque ubi nemo obuiam exiret discurre-€bant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis €euastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum €finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, €locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum €parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat €mouere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio €augeret lucem expectauit et, cum luce moueret, tamen tur-mam equitum exploratum misit. postquam relatum est €quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in €medium coici iussit et triarios uallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, €postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi €uera uinceret uirtus, dimicandum uiderunt.  hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum €[equitum] ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; €praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sem-pronius prioris anni consul. nouus consul nunc ad prima signa €erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites €earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios €tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius uenit a Ti. €Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim €labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem €alteram ex duabus, si uideretur, submitteret, priusquam ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extra-€ordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens €miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol €ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gal-€lorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in €scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. quod ubi animaduertit consul, ad perturbandos ordines €eorum C. Liuium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, €quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo con-€fudit et turbauit, deinde dissipauit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes €terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed inter-equitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur €milites ut paululum adniterentur: uictoriam in manibus esse; €dum turbatos et trepidantes uiderent, instarent; si restitui €ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimica-turos. inferre uexillarios iussit signa. omnes conisi tandem €auerterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam €passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt €caesa; uiui capti mille nonaginta duo, equites septingenti €uiginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duo-decim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta €uictoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut €sociorum, amissa, centuriones tres et uiginti, praefecti socium €quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum €secundae legionis.  eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae €sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse, ceterum adeo suspensa €omnia in Liguribus se habere ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset. si ita uideretur €patribus, mitterent ad collegam ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret; si id facere grauaretur, €quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum €quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam €uiderent ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui prouinciam. senatus C. Scribonio €negotium dedit ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret €ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad €magistratus subrogandos Romam ueniret, potius quam Q. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£¦–ƒMinucium a bello integro auocaret interregnum iniri pas-surum. missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam uenturum. de litteris L. Corneli, quas €scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio €in senatu fuit, quia priuatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum uirtuti €gratiam habendam quod res bene gesta esset: consulis opera €et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse €quod tardius ex subsidiis qui laborantibus opem ferrent succes-€sissent; hostes e manibus emissos quod equitibus legionariis et €tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.  de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est. instabat enim cura alia, quod ciuitas €faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus €constricta auaritia esset, uia fraudis inita erat ut in socios, qui €non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio €quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, €ut qui post eam diem socii ciuibus Romanis credidissent €pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae quibus debitor uellet legibus ius creditori diceretur. inde postquam €professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc €fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex aucto-ritate patrum plebem rogauit plebesque sciuit ut cum sociis €ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum ciui-€bus Romanis esset. haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequa-quam tantum belli fuit quantum auxerat fama. C. Flaminius €in citeriore Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit, €deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia €aliquot nulla memoria digna aduersus latronum magis quam €hostium excursiones, uario tamen euentu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fuluio. is apud €Toletum oppidum cum Uaccaeis Uettonibusque et Celtiberis €signis conlatis dimicauit, exercitum earum gentium fudit €fugauitque, regem Hilernum uiuum cepit.  cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appete-€bat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam uenit. is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset quoque statu prouincia esset, questus est €cum patribus conscriptis quod tanto bello una secunda pugna €tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus €honos; postulauit deinde, supplicationem simul trium-phumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. €Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tem-€pore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli €ad magnam partem senatorum allatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem ut praesentibus auctoribus €earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut €consul, qui sciret ab legato suo aduersus se scriptum aliquid, €cum ipsi ueniendum esset, deduceret eum secum Romam, cum etiam uerius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato: nunc uideri amotum de in-€dustria qui, [2si]2 ea quae scripsisset praesens diceret, arguere €coram et, si quid uani adferret, argui posset, donec ad liquidum ueritas explorata esset; itaque nihil eorum quae postularet consul decernendum in praesentia censere. cum pergeret €nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur trium-€phantique sibi urbem inuehi liceret, M. et C. Titinii tribuni €plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum €dixerunt.  censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa €sunt ciuium capita [2C]2CXLIIIDCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundauit; circa portam €Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt. et porta €Caelimontana fulmine icta est murusque circa multis locis de caelo tactus; et Ariciae et Lanuuii et in Auentino lapidibus €pluit; et a Capua nuntiatum est examen uesparum ingens in €forum aduolasse et in Martis aede consedisse: eas conlectas cum cura et igni crematas esse. horum prodigiorum causa €decemuiri libros adire iussi, et nouemdiale sacrum factum et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus €aediculam Uictoriae Uirginis prope aedem Uictoriae M. €Porcius Cato dedicauit biennio post quam uouit. eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum €triumuiri deduxerunt A. Manlius Uolso L. Apustius Fullo €Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia pedi-€tum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites: €Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si €uellent, nouos colonos adscribere possent; uicena iugera €pedites, quadragena equites acceperunt.  in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam unquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes €petebant patricii plebeique: P. Cornelius Cn. filius Scipio, €qui ex Hispania prouincia nuper decesserat magnis rebus €gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia prae-fuerat, et Cn. Manlius Uolso, hi patricii; plebei autem C. Laelius Cn. Domitius C. Liuius Salinator M'. Acilius. sed €omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et €in unum locum petebant patricii ambo et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certa-€men accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis €suae imperatores. maior gloria Scipionis et quo maior eo €propior inuidiam, Quincti recentior ut qui eo anno trium-phasset. accedebat quod alter decimum iam prope annum €adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus uerendos €magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post deuictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio noua et €recentia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non €patrueli se petere aiebat, pro legato et participe admini-strandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit €ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, €quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem €tantum praeiudicium senatus, uirum e ciuitate optimum €iudicatum qui matrem Idaeam Pessinunte uenientem in €urbem acciperet. L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: €adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio nitere-tur, Africanus ualuit. postero die praetores creati L. Scri-€bonius Libo M. Fuluius Centumalus A. Atilius Serranus M. €Baebius Tamphilus L. Ualerius Tappo Q. Salonius Sarra. €aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli: multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia €clupea inaurata in fastigio Iouis aedis posuerunt, porticum €unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim €adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram qua in €Campum iter esset perduxerunt.  diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat: €extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa et non ita €multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum €exitus non pateret, conuerso agmine redire institit consul. €et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant €Caudinaeque cladis memoria non animis modo sed prope oculis obuersabatur. Numidas octingentos ferme equites €inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se €parte utra uellet cum suis erupturum, tantum uti diceret utra pars frequentior uicis esset: in eos se impetum facturum €et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pauor €cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis. conlaudatum eum consul spe prae-€miorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. nihil €primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et €graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø‹˜ˆsecum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cer-€uice et extento capite currentium. hunc contemptum de in-€dustria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in €stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidae adequitare, dein refugere, sed propius €saltum paulatim euehi, uelut quos impotentes regendi equi €inuitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere et in agrum latiorem euecti omnia €propinqua uiae tecta incendunt. proximo deinde uico in-ferunt ignem, ferro flammaque omnia peruastant. fumus €primo conspectus, deinde clamor trepidantium in uicis €auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. itaque sine consilio, sine imperio pro se €quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra €relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat €peruenit.  sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bella-€tum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aeto-lorum gens. ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in €spe fuerant et Antiochum in uacuam Europae possessionem uenturum nec Philippum aut Nabim quieturos. ubi nihil €usquam moueri uiderunt, agitandum aliquid miscendumque €rati ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias €Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae €gentium ciuitatiumque inhonoratissimi post eam uictoriam essent cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges €mittendos, qui non solum temptarent animos eorum sed suis quemque stimulis mouerent ad Romanum bellum. Damo-€critus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus frater praetoris ad Antiochum est missus. tyranno Lacedaemonio €Damocritus ademptis maritimis ciuitatibus eneruatam tyran-€nidem dicere: inde militem, inde naues naualesque socios €habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos uidere do-minantes in Peloponneso; nunquam habiturum reciperandi €sua occasionem si eam quae tum esset praetermisisset. [et] €nullum exercitum Romanum in Graecia esse nec [propter] €Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam ex-€istimaturos Romanos cur legiones rursus in Graeciam trans-mittant. haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, €cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia uiolatae €per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho. et Philippum Nicander haud dissimili oratione in-€citabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore €fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res. ad hoc uetusta regum Macedoniae fama per-€agratusque orbis terrarum uictoriis eius gentis referebatur: et tutum uel incepto uel euentu se consilium adferre; nam neque €ut ante se moueat Philippus quam Antiochus cum exercitu transierit in Graeciam suadere et, qui sine Antiocho ad-€uersus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei €adiuncto Antiocho, sociis Aetolis qui tum grauiores hostes €quam Romani fuerint, quibus tandem uiribus resistere Ro-manos posse? adiciebat de duce Hannibale, nato aduersus €Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidis-set quam quot superessent. haec Philippo Nicander: alia €Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de €Philippo Romanorum esse dicere, uictoriam Aetolorum, et €aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse et ad uincendum uires eosdem praebuisse; deinde €quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho €ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. tum de Philippo et Nabide libero mendacio abute-€batur: paratum utrumque ad rebellandum esse et primam €quamque occasionem reciperandi ea quae bello amisissent arrepturos. ita per totum simul orbem terrarum Aetoli €Romanis concitabant bellum.  et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt. Nabis €extemplo circa omnes maritimos uicos dimisit ad seditiones €in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam €perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum €a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt qui admonerent foederis Romani €denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, €et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, €et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt. Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo €regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se €recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum peruenit. inde principio ueris, Antiocho €filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, €ne quid absente se ab tergo moueretur, ipse cum omnibus €terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. €Sulpicius et P. Uillius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum €est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam uenere; €inde Pergamum_ibi regia Eumenis fuit_escenderunt. cupidus belli aduersus Antiochum Eumenes erat, grauem, €si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eun-€dem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si €pax uicto daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset: etiam €si quid aduersi casurum foret, satius esse Romanis sociis quam-€cumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem ui atque armis cogi. ob haec quan-€tum auctoritate, quantum consilio ualebat, incitabat Ro-€manos ad bellum.  Sulpicius aeger Pergami substitit; Uillius cum Pisidiae €bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, ut animum eius €temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quic-quam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum €nihil est, secutum tamen sua sponte est, uelut consilio petitum €esset, ut uilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia €fieret. Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in €ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi conlocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: quaerenti €Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal cre-deret, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod €parua manu innumerabiles exercitus fudisset quod[2que]2 ulti-€mas oras, quas uisere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius €loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi €sibi homines eam habuisse ut Italicae gentes regis externi €quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. exsequenti quem tertium duceret, haud dubie €semet ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse 'quidnam tu diceres, si me uicisses?' 'tum uero me' inquit €'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.' et perplexum Punico astu responsum et €improuisum adsentationis genus Scipionem mouisse, quod €e grege se imperatorum uelut inaestimabilem secreuisset.  Uillius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum aduentu occurrit. Apameae €congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter €Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi €filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius €iuuenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat uti, si €uita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo €mors eius suspectior fuit: grauem successorem eum instare €senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, €talium ministeriis facinorum acceptos regibus, ueneno sus-tulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant €quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø•ƒsimilem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ab-legaret, non habuisset. magni tamen luctus species per €aliquot dies regiam tenuit, legatusque Romanus ne alieno €tempore incommodus obuersaretur Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod incohauerat bello redit. ibi per luctum €regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitauit. Minnio, ignarus omnium €externorum uiresque aestimans regis ex rebus in Syria aut €Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum quod €nihil aequi postularent Romani sed bello quoque super-aturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, €seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti €confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum €persuasit ut a Pergamo accerserentur legati.  iam conualuerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum uene-€runt. rex a Minnione excusatus et absente eo agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio 'specioso titulo' inquit €'uti uos, Romani, Graecarum ciuitatium liberandarum uideo; €sed facta uestra orationi non conueniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei €Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et €Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naues ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes €praetorem quotannis cum imperio et uirgis et securibus €mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis uos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco €ciuitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt causam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias €ac uectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec €ei responderi uelim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur.' ad ea Sulpicius 'fecit uerecunde' inquit 'Anti-€ochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet €ciuitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et €Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram uenerunt €potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, €nunquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutauerint, sic Asiae ciuitates, ut semel €uenere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua pos-€sessione regni uestri mansisse et non alias earum in Philippi, €alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si quod aliquando €seruierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in seruitutem faciet, quid abest quin actum €nobis nihil sit, quod a Philippo liberauimus Graeciam, et €repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam ciuita-€tium ago quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum €cognoscere aequius est?'  uocari deinde ciuitatium legationes iussit, praeparatas iam €ante et instructas ab Eumene, qui quantumcumque uirium €Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postula-€tiones inserit et aequa iniquis miscent, ex disceptatione alter-€cationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata, €aeque ac uenerant omnium incerti legati Romam redierunt. rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius €alio ferocius, quia quo quisque asperius aduersus Romanos locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam €postulatorum increpare, tamquam Nabidi uicto, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges: quamquam Nabidi €tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant indignum uideri; alii paruas et uix dictu dignas belli causas €tanto regi eas ciuitates esse, sed initium semper a paruis €iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam €terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem [2a]2 Romanis de €duabus ciuitatibus agi, et alias ciuitates, simul duas iugum exuisse uidissent, ad liberatorem populum defecturas. si non €libertas seruitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem €cuique nouandi res suas blandiorem esse.  Alexander Acarnan in consilio erat: Philippi quondam €amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Anti-ochi et, tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, €in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat. is tamquam non utrum bellandum €esset necne consuleretur sed ubi et qua ratione bellum €gereretur, uictoriam se haud dubiam proponere animo ad-€firmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset: iam primum Aetolos, qui um-€bilicum Graeciae incolerent, in armis eum inuenturum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus €uelut cornibus Graeciae Nabim a Peloponneso concitaturum €omnia, repetentem Argiuorum urbem, repetentem maritimas €ciuitates quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum €cani audisset, arma capturum; nosse se spiritus eius, nosse €animum; scire ferarum modo quae claustris aut uinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore uoluere. memi-€nisse etiam se quotiens in bello precari omnes deos solitus sit €ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius uoti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non €cunctandum nec cessandum esse; in eo enim uictoriam uerti €si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem €quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distrin-€gendos Romanos.  Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia €cum Uillio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. primo eam contumeliam tacitus tulit; deinde melius esse ratus €et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, €tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque 'pater Hamilcar' inquit, 'Antioche, paruum admodum me, €cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit nun-quam amicum fore populi Romani. sub hoc sacramento sex €et triginta annos militaui, hoc me in pace patria mea expulit, €hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce, si tu €spem meam destitueris, ubicumque uires, ubi arma esse €sciam ueniam, toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes. itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant. odi €odioque sum Romanis. id me uerum dicere pater Hamilcar €et di testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, €inter primos amicos Hannibalem habeto: si qua res te ad €pacem compellet, in id consilium alium cum quo deliberes quaerito.' non mouit modo talis oratio regem sed etiam €reconciliauit Hannibali. ex consilio ita discessum est ut €bellum gereretur.  Romae destinabant quidem sermonibus hostem Anti-€ochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. consulibus ambobus Italia prouincia decreta est, ita ut inter €se compararent sortirenturue uter comitiis eius anni praeesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. huic consuli per-€missum ut duas legiones scriberet nouas et socium nominis Latini uiginti milia et equites octingentos. alteri consuli duae €legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni €habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti. Q. Minucio cum exer-€citu quem in Liguribus habebat prorogatum imperium; €additum in supplementum ut quattuor milia peditum Ro-€manorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis €eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quin-quaginta equites. Cn. Domitio extra Italiam quo senatus €censuisset prouincia euenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda. praetores deinde prouincias sortiti, M. Fuluius €Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. €Ualerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. €Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Ser-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø”˜‰ranus ulteriorem. sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae prouinciae sunt: Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttii decreti. Flaminio Fuluio-€que in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios €duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et €ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Baebius Tamphilus triginta naues quin-€queremes facere iussus et ex naualibus ueteres deducere si €quae utiles essent et scribere nauales socios; et consulibus im-€peratum ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites. hi duo praetores et duo exercitus, €terrestris naualisque, aduersus Nabim aperte iam oppugnan-tem socios populi Romani dicebantur parari; ceterum legati €ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent €uetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.  praetoribus Fuluio et Scribonio, quibus ut ius dicerent €Romae prouincia erat, negotium datum ut praeter eam €classem cui Baebius praefuturus erat centum quinqueremes €pararent. priusquam consul praetoresque in prouincias proficisceren-tur, supplicatio fuit prodigiorum causa. capram sex haedos €uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terra pluuisse, Formiis portam €murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bouem locutum 'Roma, caue tibi'. ceterorum €prodigiorum causa supplicatum est: bouem cum cura seruari €alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore €[2anno]2 impetu inlatus urbi duos pontes, aedificia multa maxime circa Flumentanam portam euertit. saxum ingens €siue imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentire-€tur labefactatum in uicum Iugarium ex Capitolio procidit €et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, €uillarum strages facta est. priusquam L. Quinctius consul in prouinciam perueniret, €Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis conlatis €pugnauit: nouem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatos-que in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. nocte clam profecti Ligures, €prima luce uacua castra Romanus inuasit; praedae minus €inuentum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit: €ex agro Pisano in Ligures profectus castella uicosque eorum igni ferroque peruastauit. ibi praeda Etrusca, quae missa a €populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.  sub idem tempus legati ab regibus Romam reuerterunt. qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet nisi €aduersus Lacedaemonium tyrannum adtulissent, quem et €Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram €Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios. consules, quando nihil ab €Antiocho instaret, proficisci ambo in prouincias placuit. €Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios uenit. duo consulum agmina diuersa late €agrum hostium peruastarunt. primo equites eorum pauci €cum praefectis, deinde uniuersus senatus, postremo in quibus €aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad €consules transfugerunt. et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam €et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque €uineis expugnauit et nobilem regulum Corribilonem uiuum cepit, et M. Fuluius proconsul cum duobus exercitibus ho-€stium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, €Uesceliam Helonemque, et castella multa expugnauit; alia uoluntate ad eum defecerunt. tum in Oretanos progressus €et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum €amnem ire pergit. Toletum ibi parua urbs erat, sed loco €munito. eam cum oppugnaret, Uettonum magnus exercitus Toletanis subsidio uenit. cum iis signis conlatis prospere €pugnauit et fusis Uettonibus operibus Toletum cepit.  ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae €patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli. nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, €tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa ueris miscebant; inter quae allatum erat, cum in Aetoliam €uenisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam mis-surum. itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam €auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quin-€ctium et Cn. Octauium et Cn. Seruilium et P. Uillium legatos €in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoueret legiones decreuit, inde, si res €posceret, in Macedoniam traiceret; et ut M. Fuluius praetor €classem nauium uiginti mitteret ad tuendam Siciliae oram; et ut cum imperio esset qui classem eam duceret_duxit L. €Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat_; et ut idem praetor L. Ualerio collegae scriberet periculum esse €ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret, itaque €placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumul-€tuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos €equites scriberet, quibus oram maritimam prouinciae qua uergeret in Graeciam tueri posset. eum dilectum praetor non €ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit €oppidaque omnia maritima quae in Graeciam uersa erant praesidiis firmauit. addidit alimenta rumoribus aduentus €Attali, Eumenis fratris, qui nuntiauit Antiochum regem €Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare ut sub aduentum eius in armis essent. et Eumeni absenti et €praesenti Attalo gratiae actae et aedes liberae, locus, lautia €decreta et munera data: equi duo, bina equestria arma et €uasa argentea centum pondo et aurea uiginti pondo.  cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem €pertinere uisum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fuluius praetor €litteras extemplo ad consulem mitteret quibus certior fieret €senatui placere prouincia exercituque tradito legatis Romam reuerti eum et ex itinere praemittere edictum quo comitia €consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et €praemisso edicto Romam uenit. eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in €unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. f. Scipio, qui priore €anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Uolso. P. Scipioni, ut dilatum uiro tali non negatum honorem €appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius €Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius €Mammula C. Liuius et L. Oppius, utrique eorum Salinator €cognomen erat; Oppius is erat qui classem uiginti nauium in Siciliam duxerat. interim dum noui magistratus sortirentur €prouincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis €transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias con-tinere, et M. Fuluio praetori urbano negotium datum est ut €quinqueremes nouas quinquaginta faceret.  et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat: Nabis iam non differebat bellum sed €summa ui Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum uastabat. Achaei €non antea ausi capessere bellum quam ab Roma reuertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum lega-€torum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. in con-€cilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae €sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, €quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expe-ctandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii uten-€dum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat €et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is €praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, €cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid uellent iussit: praetorem decreta €eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quan-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø™˜ˆƒtum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum €habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, €tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse €existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens ne dilationem res non €pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque €missum ad tuendam urbem amitteretur, naues Achaeorum €deduxit.  comparauerat et tyrannus modicam classem ad prohibenda €si qua obsessis mari submitterentur praesidia, tres tectas €naues et lembos pristesque, tradita uetere classe ex foedere Romanis. harum nouarum tum nauium agilitatem ut experi-€retur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, prouectos €in altum cotidie remigem militemque simulacris naualis €pugnae exercebat, in eo ratus uerti spem obsidionis si prae-sidia maritima interclusisset. praetor Achaeorum sicut terre-€strium certaminum arte quemuis clarorum imperatorum uel usu uel ingenio aequabat, ita rudis in re nauali erat, Arcas, €mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militauerat, ignarus. nauis €erat quadriremis uetus, capta annis octoginta ante, cum €Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum ueheret. huius fama motus_fuerat enim nobile in classe regia quon-€dam nauigium_deduci ab Aegio putrem iam admodum et uetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria naue prae-€cedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis ueheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naues; et primo €statim incursu ad nouam et firmam nauem uetus, quae per se €ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, diuulsa est captique omnes qui in naue erant. cetera classis praetoria €naue amissa quantum quaeque remis ualuit fugerunt. ipse €Philopoemen in leui speculatoria naue fugit nec ante fugae finem quam Patras uentum est fecit. nihil ea res animum €militaris uiri et multos experti casus imminuit: quin contra, €si in re nauali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea €quorum usu calleret spei nactus, breue id tyranno gaudium €se effecturum adfirmabat.  Nabis cum prospera [2re]2 elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres €aditus claudere opportune positis praesidiis uoluit. tertia €parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit [2castra]2; imminet is locus et Leucis et Acriis, qua uidebantur €hostes exercitum admoturi. cum ibi statiua essent [2et]2 pauci €tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, prius-€quam in conspectum hostis ueniret, Philopoemen necopi-nantem eum improuiso genere belli adgredi statuit. nauigia €parua in stationem occultam agri Argiui contraxit; in ea €expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio leui genere armaturae imposuit. inde litora legens cum €ad propinquum castris hostium promunturium uenisset, €egressus callibus notis nocte Pleias peruenit et, sopitis uigili-€bus ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte castrorum iniecit. multi prius incendio absumpti sunt quam €hostium aduentum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; per-€pauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt. ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad €depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna ui pecorum hominum-€que inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit. inde Tegeam exercitu contracto €concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam €satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti €animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, €eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso €die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen €castra ad Barbosthenem_mons est decem milia passuum ab Lacedaemone_promouit. et Nabis recepto Gytheo cum ex-€pedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem €raptim duxisset, Pyrrhi quae uocant castra occupauit, quem €peti locum ab Achaeis non dubitabat. inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias uiae prope €quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et €maxima [a] parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen €tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum. duae res simul inopinatae per-€culerunt eum: una praeoccupatus quem petebat locus, altera €quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per €loca confragosa iter esset, sine leuis armaturae praesidio signa €ferri non uidebat posse.  erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine €locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum €temporibus sed etiam in pace ad id maxime animum exer-cuerat. ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu €saltum uenisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, €cum solus iret secum ipse agitabat animo, cum comites haberet ab his quaerebat, si hostis eo loco apparuisset, quid €si a fronte, quid si ab latere hoc aut illo, quid si ab tergo €adoriretur capiendum consilii foret: posse instructos derecta €acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum uiae occurrere. quem locum ipse capturus esset cogitando aut €quaerendo exsequebatur, aut quot armatis aut quo genere €armorum_plurimum enim interesse_usurus; quo impedi-menta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; quanto €ea aut quali praesidio custodiret; et utrum pergere qua €coepisset ire uia an eam qua uenisset repetere melius esset; castris quoque quem locum caperet, quantum munimento €amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli ligno-€rumque copia esset; qua postero die castra mouenti tutum maxime iter, quae forma agminis esset. his curis cogitationi-€busque ita ab ineunte aetate animum agitauerat ut nulla ei noua in tali re cogitatio esset. et tum omnium primum agmen €constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos uoca-€bant equites binos secum trahentes equos ad prima signa €misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupauit. eo impedimenta omnia et €calonum turbam conlectam armatis circumdedit et pro natura €loci castra communiuit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus ab-€erant. ex eodem riuo utrique cum praesidio leuis armaturae €aquati sunt; et priusquam, qualia [in] propinquis castris solent, contraheretur certamen, nox interuenit; postero die €apparebat pugnandum pro aquatoribus circa riuum esse. €nocte in ualle a conspectu hostium auersa quantam multitu-€dinem locus occulere poterat condidit caetratorum.  luce orta Cretensium leuis armatura et Tarentini equites €super torrentem proelium commiserunt. Telemnastus Cre-€tensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat. Cretenses et hostium auxiliares equitumque idem €genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu €dubium proelium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus. procedente certamine et numero €uicere tyranni auxiliares et quia ita praeceptum a Philo-€poemene praefectis erat ut modico edito proelio in fugam €inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. €effuse secuti fugientes per conuallem plerique et uolnerati €et interfecti sunt, priusquam occultum hostem uiderent. caetrati ita, quantum latitudo uallis patiebatur, instructi €sederant ut facile per interualla ordinum fugientes suos acci-perent. consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi, et €in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et uolneribus fessos impetum faciunt. nec dubia uictoria fuit. extemplo terga dedit €tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat fugiens ad castra est compulsus; multi caesi captique žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø—‚in ea fuga sunt. et in castris quoque foret trepidatum, ni €Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et €quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens. inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans €in quo tum is pauore esset, unum de auxiliaribus specie trans-fugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos sta-€tuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit €moenibus, progredi ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum uellet receptum ad urbem haberet aut commeatus ab €urbe in castra portarentur, simul et temptaturos si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam €fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoran €cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro uallo iussit: €ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa €ocius ferri ad urbem iussit.  Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et €procliuem uiam duci raptim uidit, equitatum omnem et Cre-€tensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit. illi ubi hostes adesse et a suis se desertos uiderunt, primo in castra recipere se conati sunt; deinde postquam in-€structa acies tota Achaeorum admouebatur, metu ne cum €ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in €castra impetum faciunt et diripiunt; ceteri ad persequendos €hostes ire pergunt. erat iter tale per quod uix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset. ut uero ad postremos €proelium ortum est clamorque terribilis ab tergo pauentium €ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri siluas diffugiunt, momentoque temporis €strage armorum saepta uia est, maxime hastis, quae pleraeque aduersae cadentes uelut uallo obiecto iter impediebant. Philo-€poemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus €iussis_utique enim equitibus haud facilem futuram fugam €_ipse grauius agmen uia patentiore ad Eurotan amnem deduxit. ibi castris sub occasum solis positis leuem armaturam, €quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. €qui ubi prima uigilia uenerunt, nuntiantes tyrannum cum €paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam uagari saltu, corpora curare eos iubet. ipse ex €cetera copia militum qui, quia priores in castra uenerant, €refecti et cibo sumpto et modica quiete erant delectos, nihil €praeter gladios secum ferentes, extemplo educit et duarum €portarum itineribus quae Pharas quaeque Barbosthenem €ferunt eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad €lucis superfuit quicquam, deuiis callibus medio saltu recipie-€bant se; primo uespere, ut lumina in castris hostium con-spexere, regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi €praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentes uias descen-€derunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi €captique sunt ut uix quarta pars de toto exercitu euaserit. Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies €prope triginta uastandis agris Laconum absumpsit debilita-tisque ac prope fractis tyranni uiribus domum rediit, aequan-€tibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod €ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.  dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati €Romanorum circuire sociorum urbes solliciti ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum auertissent. minimum operae €in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi in-€festi erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, €adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior €ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia cum reddi ob-€sidem filium Philippo allatum esset stipendiumque impositum €remitti, inter cetera uana allatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus princeps €Magnetum factionisque eius quidam omnia nouari Aetolorum Antiochique aduentu malebant. aduersus eos ita disserendum €erat ne timorem uanum iis demendo spes incisa Philippum €abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magneti-bus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam €beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse, tum eam ciui-tatem praecipue; ibi enim non praesidium modo Macedonum €fuisse sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si €Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent et nouus et incognitus pro uetere et experto habendus rex esset. Magne-€tarchen summum magistratum uocant; is tum Eurylochus €erat, ac potestate ea fretus negauit dissimulandum sibi et €Magnetibus esse quae fama uolgata de reddenda Demetriade Philippo foret: id ne fieret, omnia et conanda et audenda €Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius €euectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re uera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc €uocem fremitus uariantis multitudinis fuit partim adsensum €partim indignationem dicere id ausum eum; Quinctius quidem €adeo exarsit ira ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi Magnetum inuocaret. hac uoce perterritis €omnibus Zeno ex principibus unus, magnae cum ob eleganter €actam uitam auctoritatis tum quod semper Romanorum €haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam ciuitati adsignarent: suo quemque €periculo furere. Magnetas non libertatem modo sed omnia €quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere: nihil quemquam ab diis immortalibus pre-€cari posse quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora €sua citius per furorem saeuituros quam ut Romanam amici-€tiam uiolarent.  huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; €Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim et id magis in €dies Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso forte tempore €Thoas princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, €redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. qui, priusquam concilium iis daretur, impleuerant omnium aures terrestres naualesque copias commemorando: ingentem €uim peditum equitumque uenire, ex India elephantos accitos, €ante omnia, quo maxime credebant moueri multitudinis €animos, tantum aduehi auri ut ipsos emere Romanos posset. apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et €uenisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis defere-bantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab €re esse Quinctio uisum est sociorum aliquos legatos interesse €ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui €uocem liberam mittere aduersus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei uisi sunt et propter €ciuitatis dignitatem et uetustam societatem cum Aetolis. ab €iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiauit lega-€tionem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse €omnibus qui Graeciam Asiamque incolerent ait integris rebus Philippi potuisse interuenire Antiochum: sua quemque €habiturum fuisse neque omnia sub nutum dicionemque Romanam peruentura. 'nunc quoque' inquit, 'si modo uos €quae incohastis consilia constanter perducitis ad exitum, €poterit diis iuuantibus et Aetolis sociis Antiochus quamuis €inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. ea autem in libertate posita est quae suis stat uiribus, non ex alieno arbitrio pendet.' Athenienses, quibus primis post €regiam legationem dicendi quae uellent potestas facta est, €mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos €meritorumque in uniuersam Graeciam T. Quincti ad-monuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum €euerterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, €tractatu dura, euentu tristia esse. legatos Romanos, et in iis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø ˜ŽT. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia €essent, uerbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent €quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.  multitudo auida nouandi res Antiochi tota erat, et ne €admittendos quidem in concilium Romanos censebant; prin-€cipum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium. hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio uisum est: aut enim moturum €aliquid aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam €belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. postquam uentum est eo, Quinctius in concilio orsus a prin-€cipio societatis Aetolorum cum Romanis et quotiens ab iis €fides mota foederis esset, pauca de iure ciuitatium de quibus ambigeretur disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitra-€rentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Ro-€manum cum Antiocho, lanistis Aetolis, non sine magno motu €generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros quam qui mouissent. haec nequi-€quam uelut uaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique €factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi peruicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum €fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Grae-ciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam €superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus €praetor eorum; nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non ueritus maiestatem uiri, aliud in praesentia €quod magis instaret praeuertendum sibi esse dixit: decretum €responsumque in Italia breui castris super ripam Tiberis positis daturum. tantus furor illo tempore gentem Aeto-€lorum, tantus magistratus eorum cepit.  Quinctius legatique Corinthum redierunt; inde ut quaeque €de Antiocho [2adferrentur excipiebant. Aetoli ne]2 nihil per se €ipsi moti et sedentes expectare aduentum uiderentur regis, concilium quidem uniuersae gentis post dimissos Romanos €non habuerunt, per apocletos autem_ita uocant sanctius €consilium: ex delectis constat uiris_id agitabant quonam modo in Graecia res nouarentur. inter omnes constabat in €ciuitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis €esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia nouare uelle. Aetoli €consilium cum rei [2tum]2 spei quoque non audacis modo €sed etiam impudentis ceperunt Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. singuli in singulas principes missi €sunt Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque €fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuuit. litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique €et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum €sordida ueste, tenentes uelamenta supplicum, [2in]2 contionem €frequentem accierunt singulos uniuersosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. et €simplices homines misericordia et improbos seditiososque im-€miscendi res tumultu Aetolico spes mouit, et pro se quisque reuocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu €_et erat tum praefectus equitum_specie reducentis exulem €hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum €milia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. post-€quam portae adpropinquabat, desilire omnes ex equis iussit €et loris ducere equos, itineris maxime modo solutis ordinibus, €ut comitatus magis praefecti uideretur quam praesidium. ibi una ex turmis ad portam relicta ne excludi subsequens €equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eury-€lochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca opportuna €occupabantur; tum in domos missi qui principes aduersae €factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.  Lacedaemone non urbi uis adferenda sed tyrannus dolo capiendus erat; quem spoliatum maritimis oppidis ab Ro-€manis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis €compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum. causam mittendi ad eum €habuerunt quod fatigabat precibus ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. mille pedites Alexameno €dati sunt et triginta delecti ex iuuentute equites. iis a prae-€tore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam €quam sua quisque opinione praecipere posset crederent €missos esse: quidquid Alexamenum res monuisset subiti con-€silii capere, ad id quamuis inopinatum, temerarium, audax €oboedienter exsequendum parati essent ac pro eo acciperent €tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum uenit, quem adueniens extemplo spei impleuit: Antiochum iam €transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis €uiris completurum; non cum Philippo rem esse credituros €Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac nauium €non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. Aetolos toto suo exercitu paratos esse uenire Lacedaemonem, €cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere aduenienti regi uoluisse. Nabidi quoque et ipsi faciendum esse ut quas €haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio sed €educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret. consuetudine leuiorem laborem fore et €comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri €posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere. satellites tyranni media fere in acie €consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter €quos plerumque Alexamenus erat, ante signa uectabatur, cornua extrema inuisens; in dextro cornu Aetoli erant, et qui €ante auxiliares tyranni fuerant et qui uenerant mille cum Alexameno. fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum €tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse uidebantur, nunc in dextrum cornu ad suos €adequitandi, mox inde uelut imperato quod res poposcisset recipiendi ad tyrannum. sed quem diem patrando facinori €statuerat, eo paulisper cum tyranno uectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis 'agenda' €inquit 'res est, iuuenes, audendaque quam me duce impigre €exsequi iussi estis. parate animos, dextras, ne quis in eo quod me uiderit facientem cesset. qui cunctatus fuerit et suum €consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non €esse.' horror cunctos cepit et meminerant cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laeuo cornu ueniebat. ponere €hastas equites Alexamenus iubet et se intueri: conligit et ipse €animum confusum tantae cogitatione rei. postquam ad-€propinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat, iacentem equites confodiunt; multis frustra in €loricam ictibus datis tandem in nudum corpus uolnera perue-€nerunt, et priusquam [2a]2 media acie succurreretur exspirauit.  Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pauor primo cepit; deinde, postquam abire €Aetolorum agmen uidere, concurrunt ad relictum tyranni €corpus, et spectatorum turba ex custodibus uitae mortisque ultoribus est facta. nec mouisset se quisquam si extemplo €positis armis uocata in contionem multitudo fuisset et oratio €habita tempori conueniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam; sed, ut oportuit in consilio €fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum qui fecerant sunt acta. dux regia inclusus diem ac noctem in €scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli uelut capta urbe quam liberasse uideri uolebant in praedam uersi. simul €indignitas rei, [ac] simul contemptus animos Lacedaemoniis €ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et liber-€tatem, cum restitui uideretur interceptam, repetendam; alii, €ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. Laconicus eius stirpis erat puer admodum, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø¤˜ˆ‚eductus cum liberis tyranni. eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos uagos per urbem caedunt. tum regiam €inuadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtrun-€cant. Aetoli circa Chalcioecon_Mineruae aereum est tem-plum_congregati caeduntur; pauci armis abiectis pars €Tegeam, pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a €magistratibus sub corona uenierunt.  Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedae-monem cum omnia turbata metu inuenisset, euocatis prin-€cipibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam €facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor €et uiginti quinqueremibus ad Gytheum accessit. iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam €principem, pulsum opibus eorum qui Romanae societatis erant, post T. Quincti legatorumque aduentum, et Herodorum, €Cianum mercatorem sed potentem Chalcide propter diuitias, €praeparatis ad proditionem iis qui Euthymidae factionis €erant, nequaquam eandem fortunam qua Demetrias per Eurylochum occupata erat habuit. Euthymidas ab Athenis_ €eum domicilio delegerat locum_Thebas primum, hinc Sal-ganea processit, Herodorus ad Thronium. inde haud procul €in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, €onerarias leues ad triginta habebat. eas cum sescentis pediti-bus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, €cum pedestres copias adpropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret; ipse ceteras copias nocturnis €maxime itineribus quanta poterat celeritate Chalcidem €ducebat.  Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum €pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu €indicata re, primo pauidi nihil usquam spei nisi in fuga pone-bant; deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non €patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, €consilio tali animum adiecerunt. sacrum anniuersarium eo forte tempore Eretriae Amaryn-€thidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Cary-stiorum etiam coetu celebratur. eo miserunt qui orarent €Eretrienses Carystiosque ut et suarum fortunarum in eadem €insula geniti misererentur et Romanam societatem re-spicerent: ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam €habituros, si Chalcidem habuissent; graue fuisse Macedonas dominos, multo minus tolerabiles futuros Aetolos. Ro-€manorum maxime respectus ciuitates mouit et uirtutem €nuper in bello [2et]2 in uictoria iustitiam benignitatemque €expertas. itaque quod roboris in iuuentute erat utraque ciuitas armauit misitque. iis tuenda moenia Chalcidis €oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra. inde caduceator €primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum quo €suo dicto factoue socii atque amici ad se oppugnandos uenirent. respondit Thoas dux Aetolorum non ad oppu-gnandos sed ad liberandos ab Romanis uenire sese: splendidiore €nunc eos catena sed multo grauiore uinctos esse quam cum €praesidium Macedonum in arce habuissent. se uero negare €Chalcidenses aut seruire ulli aut praesidio cuiusquam egere. ita digressi ex conloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli, ut €qui spem omnem in eo ut improuiso opprimerent habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra mu-nitae haudquaquam pares, domum rediere. Euthymidas post-€quam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audiuit, et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus €cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam €expectasset, missa speculatoria naue ut quid morae esset sciret, €postquam rem omissam ab sociis uidit, Thronium unde €uenerat repetit.  Quinctius quoque his auditis ab Corintho ueniens nauibus in Chalcidi[2co]2 Euripo Eumeni regi occurrit. placuit €quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire. Quinctius quo profectus €erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam €momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam, et ut praesidii aliquid esset suae partis €hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit ut armaret €iuuentutem, et [2Uillium]2 ad Demetriadem praemisit ad €temptandos animos, non aliter nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis rem adgressurus. Uillius quin-€queremi naue ad ostium portus est inuectus. eo multitudo €Magnetum omnis cum se effudisset, quaesiuit Uillius utrum ad amicos an ad hostes uenisse se mallent. respondit Magne-€tarches Eurylochus ad amicos uenisse eum, sed abstineret €portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. altercatio €inde non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet €Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo ob-€streperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita inrito incepto Uillius ad Quinctium sese recepit. at Quinctius €nuntio ad praetorem misso ut reduceret domum copias, ipse €nauibus Corinthum rediit.  abstulere me uelut de spatio Graeciae res immixtae €Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli. consulibus designatis €_inde namque deuerteram_L. Quinctius et Cn. Domitius €consules in prouincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius aduersus Boios. Boi quieuerunt, atque etiam senatus €eorum cum liberis et praefecti cum equitatu_summa omni-um mille et quingenti_consuli dediderunt sese. ab altero €consule ager Ligurum late est uastatus castellaque aliquot €capta, unde non praeda modo omnis generis cum captiuis €parta sed recepti quoque aliquot ciues sociique qui in hostium €potestate fuerant. eodem hoc anno Uibonem colonia deducta est ex senatus €consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumuiri deduxerunt eos Q. Naeuius €M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri €data in singulos pedites sunt, duplex equitibus. Bruttiorum €proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, €diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta mouit. €per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; [in] triduum eius rei causa supplicatio habita est. ille non pauor €uanus sed uera multorum clades fuit: incendio a foro Bouario €orto diem noctemque aedificia in Tiberim uersa arsere €tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus confla-€grauerunt.  iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat; itaque de prouinciis €designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est. decreuere ut consulibus Italia et quo €senatus censuisset_eam esse bellum aduersus Antiochum regem omnes sciebant_prouinciae essent; cuius ea sors esset, €quattuor milia peditum ciuium Romanorum et trecenti €equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. eorum dilectum habere L. Quinctius €consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul nouus quo senatus censuisset extemplo proficisci posset. item de €prouinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae ur-€banaque et inter ciues ac peregrinos iurisdictio esset, secunda €Bruttii, tertia classis ut nauigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior. im-€peratum praeterea L. Quinctio consuli est ut duas legiones €ciuium Romanorum nouas conscriberet et socium ac Latini €nominis uiginti milia peditum et octingentos equites. eum €exercitum praetori cui Bruttii prouincia euenisset de-€creuerunt. aedes duae Iouis eo anno in Capitolio dedicatae sunt; uo-€uerat L. Furius Purpurio praetor Gallico bello unam, alteram consul; dedicauit Q. Marcius Ralla duumuir. iudicia in €faeneratores eo anno multa seuere sunt facta, accusantibus €priuatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto. de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio €positae et in cella Iouis supra fastigium aediculae [et] duo-€decim clupea inaurata; et iidem porticum extra portam €Trigeminam inter lignarios fecerunt.  intentis in apparatum noui belli Romanis ne ab Antiocho žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£ØŖ’quidem cessabatur. tres eum ciuitates tenebant, Zmyrna €et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque ui expugnare €ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam per-€licere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam uolebat. tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo €naues apertae quas cum eo missurus in Africam fuerat mora-tae sunt; deinde an omnino mittendus esset consultatio mota €est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia €tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse, et quibus mendaciis de rege, multiplicando uerbis copias eius, €erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem inflabat: omnium uotis eum accersi; concursum ad litora €futurum, unde classem regiam prospexissent. hic idem ausus €de Hannibale est mouere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem nauium a classe regia cense-€bat neque, si mittendae naues forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: exulem illum et €Poenum esse, cui mille in dies noua consilia uel fortuna sua uel ingenium possit facere, et ipsam eam gloriam belli qua €uelut dote Hannibal concilietur nimiam in praefecto regio €esse. regem conspici, regem unum ducem, unum impera-torem uideri debere. si classem, si exercitum amittat Hanni-€bal, idem damni fore ac si per alium ducem amittantur; si €quid prospere eueniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; si uero uniuerso bello uincendi Romanos for-€tuna detur, quam spem esse sub rege uicturum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam prope non tulerit? non ita se a €iuuenta eum gessisse, spe animoque complexum orbis ter-€rarum imperium, ut in senectute dominum laturus uideatur. nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. modicum fructum ex ingenio €tali neque grauem neque inutilem fore: si summa petantur, €et dantem et accipientem praegrauatura.  nulla ingenia tam prona ad inuidiam sunt quam eorum €qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia uir-tutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mit-€tendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter €cogitatum erat, abiectum est. Demetriadis maxime defectione €ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit. priusquam solueret naues, Ilium a €mari escendit ut Mineruae sacrificaret. inde ad classem re-€gressus proficiscitur quadraginta tectis nauibus, apertis sexa-€ginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam €tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi conlectis in alto quae dis-€sipatae erant nauibus ad Pteleum primum continentis uenit. ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab €Demetriade occurrerunt; quorum frequentia laetus die €postero in portum urbis nauibus est inuectus, copias haud procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quin-€genti equites, sex elephanti, uix ad Graeciam nudam occu-€pandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum €bellum. Aetoli, postquam Demetriadem uenisse Antiochum allatum €est, concilio indicto decretum quo accerserent eum fecerunt. iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. inde decreto accepto €Lamiam uenit, exceptus ingenti fauore multitudinis cum €plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa uolgi €significatur.  in concilium ut uentum est, aegre a Phaenea praetore €principibusque aliis introductus silentio facto dicere orsus rex. prima eius oratio fuit [primo] excusantis quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis uenisset: id suae €impensae erga eos uoluntatis maximum debere indicium esse, €quod nec paratus satis ulla re et tempore ad nauigandum im-€maturo uocantibus legatis eorum haud grauate obsecutus €esset credidissetque, cum se uidissent Aetoli, omnia uel in se uno posita praesidia existimaturos esse. ceterum eorum quo-€que se quorum expectatio destituta in praesentia uideatur spem abunde expleturum; nam simul primum anni tempus €nauigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis uiris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec €impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso €ceruicibus eorum imperio Romano liberam uere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset. cum exercitibus com-€meatus quoque omnis generis ex Asia uenturos: in praesentia €curae esse Aetolis debere ut copia frumenti suis et annona €tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.  in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. post discessum regis inter duos principes Aetolorum Phaeneam et Thoantem contentio fuit. Phaeneas €reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controuersia €cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: aduentum eius et maiestatem ad uerecun-€diam faciendam Romanis uim maiorem habituram quam €arma. multa homines, ne bellare necesse sit, uoluntate re-mittere quae bello et armis cogi non possint. Thoas negare €paci studere Phaeneam sed discutere apparatum belli uelle, €ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant; nihil enim aequi ab Romanis im-€petrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum €ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. quo €celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed €orandum potius regem ut quoniam, quod maximum fuerit, €ipse uindex Graeciae uenerit, copias quoque terrestres naualesque accersat. armatum regem aliquid impetraturum: €inermem non pro Aetolis modo sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos. haec uicit sententia, €imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta €principes cum quibus, si qua uellet, consultaret delegerunt.  ita dimisso concilio multitudo omnis in suas ciuitates €dilapsa est; rex postero die cum apocletis eorum unde bellum ordiretur consultabat. optimum uisum est Chalcidem, frustra €ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi, et celeritate €magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. itaque cum mille peditibus rex qui Demetriade secuti erant €profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli €iuniorum paucis euocatis ad Chaeroneam occurrerunt et decem constratis nauibus secuti sunt. rex ad Salganea castris €positis nauibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum €traiecit; et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus €quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad conloquium congressi sunt. Aetoli magno-€pere suadere ut salua Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum; neque enim eum in-€ferendi belli sed liberandae Graeciae causa in Europam tra-€iecisse, et liberandae re, non uerbis et simulatione, quod fecissent Romani. nihil autem utilius Graeciae ciuitatibus €esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab €utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore. nam si non recepissent regem, uiderent quid patiendum €iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis €Antiochus, cui resistere suis uiribus non possent, ante portas esset. ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit €ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset; nullam enim ciuitatem se in Graecia nosse quae €aut praesidium habeat aut stipendium Romanis pendat aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur; itaque €Chalcidenses neque uindice libertatis ullo egere, cum liberi €sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. amicitiam regis non asper-€nari nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant; nam ipsis certum €esse non modo non recipere moenibus sed ne societatem qui-€dem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.  haec renuntiata regi ad naues ubi restiterat cum essent, in €praesentia_neque enim iis uenerat copiis ut ui agere quic-quam posset_reuerti Demetriadem placuit. ibi, quoniam €primum uanum inceptum euasisset, consultare cum Aetolis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Øƒƒrex quid deinde fieret. placuit [2Boeotos]2, Achaeos, Amy-nandrum regem Athamanum temptare. Boeotorum gentem €auersam ab Romanis iam inde a Brachylli morte et quae secuta eam fuerant censebant; Achaeorum Philopoemenem princi-€pem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum inuisum-que esse Quinctio credebant. Amynander uxorem Apamam, €filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se €oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum €atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat; quam regiis inclutam nuptiis maior e fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. hunc forte ingenio uanum €Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, €quod is uere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanes-que Antiocho coniunxisset; et ea uanitas promissorum non €apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum ualuit.  in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quin-ctio Aegii datum est concilium. Antiochi legatus prior quam €Aetoli est auditus. is, ut plerique quos opes regiae alunt, €uaniloquus maria terrasque inani sonitu uerborum compleuit: equitum innumerabilem uim traici Hellesponto in Europam, €partim loricatos, quos cataphractos uocant, partim sagittis ex €equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, auerso refugientes equo certius figentes. his equestribus copiis quamquam uel €totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adicie-bat multiplices copias peditum et nominibus quoque gentium €uix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans; naualium uero copiarum, quas nulli €portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios €et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, €quas gentes nullae unquam nec arte nec uirtute nauali aequas-sent. iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre superua-€caneum esse: scire ipsos abundasse semper auro regna Asiae. €itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Ro-€manis, principe altero unius ciuitatis, altero Macedoniae €tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. eum tamen, quamquam ab ultimis €orientis terminis ad liberandam Graeciam ueniat, nihil €postulare ab Achaeis in quo fides eorum aduersus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur; non enim ut secum ad-€uersus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant €petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent: bello se non interponant. idem ferme et Aetolorum €legatus Archidamus petiit ut, quae facillima et tutissima €esset, quietem praestarent spectatoresque belli fortunarum €alienarum euentum sine ullo discrimine rerum suarum op-perirentur. prouectus deinde est intemperantia linguae in €maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quincti, ingratos appellans et exprobrans non uictoriam €modo de Philippo uirtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera seruatos. quo enim €illum unquam imperatoris functum officio esse? auspicantem €immolantemque et uota nuncupantem sacrificuli uatis modo €in acie uidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium €obiceret.  ad ea Quinctius coram quibus magis quam apud quos uerba faceret dicere Archidamum rationem habuisse; Achaeos €enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in uerbis, €non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere; itaque parui Achaeorum existimationem, €quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. quod si quis antea ignorasset €quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum €sermone potuisse apparere: mentiendo in uicem iactandoque €uires quas non haberent, inflasse uana spe atque inflatos esse. 'dum hi ab se uictum Philippum, sua uirtute protectos €Romanos et, quae modo audiebatis, narrant uos ceterasque €ciuitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra €peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classi-bus suis. est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis €mei, et hominis boni et sciti conuiuatoris, apud quem sol-€stitiali tempore comiter accepti cum miraremur unde illi eo tempore anni tam uaria et multa uenatio, homo non qua isti €sunt gloriosus renidens condimentis ait uarietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.' hoc dici apte €in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse; uaria €enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, €Dahas [2et Medos]2 et Cadusios et Elymaeos, Syros omnes esse, €haud paulo mancipiorum melius propter seruilia ingenia quam militum genus. 'et utinam subicere oculis uestris, €Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade €nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nunc Chalcidem: uideretis uix duarum male plenarum legiuncularum instar in €castris regis, uideretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis quod militi admetiatur, nunc mutuas €pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas €Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam €Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male €crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae uanitati; quo minus uos decipi debetis sed expertae potius specta-taeque Romanorum fidei credere. nam quod optimum esse €dicunt, non interponi uos bello, nihil immo tam alienum €rebus uestris est: quippe sine gratia, sine dignitate praemium €uictoris eritis.'  nec absurde aduersus utrosque respondisse uisus est, et €facile erat orationem apud fauentes aequis auribus accipi. nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit quin omnes €eosdem genti Achaeorum hostes et amicos quos populus €Romanus censuisset iudicarent bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent. auxilia etiam quo censuit Quin-€ctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt. erat enim haud procul seditione €Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largi-€tionum uenalem pretio multitudinem, donec ab iis qui €Romanae partis erant Quinctius est accitus et accusante €Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus €atque in exilium est eiectus. et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem €rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in €Boeotiam uenisset, tum quid sibi faciundum esset se delibera-€turos esse. Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et €Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus ut et praeuenirent sui et uenientes, si possent, exciperent, Menip-€pum cum tribus ferme milibus militum et cum omni classe €Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum €militum et ex ea copia quae Lamiae repente conligi potuit non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti [2et]2 ab Eumene €rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi €nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chal-cidem peruenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, €cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua €transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, uenerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad €Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. qui postquam obsessas ab hostibus fauces uidit, omisso ad €Aulidem itinere Delium conuertit, ut inde in Euboeam €transmissurus.  templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque €milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano €lucoque ea religione et eo iure sancto quo sunt templa quae €asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum €audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectacu-€lum templi lucique uersi, alii in litore inermes uagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, €repente Menippus palatos passim adgressus %eos cecidit, ad €quinquaginta uiuos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parua oneraria naue exceptus. ea res Quinctio €Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferen-di Antiocho belli adiecisse aliquantum uidebatur. Antiochus €admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø£Ø³–ƒsuis partim Aetolos Chalcidem misisset qui eadem illa €quae nuper cum minis grauioribus agerent, nequiquam €contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant sub ad-€uentum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites €Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, €rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores €Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, €praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tueban-tur. hi quoque tamen cum terra marique obsiderentur et iam €machinas tormentaque adportari uiderent, non tulere ob-sidionem. cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne €ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; €magnoque principio sibi orsus bellum uidebatur, quod tanta €insula et tot opportunae urbes in suam dicionem uenissent. °P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam €de prouinciis agerent, res diuinas facere maioribus €hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lecti-€sternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, €quod senatus de nouo bello in animo haberet, ut ea €res senatui populoque Romano bene atque feliciter eueniret. ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque €hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, €eo bello terminos populi Romani propagari, uictoriam ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, €solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, uellent iuberentne cum Antiocho rege, €quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea €perlata rogatio esset, tum, si ita uideretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam €rogationem pertulit; tum senatus decreuit, ut consules €Italiam et Graeciam prouincias sortirentur; cui Graecia €euenisset, ut praeter eum numerum militum, quem €L. Quinctius consul in eam prouinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetue, ut eum exercitum €acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra €Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab €sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. €L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia prouincia eue-€nisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu €mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, €alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones €essent paratae quo senatus censuisset.  his ita in €senatu, [2incerto]2 ad id, quae cuius[2que]2 prouincia foret, €decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia euenit. certa deinde sorte se-€natus consultum factum est, quod populus Romanus €eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, €quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa sup-€plicationem imperarent consules, utique M'. Acilius €consul ludos magnos Ioui uoueret et dona ad omnia puluinaria. id uotum in haec uerba praeeunte P. Li-€cinio pontifice maximo consul nuncupauit: 'si duellum, €quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex €sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos €dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pului-€naria dabuntur de pecunia, quantam senatus decre-uerit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique €faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.' €supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per bi-€duum fuit. consulibus sortitis prouincias extemplo et prae-€tores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque €euenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Le-€pido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Liuio Sa-€linatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: A. Cornelio noui milites, con-€scripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio €consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Aemilio Paulo in ulte-€riorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. €Fuluio proconsule accepturus esset, decretum est, ut €nouorum militum tria milia duceret et trecentos equites, €ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia ciuium Romanorum esset. idem supplementi ad C. €Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Aemilius Lepidus ab L. €Ualerio, cui successurus esset, simul prouinciam exer-citumque accipere iussus; L. Ualerium, si ita uideretur, €pro praetore in prouincia retinere et prouinciam ita €diuidere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, €altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Ualerius uiginti nauibus longis custodiret. eidem €praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exi-€geret; id ad mare comportandum deuehendumque in Graeciam curaret. idem L. Oppio de alteris de-€cumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non €in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. C. Liuius praetor, cui classis euenerat, triginta naui-€bus paratis traicere in Graeciam primo quoque tem-pore iussus, et ab Atilio naues accipere. ueteres naues, €quae in naualibus erant, ut reficeret et armaret, M. €Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem €socios nauales libertinos legeret.  legati terni in €Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad fru-€mentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret populus Romanus. adeoque €in apparatum curamque eius belli ciuitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent €quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique €minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab €urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, €neue uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C. Liuium €praetorem contentio orta cum colonis maritimis pau-lisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tri-€bunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti €sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, €decreuit uacationem rei naualis eis colonis non esse. Ostia et Fregenae et Castrum Nouum et Pyrgi et €Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de uacatione certarunt. consul €deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium €fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indi-€ceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici €iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales €responderunt, iam ante sese, cum de Philippo con-€sulerentur, decreuisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam uideri, €cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent; Aetolos ultro sibi bel-€lum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per uim occupassent, Chalcidem terra marique oppu-€gnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bel-lum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus €iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos €L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis no-€minique Latino imperasset, quos secum in prouinciam €ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et €tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais conue-nirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe €egressus est. per eosdem dies et praetores in pro-€uincias profecti sunt.  sub idem tempus legati ab duobus regibus, €Philippo et Ptolomaeo, [Aegypti rege,] Romam uene-€runt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, €uiginti milia pondo argenti adlata. nihil eius accep-tum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum €omnibus copiis in Aetoliam uenturum belloque inter-futurum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; Philippi €legatis responsum gratum eum senatui populoque Ro-€mano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati €uenerunt. Carthaginienses tritici modium * milia, €hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤¤–apportaturos polliciti; id ut ab se munus Romani ac-ciperent, petere sese, et classem [suorum] suo sumptu €comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensioni-€bus in multos annos deberent, praesens omne daturos; Masinissae legati quingenta milia modium tritici, tre-€centa hordei ad exercitum in Graeciam, Romam tre-€centa milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, €equites quingentos, elephantos uiginti regem ad M'. Acilium consulem missurum. de frumento utrisque €responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pre-€tium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, €praeterquam si quid nauium ex foedere deberent; de €pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.  cum haec Romae agebantur, Chalcide An-€tiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim €ipse sollicitabat ciuitatium animos mittendis legatis, €partim ultro ad eum ueniebant, sicut Epirotae com-€muni gentis consensu et Elei e Peloponneso uenerunt. Elei auxilium aduersus Achaeos petebant, quos post €bellum non ex sua sententia indictum Antiocho pri-mum ciuitati suae arma illaturos [2credebant]2. mille iis €pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epi-€rotarum legatio erat minime in partem ullam liberi €aut simplicis animi; apud regem gratiam initam uo-€lebant cum eo, ut cauerent, ne quid offenderent Ro-manos. petebant enim, ne se temere in causam de-€duceret, expositos aduersus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse €posset terrestribus naualibusque copiis praesidere Epiro, €cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis €accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione €id agi apparebat, ut siue, quod magis credebant, ab-€stinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus €Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent uenientem, siue uenisset, sic €quoque spes ueniae ab Romanis foret, quod non ex-€pectato longinquo ab se auxilio praesentis uiribus suc-cubuissent. huic tam perplexae legationi quia non €satis in promptu erat, quid responderet, legatos se €missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque €communiter pertinerent, loquerentur.  in Boeotiam €ipse profectus est, causas in speciem irae aduersus €Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae €necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Roma-norum militum caedes illatum, re uera per multa iam €saecula publice priuatimque labante egregia quondam €disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. obuiam effusis €undique Boeotiae principibus Thebas uenit. ibi in con-€cilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in prae-€sidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat €nec paruis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem [2est]2 exorsus, qua in colloquio primo ad Chal-€cidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus €erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici €Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat; decretum tamen sub leni uerborum praetextu pro rege €aduersus Romanos factum est. hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, €praemissis inde litteris, ut Demetriadem conuenirent €principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum €deliberaret, nauibus eo ad diem indictum concilio uenit. et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, €et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, €quorum omnibus, qui aderant, uoluntas temptanda uidebatur. in eo modo diuersae sententiae erant, quod €alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme €media erat, differendum in ueris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis €eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.  cum circa hanc fere consultationem disceptatio €omnis uerteretur, Hannibal nominatim interrogatus €sententiam in uniuersi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione auertit. 'si, ex quo €traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, €cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, €eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thes-salis agitur, dicam. ante omnia Philippum et Mace-€donas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque €et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus €nullae suae uires sint, praesentibus adulando semper, €quem metum in consilio habeant, eodem ad impetran-dam ueniam utantur, simul ac Romanum exercitum in €Graecia uiderint, ad consuetum imperium se auertant, €nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul €abessent, uim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint? quanto igitur prius potiusque est Philippum €nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam €descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas uires €adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse €bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. hoc ego adiuncto_absit uerbo inuidia €_qui dubitare de euentu possim, cum, quibus ad-€uersus Philippum ualuerint Romani, iis nunc fore ui-deam, ut ipsi oppugnentur? Aetoli, qui Philippum, €quod inter omnes constat, uicerunt, cum Philippo aduersus Romanos pugnabunt; Amynander atque Atha-€manum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum €te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo €maximi reges Asiae Europaeque uiribus aduersus unum €populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum €certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem €_qui quid tandem erat uobiscum comparatus?_ geretis bellum. quae igitur res mihi fiduciam praebet €coniungi nobis Philippum posse? una, communis uti-€litas, quae societatis maximum uinculum est; altera, auctores uos Aetoli. uester enim legatus hic Thoas €inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Anti-€ochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper €adfirmauit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges seruitutis sibi impositas. ille quidem ferae €bestiae uinctae aut clausae et refringere claustra cu-€pienti regis iram uerbis aequabat. cuius si talis ani-€mus est, soluamus nos eius uincula et claustra refrin-€gamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. quod si nihil eum legatio nostra €mouerit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non €possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, ca-ueamus. Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si €eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima €Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio fe-€rendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda auertet. de Philippo meam sententiam habes; de ra-€tione uniuersi belli quid sentirem, iam ab initio non €ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea €Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum €Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cis-€alpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. nunc quoque €accersas censeo omnis naualis terrestrisque copias; €sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam €hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. cum omnis tuas contraxeris €uires, diuisa classe partem Corcyrae in statione habe-bis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, par-€tem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, €traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bul-linum agrum procedes; inde Graeciae praesidebis, et €speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res €poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis €peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. in quae consilium dedi, in eadem €nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii ap-€probent eam sententiam, quae tibi optima uisa fuerit.'  haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam €laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus €ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi €quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Poly-xenidam misit. legati Larisam ad concilium Thessa-€lorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad €conueniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Øˆ“rex cum suis copiis confestim uenit. ubi dum oppe-€ritur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalo-€politanum cum duobus milibus hominum ad legenda €ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, siue ab ipso, quaerente sibi €commendationem ad Macedonum gentem et inuidiam €regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, siue €ab insita regibus uanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, €quae passim strata erant, coaceruatis factus, qui nullam €gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum mouit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habi-€turus in consilio, is extemplo ad M. Baebium pro-€praetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum €fecisse; si uideretur ei, moueret ex hibernis; se obuiam €processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.  Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi €coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab €Larisa uenerunt quaerentes, quod ob factum dictumue Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut €remoto exercitu per legatos, si quid ei uideretur, se-cum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos €duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii €exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex cle-€menter respondit, non belli faciendi, sed tuendae et €stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessa-liam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis ageret, €missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem ciuitatis Pausaniam miserunt. qui €cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro €Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque €etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, €cuius, dum in futurum nimis cauti et prouidi essent, extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras €legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin €pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad €urbem defendendam, et rex ab omni parte simul op-€pugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intel-legeret_neque enim dubium erat_in euentu eius €urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut €sperni deinde ab uniuersa gente Thessalorum aut ti-€meri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. primum impetum oppugnationis satis constanter su-€stinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut uulnerarentur, labare animi coeperunt. reuocati deinde €castigationibus principum ad perseuerandum in pro-€posito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam €copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui €breuior orbis munitionis circumiectus erat; postremo €uicti malis, cum timerent, ne ui captis nulla apud uictorem uenia esset, dediderunt sese. nihil deinde €moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens €terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis €est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti €tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Lari-saeorumque deditum est praesidium. dimissi ab rege €inuiolati omnes, quod eam rem magni momenti futu-€ram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.  intra decimum diem, quam Pheras uenerat, €his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo aduentu cepit. inde Cierium et Metropolim et €iis circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis €eius praeter Atracem et Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus uel terrore ce-€terarum expugnatarum uel beneficio praesidii dimissi €uel exemplo tot ciuitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante signa €terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem in-€cessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis €Larisaeorum inter metum praesentem hostium et ue-recundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amy-€nander cum Athamanum iuuentute occupat Pellinaeum, €et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum €et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Mal-€loeam et Cyretias ui cepit [2et]2 depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad regem €redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, superuenerunt. ibi in diuersum sententiae tendebant €aliis uim adhibendam et non differendum censentibus, €quin operibus ac machinis simul undique moenia ad-€grederetur urbis sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc uires urbis nequaquam Pheris €conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus €anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppu-gnatione urbium aptum. incerto regi inter spem me-€tumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte uenerant, animos auxerunt. M. Baebius €interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. €Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae €misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est, peruenit. oppidum €Gonni uiginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus €saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra €metatus latius quam pro copiis et plures quam quot €satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, €quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. itaque hiemem €instare apud suos causatus rex unum tantum moratus €diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aeto-lique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius €etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat €obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reli-quum sociorum animos descendit; duplexque laetitia €erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia €praesidium Romanum cernebant.  rex Chalcidem a Demetriade, amore captus €uirginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem €primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, inuitum se grauioris fortunae condicioni illigantem, €tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias €celebrat et relicum hiemis, oblitus, quantas simul €duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam €liberandam, omissa omnium rerum cura, in conuiuiis €et uinum sequentibus uoluptatibus ac deinde ex fati-€gatione magis quam satietate earum in somno tra-duxit. eadem omnis praefectos regios, qui ubique, ad €Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant, cepit €luxuria; in eandem et milites effusi sunt, nec quis-€quam eorum aut arma induit aut stationem aut uigi-lias seruauit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit. itaque principio ueris, cum per €Phocidem Chaeroneam, quo conuenire omnem undique €exercitum iusserat, uenisset, facile animaduertit nihilo €seueriore disciplina milites quam ducem hibernasse. Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem €Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit. consilio €principum Aetoliae habito uia, quae praeter Calydonem €et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Ma-liacum sinum ueniebant, occurrit. ibi Mnasilochus €princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse €solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam prae-€torem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. is cum Leucadios, quod Acar-€naniae caput est, non facile ad defectionem posse cer-€neret impelli propter metum Romanae classis, quae €cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est adgressus. nam cum in concilio dixisset tuenda €mediterranea Acarnaniae esse et omnibus, qui arma €ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur, fuere qui dicerent €nihil attinere omnis tumultuose concitari, satis esse €quingentorum hominum praesidium. eam iuuentutem €nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in prae-€sidio positis, id agebat, ut pro obsidibus futuri ueni-€rent in potestatem regis.  per eosdem dies legati €regis Medionem uenerunt; quibus auditis cum in con-€tione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non asper-€nandam amicitiam regis censerent, media uisa est Clyti sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤ØŒ“‚peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re con-sultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam le-€gationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de €industria coniecti, clam missis, qui regem admouere copias iuberent, ipsi terebant tempus. itaque uixdum €iis egressis [legatis] Antiochus in finibus et mox ad €portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis €fuerant, tumultuoseque iuuentutem ad arma uocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et €aliis sua uoluntate adfluentibus metu coacti etiam, €qui dissentiebant, ad regem conuenerunt. quos placida €oratione territos cum permulsisset, ad spem uulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt. Thyr-€reum a Medione profectus est Mnasilocho eodem et €legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim €haud perplexo responso, nullam se nouam societatem €nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum acceptu-€ros, portisque clausis armatos in muris disposuerunt. et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos €Cn. Octauius missus a Quinctio, cum praesidium et €paucas naues ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat, accepisset, Leucadem €uenit impleuitque spei socios M'. Acilium consulem €iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse. hunc rumorem quia similem ueri €tempus anni maturum iam ad nauigandum faciebat, €rex praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis €Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per Aetoliae €ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.  sub idem tempus M. Baebius et Philippus €rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, €cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis €immaturum erat, in hiberna regressi, principio ueris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acar-€nania tum Antiochus erat. aduenientes Philippus Mal-€loeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus; €quo primo prope impetu capto Phaestum eadem ce-leritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias €hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta €oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit. sub aduentum Romani exercitus seu ad €metum uirium seu ad spem ueniae cum dedidissent €sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occu-pauerant, uno agmine ierunt. erant autem haec: Ae-€ginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopoli-€tanus cum quingentis peditibus et equitibus quadra-€ginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam €oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne uim ultimam experiri uellet. quibus ille satis fero-€citer respondit uel Romanis uel Thessalis se creditu-€rum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. postquam apparuit ui agendum, quia uide-€batur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, €regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad €Pellinaeum oppugnandum.  per eos forte dies M'. Acilius consul cum €uiginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quin-€decim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam €ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Lim-naeum ad Philippum uenit. aduentu consulis deditio €sine cunctatione est facta, traditumque praesidium re-gium et cum iis Athamanes. ab Limnaeo Pellinaeum €consul proficiscitur. ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; cui dece-€denti praesidio cum obuius forte fuisset Philippus rex, €ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse con-€gressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellauit. deductus inde ad consulem custodiri iussus €[2est]2 et haud ita multo post in uinculis Romam missus. €cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi €regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppi-€dorum fuerat, Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. consul Larisam est pro-€fectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere €ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus Athamanum praecipue captiuis €indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, €nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in ciuitates captiuis. et illi magnam aucto-€ritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes, et Amy-€nander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide con-€tinuisset, ueritus, ne traderetur Philippo iam pridem €hosti et Romanis merito tunc propter defectionem €infensis, cum coniuge ac liberis regno excesset Am-€braciamque se contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque Philippi concessit. consul ad reficienda €maxime iumenta, quae et nauigatione et postea iti-€neribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, €uelut renouato modica quiete exercitu Crannonem est progressus. uenienti Pharsalus et Scotusa et Pherae €quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. ex €iis interrogatis, qui manere secum uellent, mille uo-€lentis Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit. Proernam inde recepit et quae circa eam €castella erant. ducere tum porro in sinum Maliacum €coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thau-€maci sunt, deserta urbe iuuentus omnis armata siluas €et itinera insedit et in agmen Romanum ex superiori-bus locis incursauit. consul primo misit, qui ex pro-€pinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; post-€quam perseuerare in incepto uidit, tribuno cum duorum €signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, uacuamque eam cepit. tum clamore ab €tergo captae urbis audito refugientium undique ex siluis insidiatorum caedes facta est. ab Thaumacis €altero die consul ad Spercheum amnem peruenit, inde €Hypataeorum agros uastauit.  cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, €iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. tunc €Aetolorum uana promissa incusare et Thoantem, Han-€nibalem uero non ut prudentem tantum uirum sed €prope uatem omnium, quae tum euenirent, admirari. €ne tamen temere coepta segnitia insuper euerteret, €nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuuen-tute conuenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere €peditum ex iis, qui postea uenerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit. quo cum aliquanto pau-€ciores quam umquam antea conuenissent, et principes €tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii €dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex ciuitatibus suis euocarent; nec auctoritate nec gratia €nec imperio aduersus detractantes militiam ualuisse, €destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, €et ab sociis, qui ea, in quorum spem uocauerant, non €praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. id iugum, sicut Appennini dorso Italia diuiditur, ita mediam Graeciam dirimit. ante saltum Thermopyla-€rum in septentrionem uersa Epirus et Perrhaebia et €Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus Maliacus; intra fauces ad meridiem uergunt Aetoliae €pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et €Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in €altum uelut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus. hoc iugum ab Leucate et mari ad oc-€cidentem uerso per Aetoliam ad alterum mare orienti €obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, €ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inueniant. extremos ad orien-€tem montis Oetam uocant, quorum quod altissimum €est Callidromon appellatur, in cuius ualle ad Maliacum €sinum uergente iter est non latius quam sexaginta passus. haec una militaris uia est, qua traduci exer-citus, si non prohibeantur, possint. ideo Pylae et ab €aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Ther-€mopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum €aduersus Persas morte magis memorabili quam pugna.  haudquaquam pari tum animo Antiochus €intra portas loci eius castris positis munitionibus in-€super saltum impediebat et, cum duplici uallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia, satis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Ø“‚fidens numquam ea uim Romanum exercitum facturum, €Aetolos ex quattuor milibus_tot enim conuenerant €_partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, €et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, €et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia eua-stari. consul depopulatus Hypatensem primo deinde €Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolo-€rum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum €aduersus regem posuit castra. Aetolorum utraeque manus Heracleam sese incluserunt. Antiochum, cui, €priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et €praesidiis obsaepta uidebantur, timor incessit, ne quas €per imminentia iuga calles inueniret ad transitum Ro-manus; nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis €circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis; itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, €ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut €uertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent. hoc nuntio audito dis-€sensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant, pars subsistendum He-€racleae ad utramque fortunam, ut, siue uictus ab con-€sule rex esset, in expedito haberent integras copias €ad opem propinquis ferendam ciuitatibus suis, siue €uinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequeren-tur. utraque pars non mansit modo in sententia sua, €sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae €substiterunt; duo trifariam diuisa Callidromum et Rho-€duntiam et Tichiunta_haec nomina cacuminibus €sunt_occupauere.  consul postquam insessa superiora loca ab €Aetolis uidit, M. Porcium Catonem et L. Ualerium €Flaccum consularis legatos cum binis milibus dele-€ctorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum in €Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit. ipse, priusquam ad hostem copias admoueret, €uocatos in contionem milites paucis est adlocutus. €'plerosque omnium ordinum, milites, inter uos esse €uideo, qui in hac eadem prouincia T. Quincti ductu auspicioque militaueritis. Macedonico bello inexsuper-abilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; quippe €portae sunt hae, et unus inter duo maria clausis om-€nibus uelut naturalis transitus est; munitiones et locis €opportunioribus tunc fuerunt et ualidiores impositae; €exercitus hostium ille et numero maior et militum genere aliquanto melior; quippe illic Macedones Thra-€cesque et Illyrii erant, ferocissimae omnes gentes, hic €Syri et Asiatici Graeci sunt, uilissima genera hominum et seruituti nata; rex ille bellicosissimus et exercitatus €iam inde ab iuuenta finitimis Thracum atque Illyrio-€rum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem uitam sileam, is est, qui cum ad inferendum €populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, €nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, €quam quod amoris causa ex domo priuata et obscuri €etiam inter popularis generis uxorem duxit, et nouus maritus, uelut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam €processit. summa uirium speique eius in Aetolis fuit, €gente uanissima et ingratissima, ut uos prius experti estis, nunc Antiochus experitur. nam nec uenerunt €frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in €seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuen-€dam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati re-€fugerunt in iuga montium, pars Heracleae incluserunt sese. rex ipse confessus nusquam aequo campo non €modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra €quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione €ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, €condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus €retractis castris; quod quantum interest ad timorem €ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit? sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, €nec Aetolos uertices illi, quos ceperunt. satis undique €prouisum atque praecautum est, ne quid aduersus uos in pugna praeter hostis esset. illud proponere animo €uestro debetis, non uos pro Graeciae libertate tantum €dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, €liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab An-€tiocho liberare, neque ea tantum in praemium uestrum cessura, quae nunc in regiis castris sunt, sed illum €quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso €expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque €et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Ro-mano imperio aperturos. quid deinde aberit, quin ab €Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, €qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum ueneretur? in €haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino €die bene iuuantibus diis acie decernamus.'  ab hac contione dimissi milites, prius-€quam corpora curarent, arma telaque parant. luce €prima signo pugnae proposito instruit aciem consul, arta fronte, ad naturam et angustias loci. rex, post-€quam signa hostium conspexit, et ipse copias educit. €leuis armaturae partem ante uallum in primo locauit, €tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, €uelut firmamentum circa ipsas munitiones constituit. his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et €funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, €ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent. ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, €qua loca usque ad mare inuia palustri limo et uora-€ginibus claudunt, elephantos cum adsueto praesidio €posuit, post eos equites, tum modico interuallo relicto ceteras copias in secunda acie. Macedones pro uallo €locati primo facile sustinebant Romanos, temptantis €ab omni parte aditus, multum adiuuantibus, qui ex €loco superiore fundis uelut nimbum glandis et sagittas simul ac iacula ingerebant; deinde, ut maior nec iam €toleranda uis hostium inferebat se, pulsi loco intra €munimenta subductis ordinibus concesserunt; inde ex €uallo prope alterum uallum hastis prae se obiectis fecerunt. et ita modica altitudo ualli erat, ut et locum €superiorem suis ad pugnandum praeberet, et propter longitudinem hastarum subiectum haberet hostem. multi €temere subeuntes uallum transfixi sunt; et aut incepto €irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius €ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex €parte caesis_incautos enim et plerosque sopitos €oppresserat_super imminentem castris collem ap-€paruisset.  Flacco non eadem fortuna ad Tichi-€unta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat. Macedones quique alii in castris regiis €erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et €agmen apparebat, Aetolos credere uisa procul pugna subsidio uenire; ceterum, ut primum signaque et arma €ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus re-€pente pauor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent. et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae uallis, €per quam sequendi erant, et maxime omnium quod €elephanti nouissimi agminis erant, quos pedes aegre €praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis €tumultumque inter se maiorem quam in proelio eden-tibus; aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit; Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis €in ipso itinere caesis captisque, non equis uirisque €tantum, sed etiam elephantis, quos capere non po-tuerant, interfectis, in castra reuerterunt; quae temptata €eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Hera-€cleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant. consul noctis inse-€quentis tertia uigilia praemisso equitatu ad perse-€quendum hostem, signa legionum luce prima mouit. aliquantum uiae praeceperat rex, ut qui non ante €quam Elatiae ab effuso constiterit cursu; ubi primum €reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. Ro-€manus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adse-€cutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine €subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; nec praeter €quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu €quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Ø“˜‹„quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Grae-ciam scripsimus, exiguus numerus; quid, si Antiati €Ualerio credamus sexaginta milia militum fuisse in €regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia ceci-€disse, supra quinque milia capta cum signis mili-€taribus ducentis triginta? Romanorum centum quin-€quaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aeto-€lorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.  consule per Phocidem et Boeotiam exercitum €ducente consciae defectionis ciuitates cum uelamentis €ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur. ceterum per omnes dies haud secus quam [2in]2 pacato €agro sine uexatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coroneum uentum est. ibi statua regis €Antiochi posita in templo Mineruae Itoniae iram ac-€cendit, permissumque militi est, ut circumiectum templo €agrum popularetur; dein cogitatio animum subit, cum €communi decreto Boeotorum posita esset statua, in-€dignum esse in unum Coronensem agrum saeuire. reuocato extemplo milite finis populandi factus; casti-€gati tantum uerbis Boeoti ob ingratum in tantis tam-€que recentibus beneficiis animum erga Romanos. inter ipsum pugnae tempus decem naues regiae €cum praefecto Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco €stabant. eo grauis uulneribus Alexander Acarnan, €nuntius aduersae pugnae, cum perfugisset, trepidae €inde recenti terrore naues Cenaeum Euboeae petie-runt. ibi mortuus sepultusque Alexander. tres, quae €ex Asia profectae eundem portum tenuerant, naues €audita exercitus clade Ephesum redierunt. Isidorus €ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem, traiecit._per eosdem dies A. Atilius prae-€fectus Romanae classis magnos regios commeatus iam €fretum, quod ad Andrum insulam est, praeteruectos excepit; alias mersit, alias cepit naues; quae nouissimi €agminis erant cursum in Asiam uerterunt. Atilius €Piraeum, unde profectus erat, cum agmine captiuarum €nauium reuectus magnam uim frumenti et Athenien-€sibus et aliis eiusdem regionis sociis diuisit.  Antiochus sub aduentum consulis a Chal-€cide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit. consuli Chalcidem uenienti portae patu-€erunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset. et ceterae urbes in Euboea €sine certamine traditae; post paucosque dies omnibus €perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermo-€pylas reductus, multo modestia post uictoriam quam ipsa uictoria laudabilior. inde consul M. Catonem, €per quem quae gesta essent senatus populusque Ro-manus haud dubio auctore sciret, Romam misit. is a €Creusa_Thespiensium emporium est, in intimo sinu €Corinthiaco retractum_Patras Achaiae petit; a €Patris Corcyram usque Aetoliae atque Acarnaniae €littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiae traicit. quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu €peruenit. ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter intendit. is prima luce in €senatum uocauit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot die-€bus ante a consule dimissus, cum adueniens audisset €praegressum Catonem in senatu esse, superuenit ex-ponenti, quae gesta essent. duo inde legati iussu se-€natus in contionem sunt producti, atque ibi eadem, €quae in senatu, de rebus in Aetolia gestis exposuerunt. supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta €hostiis maioribus praetor, quibus diis ei uideretur, sacrificaret._per eosdem dies et M. Fuluius Nobi-€lior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat pro-fectus, ouans urbem est ingressus; argenti bigati prae €se tulit centum triginta milia et extra numeratum €duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum €uiginti septem.  Acilius consul ab Thermopylis Heracleam €ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam €uanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent €de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris uenia. et ceteras Graeciae ciuitates defecisse eo bello ab op-€time meritis Romanis; sed quia post fugam regis, €cuius fiducia officio decessissent, non addidissent per-tinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quo-€que, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, €et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil re-€sponderetur, appareretque armis rem gerendam et rege €superato bellum Aetolicum integrum restare, castra €ab Thermopylis ad Heracleam mouit, eoque ipso die, €ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumuectus. sita est Heraclea in radicibus Oetae €montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet. contemplatus omnia, quae €noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit. a flumine Asopo, qua et gymnasium est, €L. Ualerium operibus atque oppugnationi praeposuit; €partem extra muros, qua frequentius prope quam in €urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; e regione sinus Maliaci, quae aditum haud fa-€cilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, €quem Melana uocant, aduersus Dianae templum Ap. Claudium opposuit. horum magno certamine intra €paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur. et cum ager Hera-€cleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus €benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae €in uestibulo urbis erant, tecta in uarios usus non tigna €modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et €saxa uariae magnitudinis praebebant.  et Ro-€mani quidem operibus magis quam armis urbem op-pugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur. nam €cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, €exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes [2erum-€pebant]2, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant. fornices quoque in muro erant apti ad ex-€currendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, €crebriores eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant. hoc primis diebus, dum integrae uires €erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius. etenim cum multis urgerentur €rebus, nulla eos res aeque ac uigiliae conficiebant, €Romanis in magna copia militum succedentibus aliis €in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eos-dem dies noctesque adsiduo labore urente. per quat-€tuor et uiginti dies, ita ut nullum tempus uacuum €dimicatione esset, aduersus quattuor e partibus simul €oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est. cum fatigatos iam Aetolos sciret consul €et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirma-bant, tale consilium init. media nocte receptui signum €dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos €usque ad tertiam diei horam quietos in castris tenuit; inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem per-€ducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam. fatigationem rati esse causam Aetoli non €continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, €ubi Romanis datum receptui signum esset, uelut ipsi €quoque reuocati pro se quisque ex stationibus dece-€debant, nec ante tertiam diei horam armati in muris €apparebant.  consul cum nocte media inter-€misisset oppugnationem, quarta uigilia rursus ab tribus partibus summa ui adgressus, ab una Ti. Sempronium €tenere intentos milites signumque expectare iussit, €ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur, haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars so-€piti adfecta labore ac uigiliis corpora ex somno mo-€liebantur, pars uigilantes adhuc ad strepitum pugnan-tium in tenebris currunt. hostes partim per ruinas €iacentis muri transcendere conantur, partim scalis €ascensus temptant, aduersus quos undique ad opem ferendam concurrunt Aetoli. pars una, in qua aedi-€ficia extra urbem erant, neque defenditur neque op-€pugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum ex-pectabant; defensor nemo aderat. iam dilucescebat, €cum signum consul dedit; et sine ullo certamine par-€tim per semirutos, partim scalis integros muros tran-€scendere. simul clamor, index capti oppidi, est exau-€ditus; undique Aetoli desertis stationibus in arcem fugiunt. oppidum uictores permissu consulis diripiunt, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Ø˜—‚non tam ab ira nec ab odio, quam ut miles, coercitus €in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum uictoriae sentiret. reuocatos inde €a medio ferme die milites cum in duas diuisisset partes, €unam radicibus montium circumduci ad rupem iussit, €quae, fastigio altitudinis par, media ualle uelut abrupta ab arce erat; sed adeo prope geminata cacumina eorum €montium sunt, ut ex uertice altero conici tela in arcem €possint; cum dimidia parte militum consul ab urbe €escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo in rupem euasuri erant, expectabat. non tulere qui in €arce erant Aetoli primum eorum, qui rupem ceperant, €clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et €fractis iam animis et nulla ibi praeparata re ad ob-sidionem diutius tolerandam, utpote congregatis fe-€minis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae €uix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset. €itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese. traditus inter ceteros princeps Aetolorum Da-€mocritus est, qui principio belli decretum Aetolorum, €quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio €poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra €ibi Aetoli posuissent. ob eam ferociam maius uicto-€ribus gaudium traditus fuit.  eodem tempore, quo Romani Heracleam, €Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa €Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut €uictoriam ipsi populoque Romano gratularetur excu-€saretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. inde diuersi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. intersunt septem ferme milia passuum; €et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regio-€nem maxime Oetae spectat, oppido quam breue inter-uallum uidetur, et omnia in conspectu sunt. cum €enixe, uelut proposito certamine, Romani Macedonesque €diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, €hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani €aggere et uineis et omnibus supra terram operibus, €subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat. et €cum parum procederet inceptum, per colloquia prin-€cipum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Ro-€manis se potius quam sibi dedituri essent, suamque €gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab He-€raclea capta nuntius uenit, ut oppugnatione absisteret: €aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia uictoriae habere. ita recessum €ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid €simile paterentur, effugerunt.  paucis priusquam Heraclea caperetur die-€bus Aetoli concilio Hypatam coacto legatos ad An-tiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et €antea, missus est. mandata erant, ut ab rege peterent, €primum ut ipse coactis rursus terrestribus naualibus-que copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum €teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum €ad dignitatem eius fidemque pertinere, non prodi socios, €tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Roma-nos uacuos omni cura, cum Aetolorum gentem sustu-lissent, omnibus copiis in Asiam traicere. uera erant, €quae dicebantur; eo magis regem mouerunt. itaque €in praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria €erat, legatis dedit; auxilia terrestria naualiaque ad-firmauit missurum. Thoantem unum ex legatis reti-€nuit, et ipsum haud inuitum morantem, ut exactor €praesens promissorum adesset.  ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies, quam ad bellum €renouandum acciendumque regem in Asiam miserant €legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul €interfatus, cum alia sibi praeuertenda esse dixisset, €redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et €L. Ualerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae €secum acturi fuissent, exponere, et si qua uellent alia. Hypatam ut est uentum, principes Aetolorum apud €Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis €antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi uio-€lassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis €profuturam et totam in preces orationem uersam; nec €enim in causa ipsorum, sed in populi Romani cle-mentia spem salutis positam esse; et se suppliciter €agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae €in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos. haec una uia omnibus ad salutem uisa est, ut in fidem €se permitterent Romanorum; ita enim et illis uiolandi €supplices uerecundiam se imposituros, et ipsos nihilo €minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna €ostendisset.  postquam ad consulem uentum €est, Phaeneas legationis princeps longam orationem €et uarie ad mitigandam iram uictoris compositam ita €ad extremum finiuit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi €audiuit, 'etiam atque etiam uidete' inquit, 'Aetoli, ut €ita permittatis.' tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. 'quando ergo' inquit €'ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum ciuem €uestrum et Menestam Epirotam'_Naupactum is €cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat_ €'et Amynandrum cum principibus Athamanum, quo-€rum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' prope dicentem interfatus Romanum 'non in serui-€tutem' inquit, 'sed in fidem tuam nos tradidimus, et €certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.' ad ea consul 'nec €hercule' inquit 'magnopere nunc curo, quid Aetoli satis €ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego €more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis uictos; itaque, ni propere fit, €quod impero, uinciri uos iam iubebo.' adferri catenas €et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae €ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condi-cionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui €adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, €dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus €esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam €reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos €apocletos uocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt €quidem principes condicioni suae, parendum tamen €uictori censebant et ex omnibus oppidis conuocandos €Aetolos ad concilium.  postquam uero coacta €omnis multitudo eadem illa audiuit, adeo saeuitia im-€perii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si €in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, €quae imperarentur_quonam modo enim utique re-gem Amynandrum se tradere posse?_et spes forte €oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege An-€tiocho ueniens impleuit expectatione uana multitu-dinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo €is die, quam conscenderat nauem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde €Lamiam pecuniam cum deuexisset, ipse cum expeditis €prima uespera inter Macedonum Romanaque castra €medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in €stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum conuiuio dimisso. quod ubi nuntiatum €est, uelut hospitis, non hostis aduentu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis €aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam uetuit, Aetolorum praua consilia atque in €ipsorum caput semper recidentia accusauit, qui pri-€mum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam ad-duxissent. sed praeteritorum, quae magis reprehendi €quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet aduersis rebus eorum; Aetolos quoque finire €tandem aduersus se odia debere, et Nicandrum priua-tim eius diei, quo seruatus a se foret, meminisse. ita €datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam €Nicander consultantibus de pace Romana superuenit.  M'. Acilius uendita aut concessa militi circa žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Øž‚Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata con-€silia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audiuit, praemisso €Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occu-€panda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo €loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei €sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Co-€racem uentum est_mons est altissimus inter Calli-€polim et Naupactum_, ibi et iumenta multa ex €agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et ho-mines uexati; et facile apparebat, quam cum inerti €hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset. tum €quoque uexato exercitu ad Naupactum descendit, et €uno castello aduersus arcem posito ceteras partes urbis €diuisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec €minus operis laborisque ea oppugnatio quam Hera-€cleae habuit.  eodem tempore et Messene in Pelopon-€neso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari coepta est. duae ciuitates, Messene et Elis, €extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentie-bant. Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum €legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso prae-€sidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: Messenii sine responso dimissis legatis mouerant bel-lum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso €exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni €uiderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem €libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, €non Achaeis et aperire portas et dedere urbem para-tos esse. auditis legatis extemplo profectus Quinctius €a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, €qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et uenire ad se iuberet. dicto paruit Diophanes et soluta €obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa An-€daniam, paruum oppidum inter Megalopolim Messe-nenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas €oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tan-€tam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere €exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperauit, ut exules reducerent et €Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus €aut recusare aut in posterum caueri sibi uellent, Co-rinthum ad se uenirent; Diophanen concilium Achaeo-€rum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho €intercepta per fraudem insula questus postulauit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Za-€cynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, €ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem €partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem. Amynander €Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea €per bellum, quo se Antiocho aduersus Romanos con-€iunxit, Philippo ad munera belli reuocato Hieroclen €Agrigentinum successorem misit.  is post €fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a €Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen €praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit. id praemium belli suum esse aequum €censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem €legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Ther-mopylas pugnasse. Diophanes aduersus haec purgare €interdum sese gentemque, interdum de iure facti dis-serere. quidam Achaeorum et initio eam se rem asper-€natos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant €praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quin-ctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut ad-€uersantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. €omissa contentione uocis uultusque 'si utilem' inquit, €'possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, au-€ctor essem senatui populoque Romano, ut eam uos habere sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta €in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus uideo €esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudauit, €obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter uos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Pelo-€ponnesi sunt terminos, ea et iungere uobis et iuncta tueri facile, simul auiditate plura amplectendi hinc €excedatis, nuda uobis omnia, quae extra sint, et ex-posita ad omnes ictus esse.' adsentienti omni concilio €nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis €traditur.  per idem tempus Philippus rex profi-€ciscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se €interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes recipere uellet, permittente eo ad Demetriadem copias €admouit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab An-€tiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies €noctesque aut Philippi hostis aduentum aut infestiorem €etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci €in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, €ex proelio aduerso fuga delati, nec uirium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque prae-€missis a Philippo, qui spem impetrabilis ueniae osten-debant, responderunt patere portas regi. ad primum €eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, €Eurylochus mortem sibi consciuit. Antiochi milites €_sic enim pacti erant_per Macedoniam Thrae-€ciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos uio-laret, Lysimachiam deducti sunt. erant et paucae naues €Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum €praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Ape-€rantiam et Perrhaebiae quasdam ciuitates recipit.  dum haec a Philippo geruntur, T. Quin-€ctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses_et iam prope €excidium erat_oppugnabatur, et si capta ui foret, €omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem uide-batur uenturum. ceterum quamquam merito iratus €erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum €liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua €motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen €sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae €ab se Graeciae funditus euerti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis €stationibus cognitus est, uulgatumque per omnes or-€dines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique €in muros manus pro se quisque tendentes consonante €clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac seruaret. et tum quidem, quamquam moueretur €his uocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se €esse; ceterum postquam ad consulem uenit, 'utrum fefellit' inquit 'te, M'. Acili, quid agatur, an, cum satis €peruideas, nihil id magnopere ad summam rem per-tinere censes?' erexerat expectatione consulem; et 'quin €expromis' inquit, 'quid rei sit?' tum Quinctius 'ecquid €uides te deuicto Antiocho in duabus urbibus oppu-€gnandis tempus terere, cum iam prope annus circum-actus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, €non signa hostium uidit, non solum urbes sed tot iam €gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolo-€piam, sibi adiunxisse, et uictoriae tuae praemium te €militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere? atqui non tantum interest €nostra Aetolorum opes ac uires minui, quantum non €supra modum Philippum crescere.'  adsentie-€batur his consul; sed pudor, si irrito incepto absce-€deret obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua €paulo ante uociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum €impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque €alii extemplo egressi sunt. quibus prouolutis ad pedes €'fortuna' inquit 'uestra facit, ut et irae meae et ora-tioni temperem. euenerunt quae praedixi euentura, et €ne hoc quidem reliqui uobis est, ut indignis accidisse €ea uideantur; ego tamen sorte quadam nutriendae €Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti tem-€poris petant, ut mittere legatos Romam possitis, per €quos senatui de uobis permittatis; ego apud consulem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Ø£–deprecator defensorque uobis adero.' ita, ut censu-€erat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul €legationem; indutiisque in diem certam datis, qua €legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est €et exercitus in Phocidem missus. consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium €Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lace-€daemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta €res, quia suae gratiae reseruari [2exulum causam]2 Achaei, €Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem €uenerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse €satis constabat; militem tamen nullum Antiocho de-€derant; pecunia iuuisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. iis €petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respon-€dit consul se, utrum hostium an pacatorum eos nu-mero haberet, nondum scire; senatum eius rei iudicem €fore; integram se causam eorum Romam reicere; in-dutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotae Romam €missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent €hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus €arguebantur, responsum datum est, quo ueniam im-petrasse, non causam probasse uideri possent. et €Philippi regis legati sub idem tempus in senatum €introducti, gratulantes de uictoria. iis petentibus, ut €sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret €ponere in aede Iouis optimi maximi, permissum ab senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. €non responsum solum benigne regis legatis est, sed €filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, €quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a €M'. Acilio consule, hunc finem habuit.  alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam €prouinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum €Bois gerendum erat, proficisceretur, postulauit ab se-€natu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor €in Hispania inter ipsum discrimen pugnae uouisset. nouum atque iniquum postulare est uisus; censuerunt €ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sen-€tentia uouisset, eos uel de manubiis, si quam pecuniam €ad id reseruasset, uel sua ipse impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. per idem €fere tempus aedes Matris Magnae [Idaeae] dedicata €est, quam deam is P. Cornelius aduectam ex Asia €P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cogno-€men, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detu-lerat. locauerant aedem faciendam ex senatus consulto €M. Liuius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sem-€pronio consulibus; tredecim annis postquam locata €erat, dedicauit eam M. Iunius Brutus, ludique ob de-€dicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Ualerius est auctor, Megalesia appellatos. item €Iuuentatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumuir dedicauit. uouerat eam sexdecim annis ante €M. Liuius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque €eius cecidit; idem censor eam faciendam locauit M. Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque de-€dicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore €religione facta, quod nouum cum Antiocho instabat €bellum.  principio eius anni, quo haec iam pro-€fecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boues duos domitos in €Carinis per scalas peruenisse in tegulas aedificii pro-€ditum memoriae est. eos uiuos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. Tarra-€cinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus €pluuisse, Menturnis aedem Iouis et tabernas circa fo-€rum de caelo tactas esse, Uolturni in ostio fluminis duas naues fulmine ictas conflagrasse. eorum prodi-€giorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto €decemuiri cum adissent, renuntiauerunt, ieiunium in-€stituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno ser-uandum; et ut nouemdiale sacrum fieret et unum diem €supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. €Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent de-cemuiri, sacrificaret. placatis diis nunc uotis rite sol-€uendis nunc prodigiis expiandis, in prouinciam profi-€ciscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem €dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum €Boiorum legiones induxit.  sub idem fere tempus Ligures lege €sacrata coacto exercitu nocte improuiso castra Q. Mi-nucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad €lucem intra uallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce €duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo im-€petu, quod sperauerat, Ligures pulsi sunt; duas am-plius horas dubium certamen sustinuere; postremo, €cum alia atque alia agmina erumperent, et integri €fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter €cetera etiam uigiliis confecti, terga dederunt. caesa €supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. duobus fere post mensibus €P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis col-latis egregie pugnauit. duodetriginta milia hostium €occisa Antias Ualerius scribit, capta tria milia et €quadringentos, signa militaria centum uiginti quattuor, €equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadra-€ginta septem; ex uictoribus mille quadringentos octo-ginta quattuor cecidisse. ubi ut in numero scriptori €parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intem-€perantior est, magnam tamen uictoriam fuisse apparet, €quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam €extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius €uictoriae causa decreta ab senatu uictimaeque maiores €caesae.  per eosdem dies M. Fuluius Nobilior ex ulteriore Hispania ouans urbem est ingressus. argenti €transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum €triginta, auri centum uiginti septem pondo. P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente €acceptis agri parte fere dimidia eos multauit, quo, si uellet, populus Romanus colonias mittere posset. inde €Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exer-€citum dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi iussit; ipse postero die, quam uenit, senatu in aedem €Bellonae uocato cum de rebus ab se gestis disseruisset, €postulauit, ut sibi triumphanti liceret urbem inuehi. P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum €Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat: €bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. si P. €Scipio deuictis acie Bois aut ipse cum uictore exer-€citu in agrum Ligurum transisset, aut partem copia-€rum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum €dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus po-tuisse; nunc ad triumphum frequentandum deductos €esse milites, qui egregiam nauare operam rei publicae €potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione €triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho uellet. iuberent consulem cum legionibus €redire in prouinciam, dare operam, ut Ligures subi-€gantur. nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi €Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda. deuictis Liguribus, paucos €post menses proconsulem P. Cornelium multorum ex-€emplo, qui in magistratu non triumphauerunt, trium-€phaturum esse.  ad ea consul neque se Ligures €prouinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus €bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; Q. Minucium confidere breui subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse; se €de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie uicerit, €castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam €totam acceperit in deditionem, a quibus obsides ab-duxerit, pacis futurae pignus. uerum enimuero illud €multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum €occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnauerit. plus partem di-€midiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, €multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. itaque id quemquam mirari posse, cur uictor exercitus, €cum hostem in prouincia neminem reliquisset, Romam uenerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum €militum si et in alia prouincia opera uti senatus uelit, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Øؗƒutro tandem modo promptiores ad aliud periculum €nouumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine €detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an €si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi gloriae €in omnem uitam illo die satis quaesitum esse, quo se €uirum optimum iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec consu-€latus nec triumphus addatur, satis honestam honora-tamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore. uniuersus €senatus non ipse modo ad decernendum triumphum €consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius €consul triumphauit de Bois. in eo triumpho Gallicis €carpentis arma signaque et spolia omnis generis tra-€uexit et uasa aenea Gallica et cum captiuis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos €torques transtulit mille quadringentos septuaginta €unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, €argenti infecti factique in Gallicis uasis, non infabre €suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. mi-€litibus, qui currum secuti sunt, centenos uicenos qui-€nos asses diuisit, duplex centurioni, triplex equiti. postero die contione aduocata de rebus ab se gestis €et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae €uictoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites €exauctoratos dimisit.  dum haec in Italia geruntur, Antiochus €Ephesi securus admodum de bello Romano erat tam-€quam non transituris in Asiam Romanis; quam secu-€ritatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. Hannibal unus, cuius eo tem-€pore uel maxima apud regem auctoritas erat, magis €mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, quam uenturos dubitare; propius esse ex Graecia in €Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo ma-€iorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque €[enim] mari minus quam terra pollere Romana arma. iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese €nuper nouas naues nouumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia uenisse; itaque desineret Antiochus €pacem sibi ipse spe uana facere. in Asia et de ipsa €Asia breui terra marique dimicandum ei cum Romanis €esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus uera €et prouidere et fideliter praedicere uisus. itaque ipse €rex nauibus, quae paratae instructaeque erant, Cher-€sonesum petit, ut ea loca, si forte terra uenirent Ro-mani, praesidiis firmaret; ceteram classem Polyxenidam €parare et deducere iussit; speculatorias naues ad omnia €exploranda circa insulas dimisit.  C. Liuius praefectus Romanae classis, cum €quinquaginta nauibus tectis profectus ab Roma Nea-€polim, quo ab sociis eius orae conuenire iusserat apertas naues, quae ex foedere debebantur, Siciliam €inde petit fretoque Messanam praeteruectus, cum sex €Punicas naues ad auxilium missas accepisset et ab €Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exe-€gisset naues, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Graeciae ciuitatium adiit, €cum uenisset, percunctatus de statu belli_necdum €enim omnia in Graecia perpacata erant_et ubi classis Romana esset, postquam audiuit circa Ther-€mopylarum saltum in statione consulem ac regem €esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium €rerum causa, pergit protinus nauigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum malu-€erant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et pro-€spera nauigatione usus paucis diebus Piraeum ad ueterem classem peruenit. ad Scyllaeum Eumenes €rex cum tribus nauibus occurrit, cum Aeginae diu €incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret €regnum_audiebat enim Antiochum Ephesi nauales €terrestrisque parare copias_, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo €A. Atilius traditis successori quinque et uiginti naui-bus tectis Romam est profectus. Liuius una et octo-€ginta constratis nauibus, multis praeterea minoribus, €quae aut apertae rostratae aut sine rostris specula-€toriae erant, Delum traiecit.  eo fere tempore €consul Acilius Naupactum oppugnabat. Liuium Deli €per aliquot dies_et est uentosissima regio inter €Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus diuisas _aduersi uenti tenuerunt. Polyxenidas certior per €dispositas speculatorias naues factus Deli stare Ro-manam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, €quae in Hellesponto agebat, cum rostratis nauibus, €quantum accelerare poterat, Ephesum redit et con-€silium extemplo habuit, faciendumne periculum naualis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et €utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naues coniungerentur Romanis; ita numero €non ferme impares futuros se, ceteris omnibus su-€periores, et celeritate nauium et uarietate auxiliorum. nam Romanas naues cum ipsas inscite factas immo-€biles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium ueniant, oneratas commeatu uenire; suas autem, ut €pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter mi-€litem atque arma habituras. multum etiam adiuturam €notitiam maris terrarumque et uentorum, quae omnia ignaros turbatura hostis essent. mouit omnis auctor €consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum €in apparatu morati tertio die centum nauibus, quarum €septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes for-mae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum €audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, €quia non interfuturus nauali certamini erat, Magnesiam, €quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythrae-€orum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, con-tendit. Romani, ubi primum aquilones_ii namque €per aliquot dies tenuerant_ceciderunt, ab Delo €Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare uersum, €petunt; inde ad urbem circumegere naues, commeatu-que sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam €ad suam classem profectus, paucis post inde diebus €cum quattuor et uiginti nauibus tectis, apertis pluribus €paulo Phocaeam ad Romanos parantis instruentisque se ad nauale certamen rediit. inde centum quinque €tectis nauibus, apertis ferme quinquaginta profecti, €primo aquilonibus transuersis cum urgerentur in ter-€ram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem sin-€gulae naues ire; deinde, ut lenita paulum uis uenti €est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, €conati sunt traicere.  Polyxenidas, ut appro-€pinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus €sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu €praefectos nauium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi uidit Roma-€nus, uela contrahit malosque inclinat et simul arma-menta componens opperitur insequentis nauis. iam €ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret €laeuum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, €iussis qui sequebantur aduersus dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; €ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum €coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naues. iam omnibus in conspectu erant. duae €Punicae naues antecedebant Romanam classem, quibus obuiae tres fuerunt regiae naues; et, ut in numero €impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum €ab utroque latere remos detergunt, deinde transcen-€dunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus na-uem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, post-€quam captam alteram nauem uidit, priusquam ab tribus simul circumueniretur, retro ad classem refugit. Liuius €indignatione accensus praetoria naue in hostes tendit. €aduersus quam eadem spe duae, quae Punicam unam €nauem circumuenerant, cum inferrentur, demittere re-€mos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae €nauis causa iussit, et in aduenientis hostium naues ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem €fecissent, meminisse Romanae uirtutis nec pro uiris €ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante €duae unam, tunc una duas naues expugnauit cepitque. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¤Ø¬˜Šet iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis nauibus pugnabatur. Eumenes, qui [extre-€mus] commisso certamine aduenerat, ut animaduertit €laeuum cornu hostium ab Liuio turbatum, dextrum €ipse, ubi aequa pugna erat, inuadit.  neque ita €multo post primum ab laeuo cornu fuga coepit. Po-€lyxenidas enim ut uirtute militum haud dubie se su-€perari uidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; €mox idem et qui prope terram cum Eumene contra-xerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad €sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis uexandi, satis pertinaciter secuti sunt. post-€quam celeritate nauium, utpote leuium, suas commeatu €onustas eludi frustra tendentis uiderunt, tandem ab-€stiterunt tredecim captis nauibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanae classis una Punica nauis, €in primo certamine ab duabus circumuenta, periit. €Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis €erat, manserunt; postero die hostem persequi inten-€derunt. medio fere in cursu obuiae fuere iis quinque €et uiginti tectae Rhodiae naues cum Pausistrato prae-fecto classis. his adiunctis Ephesum hostem persecuti €ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam €confessionem uictis satis expresserunt, Rhodii et Eu-menes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoe-€nicuntem primum portum Erythraeae terrae praeter-€uecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad €ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi €relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus €ad Canas classis uenit; et, cum iam hiems appeteret, €fossa ualloque circumdatis naues subductae. exitu anni comitia Romae habita, quibus creati €sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius_ €Africanum intuentibus cunctis_ad finiendum cum €Antiocho bellum. postero die praetores creati M. €Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fuluius L. Aemilius P. €Iunius C. Atinius Labeo. °L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla €prius secundum religiones acta in senatu res est quam €de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem €indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut €quibus plus in misericordia senatus quam in causa €spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia. ceterum et praesentes interroga-€tionibus undique senatorum, confessionem magis noxae €quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et exce-dere curia iussi magnum certamen praebuerunt. plus €ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia €non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant. per aliquot dies cum €certatum esset, postremo neque dari neque negari €pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: uel €senatui liberum arbitrium de se permitterent, uel mille €talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se €arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum €est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia €intra quindecim dies excedere iussi. tum de consulum prouinciis coeptum agi est. €ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu €poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare €inter se prouincias consules iussisset, elegantius fac-€turos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, €quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus €iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut €noua aut uetustate exemplorum memoriae iam exo-€letae relata expectatione certaminis senatum erexisset, €P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo €prouinciam Graeciam decreuissent, se [2ei]2 legatum itu-rum. haec uox magno adsensu audita sustulit cer-€tamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in €Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legio-€nibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Sci-€pioni Graeciam, Laelio Italiam decreuerunt.  prae-€tores inde prouincias sortiti sunt, L. Aurunculeius €urbanam, Cn. Fuluius peregrinam, L. Aemilius Regillus €classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui €Graecia prouincia decreta erat, ad eum exercitum, €quem a M'. Acilio_duae autem legiones erant_ €accepturus esset, in supplementum addita peditum ciuium Romanorum tria milia, equites centum, et so-€cium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et €adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re €publica uideretur esse, exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus nouus exercitus decretus, duae €legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguri-€bus Q. Minucius_iam enim confectam prouinciam €scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem €uenisse_traducere in Boios et P. Cornelio procon-€suli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multa-uerat, Boios deducenti. duae urbanae legiones, quae €priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae €et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia €et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum €exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli uidere-€tur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio tra-deret, si is manere ibi uellet; si Acilius redire Romam €mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia €remaneret. C. Atinium Labeonem prouinciam Siciliam €exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in sup-€plementum scribere ex ipsa prouincia, si uellet, pedi-tum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus €in Tuscos exercitum nouum, legionem unam Romanam €et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; L. Aemilius, cui maritima pro-€uincia erat, uiginti naues longas et socios naualis a €M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et €scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; €cum iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Liuio accipere. duas Hispanias Sardi-€niamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque €binae aeque [2ac]2 proximo anno decumae frumenti im-€peratae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad €exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam €pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.  priusquam consules in prouincias proficisce-rentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romae €Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, €ut fastigium ualuaeque deformarentur; Puteolis pluri-€bus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum €ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; €terra apud se pluuisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata, Latinaeque €instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum €causa fuit quibus diis decemuiri ex libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi €omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et de-cemuiri nocte lactentibus rem diuinam fecerunt. P. Cor-€nelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, for-€nicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium €escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus €et marmorea duo labra ante fornicem posuit. per eosdem dies principes Aetolorum tres et €quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius €erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Ro-€mam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes €inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. _legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti €gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem €Graecia expulisset, uenerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia €modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus €actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum €milium aeris. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„¤L. Cornelius consul peractis, quae Romae €agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos €ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis €cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idi-bus Quinctilibus Brundisium conuenirent. item tres €legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fa-€bricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis €Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis pa-ludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia uo-€luntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia €sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, €quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apolli-€naribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno €interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Aemilius Regillus, cui naualis prouincia €euenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio €negotium ab senatu datum est, ut triginta quinque-€remes, uiginti triremes faceret, quia fama erat An-€tiochum post proelium nauale maiorem classem ali-€quanto reparare. Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt €nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora mari-€tima eorum, quae in Peloponnesum uersa est, depo-pulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni €memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem €occupauerunt montem; neque enim dubitabant ad op-€pugnationem Naupacti eos principio ueris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum €est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, €et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi in-cautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium €terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde €nocte motis signis prima luce corona moenia est ad-€gressus.  magnus pauor ac tumultus, ut in re €improuisa, fuit. constantius tamen, quam quis factu-€ros crederet, in tam subito periculo, cum uiri pro-€pugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in €muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos €in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et €quiete refectis corporibus, priusquam praetorium di-€mitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique €essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non re-ducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis €adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam €ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem €cepit. ibi partim diuendita partim diuisa praeda, con-silium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Nau-€pactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis €saltu. ne tamen segnia aestiua essent et Aetoli non €impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam €cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam €statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus. cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut €Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. €pluribus simul locis aries admouebatur, et cum quate-€rentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis €spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et €stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et €machinas erant, turbabant.  multis tamen locis €decussus murus erat, cum adlatum est successorem €Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessa-liam uenire. cum tredecim milibus peditum et quin-€gentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Ma-€liacum uenerat; et praemissis Hypatam, qui tradere €urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex €communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se €oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, prae-misso fratre Africano Amphissam ducit. sub aduentum €eorum oppidani relicta urbe_iam enim magna ex parte €moenibus nudata erat_in arcem, quam inexpugna-€bilem habent, omnes armati atque inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. €eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem prae-€gressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad con-sulem uenerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius €responsum ab Africano tulerunt, qui causam relin-€quendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem €Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non €Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus €frequens ab Hypata legatio Aetolorum uenit, et spem €pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, €auxit, commemorantis multas gentes populosque in €Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam ue-€nisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam uirtutis bellicae monumenta reliquisse. perfecta €uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum €rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam €nouo cum icti Aetoli essent_nihil enim nec lega-€tione Atheniensium nec placido Africani responso pro-€fectum uidebant_, referre ad suos dixerunt uelle.  reditum inde Hypatam est, nec consilium expe-€diebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, €erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos €ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si €dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes €spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniae de-€merent aut permissionem extra ciuium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenien-€ses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus €fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili €lamentatione fortunam gentis ad spem reuocauit auctor €indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Ro-mam possent: dilationem nihil ad praesentia mala, €quippe quae ultima essent, adiecturam; leuari per €multos casus tempore interposito praesentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Sci-€pione conuento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetrauerunt. et soluta obsi-€dione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu €prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam €repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret €in Asiam. tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id uertitur in uolun-€tate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter €et commeatus et omnia, quae in longo itinere exer-€citus alunt iuuantque, nobis suppeditabit; si is desti-tuit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque €prius regis animum explorari placet. optime explora-€bitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acer-€rimus iuuenum, ad id delectus per dispositos equos €prope incredibili celeritate ab Amphissa_inde enim est dimissus_die tertio Pellam peruenit. in €conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea €ipsa remissio animi suspicionem dempsit nouare eum quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus €hospes, postero die commeatus exercitui paratos be-€nigne, pontes in fluminibus factos, uias, ubi trans-itus difficiles erant, munitas uidit. haec referens ea-€dem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. €inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad prae-parata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio €apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa €in eo et dexteritas et humanitas uisa, quae commen-€dabilia apud Africanum erant, uirum sicut ad cetera €egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non auersum. inde non per Macedoniam modo sed etiam €Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo €ad Hellespontum peruentum est.  Antiochus post naualem ad Corycum pug-€nam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris €maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. suc-€currebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; €quodsi ea quoque_nec commissuros Rhodios, ut €iterum morarentur_certamini adesset, magno sibi €nauium numero opus fore, ut uiribus et magnitudine classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in €Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naues, et €Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„؈“„enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naues iussit. ipse in Phrygia hibernauit undique €auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; €bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, non-dum exoleta stirpe gentis, seruantes animos. filium €Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad ma-€ritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eu-€menes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicita-bant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas €hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum €duobus milibus peditum, equitibus quingentis uenit. is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro €hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit €Liuium, ut quinque milia militum secum mitteret. €missi ingentem praedam intra paucos dies auerterunt.  inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos auocantibus. grauia €hiberna nauium erant, graue tributum, quod togae €quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, grauis etiam inopia frumenti, propter quam naues €quoque et praesidium Romanum excessit. tum uero €liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in Ro-€mana societate perstandum censebant; defectionis au-ctores plus apud multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo €magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequi-€noctio uerno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta nauibus miserunt. iam Liuius €a Canis cum triginta nauibus [2suis]2 et septem quadri-€remibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Helles-€pontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem €terra uenturum opinabatur, praepararet, quae opus essent. in portum, quem uocant Achaeorum, classem €primum aduertit; inde Ilium escendit, sacrificioque €Mineruae facto legationes finitimas ab Elaeunte et €Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, benigne audiuit. inde ad Hellesponti fauces nauigat €et decem nauibus in statione contra Abydum relictis €cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli €primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; €iussu se matris deum famulos deae uenire memorant €ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbi-que. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. inde €Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per collo-€quia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnatio-€nem sese expediebant.  dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas €regius praefectus_erat autem exul Rhodius_cum €audisset profectam ab domo popularium suorum clas-sem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et €contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo cer-€tamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies €noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica eius rebus confutaret. mittit ad eum hominem et illi €notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae €magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, €mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti €dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. tum internuntius: regiam classem aut totam aut ma-€iorem [2eius]2 partem Polyxenidam traditurum ei; pretium €tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut asper-€naretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, €ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, sub-stitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante €Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Poly-€xenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo €uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem ratus €est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commis-€surum fuisse, ut aduersus semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis €composita. omnium se rerum apparatum omissurum €Polyxenidas dicere; non remigem, non socios naualis ad classem frequentis habiturum; subducturum per €simulationem reficiendi quasdam naues, alias in pro-€pinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi €in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in €classe sua habiturum Pausistratus audiuit, eam ipse €extemplo habuit, partem nauium ad commeatus ac-€cersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem €misit, [2ipse ad Panhormum mansit,]2 ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Poly-€xenidas augere simulando errorem; subducit quasdam €naues, alias uelut subducturus esset, naualia reficit; €remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magne-€siam occulte cogit.  forte quidam Antiochi miles, €cum Samum rei priuatae causa uenisset, pro specu-€latore deprehensus deducitur Panhormum ad prae-fectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incer-€tum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: classem instructam paratamque in portu stare; €remigium omne Magnesiam [ad Sipylum] missum; €perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; €numquam intentius rem naualem administratam esse. haec ne pro ueris audirentur, animus errore et spe €uana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus €comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, de-€ductisque raptim, quae subductae erant, nauibus, cum €diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis €occasum profectus septuaginta nauibus tectis uento €aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum €interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam archi-€pirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, €atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, €Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim €classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re neco-€pinata turbatus parumper, deinde uetus miles celeriter €collecto animo terra melius arceri quam mari hostes €posse ratus, armatos duobus agminibus ad promun-turia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, €ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. €id inceptum eius Nicander a terra uisus cum turbasset, €repente mutato consilio naues conscendere omnis iubet. tum uero ingens pariter militum nautarumque trepi-€datio orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumuentos. Pausistratus €unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per fauces €portus atque erumpere in mare apertum posset, post-€quam conscendisse suos uidit, sequi ceteris iussis prin-€ceps ipse concitata naue remis ad ostium portus tendit. superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus €quinqueremibus circumsistit. nauis rostris icta sup-€primitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium €reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, €quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; quinque tantum Rhodiae naues cum duabus Cois effu-€gerunt terrore flammae micantis uia sibi inter con-€fertas naues facta; contis enim binis a prora promi-€nentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant. Erythraeae triremes cum haud procul €a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent praesidio €ueniebant, obuiae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum auerterunt. sub idem tempus €Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes €aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes €ad eum metu defecerunt.  dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum €per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque €praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum €Liuio de condicionibus tradendae urbis agebant. rem €distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conueniebat. haec agentibus cum inter-€uenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; metuens enim Liuius, ne successu tantae rei €inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, op-€primeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti ex-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„،”„templo relicta naues, quae subductae Canis erant, deduxit; et Eumenes Elaeam uenit. Liuius omni €classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Pho-€caeam petit. quam cum teneri ualido regio praesidio €audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et praeda maxime hominum raptim €in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis €primo audita clades simul pauorem simul luctum in-€gentem fecit; nam praeter nauium militumque iactu-€ram, quod floris, quod roboris in iuuentute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera au-€ctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima €erat; deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissi-mum suo forent, in iram luctus uertit. decem ex-€templo naues, et diebus post paucis decem alias prae-€fecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus €bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, €quo minus animi erat, ducem futurum credebant. Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum clas-€sem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum [Pelorum] promunturium tenuerunt. inde €cum in proxima Samiae uellent traicere, non expectato €solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in €cursu, aquilone in septentrionem uerso, exasperato €fluctibus mari iactari coeperunt.  Polyxenidas €Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi €coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myon-€nesum stetit; inde ad Macrin, quam uocant, insulam €traiecit, ut praeteruehentis classis si quas aberrantis €ex agmine naues posset aut postremum agmen oppor-tune adoriretur. postquam sparsam tempestate clas-€sem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo €post increbrescente uento et maiores iam uoluente fluctus, quia peruenire se ad eos uidebat non posse, €ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Sa-mum ex alto petentis nauis adgrederetur. Romani, €pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae €tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito €hostium naues ad Aethaliam stare, consilium habitum, €utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent €classem. dilata re_ita enim placuit_Corycum, unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum €frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naues uacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. eodem €et Rhodia classis post dies paucos uenit. quam ut €expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt €Ephesum, ut aut decernerent nauali certamine, aut, €si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat €ad animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. contra fauces portus instructa in frontem nauium acie €stetere. postquam nemo aduersus ibat, classe diuisa €pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terram milites exposuit. in eos [iam] ingentem €praedam late depopulato agro agentis Andronicus €Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus €appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naues redegit. postero die €insidiis medio ferme uiae positis ad eliciendum extra €moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; €inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt ad naues; et terra marique fugientibus cer-€tamen hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. €inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes €cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit. infestum id latrocinio Lace-€daemonius Hybristas cum iuuentute Cephallanum fa-€ciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.  Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad nauale imperium Epicrates occurrit; qui audita clade €Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes ha-€beret, Epicratem cum quattuor nauibus in Asiam secum €reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naues sunt. Aegaeo mari traiecit [2Chium]2. eodem Timasicrates €Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte €intempesta uenit, deductusque ad Aemilium praesidii €causa se missum ait, quod eam oram maris infestam €onerariis regiae naues excursionibus crebris ab Helle-€sponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a €Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae ob-€uiam ab Liuio, et rex Eumenes cum duabus quin-queremibus occurrit. Samum postquam uentum est, €accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite €facto Aemilius consilium aduocauit. ibi C. Liuius_ €is enim est primus rogatus sententiam_neminem €fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id €alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephe-€sum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas, atque eas in faucibus portus supprimere; et eo mi-€noris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis €modum longum et angustum et uadosum ostium portus €sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse €inutilemque classem facturum.  nulli ea placere €sententia. Eumenes rex quaesiuit, quid tandem? ubi €demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum li-€bera sua classe abscessuri inde forent ad opem feren-€dam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? siue enim abs-€cedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi de-€mersas moles sint et minore molimento aperturi por-€tum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? quin contra €illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, €omnia Asia praebente quieta aestiua acturos; Romanos €aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, €omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quae €agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant. Eudamus praefectus Rhodiae classis magis €eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius €omissa in praesentia Epheso mittendam nauium par-€tem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. in duas magnas res id usui €fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris €totis uiribus incumbere in unius belli, quod aduersus Antiochum sit, curam posse, et eam classem, quae in €Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae con-iungatur. haec maxime mouit sententia; placuit tamen €Regillum classe tota euehi ad portum Ephesi ad in-€ferendum hostibus terrorem.  C. Liuius cum duabus quinqueremibus Ro-€manis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus €apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius €iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. ciuitates, quas praeteruectus est, Miletus Myndus Ha-licarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. Rho-€dum ut uentum est, simul et, ad quam rem missus €esset, iis exposuit et consuluit eos. approbantibus €cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, nauigat Patara. primo secundus €uentus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque su-€bito terrore aliquid moturos; postquam circumagente €se uento fluctibus dubiis uolui coeptum est mare, per-uicerunt quidem remis, ut tenerent terram; sed neque €circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus €in salo stare poterant aspero mari et nocte immi-nente. praeteruecti moenia portum Phoenicunta, minus €duum milium spatio inde distantem, petiere, nauibus a maritima ui tutum; sed altae insuper inminebant €rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis mili-tibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. aduersus €quos Liuius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad €exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expe-ditos iuuenes misit. hi, dum missilibus primo et ad-€uersus paucos leuibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen; post-€quam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multi-€tudo effundebatur, timor incessit Liuium, ne et auxi-€liares circumuenirentur et nauibus etiam ab terra periculum esset. ita non milites solum sed etiam €naualis socios, remigum turbam, quibus quisque po-terat telis, armatos in proelium eduxit. tum quoque žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ؐ˜Œ‚anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed €L. Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo ta-€men fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem com-€pulsi, et Romani cum haud incruenta uictoria ad naues redierunt. inde in Telmessicum profecti sinum, qui €latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso €[2consilio]2 Patara amplius temptandi Rhodii domum di-missi sunt, Liuius praeteruectus Asiam in Graeciam €transmisit, ut conuentis Scipionibus, qui tum circa €Thessaliam erant, in Italiam traiceret.  Aemilius postquam omissas in Lycia res €et Liuium profectum in Italiam cognouit, cum ipse €ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum reuertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, €proficisci eo tota classe et summa ui adgredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum praeter-€uecti in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fe-€cerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, €qui per colloquia principum et magistratuum temptarent €animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium €exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare in-€stiterunt, ne urbem et uicinam sibi et cognatam in-€noxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; eadem ui regiorum, €qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; €omnium Iasensium unam mentem esse, ut seruitutem regiam effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam €rege adsumpto simul suas necessitudines commemo-€rando, simul obsessae regio praesidio urbis casum €miserando peruicerunt, ut oppugnatione abstineretur. profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, €Loryma_portus aduersus Rhodum est_peruene-runt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos €militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii €peruenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut €ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas socio-rum urbes omnia impune conari posset. mouere ea €Aemilium; uocatosque Rhodios cum percontatus esset, €[utrum]num Pataris uniuersa classis in portu stare €posset, cum respondissent non posse, causam nactus €omittendae rei Samum naues reduxit.  per idem tempus Seleucus Antiochi filius, €cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeo-lide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, €quos in societatem perlicere non poterat, depopulandis, €transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab €domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima op-pugnaret, statuit. ad Elaeam primo infestis signis €accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros ho-€stiliter depopulatus ad caput arcemque regni Perga-mum ducit oppugnandam. Attalus primo stationibus €ante urbem positis et excursionibus equitum leuisque €armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem; postremo cum per leuia certamina expertus nulla parte €uirium se parem esse intra moenia se recepisset, ob-sideri urbs coepta est. eodem ferme tempore et An-€tiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde €haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis sta-€tiua habuit cum magno exercitu mixto uariis ex gen-tibus. plurimum terroris in Gallorum mercede con-€ductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis €ad peruastandum passim Pergamenum agrum [milites] misit. quae postquam Samum nuntiata sunt, primo €Eumenes auocatus domestico bello cum classe Elaeam €petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque €expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sen-tirent aut mouerentur, Pergamum contendit. ibi rursus €leuia per excursiones proelia fieri coepta Eumene sum-€mae rei discrimen haud dubie detractante. paucos €post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo uenerunt. quos ubi expo-€suisse copias Elaeae et tot classes in unum conuenisse €portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus €audiuit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse €pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent, tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul €urgeretur, agendi de pace [esse], tumulum quendam aduersus Elaeam castris cepit; ibi peditum omnibus €copiis relictis cum equitatu_erant autem sex milia €equitum_in campos sub ipsa Elaeae moenia de-€scendit misso caduceatore ad Aemilium, uelle se de €pace agere.  Aemilius Eumene a Pergamo accito €adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud €aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse €eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: 'qui enim' inquit 'aut honeste, inclusi moenibus et €obsessi, uelut leges pacis accipiemus? aut cui rata €ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? quaero €enim pace per te facta rediturusne extemplo in Ita-€liam sis, classem exercitumque deducturus, an expecta-€turus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat? restat ergo, ut maneas €in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso €bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita uisum iis sit, penes quos potestas fuerit, in-€stauremus nouum de integro bellum, quod possumus, €si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis uolentibus perfecisse.' haec sententia €uicit, responsumque Antiocho est ante consulis ad-uentum de pace agi non posse. Antiochus pace nequi-€quam temptata, euastatis Elaeensium primum, deinde €Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adra-€mytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulen-€tum, quem uocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; neque alio ullo loco Asiae maior regiis €militibus parta est praeda. eodem Adramytteum, ut €urbi praesidio essent, nauibus circumuecti Aemilius et €Eumenes uenerunt.  per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia €mille pedites cum centum equitibus, Diophane omni-€bus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos €nauibus obuiam missi ab Attalo nocte Pergamum de-duxerunt. ueterani omnes et periti belli erant, et ipse €dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum €imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem €hominum equorumque et ad uisendas hostium stationes, €quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt. ad radices fere collis, in quo posita €urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo popu-€latio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem [2qui]2 procul iacularetur, excurrente, postquam semel, com-€pulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum €et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos; paucis €ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant €se toto passim campo, pars in iuuenales lusus lasci-€uiamque uersi, pars uescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. haec Diophanes ex alta urbe €Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam €praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare. aegre id per-€mittente Attalo, quippe qui centum equitibus aduersus €sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pu-€gnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. et qui Per-€gami erant amentiam magis quam audaciam credere €esse, et hostes paulisper in eos uersi, ut nihil moueri €uiderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, in-super etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diopha-€nes quietos aliquamdiu suos, uelut ad spectaculum modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordi-€nibus hostes uidit, peditibus, quantum accelerare pos-€sent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma €sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni €simul pedite atque equite sublato stationem hostium improuiso inuadit. non homines solum sed equi etiam €territi, cum uincula abrupissent, trepidationem et tu-multum inter suos fecerunt. pauci stabant impauidi €equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escen-€dere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites uero €ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. caedes passim fugaque žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ؔ˜Ž‚per campos facta est. Diophanes secutus effusos, €quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum €parto_spectauerant enim e moenibus Pergami non €uiri modo sed feminae etiam_in praesidium urbis €redit.  postero die regiae magis compositae et €ordinatae stationes quingentis passibus longius ab €urbe posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tem-pore atque in eundem locum processerunt. per multas €horas intenti utrimque uelut iam futurum impetum €expectauere; postquam haud procul occasu solis rede-€undi in castra tempus erat, regii signis collatis abire €agmine ad iter magis quam ad pugnam composito coepere. quieuit Diophanes, dum in conspectu erant; €deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen €incurrit, tantumque rursus pauoris ac tumultus in-€cussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi €causa restiterit; trepidantesque et uix ordinem agminis seruantes in castra compulsi sunt. haec Achaeorum €audacia Seleucum ex agro Pergameno mouere castra €coegit. €Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adra-€mytteum uenisse audiuit, ea quidem urbe abstinuit; €depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenae-orum, expugnauit. Cotton et Corylenus et Aphro-€disias et Prinne primo impetu captae sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit. Seleucus in ora maritima €permanens aliis terrori erat, aliis praesidio. classis €Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo, inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde €Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchium uocant €_imminet urbi Phocaeensium_, appulerunt et, €quibus ante abstinuerant templis signisque_egregie €autem exornata insula erat_, cum hostiliter diri-puissent, ad ipsam urbem transmiserunt. eam diuisis €inter se partibus cum oppugnarent et uideretur sine €operibus, armis scalisque capi posse, missum ab An-€tiocho praesidium trium milium armatorum cum in-trasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis €ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato €circa urbem hostium agro.  inde placuit Eu-€menen domum dimitti et praeparare consuli atque €exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, €Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque €ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso mo-€ueret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redi-erunt. ibi M. Aemilius frater praetoris decessit. €Rhodii celebratis exsequiis aduersus classem, quam €fama erat ex Syria uenire, tredecim suis nauibus et €una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam €Eudamus cum classe ab Samo ueniret, tredecim ab €Rhodo naues cum Pamphilida praefecto aduersus ean-€dem Syriacam classem missae adsumptis quattuor €nauibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus €regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsi-€dione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additae huic quoque sunt ad eam classem, quam ha-bebat, sex apertae naues. profectus cum, quantum €accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Me-€gisten uocant, praegressos consequitur. inde uno ag-€mine Phaselidem cum uenissent, optimum uisum est €ibi hostem opperiri.  in confinio Lyciae et €Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum €conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia pe-€tentibus et procul nauium praebet prospectum. eo €maxime, ut in obuio classi hostium essent, electus locus est; ceterum, quod non prouiderunt, et loco €graui et tempore anni_medium enim aestatis erat_, €ad hoc insolito odore ingruere morbi uulgo, maxime in remiges, coeperunt. cuius pestilentiae metu pro-€fecti cum praeterueherentur Pamphylium sinum, ad €Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspen-diis ad Sidam hostis esse. tardius nauigauerant regii €aduerso tempore etesiarum, quod uelut statum fauoniis €uentis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; regia classis septem et €triginta maioris formae nauium erat; in quibus tres €hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem €triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognouerunt. utraque classis postero die luce prima, €tamquam eo die pugnatura, e portu mouit; et post-€quam superauere Rhodii promunturium, quod ab Sida €prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos uiderunt. ab regiis sinistro cornu, €quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apol-€lonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naues. Rhodii longo agmine uenie-€bant; prima praetoria nauis Eudami erat; cogebat €agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et pa-€ratam ad concurrendum uidit, et ipse in altum eue-€hitur, et deinceps quae sequebantur seruantes ordinem in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum €praebuit; nam nec sic in altum euectus erat, ut ordo €omnium nauium ad terram explicari posset, et festinans €ipse praepropere cum quinque solis nauibus Hannibali €occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram €relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro €cornu aduersus Hannibalem pugnabatur.  sed €momento temporis et nauium uirtus et usus maritimae rei terrorem omnem Rhodiis dempsit. nam et in €altum celeriter euectae naues locum post se quaeque €uenienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro €cum hostium naue, aut proram lacerabat, aut remos €detergebat, aut libero inter ordines discursu praeter-uecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit €hepteris regia a multo minore Rhodia naue uno ictu €demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu ho-stium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multi-€tudine nauium maxime Hannibal, ceteris omnibus €longe praestantem, urgebat, et circumuenisset, ni signo €sublato ex praetoria naue, quo dispersam classem in €unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu €uicerant naues ad opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal quaeque circa eum naues erant ca-€pessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte €aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent uires, €contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque €naues apertis nauibus remulco trahentis, uiginti paulo €amplius integras abscedentis, e turri praetoriae nauis €silentio facto 'exsurgite' inquit 'et egregium specta-culum capessite oculis.' consurrexere omnes, contem-€platique trepidationem fugamque hostium [ac] prope una uoce omnes, ut sequerentur, exclamauerunt. ipsius €Eudami multis ictibus uulnerata nauis erat; Pamphi-€lidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae ap-€propinquabat Hannibal, ueriti, ne includerentur uento €in hostium ora, ad Eudamum reuecti hepterem cap-€tam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam uictoria laeti, €quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non €omnis submersa aut capta classis hostium foret, re-dierunt. Hannibal, ictus uno proelio aduerso, ne tum €quidem praeteruehi Lyciam audebat, cum coniungi ueteri regiae classi quam primum cuperet; et ne id €ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum ui-€ginti nauibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem nauibus maximis €ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Roma-€nos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctori-€tate ualeret, compelleret Romanos ad Patara expu-€gnanda.  magnam Romanis laetitiam prius uictoriae nuntius, deinde aduentus attulit Rhodiorum; et appa-€rebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, uacuos eos €tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio €Antiochi ab Sardibus [2metusque inde]2, ne opprimerentur €maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeo-lidis prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor nauibus €tectis ad eam classem, quae circa Patara erat, mise-runt. Antiochus non ciuitatium modo, quae circa se €erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae €regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: uenire eos ad omnia €regna tollenda, ut nullum usquam [orbis] terrarum nisi Romanum imperium esset; Philippum, Nabim žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ؙ–‚expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab €oppresso sit, per omnis uelut continens incendium peruasurum; ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in uoluntariam seruitutem concessisset. his €motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis €fratris eius Africani, ab suspicione tali auerterunt, qui €praeter consuetudinem perpetuam populi Romani au-€gendi omni honore regum sociorum maiestatem, do-€mesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam ami-citiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem €in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio €modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante ex-pulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non €Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto €in orbe terrarum cuiuis regum uel maiestate uel uiri-bus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello €superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam stipendium re-€missum et filium obsidem redditum; et quasdam ciui-€tates extra Macedoniam patientibus Romanis impera-€toribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim €futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset. maxime confirmatus €est animus regis, postquam ad eum C. Liuius, qui €praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma uenit et edocuit, quanto et spes uictoriae certior Romanis €quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud €Romanos futura esset.  Antiochus postquam a spe societatis Pru-€siae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad €classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat, uisendam, magis quia terrestribus copiis exer-€citum Romanum et duos Scipiones imperatores uidebat €sustineri non posse, quam quod res naualis ipsa per €se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset. erat tamen momentum in €praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae €classis circa Patara esse et Eumenen regem cum om-€nibus nauibus suis consuli obuiam in Hellespontum profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos €classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude prae-paratam absumpta. his fretus, Polyxenida cum classe €ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, €ipse copias ad Notium ducit. id oppidum Colopho-€nium, mari imminens, abest a uetere Colophone duo ferme milia passuum. et ipsam urbem suae potestatis €esse uolebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra €mariue ageret, quod non subiectum oculis Colopho-€niorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae €urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occa-sionem Polyxenidae ad rem gerendam fore. igitur €operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare parti-€bus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque €uineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admouit. quibus territi malis Colophonii oratores Sa-€mum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Ro-mani implorantes, miserunt. Aemilium et Sami segnis €diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam €Polyxenidam, bis nequiquam ab se prouocatum, po-testatem pugnae facturum esse, et turpe existimabat €Eumenis classem adiuuare consulem ad traiciendas in €Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, in-certam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, €qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum, cunctique instare et [dicere]: quanto €satius esse uel socios obsidione eximere uel uictam iam €semel classem iterum uincere et totam maris posses-€sionem [2hosti]2 eripere, quam desertis sociis, tradita €Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi €satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli disce-€dere.  profecti ab Samo ad petendos com-€meatus consumptis iam omnibus Chium parabant tra-€icere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae onerariae derigebant cursum. circumuecti ab €urbe ad auersa insulae_obiecta aquiloni ad Chium €et Erythras sunt_cum pararent traicere, litteris €certior fit praetor frumenti uim magnam Chium ex €Italia uenisse, uinum portantes naues tempestatibus retentas esse; simul adlatum est Teios regiae classi €commeatus benigne praebuisse, quinque milia uasorum €uini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem €repente auertit, aut uolentibus iis usurus commeatu €parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme €eis naues circa Myonnesum apparuerunt, quas primo €ex classe regia praetor esse ratus institit sequi; ap-paruit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chio-€rum maritimam oram depopulati cum omnis generis €praeda reuertentes postquam uidere ex alto classem, €in fugam uerterunt. et celeritate superabant leuioribus €et ad id fabrefactis nauigiis, et propiores terrae erant; itaque priusquam appropinquaret classis Myonnesum €perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naues, ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promun-€turium inter Teum Samumque est. ipse collis est €in modum metae in acutum cacumen a fundo satis €lato fastigatus; a continenti artae semitae aditum €habet, a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut €quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naues, promineant. circa €ea appropinquare non ausae naues, ne sub ictu super-stantium rupibus piratarum essent, diem triuere. tan-€dem sub noctem uano incepto cum abstitissent, Teum €postero die accessere et in portu, qui ab tergo urbis €est_Geraesticum ipsi appellant_, nauibus con-€stitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum €emisit milites.  Teii, cum in oculis populatio €esset, oratores cum infulis et uelamentis ad Romanum miserunt. quibus purgantibus ciuitatem omnis facti €dictique hostilis aduersus Romanos, et iuuisse eos €commeatu classem hostium arguit, et quantum uini €Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae €classi darent, reuocaturum se a populatione militem; si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste €responsum cum rettulissent legati, uocatur in contio-€nem a magistratibus populus, ut, quid agerent, con-sultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe €a Colophone profectus postquam mouisse a Samo €Romanos audiuit et ad Myonnesum piratas persecutos €Teiorum agrum depopulari, naues in Geraestico portu stare, ipse aduersus Myonnesum in insula_Macrin nautici uocant_ancoras portu occulto iecit. inde €ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo €in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem €ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus €expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci: promunturiis coeuntibus inter €se ita clauditur portus, ut uix duae simul inde naues possint exire. [inde] nocte occupare fauces Polyxeni-€das in animo habebat, et denis nauibus ad promunturia €stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium €nauium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhor-€mum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere. quod non uanum ei consilium €fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, €ad accipiendos commeatus aptius uisum esset Romanis €in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. dicitur et Eudamus Rhodius uitium alterius portus €ostendisse, cum forte duae naues in arto ostio impli-citos remos fregissent; et inter alia id quoque mouit €praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra peri-€culum erat, haud procul inde Antiocho statiua habente.  traducta classe ad urbem ignaris omnibus €egressi milites nautaeque sunt ad commeatus et uinum maxime diuidendum in naues, cum medio forte diei €agrestis quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum €iam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo €ante uisas quasdam moueri tamquam ad profectionem naues. re subita perculsus praetor tubicines canere €iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent; €tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nau-tasque in naues. haud secus quam in repentino in-€cendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem cur-€rentibus ad suos reuocandos, aliis ex urbe naues cursu €repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae €obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„؝•naues est. uix suas quisque noscere aut adire prae €tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in €mari et in terra foret, ni partibus diuisis Aemilius €cum praetoria naue primum e portu in altum euectus, €excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque classis substitissent €ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent et, ut quaeque parata esset, exiret nauis. ita et expli-€cuere ordinem primae in conspectu praetoris, et co-€actum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, uelut €cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum €et Corycum promunturium erant, cum hostem con-spexere. et regia classis, binis in ordinem nauibus €longo agmine ueniens, et ipsa aciem aduersam expli-€cuit laeuo tantum euecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset. quod ubi Euda-€mus, qui cogebat agmen, uidit, non posse aequare €ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro €cornu, concitat naues_et erant Rhodiae longe om-€nium celerrimae tota classe_, aequatoque cornu €praetoriae naui, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.  iam totis classibus simul ab omni parte pugna €conserta erat. ab Romanis octoginta naues pugnabant, ex quibus Rhodiae duae et uiginti erant; hostium €classis undenonaginta nauium fuit; maximae formae €naues tres hexeres habebat, duas hepteres. robore €nauium et uirtute militum Romani longe praestabant, €Rhodiae naues agilitate et arte gubernatorum et sci-entia remigum; maximo tamen terrori hostibus fuere, €quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad €Panhormum circumuentis saluti fuerat, id tum maxi-mum momentum ad uictoriam fuit. nam metu ignis €aduersi regiae naues, ne prorae concurrerent, cum de-€clinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua €concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad in-cendium quam ad proelium trepidabant. plurimum €tamen, quae solet, militum uirtus in bello ualuit. me-€diam namque aciem hostium Romani cum rupissent, €circumuecti ab tergo pugnantibus aduersus Rhodios €regiis sese obiecere; momentoque temporis et media €acies Antiochi et laeuo cornu circumuentae naues mer-gebantur. dextera pars integra sociorum magis clade €quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam €alias circumuentas, praetoriam nauem Polyxenidae re-€lictis sociis uela dantem uidere, sublatis raptim do-€lonibus_et erat secundus petentibus Ephesum uentus €_capessunt fugam quadraginta duabus nauibus in €ea pugna amissis, quarum decem tres captae in po-testatem hostium uenerunt, ceterae incensae aut de-mersae. Romanorum duae naues fractae sunt, uul-€neratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. €nam cum rostro percussisset Sidoniam nauem, ancora, €ictu ipso excussa e naue sua, unco dente, uelut ferrea manu iniecta, adligauit alterius proram; inde tumultu €iniecto cum diuellere se ab hoste cupientes inhiberent €Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus €alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohae-€serat nauis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum €nauali proelio pugnatum est.  quo territus Antiochus, quia possessione €maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, prae-€sidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Ro-€manis, deduci prauo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. non enim tueri solum Lysimachiam a primo €impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam €tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam €inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam €tantum hostibus tradidit post aduersam naualem pu-€gnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam ad Aria-€rathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio po-€terat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, €ut acie dimicaret, intentus misit. Regillus Aemilius post uictoriam naualem pro-€fectus Ephesum, derectis ante portum nauibus, cum €confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, €Chium, quo ante nauale proelium cursum ab Samo intenderat, nauigat. ibi naues in proelio quassatas €cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta €nauibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, €Rhodios parte praedae et spoliis naualibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre praeuertere ad €traiciendas copias consulis [iere]; atque eo quoque €functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris €intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum €milium et quingentorum passuum spatium murus am-€plectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem uelut cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et du-€centos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum €mille passuum excurrens medium fere sinum uelut €nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos €in utramque regionem uersos portus tutissimos habet. qui in meridiem uergit, Naustathmon ab re appellant, €quia ingentem uim nauium capit; alter prope ipsum €Lamptera est.  hos portus tutissimos cum €occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut €operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit prae-€tor, qui principum magistratuumque animos temp-€tarent. postquam obstinatos uidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedi-€ficiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea €prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque €sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum €Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo €obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus €in armis et uirtute quam in moenibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum praetor receptui cani €iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem €uersi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi €intentis superuenit Q. Antonius a praetore missus, €qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Ro-€manis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore uellent, potesta-€tem iis dari eadem condicione, qua prius C. Liuii in fidem uenissent, se tradendi. haec cum audissent, €quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, tem-€ptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati €missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, €tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile pateren-tur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset €praetor parci se deditis uelle, clamor undique est sub-€latus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam €fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. ab hac uoce uelut signo a praetore dato ad diripien-€dam urbem passim discurrunt. Aemilius primo re-€sistere et reuocare dicendo captas, non deditas diripi €urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbi-trium esse. postquam ira et auaritia imperio poten-€tiora erant, praeconibus per urbem missis liberos €omnes in forum ad se conuenire iubet, ne uiolarentur; €et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: urbem agrosque et suas leges iis €restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae por-€tus ad hibernandum classi delegit.  per idem fere tempus consuli, trans-€gresso Aeniorum Maronitarumque finis, nuntiatur uic-€tam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse. id multo quam de nauali €uictoria laetius fuit, utique postquam eo uenerunt, €refertaque urbs omnium rerum commeatibus uelut in €aduentum exercitus praeparatis eos excepit, ubi in-€opiam ultimam laboremque in obsidenda urbe propo-suerant sibi. paucos dies statiua habuere, impedimenta €aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia €Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine uiae, relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter €per Chersonesum Hellespontum perueniunt. ubi om-€nibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis €uelut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„Ø”•delatis nauibus, sine tumultu traiecere. ea uero res €Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cer-€nentibus in Asiam, quam rem magni certaminis fu-turam crediderant. statiua deinde ad Hellespontum €aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia mouentur, religiosi ad iter inciderant. idem dies P. €Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, €diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae €erat, dum consequeretur.  per eos forte dies legatus ab Antiocho €in castra uenerat Byzantius Heraclides, de pace ad-ferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei €spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, €simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem €adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege €erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam €quod et magnitudo animi et satietas gloriae placa-bilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, €qui uictor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, €etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque €alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, €a Chalcide Oreum petentem, circumuentum ab regiis nauibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam €est, cum turma Fregellana missum exploratum ad €regia castra, effuso obuiam equitatu cum reciperet €sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse. illud €satis constat, si pax cum populo Romano maneret €hospitiumque priuatim regi cum Scipionibus esset, €neque liberalius neque benignius haberi colique ado-lescentem, quam cultus est, potuisse. ob haec cum €aduentum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is €uenit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.  aduocato frequenti consilio legati uerba sunt audita. is, multis ante legationibus ultro citroque €nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam im-€petrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil im-€petrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexan-€driam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam €cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dice-€rent; eas quae in Asia sint ciuitates tradere paratum €esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, uindicare ab imperio regio uelint; impensae €quoque in bellum factae partem dimidiam regem prae-staturum populo Romano. hae condiciones erant pacis; €reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et €suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. €finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; et parari singula acquirendo facilius potuisse quam uniuersa teneri posse; quod si Asiae quoque partem €aliquam abstrahere uelint, dummodo non dubiis regio-€nibus finiant, uinci suam temperantiam Romana cupi-€ditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, €quae legato magna ad pacem impetrandam uidebantur, parua Romanis uisa: nam et impensam, quae in bellum €facta esset, omnem praestare regem aequum cense-bant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, sed €sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia €sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, €quam ut cis Taurum montem possessione Asiae An-€tiochus cedat.  legatus postquam nihil aequi in consilio €impetrare se censebat, priuatim_sic enim impera-€tum erat_P. Scipionis temptare animum est conatus. omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem €dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Ro-€mani, auri pondus ingens [2est]2 pollicitus, et nomine €tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ad ea Scipio: 'quod Roma-€nos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, €minus miror, cum te fortunam eius, a quo uenis, igno-rare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersone-€sum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, €ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab solli-citis de belli euentu petituri eratis; concesso uero in €Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo €accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium pa-tiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia €maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, €ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in se €esse sentiet, si priuatam gratiam pro priuato beneficio €desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in praesentia dare possim, fidele consilium €est. abi, nuntia meis uerbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.' nihil ea mouerunt regem, €tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac uicto €iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia €mentione pacis totam curam in belli apparatum in-€tendit.  consul omnibus praeparatis ad propo-€sita exsequenda cum ex statiuis mouisset, Dardanum €primum, deinde Rhoeteum utraque ciuitate obuiam effusa uenit. inde Ilium processit, castrisque in campo, €qui est subiectus moenibus, positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificauit Mineruae praesidi arcis €et Iliensibus in omni rerum uerborumque honore ab €se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis €origine sua. inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis peruenerunt. eo et Eumenes rex, primo €conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna €Elaeam, aduersis deinde uentis cum aliquot diebus €superare Lecton promunturium non potuisset, in ter-€ram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proxi-€mum fuit, in castra Romana cum parua manu con-tendit. ex castris Pergamum remissus ad commeatus €expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, €in eadem statiua rediit. inde plurium dierum prae-€paratis cibariis consilium erat ire ad hostem, prius-€quam hiems opprimeret. regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum €audisset Antiochus P. Scipionem aegrum Elaeam de-€latum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit. non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque tandem €complexu filii 'renuntiate' inquit 'gratias regi me €agere, referre aliam gratiam nunc non posse, quam €ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in castra me redisse audierit.' quamquam sexaginta milia €peditum, plus duodecim milia equitum animos inter-€dum ad spem certaminis faciebant, motus tamen An-€tiochus tanti auctoritate uiri, in quo ad incertos belli €euentus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se €et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam, quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extra-€here tempus uellet, munimenta Romani temptarent, €fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex uallum fossae circumdedit, interiore labro €murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri €transitu fossae hostis posset.  consul circa Thyatiram esse regem €ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit. inde cum profectum audisset, se-€cutus uestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. eo mille ferme equites_ €maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam alia-€rumque gentium sagittarii equites intermixti_tu-€multuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. primo turbauerunt incompositos; dein, cum longius €certamen fieret [2et]2 Romanorum ex propinquis castris €facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et €pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam €amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde silentium €fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die €Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia €fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta €equitum peditumque regiorum magno terrore ac tu-multu aduenere; aliquanto pauciores in statione erant; €hi tamen per se, nullo [2a]2 munimento castrorum milite €auocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et €crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis occisis, centum ferme captis. per quadriduum inse-€quens instructae utrimque acies pro uallo stetere; žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ئ˜‰quinto die Romani processere in medium campi; An-€tiochus nihil promouit signa, ita ut extremi minus €mille pedes a uallo abessent.  consul postquam detractari certamen €uidit, postero die in consilium aduocauit, quid sibi €faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? instare hiemem; aut sub pellibus habendos €milites fore, aut, si concedere in hiberna uellet, diffe-rendum esse in aestatem bellum. nullum umquam €hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum €undique est, duceret extemplo et uteretur ardore mi-litum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus €hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, €per fossas, per uallum castra inuadere parati erant, si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad €explorandum iter, et qua parte adiri hostium uallum €posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero €die propius admoueri castra placuit; tertio signa in €medium campi prolata et instrui acies coepta est. nec Antiochus ultra tergiuersandum ratus, ne et suo-€rum animos minueret detractando certamen et hostium €spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus €a castris, ut dimicaturum appareret. Romana acies unius prope formae fuit et homi-€num et armorum genere. duae legiones Romanae, €duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant. Romani mediam €aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima €signa, dein principum erant, triarii postremos claude-bant. extra hanc uelut iustam aciem a parte dextra €consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eu-€menis, tria milia ferme peditum, aequata fronte in-€struxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, €ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Roma-nus equitatus erat; extremos Trallis et Cretensis_ €quingentorum utrique numerum explebant_statuit. laeuum cornu non egere uidebatur obiectis talibus €auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae €claudebant; quattuor tamen inde turmae equitum op-positae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo €milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui uolun-€tate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt. XVIelephantos post triarios in subsidio locauerunt; €nam praeterquam quod multitudinem regiorum ele-€phantorum_erant autem quattuor et quinquaginta €_sustinere non uidebantur posse, ne pari quidem €numero Indicis Africi resistunt, siue quia magnitu-€dine_longe enim illi praestant_siue robore ani-€morum uincuntur.  regia acies uaria magis multis gentibus, €dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. decem €et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, €qui phalangitae appellabantur. haec media acies fuit, in fronte in decem partes diuisa; partes eas inter-€positis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus €in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum €alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat. ingentes ipsi €erant; addebant speciem frontalia et cristae et tergo €impositae turres turribusque superstantes praeter re-ctorem quaterni armati. ad latus dextrum phalan-€gitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites €opposuit. his tria milia equitum loricatorum_ca-€taphractos ipsi appellant_adiunxit. addita his ala mille ferme equitum; agema eam uocabant; Medi €erant, lecti uiri, et eiusdem regionis mixti multarum €gentium equites. continens his grex sedecim elephan-torum est oppositus in subsidiis. ab eadem parte, €paulum producto cornu, regia cohors erat; argyras-pides a genere armorum appellabantur; Dahae deinde, €equites sagittarii, mille et ducenti; tum leuis armatura, €trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, €pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. extremum cornu claudebant quattuor €milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii. ab laeuo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci €pedites mille et quingenti et similiter his armati duo €milia Cappadocum_ab Ariarathe missi erant regi_; inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia se-€ptingenti, et tria milia cataphractorum equitum et €mille alii equites, regia ala leuioribus tegumentis suis €equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. ante hunc equi-€tatum falcatae quadrigae et cameli, quos appellant €dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios €tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. inde alia multi-€tudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi Taren-€tini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et €quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares €et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum: Pisidae erant et Pamphylii €et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro €cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico €interuallo distantes.  rex ipse in dextro cornu €erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in €laeuo praeposuit; media acies tribus permissa, Min-€nioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum. nebula matutina, crescente die leuata in nubes, €caliginem dedit; umor inde ab austro uelut * perfudit omnia; quae nihil admodum Romanis, eadem perin-€commoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie €modica Romanis non adimebat in omnis partes con-€spectum et umor toto fere graui armatu nihil gladios aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio €quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi €inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. falcatae quoque qua-€drigae, quibus se perturbaturum hostium aciem An-tiochus crediderat, in suos terrorem uerterunt. armatae €autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa €temonem ab iugo decem cubita exstantis uelut cornua habebant, quibus, quidquid obuium daretur, trans-€figerent, et in extremis iugis binae circa eminebant €falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram €deuexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, absci-€deret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret; €item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diuersae deligabantur falces. sic armatas quadrigas, €quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per €suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, locauerat rex. quod ubi Eumenes uidit, haud ignarus, €quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis €pauorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur €pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iacula-€tores [2cum aliquot turmis]2 equitum non confertos, sed €quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. haec uelut pro-€cella partim uulneribus missilium undique coniectorum €partim clamoribus dissonis ita consternauit equos, ut €repente uelut effrenati passim incerto cursu ferrentur; quorum impetus et leuis armatura et expediti fundi-€tores et uelox Cretensis momento declinabant; et eques €insequendo tumultum ac pauorem equis camelisque, €et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio €inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque €inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo €utrimque dato concursum est.  ceterum uana €illa res uerae mox cladis causa fuit. auxilia enim €subsidiaria, quae proxima locata erant, pauore et con-€sternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam uersa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. ad €quos cum dissipatis subsidiis peruenisset equitatus €Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; €pars eorum fusi sunt, alii propter grauitatem tegu-mentorum armorumque oppressi [sunt]. totum deinde €laeuum cornu inclinauit, et turbatis auxiliaribus, qui €inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror peruenit. ibi simul €perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus €praelongarum hastarum_sarisas Macedones uocant_, €intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere. ne interpositi quidem elephanti militem €Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis €et uitare impetum beluae et ex transuerso aut pilis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ØŖ•„incessere aut, si propius subire posset, gladio neruos incidere. iam media acies fere omnis a fronte pro-€strata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, €cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem pauentium accepere. namque €Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis €nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equi-€tum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, €impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; nec a fronte tantum instabat, sed cir-€cumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec €fugati equites primum, dein proximi peditum effuso €cursu ad castra compulsi sunt.  praeerat ca-€stris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, €qui post paucos annos pontifex maximus factus est. is qua fugam cernebat suorum, cum praesidio omni €occurrit et stare primo, deinde redire in pugnam iube-bat pauorem et turpem fugam increpans; minae exinde €erant, in perniciem suam caecos ruere, ni dicto pare-€rent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium €caedant, turbam insequentium ferro et uulneribus in hostem redigant. hic maior timor minorem uicit; an-€cipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi €rediere in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio_ €erant autem duo milia uirorum fortium_effuse se-quenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, €ab dextro cornu, quo laeuum hostium primo impetu €fugatum fuerat, [2ut]2 ab sinistro fugam suorum et tu-€multum circa castra uidit, in tempore cum ducentis equitibus aduenit. Antiochus postquam et eos, quorum €terga modo uiderat, repetentis pugnam et aliam et a €castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam uertit equum. ita utroque cornu uictores Ro-€mani per aceruos corporum, quos in media maxime €acie cumulauerant, ubi et robur fortissimorum uirorum €et arma grauitate fugam impedierant, pergunt ad ca-stra diripienda. equites primi omnium Eumenis, deinde €et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt. cete-€rum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis €elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum €solutis ordinibus uelut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur. in castris quoque €ingens et maior prope quam in acie caedes est edita; €nam et primorum fuga in castra maxime inclinauit, €et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro uallo pugnarunt. retenti in portis €ualloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, €Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira gra-€uiorem ediderunt caedem.  ad quinquaginta €milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria €milia; mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum aliquot uulnerati €sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor €et uiginti equites et de Eumenis exercitu quinque €et uiginti. et illo quidem die uictores direptis hostium castris €cum magna praeda in sua reuerterunt; postero die €spoliabant caesorum corpora et captiuos contrahebant. legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes uenerunt. Antiochus cum paucis fugiens, in €ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit. inde, €cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum €Apameam progressos, et ipse quarta uigilia cum con-iuge ac filia petit Apameam. Xenoni tradita custodia €urbis, Timone Lydiae praeposito; quibus spretis con-€sensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, le-€gati ad consulem missi sunt.  sub idem fere €tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super €Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes ue-nerunt. reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, €et classi usque ad Patara Lyciae peruectus, metu sta-€tionis Rhodiarum nauium, quae ad Megisten erant, in €terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit. Asiae ciuitates in fidem consulis dicionemque €populi Romani sese tradebant. Sardibus iam consul €erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati la-€borem uiae potuit, uenit. sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho €per P. Scipionem a consule petit impetrauitque, ut oratores mittere liceret regi. paucos post dies Zeuxis, €qui praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius, uenerunt. prius Eumene conuento, quem propter ue-€tera certamina auersum maxime a pace credebant esse, €et placatiore eo et sua et regis spe inuento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt; praebitoque €iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, €'non tam, quid ipsi dicamus, habe[2ntes ueni]2mus' inquit €Zeuxis, 'quam ut a uobis quaeramus, Romani, quo €piaculo expiare errorem regis, pacem ueniamque im-petrare a uictoribus possimus. maximo semper animo €uictis regibus populisque ignouistis; quanto id maiore €et placatiore animo decet uos facere in hac uictoria, quae uos dominos orbis terrarum fecit? positis iam €aduersus omnes mortales certaminibus haud secus quam €deos consulere et parcere uos generi humano oportet.' iam antequam legati uenirent, decretum erat, quid responderetur. respondere Africanum placuit. is in €hunc modum locutus fertur: 'Romani ex iis, quae in €deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt; animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem €in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos se-€cundae res extulerunt nec aduersae minuerunt. eius €rei, ut alios omittam, Hannibalem uestrum uobis testem darem, nisi uos ipsos dare possem. postquam €traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, prius-€quam aciem uideremus, cum communis Mars et incer-€tus belli euentus esset, de pace uobis agentibus quas €pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc uictores uictis ferimus: Europa abstinete; Asia omni, €quae cis Taurum montem est, decedite. pro impensis €deinde in bellum factis quindecim milia talentum Eu-€boicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et €quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem €comprobauerint; [2milia]2 deinde talentum per duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et €quod frumenti reliquum ex eo, quod patri debitum est, placet. haec cum pepigerimus, facturos uos ut €pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si €obsides uiginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam €satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Tho-€antem quoque Aetolum concitorem Aetolici belli, qui €et illorum fiducia uos et uestra illos in nos armauit, €dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalci-densis Philonem et Eubulidam. in deteriore sua for-€tuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere €potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiesta-€tem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari.' cum iis mandatis €ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicio-€nem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit. €consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Trallis Ephesumque diuisit. Ephesum ad consulem €paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, uenerunt. Eumenes quoque €eodem tempore profectus est Romam, quo legati re-€gis. secutae eos sunt legationes omnium Asiae po-€pulorum.  dum haec in Asia geruntur, duo fere sub €idem tempus cum triumphi spe proconsules de pro-€uinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis €Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu €decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est inuectus. praelata in eo triumpho sunt signa €militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia €pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem €tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, uasa argentea caelata multa magnique ponderis; tulit et €suppellectilem regiam argenteam ac uestem magni-€ficam, coronas aureas, dona sociarum ciuitatium, qua-€draginta quinque, spolia omnis generis. captiuos no-€biles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit. Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e €carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„Ø®•ƒcustodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. milites tantum, qui sequerentur currum, €defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama €rerum triumphus fuit. huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hi-€spania tristis, aduersa pugna in Bastetanis ductu L. €Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lu-sitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros €pauentis intra uallum compulsos aegre castra defen-€disse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. haec ex Hispania nuntiata. €ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Aurunculeius praetor in senatum introduxit. iis queren-€tibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo €absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reli-€quisse colonias, decreuit senatus, uti C. Laelius consul, €si ei uideretur, sex milia familiarum conscriberet, quae €in eas colonias diuiderentur, et ut L. Aurunculeius €praetor triumuiros crearet ad eos colonos deducendos. creati M. Atilius Serranus L. Ualerius P. F. Flaccus €L. Ualerius C. F. Tappo.  haud ita multo post, €cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius consul ex Gallia Romam rediit. is non €solum ex facto absente se senatus consulto in supple-€mentum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, €ut nouae coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuis-€set, deducerentur, et rettulit et auctore eo patres €censuerunt. eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris ad-€latae de nauali pugna ad Myonnesum facta, et L. €Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse. uictoriae naualis ergo in diem unum supplicatio de-€creta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus €tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res pro-spera et laeta eueniret. uicenis maioribus hostiis in €singulas supplicationes sacrificare consul est iussus. inde consularia comitia magna contentione habita. €M. Aemilius Lepidus petebat aduersa omnium fama, €quod prouinciam Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset. petebant €cum eo M. Fuluius Nobilior Cn. Manlius [2Uulso]2 M. €Ualerius Messalla. Fuluius consul unus creatur, cum €ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn. €Manlium Lepido deiecto_nam Messalla iacuit_ collegam dixit. praetores exinde facti duo Q. Fabii, €Labeo et Pictor_Pictor flamen Quirinalis eo anno €inauguratus fuerat_, M. Sempronius Tuditanus Sp. €Postumius Albinus L. Plautius Hypsaeus L. Baebius €Diues.  M. Fuluio Nobiliore et Cn. Manlio Uul-€sone consulibus Ualerius Antias auctor est rumorem €celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. €Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium euo-catos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus €captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, €eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum esse. ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse €imperata facere, principesque eorum in Macedoniam €et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mer-cede auxilia profectos. haec qui nuntiarent Romam, €A. Terentium Uarronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse. sub-€texit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu €inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde au-€dissent imperatores Romanos in Asia captos ab An-tiocho rege et exercitum deletum esse; Aetolos re-€spondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, €certiores factos. rumoris huius quia neminem alium €auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione €sit nec pro uana praetermissa.  Aetoli legati in senatum introducti, cum €et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori ueniam supplices peterent, orsi €a beneficiis in populum Romanum et prope expro-€brantes uirtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, uetera et oblitterata €repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium €maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria sub-€iret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, €permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde €ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus €socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt. conclamatum deinde prope ab uni-€uerso senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos esse et €ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum €cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. illa etiam res accendit, quod eo €ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Do-lopiae atque Athamaniae bellum inferebant. senatus €consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum €Aetolosque deuicerat, factum est, ut Aetoli eo die €iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere. A. Terentius Uarro ad custo-€diendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua €deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu imperatoris, €qui eam prouinciam obtineret, et cum legato Romano €uenisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita €dimissi Aetoli.  de prouinciis deinde consules rettulerunt; sor-tiri eos Aetoliam et Asiam placuit; qui Asiam sor-titus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est €decretus et in eum supplementum quattuor milia pe-€ditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac €Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equi-tes; his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri €consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et €ut in supplementum scriberet permissum ciuium so-ciorumque eundem numerum, quem collega. naues €quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, €ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis so-€lum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam traicere. mandatum eidem, ut, si per commodum rei €publicae facere posset, ut ad comitia Romam ueniret; nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi €essent, censores quoque placere creari. si qua res €eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comi-tiorum tempus occurrere non posse. Aetolia M. Fuluio, €Asia Cn. Manlio sorte euenit. praetores deinde sortiti €sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter pere-€grinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius €Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo €classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, L. Baebius Diues Hispaniam ulteriorem. Siciliae legio €una et classis, quae in ea prouincia erat, decreta, et €ut duas decumas frumenti nouus praetor imperaret €Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam mitteret. idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exer-€citus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum. L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille €Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites; Plautio Hyp-€saeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt €pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti €equites; cum his supplementis ut singulas legiones duae Hispaniae haberent. prioris anni magistratibus €C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum €imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in €Etruria cum eo exercitu, qui in prouincia esset, et €M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.  priusquam in prouincias praetores irent, cer-€tamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et €Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale pa-€trum memoria inter L. Metellum et Postumium Albi-num fuerat. consulem illum cum C. Lutatio collega €in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra reti-nuerat Metellus, pontifex maximus; praetorem hunc, €ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. et €in senatu et ad populum magnis contentionibus cer-tatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera €capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et prouo-catum ad populum est. religio ad postremum uicit; €ut dicto audiens esset flamen pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa. ira prouinciae ereptae prae-€torem magistratu abdicare se conantem patres aucto-€ritate sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos di-ceret, decreuerunt. dilectibus deinde intra paucos dies €_neque enim multi milites legendi erant_per-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„س—ƒfectis consules praetoresque in prouincias proficis-€cuntur. fama dein de rebus in Asia gestis temere uul-€gata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteraeque imperatoris Romam adlatae, quae non tan-€tum gaudium ab recenti metu attulerunt_desierant €enim uictum in Aetolia [2regem]2 metuere_quam a €uetere fama, quod ineuntibus id bellum grauis hostis €et suis uiribus, et quod Hannibalem rectorem militiae haberet, uisus fuerat. nihil tamen aut de consule mit-€tendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias €censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.  haud multo post M. Aurelius Cotta legatus €L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam uenerunt. Cotta in senatu €primum, deinde in contione iussu patrum, quae acta €in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum €decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae. tum omnium primum Eumeni senatus datus €est. is cum breuiter et egisset gratias patribus, quod €obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab €iniuriis Antiochi uindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque €regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris €prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex im-€peratoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit. haec approbantibus cunctis iuben-€tibusque dicere ipsum, omissa in id uerecundia, quid €sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum cen-€seret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab €aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data €modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio €amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immo-€derate cupisse aut petisse parum modeste uideri pos-set; uerum enimuero cum ipsi daturi sint, multo magis €munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse. nihil hac oratione eius patres €conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iu-€berent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc mo-€destia inter permittentis in uicem non magis mutua €quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit. senatus in eadem perstare sen-€tentia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid €sperans aut petens uenerit; quae accommodata regno €suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius €quam senatum nosse; reuocandum igitur et cogendum, €quae uellet quaeque sentiret, expromere.  re-€ductus a praetore in templum rex et dicere iussus €'perseuerassem' inquit 'tacere, patres conscripti, nisi €Rhodiorum legationem mox uocaturos uos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. quae qui-€dem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum €futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, €sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, pe-tere uideantur. agent enim causam ciuitatium Grae-€carum, et liberari eas dicent debere. quo impetrato, €cui dubium est, quin et a nobis auersuri sint non eas €modo ciuitates, quae liberabuntur, sed etiam ueteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos be-€neficio uerbo socios, re uera subiectos imperio et ob-noxios habituri sint? et, si dis placet, cum has tantas €opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se €pertinere; uos modo id decere et conueniens esse ante factis dicent. haec uos ne decipiat oratio, prouidendum €uobis erit, neue non solum inaequaliter alios nimium €deprimatis ex sociis uestris, alios praeter modum ex-€tollatis, sed etiam ne, qui aduersus uos arma tulerint, in meliore statu sint, quam socii et amici uestri. quod €ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris €mei cuilibet uideri malim, quam nimis pertinaciter in €obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiae €uestrae, beneuolentiae erga uos, honoris, qui ab uobis €habebitur, minime aequo animo uinci possum. hanc €ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus €omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam uenit uestram eamque perpetua et constanti fide ad extremum uitae finem perduxit; nec animum dumtaxat €uobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus inter-€fuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus na-€ualibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo socio-€rum uestrorum ulla parte aequari posset, uos adiuuit; postremo, cum Boeotos ad societatem uestram hor-€taretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspirauit. huius ego uestigia ingressus uoluntati €quidem et studio in colendis uobis adicere_etenim inexsuperabilia haec erant_nihil potui; rebus ipsis €meritisque et impensis officiorum ut superare possem, €fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam. rex Asiae et partis Europae €Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; €restituebat extemplo ciuitates, quae defecerant a nobis; €spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si secum bellum aduersus uos gessissem. non gloria-€bor eo, quod nihil in uos deliquerim; illa potius, quae €uetustissima domus nostrae uobiscum amicitia digna sunt, referam. pedestribus naualibusque copiis, ut €nemo sociorum uestrorum me aequiperare posset, im-€peratores uestros adiuui; commeatus terra marique €suppeditaui; naualibus proeliis, quae multis locis facta €sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci. quod miserrimum est in bello, ob-€sidionem passus sum, Pergami inclusus cum discri-mine ultimo simul uitae regnique. liberatus deinde €obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus €circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis €rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli €uestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuua-rem. posteaquam in Asiam exercitus uester est trans-€gressus, numquam a consule abscessi; nemo miles €Romanus magis adsiduus in castris fuit uestris quam €ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est; in acie ibi steti, eam €partem sum tutatus, in qua me consul esse uoluit. €non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga uos mecum comparari potest? ego €nulli omnium neque populorum neque regum, quos in €magno honore habetis, non ausim me comparare. Masinissa hostis uobis ante quam socius fuit, nec €incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expul-€sus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit uestra; tamen eum, quia in Africa €aduersus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque €impigre uobiscum stetit, non in patrium solum reg-€num restituistis, sed adiecta opulentissima parte Sy-€phacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis. quo tandem igitur nos praemio atque honore digni €apud uos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus? pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, €sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia €in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra marique pro uobis arma tulimus. quid ergo postulas? €dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere €utique uolentibus uobis parendum est, si uos ea mente €ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis €eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam uos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero; sed si uobis decedere inde atque €deducere exercitus in animo est, neminem digniorem €esse ex sociis uestris, qui bello a uobis parta possi-deat quam me dicere ausim. at enim magnificum €est liberare ciuitates seruas. ita opinor, si nihil ho-€stile aduersus uos fecerunt; sin autem Antiochi partis €fuerunt, quanto est uestra prudentia et aequitate di-€gnius sociis bene meritis quam hostibus uos con-€sulere?'  grata oratio regis patribus fuit, et facile €apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. interposita Smyrnaeorum breuis legatio est, quia non €aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyr-€naeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps €legationis expositis initiis amicitiae cum populo Ro-€mano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello 'nihil' inquit 'nobis tota nostra actione, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ض”‚patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum €quo uno maxime regum et priuatim singulis et, quod €magis nos mouet, publicum ciuitati nostrae hospitium est. ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, €sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut €nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, €reges serua omnia et subiecta imperio suo esse uelint. utcumque tamen res sese habet, magis uerecundia €nostra aduersus regem nobis obstat, quam ipsa dis-€ceptatio aut nobis impedita est aut uobis perplexam deliberationem praebitura uidetur. nam si aliter socio €atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, €de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, €nisi liberas ciuitates in seruitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum €dimitteretis, aut decederetis instituto uestro gloriamque €Philippi bello partam nunc seruitute tot ciuitatium deformaretis; sed ab hac necessitate aut gratiae in €amicum minuendae aut gloriae uestrae egregie uos €fortuna uindicat. est enim deum benignitate non €gloriosa magis quam diues uictoria uestra, quae uos facile isto uelut aere alieno exsoluat. nam et Ly-€caonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Cher-€sonesus, quaeque circumiacent Europae, in uestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multi-€plicare regnum Eumenis potest, omnes uero datae maximis eum regibus aequare. licet ergo uobis et €praemiis belli ditare socios et non decedere instituto €uestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius €aduersus Philippum, nunc aduersus Antiochum belli, quid feceritis Philippo uicto, quid nunc a uobis, non €magis quia fecistis, quam quia id uos facere decet, €desideretur atque expectetur. alia enim aliis et ho-nesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi €uicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris €ut possideant; uos nec cupistis haec antequam habe-€retis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione uestra sit, cupere potestis. pro dignitate et gloria apud omne €humanum genus, quod uestrum nomen imperiumque €iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugna-€stis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. gentis uetustissimae nobilissimae-€que uel fama rerum gestarum uel omni commendatione €humanitatis doctrinarumque tuendam ab seruitio regio €libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in €fidem et clientelam uestram uniuersae gentis perpe-tuum uos praestare decet. non, quae in solo [modo] €antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae €earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutauit genus aut mores. certare pio certa-€mine cuiuslibet bonae artis ac uirtutis ausi sumus €cum parentibus quaeque ciuitas et conditoribus suis. adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi €quod longius a uobis absumus, nulla uincimur alia re. Massiliensis, quos, si natura insita uelut ingenio terrae €uinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae cir-€cumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate €audimus apud uos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent. non enim sonum modo linguae €uestitumque et habitum, sed ante omnia mores et €leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum seruarunt. terminus est nunc imperii uestri €mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil €longinquum uobis debet uideri; quo arma uestra per-uenerunt, eodem ius hinc profectum perueniat. bar-€bari, quibus pro legibus semper dominorum imperia €fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, uestros animos gerunt. domesticis quon-€dam uiribus etiam imperium amplectebantur; nunc €imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; liber-€tatem uestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. at enim quaedam ciuitates cum An-€tiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo, et €cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. huic uestro €exemplo quantum debeatis, uidete, patres conscripti; €inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae uestrae negastis. Rhodii [2et in hoc]2 et €in omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam €forti fidelique uos opera adiuuerimus, uestro iudicio €relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, €quod si comprobaritis, magnificentius uos uictoria €usos esse quam uicisse omnes existimaturi sint.' apta €magnitudine Romanae oratio uisa est.  post Rhodios Antiochi legati uocati sunt. €ii uulgato petentium ueniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, ut suae potius cle-€mentiae quam regis culpae qui satis superque poe-€narum dedisset, memores consulerent; postremo pacem €datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus de-disset, confirmarent auctoritate sua. et senatus eam €pacem seruandam censuit, et paucos post dies popu-€lus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro prin-€cipe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi €est ictum. auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. €quibus omnibus datum responsum decem legatos more €maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptan-das componendasque; summam tamen hanc fore, ut €cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines €fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Ca-€riamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut ciuitatis Rhodiorum essent; ceterae ciuitates Asiae, quae Attali €stipendiariae fuissent, eaedem uectigal Eumeni pen-€derent; quae uectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos hos decreuerunt: €Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Mi-€nucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cor-€nelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium €L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium €Tuberonem.  his, quae praesentis disceptationis €essent, libera mandata; de summa rerum senatus con-stituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque €et Mysiam [2quam Prusia rex ademerat, restituit]2 regi et €Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae €libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, €quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad €Phrygiam uergentem, et castella uicosque ad Maean-drum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum €fuissent, Telmessum item nominatim et castra Tel-€messium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuis-€set. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eu-meni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem €Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptole-€maei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus. ea quoque iis pars Cariae data, quae pro-€pior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, €oppida, uici, castella, agri, qui ad Pisidiam uergunt, €nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, €quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est. pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis €urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut €sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi €cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium €munus, ut eam ciuitatem ex seruitute regia eximerent. uocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum iis €est nec quicquam impetratum testante foedera Anti-€patro, aduersus quae ab Rhodiis non Solos, sed Cili-ciam peti et iuga Tauri transcendi. reuocatis in se-€natum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus €regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad €ciuitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, €senatum omni modo expugnaturum pertinaciam lega-torum. tum uero impensius quam ante Rhodii gratias €egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri, €quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt. €ita nihil de Solis mutatum est.  per eos dies, quibus haec gesta sunt, legati €Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in €prouinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumuentum, magna parte comitum caesa uulnera-€tum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam per-fugisse et intra triduum exspirasse. senatus ea re €audita decreuit, uti P. Iunius Brutus, qui propraetor €in Etruria esset, prouincia exercituque traditis uni, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø„ع“„cui uideretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei prouincia esset. hoc senatus €consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in €Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor. in qua prouincia prius aliquanto, €quam successor ueniret, L. Aemilius Paulus, qui postea €regem Persea magna gloria uicit, cum priore anno €haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnauit. fusi €fugatique hostes; caesa decem octo milia armatorum; €duo milia trecenti capti et castra expugnata. huius €uictoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit. eodem anno ante diem tertium Kal. Ianuarias €Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. €Ualerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Ualerius Tappo triumuiri deduxerunt. tria milia hominum sunt de-€ducta; equitibus septuagena iugera, ceteris colonis €quinquagena sunt data. ager captus de Gallis Bois €fuerat; Galli Tuscos expulerant. eodem anno censuram multi et clari uiri petie-€runt. quae res, tamquam in se parum magni certa-€minis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitauit. petebant T. Quinctius Flamininus €P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Ualerius Flaccus M. Por-€cius Cato M. Claudius Marcellus M'. Acilius Glabrio, €qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque deuicerat. in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, €quibus magnam partem hominum obligarat, fauor populi se inclinabat. id cum aegre paterentur tot €nobiles, nouum sibi hominem tantum praeferri, P. Sem-€pronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, [2tribuni €plebis,]2 ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae prae-€daeque aliquantum captae in Antiochi castris neque €in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset. uaria testimonia legatorum tribunorumque militum €erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius €auctoritatem perpetuo tenore uitae partam toga can-dida eleuabat. is testis, quae uasa aurea atque ar-€gentea castris captis inter aliam praedam regiam ui-disset, ea se in triumpho negabat uidisse. postremo €in huius maxime inuidiam desistere se petitione Gla-€brio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles €homines, id aeque nouus competitor intestabili per-€iurio incesseret.  centum milium multa irro-€gata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de €petitione destitisset reus, nec populus de multa suffra-€gium ferre uoluit, et tribuni eo negotio destiterunt censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Mar-€cellus creati. per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe prae-€fectum Antiochi regis deuicerat, extra urbem in aede €Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis €eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot €inde naues demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus naualis est decretus. triumphauit €Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta €coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam €[tanta] pro specie regii triumphi, tetrachma Attica €triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti. supplicationes deinde fue-€runt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania €prospere rem publicam gessisset. haud ita multo post L. Scipio ad urbem uenit; €qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appel-lari uoluit. et in senatu et in contione de rebus ab €se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum €quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno me-€morabili proelio debellatum, gloriamque eius uictoriae praefloratam ad Thermopylas esse. ceterum uere ae-€stimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam €regium fuit; quota enim parte uirium suarum ibi di-€micauit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt uires €ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis €auxiliis.  merito ergo et diis immortalibus, quan-€tus maximus poterat, habitus est honos, quod ingen-€tem uictoriam facilem etiam fecissent, [2et]2 imperatori triumphus est decretus. triumphauit mense interca-€lario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo €oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, re-€cordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque €non magis comparandus, quam si imperatorem im-€peratori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in triumpho signa militaria ducenta uiginti quat-€tuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, €eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo cen-€tum triginta septem milia quadringenta uiginti, te-€trachmum Atticorum ducenta uiginti quattuor milia, €cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta, €nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, uasorum argenteorum_omnia caelata erant_mille €pondo et quadringenta uiginti tria, aureorum mille €pondo uiginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini €uiceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. €et stipendium militare et frumentum duplex post €triumphum datum; [2iam]2 proelio in Asia facto duplex €dederat. triumphauit anno fere post, quam consu-€latu abiit.  eodem fere tempore et Cn. Manlius consul €in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem uenit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. €mare pacatum erat deuicto Antiocho, cogitantique €Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam pro-€uinciam habuisse uideri posset, optimum uisum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum aduersus €Gortynios Gnosiosque gerebant, et captiuorum Roma-€norum atque Italici generis magnus numerus in ser-uitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab €Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, €nuntios circa ciuitates misit, ut armis absisterent €captiuosque in suis quaeque urbibus agrisque conqui-€sitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus €de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinen-tibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses mouerunt; €captiuos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Ualerius Antias quattuor milia captiuorum, quia belli minas €timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque €causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, trium-phi naualis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephe-€sum Fabius redit; inde tribus nauibus in Thraciae €oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi €deduci iussit, ut in libertate eae ciuitates essent. °dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia €quidem res quietae fuerant, principio a gente Atha-manum orto. Athamania ea tempestate pulso Amy-€nandro sub praefectis Philippi regio tenebatur prae-€sidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. exulanti tum Amynandro in €Aetolia litteris suorum, indicantium statum Atha-maniae, spes recuperandi regni facta est. remissique €ab eo nuntiant principibus Argitheam_id enim €caput Athamaniae erat_, si popularium animos satis €perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in €Athamaniam se [2uenturum. non diffidere sibi facile con]2-€uenturum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore. quos ubi ad omnia paratos €esse uidit, certiores suos inde facit, quo die cum exer-citu Athamaniam ingressurus esset. quattuor primo €fuerunt coniurati aduersus Macedonum praesidium. hi €senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; €dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam €agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diuise-€runt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, €ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. ita inter omnis con-€uenit, ut primo quieti, uelut ad priuatam rem agen-€dam uenissent, in foro obuersarentur; die certa multi-€tudinem omnem conuocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. ubi ea dies aduenit, et Amynan-€der cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito €quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, €litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut uindi-€carent sese ab impotenti dominatione Philippi et re-stituerent in patrium ac legitimum regnum. undique €Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦˜ŠƒXenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id €quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania €in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus €Macedoniae subiectum.  Philippus audita defectione Athamaniae cum €sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos peruenit. ibi relicta maiore parte exercitus €_neque enim ad tanta itinera sufficerent_cum €duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, peruenit. inde proximis temptatis €cum facile animaduertisset cetera hostilia esse, Gom-€phos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum €Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae im-minentem; quem ubi teneri ab suis locum uidit, ipse €circa templum Iouis Acraei posuit castra. ibi unum €diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. euntibus extemplo apparuere €Athamanes in tumulos imminentis uiae discurrentes. €ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pauor et trepidatio erat, et pro se quisque, €quidnam futurum esset, cogitare, si in ualles subiectas rupibus agmen foret demissum. haec tumultuatio re-€gem cupientem, si se sequerentur, raptim euadere €angustias, reuocare primos et eadem, qua uenerat, uia €referre coegit signa. Athamanes primo ex interuallo quieti sequebantur; postquam Aetoli se coniunxerunt, €hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles €breuiore uia praegressi transitus insedere; tantumque €tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis €effusae quam itineris ordinati modo multis armis ui-risque relictis flumen traiecerint. hic finis sequendi €fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Ae-€thopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimen-dos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti €ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique €tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu in-uento expulere eos Athamanes, dispersosque et per €inuia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis €partim ceperunt partim interfecerunt. multi pauore €in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem €euaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos po-€testas facta est.  Amynander recuperato regno €legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in €Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. pacem petebat excusabatque sese, €quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Phi-€lippum incusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti €sunt et maioris partis uoluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta_ €nam fuerat quondam Aetolorum_eadem spe in €Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte €sine certamine in deditionem uenit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. hi primo ad arma €concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum €Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et cae-€dem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. quibus circumiectis gentibus iam €undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Ae-€tolis fama adfertur Antiochum in Asia uictum ab Ro-€manis; nec ita multo post legati ab Roma rediere €sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. his territi, prius ab Rhodo €et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem €earum ciuitatium suae preces nuper repudiatae faci-€liorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, €ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu €hostis erat, praemeditati. iam M. Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum €Epirotarum principibus consultabat, unde bellum in-€ciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: siue ad tuendam eam €uenirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum €esse; siue detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiae €ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Are-€thontem, nauigabilem amnem, opportunum ad compor-€tanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et €aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt, €ut per Epirum duceret.  consuli ad Ambraciam €aduenienti magni operis oppugnatio uisa est. Am-bracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae €uocant. urbs, qua murus uergit in campos et flumen, €occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat. amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in €sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum. praeterquam quod hinc amnis munit, hinc €tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fuluius €bina a campo castra, modico inter se distantia inter-€uallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; ea omnia uallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus €inclusis ab urbe neue aditus foris ad auxilia intro-€mittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae €Stratum iam edicto Nicandri praetoris conuenerant Aetoli. inde primo copiis omnibus ad prohibendam €obsidionem uenire in animo fuerat; dein, postquam €urbem iam magna ex parte operibus saeptam uide-€runt, Epirotarum trans flumen loco plano castra po-sita esse, diuidere copias placuit. cum mille expeditis €Eupolemus Ambraciam profectus per nondum com-missa inter se munimenta urbem intrauit. Nicandro €cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte ad-€gredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, €ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto €non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam €Acarnaniam iter conuertit.  consul iam munimentis, €quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae ad-€mouere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. tria paribus interuallis, faciliore €aditu a campo, aduersus Pyrrheum, quod uocant, ad-€mouit, unum e regione Aesculapii, unum aduersus arcem. arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis €detergebat pinnas. oppidanos primo et ad speciem €et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pauor ac trepidatio cepit; deinde, ut praeter spem stare €muros uiderunt, collectis rursus animis in arietes tol-€lenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue €robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in €interiorem partem muri trahentes asserem praefrin-gebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias €operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam €Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. €inde Nicander praetor spem nactus soluendae incepto €forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. noctem certam €tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe €opera hostium, quae aduersus Pyrrheum erant, adgre-€derentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, €posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pauorem memorabilem rem geri. et Nicodamus intempesta €nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu €constanti perrupisset, superato brachio in urbem pe-€netrat, animique aliquantum ad omnia audenda et €spei obsessis adiecit et, simul constituta nox uenit, ex composito repente opera est adgressus. id inceptum €conatu quam effectu grauius fuit, quia nulla ab ex-teriore parte uis admota est, seu metu deterrito prae-€tore Aetolorum, seu quia potius uisum est Amphi-€lochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi €filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, €summa ui oppugnabat.  tribus locis, sicut ante €dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae €omnia simul, sed nec apparatu nec ui simili, Aetoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stup-€pam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, aduenere. multos primo impetu custodes €oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in €castra est perlatus datumque a consule signum, arma €capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effun-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦¦”duntur. [uno in loco] ferro ignique gesta res; ab €duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam €inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinauerat locum. ibi diuersis partibus duo €duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur €et prope certa fouebant spe iam Nicandrum ex com-posito adfore et terga hostium inuasurum. haec res €aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, €postquam nullum ex composito signum a suis accipie-€bant et crescere numerum hostium cernebant, desti-tuti segnius instare; postremo re omissa iam uix tuto €receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum €incensa et pluribus aliquanto, quam [2ab]2 ipsis ceciderant, €interfectis. quodsi ex composito acta res fuisset, haud €dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse. Ambracienses quique €intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto €recessere, sed in reliquum quoque tempus uelut proditi ab suis segniores ad pericula erant. iam nemo eru-€ptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi €per muros et turres ex tuto pugnabant.  Perseus ubi adesse Aetolos audiuit, omissa €obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tan-€tum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. et Aetolos inde auocauit populatio maritumae €orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis €Corinthium sinum inuectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant nauibus marituma Aetoliae uastabat. ad-€uersus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis €circumegerat per litorum amfractus, breuioribus se-mitis occurrebant. et Romani ad Ambraciam pluribus €locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nu-€dauerant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate nouus pro diruto murus obi-€ciebatur, et armati ruinis superstantes instar muni-menti erant. itaque cum aperta ui parum procederet €consuli res, cuniculum occultum uineis ante contecto €loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque €in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. cumulus €repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, €pauidique, ne iam subrutis muris facta in urbem uia €esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod uineis contectum erat, ducere instituunt. cuius ubi €ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum €cuniculi poterat, peruenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. quem €ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum uiam €nec fuit magni operis; momento enim ad inane su-spenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. ibi €commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret €iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, €deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub €terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est €intersaepientibus cuniculum, ubi uellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. noua etiam €haud magni operis aduersus eos, qui in cuniculo erant, €excogitata res. dolium a fundo pertusum, qua fistula €modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque €dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fe-€cerunt. hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum uerso posuerunt. per operculi foramina €praelongae hastae, quas sarisas uocant, ad summo-€uendos hostes eminebant. scintillam leuem ignis inditam €plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando ac-cenderunt. inde non solum magna uis fumi sed acrior €etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cu-€niculum complesset, uix durare quisquam intus poterat.  cum in hoc statu ad Ambraciam res esset, €legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis €mandatis decreto gentis ad consulem uenerunt. nam €praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram nauibus hostium esse, €alia Amphilochos Dolopiam[2que]2 a Macedonibus uastari, €nec Aetolos ad tria simul diuersa bella occursantis €sufficere, conuocato concilio Aetoliae principes, quid agendum esset, consuluit. omnium eo sententiae de-€currererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tole-€randis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope €extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phaeneas et Damoteles quod e €re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse cen-€serent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? cum his mandatis €legati missi orare consulem, ut parceret urbi, mise-€reretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos €Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum aduersus €Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam €relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi de-€bere. ad ea consul respondit magis saepe quam uere €umquam Aetolos pacem petere. imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; non pau-€cis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, €sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tra-€dendos esse, deinde mille talentum argenti populo €Romano dandum, cuius summae dimidium praesens €numeretur, si pacem habere uellent. ad ea adiecturum €etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Roma-€nus amicos atque hostis habeant.  aduersus quae €legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos €indomitos ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso €domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agen-€dum esset, re integra praetorem et principes consule-rent. clamore et iurgio excepti, quam diu rem trahe-€rent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent €Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis, €cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custo-diendi deducuntur. haec mora iniecta est paci, cum €iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad de-€precandum pro iis uenerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta ue-€nerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, €ubi maiorem partem temporis exulauerat, quam pro Aetolis sollicitus. per hos certior factus consul de €casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post aduentum agi coeptum est de pace. Amynander, €quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Am-bracienses compelleret ad deditionem. [2ad]2 id cum per €colloquia principum succedens murum parum profice-€ret, postremo consulis permissu ingressus urbem par-€tim consilio partim precibus euicit, ut permitterent se Romanis. et Aetolos C. Ualerius, Laeuini filius, €qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, con-€sulis frater matre eadem genitus, egregie adiuuit. Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine €fraude emitterent, aperuerunt portas. dein [2Aetolis con-€diciones pacis dictae:]2 quingenta Euboica ut darent ta-€lenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos €sex pensionibus aequis; captiuos perfugasque redderent Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent, €quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in €Graeciam, aut ui capta ab Romanis esset aut uolun-€tate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset. haec quamquam spe ipsorum ali-€quanto leuiora erant, petentibus Aetolis, ut ad con-cilium referrent, permissum est. parua disceptatio de €urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, €auelli uelut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses €coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo €dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, €quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, €quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia auectaque; nihil praeterea tactum uiolatumue.  profectus ab Ambracia consul in mediterranea €Aetoliae ad Argos Amphilochium_uiginti duo milia €ab Ambracia abest_castra posuit. eo tandem le-€gati Aetoli mirante consule, quod morarentur, uene-runt. inde, postquam approbasse pacem concilium €Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad sena-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦ØŠ’ƒtum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses depre-€catores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Ualerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. prae-€occupatas auris animosque principum Romae crimini-€bus Philippi inuenerunt, qui per legatos, per litteras €Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi €querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea €ex Amphilochis pulsum, auerterat senatum ab audien-dis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses €cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur mouisse; qui €uulgata similitudine, mari tranquillo, quod uentis con-€citaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, €cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare €ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas €et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem co-€ortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum €intulisset.  diu iactati Aetoli tandem, ut condi-€ciones pacis conuenirent, effecerunt. fuerunt autem hae: 'imperium maiestatemque populi Romani gens €Aetolorum conseruato sine dolo malo; ne quem exer-€citum, qui aduersus socios amicosque eorum ducetur, €per fines suos transire sinito, neue ulla ope iuuato; hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugi-€tiuos captiuos reddito Romanis sociisque, praeterquam €si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, €aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum €hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies €centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo €tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eo-rum primum inuentus erit, reddatur; obsides quadra-€ginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne €esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu €quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.' de pecuniae summa, quam €penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum €consule conuenerat, mutatum; pro argento si aurum €dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem aureus unus ualeret. 'quae urbes, qui agri, qui ho-€mines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum €T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postue eos con-€sules aut armis subacti aut uoluntate in dicionem €populi Romani uenerunt, ne quem eorum Aetoli rece-€pisse uelint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum €sunto.' his legibus foedus ictum cum Aetolis est.  eadem non aestate solum, sed etiam iisdem €prope diebus, quibus haec a M. Fuluio consule in €Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallo-graecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. uere €primo Ephesum consul uenit, acceptisque copiis ab €L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, qua collaudata uirtute eorum, quod cum An-€tiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos [2ad]2 €nouum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuuissent Antiochum, et adeo indomita haberent in-€genia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga €Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, €de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. laeti milites cum frequenti adsensu consulem audi-€uerunt, partem uirium Antiochi fuisse Gallos credentes; €rege superato nullum momentum in solis per se Gal-lorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse €_Romae tum erat_credere consul, gnarum loco-€rum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, €hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem €suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. paucos post dies profecto ab Epheso con-€suli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille pediti-€bus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso €cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. consul €collaudato iuuene cum omnibus copiis ad Maeandrum €progressus castra posuit, quia uado superari amnis non poterat et contrahendae naues erant ad exercitum €traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen €peruenerunt.  fanum ibi augustum Apollinis €et oraculum; sortes uersibus haud inconditis dare uates dicuntur. hinc alteris castris ad Harpasum flu-€men uentum est, quo legati ab Alabandis uenerunt, €ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut au-ctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. eodem €et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense €Leuso et Corrago Macedone uenit; mille pedites mix-€tarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. consul tribuno militum misso cum modica manu ca-€stellum ui cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse €nihil uia degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. huius amnis fontes Celaenis €oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; €migratum inde haud procul ueteribus Celaenis, nouae-€que urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. et Marsyas amnis, haud procul a Mae-€andri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque €ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. Maeander ex arce summa Celaenarum €ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde €Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. ad Antiochiam in castra consulis Se-€leucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum uenit. parua discep-€tatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano €tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumen-tum Seleucus dicebat. discussa ea quoque est constantia €consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. inde €ad Gordiutichos quod uocant processum est. ex eo €loco ad Tabas tertiis castris peruentum. in finibus €Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae uergit €ad Pamphylium mare. integris uiribus regionis eius feroces ad bellandum habebat uiros. tum quoque €equites in agmen Romanum eruptione facta haud €modice primo impetu turbauere; deinde ut apparuit €nec numero se nec uirtute pares esse, in urbem com-€pulsi ueniam erroris petebant, dedere urbem parati. quinque et uiginti talenta argenti et decem milia me-€dimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.  tertio inde die ad Casum amnem peruen-€tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ce-perunt. ad Thabusion castellum imminens flumini €Indo uentum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. haud procul a Cibyra aberant, nec legatio €ulla a Moagete, tyranno ciuitatis eius, homine ad om-nia infido atque importuno, ueniebat. ad temptandum €eius animum C. Heluium cum quattuor milibus pedi-€tum et quingentis equitibus consul praemittit. huic €agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nun-tiantes paratum esse tyrannum imperata facere; ora-€bant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione €agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. Heluius integros a populatione agros ser-€uaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' in-€quit 'bonae uoluntatis ullum signum erga nos tyranni €habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, €ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogi-tandum sit.' perturbati hac uoce legati nihil aliud €petere, quam ut coronam acciperet ueniendique ad €eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac pur-gandi se faceret. permissu consulis postero die in €castra tyrannus uenit, uestitus comitatusque uix ad €priuati modice locupletis habitum, et oratio fuit sum-€missa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. erant autem sub €eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae ap-€pellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et €uiginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pol-licebatur. 'enimuero' inquit consul 'ferri iam ludi-€ficatio ista non potest. parum est non erubuisse €absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. quinque et ui-€ginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦ØŽ˜Œƒergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.' hac denuntiatione €conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. et paulatim illiberali adiectione nunc per €cauillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad €centum talenta est perductus. adiecta decem milia €medimnum frumenti. haec omnia intra sex dies exacta.  a Cibyra per agros Sindensium exercitus €ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. postero die [et] praeter Caralitin paludem agmen du-€ctum; ad Madamprum manserunt. inde progredienti-€bus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt; uacuum hominibus et refertum rerum omnium copia €oppidum diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termes-€senses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta €oppugnabant. inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum €coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in €dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. uolenti €consuli causa in Pamphyliam deuertendi oblata est. adueniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pa-€cem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis. ex Pam-€phylia rediens ad fluuium Taurum primo die, postero €ad Xylinen quam uocant Comen posuit castra. pro-€fectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem peruenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu inco-€larum desertam, plenam omnium rerum copia inuenit. €progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes ciuitatem uenerunt. inde in agrum Sagalassenum, ube-€rem fertilemque omni genere frugum, uentum est. €colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. cum €ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis. consul, €quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum €in agros misit. tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas uiderunt; legatis missis pacti €quinquaginta talentis et uiginti milibus medimnum tritici, uiginti hordei, pacem impetrauerunt. progressus €inde ad Rhotrinos fontes ad uicum, quem Acoridos €Comen uocant, posuit castra. eo Seleucus ab Apamea postero die uenit. aegros inde et inutilia impedimenta €cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Se-€leuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit. inde €Synnada uenit, metu omnibus circa oppidis desertis. €quorum praeda iam graue agmen trahens uix quinque €milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod uetus appellant, peruenit. ad Anabura inde, et altero die €ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. €ibi plures dies statiua habuit, quia peruentum erat ad €Tolostobogiorum fines.  Galli, magna hominum uis, seu inopia agri €seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent, €parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruene-runt. ibi seditio orta est; ad uiginti milia hominum €cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter auertunt. ubi cum resisten-€tibus pugnando, pacem petentibus stipendium impo-€nendo Byzantium cum peruenissent, aliquamdiu oram €Propontidis, uectigalis habendo regionis eius urbes, obtinuerunt. cupido inde eos in Asiam transeundi, €audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae €esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque €omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. ibi uero exiguo diuisam freto cernentibus Asiam multo €magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad €Antipatrum praefectum eius orae de transitu mitte-€bant. quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus noua inter regulos seditio orta est. Lo-€norius retro, unde uenerat, cum maiore parte hominum €repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem €legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas €tectas naues et tris lembos adimit. iis alios atque €alios dies noctesque trauehendo intra paucos dies omnis copias traicit. haud ita multo post Lonorius €adiuuante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio trans-misit. coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia €Nicomedi dant aduersus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum. atque eorum maxime opera €deuictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem €Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam €processerunt. non plus ex uiginti milibus hominum quam decem armata erant. tamen tantum terroris €omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, €ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. postremo cum tres essent €gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, €qua cuique populorum suorum uectigalis Asia esset, diuiserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolosto-€bogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea €Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn €flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat, €multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quo-€que ad postremum reges stipendium dare non abnue-rent. primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater €regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem €omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. €non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio; eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum €Romanis manserunt. tum quoque, pulso Antiocho, €magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, €Romanum exercitum ad se non peruenturum.  cum hoc hoste, tam terribili omnibus re-€gionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione €milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 'non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare. inter mitissimum €genus hominum ferox natio peruagata bello prope €orbem terrarum sedem cepit. procera corpora, pro-€missae et rutilatae comae, uasta scuta, praelongi gladii; ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tri-pudia, et quatientium scuta in patrium quendam mo-€dum horrendus armorum crepitus, omnia de industria €composita ad terrorem. sed haec, quibus insolita atque €insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Ro-€manis Gallici tumultus adsueti, etiam uanitates notae sunt. semel primo congressu ad Aliam eos olim fu-€gerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos €iam annos pecorum in modum consternatos caedunt €fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam €de toto orbe terrarum acti sunt. iam usu hoc co-gnitum est: si primum impetum, quem feruido ingenio €et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et €lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, €molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoueas, prosternunt. non legionibus €legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus €cum uiro congrediendo T. Manlius, M. Ualerius, quan-€tum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docue-runt. iam M. Manlius unus agmine scandentis in €Capitolium detrusit Gallos. et illis maioribus nostris €cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; €hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci uere, quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non €tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum €terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleu-€ciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem €terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit ali-€quantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? [2est]2 €generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum €alienae terrae in id, quo alitur, natura uertente se, €degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, €sicut in acie Antiochi cecidistis, uictos uictores, cae-detis. magis uereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fuga-€uitque. nolite existimare beluas tantum recens captas €feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum €diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. eos-€demne hos creditis esse, qui patres eorum auique fue-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø‘˜ƒrunt? extorres inopia agrorum profecti domo per €asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam €pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. duratos eos tot malis exasperatosque accepit €terra, quae copia omnium rerum saginaret. uberrimo €agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis €omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. uobis mehercule, Martiis uiris, cauenda ac fugienda €quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae pere-€grinae uoluptates ad extinguendum uigorem animorum €possunt; tantum contagio disciplinae morisque acco-larum ualet. hoc tamen feliciter euenit, quod sicut €uim aduersus uos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua uenerunt, belli-€que gloriam uictores eandem inter socios habebitis, €quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos €uicissetis.'  contione dimissa missisque ad Eposogna-€tum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis man-€serat amicitia et negauerat Antiocho aduersus Roma-€nos auxilia, castra mouit. primo die ad Alandrum €flumen, postero ad uicum quem uocant Tyscon uentum. eo legati Oroandensium cum uenissent amicitiam pe-€tentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibus-que, ut domum renuntiarent, potestas facta. ducere €inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad €Alyattos castra posita. eo missi ad Eposognatum €redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bel-€lum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposo-gnatum persuasurumque, ut imperata faciant. data €uenia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam €uocant terram coeptus. ab re nomen habet: non ligni €modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud €alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra haben-€tibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium €equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes re-pente inuecti, sed quosdam etiam occiderunt. qui €tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente €omnibus portis equitatus Romanus fudit fugauitque Gallos et aliquot fugientis occidit. inde consul, ut €qui iam ad hostis peruentum cerneret, explorato deinde €et cum cura coacto agmine procedebat. et continen-€tibus itineribus cum ad Sangarium flumen uenisset, €pontem, quia uado nusquam transitus erat, facere in-stituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam €fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluuio; inde €maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et €in Propontidem sese effundit, non tamen tam magni-€tudine memorabilis, quam quod piscium accolis in-gentem uim praebet. transgressis ponte perfecto flumen €praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessi-€nunte occurrere cum insignibus suis, uaticinantes fa-€natico carmine deam Romanis uiam belli et uictoriam dare imperiumque eius regionis. accipere se omen €cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. po-stero die ad Gordium peruenit. id haud magnum €quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. tria maria pari ferme €distantia interuallo habet, ad Hellespontum, ad Sino-€pen, et alterius orae litora, qua Cilices maritimi co-€lunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis €contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. id tum desertum fuga inco-€larum oppidum, refertum idem copia rerum omnium inuenerunt. ibi statiua habentibus legati ab Eposo-€gnato uenerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse; ex campestribus uicis €agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac €liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentis €portantisque Olympum montem petere, ut inde armis €locorumque situ sese tueantur.  certiora postea €Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum ciui-€tatem Olympum montem cepisse; diuersos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos €coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis arma-€torum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. €erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. iis haec maxime ratio €belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos €regionis eius tenerent, conuectis omnibus, quae ad €usum quamuis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per €tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si cona-€rentur, uel parua manu prohiberi aut deturbari posse, €nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. et cum ipsa altitudo lo-€corum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta uerticibus iis, quos insederant, circumiecere. minima €apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa €adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum cre-€debant.  consul quia non comminus pugnam sed €procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, €ingentem uim pilorum, uelitarium hastarum, sagitta-€rum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum parauerat, instructusque missilium apparatu €ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. postero die cum quadringentis equitibus €et Attalo progressum eum ad naturam montis situm-€que Gallicorum castrorum uisendum equites hostium, €duplex numerus, effusi e castris, in fugam auerterunt; occisi quoque pauci fugientium, uulnerati plures. tertio €die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia €nemo hostium extra munimenta processit, tuto cir-€cumuectus montem, animaduertit meridiana regione €terrenos et placide accliues ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, at-€que omnibus ferme aliis inuiis itinera tria esse, unum €medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hi-€berno solis ortu et ab aestiuo occasu. haec contem-platus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, €sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum diuisum ducere ad hostem pergit. ipse cum €maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum prae-€bebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno €ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare €cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus uim €adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; C. Heluium cum tertia parte cir-€cuire sensim per infima montis, deinde ab occasu €aestiuo erigere agmen. et Attali auxilia trifariam €aequo numero diuisit, secum esse ipsum iuuenem ius-sit. equitatum cum elephantis in proxima tumulis €planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid €ubique geratur, animaduertant opemque ferre, quo €postulet res, possint.  Galli [et] ab duobus la-€teribus satis fidentes inuia esse, ab ea parte, quae in €meridiem uergeret, ut armis clauderent uiam, quattuor €milia fere armatorum ad tumulum imminentem uiae €minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati ueluti castello iter impedituros. quod ubi €Romani uiderunt, expediunt sese ad pugnam. ante €signa modico interuallo uelites eunt et ab Attalo €Cretenses sagittarii et funditores et Tralli [2et]2 Thraeces; signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, €ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum uita-rent, pede collato non uiderentur pugnaturi. missi-€libus ex interuallo loci proelium commissum est, primo €par, Gallos loco adiuuante, Romanos uarietate et copia €telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. €scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. nec €tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. saxis €nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod €cuique temere trepidanti ad manum uenisset, [2et]2 ut €insueti, nec arte nec uiribus adiuuantes ictum, ute-bantur. sagittis glande iaculis incauti [et] ab omni €parte configebantur nec, quid agerent, ira et pauore €occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. nam quemadmo-€dum comminus, ubi in uicem pati et inferre uulnera €licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto €et procul leuibus telis uulnerantur, nec, quo ruant žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø•˜ˆ…caeco impetu, habent, uelut ferae transfixae in suos temere incurrunt. detegebat uulnera eorum, quod €nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut €quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus €sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores pate-€bant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. sed non tam patentibus plagis mouentur; €interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum €aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui €uulnere in speciem urit, et scrutantis, qua euellant, €telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam €paruae perimentis uersi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in €hostem undique configebantur et, cum comminus ue-nerant, gladiis a uelitibus trucidabantur. hic miles €tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus €eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi €pede collato pugnandum est, translatis in laeuam hastis stringit gladium. pauci iam supererant Gallorum, qui, €postquam ab leui armatura superatos se uiderunt et €instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt €pauoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae pueri-que et alia imbellis turba permixta esset. Romanos €uictores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.  sub idem tempus L. Manlius et C. Heluius, €cum, quoad uiam colles obliqui dederunt, escendissent, €postquam ad inuia uentum est, flexere iter in partem montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen €modico uterque interuallo uelut ex composito coepe-€runt, quod primo optimum factu fuisset, in id neces-sitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniqui-€tatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis €forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. consul, postquam ad tumulos ab €leui armatura captos prima signa legionum peruene-€runt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; €simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum leuis armatura proelium tale ediderit, quid €ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis €fortissimorum militum expectari? castra illis capienda €esse, in quae compulsus ab leui armatura hostis tre-pidet. praecedere tamen iubet leuem armaturam, quae, €cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut €missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus con-sumpserat. iam castris appropinquabant; et Galli, ne €parum se munimenta sua tegerent, armati pro uallo €constiterant. obruti deinde omni genere telorum, cum, €quo plures atque densiores erant, eo minus uani quic-€quam intercideret teli, intra uallum momento temporis €compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. in multitudinem compulsam in castra €uis ingens missilium telorum coniciebatur, et uulne-€rari multos clamor permixtus mulierum atque puero-rum ploratibus significabat. in eos, qui portas sta-€tionibus suis clauserant, legionum antesignani pila €coniecerunt. iis uero non uulnerabantur, sed trans-€uerberatis scutis plerique inter se conserti haere-€bant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.  patentibus iam portis, priusquam irrumperent €uictores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta €est. ruunt caeci per uias, per inuia; nulla praecipitia €saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem me-tuunt; itaque plerique, praecipites per uastam altitu-€dinem prolapsi, [2contusi]2 aut debilitati exanimantur. €consul captis castris direptione praedaque abstinet €militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pauorem addere iubet. superuenit et alterum cum €L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; pro-€tinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post €tradita captiuorum custodia tribunis militum sequitur, €debellatum ratus, si in illo pauore quam plurimi caesi forent aut capti. egresso consule C. Heluius cum €tertio agmine aduenit, nec continere suos ab direptione €castrorum ualuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, €qui pugnae non interfuerant, facta est. equites diu ignari et pugnae et uictoriae suorum steterunt; deinde €et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga €Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. numerus interfectorum haud facile iniri po-€tuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inuiis in pro-€fundae altitudinis conualles delapsa est, pars in siluis uepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in €Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum €auctor est caesa, Ualerius Antias, qui magis immo-€dicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. numerus captiuorum haud dubie milia quadra-€ginta expleuit, quia omnis generis aetatisque turbam €secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. consul armis hostium [in] uno con-€crematis cumulo ceteram praedam conferre omnis iussit, €et aut uendidit, quod eius in publicum redigendum €erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites diuisit. laudati quoque pro contione omnes €sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Atta-€lus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius €iuuenis cum uirtus et industria in omnibus laboribus €periculisque tum modestia etiam fuerat.  supererat bellum integrum cum Tecto-€sagis. ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, €nobilem in illis locis urbem, peruenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. ubi cum statiua €essent, facinus memorabile a captiua factum est. Or-€giagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter €plures captiuos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et auaritiae militaris. is primo animum tem-€ptauit; quem cum abhorrentem a uoluntario uideret €stupro, corpori, quod seruum fortuna erat, uim fecit. deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus €ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, €gratuitam. certo auri pondere pactus, ne quem suo-€rum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem uellet, unum ex captiuis nuntium ad suos mitteret. locum €prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii €captiuae cum auro uenirent nocte insequenti ad eam accipiendam. forte ipsius mulieris seruus inter ca-€ptiuos eiusdem custodiae erat. hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. nocte in-€sequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiua uenit. ubi cum aurum €ostenderent, quod summam talenti Attici_tanti €enim pepigerat_expleret, mulier lingua sua, strin-€gerent ferrum et centurionem pensantem aurum occi-derent, imperauit. iugulati praecisum caput ipsa in-€uolutum ueste ferens ad uirum Orgiagontem, qui ab €Olympo domum refugerat, peruenit; quem priusquam €complecteretur, caput centurionis ante pedes eius ab-iecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod €id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam €corporis et ultionem uiolatae per uim pudicitiae con-fessa uiro est, aliaque, ut traditur, sanctitate et gra-€uitate uitae huius matronalis facinoris decus ad ulti-€mum conseruauit.  Ancyram in statiua oratores Tectosagum €ad consulem uenerunt petentes, ne ante [ab Ancyra] €castra moueret, quam collocutus cum suis regibus €esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore po-tiores. tempus in posterum diem constituitur locus-€que, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est uisus. quo cum consul ad tempus cum €praesidio quingentorum equitum uenisset nec ullo Gal-€lorum ibi uiso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta uenire reges non €posse; principes gentis, per quos aeque res transigi posset, uenturos. consul se quoque Attalum missurum €dixit. ad hoc colloquium utrimque uentum est. tre-€centos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absen-€tibus ducibus imponi non poterat, conuenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. fru-€stratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent €tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, €cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, €deinde quod ipsi consuli, parum cauto aduersus collo-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø™˜ˆquii fraudem, insidiabantur. mille ad eam rem ex €omni numero audaciae expertae delegerunt equites; €et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius uio-landi consilium initum erat, stetisset fortuna. pabu-€latores lignatoresque Romani in eam partem, in qua €colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum €tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen €alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. consul, adfirmante Attalo uenturos reges €et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem €quo antea praesidio equitum quinque milia fere pro-€cessisset nec multum a constituto loco abesset, re-€pente concitatis equis cum impetu hostili uidet Gallos uenientis. constituit agmen, et expedire tela animos-€que equitibus iussis primo constanter initium pugnae €excepit nec cessit; dein, cum praegrauaret multitudo, €cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; postremo, cum iam plus in mora periculi quam in €ordinibus conseruandis praesidii esset, omnes passim €in fugam effusi sunt. tum uero instare dissipatis €Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. ii €procul clamore pauido suorum audito cum tela equos-€que expedissent, integri profligatam pugnam accepe-runt. itaque uersa extemplo fortuna est, uersus a €uictis in uictores terror. et primo impetu fusi Galli €sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique €obuius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam €aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. pauci ergo effugerunt; captus est €nemo maior multo pars per fidem uiolati colloquii €poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis €postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt.  biduum natura montis per se ipsum ex-€ploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio €die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, €in quattuor partes diuisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut aduersus cornua Gallorum erigeret. hostium quod roboris erat, Tecto-€sagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia homi-€num quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus €erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, €decem milia hominum, ab dextro locauerunt cornu; Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laeuo €quattuor ferme milium numerum explebant. consul, €sicut in Olympo monte, prima in acie locata leui ar-€matura, telorum omnis generis ut aeque magna uis ad manum esset, curauit. ubi appropinquarunt, omnia €eadem utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant €praeter animos et uictoribus ab re secunda auctos et hostibus [2fractos]2, quia, etsi non ipsi uicti erant, suae €gentis hominum cladem pro sua ducebant. itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. uelut €nubes leuium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. €nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne €nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, €quo densiores erant, hoc plura, uelut destinatum pe-tentibus, uulnera accipiebant. consul iam per se tur-€batis si legionum signa ostendisset, uersuros extemplo €in fugam omnis ratus receptis inter ordines uelitibus €et alia turba auxiliorum aciem promouit.  Galli €et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhae-€rentia corporibus gerentes tela fessique et stando et €uulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. fuga ad castra inclinauit; sed €pauci intra munimenta sese recepere; pars maior €dextra laeuaque praelati, qua quemque impetus tulit, fugerunt. uictores usque ad castra secuti ceciderunt €terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam. in cornibus Galli diutius €steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. consul €quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non €poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad se-quendos hostis misit. per aliquantum spatium secuti €non plus tamen octo milia hominum in fuga_nam €pugna nulla fuit_ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in €castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul €reduxit. postero die captiuos praedamque recensuit, €quae tanta fuit, quantam auidissima rapiendi gens, €cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata €passim fuga in unum locum congregati, magna pars €saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. eos Manlius Ephesum €uenire iussit; ipse_iam enim medium autumni erat €_locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere €properans uictorem exercitum in hiberna maritimae €orae reduxit.  dum haec in Asia geruntur, in ceteris €prouinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae €T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus se-natum legerunt; princeps in senatu tertium lectus P. €Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo €curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. substructionem super Aequi-€melium in Capitolio et uiam silice sternendam a porta Capena ad Martis locauerunt. Campani, ubi cense-€rentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae €censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis €duodeciens campum Martium planaque urbis inundauit. ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis €perfecto, alter consul M. Fuluius perdomitis Aetolis €cum traiecisset in Cephallaniam, circa ciuitates insulae €misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. metus ad omnes ualuit, €ne deditionem recusarent. obsides inde imperatos pro €uiribus inopes populi * * uicenos autem Cranii et Pa-lenses et Samaei dederunt. insperata pax Cephallaniae €adfulserat, cum repente una ciuitas, incertum quam ob causam, Samaei desciuerunt. quia opportuno loco €urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare €cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum €finxerint metum et timore uano quietum excitauerint €malum, an iactata sermonibus res apud Romanos per-lata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis €iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum €quidem precibus_miserat enim sub muros consul €ad temptandam misericordiam parentium popularium-que_desistere ab incepto uoluerunt. oppugnari €deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta €urbs est. apparatum omnem tormentorum machina-€rumque trauectum ab Ambraciae oppugnatione habe-bat, et opera quae facienda erant, inpigre milites €perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatie-€bant muros.  nec ab Samaeis quicquam, quo €aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum €est. duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta ualidum pro diruto nouum €obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc €in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. una ad coercendos in-€uenta, haud magna memoratu, res est. centum fun-ditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. a pueris €ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme €harenae immixtis strata litora sunt, funda mare aper-tum incessentes exercebantur. itaque longius certi-€usque et ualidiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. et est non simplicis habenae, ut Baliarica €aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris €suturis duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu €glans, sed librata cum sederit, uelut neruo missa ex-cutiatur. coronas modici circuli magno ex interuallo €loci adsueti traicere non capita solum hostium uul-nerabant, sed quem locum destinassent oris. hae €fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neue tam €audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris €Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. quattuor men-€ses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie €aliqui eorum caderent aut uulnerarentur, et qui super-erant fessi et corporibus et animis essent, Romani €nocte per arcem, quam %Cyneatidem uocant_nam €urbs in mare deuexa in occidentem uergit_, muro žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø˜‹superato in forum peruenerunt. Samaei postquam €captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum con-€iugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde €postero die dediti direpta urbe sub corona omnes €uenierunt.  consul compositis rebus Cephallaniae, prae-€sidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu ac-€cersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis tra-iecit. Aegium a principio Achaici concilii semper €conuentus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. hunc morem Philo-€poemen eo primum anno labefactare conatus legem €parabat ferre, ut in omnibus ciuitatibus, quae Achaici concilii essent, in uicem conuentus agerentur. et sub €ad uentum consulis damiurgis ciuitatium, qui summus €est magistratus, Aegium euocantibus Philopoemen_ praetor tum erat_Argos conuentum edixit. quo €cum appareret omnes ferme conuenturos, consul quo-€que, quamquam Aegiensium fauebat causae, Argos €uenit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedaemonii deinde eum €in sua certamina auerterunt. sollicitam eam ciuitatem €exules maxime habebant, quorum magna pars in ma-€ritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant. id aegre patientes Lacedaemonii, €ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando €Romam alioue quo mitterent legatos, simul ut empo-€rium et receptaculum peregrinis mercibus ad neces-€sarios usus esset, nocte adorti uicum maritimum no-mine Lan improuiso occupauerunt. uicani quique ibi €exules habitabant primo inopinata re territi sunt; €deinde sub lucem congregati leui certamine expulerunt Lacedaemonios. terror tamen omnem maritimam oram €peruasit, legatosque communiter et castella omnia ui-€cique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos €miserunt.  Philopoemen praetor, iam inde ab €initio exulum causae [et] amicus, et auctor semper €Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemonio-rum, concilium querentibus dedit, decretumque refe-€rente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tute-€lamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella €et uicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere €Lacedaemonii deberent, Las uicus oppugnatus esset, €caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque €essent, nisi dederentur Achaeis, uiolatum uideri foedus. ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem €missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum €Lacedaemoniis uisum est, ut, si antiqua ciuitatis for-€tuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. maxime autem consternauit eos metus, si semel primis €imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod €iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemo-nem traderet. furentes igitur ira triginta hominibus €ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Phi-€lopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreuerunt €renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo €Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fuluio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut €ueniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem €in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.  id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium €ciuitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum €Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur, hiems impediit; incursionibus tamen paruis, latrocinii €magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam nauibus a mari fines eorum uastati. hic tumultus €consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin €concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, €cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque €fouendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut €bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. utrimque legatio missa €Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. Diopha-€nes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes lega-€tionis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, €tum quoque minime inter se conuenientis orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium €rerum permittebat: eos optime controuersias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; Lycortas €ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis €ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere li-€ceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Roma-€nos tum gens Achaeorum erat; nouari tamen nihil €de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita €perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia €concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice €Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur €magistratus.  qui ueris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos €deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et €ciuitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros. silentium prae €metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, €ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis uim abfuturam, donec causam dixissent. ierunt etiam alii €illustres uiri, et aduocati priuatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. numquam €alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxe-€rant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos €ciuitatis uidebatur; tunc exercitus totius prope ante-signani exules erant. hi uenientibus Lacedaemoniis €ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et €primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum €accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt. cum illi deos et fidem lega-€torum testarentur, et legati et praetor summouere €turbam et protegere Lacedaemonios uinclaque iam quosdam inicientis arcere. crescebat tumultu concitato €turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; deinde uociferantibus exulibus, quae passi forent, et €orantibus opem adfirmantibusque simul numquam €talem occasionem habituros, si eam praetermisissent; €foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in €arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios €puniendos esse, accensa his uocibus multitudo ad uo-€cem unius, qui, ut ferirent, inclamauit, saxa coniecit. €atque ita decem septem, quibus uincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. sexaginta tres postero €die comprehensi, a quibus praetor uim arcuerat, non €quia saluos uellet, sed quia perire causa indicta nole-€bat, obiecti multitudini iratae, cum auersis auribus €pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad €supplicium.  hoc metu iniecto Lacedaemoniis €imperatum primum, uti muros diruerent; deinde, ut €omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; tum uti quae €seruitia tyranni liberassent_ea magna multitudo €erat_ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, €eos prendendi abducendi uendendi Achaeis ius esset; Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum ad-€suescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. nihil €oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. decretum €Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituen-dis iis factum est; et mentione illata externos auxi-€liares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos_ita €enim uocabant qui ab tyrannis liberati erant_urbe €excessisse [2et]2 in agros dilapsos, priusquam dimitteretur €exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehen-€dere id genus hominum et uendere iure praedae placuit. multi comprehensi uenierunt. porticus ex ea pecunia €Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant. et ager Belbinates, quem €iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, resti-€tutus eidem ciuitati ex decreto uetere Achaeorum, €quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. per haec uelut eneruata ciuitas Lacedaemoniorum diu €Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat €damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos €annos adsuerant, sublata.  a concilio, ubi ad consulem inter Achaeos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø£‚Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fuluius, quia €iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus €Romam creauit consules M. Ualerium Messalam et €C. Liuium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. prae-€tores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius €Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. comitiis perfectis consulem M. €Fuluium in prouinciam et ad exercitum redire placuit, €eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. eo anno in aede Herculis signum €dei ipsius ex decemuirorum responso, et seiuges in €Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. et duodecim clipea aurata ab aedili-€bus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio €Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et aedilis plebi Q. €Fuluius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato €_nam separatim accusauerant_posuit; collega €eius A. Caecilius neminem condemnauit. ludi Romani €ter, plebei quinquiens toti instaurati. M. Ualerius Messala inde et C. Liuius Salinator €consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica €deque prouinciis et exercitibus senatum consuluerunt. de Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri €Pisae cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta est. comparare inter se aut sortiri iussi et nouos €exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini €nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori ob-€tigit Gallia. praetores inde sortiti sunt: M. Claudio €urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio euenit; Q. €Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius €Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sorti-€tus.  de exercitibus ita placuit: ex Gallia €legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia €esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispa-€niis singulae legiones, quae tum in iis prouinciis €erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos €equites ambo praetores in supplementum sociis im-perarent secumque transportarent. priusquam in pro-€uincias noui magistratus proficiscerentur, supplicatio €triduum pro collegio decemuirorum imperata fuit in €omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam €ferme et quartam tenebrae obortae fuerant. et no-€uemdiale sacrificium indictum est, quod in Auentino €lapidibus pluuisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod €priore anno factum erat, censores Romae censeri coe-€gissent_nam antea incertum fuerat, ubi censeren-€tur_, petierunt, ut sibi ciues Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et €nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent. utraque res impetrata. de Formianis Funda-€nisque municipibus et Arpinatibus C. Ualerius Tappo €tribunus plebis promulgauit, ut iis suffragii latio_ €nam antea sine suffragio habuerant ciuitatem_esset. huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex €auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, €populi esse, non senatus ius suffragium, quibus uelit, impertire, destiterunt incepto. rogatio perlata est, €ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia €Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Ualerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Mar-€cellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum con-€didit. censa sunt ciuium capita CCLVIIICCCXVIII. €lustro perfecto consules in prouincias profecti sunt.  hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, €ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, €hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus €ciuitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem in-colunt, conueniebant. et ut clarior nobiliorque uictoria €Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. to-€lerabilior regia seruitus fuerat quam feritas immanium €barbarorum incertusque in dies terror, quo uelut tem-pestas eos populantis inferret. itaque, ut quibus liber-€tas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, €non gratulatum modo uenerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. et €ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges €dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum uenerunt €ad ueniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuuisset. huic sescenta talenta €argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eume-€nes rex uenisset, tum daturum iis leges. ciuitatium €legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam uenerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam €in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Sci-€pione foedere iussi aduehere; eo se cum exercitu uen-turum. principio deinde ueris lustrato exercitu pro-€fectus die octauo Apameam uenit. ibi triduum statiuis €habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphy-€liam, quo pecuniam frumentumque regios conuehere iusserat, peruenit. [2duo]2 milia et quingenta talenta €argenti accepta Apameam deportantur; frumentum €exercitui diuiditur. inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio. appropinquanti €praefectus praesidii obuius fuit, triginta dierum tempus €petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda con-suleret. dato tempore ad eam diem praesidio deces-€sum est. a Perga L. Manlio fratre cum quattuor €milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, €quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eume-€nem regem et decem legatos ab Roma Ephesum ue-€nisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam €exercitum reduxit.  ibi ex decem legatorum sententia foe-€dus in haec uerba fere cum Antiocho conscriptum est: 'amicitia regi Antiocho cum populo Romano his €legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui €cum populo Romano sociisue bellum gesturus erit, €rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione eius €erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuuato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui €sub imperio eius erunt, praestent. belli gerendi ius €Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neue in Europam transeundi. excedito urbibus agris uicis €castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, €et a ualle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam uergit. ne qua [2praeter]2 arma efferto ex iis oppidis €agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quaeque oportebit, recte restituito. ne militem neu €quem alium ex regno Eumenis recipito. si qui earum €urbium ciues, quae regno abscedunt, cum rege An-€tiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi €apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manen-€dique esto; seruos seu fugitiuos seu bello captos, seu €quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. elephantos tradito omnis neque alios pa-€rato. tradito et naues longas armamentaque earum, €neu plures quam decem naues [2tectas neue plures quam €* naues]2 actuarias, quarum nulla plus quam triginta €remis agatur, habeto, neue monerem [ex] belli causa, quod ipse illaturus erit. ne nauigato citra Calycad-€num neu Sarpedonium promunturia, extra quam si €qua nauis pecuniam [2in]2 stipendium aut legatos aut obsides portabit. milites mercede conducendi ex iis €gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, An-€tiocho regi ius ne esto, ne uoluntarios quidem reci-piendi. Rhodiorum sociorumue quae aedes aedificiaque €intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto; si quae pe-€cuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum €est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius €esto. si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, €quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito, utique recte tradantur, curato. argenti probi talenta €Attica duodecim milia dato intra duodecim annos €pensionibus aequis_talentum ne minus pondo octo-€ginta Romanis ponderibus pendat_et tritici quin-genta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta €trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et €pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø¦˜uiginti septem. obsides Romanis uiginti dato et trien-€nio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum. si qui sociorum po-€puli Romani ultro bellum inferent Antiocho, uim ui €arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat. controuersias inter €se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello.' de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et €Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et €Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum €est, et ut, si quid postea addi demi mutariue placuis-€set, ut id saluo foedere fieret.  consul in €hoc foedus iurauit; ab rege qui exigerent iusiurandum, €profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. et Q. Fabio Labeoni, qui €classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisce-€retur, quaeque ibi naues regiae essent, concideret cre-maretque. profectus ab Epheso quinquaginta tectas €naues aut concidit aut incendit. Telmessum eadem €expeditione territis subito aduentu classis oppidanis recipit. ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi, €qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit. €Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso €naues uenirent, totam inde classem in Italiam re-€duxit. Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda €ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset do-€noque Eumeni omnis dedisset, causas deinde ciuita-tium, multis inter nouas res turbatis, cognouit. et €Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae bene-€ficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. ciuitatium autem €cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt €condicionem. quae stipendiariae regi Antiocho fuerant €et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quae partium Antiochi fuerant aut stipen-€diariae Attali regis, eas omnes uectigal pendere Eu-€meni iusserunt. nominatim praeterea Colophoniis, qui €in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immuni-tatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem €et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Ilien-€sibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam €ob recentia ulla merita quam originum memoria. eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quo-€que et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide, €quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt. Phocaeensibus et €ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis ad-€firmata, quae data priore decreto erant; Lycia et €Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Tel-messum. regi Eumeni Chersonesum in Europa et €Lysimachiam, castella, uicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam €utramque_alteram ad Hellespontum, maiorem alte-€ram uocant_et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam €et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Tel-messum. de Pamphylia disceptatum inter Eumenem €et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra €pars ultra Taurum est, integra [2res]2 ad senatum reicitur.  his foederibus decretisque datis Manlius cum €decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum pro-€fectus, euocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene seruarent, dixit, denuntiauit, ut €morem uagandi cum armis finirent agrorumque suo-rum terminis se continerent. contractis deinde ex €omni ora nauibus et Eumenis etiam classe per Athe-€naeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit. inde per Chersonesum modicis €itineribus graue praeda omnis generis agmen trahens €Lysimachiae statiua habuit, ut quam maxime recen-€tibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter uulgo horrebant, ingrederetur. quo profectus est ab €Lysimachia die, ad amnem Melana quem uocant, inde postero die Cypsela peruenit. a Cypselis uia decem €milium fere siluestris angusta confragosa excipiebat, €propter cuius difficultatem itineris in duas partes di-€uisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno €interuallo cogere agmen, media impedimenta inter-€posuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda. ita cum per saltum iret, Thraecum de-€cem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et €Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias uiam circumsederunt. opinio erat non sine Philippi Mace-€donum regis fraude id factum; eum scisse non alia €quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. in primo agmine imperator €erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se mouerunt, donec armati transirent; postquam €primos superasse angustias uiderunt, postremos non-€dum appropinquantis, impedimenta et sarcinas inua-€dunt, caesisque custodibus partim ea, quae in plau-€stris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. unde postquam clamor primum ad eos, €qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad €primum agmen est perlatus, utrimque in medium €concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proe-lium conseritur. Thraecas praeda ipsa impeditos oneri-€bus et plerosque, ut ad rapiendum uacuas manus ha-€berent, inermes ad caedem praebet; Romanos iniquitas €locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cauas ualles prodebat. ipsa €etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis €incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. alibi praedo, alibi praedae uindex cadit. prout locus €iniquus aequusue his aut illis, prout animus pugnan-€tium est, prout numerus_alii enim pluribus, quam €ipsi erant, alii paucioribus occurrerant_, uaria for-tuna pugnae est; multi utrimque cadunt. iam nox €appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga €uulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.  Romanorum primum agmen extra saltum circa €templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars €altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato uallo, mansit. postero die prius €explorato saltu, quam mouerent, primis se coniun-gunt. in eo proelio cum et impedimentorum et ca-€lonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope €saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii €Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui uiri. eo die ad Hebrum flumen peruentum est. inde €Aeniorum finis praeter Apollinis, Zerynthium quem uocant incolae, templum superant. aliae angustiae €circa Tempyra excipiunt_hoc loco nomen est_, €nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil €siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent. huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens €et ipsa Thraecum, conuenere; sed, quia nudae ualles, €procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficie-€bant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; €quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. conferti sub-€eunt et cum clamore impetu facto primum expulere €loco hostis, deinde auertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Ro-€mani uictores ad uicum Maronitarum_Salen appel-€lant_posuerunt castra. postero die patenti itinere €Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumen-€tum accipientes manserunt, partem ex agris Maroni-€tarum, conferentibus ipsis, partem ex nauibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. ab statiuis diei uia Apolloniam fuit. hinc per Abderi-€tarum agrum Neapolim peruentum est. hoc omne €per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum €inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non €infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam per-uenerunt. mitiores Thraecas idem exercitus, cum a €Scipione eadem uia duceretur, habuerat, nullam ob €aliam causam, quam quod praedae minus, quod pete-retur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor €est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad ex-€ploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. €quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephan-tos; Muttinis filium per medios hostes cum centum €quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem €mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø©˜„in cornua equitibus dispositis manum cum hoste con-seruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde €turbatos equestri uelut procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam €in Thessaliam exercitum traduxit. inde per Epirum €Apolloniam cum peruenisset, nondum adeo hiberno €contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hi-€bernauit.  exitu prope anni M. Ualerius consul ex €Liguribus ad magistratus subrogandos Romam uenit €nulla memorabili in prouincia gesta re, ut ea proba-€bilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia uenisset. comitia consulibus rogandis fuerunt a. d. €XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Fla-minius. postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. €Terentius Massaliota Q. Fuluius Flaccus M. Furius Crassipes. comitiis perfectis, quas prouincias praeto-€ribus esse placeret, retulit ad senatum consul. decre-€uerunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra €Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Taren-tum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent ma-€gistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. €Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Sici-€liam, Q. Fuluius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, €M. Furius Galliam. eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, €quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu €M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt €legatis et Carthaginem auecti. in Liguribus magni belli et gliscentis in dies €magis fama erat. itaque consulibus nouis, quo die €de prouinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures prouinciam decreuit. huic senatus €consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse €praedicans consules ambos in ualles Ligurum includi, M. Fuluium et Cn. Manlium biennium iam, alterum €in Europa, alterum in Asia, uelut pro Philippo atque €Antiocho substitutos regnare. si exercitus in his terris €esse placeat, consules iis potius quam priuatos prae-esse oportere. uagare eos cum belli terrore per na-€tiones, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio €uenditantis. si eas prouincias exercitibus obtinere €opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Sci-€pioni M. Fuluius et Cn. Manlius successissent con-sules, ita Fuluio Manlioque C. Liuium et M. Ualerium €consules debuisse succedere. nunc certe, perfecto Ae-€tolico bello, recepta ab Antiocho Asia, deuictis Gallis, €aut consules ad exercitus consulares mitti aut repor-€tari legiones inde reddique tandem rei publicae de-bere. senatus his auditis in sententia perseuerauit, €ut consulibus ambobus Ligures prouincia esset; Man-€lium Fuluiumque decedere de prouinciis et exercitus €inde deducere ac redire Romam placuit.  inimicitiae inter M. Fuluium et M. Ae-€milium consulem erant, et super cetera Aemilius serius €biennio se consulem factum M. Fuluii opera ducebat. itaque ad inuidiam ei faciundam legatos Ambraciensis €in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, €cum in pace essent imperataque prioribus consulibus €fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fuluio parati essent, bellum illatum questi, agros primum €depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi in-iectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; ob-€sessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla €belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione €urbis, coniuges liberos in seruitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moueat, templa tota €urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo €ipsos, conuulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes €postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse_: haec que-€rentis interrogando criminose ex composito consul ad plura uelut non sua sponte dicenda eliciebat. motis €patribus alter consul C. Flaminius M. Fuluii causam €excepit, qui ueterem uiam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, €sic Q. Fuluium a Campanis accusatos. quin eadem €opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et €L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, €ipsum M. Fuluium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur? 'Ambraciam oppugnatam et cap-€tam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, €quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro €M. Fuluio aut ipsum M. Fuluium censetis, patres con-scripti, qui ob has res gestas triumphum a uobis po-€stulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ab-€lata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? nihil est, €quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est. itaque collega meus uel in €alia causa inimicitias exerceat, uel, si in hac utique €mauult, retineat Ambraciensis suos in aduentum M. Fuluii; ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis de-€cerni quicquam absente M. Fuluio patiar.'  cum €Aemilius callidam malitiam inimici uelut notam om-€nibus insimularet et tempus eum morando extractu-€rum diceret, ne consule inimico Romam ueniret, cer-tamine consulum biduum absumptum est; nec praesente Flaminio decerni quicquam uidebatur posse. captata €occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, ut €Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in liber-€tate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae €uellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque €ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata €esse, de iis, cum M. Fuluius Romam reuertisset, pla-€cere ad collegium pontificum referri, et quod ii cen-suissent, fieri. neque his contentus consul fuit, sed €postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, €Ambraciam ui captam esse non uideri. supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro €ualetudine populi per triduum fuit, quia grauis pesti-lentia urbem atque agros uastabat. Latinae inde €fuerunt. quibus religionibus liberati consules et di-€lectu perfecto_nouis enim uterque maluit uti mili-€tibus_in prouinciam profecti sunt, ueteresque omnes €dimiserunt. post consulum profectionem Cn. Manlius pro-€consul Romam uenit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, et ipse com-€memoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas €diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem inuehi liceret, contradixerunt pars maior decem €legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius €Purpurio et L. Aemilius Paulus.  legatos sese €Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa €foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope te-€tendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si €sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum €cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis €captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius uitasse. cupientem transire Taurum aegre €omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae €praedictam superantibus terminos fatalis cladem ex-€periri uellet, retentum admosse tamen exercitum et €prope [2in]2 ipsis iugis ad diuortia aquarum castra po-suisse. cum ibi nullam belli causam inueniret quie-€scentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograe-cos; cui nationi non ex senatus auctoritate, non po-€puli iussu bellum illatum. quod quem umquam de €sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Han-nibalis et Poenorum recentissima bella esse; de om-€nibus his consultum senatum, populum iussisse, per €legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indi-cerent, missos. 'quid eorum, Cn. Manli, factum est, €ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum priuatum latrocinium ducamus? at eo ipso contentus €fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras; an per omnes amfractus uiarum, €cum ad biuia consisteres, ut, quo flexisset agmen At-€talus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum €exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et €Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, €stipem ab tyrannis castellanisque deuiis colligens? €quid enim tibi cum Oroandis? quid cum aliis aeque €innoxiis populis?' žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø­˜Š'bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum €petis, quo modo gessisti? loco aequo, tempore tuo pugnasti? tu uero recte, ut diis immortalibus honos €habeatur, postulas, primum quod pro temeritate im-€peratoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas €luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non €hostis nobis obiecerunt.  nolite nomen tantum €existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac uitiati sunt. an, si illi €Galli essent, cum quibus milliens uario euentu in €Italia pugnatum est, quantum in imperatore uestro fuit, nuntius illinc redisset? bis cum iis pugnatum €est, bis loco iniquo subiit, in ualle inferiore pedibus €paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex superiore €loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, ob-ruere nos potuerunt. quid igitur incidit? magna for-€tuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. €recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope at-€toniti erant. tantae corporum moles fundis sagittisque €in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; uelut auium examina ad crepi-tum primum missilium auolauere. at hercule iidem €nos_monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, €casurum fuisset_cum redeuntes in latrunculos Thra-€cas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus €damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius teme-€ritate ea clades inciderat, perisset, cum multis uiris fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi refe-€rens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postre-€mum agmen, alibi impedimenta, inter uepres in latebris ferarum noctem unam delituit. pro his triumphus €petitur? si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foret €acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? de €iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. sic huic L. Scipioni, sic illi M'. €Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio €de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. et minima illa, €cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen €sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus €nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nun-tiari. uultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli €fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum €dixerim, iactura religionis; obliuio deorum capiat €pectora uestra; num senatum quoque de bello consuli non placet? non ad populum ferri, uelint iubeantne cum Gallis bellum geri? modo certe consules Grae-€ciam atque Asiam uolebant; tamen perseuerantibus €uobis Ligures prouinciam decernere dicto audientes fuerunt. merito ergo a uobis prospere bello gesto €triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.'  talis oratio Furii et Aemilii fuit. Man-€lium in hunc maxime modum respondisse accepi: €'tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, €quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc €dederunt, ut non solum silentio comprobarent hono-€rem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod €consilium dispensandae cohonestandaeque uictoriae im-€peratoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo. L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me €conscendere prohibent, coronam insignem capiti detra-€hunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. nullius €equidem inuideo honori, patres conscripti; uos tribu-€nos plebei nuper, uiros fortes ac strenuos, impedientes €Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate uestra deter-€ruistis; triumphauit, quem non bellum iniustum ges-sisse, sed hostem omnino non uidisse inimici iactabant; €ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium €signis collatis totiens pugnaui, qui plus quadraginta €milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum €expugnaui, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam €terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud uos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico. duplex eorum, ut animaduer-€tistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec ge-€rendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum €temere atque imprudenter dixerunt. 'non erant Galli €hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes uiolasti.' non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, €quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de €infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de €illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; remota uniuersae gentis infamia atque inuidia per se €ipsos aestimate. utinam rex Eumenes, utinam Asiae €omnes ciuitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis. mittite, agedum, le-€gatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra gra-€uiori seruitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint. quotiens agri eorum €uastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum €uix redimendi captiuos copia esset, et mactatas hu-€manas hostias immolatosque liberos suos audirent. stipendium scitote pependisse socios uestros Gallis et €nunc, liberatos per uos regio imperio, fuisse pensuros, €si a me foret cessatum.  quo longius An-€tiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli €dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non uestro adiecissetis. at €enim sunt quidem ista uera; [2sed]2 etiam Delphos quon-€dam, commune humani generis oraculum, umbilicum €orbis terrarum, Galli spoliauerunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. equidem ali-€quid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in €iure ac dicione uestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animaduertendumque, quid in his terris €fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum €montem statuistis, quo libertatem, immunitatem ciui-€tatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro mul-€tatis, aliis uectigal imponitis, regna augetis minuitis €donatis adimitis, curae uestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant. an, nisi praesidia deduxisset €Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non €putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi €uagarentur, rata dona uestra, quae dedistis, regi Eu-meni, rata libertas ciuitatibus esset? sed quid ego €haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? te, L. Scipio, appello, cuius €ego mihi, succedens in uicem imperii tui, uirtutem €felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus €precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae €maiestatem et apud fratrem consulem et apud exer-€citum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, uideritis in acie eos, in cornu utroque €_id enim roboris esse uidebatur_locatos, pugnaueritis €ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retu-leritis. atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum €et senatus decreuerat et populus iusserat. sed simul, €ut opinor, cum his decreuerant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent; ex quibus praeter Antiochum, €cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nomi-€natim foedus ut fieret mandaueratis, omnes hostes €erant, qui pro Antiocho arma aduersus nos tulerunt. in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli €quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro di-€gnitate imperii uestri coactis luere peccata sua, pacem €pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, temptaui et, postquam indomitos atque €implacabiles cernebam, tum demum ui atque armis €coercendos ratus sum.' 'nunc, quoniam suscepti belli purgatum est cri-€men, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem €equidem causae meae, etiam si non apud Romanum €sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in €crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero euentu, prauo consilio rem gesserunt; sed ego in ea ciuitate, €quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos €adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii €comprobauerunt, et in sollemnibus uerbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene €ac feliciter rem publicam administrarit', si nollem, si žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø°˜ƒgraue ac superbum existimarem uirtute gloriari, [2si]2 €pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam na-€tionem sine ulla militum iactura deuicimus, postula-rem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse €triumphans in Capitolium ascenderem, unde uotis rite €nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis €immortalibus?  iniquo enim loco dimicaui. dic €igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes €montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si uincere uellem. quid? si €urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? €nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas ae-€quone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnauit? quid? Philippum non eodem modo super Aoum am-€nem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? €equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut uobis uideri uelint hostem fuisse, non inuenio. si degenerem €et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi uel ini-€quo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate €animorum et robore corporum, huicine tantae uictoriae triumphum negatis? caeca inuidia est, patres conscripti, €nec quicquam aliud scit quam detractare uirtutes, cor-rumpere honores ac praemia earum. mihi quaeso ita €ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem €non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria crimi-num defensio fecit. an etiam per Thraciam saltus €patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta €ex siluestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid €sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto €agmine abstraheretur, ne quis uulneraretur, ne ex uul-€nere uir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem ciuem amitteremus, haerent; quod saltu iniquo, loco alieno €cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi €et nouissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra €exercitum barbarorum circumuenerunt, quod multa milia [2illo]2 ipso die, plura multo post dies paucos ce-€ciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, uos scitu-€ros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt? si gladium in Asia non strinxissem, si hostem €non uidissem, tamen [proconsul] triumphum in Thracia €duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus uerbis uos quam uellem €fatigaui, ueniam a uobis petitam impetratamque uelim, €patres conscripti.  plus crimina eo die quam defensio ualuisset, €ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur €senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse uideretur. postero die et cognati amicique Cn. Manlii €summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum ualuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, €ut imperator, qui deuictis perduellibus, confecta pro-€uincia exercitum reportasset, sine curru et laurea pri-€uatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor mali-€gnitatem uicit, triumphumque frequentes decreuerunt. oppressit deinde mentionem memoriamque omnem €contentionis huius maius et cum maiore et clariore uiro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Ua-€lerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. €id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. alii non tribunos plebis, sed uniuersam ciuitatem, quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis €terrarum urbes ingratas uno prope tempore in prin-€cipes inuentas, Romam ingratiorem, si quidem uicta €Carthago uictum Hannibalem in exilium expulisset, Roma uictrix uictorem Africanum expellat. alii, ne-€minem unum ciuem tantum eminere debere, ut legibus €interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis €esse quam potentissimum quemque posse dicere cau-sam. quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem €publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? qui ius €aequum pati non possit, in eum uim haud iniustam esse. haec agitata sermonibus, donec dies causae di-€cendae uenit. nec alius antea quisquam nec ille ipse €Scipio consul censorue maiore omnis generis hominum €frequentia quam reus illo die in forum est deductus. iussus dicere causam sine ulla criminum mentione €orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est €exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque uerius laudatum esse. dicebantur enim €ab [2eo]2 eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et €aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in €gloriam referebantur.  tribuni uetera luxuriae €crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Plemi-€nianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum €retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pe-cuniae captae reum accusarunt: filium captum sine €pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, €tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, €non legatum in prouincia fuisse; nec ad aliam rem €eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae €Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc €Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem uersis re-gibus gentibusque appareret, unum hominem caput €columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis €ciuitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius €pro decretis patrum, pro populi iussis esse. infamia intactum inuidia, qua possunt, urgent. orationibus in noctem perductis prodicta dies est. ubi ea uenit, tri-€buni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus €magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto 'hoc' €inquit 'die, tribuni plebis uosque, Quirites, cum Han-€nibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnaui. itaque, cum hodie litibus €et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo €in Capitolium ad Iouem optimum maximum Iunonem-€que et Mineruam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos ibo, hisque gratias agam, €quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie ge-€rendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. uestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite €mecum, et orate deos, ut mei similes principes ha-beatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem €semper uos aetatem meam honoribus uestris anteistis, ego uestros honores rebus gerendis praecessi.' ab €Rostris in Capitolium ascendit. simul se uniuersa €contio auertit et secuta Scipionem est, adeo ut po-€stremo scribae uiatoresque tribunos relinquerent, nec €cum iis praeter seruilem comitatum et praeconem qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio €non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit. cele-€bratior is prope dies fauore hominum et aestimatione €uera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans €de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est in-€uectus.  hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. €post quem cum inuidiam et certamina cum tribunis €prospiceret, die longiore prodicta in Literninum con-€cessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. maior animus et natura erat ac maiori fortunae ad-€suetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium. ubi dies uenit citari-€que absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat. quam excusationem cum €tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab ea-€dem superbia non uenire ad causam dicendam argue-€rent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset, et, quibus ius sententiae de se dicendae €et libertatem ademisset, his comitatus, uelut captos €trahens, triumphum de populo Romano egisset seces-€sionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fe-€cisset:_'habetis ergo temeritatis illius mercedem; quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, €ad quem ante annos septemdecim exercitum et clas-€sem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in €Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam €reducerent, ad eum priuatum ex uilla sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus'_; tri-€buni plebis appellati ab L. Scipione ita decreuerunt: €si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici. tribunus plebis €eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimi-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Ø“˜‰ƒcitiae cum P. Scipione intercedebant. is, cum uetuisset €nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decreuit: cum L. €Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id €sibi uideri; se P. Scipionem, priusquam Romam re-€disset, accusari non passurum; tum quoque, si se ap-pellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat: ad id €fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. €Scipionem deorum hominumque consensu peruenisse, €ut sub Rostris reum stare et praebere aures adole-€scentium conuiciis populo Romano magis deforme €quam ipsi sit.  adiecit decreto indignationem: €'sub pedibus uestris stabit, tribuni, domitor ille Africae Scipio? ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum €in Hispania, quattuor exercitus fudit fugauitque; ideo €Syphacem cepit, Hannibalem deuicit, Carthaginem uectigalem nobis fecit, Antiochum_recipit enim €fratrem consortem huius gloriae L. Scipio_ultra €iuga Tauri emouit, ut duobus Petilliis succumberet? uos de P. Africano palmam pet[2i f]2eretis? nullisne me-€ritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem €tutam et uelut sanctam clari uiri peruenient, ubi, si €non uenerabilis, inuiolata saltem senectus eorum con-sidat?' mouit et decretum et adiecta oratio non cete-€ros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt. senatus €deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi €gratiae ingentes ab uniuerso ordine, praecipue a con-€sularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod €rem publicam priuatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii uexati sunt probris, quod splendere aliena €inuidia uoluissent et spolia ex Africani triumpho pe-terent. silentium deinde de Africano fuit. uitam €Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo €ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque €ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. uir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus €memorabilior. [2nobilior]2 prima pars uitae quam po-€strema fuit, quia in iuuenta bella adsidue gesta, cum €senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia ingenio. quid ad primum consulatum secundus, etiam €si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et uale-€tudine aduersa inutilis et filii casu deformata et post €reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, €quo nullum neque maius neque periculosius Romani €gessere, unus praecipuam gloriam tulit.  morte Africani creuere inimicorum animi, €quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui uiuo quo-que eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. hoc €auctore existimantur Petillii et uiuo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. fuit au-€tem rogatio talis: 'uelitis iubeatis, Quirites, quae pe-€cunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique €sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum re-latum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius praetor €urbanus ad senatum referat, quem eam rem uelit €senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.' huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, €senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, €ita ut antea semper factum esset, aequum censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum €accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum cense-€bat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae €forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. et L. Scipio, quem magis €pro se quam aduersus legem dicturum apparebat, dis-€suasor processit. is morte P. Africani fratris, uiri €omnium fortissimi clarissimique, eam exortam roga-tionem est conquestus; parum enim fuisse non laudari €pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis con-€tentos esse, populum Romanum ne morte quidem €P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti lace-€retur et frater insuper, accessio inuidiae, mactetur. M. Cato suasit rogationem_exstat oratio eius de €pecunia regis Antiochi_et Mummios tribunos au-ctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. remit-€tentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti €rogassent iusserunt.  Ser. Sulpicio deinde re-€ferente, quem rogatione Petillia quaerere uellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt. ad hunc prae-€torem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae €mortuum elatumque P. Scipionem_est enim ea €quoque fama_tradunt, pilleatum, sicut in triumpho €ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae €prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prose-€cutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captiuos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimi-€cum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea €factione, quae aduersa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam_; ceterum €ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus €extemplo factus L. Scipio. simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Cato-€num, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia €contacta societate peculatus uiderentur, scribae quoque €duo et accensus. L. Hostilius et scribae et accensus, €priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, €Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex €milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in aerarium retulerit, A. Hostilium €octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Fu-€rium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta. has ego summas auri et argenti relatas €apud Antiatem inueni. in L. Scipione malim equidem €librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti; similius enim ueri est €argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius €quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aesti-matam, eo magis, quod tantae summae rationem etiam €ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre €iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus con-cerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in aera-€rium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex €aerario contra legem promere non auderent, poposcisse €clauis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut clau-€deretur, effecisset.  multa alia in Scipionis exitu maxime uitae €dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diuersum €trahunt, ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non habeam. non de accusatore conuenit: alii M. Naeuium, €alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, €quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romae, alii Li-€terni et mortuum et sepultum. utrobique monumenta €ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum €monumentoque statua superimposita fuit, quam tem-pestate deiectam nuper uidimus ipsi, et Romae extra €portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae €sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii. nec inter scriptores rerum €discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum €sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. index orationis P. Scipionis nomen M. Naeuii €tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est ac-€cusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum €Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet. alia tota serenda fabula est Gracchi orationi €conueniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum €L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae €ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; qua post famam de casu fratris adlatam relicta lega-€tione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta €ad forum se contulisset, quod in uincula duci fratrem €dictum erat, reppulisse a corpore eius uiatorem, et €tribunis retinentibus magis pie quam ciuiliter uim fecisse. haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur disso-€lutam esse a priuato tribuniciam potestatem, et ad €postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¦Øø˜Š„tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius €quam a priuato uictam uideri et tribuniciam potesta-tem et rem publicam esse. sed ita hanc unam im-€potentem eius iniuriam inuidia onerat, ut increpando, €quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei ue-€teres laudes moderationis et temperantiae pro reprehen-sione praesenti reddat; castigatum enim quondam ab €eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et €dictatorem uellet facere; prohibuisse statuas sibi in €comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iouis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua €triumphali ornatu e templo Iouis optimi maximi exiret.  haec uel in laudatione posita ingentem magni-€tudinem animi moderantis ad ciuilem habitum hono-€ribus significarent, quae exprobrando inimicus fatetur. huic Graccho minorem ex duabus filiis_nam maior €P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat _nuptam fuisse conuenit. illud parum constat, utrum €post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an €uerae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio €in uincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae €fuissent, manere, nec se gratiae quaerendae causa quic-€quam facere, sed, in quem carcerem reges et impera-€tores hostium ducentem uidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum. senatum eo die €forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, €ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite €factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse. cum €illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia €secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Sci-€pionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam re-€spondisse. haec de tanto uiro quam et opinionibus €et monumentis litterarum uariarent, proponenda erant.  iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis, €Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quae-storibus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet €omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec €se quicquam publici habere, in uincula duci est coe-ptus. P. Scipio Nasica tribunos appellauit oratio-€nemque habuit plenam ueris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed proprie familiae suae. pa-€rentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in car-€cerem duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissi-mos uiros. eos, cum per aliquot annos in terra Hispania €aduersus multos Poenorum Hispanorumque et duces €et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanae temperantiae fideique spe-€cimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse. cum illorum gloriam €tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum pater-€nas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe diuina satum se esse. L. Scipionem, €de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in Africa, €cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur, con-€sulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem €Asia prouincia et bellum cum Antiocho rege decer-€neretur, et a fratre, cui post duos consulatus censu-ramque et triumphum legatus in Asiam iret. ibi ne €magnitudo et splendor legati laudibus consulis offi-€ceret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam €signis collatis L. Scipio Antiochum deuicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum aliquot uia abesset. non €fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum €quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem €fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator €Punici belli fuerit. et bellum quidem ita gestum €esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit; in pace crimen quaeri; eam dici uenisse. hic decem €legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset; quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Man-€lium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, €sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem €ualuisse.  at hercule in Scipione leges ipsas €pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas €esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia pos-€sidere eum uictum, quae ante bellum eius fuerint; auri et argenti cum uim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in priuatum uersum; an praeter €omnium oculos tantum auri argentique in triumpho €L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum? nam quid de fini-€bus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum. ea quanta regio orbis terrarum €sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens €mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta €[2iter]2 in longitudinem, decem inter duo maria in latitu-€dinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terra-€rum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei po-€tuisse? Philippo uicto Macedoniam, Nabidi Lacedae-€monem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non €enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius [2cum]2 €gloria prodesse L. Scipioni debuisset, inuidiam no-cuisse. tantum auri argentique iudicatum esse in do-€mum L. Scipionis illatum, quantum uenditis omnibus €bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas? in domo, quam sumptus €non exhauserint, exstare debuisse nouae fortunae cu-€mulum. at enim, quod ex bonis redigi non possit, €ex corpore et tergo per uexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter €fures nocturnos et latrones uir clarissimus includatur €et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. non id Corneliae magis familiae €quam urbi Romanae fore erubescendum.  aduer-€sus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et se-€natus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitauit; se, ni referatur pecunia in publicum, quae €iudicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in uincula duci iubeat. tribuni cum in €consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua €collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia €pronuntiauit praetori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decreuit, €quo minus ex bonis L. Scipionis quod iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori; L. Scipionem, €qui regem opulentissimum orbis terrarum deuicerit, €imperium populi Romani propagauerit in ultimos ter-rarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae €urbes deuinxerit populi Romani beneficiis, plurimos €duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, €non passurum inter hostes populi Romani in carcere et uinculis esse, mittique eum se iubere. tanto ad-€sensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem €laeti homines uiderunt, ut uix in eadem ciuitate ui-deretur factum iudicium. in bona deinde L. Scipionis €possessum publice quaestores praetor misit. neque €in iis non modo uestigium ullum comparuit pecuniae €regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae damnatus fuerat. collata ea pecunia a co-€gnatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si €acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. nihil accepit; quae necessaria ad €cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; €uerteratque Scipionum inuidia in praetorem et con-€silium eius et accusatores. °dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae €aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum €interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; €nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium €maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. prae-€cipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter €habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigauit. in Li-€guribus omnia erant, quae militem excitarent, loca €montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§–‚infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui €nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut €securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum €castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, €quae parsimonia astringeret milites, praedae haud mul-tum praeberet. itaque non lixa sequebatur, non iumen-€torum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter €arma et uiros omnem spem in armis habentes erat. nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, €quia propter domesticam inopiam uicinos agros incur-€sabant. nec tamen in discrimen summae rerum pu-€gnabatur.  C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus €in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia €non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum profugerunt. confestim se-€cutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars ma-€xima inermes, per inuia et rupes deruptas praecipitantes €fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appen-€ninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductae legi-€ones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper €se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum con-€quisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in €agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem €dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset pro-€uincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul €agros Ligurum uicosque, qui in campis aut uallibus €erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui €in montibus erant, adortus primo leuibus proeliis fati-€gauit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio deuicit, in quo et aedem Dianae uouit. subactis €cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus €_in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat €C. Flaminius_omnes Aemilius subegit armaque €ademit et de montibus in campos multitudinem de-duxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum €duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Ligu-€ribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae €uouit. haec in Liguribus eo anno gesta.  in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenoma-€nis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique €ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque €senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, €decedere prouincia praetor iussus. legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto un-€dique ex Latio frequentes conuenerant, senatus datus €est. his querentibus magnam multitudinem ciuium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. €Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos €conquireret, et quem C. Claudio M. Liuio censoribus €postue eos censores ipsum parentemue eius apud se €censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia Lati-€norum domos redierunt, iam tum multitudine alieni-€genarum urbem onerante.  priusquam consules redirent Romam, M. Fuluius proconsul ex Aetolia redit; isque ad aedem Apollinis €in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab €se gestis disseruisset, petit a patribus, ut, [2si]2 aequum €censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam €et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent. M. Aburius tribunus plebis, €si quid de ea re ante M. Aemilii consulis aduentum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contra €dicere uelle, proficiscentemque in prouinciam ita sibi €mandasse, ut ea disceptatio integra in aduentum suum €seruaretur. Fuluium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente consule quod uellet decreturum. [2tum]2 €Fuluius: si aut simultas M. Aemilii secum ignota ho-€minibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum €absentem consulem et deorum immortalium honori €obstare et meritum debitumque triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis uictoremque exer-€citum cum praeda et captiuis ante portas stare, donec €consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. uerum enimuero cum sint notissimae sibi cum €consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi €exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus con-sultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non €uideri ui captam, quae aggere ac uineis oppugnata sit, €ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi €circa muros supra subterque terram per dies quinde-cim pugnatum, ubi a prima luce, cum iam transcen-€disset muros miles, usque ad noctem diu anceps proe-€lium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa. iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam * * ad pontifices attulerit? nisi €Syracusarum ceterarumque captarum ciuitatium orna-€mentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non ualuerit belli ius. se et patres conscriptos €orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico €ludibrio esse sinant.  undique omnes alii deprecari €tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio mouit. ne suas quidem simultates pro magi-€stratu exercere boni exempli esse: alienarum uero €simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et €indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. suo quemque iudicio et homines odisse aut dili-€gere et res probare aut improbare debere, non pendere €ex alterius uultu ac nutu nec alieni momentis animi €circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid priuatim M. Aemilius mandauerit, meminisse, €tribunatum sibi a populo Romano mandatum obliuisci, €et mandatum pro auxilio ac libertate priuatorum, non pro consulari regno. ne hoc quidem cernere eum, fore €ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii €alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias re-€misisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exer-cuisse. his uictus castigationibus tribunus cum templo €excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fuluio est decretus. is cum gratias patribus con-€scriptis egisset, adiecit ludos magnos se Ioui optimo €maximo eo die quo Ambraciam cepisset uouisse; in €eam rem sibi centum pondo auri a ciuitatibus colla-tum; petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam €in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset. cum ponti-€fices negassent ad religionem pertinere, quanta im-€pensa in ludos fieret, senatus Fuluio quantum im-€penderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. triumphare mense Ianuario statuerat: sed €cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum €ad impediendum triumphum Romam uenientem aegrum €in uia substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem. tri-€umphauit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania. aureae coronae centum duodecim €pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia €octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei €nummi duodecim milia trecenti uiginti duo, signa €aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea €ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, ma-gnus numerus, ad hoc catapultae, ballistae, tormenta €omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad uiginti septem. multos €eo die, priusquam in urbem inueheretur, in circo Fla-€minio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos €sociosque, donis militaribus donauit. militibus ex €praeda uicenos quinos denarios diuisit, duplex centu-€rioni, triplex equiti.  iam consularium comitiorum appetebat tempus; €quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§¦ƒoccurrere non potuit, C. Flaminius Romam uenit. ab €eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius €Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Au-€relius Scaurus L. Quinctius Crispinus. extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem €tertium nonas Martias Cn. Manlius Uulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi €causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam €lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus €in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam milita-€rem seuere ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. neque ea €sola infamiae erant, quae in prouincia procul ab oculis €facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in mili-tibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriae enim pere-€grinae origo ab exercitu Asiatico inuecta in urbem €est. ii primum lectos aeratos, uestem stragulam pre-€tiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magni-€ficae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam aduexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et €conuiualia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae €quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae. tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et aesti-€matione et usu, in pretio esse, et quod ministerium €fuerat, ars haberi coepta. uix tamen illa quae tum €conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.  in €triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta €duodecim [pondo], argenti pondo ducenta uiginti milia, €auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum €centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quin-€quaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica €carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta €ducti ante currum. militibus quadragenos binos dena-€rios diuisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex [in pedites] dedit; multi omnium €ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. €carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut €facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque €ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii ualuerunt; quibus adniten-€tibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae €in triumpho translata esset, stipendium collatum a €populo in publicum, quod eius solutum antea non €esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia €aeris quaestores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum duo ex duabus €Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas prouincias obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cogni-€tum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et soci-€orum agros populari. de ea re consultationem inte-€gram senatus ad nouos magistratus reiecit. ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus €A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo insta-€bilis in signum Pollentiae procidit atque id deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum €ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab aedi-€libus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem €unum instaurati sunt.  insequens annus Sp. Postumium Albinum et €Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorum-€que et prouinciarum cura ad intestinae coniurationis uindictam auertit. praetores prouincias sortiti sunt, €T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter ciues €et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cor-€nelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam €citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurati-€onibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam €primum uenit nulla cum arte earum, quas multas ad €animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens inuexit, sacrificulus et uates; nec is qui €aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam €profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quae €primo paucis tradita sunt, deinde uulgari coepta sunt €per uiros mulieresque. additae uoluptates religioni uini et epularum, quo plurium animi illicerentur. cum €uinum animos [2incendissent]2, et nox et mixti feminis €mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pu-€doris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis €fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam uoluptatem haberet. nec unum €genus noxae, stupra promiscua ingenuorum femina-€rumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamen-taque et indicia ex eadem officina exibant: uenena €indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora quidem €interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, plera-€que per uim audebantur. occulebat uim quod prae €ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu €nulla uox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri €poterat.  huius mali labes ex Etruria Romam ueluti con-€tagione morbi penetrauit. primo urbis magnitudo €capacior patientiorque talium malorum ea celauit: tan-€dem indicium hoc maxime modo ad Postumium con-sulem peruenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo €stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tu-€toribus sub tutela Duroniae matris et uitrici T. Sem-pronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita uiro €erat, et uitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem €reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium €sibi uinculo aliquo fieri cupiebat. uia una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentem appellat: se €pro aegro eo uouisse, ubi primum conualuisset, Bacchis €eum se initiaturam; damnatam uoti benignitate deum €exsoluere id uelle. decem dierum castimonia opus esse: €decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Faecenia, €non digna quaestu, cui ancillula adsuerat, etiam post-quam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic €consuetudo iuxta uicinitatem cum Aebutio fuit, minime €adulescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim €amatus appetitusque erat, et maligne omnia praeben-tibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin €eo processerat consuetudine capta, ut post patroni €mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis €et praetore petito, cum testamentum faceret, unum €Aebutium institueret heredem.  haec amoris pi-€gnora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero €haberent, per iocum adulescens uetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut €uoto pro ualetudine sua facto liberetur, Bacchis ini-€tiari uelle. id ubi mulier audiuit, perturbata 'dii meli-€ora.' inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id €faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum uerba tum pertur-€bationem tantam adulescens parcere exsecrationibus €iubet: matrem id sibi adsentiente uitrico imperasse. 'uitricus ergo' inquit 'tuus_matrem enim insimu-€lare forsitan fas non sit_pudicitiam famam spem uitamque tuam perditum ire hoc facto properat.' eo €magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem €ueniamque precata deorum dearumque, si coacta cari-€tate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae €comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. scire corruptelarum omnis generis eam €officinam esse; et iam biennio constare neminem initi-atum ibi maiorem annis uiginti. ut quisque intro-€ductus sit, uelut uictimam tradi sacerdotibus. eos de-€ducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque €symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne €uox quiritantis, cum per uim stuprum inferatur, exau-diri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem €quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, €ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. neque ante dimisit eum, quam fidem dedit €adulescens ab his sacris se temperaturum.  post-€quam domum uenit, et mater mentionem intulit, quid €eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertine-€rent, faciendum esset, negat eorum se quicquam fac-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø‹’turum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni €uitricus. confestim mulier exclamat Hispalae concubitu €carere eum decem noctes non posse; illius excetrae €delenimentis et uenenis imbutum nec parentis nec €uitrici nec deorum uerecundiam habere. iurgantes hinc €mater, hinc uitricus cum quattuor eum seruis domo exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam €contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narra-€uit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post €diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpi-€ciam grauem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Auentino nosset. cum ea €nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, €opus esse sibi ea conuenta dixit: mitteret nuntium ad eam, ut ueniret. Aebutia accita ad Sulpiciam uenit, €et consul paulo post, uelut forte interuenisset, sermo-nem de Aebutio fratris eius filio infert. lacrimae €mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, €qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud €se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens €_dii propitii essent_obscenis, ut fama esset, sacris €initiari nollet.  satis exploratum de Aebutio ratus consul non €uanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat, €ut Hispalam indidem ex Auentino libertinam, non €ignotam uiciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari uellet. ad cuius nuntium perturbata €Hispala, quod ad tam nobilem et grauem feminam €ignara causae arcesseretur, postquam lictores in uesti-€bulo turbamque consularem et consulem ipsum con-spexit, prope exanimata est. in interiorem partem €aedium abductam socru adhibita consul, si uera dicere €inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem uel a Sulpicia, tali femina, uel ab se acciperet; €expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audiuit, tantus €pauor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam €admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot €annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. ne-€ganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si €coarguatur ab alio, ac per se fatenti ueniam aut gra-€tiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa €audisset.  mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium €indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum €amatore sermonem in rem non seriam modo sed capi-€talem etiam uerti uellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius €accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se €amatore cauillari credere, non in domo grauissimae €feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere €pauentem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia €Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta €initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque €hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra €Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum uitae degere tuto posset. bono animo esse iubere eam consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret. tum €Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium €id feminarum fuisse, nec quemquam eo uirum admitti €solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus €interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in uicem ma-tronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam €sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: €nam et uiros eam primam filios suos initiasse, Minium €et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex €diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. ex quo in promiscuo €sacra sint et permixti uiri feminis, et noctis licentia €accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praeter-€missum. plura uirorum inter sese quam feminarum esse stupra. si qui minus patientes dedecoris sint et €pigriores ad facinus, pro uictimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. uiros, €uelut mente capta, cum iactatione fanatica corporis €uaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis €cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demis-€sasque in aquam faces, quia uiuum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines €dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos €specus abripiant: eos esse, qui aut coniurare aut soci-ari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitu-€dinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in €his nobiles quosdam uiros feminasque. biennio pro-€ximo institutum esse, ne quis maior uiginti annis ini-€tiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.  peracto indicio aduoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetiuit. consul rogat socrum, €ut aliquam partem aedium uacuam faceret, quo Hi-€spala immigraret. cenaculum super aedes datum est, €scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes uerso. res omnes Faeceniae extemplo translatae et €familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis €clientem iussus. €ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad €senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, €quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. patres pauor ingens cepit, cum publico nomine, ne €quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occul-€tae aut periculi importarent, tum priuatim suorum cuiusque uicem, ne quis adfinis ei noxae esset. cen-€suit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam €rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu in-uestigasset. quaestionem deinde de Bacchanalibus sa-€crisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; €indicibus Aebutio ac Faeceniae ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis inuitare iubent; sacer-€dotes eorum sacrorum, seu uiri seu feminae essent, non €Romae modo sed per omnia fora et conciliabula con-€quiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne €quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut conuenisse €sacrorum causa uelit, neu quid talis rei diuinae fecisse. €ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint €coniurauerintue, quo stuprum flagitiumue inferretur. haec senatus decreuit. consules aedilibus curulibus €imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, €comprehensosque libero conclaui ad quaestionem ser-€uarent; aediles plebis uiderent, ne qua sacra in operto fierent. triumuiris capitalibus mandatum est, ut uigilias €disponerent per urbem seruarentque, ne qui nocturni €coetus fierent, utque ab incendiis caueretur; adiutores €triumuiris quinqueuiri uls cis Tiberim suae quisque €regionis aedificiis praeessent.  ad haec officia dimissis magistratibus consules €in rostra escenderunt, et contione aduocata cum sol-€lemne carmen precationis, quod praefari, priusquam €populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. 'nulli umquam contioni, Quirites, €tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis €deorum comprecatio fuit, quae uos admoneret hos esse €deos, quos colere uenerari precarique maiores uestri instituissent, non illos, qui prauis et externis religionibus €captas mentes uelut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid €taceam nec quatenus proloquar inuenio. si aliquid €ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nu-€dauero, ne nimium terroris offundam uobis, uereor. quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magni-€tudine rei dictum scitote esse: ut ad cauendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pri-€dem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, €non fama solum accepisse uos sed crepitibus etiam €ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, cer-tum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: alios €deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et €lasciuiam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø˜ˆpertinere. quod ad multitudinem eorum attinet, si €dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint. pri-€mum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali €huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati €et constupratores, fanatici, uigiliis, uino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. nullas adhuc uires €coniuratio, ceterum incrementum ingens uirium habet, quod in dies plures fiunt. maiores uestri ne uos qui-€dem, nisi cum aut uexillo in arce posito comitiorum €causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tri-€buni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad con-€tionem uocasset, forte temere coire uoluerunt; et ubi-€cumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. quales primum €nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac ui-rorum esse creditis? si quibus aetatibus initientur €mares sciatis, non misereat uos eorum solum, sed etiam €pudeat. hoc sacramento initiatos iuuenes milites fa-€ciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis €alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum uestro-€rum ferro decernent?  minus tamen esset, si €flagitiis tantum effeminati forent_ipsorum id magna €ex parte dedecus erat_, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: numquam tantum malum in €re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. €quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quid-€quid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quae coniurarunt, edita €facinora habent. adhuc priuatis noxiis, quia nondum €ad rem publicam opprimendam satis uirium est, coniu-€ratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. €iam maius est, quam ut capere id priuata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. nisi prae-€cauetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab con-€sule uocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc €illi uos singuli uniuersos contionantes timent: iam ubi €uos dilapsi domos et in rura uestra eritis, illi coierint, €consultabunt de sua salute simul ac uestra pernicie: tum singulis uobis uniuersi timendi erunt. optare igitur €unusquisque uestrum debet, ut bona mens suis omnibus €fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem €abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniurauit, non suum iudicet esse. ne quis €etiam errore labatur uestrum, Quirites, non sum securus. €nihil enim in speciem fallacius est quam praua religio. ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit ani-€mum timor, ne fraudibus humanis uindicandis diuini €iuris aliquid immixtum uiolemus. hac uos religione €innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, ha-ruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc pa-€trum auorumque aetate negotium est magistratibus €datum, uti sacra externa fieri uetarent, sacrificulos uates-€que foro circo urbe prohiberent, uaticinos libros con-€quirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrifi-candi praeterquam more Romano abolerent. iudicabant €enim prudentissimi uiri omnis diuini humanique iuris €nihil aeque dissoluendae religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. haec uobis prae-€dicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos €uestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientes-que nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis €uolentibusque [ea] faciemus; qui quia suum numen €sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, €ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec pate-€fieri, ut impunita essent, sed ut uindicarentur et oppri-merentur, uoluerunt. senatus quaestionem extra ordinem €de ea re mihi collegaeque meo mandauit. nos, quae €ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; uigi-€liarum nocturnarum curam per urbem minoribus ma-gistratibus mandauimus. uos quoque aequum est, quae €uestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod €imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid €fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.'  recitari deinde senatus consulta iusserunt, in-€dicique praemium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenue absentis detulisset. qui nominatus €profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi €citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, €qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei €laxiorem diem daturos, si uenire ad causam dicendam uellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa €uendidisse neue emisse uellet; ne quis reciperet, celaret, €ope ulla iuuaret fugientes. contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec €moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis con-€tinuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum €de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est. multi ea nocte, quae €diem insecuta est, quo in contione res palam facta €est, custodiis circa portas positis fugientes a trium-€uiris comprehensi et reducti sunt: multorum delata €nomina. quidam ex iis uiri feminaeque mortem sibi consciuerunt. coniurasse supra septem milia uirorum €ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis €constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et €Faliscum L. Opicernium et Minium Cerrinium Campa-num: ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maxi-€mos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera, €ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti €ad consules fassique de se nullam moram indicio €fecerunt.  ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, €quia multis actiones et res peribant, cogerentur prae-€tores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in €diem tricesimum differre, donec quaestiones a consu-libus perficerentur. eadem solitudo, quia Romae non €respondebant nec inueniebantur, quorum nomina delata €erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quae-rere et iudicia exercere. qui tantum initiati erant et €ex carmine sacro, praeeunte uerba sacerdote, precationes €fecerant, [in] quibus nefanda coniuratio in omne faci-€nus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, €in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios ad-miserant, eos in uinculis relinquebant: qui stupris aut €caedibus uiolati erant, qui falsis testimoniis, signis €adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant. plures €necati quam in uincula coniecti sunt. magna uis in utraque causa uirorum mulierumque fuit. mulieres €damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, trade-€bant, ut ipsi in priuato animaduerterent in eas: si €nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animad-uertebatur. datum deinde consulibus negotium est, ut €omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam €Italiam diruerent, extra quam si qua ibi uetusta ara aut signum consecratum esset. in reliquum deinde €senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romae €neue in Italia essent. si quis tale sacrum sollemne et €necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se €id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret. si ei permissum esset, €cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum €faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, €neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum €aut sacerdos esset.  aliud deinde huic coniunctum €referente Q. Marcio consule senatus consultum factum €est, ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, €integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset. Minium Cerri-€nium Campanum Ardeam in uincula mittendum cen-€suerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut €intentiore eum custodia adseruarent, non solum ne €effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam uenit: eo referente €de P. Aebutii et Hispalae Faeceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus con-€sultum factum est, uti singulis his centena milia aeris €quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum €tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque €tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, €ne inuitus militaret neue censor ei inuito equum pu-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø“•blicum adsignaret; utique Faeceniae Hispalae datio, €deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, €quasi ei uir testamento dedisset; utique ei ingenuo €nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiaeue esset; utique consules praetoresque, €qui nunc essent quiue postea futuri essent, curarent, €ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset. id senatum uelle et aequum censere, ut ita fieret. ea €omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus con-€sulto; [et] de ceterorum indicum impunitate prae-€miisque consulibus permissum est.  et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis €perfectis in Ligures prouinciam proficisci parabat, tri-€bus milibus peditum Romanorum, centum quinqua-€ginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis €peditum ducentis equitibus in supplementum acceptis. eadem prouincia, idem numerus peditum equitumque €et collegae decretus erat. exercitus acceperunt, quos €priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerant. duas praeterea legiones nouas ex senatus €consulto scribere iussi sunt, et uiginti milia peditum €sociis et nomini Latino imperarunt et equites octin-€gentos, et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites. totum hunc exercitum praeter legiones in €supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. €itaque consules, dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt. perfectis €quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus. dum penitus in abditos saltus, quae €latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, €in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumuentus. quattuor milia militum amissa, et legionis secundae €signa tria, undecim uexilla socium Latini nominis in €potestatem hostium uenerunt, et arma multa, quae €quia impedimento fugientibus per siluestres semitas erant, passim iactabantur. prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt. consul ubi primum €ex hostium agro euasit, ne, quantum deminutae copiae €forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen obliterare famam rei male gestae potuit: €nam saltus, unde eum Ligures fugauerant, Marcius est €appellatus.  sub hunc nuntium ex Ligustinis uulgatum €litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam ad-ferentes recitatae sunt. C. Atinius, qui biennio ante €praetor in eam prouinciam profectus erat, cum Lusi-€tanis in agro Hastensi signis collatis pugnauit: ad sex €milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castris-que exuti. ad oppidum deinde Hastam oppugnandum €legiones ducit: id quoque haud multo maiore certamine €cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex uulnere post dies paucos moritur. litteris de €morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, €qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem conse-€queretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne €sine imperio prouincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam uenit: paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. et in citeriore Hispa-€nia L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo €C. Atinius in prouinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. incerta uictoria discessum est, nisi quod €Celtiberi castra inde nocte proxima mouerunt, Romanis €et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus po-testas facta est. paucos post dies maiore coacto exer-€citu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiuerunt proelio Romanos. nihil traditur, quae causa numero €aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: €ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur. et nisi successor aduentus €suo inhibuisset impetum uictoris, subacti Celtiberi €forent. noui praetores ambo in hiberna exercitus de-€duxerunt.  per eos dies, quibus haec ex Hispania nun-€tiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. €decem deinde [2dies magno]2 apparatu ludos M. Fuluius, quos uouerat Aetolico bello, fecit. multi artifices ex €Graecia uenerunt honoris eius causa. athletarum quo-€que certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et €uenatio data leonum et pantherarum, et prope huius €saeculi copia ac uarietate ludicrum celebratum est. nouemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per €triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multi-€fariam orti adussisse complurium leui adflatu uesti-menta maxime dicebantur. addita et unum diem sup-€plicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in €Capitolio de caelo tacta erat. hostiis maioribus con-sules procurarunt urbemque lustrauerunt. sub idem €tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duo-€decim ferme annos natum inuentum. id prodigium €abominantes arceri Romano agro necarique quam €primum iusserunt. eodem anno Galli Transalpini transgressi in Uene-€tiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi €nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. legatis Romanis de ea re trans Alpes missis respon-€sum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec €quid in Italia facerent sese scire. L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi €uouisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regi-bus ciuitatibusque per dies decem fecit. legatum eum €post damnationem et bona uendita missum in Asiam €ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges cer-tamina Ualerius Antias est auctor: tum collatas ei €pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quo-€rum ludorum post bellum, in quo uotos diceret, men-€tionem non fecisset, de iis post legationem demum in €senatu actum.  cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius €absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quae-€stionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher €M. Sempronius Tuditanus. postero die praetores facti €P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius €Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. extremo anni, quia Sp. Postu-€mius consul renuntiauerat peragrantem se propter €quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias €Sipontum supero, Buxentum infero mari inuenisse, triumuiri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto €ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius €Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus. cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod immi-€nebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso €Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius uixisset, id bellum gessisset. una €eum res, cum uicto leges imponerentur, maxime an-€gebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeuiendi ademptum ei ab senatu erat, cum, €quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho €rege deinde bello superato ad Thermopylas, diuisis €partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Hera-cleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea €quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Roma-€nisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse €festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo €permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret, €et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno ad-iceret. haud magno certamine et Amynandrum Atha-mania expulerat et urbes receperat aliquot. Deme-€triadem quoque, urbem ualidam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit. inde et in €Thracia quasdam urbes, nouae atque insuetae libertatis €uitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae €domestico certamine uincerentur, adiungendo sese cepit.  his sedata in praesentia regis ira in Romanos €est. numquam tamen remisit animum a colligendis €in pace uiribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. uectigalia regni non fructibus €tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed €metalla etiam et uetera intermissa recoluit et noua multis locis instituit. ut uero antiquam multitudinem €hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, €non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam €magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quie-€tusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø˜•opes intentus fuerat. rediere deinde causae, quae de integro iram mouerent in Romanos. Thessalorum et €Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, €et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per €uim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, €ita auditae erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime mouerat senatum, quod iam Aeni et Maroneae €adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque uenerant legati, non €partis amissae, non finium iacturam querentes, sed €totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis uenisse; et Maronitarum exules uenerant, pulsi, quia libertatis €causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maro-€neam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi. uenerant et a Philippo legati ad pur-€ganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum impera-torum factum adfirmabant: ciuitates Thessalorum et €Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Atha-€manum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis €urbibus consulem ad recipiendas eas ciuitates Philippum misisse; armis subactos parere. senatus, ne quid ab-€sente rege statueret, legatos ad eas controuersias €disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Bae-bium Tamphilum Ti. Sempronium. quorum sub €aduentum ad Thessalica Tempe omnibus iis ciuita-€tibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium in-€dictum est.  ibi cum Romani legati disceptatorum loco, €Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accu-€satores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes €legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem €ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris €cum [2essent]2, ui ademptae possessaeque ab Aetolis forent €_nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat_, an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim €Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si €uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum €Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possi-dendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae €disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, €quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus €amissos quingentos principes iuuentutis in Macedoniam €abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministe-€riis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum €emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et €frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem, €quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem maritimam omnem eo auertisse. iam €ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, €uiolandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinc-tium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos €coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in commu-€nibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul €enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri ad-€haerere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis €populi Romani. quid autem, si uox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum €ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant ali-€quid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus €metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem, €non parentem frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquen-€tibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret €socium atque amicum sese praestare, et imitaretur €populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonno-€condylum, quod Philippus Olympiadem appellauerat, €Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Atha-€manes libertatem repetebant et castella Athenaeum et €Poetneum.  Philippus, ut accusatoris potius €quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus €Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thes-€salos ui atque armis expugnasse questus est; item €Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppi-€dum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub €Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis €legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, €quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse, per quos num-€quam cessauerint legati nunc ad imperatores Romanos €nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad €Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, €non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum ueri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice €abuti Thessalos indulgentia populi Romani, uelut ex €diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem: ita seruorum modo praeter spem repente manumis-€sorum licentiam uocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde €ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. €id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam €uocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum €inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem €Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent adimere uelint, €scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in €gratiam leuium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse €gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronun-€tiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex €iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum €finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, €quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, €formulam iuris exsequendi constituendam esse.  inde grauiter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur. ibi €legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam €uelint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam €ut admoneant, re, non uerbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem €minor cura sit ciuitatium in Thracia positarum, multo €uerius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, uel pro patris €Attali meritis bello, quod aduersus Philippum ipsum €gesserit populus Romanus, uel suis, quod Antiochi €bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum €in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysi-€machiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum €profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis uelut appendices maioris muneris essent. nam Philippum €quidem quo aut merito in populum Romanum aut €iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae €absint, ciuitatibus his praesidia imposuisse? uocari €Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu €ciuitatium earum scituros. legati Maronitarum uocati non uno tantum loco €urbis praesidium regium esse, sicut in aliis ciuitatibus, €dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: €his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. op-€timum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura €sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. de iure etiam finium €pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regi-€one ea fuisset, derexisse finem Philippo ueterem uiam €regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam €ad mare declinantem: Philippum nouam postea de-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø›˜Š†flexisse uiam, qua Maronitarum urbes agrosque amplec-€tatur.  ad ea Philippus longe aliam, quam ad-€uersus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disse-€rendi uiam 'non cum Maronitis' inquit 'mihi aut cum €Eumene disceptatio est, sed iam uobiscum, Romani, €a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animad-uerto. ciuitates Macedonum, quae a me inter indutias €defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia €magna accessio ea regni futura esset_sunt enim et €parua oppida et in finibus extremis posita_sed €quia multum ad reliquos Macedonas continedos exem-plum pertinebat. negatum est mihi. bello Aetolico €Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio cum €diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcen-€dentem me iam muros a capta prope urbe reuocauit consul et abducere copias inde coegit. ad huius so-€lacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhae-€biaeque et Athamanum reciperem quaedam castella €magis quam urbes. ea quoque ipsa uos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo ante, €si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi €fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id €ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi €uicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere €in regno suo non potuit. itaque ille uestrum meritum habet, non uos illius. mei autem regni tantum aberat €ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum €et quinquaginta tectas naues et omnes Graeciae ciui-€tates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro An-tiochum in mercedem societatis sim aspernatus; ho-€stemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius €exercitum in Graeciam traiceret praetuli. et cum eo €consule belli partem, quamcumque mihi delegauit, gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra €statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter €tantum per regnum nostrum dedi, sed uias etiam muniui, pontes feci, commeatus praebui; nec per Mace-€doniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. pro €hoc studio meo erga uos, ne dicam merito, utrum €adicere uos, Romani, aliquid et amplificare et augere €regnum meum munificentia uestra oportebat, an, quae €haberem aut meo iure aut beneficio uestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum ciuitates, quas regni €mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tam-€quam ad Antiochum spoliandum me uenit, et si diis €placet, decem legatorum decretum calumniae impu-€dentissimae praetendit, quo maxime et refelli et co-argui potest. disertissime enim planissimeque in eo €scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni €dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae ciui-€tates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare qui-€dem est ausus, id apud uos, tamquam ab illis impe-trauerit, obtinebit? quo in numero me apud uos esse €uelitis, refert. si tamquam inimicum et hostem in-sectari propositum est, pergite ut coepistis facere: sin €aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, €deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.'  mouit aliquantum oratio regis legatos. itaque €medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum €decreto Eumeni datae ciuitates eae essent, nihil se mutare; si Philippus bello cepisset eas, praemium €uictoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, €cognitionem placere senatui reseruari et, ut omnia in €integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, €deduci. hae causae maxime animum Philippi alienauerunt €ab Romanis, ut non a Perseo filio eius nouis causis €motum, sed ob has a patre bellum relictum filio uideri possit. Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. €L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postu-€lanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum €obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, €ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, €nisi perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset €successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ouans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta €duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, ar-genti sedecim milia trecenta, et pronuntiauit in senatu €decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium €quaestorem aduehere: id quoque se in aerarium de-€laturum. magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Ta-rentum prouinciam L. Postumius praetor habebat. is €de pastorum coniuratione, qui uias latrociniis pascua-€que publica infesta habuerant, quaestionem seuere €exercuit. ad septem milia hominum condemnauit: €multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in €prouincias profecti sunt.  eodem anno in Hispania praetores C. Calpur-€nius et L. Quinctius, cum primo uere ex hibernis €copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, €ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. haud procul €Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta €est, quibus dum utrimque subuenitur a castris, pau-latim omnes copiae in aciem eductae sunt. in eo €tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae €pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in €castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, €silentio proximae noctis tacito signo exercitum ab-duxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad uallum €accesserunt, uacuaque praeter spem castra ingressi, €quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diri-€puerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti statiuis manserunt. Romanorum sociorumque in proelio €fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis €hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. praetores interim Romani omne id tempus contrahendis €ex ciuitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis €ab terrore aduersae pugnae militum animis consum-pserunt. ubi satis placuere uires et iam miles quoque €ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, €duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. inde tertia uigilia sublatis signis quadrato €agmine principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. trans fluuium in colle hostium castra erant. extemplo, €qua duobus locis uada nudabat amnis, dextra parte €Calpurnius, laeua Quinctius exercitus traduxerunt quieto €hoste, dum miratur subitum aduentum consultatque, €qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. interim Romani, impedimentis quo-€que omnibus traductis contractisque in unum locum, €quia iam moueri uidebant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio €locatae quinta Calpurnii legio et octaua Quinctii: id €robur totius exercitus erat. campum apertum usque €ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.  Hispani postquam in citeriore ripa duo Ro-€manorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere €atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna €fuit, et Hispanis recenti uictoria ferocibus et insueta igno-minia milite Romano accenso. acerrime media acies, duae €fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moueri €loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. ibi post-€quam laborare aciem Calpurnius praetor uidit, T. Quincti-€lium Uarum et L. Iuuentium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; docere et monere €iubet in illis spem omnem uincendi et retinendae Hispaniae €esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non €modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam uisurum. ipse cum equitibus duarum legionum €paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis €equitibus alterum hostium latus inuadit. sed longe €acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios: nam et primus hostem percussit, et ita se €immiscuit mediis, ut uix, utrius partis esset, nosci posset; et equites praetoris eximia uirtute et equitum €pedites accensi sunt. pudor mouit primos centuriones, €qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§ØŸ˜‰„urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. renouatur ab omnibus €clamor: impetus fit uelut ex superiore loco. haud €secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque €perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. fugientes in castra equites persecuti sunt, et €permixti turbae hostium intra uallum penetrauerunt; €ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium in-€stauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis legio quinta superuenit; de-inde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. cae-€duntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam €quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia €fere, qui arma retinuerant, montem propinquum cepe-€runt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex qui-€bus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta centum triginta tria. Romani sociique paulo plus €sescenti et prouincialium auxiliorum centum quinqua-ginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi €et pauci equites Romani cruentae maxime uictoriae €speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione €postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites €phaleris, pronuntiauitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter €praetor suos equites catellis ac fibulis donauit. donati €et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime €qui mediam aciem tenuerant.  consules dilectibus aliisque, quae Romae €agendae erant, peractis rebus in Ligures prouinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in €Apuanos Ligures, uastando agros urendoque uicos et €castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluuium et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem €maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. et Ap. Claudius felici-€tatem uirtutemque collegae in Liguribus Ingaunis €aequauit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida €eorum expugnauit; multa milia hominum in iis cepit; €belli auctores tres et quadraginta securi percussit. iam comitiorum appetebat tempus. prior tamen €Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi €obtigerat, Romam uenit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. competitores habebat patricios €L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, ueteres €candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus €quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi ho-€mines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. €Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus €unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud €dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre €toto foro uolitando, clamitantibus aduersariis et ma-iore parte senatus, meminisse eum debere se prius €consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: €quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum €spectatorem comitiorum se praeberet?_coerceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tri-€bunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut €pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, €donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem tra-heret. creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam €et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, €quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter plebeios certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: €C. Decimius Flauus P. Sempronius Longus P. Cornelius €Cethegus Q. Naeuius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Uarro praetores facti. haec eo anno, quo €Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi €militiaeque gesta.  principio insequentis anni P. Claudius €L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius €Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum €et Eumenem reges Thessalorumque ciuitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum ciuitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem €utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia €erant. aliam deinde nouam legationem patres, cuius €princeps Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedo-€niam decreuerunt ad uisendum, redditaene ciuitates Thessalis et Perrhaebis essent. iisdem mandatum, ut €ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, mariti-€maque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire iussi, unde €prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam €si non uenissent: nam super cetera etiam sine responso €dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum con-cilium. de qua re querente grauiter Q. Caecilio et simul €Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam €plebem in Achaiam et uenumdatam, ademptas, quibus ad eam diem ciuitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei €maxime concilii negati crimen excusabant recitando €legem, quae nisi belli pacisue causa, et cum legati ab €senatu cum litteris aut scriptis mandatis uenirent, uetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, €ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Ro-€manis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, €quem ad modum et illis, quotiens uellent, senatus €daretur.  dimissis iis legationibus, Philippus a suis €certior factus cedendum ciuitatibus deducendaque prae-€sidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut €partis aduersae principes interficeret. ille per Casan-€drum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem €Maroneae, nocte Thracibus intromissis uelut in bello capta urbe caedem fecit. idem apud Romanos legatos €querentes tam crudeliter aduersus innoxios Maronitas, €tam superbe aduersus populum Romanum factum, ut, €quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii €pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter €ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem ciuitatem traherent; id facile scituros esse; percuncta-€rentur ipsos Maronitas_, haud dubius, perculsis omnibus €terrore tam recentis caedis, neminem hiscere aduersus se ausurum. negare Appius rem euidentem pro dubia €quaerendam. si ab se culpam remouere uellet, Ono-€mastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, €mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbauit ea uox regem, ut non color, €non uultus ei constaret; deinde collecto tandem animo €Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique uellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem €pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Ono-€masto, honoratiori amico, et eundem indicem haud €paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo €contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad €mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, €ueneno creditur sublatus.  et legati a Philippi €colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebel-€landum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id €uires erant, ad moram interponendam Demetrium mino-€rem filium mittere Romam simul ad purganda cri-mina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis €credens ipsum etiam iuuenem, quod Romae obses €specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti fac-turum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, €re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum pro-€fectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto €in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis €barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. et in Peloponneso aduentus legatorum Romanorum, €qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspecta-€batur; aduersus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. ibi de Lacedae-€moniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et €periculum esse, ne uicti magis timendi forent, quam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø£–„bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis €Achaeos usos: nunc eosdem Romanos aequiores Lace-daemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et €Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, lega-€tionem Romam aduersus gentem Achaeorum ita de €ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione €usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam uide-rentur. clamor undique ortus, referret nominatim de €iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis €damnati sunt. paucos post dies Romani legati uene-€runt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.  priusquam agerent quicquam, terror Achaeis €iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo discep-tatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis €ab se concilio proximo damnatos cum legatis uide-bant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae €apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere €senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam €eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam euo-cati uenissent; deinde cum in homines ita saeuitum €esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros €dirutos urbis nobilissimae esse, leges uetustissimas €abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. haec cum Appius dixisset, Lycortas, et €quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium €quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. 'difficilior nobis, Ap. Claudi, apud uos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. tunc €enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: €nunc a uobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus €illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita con-€tentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, €quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae €questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, €non tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore €euocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego €crimen non modo a uobis, Romani, sed ne apud uos €quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? €quia in uestro foedere erat, ut maritimis urbibus abs-tinerent Lacedaemonii. quo tempore armis captis €urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu €occupauerunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, €sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. cum uos procul essetis, quo €alio nisi ad nos, socios uestros, quos antea Gytheo €opem ferentes, quos Lacedaemonem uobiscum simili de causa oppugnantes uiderant, confugerent? pro uobis €igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum €alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem €possint, dii quoque ipsi comprobauerint, qui nobis €uictoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure €acta sunt, in disceptationem ueniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod €euocauimus ad causam dicendam eos, qui ad arma €multitudinem exciuerant, qui expugnauerant maritima €oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. quod uero illi uenientes in castra interfecti sunt, €uestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedae-€moniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et €tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant €maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum €opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse €consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei inter-€fecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, argumentari €refert.  at enim illa certe uestra sunt, Achaei, €quod leges disciplinamque uetustissimam Lycurgi sus-tulistis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem €obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab €Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissoluendam Ly-curgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper €eos arcem et munimentum sibi, non ciuitati parauerunt; €et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat rui-€nis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. non Philopoemenem exspectare nec €Achaeos, sed uos ipsi Lacedaemonii, uestris manibus €amoliri et diruere omnia uestigia tyrannidis debuistis. uestrae enim illae deformes ueluti notae seruitutis erant, €et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, €aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris €uelut compedibus circumdatis uincti per centum annos seruistis. quod ad leges ademptas attinet, ego anti-€quas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; €nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse ciuitati, cum con-€cilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut €corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus uiueremus, alias €istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et in-dignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, €qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios ne-€que liberae gentis esse, sed uere seruorum disceptan-tium apud dominos. nam si non uana illa uox prae-€conis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos €iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia €ex aequo obseruatur, cur ego, quid Capua capta fece-€ritis Romani, non quaero, uos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello uictis fecerimus? interfecti €aliqui sunt, finge, a nobis: quid? uos senatores Cam-panos securi non percussistis? at muros diruimus: uos €non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos €precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro €uos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, €modo ne in aequo hostes uestri nostrique apud uos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. nam ut €in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras €dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus €parum est uictis, quod uictoribus satis est; plus postu-lant hostes quam socii habent. quae iureiurando, quae €monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam €memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. ueremur quidem uos, Romani, €et si ita uultis, etiam timemus: sed plus et ueremur et timemus deos immortales.' cum adsensu maximae €partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate €magistratus censebant, ut facile appareret molliter €agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit, ut, €dum liceret uoluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inuiti et coacti facerent. haec uox audita qui-€dem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit im-perata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quae €uiderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos €religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando €sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alci-€biadis, quae nuper facta erat, sublata est.  Romae principio eius anni, cum de pro-€uinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. prae-€tores C. Decimius Flauus urbanam, P. Cornelius Cethe-gus inter ciues et peregrinos sortiti sunt, C. Sem-€pronius Blaesus Siciliam, Q. Naeuius Matho Sardiniam €et ut idem quaereret de ueneficiis, A. Terentius Uarro €Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispa-niam ulteriorem. de iis duabus prouinciis legati per €id fere tempus L. Iuuentius Talna et T. Quinctilius Uarus uenerunt, qui, quantum bellum iam profligatum €in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut €pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus habe-€retur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legi-€onibus deportandis, cum de consulum praetorumque €exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, €quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, de-cretae sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna €contentio fuit inter nouos praetores et amicos ab-sentium, Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos €plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø¦˜‰ƒsenatus consulto, si deportandos censerent exercitus, €denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. uicta postremo ab-€sentium gratia est et senatus consultum factum, ut €praetores quattuor milia peditum Romanorum scribe-€rent, trecentos equites, et quinque milia peditum socio-€rum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia [2in]2 legiones €discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, €treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut €cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in €proelio usi essent.  hac sedata contentione alia subinde C. De-cimii praetoris morte exorta est. Cn. Sicinius et €L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Ua-€lerius flamen Dialis et Q. Fuluius Flaccus_is quia €aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione_petebant; certa-€menque ei cum flamine erat. et postquam primo €aequare, mox superare etiam est uisus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos €simul unus magistratus, praesertim curules, neque €capere posset nec gerere; pars legibus eum solui €aequum censere, ut quem uellet praetorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; deinde, ut ex €auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus €referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exem-€plo tolerabili liberae ciuitati aedilis curulis designatus €praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, in animo esse e lege comitia habere. patres cen-€suerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fuluio ageret, €ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti €consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil, €quod se indignum esset, facturum. medio responso €spem ad uoluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. comitiis acrius etiam quam €ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et €senatu populi Romani beneficium, et inuidiam fieri ge-€minati honoris, tamquam non appareret, ubi designa-€tus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum et pertinaciam petentis crescere et fauorem €populi magis magisque in eum inclinari cerneret, €dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt fre-€quentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil mouisset, ad populum cum Flacco agendum. contione €aduocata cum egisset consul, ne tum quidem de sen-€tentia motus gratias populo Romano egit, quod tanto €studio, quotienscumque declarandae uoluntatis potestas facta esset, praetorem se uoluisset facere: ea sibi studia €ciuium suorum destituere non esse in animo. haec €uero tam obstinata uox tantum ei fauorem accendit, €ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen uellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et €cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: quoniam praetoris subrogandi comitia ne €legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et praua studia €hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse; P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem €haberet, Apollinique ludos faceret.  his comitiis prudentia et uirtute senatus sub-€latis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque uiros, sunt exorta. cen-€suram summa contentione petebant L. Ualerius Flaccus €P. et L. Scipiones Cn. Manlius Uulso L. Furius Pur-purio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Ful-€uius Nobilio Ti. et M. Sempronii, Longus et Tudi-€tanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc uiro €tanta uis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco €natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse uide-€retur. nulla ars neque priuatae neque publicae rei €gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios €eloquentia, alios gloria militaris prouexit: huic uer-€satile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret: in bello manu €fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem €postquam ad magnos honores peruenit, summus impe-€rator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, €cuius lingua uiuo eo uiguerit, monumentum eloquentiae €nullum exstet: uiuit immo uigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se €multae et pro aliis et in alios: nam non solum accu-€sando sed etiam causam dicendo fatigauit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse €exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitauerit nobilitatem. asperi €procul dubio animi et linguae acerbae et immodice €liberae fuit, sed inuicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, diuitiarum. in par-€simonia, in patientia laboris periculique ferrei prope €corporis animique, quem ne senectus quidem, quae soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum €annum agens causam dixerit, ipse pro se orauerit €scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi €adduxerit iudicium.  hunc, sicut omni uita, tum €petentem premebat nobilitas; coierantque praeter €L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi po-€tius adipiscerentur, nec quia indignabantur nouum €hominem censorem uidere, sed etiam quod tristem €censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant. etenim €tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. et €simul L. Ualerio suffragabatur: illo uno collega casti-€gare se noua flagitia et priscos reuocare mores posse. €his accensi homines, aduersa nobilitate, non M. Porcium €modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Ualerium €Flaccum adiecerunt. secundum comitia censorum consules praetoresque €in prouincias profecti praeter Q. Naeuium, quem quat-€tuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, €quaestiones ueneficii, quarum magnam partem extra €urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius uisum erat, tenuerunt. si Antiati Ualerio cre-€dere libet, ad duo milia hominum damnauit. et L. €Postumius praetor, cui Tarentum prouincia euenerat, €magnas pastorum coniurationes uindicauit, et reliquias €Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. multos, qui aut citati non adfuerant aut uades de-€seruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios €iudicauit, partim comprehensos Romam ad senatum €misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.  in Hispania ulteriore fractis proximo bello €Lusitanis quietae res fuerunt: in citeriore A. Terentius €in Suessetanis oppidum Corbionem uineis et operibus €expugnauit, captiuos uendidit: quieta deinde hiberna et citerior prouincia habuit. ueteres praetores C. Cal-€purnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. prior €C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphauit: €coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti. paucos post dies L. Quinctius Crispinus €ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphauit: tantun-€dem auri atque argenti in eo triumpho praelatum. censores M. Porcius et L. Ualerius metu mixta ex-€spectatione senatum legerunt; septem mouerunt se-€natu, ex quibus unum insignem et nobilitate et ho-noribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum €memoria institutum fertur, ut censores motis senatu €adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae €orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mo-uit aut quibus equos ademit, longe grauissima in L. €Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non €censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium €in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum cen-sor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum €Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam prouinciam spe ingentium donorum perductum. eum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§ØŖ˜‰‚puerum, [2per]2 lasciuiam cum cauillaretur, exprobrare €consuli [per]saepe solitum, quod sub ipsum specta-€culum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut ob-sequium amatori uenditaret. forte epulantibus iis, €cum iam uino incaluissent, nuntiatum in conuiuio esse €nobilem Boium cum liberis transfugam uenisse; con-€uenire consulem uelle, ut ab eo fidem praesens acci-peret. introductum in tabernaculum per interpretem €adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem €Quinctius scorto 'uis tu', inquit 'quoniam gladiatorium €spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem uidere?' et cum is uixdum serio adnuisset, ad nutum €scorti consulem stricto gladio, qui super caput pen-€debat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, €fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui €aderant, imploranti latus transfodisse.  Ualerius €Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae €tantum sine auctore editae credidisset, aliud argu-€mentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, €in conuiuium arcessitam scribit. ibi iactantem sese €scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones €exercuisset, et quam multos capitis damnatos in uin-culis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam €infra eum accubantem negasse umquam uidisse quem-€quam securi ferientem, et peruelle id uidere. hic in-€dulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse. facinus, siue eo modo, quo €censor obiecit, siue, ut Ualerius tradit, commissum est, €saeuum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi €libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad €spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recuban-€tis, mactatam humanam uictimam esse et cruore men-sam respersam. in extrema oratione Catonis condicio €Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, €quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, €ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum €ipse uino et uenere amens sanguine hominis in con-€uiuio lusisset?  in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asia-€tico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. orna-€menta et uestem muliebrem et uehicula, quae pluris €quam quindecim milium aeris essent, [2deciens tanto pluris €quam quanti essent]2 in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis uiginti, quae post proxi-€mum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo ue-€nissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam €quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur. aquam publicam omnem €in priuatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; €et quae in loca publica inaedificata immolitaue priuati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera €deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus €sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloa-€cas, in Auentino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locauerunt. et separatim Flaccus mo-€lem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et uiam per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et €Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum €emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. €et uectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis loca-uerunt. quas locationes cum senatus precibus et la-€crimis uictus publicanorum induci et de integro locari €iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludi-€ficati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locauerunt. nobilis censura fuit €simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas €ea adsignabatur, per omnem uitam exercuerunt. eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, €Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena €iugera in singulos data. diuiserunt agrum coloniasque €deduxerunt iidem tresuiri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fuluii, Flaccus et Nobilior. consules eius anni €nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.  in insequentem annum crearunt consules M. Clau-€dium Marcellum Q. Fabium Labeonem. €M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die con-€sulatum inierunt, de prouinciis suis praetorumque rettu-lerunt. praetores creati erant C. Ualerius flamen Dialis, €qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus €et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sici-nius. consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos €P. Claudius et L. Porcius habuerant, prouincia decreta est. Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus €cum suis exercitibus seruatae. praetores ita sortiri €iussi, uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae prouincia esset: peregrinam est sortitus. Sisennae €Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, €L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia euenit. L. Iulius maturare est iussus. Galli Transalpini per saltus €ignotae antea uiae, ut ante dictum est, in Italiam €transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant. id eos ut prohiberet, quod eius sine €bello posset, praetori mandatum est. si armis pro-€hibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere €alterum aduersus Gallos ducere legiones. extremo prioris anni [comitia auguris creandi habita €erant]. [2augur]2 in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum €creatus erat Sp. Postumius Albinus.  huius €principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus €mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus €C. Seruilius Geminus. P. Licinii funeris causa uisce-€ratio data, et gladiatores centum uiginti pugnauerunt, €et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas €cum magnis procellis coorta coegit plerosque taber-nacula statuere in foro: eadem paulo post, cum undi-€que disserenasset, sublata; defunctosque uulgo ferebant €quod inter fatalia uates cecinissent, necesse esse taber-nacula in foro statui. hac religione leuatis altera €iniecta, quod sanguine per biduum pluuisset in area €Uulcani; et per decemuiros supplicatio indicta erat €eius prodigii expiandi causa. priusquam consules in prouincias proficiscerentur, €legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec €umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat. nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam €accolunt, uulgata est crimina querimoniasque de Phi-€lippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque ciuitates €gentesque, singuli etiam priuatim_grauis enim accola €omnibus erat_Romam aut ad spem leuandae in-iuriae aut ad deflendae solacium uenerunt. et ab Eu-€mene rege legatio cum fratre eius Athenaeo uenit ad €querendum simul quod non deducerentur ex Thracia €praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum €aduersus Eumenem gerenti auxilia missa forent.  respondendum ad omnia iuueni tum admodum €Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quae €obicerentur, aut quae aduersus ea dicenda erant, me-moria complecti_nec enim multa solum, sed etiam €pleraque oppido quam parua erant, de controuersia €finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de €iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per uim aut gratiam iudicatis_, nihil horum neque €Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere €ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio €et perturbatione iuuenis moueretur, quaeri iussit ab €eo, ecquem de his rebus commentarium a patre ac-cepisset. cum respondisset accepisse se, nihil prius €nec potius uisum est quam regis ipsius de singulis €responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt. erant autem de singulis €rebus in breue coactae causae, ut alia fecisse se se-€cundum decreta legatorum diceret, alia non per se €stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. interposuerat et querellas de iniquitate €decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud €Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset. has notas irritati eius €animi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuueni, €alia recipienti futura ita, ut maxime uellet senatus, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§ØƘˆresponderi placuit nihil patrem eius neque rectius nec €magis quod ex uoluntate senatus esset fecisse, quam €quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri uoluisset Romanis. multa et dissimulare et €obliuisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio [credendum esse]. obsidem enim se €animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et €scire, quantum salua in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa mis-€suros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum €sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum €praetermissarum fiat. uelle etiam sentire Philippum €integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii €beneficio esse.  haec, quae augendae ampli-€tudinis eius causa facta erant, extemplo in inuidiam, €mox etiam in perniciem adulescenti uerterunt. Lacedaemonii deinde introducti sunt. multae et par-€uae disceptationes iactabantur: sed quae maxime rem €continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnauerant, necne; inique an iure occidissent, quos €occiderant, [uertebatur] et utrum manerent in Achaico €concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso ciuitatis ius esset. restitui €iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere €in Achaico concilio scribique id decretum et consignari €a Lacedaemoniis et Achaeis. legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, ius-€sus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam €ibi quoque et ex ueteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciuerat a concilio Achaico. cuius €belli et causas et ordinem si expromere uelim, imme-€mor sim propositi, quo statui non ultra attingere ex-€terna, nisi qua Romanis cohaererent rebus.  euen-€tus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, €Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad prae-€occupandam Coronen, quam hostes petebant, in[2ita]2 ualle iniqua cum equitibus paucis oppressus. ipsum po-€tuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: €sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad eua-€dendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens €impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et €onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino €morbo, ex quo tum primum reficiebatur, uiribus ad-modum attenuatis. iacentem hostes superfusi oppres-€serunt; cognitumque [primum] a uerecundia memoria-€que meritorum haud secus quam ducem suum attollunt €reficiuntque et ex ualle deuia in uiam portant, uix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; pars €nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philo-poemenem captum adduci. primum adeo incredibilis €uisa res, ut non pro uano modo sed uix pro sano €nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes ueniebant, tandem facta fides; et prius-€quam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum €omnes simul liberi ac serui, pueri quoque cum feminis, €effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro €se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, uix pro comperta tantam rem habiturus uidetur. aegre summo-€uentes obuios intrare portam, qui adducebant Philo-€poemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reli-quum clauserat; et cum pars maxima exclusa a spec-€taculo esset, theatrum repente, quod propinquum uiae €erat, compleuerunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una uoce omnes exposcebant. magistratus et €principes ueriti, ne quem motum misericordia prae-€sentis tanti uiri faceret, cum alios uerecundia pristinae €maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio €ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abs-€traxerunt, dicente praetore Dinocrate esse, quae per-€tinentia ad summam belli percunctari eum magistratus €uellent. inde abducto eo in curiam et senatu uocato €consultari coeptum.  iam inuesperascebat, et non €modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad €magnitudinem pristinae eius fortunae uirtutisque, et €neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. ad-€monent deinde quidam esse thesaurum publicum sub €terra, saxo quadrato saeptum. eo uinctus demittitur, €et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam €custodiam rati, lucem insequentem exspectauerunt. postero die multitudo quidem integra, memor pristi-€norum eius in ciuitatem meritorum, parcendum ac per €eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant: defectionis auctores, quorum in manu res €publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem €eius consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, ambigebatur. uicit pars auidior poenae, missusque €qui uenenum ferret. accepto poculo nihil aliud locu-€tum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas_ €is alter imperator Achaeorum erat_equitesque eua-sissent. postquam dictum est incolumes esse, 'bene €habet' inquit et poculo impauide exhausto haud ita multo post exspirauit. non diuturnum mortis eius €gaudium auctoribus crudelitatis fuit. uicta namque €Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, €ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab €uniuerso Achaico est concilio, adeo omnibus humanis €congestis honoribus, ut ne diuinis quidem abstineretur. ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic €uiro tribuitur, ut a quibusdam eorum, uelut ad in-€signem notam huius anni, memoriae mandatum sit €tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoe-menem, Hannibalem, P. Scipionem: adeo in aequo eum €duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus €posuerunt.  ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamini-€nus uenit, quem suspectum Romanis et receptus post €fugam Antiochi Hannibal et bellum aduersus Eumenem motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter ce-€tera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui uiue-€rent, infestissimum populo Romano apud eum esse, €qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus €Antiocho regi auctor belli aduersus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur prae-€senti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tra-€dendi eius in potestatem consilium cepit; a primo €colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Han-nibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum €uitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum €inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil €sane confisus: Prusiae uero leuitatem etiam expertus €erat; Flaminini quoque aduentum uelut fatalem sibi horruerat. ad omnia undique infesta ut iter semper €aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e €domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. sed graue imperium regum nihil inex-€ploratum, quod uestigari uolunt, efficit. totius cir-€cuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum €milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, €ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et €omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, €quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. 'liberemus' inquit 'diuturna cura populum €Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi €proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem €populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies ar-gumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti ar-€mato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret €praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.' ex-€secratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospi-€tales deos uiolatae ab eo fidei testes inuocans, poculum €exhausit. hic uitae exitus fuit Hannibalis.  Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno €mortuum scribunt. ego neque his neque Ualerio ad-€sentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Ualerio €[2L. Ualerium]2 principem senatus ipsum censorem lectum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Ø“…inuenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo uiuo, nisi ut ille senatu moueretur, quam €notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in lo-cum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit €tribunus plebis M. Naeuius, aduersus quem oratio in-scripta P. Africani est. hic Naeuius in magistratuum €libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio con-€sulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres. inde €tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt. ita uixisse in tribu-€natu Naeuii uidetur, diesque ei dici ab eo potuisse, €decessisse autem ante L. Ualerii et M. Porcii censuram. trium clarissimorum suae cuiusque gentis uirorum €non tempore magis congruente comparabilis mors uide-€tur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splen-dore uitae exitum habuit. iam primum omnes non €in patrio solo mortui nec sepulti sunt. ueneno ab-€sumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, €proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in uinculis exspirauit: Scipio etsi non exsul neque €damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, €absens citatus, uoluntarium non sibimet ipse solum €sed etiam funeri suo exsilium indixit.  dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit €oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii lega-torumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus €Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus €terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti €fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor €aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, €illum paelice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore €genitum nullam certi patris notam habere, hunc in-signem Philippi similitudinem prae se ferre. ad hoc €Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. haec uulgo loquebantur. €itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una €aetas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem €heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graui-orem esse quam uellet minorem filium aiebat. offen-€debatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se uiuo regiam esse indignabatur. et ipse €iuuenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se €iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata es-sent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem €ei apud ceteros Macedonas, tantam inuidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, uti-€que postquam legati [alii] Romani uenerunt, et coge-€batur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia €aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua con-stitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem €et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope €cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen ad-€uersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo belli causam praeberet. auertendos etiam animos a €suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thra-€ciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, €qui in proxima montium iuga cum familiis receperant €sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philip-€popolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis €expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit €_Paeoniae ea regio est_, prope Erigonum fluuium, qui ex Illyrico per Pe[2lag]2oniam fluens in Axium am-nem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam €urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, €appellari iussit.  dum haec in Macedonia geruntur, consules in prouincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad €L. Porcium proconsulem, ut ad nouum Gallorum op-pidum legiones admoueret. aduenienti consuli Galli €sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant: ea aegre pa-€tientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes €agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti €in senatum a C. Ualerio praetore exposuerunt se supe-€rante in Gallia multitudine inopia coactos agri et €egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, €quae inculta per solitudines uiderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. oppidum quoque aedificare coepisse, €quod indicium esset nec agro nec urbi ulli uim ad-€laturos uenisse. nuper M. Claudium ad se nuntium €misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta €belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post paucos dies iussos €et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo ter-€rarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, €et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, €ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saeuirent. huic orationi senatus ita responderi iussit, €neque illos recte fecisse, cum in Italiam uenerint oppi-€dumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, €qui ei prouinciae praeesset, permissu aedificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque se €cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, €unde uenerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique €protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis po-pulis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope €inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore [2quam]2 qui eas primi peruias fecissent. le-€gati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius €Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam €iniuria habebant, Italia excesserunt.  legatis Ro-€manis Transalpini populi benigne responderunt. seni-€ores eorum nimiam lenitatem populi Romani casti-garunt, quod eos homines, qui gentis iniussu profecti €occupare agrum imperii Romani et in alieno solo €aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint: debuisse grauem temeritatis mercedem statui. quod €uero etiam sua reddiderint, uereri ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. et exceperunt €et prosecuti cum donis legatos sunt. €M. Claudius consul Gallis ex prouincia exactis Hi-€stricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret. id se-€natui [2non]2 placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia €deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an ciuium €Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius co-loniam deducendam patres censuerunt. triumuiri creati €sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. €eodem anno Mutina et Parma coloniae ciuium Ro-manorum sunt deductae. bina milia hominum in agro, €qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt. deduxerunt €triumuiri M. Aemilius Lepidus T. Aebutius Parrus L. Quinctius Crispinus. et Saturnia colonia ciuium €Romanorum in agrum Caletranum est deducta. de-€duxerunt triumuiri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio €Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.  eodem anno A. Terentius proconsul haud pro-€cul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia se-€cunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi commu-nierant, aliquot expugnauit. ulterior Hispania eo anno €in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino €morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieuerunt Lusitani. nec in Liguribus memorabile €quicquam a Q. Fabio consule gestum. €ex Histria reuocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit. creauit consules Cn. €Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum €M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo €consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. praetores inde facti €Q. Fuluius Flaccus M. Ualerius Laeuinus P. Manlius €iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Te-€rentius Istra. supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, €quod sanguine per biduum pluuisse in area Concordiae €satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia €insulam, quae non ante fuerat, nouam editam e mari žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø§Øø—esse. Hannibalem hoc anno Antias Ualerius decessisse €est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis €praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre €est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica. °principio insequentis anni consules praetoresque €sortiti prouincias sunt. consulibus nulla praeter Li-€gures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana €M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Ualerio euenit; Hispaniarum Q. Fuluio Flacco citerior, P. Manlio ul-€terior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. dilectus habere consules iussi. Q. Fabius €ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spec-€tare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et €cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu €aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. ob ea nouos exercitus conscribi pla-€cuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina €milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, €sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia pe-€ditum addita et octingenti equites. hi duo consulares exercitus essent. scribere praeterea iussi septem milia €peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos €equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispa-€niam utramque quae ducerentur, quattuor milia pe-€ditum ciuium Romanorum et ducenti equites, et soci-€orum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem €habebat, in Liguribus prorogatum in annum impe-€rium est.  uer procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, €medio ferme die, atrox cum uento tempestas coorta €multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae, quae €in Auentino est, raptam tulit et in posticis parietibus €Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant euertit, fastigia aliquot €templorum a culminibus abrupta foede dissipauit. ita-€que in prodigium uersa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. simul procuratum est quod tri-€pedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a For-€miis * * aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob €ea prodigia uiginti hostiis maioribus sacrificatum est €et diem unum supplicatio fuit. per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris €cognitum P. Sempronium in ulteriore prouincia, cum €plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius €in Hispaniam praetores iussi proficisci. legationes deinde transmarinae in senatum intro-€ductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Phi-€lippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum €sub idem tempus uenerunt. iis prius Marcio audito, €qui ad res Graeciae Macedoniaeque uisendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis respon-€sum est legatos ad eas res uisendas senatum missurum.  de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fe-€cisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile €appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. iam primum omnem €fere multitudinem ciuium ex maritimis ciuitatibus cum €familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, Thracibusque et aliis €barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea €res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque €penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum €dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus €proficiscentium in regem uincente odio metum exau-diebantur. his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. postremo negare €propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi €liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custo-€dia haberet et tempore alium alio tolleret.  eam €crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis €ante annis occiderat; generos quoque eius postea inter-€fecit. in uiduitate relictae filiae singulos filios paruos habentes. Theoxena et Archo nomina iis erant mulieri-€bus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aeni-€anum, nupsit et apud eum plures enixa partus, paruis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in €suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; €et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum €de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, €accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum €etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes inter-fecturam quam in potestatem Philippi uenirent. Poris €abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas €deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. proficiscuntur ab Thessa-€lonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae €conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumpto nauem prae-€paratam a Poride sopitis omnibus de tertia uigilia €conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in ad-€uersum uentum nequiquam eos tendentes prope terram €lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, €lembum armatum ad retrahendam eam nauem miserunt cum graui edicto, ne reuerterentur sine ea. cum iam €appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum €nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim €femina, ad multo ante praecogitatum reuoluta facinus, €uenenum diluit ferrumque promit et posito in con-€spectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una uindicta est. uiae ad mortem hae sunt: qua quemque €animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuuenes €mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut €haurite poculum, si segnior mors iuuat.' et hostes aderant et auctor mortis instabat. alii alio leto ab-€sumpti semianimes e naue praecipitantur. ipsa deinde €uirum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. €naue uacua dominis regii potiti sunt.  huius atrocitas facinoris nouam uelut flammam €regis inuidiae adiecit, ut uulgo ipsum liberosque exse-€crarentur; quae dirae breui ab omnibus diis exauditae, ut saeuiret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Per-€seus enim cum in dies magis cerneret fauorem et €dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Mace-€donum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem €nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se €ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis €per se ualidum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. et primo qui-€dam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde €crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Per-€seus indulgeret, Demetrius summa ope aduersaretur, €prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna €iuuenis, adiuuandum, quod futurum erat, rati fouen-damque spem potentioris, Perseo se adiungunt. ce-€tera in suum quaeque tempus agenda differunt: in €praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem €impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies su-€spectior esset, ex composito sermones ad res Roma-€norum trahebant. ibi cum alii mores et instituta €eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis non-€dum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii singulos principum eluderent, iuuenis incautus et amore €nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia €tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium de €rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea €uersus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas €ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iu-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ„˜Šƒuenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem €suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. tum €Perseus 'quid ista prosunt?' inquit. 'nequaquam tan-€tum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi [2in]2 fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe €speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses €Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. omnium paene Macedonum in eum ora €conuersa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent'. his per se aegra €mens senis stimulabatur, et animo magis quam uultu €ea crimina accipiebat.  forte lustrandi exercitus uenit tempus, cuius €sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et €pars ad dexteram, cum extis posterior ad laeuam uiae ponitur: inter hanc diuisam hostiam copiae armatae €traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia €omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors €custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. latera regis duo filii iuuenes €cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, De-€metrius quinquennio minor, medio iuuentae robore ille, €hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto de-€currere exercitum, et diuisas bifariam [duas] acies concurrere ad simulacrum pugnae. regii iuuenes duces €ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit €pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita con-€currerunt, multaque uulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. pars €ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id €aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, €eamque rem ipsam dicere praebituram causam crimi-€nandi iuuenis.  conuiuium eo die sodalium, qui €simul decurrerant, uterque habuit, cum uocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna €inuitatio et hilaritas iuuenalis utrosque in uinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta €in aduersarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstine-retur, iactabantur. ad has excipiendas uoces speculator €ex conuiuis Persei missus cum incautior obuersaretur, €exceptus a iuuenibus forte triclinio egressis male mul-catur. huius rei ignarus Demetrius 'quin comisatum' €inquit 'ad fratrem imus et iram eius, si qua ex cer-€tamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris €ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum €eos quoque Demetrius traheret, ferrum ueste abdiderunt, quo se tutari, si qua uis fieret, possent. nihil occulti €esse in intestina discordia potest. utraque domus spe-€culatorum et proditorum plena erat. praecucurrit in-€dex ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes uenire. etsi causa apparebat_ €nam ab iis pulsatum conuiuam suum audierat_, in-€famandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte €superiore aedium uersisque in uiam fenestris comi-€satores, tamquam ad caedem suam uenientes, aditu ianuae arcet. Demetrius per uinum, quod excluderetur, €paulisper uociferatus in conuiuium redit, totius rei €ignarus.  postero die Perseus, cum primum conueniendi €potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato uultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui cum €pater 'satin salue?' et, quaenam ea maestitia esset, €interrogaret eum, 'de lucro tibi' inquit 'uiuere me €scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; €nocte cum armatis domum ad interficiendum me uenit, €clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.' cum pauorem mixtum admiratione patri €iniecisset, 'atqui si aures praebere potes' inquit, 'manifestam rem teneas faciam.' enimuero se Phi-€lippus dicere auditurum, uocarique extemplo Demetrium €iussit; et seniores amicos duos, expertes iuuenalium €inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, €Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum ueniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo uolutans inambulauit. postquam €uenisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem €cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. ibi €cum consedisset, 'sedeo' inquit 'miserrimus pater €iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, €aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inuenturus. iam pridem quidem hanc procellam im-€minentem timebam, cum uultus inter uos minime fra-ternos cernerem, cum uoces quasdam exaudirem. sed €interdum spes animum subibat deflagrare iras uestras, €purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis €foedus icisse, et priuatas multorum simultates finitas: subituram uobis aliquando germanitatis memoriam, €puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter €uos, meorum denique praeceptorum, quae uereor ne uana surdis auribus cecinerim. quotiens ego audientibus €uobis detestatus exempla discordiarum fraternarum €horrendos euentus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus euertissent. meliora quo-€que exempla parte altera posui: sociabilem consor-€tionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque: eandem ciuitatem, €postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, euersam. iam hos Eumenem Attalumque fratres, €ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, €mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis, nulla re €magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut uisa €aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum €mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum €deuicerunt, patris patrique eorum, quorum perpetuam uitae concordiam mors quoque miscuit. neque uos €illorum scelus similisque sceleri euentus deterrere a €uecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. uiuo et spirante me €hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba creuistis. eo usque me uiuere uultis, donec alterius €uestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea €morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. €nihil cari, nihil sancti est. in omnium uicem regni unius insatiabilis amor successit. agite, conscelerate €aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decre-€turi, dicite palam quidquid aut ueri potestis aut libet comminisci: reseratae aures sunt, quae posthac secretis €alterius ab altero criminibus claudentur.' haec furens €ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu €maestum silentium tenuit.  tum Perseus 'aperienda nimirum nocte ianua €fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque €ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum €facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro at-que insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium €filium te habere, me subditum et paelice genitum ap-pellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te €haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saeuires, nec adeo uilis tibi €uita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo mo-uereris, neque futuro, si insidiantibus [2sit]2 impune. ita-€que si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum €deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: sin autem, quod circum-€uentis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, €quos numquam uiderint, fidem tamen implorent, mihi €quoque ferrum in me strictum cernenti uocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum €sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, €tamquam si uoce et comploratione nocturna excitus €mihi quiritanti interuenisses, Demetrium cum armatis €nocte intempesta in uestibulo meo deprehendisses. €quod tum uociferarer in re praesenti pauidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in €uicem [2animis]2 iam diu uiuimus inter nos. regnare uti-€que uis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gen-€tium ius, obstat uetustus Macedoniae mos, obstat uero etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per €meum sanguinem non potes. omnia moliris et temp-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ؉˜‰ƒtas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parri-cidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et €simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium €fecisti, nec me aliud a morte uindicauit, quam quod me ac meos uinci passus sum. ab hostili proelio, €tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam uo-€luisti. credis me, pater, inter inermes conuiuas cena-€turum fuisse, ad quem armati comisatum uenerunt? €credis nihil a gladiis nocte pericul[2i mihi futur]2um fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid €hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro €succinctis iuuenibus uenis? conuiuam me tibi com-€mittere ausus non sum: comisatorem te cum armatis uenientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus €meum parares hoc tempore, pater, quo querentem €audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat €uenisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro €succinctos secum fuisse? quos nominauero, arcesse. €possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen €meum cum ferro ad te deducerem, [rem] pro manifesto €haberes: fatentes pro deprehensis habe.  exsecrare €nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. €sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, €dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium in-cesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam €iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere €fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale €exercitus tui, non decursus militum, non domus, non €epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? si iero ad fratrem inuitatus, €moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo in-€sidias euito. quo me conferam? nihil praeter deos, €pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos con-€fugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia €tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae €maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fra-€tris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem ex-€spectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua fu-€tura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani €reliquissent, mihi quoque id relictum crederem recep-taculum. at in Macedonibus satis praesidii est. ui-€disti hesterno die impetum militum in me. quid illis €defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, conuiuae fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte prin-€cipum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis €et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Ro-€manos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri €maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi €senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, €qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescen-tiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, €pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto €Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter €te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?  quo spectare illas litteras ad te nunc missas €T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus €tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, €ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor €omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato €patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores €consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum €isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam €eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. De-€metrius iis unus omnia est, eum iam regem uiuo patre €appellant. haec si indignor, audiendum est statim €non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego uero, si in medio ponitur, non €agnosco. quem enim suo loco moueo, ut ipse in eius €locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. superstes_et ita sim, si merebor, ut €ipse me esse uelit_hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, €qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, €moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, €ad quem iure, uoluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. €pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, €quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum €uitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me €interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum €successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.'  postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti €eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, uelut confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, €cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. €tandem uicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iube-rent, atque ita orsus est. 'omnia, quae reorum antea €fuerant auxilia, pater, praeoccupauit accusator. simu-€latis lacrimis in alterius perniciem ueras meas lacrimas suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, €per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, €ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, €ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. €perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. cir-€cumuentum, solum, inopem inuidia gratiae externae, €quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud €quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione uitae meae, ut et hoc, quod €iam quale sit scies, suspectum alio uitae nostrae te-€nore faceret, et illam uanam criminationem spei uo-€luntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? simul et illud quaesi-€uit, ut repentina et minime praeparata accusatio uide-€retur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris €regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis €patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: si €illa, separata hac, uana accusatio erat inuidiamque €tuam aduersus me magis quam crimen meum indicatura, €hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tem-pus differri, ut per se quae[2re]2retur, utrum ego tibi an €tu mihi, nouo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. ego tamen, quantum in hac subita pertur-€batione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. occi-€dendi sui consilium inisse me uideri uult, ut scilicet €maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Mace-€donum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, €ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi uult pars altera orationis, qua Ro-€manos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me uenisse? nam si et in Romanis tantum €momenti credebam esse, ut quem uellent imponerent €Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum €diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud €quos aut uera aut certe simulata probitate partam €gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et inuisus essem? nisi T. Quinctium credis, cuius nutu €et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pi-€etate uiuat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed €Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominum-€que consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam €[in] aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. uis hanc for-€mulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter di-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ،˜”ƒgnior uideretur regno, is consilium opprimendi fratris €iudicetur cepisse?  exsequamur tamen quocum-€que modo conficti ordinem criminis. pluribus modis €se petitum criminatus est, et omnes insidiarum uias in unum diem contulit. uolui interdiu eum post lu-€strationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lu-€strationum die occidere; uolui, cum ad cenam inuitaui, €ueneno scilicet tollere; uolui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora €quidem qualia sint ad parricidium electa, uides: lusus, €conuiuii, comisationis. quid? dies qualis? quo lu-€stratus exercitus, quo inter diuisam uictimam, praelatis €omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis €regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praeuecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, €etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lu-€stratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam €itineri nostro circumdatam intuens, parricidium uenena €gladios in comisationem praeparatos uolutabam in €animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi €cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere uult, aliud alio confundit. nam si ueneno te inter cenam €tollere uolui, quid minus aptum fuit quam pertinaci €certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, inuitatus ad cenam abnueres? cum autem €iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera €fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel uenenum paraueram, an ab illo consilio uelut transilien-€dum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo[2dem]2 die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, €si te metu mortis credebam cenam uitasse meam, non €ab eodem metu comisationem quoque uitaturum exi-€stimabam?  non est res, qua erubescam, pater, €si die festo inter aequales largiore uino sum usus. tu quoque uelim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud €me celebratum hesternum conuiuium sit, illo etiam_ €prauo forsitan_gaudio prouehente, quod in iuuenali €armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; €quae si non interuenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo €dominum interfecturus eram, non temperassem uino in unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne €ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque €minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio', €inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum uenerunt.' si quaeram, unde id ipsum scias, necesse €erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum €fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes uiderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse €aut nunc criminose argumentari uideretur, te quaerere €ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, €ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro conuictis haberentur. quin tu illud €quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sum-€pserint, num me auctore et sciente? hoc enim uideri €uis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam €fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, €quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut €explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo €praeter eos, qui tuum speculatorem pulsauerunt? si clam, quis ordo consilii fuit? conuiuio soluto cum €comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut €sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et €alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in €rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi eua-€suri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et €expugnari potuit?  quin tu omissa ista nocturna €fabula ad id, quod doles, quod inuidia urit, reuerteris? 'cur usquam [regni] tui mentio fit, Demetri? cur €dignior patris fortunae successor quibusdam uideris €quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?' haec sentit €Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec €accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, €quem ad modum nec nunc sperare regnum nec am-€bigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor €sum, quia tu me maiori cedere uis, sic illud nec de-€bui facere nec debeo, ut indignus te patre [indignus] omnibus uidear. id enim uitiis meis, non cedendi, €cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos €obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen uertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut €legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non €recusaui. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pu-dori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque €mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. €quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia €erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus €pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, €postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coe-€pit nec ad bellum reseruatur: pacis pignus fui, ad €pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, €pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam de-€precor poenam: si innocens sum, ne inuidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me €primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo €meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te ma-€iorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te €adulescentiae, te errori ueniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e conuiuio €et comisatione prope semisomnus raptus sum ad cau-€sam parricidii dicendam. sine aduocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, €tempus ad meditandum et componendam orationem €sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama peri-€clitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et €iubentem dicere causam, fratrem accusantem audiui. ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione €est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum mo-€mento illo horae accusatorem audirem an defensionem €meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, €uix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, €nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si €caritate a fratre maiore uincor, misericordia certe reus uinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serues, €precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. €quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis €in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi in-€dulgeri aequum censet?'  dicenti haec lacrimae simul spiritum et uocem €intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper col-locutus cum amicis pronuntiauit, non uerbis se nec €unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, €sed inquirendo in utriusque uitam [2ac]2 mores, et dicta factaque in magnis paruisque rebus obseruando, ut €omnibus appareret noctis proximae crimen facile re-€uictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii €gratiam esse. haec maxime uiuo Philippo uelut se-€mina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo €gerendum erat. consules ambo in Ligures, quae tum una consularis €prouincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligu-€rum duo milia fere ad extremum finem prouinciae €Galliae, ubi castra Marcellus habebat, uenerunt, uti €reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. se-€natus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello €iussit uerius fuisse consules, quorum prouincia esset, €quam se, quid e re publica esset, decernere; tum quo-€que non placere nisi per deditionem Ligures recipi, €et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti €senatum aequum censere. praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem €Hispaniam, quam et priore praetura prouinciam obti-€nuerat, Q. Fuluius Flaccus in citeriorem peruenit, exer-€citumque [2ab]2 A. Terentio accepit: nam ulterior morte žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØؐ˜ˆP. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fuluium €Flaccum oppidum Hispanum Urbicnam nomine oppu-€gnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia ali-€quot facta, multi Romani milites et uulnerati et inter-€fecti sunt. uicit perseuerantia Fuluius, quod nulla ui €abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis uariis abscesserunt. urbs amoto auxilio eorum intra €paucos dies capta et direpta est: praedam militibus praetor concessit. Fuluius hoc oppido capto, Manlius €exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, €nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. haec ea aestate in Hispania gesta. Te-€rentius, qui ex ea prouincia decesserat, ouans urbem €iniit. translatum argenti pondo nouem milia trecenta €uiginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae €[pondo] sexaginta septem.  eodem anno inter populum Carthaginiensem €et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Ro-mani de agro fuerunt. ceperat eum ab Carthaginien-€sibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde ex-€pulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Cartha-giniensibus dono dederat; Carthaginienses eo anno €Masinissa expulerat. haud minore certamine animo-€rum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod maiorum suorum €fuisset, deinde ab Syphace ad se peruenisset, repetebant. €Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et ha-€bere gentium iure aiebat; et causa et possessione superiorem esse; nihil aliud se in ea disceptatione €metuere, quam ne pudor Romanorum, dum uereantur, €ne quid socio atque amico regi aduersus communes €suos atque illius hostes indulsisse uideantur, damno sit. legati possessionis ius non mutarunt, causam €integram Romam ad senatum reiecerunt. €in Liguribus nihil postea gestum. recesserant pri-€mum in deuios saltus, deinde dimisso exercitu passim in uicos castellaque sua dilapsi sunt. consules quoque €dimittere exercitum uoluerunt, ac de ea re patres con-€suluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magi-€stratus in annum creandos uenire Romam iusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare. fama erat €Gallos Transalpinos iuuentutem armare, nec, in quam €regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur. €ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad €comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum €petebat.  comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus. praetores €inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius €Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Du-ronius. his inito magistratu prouinciae ita sorte eue-€nerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio ur-€bana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni €Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; et Histri adiecti, quod Tarentini €Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos trans-€marinarum nauium latrociniis esse. eadem Massilienses de Ligurum nauibus querebantur. exercitus inde de-€creti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia €ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et €quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites. in Hispaniis prorogatum ueteribus praetoribus €imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in €supplementum decreta tria milia ciuium Romanorum, €ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites. nec rei naualis cura omissa. €duumuiros in eam rem consules creare iussi, per quos €naues uiginti deductae naualibus sociis ciuibus Roma-€nis, qui seruitutem seruissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent. inter duumuiros ita diuisa €tuenda denis nauibus maritima ora, ut promunturium €iis Mineruae uelut cardo in medio esset; alter in[2de]2 €dextram partem usque ad Massiliam, laeuam alter us-€que ad Barium tueretur.  prodigia multa foeda et Romae eo anno uisa et nuntiata peregre. in area Uulcani et Concordiae €sanguine pluuit; et pontifices hastas motas nuntiauere, €et Lanuuini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina fune[2ribus]2 uix sufficeret. his pro-€digiis cladibusque anxii patres decreuerunt, ut et con-€sules, quibus diis uideretur, hostiis maioribus sacrifica-rent, et decemuiri libros adirent. eorum decreto sup-€plicatio circa omnia puluinaria Romae in diem unum €indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et €consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum sup-plicatio et feriae essent. pestilentiae tanta uis erat, ut, €cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Ili-€ensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex €sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equi-€tes, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam trai-ceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubi-€que aegrorum consules renuntiauerint, ut is numerus effici militum non potuerit. quod deerat militum, €sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, €iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere. L. Duronio praetori, cui prouincia Apulia euenerat, €adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua €quaedam uelut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant; sed magis inchoatae apud L. Pu-€pium praetorem quaestiones erant quam ad exitum €ullum perductae. id persecare nouum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt. et legem de €ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum €tulerunt.  legationes deinde in senatum introdu-€xerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappa-€docis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis €responsum est quam missuros, qui de controuersiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum €deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt, €et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, €ut restituerentur. Achaei de Messene recepta compo-€sitisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati uenerunt, €Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab €senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi €de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset ser-€monum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, ad-uersus fratrem de regno habitorum. hos tamquam €medios nec in alterius fauorem inclinatos miserat rex: €erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri €et participes. Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, €quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam €neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; €minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsi-deri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta €factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab €omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, €ut neque scribi sibi uellet, quia hoc praecipue crimi-€num genere exasperari patris animum sentiebat.  Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, €simul auertendae suspicionis causa quicquam a se €agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit. cupido eum ce-€perat in uerticem Haemi montis ascendendi, quia uul-€gatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriati-€cum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: €subiecta oculis ea haud parui sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. percunctatus regionis €peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes con-€staret uiam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem €filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, €primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris €proponatur, utrum perseuerandum sit in incepto an abstinendum. si pergat tamen ire, non posse obliuisci €se in talibus rebus Antigoni, qui saeua tempestate €iactatus, cum in eadem naue secum suos omnes habu-€isset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminis-€sent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. memorem €ergo se praecepti eius duos simul filios non commissu-€rum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quo-€niam maiorem filium secum duceret, minorem ad sub-€sidia spei et custodiam regni remissurum in Mace-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØؕ—doniam esse. non fallebat Demetrium ablegari se, ne €adesset consilio, cum in conspectu locorum consul-€tarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum at-€que Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri [tutum], sed etiam €adsentiendum erat, ne inuitum parere suspicionem faceret. ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, €Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae prae-€erat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, €ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem €regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit. in praesentia €dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in €quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana €specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur De-€metrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.  Philippus Maedicam primum, deinde solitudi-€nes interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus €septimis demum castris ad radices montis peruenit. €ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo €labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem €egrediebantur, magis magisque siluestria et pleraque inuia loca excipiebant: peruenere deinde in tam opa-€cum iter, ut prae densitate arborum immissorumque €aliorum in alios ramorum perspici caelum uix posset. ut uero iugis appropinquabant, quod rarum in altis €locis est, adeo omnia contecta nebula [2erant]2, ut haud €secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad uerticem peruentum. nihil uulgatae €opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne €uanitas itineris ludibrio esset, quam quod diuersa inter €se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. uexati omnes, et ante alios rex ipse, quo grauior aetate erat, difficultate uiae est. duabus aris €ibi Ioui et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo €ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna ma-€xime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus €nihilo laetiora in castris inuenit, ubi summa penuria €erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis €eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed €propter inopiam haud secus quam hostium fines Mace-dones populati sunt: rapiendo enim passim uillas pri-€mum, dein quosdam etiam uicos euastarunt, non sine €magno pudore regis, cum sociorum uoces nequiquam €deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse €a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum €modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique €instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: €iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum re-€licta urbe in loca munita et montes refugerunt. Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fati-€gatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium €suspicionibus in Macedoniam rediit.  missus €hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iu-€uenis incauti et suis haud immerito suscensentis ad-€sentando indignandoque et ipse uicem eius captaret, €in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit. fugam ad Romanos Demetrius medita-€batur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus €uidebatur Paeoniae praetor, per cuius prouinciam spem ceperat elabi tuto posse. hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri. litterae €primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde €Herodorus_princeps hic amicorum Demetrii erat €_in custodiam est coniectus et Demetrius dissimu-lanter adseruari iussus. haec super cetera tristem €aduentum in Macedoniam regi fecerunt. mouebant €eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. his €anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem le-€gati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent, uenerunt; qui super cetera scelera €falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii si-gnatas, reddiderunt regi. deprecatio in litteris erat, €si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum €egisset: nihil eum aduersus suorum quemquam fac-€turum neque eum se esse, qui ullius impii consilii €auctor futurus uideri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt. itaque Herodorus extemplo diu €excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.  Demetrium iterum ad patrem accusauit Perseus. €fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti €quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae lit-terae T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam gra-€uius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius inter-€ficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia aduersus Romanos nudaret. ab Thessalonice Deme-€triadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Deme-€trium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphi-polin ad obsides Thracum accipiendos. digredienti ab €se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, €ad quod celebrandum inuitatus Demetrius ab Astraeo €Heracleam uenit. in ea cena dicitur uenenum datum. poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis dolo-€ribus, relicto conuiuio cum in cubiculum recepisset €sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur. intromissi de-€inde Thyrsis quidam Stuberraeus et Beroeaeus Ale-€xander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. ita innoxius adulescens, cum in eo ne €simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, €interficitur.  dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemi-€lius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio ueris in Ligures Ingaunos [2exercitum]2 introduxit. ubi €primum in hostium finibus castra posuit, legati ad €eum per speciem pacis petendae speculatum uenerunt. neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non €tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur. ad hoc €decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde, €ne trans montes proximos castris pabulatum ligna-€tumque milites irent: culta ea loca suorum finium esse. id ubi impetrauere, post eos ipsos montes, unde auer-€terant hostem, exercitu omni coacto, repente multitu-€dine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis adgressi sunt. summa ui totum diem €oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset. con-€ferti in portis obstando magis quam pugnando castra €tutabantur. sub occasum solis cum recessissent hostes, €duos equites ad Cn. Baebium [2pro]2consulem cum litteris €Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam pri-mum subsidio ueniret. Baebius exercitum M. Pinario €praetori eunti in Sardiniam tradiderat: ceterum et se-€natum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Aemilium, et M. Claudio Marcello, cuius proxima €inde prouincia erat, scripsit, ut, si uideretur ei, exer-€citum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione. haec sera futura auxilia erant. €Ligures ad castra postero die redeunt. Aemilius cum €et uenturos scisset et educere in aciem potuisset, intra €uallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, €quo Baebius cum exercitu uenire a Pisis posset.  Romae magnam trepidationem litterae Baebii fecerunt, eo maiorem, quod paucos post dies Marcellus, €tradito exercitu Fabio Romam cum uenisset, spem €ademit eum, qui in Gallia esset, exercitum in Ligures €posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohiben-tibus coloniam Aquileiam deduci: eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse. una, et ea €ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes €erat, si consules maturassent in prouinciam ire. id ut facerent, pro se quisque patrum uociferari. consules €nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segni-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØؚ•ƒtiem sed uim morbi in causa esse, quo serius perfice-retur. non tamen potuerunt sustinere consensum se-€natus, quin paludati exirent et militibus, quos con-€scriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas conuenirent. €permissum, ut, qua irent, protinus subitarios milites scriberent ducerentque secum. et praetoribus Q. Pe-€tilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius duas €legiones ciuium Romanorum tumultuarias scriberet et €omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, €Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia pe-ditum, octingentos equites imperaret. duumuiri nauales €creati C. Matienus et C. Lucretius, nauesque iis or-€natae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum €prouincia erat, imperatum est, ut classem primo quo-€que tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui €esse L. Aemilio atque exercitui eius posset.  Ae-€milius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, €interceptos credens equites, non ultra differendum ratus, quin per se fortunam temptaret, priusquam €hostes uenirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, €ad quattuor portas exercitum instruxit, ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent. quat-€tuor extraordinariis cohortibus duas adiunxit praepo-€sito M. Ualerio legato, erumpere praetoria porta iussit. ad dexteram principalem hastatos legionis primae in-€struxit; principes ex eadem legione in subsidiis posuit: €M. Seruilius et L. Sulpicius tribuni militum his prae-positi. tertia legio aduersus sinistram principalem portam instructa est. id tantum mutatum: principes €primi et hastati in subsidiis locati; Sex. Iulius Caesar €et L. Aurelius Cotta tribuni militum huic legioni praepositi sunt. Q. Fuluius Flaccus legatus cum dex-€tera ala ad quaestoriam portam positus; duae cohortes €et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi. omnes portas contionabundus ipse im-€perator circumiit, et, quibuscumque irritamentis poterat, iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, €qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum €tempus contra ius gentium ad castra oppugnanda ue-nissent: nunc, quantus pudor esset, edocens ab Ligu-€ribus, latronibus uerius quam hostibus iustis, Roma-num exercitum obsideri. 'quo ore quisquam uestrum, €si hinc alieno praesidio, non uestra uirtute euaseritis, €occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui €Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis nostrae reges ducesque, uicerunt, sed iis, qui hos ipsos Li-€gures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus inuios consectati ceciderunt? quod Hispani, quod €Galli, quod Macedones Poeniue non audeant, Ligustinus €hostis uallum Romanum subit, obsidet ultro et oppu-€gnat, quem scrutantes ante deuios saltus abditum et latentem uix inueniebamus.' ad haec consentiens €reddebatur militum clamor, nullam militum culpam €esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum: intellecturum eosdem, qui antea fuerint, €et Romanos et Ligures esse.  bina cis montes €castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum €nisi exsatiati cibo uinoque arma non capiebant, dis-€persi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra uallum non elaturos signa. aduersus ita €incompositos eos uenientes clamore pariter omnium, €qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sub-lato simul omnibus portis Romani eruperunt. Li-€guribus adeo improuisa res fuit, ut perinde ac si in-€sidiis circumuenti forent trepidarent. exiguum tem-poris aliqua forma pugnae fuit: fuga deinde effusa et €fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo, €ut conscenderent equos nec effugere quemquam sine-€rent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris. supra quindecim milia €Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti. €triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsi-dibus datis in dicionem uenit. gubernatores nautaeque €conquisiti, qui [2in]2 praedatoriis fuissent nauibus, atque €omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duum-€uiro naues eius generis in Ligustina ora triginta duae captae sunt. haec qui nuntiarent litterasque ad se-€natum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus €Romam missi, simulque peterent, ut L. Aemilio con-€fecta prouincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere. utrumque permissum ab senatu et €supplicatio ad omnia puluinaria per triduum decreta, €iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, €Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum; et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum €aequum censere subitarios milites, tumultus causa €conscriptos, primo quoque tempore dimitti.  colonia Grauiscae eo anno deducta est in €agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. quina iugera agri data; tresuiri deduxerunt C. Cal-€purnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. €siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex €menses numquam pluuisse memoriae proditum. eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, €dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duae la-€pideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inuentae sunt, operculis plumbo deuinctis. litteris €Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in €altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem €Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia €dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, €inanis inuenta, sine uestigio ullo corporis humani aut €ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. in altera duo fasces candelis inuoluti septenos habuere €libros, non integros modo sed recentissima specie. septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci €de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. adicit Antias Ualerius Pythagoricos fuisse, uulgatae €opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. primo €ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox €pluribus legentibus cum uulgarentur, Q. Petilius €praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Pe-tilio sumpsit: et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. lectis €rerum summis cum animaduertisset pleraque dissol-€uendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros €eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, €se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se €habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: [2id]2 integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos €plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. €praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, li-bros eos legi seruarique non oportere. senatus cen-€suit satis habendum quod praetor iusiurandum polli-€ceretur; libros primo quoque tempore in comitio €cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio €praetori maiorique parti tribunorum plebis uideretur, domino soluendum esse. id scriba non accepit. libri €in comitio igne a uictimariis facto in conspectu populi €cremati sunt.  magnum bellum ea aestate coortum in Hispa-€nia citeriore. ad quinque et triginta milia hominum, €quantum numquam ferme antea, Celtiberi compara-uerant. Q. Fuluius Flaccus eam obtinebat prouinciam. €is quia armare iuuentutem Celtiberos audierat, et ipse €quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequa-quam numero militum hostem aequabat. principio ueris €exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locauit ad €oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito. paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub €colle posuerunt castra. quos ubi adesse praetor Ro-€manus sensit, M. Fuluium fratrem cum duabus turmis €sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, €quam proxime succedere ad uallum iussum, ut uiseret, quanta essent; pugna abstineret, reciperetque sese, si €hostium equitatum exeuntem uidisset. ita ut praecep-€tum erat fecit. per dies aliquot nihil ultra motum, €quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subdu-€cerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset. postremo Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equi-€tumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØ؞—inter bina castra constiterunt. campus erat planus om-€nis et aptus pugnae. ibi stetere Hispani hostes ex-€spectantes. Romanus suos intra uallum continuit. per €quadriduum continuum et illi eodem loco aciem in-structam tenuerunt [2et]2 ab Romanis nihil motum. inde €quieuere in castris Celtiberi, quia pugnae copia non €fiebat: equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent, si quid ab hoste moueretur. pone castra €utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros €impedientes.  praetor Romanus ubi satis tot €dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se €priorem moturum, L. Acilium cum ala sinistra et €sex milibus prouincialium auxiliorum circumire mon-tem iubet, qui ab tergo hostibus erat; inde, ubi €clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. nocte profecti sunt, ne possent conspici. Flaccus luce €prima C. Scribonium praefectum socium ad uallum €hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit; quos ubi et propius accedere et plures, quam €soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus €effunditur castris, simul et peditibus signum ad ex-eundum datur. Scribonius, uti praeceptum erat, ubi €primum fremitum equestrem audiuit, auertit equos et castra repetit. eo effusius sequi hostes. primo €equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia €spe castra eo die se expugnaturos. quingentos pas-sus non plus a uallo aberant. itaque Flaccus ubi €satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum €ratus est, intra uallum exercitu instructo tribus par-€tibus simul erumpit, clamore non tantum ad ar-€dorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut, qui in montibus erant, exaudirent. nec morati sunt, quin €decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra; ubi quin-€que milium armatorum non amplius relictum erat praesidium. quos cum et paucitas sua et multitudo €hostium et improuisa res terruisset, prope sine cer-€tamine capiuntur castra. captis, quae pars maxime [2a]2 €pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.  postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi €flammam conspexere, deinde per totam aciem uulgatum €est castra amissa esse et tum cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis animus creuit. iam €clamor suorum uincentium accidebat, iam ardentia hostium castra apparebant. Celtiberi parumper in-€certis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus €pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam. acie media €urgebantur acriter a quinta legione: aduersus laeuum €cornu, in quo sui generis prouincialia auxilia instru-€xisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa. iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur €Romanis, ni septima legio successisset. simul ab €oppido Aebura, qui in praesidio relicti erant, in me-€dio ardore pugnae aduenerunt, et Acilius ab tergo erat. diu in medio caesi Celtiberi: qui supererant in €omnes passim partes capessunt fugam. equites bi-€partito in eos emissi magnam caedem edidere. ad €uiginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor €milia septingenti cum equis plus quingentis, et signa militaria octoginta octo. magna uictoria, non tamen €incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus €paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti €triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt. praetor in castra uictorem €exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se €castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta, €et pro contione donati, quorum uirtus insignis fuerat.  sauciis deinde in oppidum Aeburam deuectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones. ea €urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, €morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia €profectos domo inexplicabiles continuis imbribus uiae €et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem uenit. Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. Celti-€beri, qui profecti erant [a domo] deditionis ignari, €cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, €amnibus Contrebiam uenissent, postquam nulla castra €extra moenia uiderunt, aut in alteram partem trans-€lata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. in eos duabus portis Romani €eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. quae res ad resistendum eos et ad capessendam pu-€gnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa €frequentes ueniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit: sparsi enim toto passim campo se diffu-€derunt, nec usquam confertos eos hostis circumuenit. €tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quin-€que milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. qui palati e fuga domum se recipiebant, €alterum agmen uenientium Celtiberorum deditionem €Contrebiae et suam cladem narrando auerterunt. ex-templo in uicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus €a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus €ducit legiones multa castella expugnando, donec ma-€xima pars Celtiberorum in deditionem uenit.  haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore €Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis €fecit. Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallo-€rum est deducta. tria milia peditum quinquagena iu-€gera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. tresuiri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. aedes duae €eo anno dedicatae sunt, una Ueneris Erycinae ad €portam Collinam: dedicauit L. Porcius L. f. Licinus €duumuir, uota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis. eam aedem dedicauit €M'. Acilius Glabrio duumuir; statuamque auratam, €quae prima omnium in Italia est statuta aurata, patris Glabrionis posuit. is erat, qui ipse eam aedem uouerat, €quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depu-€gnasset, locaueratque idem ex senatus consulto. per eosdem dies, quibus aedes hae dedicatae sunt, €L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphauit. transtulit coronas aureas quinque et ui-€ginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo €triumpho latum. captiui multi principes Ligurum €antea currum ducti. aeris trecenos militibus diuisit. auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem €perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum €gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. responsum a Q. Fabio praetore est €Liguribus iussu senatus orationem eam non nouam €Liguribus esse: mens uero ut noua et orationi con-ueniens esset, ipsorum id plurimum referre. ad con-€sules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent. €nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. pax in Liguribus €fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia €eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade €compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, €gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum €obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus €non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa prae-€stitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in contro-€uersia erat, obtinebat.  otiosam prouinciam consules habuerunt. €M. Baebius comitiorum causa Romam reuocatus con-€sules creauit A. Postumium Albinum Luscum et C. Cal-purnium Pisonem. praetores exinde facti Ti. Sem-€pronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius €Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Man-€cinus C. Maenius. ii omnes magistratum idibus Mar-€tiis inierunt. principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et €C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio €consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore €uenerant a Q. [2Fuluio]2 Flacco, L. Minucius legatus et €duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Mas-saliota. hi cum duo secunda proelia, deditionem Celti-€beriae, confectam prouinciam nuntiassent, nec stipendio, €quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, €ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØØ£–haberetur, deinde ut Q. Fuluio decedenti de prouincia €deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et €multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod €fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope ne-cessarium esse: ita enim obstinatos esse milites, ut €non ultra retineri posse in prouincia uiderentur, iniussu-€que abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in €perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. consulibus ambobus prouinciam Ligures esse €senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio €urbana, Ti. Minucio peregrina obuenit, P. Cornelio Sicilia, C. Maenio Sardinia. Hispanias sortiti L. Po-stumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. is quia €successurus Q. Fuluio erat, ne uetere exercitu pro-€uincia spoliaretur, 'quaero' inquit 'de te, L. Minuci, €cum confectam prouinciam nunties, existimesne Celti-€beros perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea prouincia obtineri possit. si neque de fide barba-€rorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et €habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem €auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, €ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites di-mittantur, ueteribus militibus tirones immisceantur, an €deductis de prouincia ueteribus legionibus nouas con-€scribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium €etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est prouinciam ingenio ferocem, €rebellatricem confecisse. paucae ciuitates, ut quidem €ego audio, quas uicina maxime hiberna premebant, in €ius dicionemque uenerunt; ulteriores in armis sunt. quae cum ita sint, ego iam hinc praedico, patres con-€scripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam €administraturum: si deducat secum Flaccus legiones, €loca pacata me ad hibernacula lecturum neque nouum €militem ferocissimo hosti obiecturum.'  le-€gatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque €se neque quemquam alium diuinare posse, quid in €animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. itaque negare non posse, quin rectius sit etiam ad €pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti. nouo autem an uetere exercitu opus €sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi €in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum €habeat, quieturos milites, si diutius in prouincia reti-neantur. si ex eo, quod aut inter se loquantur aut €succlamationibus apud contionantem imperatorem signi-€ficent, quid sentiant, coniectandum sit, palam uoci-€feratos esse aut imperatorem in prouincia retenturos aut cum eo in Italiam uenturos esse. disceptationem €inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, €qui suas ornari prouincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant. nouus omnis €exercitus consulibus est decretus, binae legiones Ro-€manae cum suo equitatu, et socium Latini nominis €quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites. cum hoc exercitu Apuanis Liguri-€bus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio €et M. Baebio prorogatum imperium iussique prouincias €obtinere, donec consules uenissent; tum imperatum, ut €dimisso, quem haberent, exercitu reuerterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. nouam €legionem ei quinque milium et ducentorum peditum €cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, €et mille praeterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, et sociis nominis Latini imperare septem milia €peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fuluio €permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Mar-€cium consules ciues Romani sociiue in Hispaniam €transportati essent, et praeterea supplemento adducto, €quo amplius [2in]2 duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et so-€cium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, €quorum forti opera duobus aduersus Celtiberos proeliis €usus Q. Fuluius esset, eos, si uideretur, secum depor-taret. et supplicationes decretae, quod is prospere €rem publicam gessisset. et ceteri praetores in pro-uincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia €imperium est. octo legiones praeter exercitum ueterem, €qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit. et is ipse exercitus aegre explebatur €propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem €Romanam atque Italiam uastabat.  praetor €Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Cal-€purnius moritur, multique alii omnium ordinum illu-€stres uiri. postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. C. Seruilius pontifex maximus piacula €irae deum conquirere iussus, decemuiri libros inspicere, €consul Apollini Aesculapio Saluti dona uouere et dare signa inaurata: quae uouit deditque. decemuiri sup-€plicationem in biduum ualetudinis causa in urbe et €per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores €duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicauerunt. fraudis quoque humanae in-€sinuauerat suspicio animis; et ueneficii quaestio ex €senatus consulto, quod in urbe propiusue urbem decem €milibus passuum esset commissum, C. Claudio prae-€tori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra €decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, €priusquam in Sardiniam prouinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime. necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. ut quidem filius eius Q. Ful-€uius Flaccus in locum uitrici consul est declaratus, ali-€quanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et €testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum €et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, €et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei ter-€tium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, €pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret. inter multa alia testimonia ad cau-€sam pertinentia haec quoque uox, nimis uero euentu €comprobata, ualuit, cur Hostilia damnaretur. ueris principio huius, dum consules nouos dilectus €Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim €P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil €memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum €induxerunt.  Ligures, qui ante aduentum in €prouinciam consulum non exspectassent bellum, impro-€uiso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. eos consulto per litteras prius senatu deducere ex €montibus in agros campestres procul ab domo, ne €reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, €nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui €Taurasinorum [2fuerat. eo cum]2 traducere Ligures Apu-€anos uellent, edixerunt, [2ut]2 Ligures Apuani de montibus €descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia se-cum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati, €ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra ma-€iorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. postquam nihil impetrabant neque uires ad bellandum erant, edicto paruerunt. traducti sunt publico sumptu €ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis €puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, €unde in nouas sedes compararent, quae opus essent. agro diuidendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cor-€nelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen €ipsis quinqueuiri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. transacta re cum ueterem exercitum Ro-€mam deduxissent, triumphus ab senatu est decre-tus. hi omnium primi nullo bello gesto trium-€pharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia €nec quod ferretur neque quod duceretur captum ne-€que quod militibus daretur, quicquam in triumphis €eorum fuerat.  eodem anno in Hispania Fuluius Flaccus €proconsul, quia successor in prouinciam tardius uenie-€bat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae €agrum, unde ad deditionem non uenerant, institit uastare. qua re irritauit magis quam conterruit animos barba-€rorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, €per quem transiturum exercitum Romanum satis scie-bant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØا“‚Postumio Albino collegae Gracchus mandauerat, ut Q. €Fuluium certiorem faceret, Tarraconem exercitum ad-duceret: ibi dimittere ueteranos supplementaque distri-€buere et ordinare omnem exercitum sese uelle. dies €quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua suc-cessor esset uenturus. haec noua adlata res, omissis €quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exer-€citum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, €suam defectionem et clam comparata arma sensisse €eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intrauit, €repente ex duabus partibus simul exorti hostes Roma-nos inuaserunt. quod ubi uidit Flaccus, primos tumul-€tus in agmine per centuriones stare omnes, suo quem-que loco, et arma expedire iubendo sedauit, et sarcinis €iumentisque in unum locum coactis copias omnes par-€tim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut €tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione in-struxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et €perfidiam illis, non uirtutem nec animum accessisse, €reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem €eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gla-€dios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur: inuehe-€bant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. €deinde acies concurrerunt.  atrox ubique proelium, €sed uaria fortuna erat. egregie legiones, nec segnius €duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili arma-€tura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie €et signis collatis se non esse pares legionibus sen-serunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum ualent €genere pugnae, ut quamcumque [in] partem per-€culere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. quam €trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo aduehitur €ad legionarios equites, et 'ni quid auxilii in uobis est, €actum iam de hoc exercitu erit.' cum undique accla-€massent, quin ederet, quid fieri uellet: non segniter imperium exsecuturos; 'duplicate turmas' inquit, 'dua-€rum legionum equites, et permittite equos in cuneum €hostium, quo nostros urgent. id cum maiore ui €[equorum] facietis, si effrenatos in eos equos immit-titis; quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.' dicto paruerunt €detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage €hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi €trepidare et prope omissa pugna locum fugae circum-spicere. et alarii equites postquam Romanorum €equitum tam memorabile facinus uidere, et ipsi uir-€tute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. tunc uero Celtiberi om-€nes in fugam effunduntur, et imperator Romanus auer-€sos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Ioui-que optimo maximo ludos uouit. caeduntur Celtiberi €per totum saltum dissipati fuga. decem et septem €milia hostium caesa eo die traduntur, uiui capti plus €tria milia septingenti, cum signis militaribus septua-ginta septem, equis prope sescentis. in suis castris eo €die uictor exercitus mansit. uictoria non sine iactura militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites €Romani, socium ac Latini nominis mille decem et €nouem, cum his tria milia militum auxiliariorum per-€ierunt. ita uictor exercitus renouata priore gloria Tarraconem est perductus. uenienti Fuluio Ti. Sem-€pronius praetor, qui biduo ante uenerat, obuiam pro-€cessit gratulatusque est, quod rem publicam egregie €gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Ful-€uius exauctoratis militibus in naues impositis Romam €est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones €duxit.  consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diuersis partibus. Postumius prima et tertia legione €Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo prae-€sidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fuluius se-€cunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Li-€gures, qui eorum circa Macram fluuium incolebant, in €deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in €naues impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est. montanorum Ligurum ab €A. Postumio uineae caesae frumentaque deusta, donec €cladibus omnibus belli coacti in deditionem uenerunt armaque tradiderunt. nauibus inde Postumius ad uisen-€dam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum pro-cessit. priusquam hi consules uenirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius. frater €Q. Fuluii M. Fuluius Nobilior_secundae legionis €[Fuluius] tribunus militum is erat_mensibus suis €dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos. hoc ubi €Placentiam_nam eo forte erat profectus_Aulo nun-€tiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, €quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit. eo referente se-€natus consultum factum est, ut M. Fuluius in Hi-€spaniam relegaretur ultra nouam Carthaginem; litterae-€que ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae: milites iussi ad signa redire. €ignominiae causa uti semestre stipendium in eum €annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exer-€citum non redisset, eum ipsum bonaque eius uendere €consul iussus.  eodem anno L. Duronius, qui praetor anno €superiore [2fuerat]2, ex Illyrico cum decem nauibus Brun-€disium rediit. inde in portu relictis nauibus cum ue-€nisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, €haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam auertit: ex regno eius omnes €naues esse, quae superi maris oram depopulatae essent; €de his rebus se legatos misisse, nec conueniendi regis potestatem factam. uenerant Romam legati a Gentio, €qui, quo tempore Romani conueniendi regis causa €uenissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent €confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. €ad ea Duronius adiecit multis ciuibus Romanis et €sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et ciues Romanos dici Corcyrae retineri. eos omnes €Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cogno-€scere, neque ante Gentio regi legatisue eius responsum €reddi. inter multos alios, quos pestilentia eius anni absum-€psit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Ua-€lerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper €ex ulteriore Hispania redierat, triumuir epulo: Q. Ful-€uius M. f. in locum eius triumuir cooptatus, tum praetextatus erat. de rege sacrific[2ul]2o sufficiendo in €locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Ser-€uilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Do-€labellam duumuirum naualem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat. recusanti-€que id facere ob eam rem multa duumuiro dicta a €pontifice, deque ea, cum prouocasset, certatum ad po-pulum. cum plures iam tribus intro uocatae dicto €esse audientem pontifici duumuirum iuberent, multam-€que remitti, si magistratu se abdicasset, uitium de €caelo, quod comitia turbaret, interuenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae. P. Cloelium €Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus €erat. exitu anni et C. Seruilius Geminus pontifex €maximus decessit: idem decemuir sacrorum fuit. ponti-€fex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fuluius Flaccus: [2creatus]2 inde pontifex maximus M. Aemilius €Lepidus, cum multi clari uiri petissent; et decemuir €sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit: €in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures €cooptarunt. €Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice €Latine loquerentur et praeconibus Latine uendendi ius €esset.  Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina €colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumuiri žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØØ«ƒcreati ad eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates. a C. Maenio praetore, cui prouincia Sardinia €cum euenisset, additum erat, ut quaereret de ueneficiis €longius ab urbe decem milibus passuum, litterae ad-latae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere €sibi quaestionem indiciis: aut eam sibi esse deserendam €aut prouinciam dimittendam. Q. Fuluius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum €magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem €triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino, et post paucos dies cum militibus, quos se-cum deduxerat, triumphans urbem est inuectus. tulit €in triumpho coronas aureas centum uiginti quattuor: €praeterea auri pondo triginta unum, [2argenti infecti]2 * * * €et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos. militibus de praeda quinquagenos de-€narios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantun-€dem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.  eo anno rogatio primum lata est ab L. Uillio €tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum €peterent caperentque. inde cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur. praetores quattuor post mul-€tos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos €iubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Ualerius Laeuinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaeuolae. Q. Fuluio €et L. Manlio consulibus eadem prouincia, quae superi-€oribus, pari numero copiae peditum equitum, ciuium sociorum decretae. in Hispaniis duabus Ti. Sempronio €et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est; et in supplementum consules €scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, tre-€centos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites. P. Mucius Scaeuola urbanam €sortitus prouinciam est, et ut idem quaereret de uene-€ficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scaeuola €Siciliam, C. Ualerius Laeuinus Sardiniam. Q. Fuluius consul priusquam ullam rem publicam €ageret, liberare et se et rem publicam religione uotis soluendis dixit uelle. uouisse, quo die postremum cum €Celtiberis pugnasset, ludos Ioui optimo maximo et €aedem equestri Fortunae sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis. ludi decreti, €et ut duumuiri ad aedem locandam crearentur. de €pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, €quam quanta Fuluio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset; neue quid ad eos ludos €arcesseret cogeret acciperet faceret aduersus id senatus €consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset. decreuerat id senatus propter €effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, €qui graues non modo Italiae ac sociis Latini nominis, €sed etiam prouinciis externis fuerant.  hiems eo anno niue saeua et omni tempesta-€tum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus €sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit. itaque Latinas nox subito coorta et in-€tolerabilis tempestas in monte turbauit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in €Capitolio aliquot signa prostrauit fulminibusque com-€plura loca deformauit, aedem Iouis Tarracinae, aedem €Albam Capuae portamque Romanam; muri pinnae ali-quot locis decussae erant. haec inter prodigia nun-tiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea €decemuiri iussi adire libros edidere, quibus diis et €quot hostiis sacrificaretur, et [fulminibus complura loca €deformata aedem Iouis] ut supplicatio diem unum esset. ludi deinde uotiui Q. Fuluii consulis per dies decem €magno apparatu facti. €censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius €Lepidus pontifex maximus et M. Fuluius Nobilior, qui ex Aetolis triumphauerat. inter hos uiros nobiles €inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad po-pulum atrocibus celebratae certaminibus. comitiis €confectis, ut traditum antiquitus est, censores in €Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; €quo repente principes senatorum cum agmine uenerunt €ciuitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus uerba fecit.  'non obliti sumus, censores, uos paulo ante ab €uniuerso populo Romano moribus nostris praepositos €esse, et nos a uobis et admoneri et regi, non uos a nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes €bonos in uobis aut offendat aut certe mutatum ma-lint. singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fului, €neminem hodie in ciuitate habemus, quem, si reuoce-€mur in suffragium, uelimus uobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus, non possumus [2non]2 uereri, €ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae €prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per €annos multos uobis ipsis graues et atroces geritis, €quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam uobis grauiores fiant. de quibus causis hoc €timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, * * * nisi €forte implacabiles %fueritis implicauerint animos uestros. has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, €quaesumus uos uniuersi, et quos coniunxit suffragiis €suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio le-€gatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lu-strum condatis; quod in omnibus fere precationibus €nuncupabitis uerbis "ut ea res mihi collegaeque meo €bene et feliciter eueniat," id ita ut uere, ut ex animo €uelitis euenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id uos uelle etiam homines credamus. T. Tatius et €Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes con-currerant, ibi concordes regnarunt. non modo simul-€tates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus €plerumque socii fideles, interdum etiam ciues fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini, Sa-€bini in ciuitatem accepti. uulgatum illud, quia uerum €erat, in prouerbium uenit, amicitias immortales, [2mor-tales]2 inimicitias debere esse.' fremitus ortus cum ad-€sensu, deinde uniuersorum uoces idem petentium con-fusae in unum orationem interpellarunt. inde Aemilius €questus cum alia, tum bis a M. Fuluio se certo con-€sulatu deiectum: Fuluius contra queri se ab eo semper €lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. €tamen ambo significare, si alter uellet, se in potestate tot principum ciuitatis futuros. omnibus instantibus, €qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere [uere] €ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis de-€ducti sunt in Capitolium. et cura super tali re prin-€cipum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. censoribus deinde postulantibus, €ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica ute-€rentur, [2attribueretur,]2 uectigal annuum decretum est.  eodem anno in Hispania L. Postumius et €Ti. Sempronius propraetores comparauerunt ita inter €se, ut in Uaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in €Celtiberiam inde reuerteretur; Gracchus, si maius ibi €bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. * * * * Mundam urbem primum ui cepit, nocte ex improuiso €adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque im-€posito castella oppugnare, [deinde] agros urere, donec €ad praeualidam aliam urbem_Certimam appellant Celtiberi_peruenit. ubi cum iam opera admoueret, €ueniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae sim-€plicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si uires essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum €ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, €tum separatim [eos] ab illis se consulturos. per-€mittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus €erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere €sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum po-€poscerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu €ex iis 'missi sumus' inquit 'a gente nostra, qui sci-€scitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.' ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio €fidentem uenisse respondit; quem si ipsi uisere uelint, €quo certiora ad suos referant, potestatem se eis factu-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØØƘˆrum esse. tribunisque militum imperat, ut ornari €omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant €armatas. ab hoc spectaculo legati [2di]2missi deterru-erunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppi-€dani cum ignes nocte [2e]2 turribus nequiquam, quod €signum conuenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem uenerunt. nummum quater et €uiciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi €equites, nec obsidum nomine_nam militare iussi €sunt_, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.  inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra €Celtiberorum erant, a quibus uenerant nuper legati. eos cum per aliquot dies, armaturam leuem immittendo €in stationes, lacessisset paruis proeliis, in dies maiora €certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi, quod petebat, [2sat]2is sensit effectum, auxiliorum €praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam €multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra €effuse fugerent: ipse intra uallum ad omnes portas instruxit copias. haud multum temporis intercessit, €cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. instructam ad €hoc ipsum intra uallum habebat aciem. itaque tan-€tum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu €sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere impetum necopinatum hostes. qui ad €castra oppugnanda uenerant, ne sua quidem tueri po-€tuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra uallum pauentes compulsi, postremo exuuntur castris. eo die €nouem milia hostium caesa; capti uiui trecenti uiginti, €equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. €de exercitu Romano centum nouem ceciderunt.  ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopu-€landam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim €cuncta atque ageret, populique alii uoluntate alii metu €iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos €dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. conuertit inde agmen retro, unde uenerat, ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. oppidani pri-€mum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam €non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, €diffisi praesidio urbis in arcem uniuersi concesserunt: postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem €se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde €praeda facta est. multi captiui nobiles in potestatem uenerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. re-€gulus hic earum gentium erat, longe potentissimus €omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui €fidem uenienti in castra ad Gracchum peterent, uenit. et primum quaesiuit ab eo, liceretne sibi ac suis uiuere. €cum praetor uicturum respondisset, quaesiuit iterum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho €permittente, 'sequar' inquit 'uos aduersus ueteres €socios meos, quoniam illos %ad me propiunt suspicere.' €secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera €multis locis rem Romanam adiuuit.  Ergauica inde, nobilis et potens ciuitas, aliorum €circa populorum cladibus territa portas aperuit Ro-manis. eam deditionem oppidorum haud cum fide €factam quidam auctores sunt: e qua regione ab-€duxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque €eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celti-€beris a prima luce ad sextam horam diei signis col-latis pugnasse, multos utrimque cecidisse; nec aliud €magnopere, cur uicisse crederes, fecisse Romanos, nisi €quod postero die lacessierint proelio manentes intra uallum: spolia per totum diem legisse; tertio die proe-€lio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud €dubie uictos Celtiberos castraque eorum capta et di-repta esse. uiginti duo milia hostium eo die esse €caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum €numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde €[2de]2bellatum, ueramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in €Hispania ulteriore bis cum Uaccaeis egregie pugnasse €scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occi-disse et castra expugnasse. propius uero est serius €in prouinciam peruenisse, quam ut ea aestate potuerit €res gerere.  censores fideli concordia senatum legerunt. €princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus €pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quos-dam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia €attributa diuisaque inter se haec [con]fecerunt. Le-€pidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod €praedia habebat ibi priuatamque publicae rei impen-sam ins[2er]2uerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, €aedem Iouis in Capitolio, columnasque circa poliendas €albo locauit; et ab his columnis, quae incommode €opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de co-€lumnis et signa militaria adfixa omnis generis dem-psit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: por-€tum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices €post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locauerunt imponendos; basilicam post argen-€tarias nouas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas uendidit in priuatum; [et forum] et porticum €extra portam Trigeminam, et aliam post naualia et €ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim [2et ad]2 aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo €praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam €adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi €fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. portoria quoque et uectigalia €iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque €loca, occupata a priuatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, €regionatimque generibus hominum causisque et quae-€stibus tribus discripserunt.  et alter ex censori-€bus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis €[2causa]2 templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello €Ligustino annis octo ante uouisset, pecunia ad ludos decerneretur. uiginti milia aeris decreuerunt. dedi-cauit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque €scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, €biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo. idem dedicauit aedem Larum permarinum in Campo. €uouerat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus €nauali proelio aduersus praefectos regis Antiochi. supra ualuas templi tabula cum titulo hoc fixa est: €'duello magno dirimendo, regibus subigendis, %caput €patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M. €Aemilii filio * * auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante €eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, €classis regis Antiochi antehac inuicta fusa contusa €fugataque est, ibique eo die naues longae cum omnibus €sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex €Antiochus regnumque * * * . eius rei ergo aedem La-ribus permarinis uouit.' eodem exemplo tabula in €aede Iouis in Capitolio supra ualuas fixa est.  biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Ful-€uius consul profectus in Ligures, per inuios montes €Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis col-latis cum hoste pugnauit; neque tantum acie uicit, €sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti €hostium [2caesi sunt]2, omnisque ea regio Ligurum in deditionem uenit. consul deditos in campestres agros €deduxit, praesidiaque montibus imposuit. celeriter [2et €Roma consul ad hostes]2 et ex prouincia litterae Ro-€mam uenerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis €maioribus per supplicationes rem diuinam fecerunt. €ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia €hominum, in Italiam transgressi, neminem bello laces-€sentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus €excedere Italia iussit, et consulem Q. Fuluium quae-€rere et animaduertere in eos, qui principes et auctores €transcendendi Alpes fuissent.  eodem anno Philippus rex Macedonum, senio €et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae. stimulabat animum et €alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØض“ƒconuersique in eum omnium oculi, et destituta senec-€tus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne ex-spectantibus quidem. quo magis angebatur, et cum €eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni €ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae uir maiestatis, €nobili etiam pugna aduersus Cleomenem Lacedaemo-nium clarus. tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. huius fratris €filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus €incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat is prospiciens €animo, quanto cum periculo suo hereditas regni uen-€tura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc €praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei €temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et €cum multa, [2ut]2 adsolet, ueritas praeberet uestigia sui, €omni ope adiuuabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Phi-€locles erant, qui Romam legati fuerant litterasque €exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.  falsas esse et a scriba uitiatas signumque adul-terinum uulgo in regia fremebant. ceterum cum su-€specta magis quam manifesta esset res, forte Xychus €obuius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam €est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus €intellexisse uideor magno te aestimaturum, si scire €uera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, qui no-€dum huius erroris exsoluere possit, in potestate tua €est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam uocari iube.' regi adductus primo ita negare incon-€stanter, ut paruo metu admoto paratum indicem esse €appareret. conspectum tortoris uerberumque non sus-€tinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum mi-nisteriique sui exposuit. extemplo missi, qui legatos €comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppres-€serunt: Apelles missus ad Chaeream quendam perse-quendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. de €Philocle nihil certi uulgatum est: alii primo audaciter €negantem, postquam in conspectum adductus sit Xy-€chus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam in-fitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus €est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in €liberis grauiorem, quod alter [2su]2peresset, censebat.  Perseus certior factus omnia detecta esse, poten-€tior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, curabat, interim uelut ab €incendio flagrantis irae, dum Philippus uiueret, se de-€fensurus. [2is]2 spe potiundi ad poenam corporis eius €amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super im-punitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum €igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia €obnoxius erat, et nequa[2quam]2 pudendum aut paeniten-€dum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. 'quando in eam for-€tunam ueni,' inquit 'Antigone, ut orbitas mihi, quam €alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, €quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius €custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iu-€dicem. si neminem haberem, perire et exstingui id €mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam €mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori €unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.' ab hoc sermone omni genere honoris producere eum €non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circum-€ire Macedoniae urbes principibusque Antigonum €commendare; et si uita longior suppetisset, haud du-€bium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae pluri-€mum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim uenisset, graui morbo est implicitus. sed animo tamen €aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque €et uigiliis, cum identidem species et umbrae insontis €interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. tamen * * * admoueri potuisset €Antigonus, si aut [2affuisset aut]2 statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, €non exspectata morte regis, a primis desperationis notis €nuntios per dispositos [2equos]2, ita ut conuenerat, misit ad €Perseum, et mortem regis in aduentum eius omnes, €qui extra regiam erant, celauit.  oppressit igitur €necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum €scelere partum inuasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad €uires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens €Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna pe-ditum equitumque manu Histrum traiecit. inde prae-€gressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: [2Cotto]2 €nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe €cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas €missus. haud procul Amphipoli fama, in[2de]2 certi nuntii €occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem or-dinem consilii turbauit. compositum autem sic fuerat, €transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis €ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum €principes donis coluerat, fide sua obligata pacato ag-mine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere €propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastar-nis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dar-€dani, gens semper infestissima Macedoniae temporibus-€que iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae €relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populan-dam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse €ad mare Hadriaticum Italiamque; alia uia traduci exer-€citum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter da-€turos: nec enim aut lingua aut moribus [aequales] ab-€horrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opu-lentissimae gentis ire uidissent. inde in omnem euentum €consilia [2ac]2commodabantur: siue caesi ab Romanis forent €Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex €reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Darda-niae solacio fore; siue prospere [2rem]2 gessissent, Romanis €auersis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in €Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.  [2primum]2 ingressi sunt pacato agmine. [2digressu]2 €deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama €mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, €[2neque]2 Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent uia. inde iniuriae €ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum €exarsit. postremo Thraces cum uim ac multitudinem €sustinere hostium non possent, relictis campestribus €uicis in montem ingentis altitudinis_Donucam uo-cant_concesserunt. quo [2cum]2 subire Bastarnae uellent, €quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est €peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. neque enim €imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti €sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et ful-guribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina €etiam sic undique micabant, ut peti uiderentur cor-€pora, nec solum milites sed etiam principes icti ca-derent. itaque cum praecipiti fuga per rupes prae-€altas improuidi sternerentur ruerentque, instabant €quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fu-gae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati €procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes €in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid €agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: triginta €ferme milia hominum Clondico duce, [2quo]2 profecti erant, €peruenerunt, cetera multitudo retro, qua uenerat, Apol-loniam Mesembriamque repetit. Perseus potitus regno €interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos €Romam ad amicitiam paternam renouandam petendum-€que, ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo €anno in Macedonia gesta.  alter consulum Q. Fuluius ex Liguribus trium-€phauit; quem triumphum magis gratiae quam rerum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øØØ»’gestarum magnitudini datum constabat. armorum €hostilium magnam uim transtulit, nullam pecuniam €admodum. diuisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo €triumpho magis insigne fuit, quam quod forte euenit, €ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prae-tura triumphauerat. secundum triumphum comitia edixit, €quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Man-lius Uulso. praetorum inde tribus creatis comitia €tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante €diem quartum idus Martias, M. Titinius Curuus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito. ludi Romani in-€staurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione €Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae euenerant. terra mouit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, €deorum capita, quae in lectis erant, auerterunt se, lanxque cum integumentis, quae Ioui apposita fuit, €decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures €in prodigium uersum est. ad ea expianda nihil ultra, €quam ut ludi instaurarentur, actum est. °* * a patre in pace habitam armasse eoque iuuen-€tuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. con-€silium de Histrico bello cum haberet consul, alii geren-€dum extemplo, antequam contrahere copias hostes €possent, alii consulendum prius senatum censebant. uicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab €Aquileia consul castra ad lacum Timaui posuit; im-€minet mari is lacus. eodem decem nauibus C. Furius duumuir naualis uenit. aduersus Illyriorum classem €creati duumuiri nauales erant, qui tuendae uiginti naui-€bus maris superi orae Anconam uelut cardinem ha-€berent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Ta-€rentum, C. Furius laeua usque ad Aquileiam tueretur. eae naues ad proximum portum in Histriae fines cum €onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum €legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra. in portu emporium breui perfrequens factum, €omniaque hinc in castra supportabantur. et, quo id €tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt: in Histriam uersum praesidium sta-€tiuum, repentina cohors Placentina opposita; inter mare €et castra et, ut idem aquatoribus ad fluuium esset prae-€sidium, M. Aebutius tribunus militum secundae le-gionis duos manipulos militum ducere iussus est; T. €et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae €pabulatores et lignatores tueretur, uia, quae Aquileiam fert, duxerant. ab eadem regione mille ferme passuum €castra erant Gallorum: Catmelus regulus praeerat tri-€bus haud amplius milibus armatorum.  Histri, ut €primum ad lacum Timaui castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obli-€quis itineribus agmen sequebantur, in omnem occa-€sionem intenti; nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat. postquam stationes inualidas esse €pro castris, forum turba inermi frequens inter castra €et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo €munimento uiderunt, duo simul praesidia, Placentinae €cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediun-tur. nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente €ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta €tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem in-€tuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit. qua €territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum €in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt. nam neque di-€cere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere re-€sponsum poterant; et clamor in portis, ut ubi nulla esset €statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et con-€cursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incer-tum fecerat, an hostis intra uallum esset. una uox audie-€batur ad mare uocantium; id forte temere ab uno excla-matum totis passim personabat castris. itaque primo, €uelut iussi id facere, pauci, armati [2alii]2, maior pars €inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope €omnes, et ipse consul, cum frustra reuocare fugientes €conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad ex-tremum ualuisset. unus remansit M. Licinius Strabo, €tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis €ab legione sua relictus. hunc in uacua castra impetu €facto Histri, cum alius armatus iis nemo obuiam isset, €in praetorio instruentem atque adhortantem suos op-presserunt. proelium atrocius quam pro paucitate resi-€stentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus €militum quique circa eum constiterant interfecti sunt. praetorio deiecto direptis[2que]2, quae ibi fuerunt, ad quae-storium, forum quintanamque hostes peruenerunt. ibi €cum omnium rerum paratam expositamque copiam et €stratos lectos in quaestorio inuenissent, regulus accu-bans epulari coepit. mox idem ceteri omnes, armorum €hostiumque obliti, faciunt; et, ut quibus insuetus li-€beralior uictus esset, auidius uino ciboque corpora onerant.  nequaquam eadem est tum rei forma apud Ro-€manos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula de-€tendunt commeatumque in litore expositum in naues rapiunt; milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae €metu, ne compleantur nauigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naues in altum expellunt. inde certamen, €mox etiam pugna cum uulneribus et caede in uicem €militum nautarumque oritur, donec iussu consulis pro-€cul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit. uix mille ducenti ex tanta multi-€tudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos €secum eduxissent, inuenti sunt; cetera deformis turba €uelut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli hostes meminissent. tunc demum nuntius [2missus]2 ad ter-€tiam legionem reuocandam et Gallorum praesidium; et €simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendam-que ignominiam rediri coeptum est. tribuni militum €tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, cen-€turionibus imperant, ut grauiores aetate milites binos €in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; €equites ut singulos e iuuenibus pedites secum in equos tollant: egregiam gloriam legionis fore, si castra metu €secundanorum amissa sua uirtute recipiant. et recipi €facile esse, si in praeda occupati barbari subito oppri-mantur; sicut ceperint, posse capi. summa militum €alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec €signiferos armati morantur. priores tamen consul co-€piaeque, quae a mari reducebantur, ad uallum accesse-runt. L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si uictores €Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta re-€tinere in animo haberent, primum exutum castris hostem €ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro €uallo habituros: uino somnoque ueri simile esse mersos €iacere.  sub haec A. Baeculonium, signiferum €suum, notae fortitudinis uirum, inferre signum iussit. ille, si [unum] se sequerentur, quo celerius fieret, fac-€turum dixit; conisusque cum trans uallum signum traiecisset, primus omnium portam intrauit. et parte €alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, €cum equitatu adueniunt. confestim et quos binos one-€raria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine. at Histrorum pauci, qui modice uino usi erant, €memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata €est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod uini cibique absumptum erat, receperunt. aegri quoque €milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra €uallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt. ante omnes insignis opera fuit C. Popili equi-€tis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. ad octo milia Histrorum €sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio imme-€mores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus €ex conuiuio, raptim a suis in equum impositus, fugit. ex uictoribus ducenti triginta septem milites perierunt, €plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.  forte ita euenit, ut Cn. et L. Gauillii Nouelli, €Aquileienses, cum commeatu uenientes, ignari prope in žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø©„’capta castra ab Histris inciderent. ii cum Aquileiam €relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tu-€multu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies inpleuerunt; quo non capta tantum castra ab €hostibus nec fuga, quae uera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est. itaque, quod €in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in €urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones ci-€uium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum €cum equitibus quingentis sociis nominis Latini impe-rata. M. Iunius consul transire in Galliam et ab ciui-€tatibus prouinciae eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus. simul decretum, ut Ti. Claudius praetor €militibus legionis quartae et socium Latini nominis €quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas €ut conuenirent, ediceret, eamque prouinciam, dum con-sul inde abesset, tutaretur; M. Titinius praetor legionem €primam, parem numerum sociorum peditum equitum-que, Ariminum conuenire iuberet. Nero paludatus Pisas €in prouinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno €militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilec-tum Romae habuit. M. Iunius consul ex Liguribus in €prouinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per €ciuitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aqui-leiam peruenit. ibi certior factus exercitum incolumem €esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse €remissis auxiliis, quae Gallis imperauerat, ad collegam est profectus. Romae magna ex necopinato laetitia fuit: €dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento di-€xerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. Histri magnis copiis cum castra €haud procul consulis castris haberent, postquam alterum €consulem cum exercitu nouo aduenisse audierunt, passim €in ciuitates dilapsi sunt. consules Aquileiam in hiberna €legiones reduxerunt.  sedato tandem Histrico tumultu senatus consul-€tum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda Romam rediret. cum absen-€tem Manlium tribuni plebis [2A.]2 Licinius Nerua et C. €Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationem-€que promulgarent, ne Manlius post idus Martias_ €prorogatae namque consulibus iam in annum prouin-€ciae erant_imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi €Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus €obtinuit, ne perferretur. per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postu-€mius Albinus ex Hispania Romam cum reuertissent, €senatus iis a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae €ad disserendas res, quas gessissent, postulandosque ho-€nores meritos [2et]2 ut diis immortalibus haberetur honos. eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum €esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat. Ilienses adiunctis Ba-€larorum auxiliis pacatam prouinciam inuaserant, nec eis €inualido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. eadem et Sardorum legati nuntiabant €orantes, ut urbibus saltem_iam enim agros deploratos €esse_opem senatus ferret. haec legatio totumque, €quod ad Sardiniam pertinebat, ad nouos magistratus €reiectum est. aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem €Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur: fuisse [2se]2 sub dicione Antiochi; eam €regiam seruitutem conlatam cum praesenti statu prae-€claram libertatem uisam. non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati seruitium. [iustos] €coniuges liberosque uexari; in corpus, in tergum sae-€uiri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestari-€que; et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi €causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. motus his senatus litteras €Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos €alii cuiquam, qui nati liberi sint, in seruitutem dari placere; Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et €tutela esse, ut in dicione populi Romani ciuitates sociae €sint.  triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque €eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque €eiusdem regionis Hispanis triumphauit. quadraginta €milia pondo argenti [Ti.] Gracchus transtulit, uiginti milia Albinus. militibus denarios quinos uicenos, duplex €centurioni, triplex equiti ambo diuiserunt; sociis tan-€tumdem quantum Romanis. per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam uenit. eum cum in senatu €fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et €Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt. ad quae cum consul se dies non €plus undecim in ea prouincia fuisse responderet, quae €se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama com-perta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita €non potius A. Manlius Romam uenisset, ut rationem €redderet populo Romano, cur ex Gallia prouincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset? quando id bellum €senatus decreuisset, quando [id bellum] populus Roma-€nus iussisset? at hercule priuato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. immo, €utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, €dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris €oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit [2caesum;]2 ceteros inermes fu-€sosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naues €fugisse. priuatum rationem redditurum earum rerum €esse, quoniam consul noluisset.  comitia deinde habita. consules creati C. Clau-€dius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die €praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius €Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Ualerius Laeuinus. Tuberoni urbana iuris-€dictio, Quinctio peregrina euenit, Numisio Sicilia, €Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem €prouincia consularis facta. [Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.] Scipio et Laeuinus Galliam in duas diuisam prouincias sortiti sunt. idibus Martiis, quo €die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, men-€tio tantum de prouinciis Sardinia Histriaque et utrius-€que hostibus fuit, qui in his prouinciis bellum con-ciuissent. postero die legati Sardorum, qui ad nouos €magistratus dilati erant, [2et]2 L. Minucius Thermus, qui €legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum €uenit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae €prouinciae haberent. mouerunt senatum et legationes socium nominis La-€tini, quae et censores et priores consules fatigauerant, tandem in senatum introductae. summa querellarum €erat, ciues suos Romae censos plerosque Romam commi-€grasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, €ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint. Fregellas quoque milia quattuor familiarum €transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, €neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare. genera autem fraudis duo mutan-€dae uiritim ciuitatis inducta erant. lex sociis [ac] €nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, €dabat, ut ciues Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. nam et €ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibuslibet €Romanis in eam condicionem, ut manu mitterentur, €mancipio dabant, libertinique ciues essent; et quibus €stirps deesset, quam relinquerent, ut ciues Romani * * fiebant. postea his quoque imaginibus iuris spretis, €promiscue sine lege, sine stirpe in ciuitatem Romanam per migrationem et censum transibant. haec ne postea €fierent, petebant legati, et ut redire in ciuitates iuberent €socios; deinde ut lege cauerent, ne quis quem ciuitatis €mutandae causa suum faceret neue alienaret; et si quis €ita ciuis Romanus factus esset, [2ciuis ne esset]2. haec €impetrata ab senatu.  prouinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria [2consulibus]2 decretae. in Sardiniam duae €legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni €pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum so-€ciorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø©Ø‰’…quinqueremes naues, si deducere ex naualibus uellet. tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum €in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equi-€tibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et €ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. priusquam consules pro-uincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: lapidem in €agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse; €puerum trunci corporis in agro Romano natum et €quadrupedem anguem uisum; et Capuae multa in foro €aedificia de caelo tacta; et Puteolis duas naues fulminis ictu concrematas esse. inter haec, quae nuntiabantur, €lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta €intrasset, per Esquilinam magno consectantium tu-multu euasit. eorum prodigiorum causa consules maiores €hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pul-uinaria supplicatio fuit. sacrificiis rite perfectis pro-€uincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sar-€dinia obuenit. legem dein de sociis C. Claudius tulit [2ex]2 senatus con-€sulto et edixit, qui socii [ac] nominis Latini, ipsi €maioresue eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus €postue ea apud socios nominis Latini censi essent, ut €omnes in suam quisque ciuitatem ante kal. Nouembres redirent. quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est. ad legem et edictum consulis se-€natus consultum adiectum est, ut dictator, consul, inter-€rex, censor, praetor, qui nunc esset [2quiue postea futurus €esset]2, apud eorum quem [2qui]2 manu mitteretur, in liber-€tatem uindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum €manu mitteret, ciuitatis mutandae causa manu non mit-€tere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. haec in posterum cauta iussique edicto C. €Claudi cons. * * * Claudio decreta est.  dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Man-€lius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae €hibernassent, principio ueris in finis Histrorum exer-citum introduxerunt; ubi cum effuse popularentur, do-€lor magis et indignatio diripi res suas cernentis Histros, €quam certa spes, satis sibi uirium aduersus duos exer-citus [2esse]2, exciuit. concursu ex omnibus populis iuuen-€tutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseuerantius pugnauit. ad quat-€tuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in €ciuitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad €pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt. haec cum Romae cognita litteris €proconsulum essent, C. Claudius consul ueritus, ne forte €eae res prouinciam [2et]2 exercitum sibi adimerent, non €uotis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium €certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in pro-€uinciam abiit; ubi inconsultius quam uenerat se gessit. nam cum contione aduocata fugam e castris A. Manlio €aduersis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugis-€sent, obiectasset [2et]2 ingessisset probra M. Iunio, €quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere prouincia iussit. [2ad]2 €quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes €futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum €uota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profec-tus ab urbe esset, furens ira uocatum, qui pro quaestore €Manli erat, catenas poposcit, uinctos se Iunium Man-liumque minitans Romam missurum. ab eo quoque spre-€tum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, €fauens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. postremo fatigatus consul €et contumeliis singulorum et multitudinis_nam in-€super inridebant_ludibriis, naue eadem, qua uenerat, Aquileiam redit. inde collegae scripsit, ut militum no-€uorum ei parti, quae scripta in Histriam prouinciam €esset, ediceret, Aquileiam ut conueniret, ne quid se Ro-€mae teneret, quo minus uotis nuncupatis paludatus ab urbe exiret. haec a collega obsequenter facta, breuisque €dies ad conueniendum edicta est. Claudius prope con-secutus est litteras suas. contione adueniens de Manlio €et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, €paludatis lictoribus uotisque in Capitolio nuncupatis, €in prouinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.  paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum €Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa ui oppugnare coeperant. eo €Claudius duabus legionibus nouis adductis, uetere exer-€citu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circum-sedit et uineis oppugnare intendit, amnemque praeter-€fluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus €erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum nouo alueo auertit. ea res barbaros mira-€culo terruit abscisae aquae: et ne tum quidem memores €pacis, in caedem coniugum ac liberorum uersi, etiam €ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant. inter simul complo-€rationem feminarum puerorumque, simul nefandam €caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt. cuius capti tumultum ubi ex pauido clamore fugientium €accepit rex, traiecit ferro pectus, ne uiuus caperetur; ceteri capti aut occisi. duo deinde oppida, Mutila et Faueria, ui capta et deleta. praeda, ut in gente inopi, €spe maior fuit, et omnis militibus concessa est. quin-€que milia capitum sescenta triginta duo sub corona €uenierunt. auctores belli uirgis caesi et securi percussi. Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis €pacata est; omnesque undique populi obsidibus datis €in dicionem uenerunt. sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de €bello haberi coepta.  Ti. Claudius proconsul, qui €praetor priore anno fuerat, cum praesidio legionis unius Pisis praeerat. cuius litteris senatus certior factus, eas €ipsas litteras ad C. Claudium_nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat_deferendas censet et adicit €decretum, quoniam Histria prouincia confecta esset, si ei uideretur, exercitum traduceret in Ligures. simul ex €litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis scrip-€serat, in biduum supplicatio decreta. et [2ab]2 altero con-sule Ti. Sempronio in Sardinia prospere res gesta. exer-€citum in agrum Sardorum Iliensium induxit. Balaro-€rum magna auxilia Iliensibus uenerant; cum utraque €gente signis conlatis conflixit. fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa. po-€stero die arma lecta conici in aceruum iussit consul €sacrumque id Uulcano cremauit. uictorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit. et C. Claudius €litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto ex Hi-stria legiones in Ligures transduxit. ad Scultennam €flumen in campos progressi castra habebant hostes, €ibi cum iis acie dimicatum. quindecim milia caesa, €plus septingenti aut in proelio aut in castris_ €nam ea quoque expugnata sunt_capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta. Ligures, reli-€quiae caedis, in montes refugerunt, passimque popu-€lanti campestris agros consuli nulla usquam apparuerunt arma. Claudius duarum gentium uno anno uictor, €duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis prouinciis €Romam reuertit.  prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino €auem sanqualem, quam uocant, sacrum lapidem rostro cecidisse, bouem in Campania locutam, uaccam aeneam €Syracusis ab agresti tauro, qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam. in Crustumino diem unum €in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda €publice data, Syracusanumque prodigium expiatum €editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur. pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, €qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus €est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia €eodem anno duo milia ciuium Romanorum sunt deducta. triumuiri deduxerunt P. Aelius [2M. Aemilius]2 Lepidus €Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semis-€ses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus €ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat. C. Claudius consul ad urbem uenit; cui, cum in se-€natu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis €[2disseruisset]2, postulanti triumphus est decretus. tri-umphauit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø©Ø—‚in eo triumpho denarium trecenta septem milia et uic-€toriatum octoginta quinque milia septingentos duos. €militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. sociis dimidio minus quam €ciuibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, se-€cuti sunt currum.  [2cum is]2 triumphus de Liguribus agebatur, €Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum, sed legionem ab Ti. Clau-€dio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, €per transuersos limites superatis montibus in campos €degressi, agrum Mutinensem populati, repentino im-petu coloniam ipsam ceperunt. id ubi Romam allatum €est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quo-€que tempore habere iussit creatisque in annum ma-€gistratibus in prouinciam redire et coloniam ex hostibus eripere. ita, uti censuit senatus, comitia habita. consules €creati Cn. Cornelius Scipio Hispallus Q. Petilius Spuri-nus. praetores inde facti M. Popilius Laenas P. Licinius €Crassus M. Cornelius Scipio L. Papirius Maso M. Abu-rius L. Aquilius Gallus. C. Claudio consuli prorogatum €in annum imperium et Gallia prouincia; et ne Histri €idem, quod et Ligures, facerent, socios nominis Latini €in Histriam mitteret, quos triumphi causa de prouincia deduxisset. Cn. Cornelio et Q. Petilio consulibus, quo die ma-€gistratum inierunt, immolantibus Ioui singulis bubus, €uti solet, in ea hostia, qua Q. Petilius sacrificauit, in €iocinere caput non inuentum. id cum ad senatum ret-tulisset, boue perlitare iussus. de prouinciis deinde con-€sultus senatus Pisas et Ligures prouincias consulibus decreuit; cui Pisae prouincia obuenisset, cum magistra-€tuum creandorum tempus esset, ad comitia reuerti iussit. additum decreto, ut binas legiones nouas scriberent et €trecenos equites; et dena milia peditum sociis nomini-que Latino et sescenos imperarent equites. Ti. Claudio €prorogatum est imperium in id tempus, quo in pro-€uinciam consul uenisset.  dum de iis rebus [2in]2 senatu agitur, Cn. Cornelius €euocatus a uiatore, cum templo egressus esset, paulo €post redit confuso uultu et exposuit patribus conscriptis €bouis sescenaris, quem immolauisset, iocur diffluxisse. id se uictimario nuntianti parum credentem ipsum €aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse €et uidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum. territis eo prodigio patri-€bus et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negauit. se-€natus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari €iussit. ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium €perlitasse negant. inde consules praetoresque prouincias sortiti. Pisae Cn. Cornelio, Ligures [2Q.]2 Petilio obuene-€runt. praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius €inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Malu-€ginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Si-ciliam habuit. duo deprecati sunt, ne in prouincias €irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam pro-€uinciam pacare; ei T. Aebutium praetorem adiutorem ab senatu datum esse. interrumpi tenorem rerum, in €quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime conuenire; inter traditionem imperii nouita-€temque successoris, quae noscendis prius quam agendis €rebus inbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere. probata Popilii excusatio est. P. Licinius €Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne in prouinciam iret; [2ei]2 citerior Hispania obuenerat. cete-€rum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni €sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum €est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius €postulauit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. praetores ambo in eadem uerba iurarunt. M. Titinius et [2T.]2 Fon-€teius proconsules manere cum eodem imperii iure in €Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia €ciuium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque €milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.  Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas €Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuui-€nus precatus non erat populo Romano Quiritium, reli-gioni fuit. id cum ad senatum relatum esset senatus-€que ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, €quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas €placuit, Lanuuinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere. accesserat ad religionem, [2quod]2 Cn. €Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, €parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingrauescente morbo Cumis decessit. sed inde mortuus €Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultus-que est. pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum €primum per auspicia posset, collegae subrogando comi-€tia habere iussus et Latinas edicere, comitia in [2ante]2 €diem tertium nonas Sextiles, [2Latinas]2 in ante diem ter-tium idus Sextiles edixit. plenis religionum animis pro-€digia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo uisam, €Gabiis aedem Apollinis et priuata aedificia conplura, €Grauiscus murum portamque de caelo tacta. ea patres €procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. dum consules primum religiones, deinde alterum al-€terius mors et comitia et Latinarum instauratio in-€pediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admouit. intra tri-€duum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus €colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros €caesa; litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus €non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua €uirtute ac felicitate neminem iam cis Alpis [2esse]2 hostem €populi Romani, agrique aliquantum captum, qui mul-€tis milibus hominum diuidi uiritim posset.  et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis se-cundis proeliis Sardos perdomuit. quindecim milia ho-€stium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui defece-€rant, in dicionem redacti. stipendiariis ueteribus duplex €uectigal imperatum exactumque; ceteri frumentum con-tulerunt. pacata prouincia obsidibusque ex tota insula €ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntia-€rent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu €auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmor-€talibus honos haberetur ipsique decedenti de prouincia exercitum secum deportare liceret. senatus in aede Apol-€linis legatorum uerbis auditis supplicationem in biduum €decreuit, et quadraginta maioribus hostiis consules sa-€crificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exerci-€tumque eo anno in prouincia manere. comitia deinde consulis unius subrogandi, [2quae in]2 €ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta. Q. Petilius consul collegam, qui ex-€templo magistratum occiperet, creauit C. Ualerium €Laeuinum. ipse iam diu cupidus prouinciae, cum op-€portunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures €rebellasse, nonis Sextilibus paludatus * * . [2senatus]2 litteris €auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et €duumuiros nauales cum classe Pisas ire, qui Ligurum €oram, maritumum quoque terrorem admouentes, cir-cumuectarentur. eodem Pisas et Q. Petilius consul ad conueniendum exercitui [2diem]2 edixerat. et C. Claudius €proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, €quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militi-€bus exercitum ad fines Ligurum admouit.  hostes sub aduentum C. Claudi, a quo duce de memine-€rant nuper ad Scultennam flumen uictos fugatosque, €locorum magis praesidio aduersus infeliciter expertam €uim quam armis se defensuri, duos montes Letum et €Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt. tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quin-genti perierunt; ceteri montibus se tenebant, et ne in €metu quidem feritatis ingenitae obliti saeuiunt in prae-€dam, quae Mutinae parta erat. captiuos cum foeda la-€ceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant uerius passim quam rite sacrificant. satiati caede animan-€tium, quae inanima erant parietibus adfigunt, uasa om-€nis generis usui magis quam [ornamento] in speciem žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø©Ø’•facta. Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, €litteras ad C. Claudium misit, ut cum exercitu ad se €in Galliam ueniret: campis Macris se eum expectatu-rum. litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra €mouit exercitumque ad campos Macros consuli tradi-€dit. eodem [tempore] paucis post diebus C. Ualerius consul alter uenit. ibi diuisis copiis, [2prius]2 quam di-€grederentur, communiter ambo exercitus lustrauerunt. €tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi hostem placebat, regiones quas peterent. Ualerium au-€spicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in €Petilio id uitii factum postea augures responderunt, €quod extra templum sortem in sitellam %in templum latam foris ipse oporteret. profecti inde in diuersas re-€giones. Petilius aduersus Ballistae et Leti iugum, quod €eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit. ibi adhortantem eum pro contione milites, inmemorem €ambiguitatis uerbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse. duabus simul partibus subire in ad-€uersos montes coepit. ea pars, in qua ipse erat, inpigre €succedebat. alteram hostes cum propulissent, ut resti-€tueret rem inclinatam, consul equo aduectus suos quidem €a fuga reuocauit, ipse, dum incautius ante signa obuer-satur, missili traiectus cecidit. nec hostes ducem occisum €senserunt, et suorum pauci, qui uiderant, haud negle-€genter, ut qui in eo uictoriam uerti scirent, corpus oc-cultauere. alia multitudo peditum equitumque detur-€batis hostibus montis sine duce cepere. ad quinque mi-€lia Ligurum occisa; ex Romano exercitu duo et quin-quaginta ceciderunt. super tam euidentem tristis ominis €euentum etiam ex pullario auditum est uitium in auspi-cio fuisse, nec id consulem ignorasse. C. Ualerius audita €* * * periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii €consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, €suffectum consulem negabant recte comitia habere €posse. €* * * €deduxit.  cis Appenninum Garuli et Lapicini et €Hergates, trans Appenninum Friniates fuerant, intra €Audenam amnem. P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisas-€que depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in di-cionem redactis arma ademit. ob eas res in Gallia Li-€guribusque gestas duorum consulum ductu auspicioque €senatus in triduum supplicationes decreuit et quadra-€ginta hostiis sacrificari iussit. et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui prin-€cipio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu breui oppressus erat; belli Macedonici subibat iam cura, mi-€scente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina. €et legati, qui missi ad res uisendas in Macedoniam erant, €iam reuerterant Romam renuntiauerantque bellum in Dardania esse. simul uenerant et ab rege Perseo oratores, €qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere. senatus nec liberauit eius culpae re-€gem neque arguit; moneri eum tantum modo iussit, €ut etiam atque etiam curaret, ut sanctum habere foedus, quod ei cum Romanis esset, uideri posset. Dardani cum €Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod €sperauerant, sed grauiores fieri in dies cernerent, sub-€nixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, €audendum aliquid uel temere rati, omnes undique armati €ad oppidum, quod proximum castris Bastarnarum erat, conueniunt. hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut €Thraces Scordiscique in fines suos abirent. quod ubi ita €factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam €diuidunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex €aperto iret, pars deuio saltu circumducta ab tergo ad-grederetur. ceterum priusquam circumire castra ho-€stium possent, pugnatum est; uictique Dardani com-€pelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarnarum aberat. uictores confestim [2sec]2uti circum-€sidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedi-turis se hostibus aut ui expugnaturi. interim Darda-€norum altera manus, quae circumducta erat, ignara cla-€dis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relic[2t]2a. €* * *  * * [2Romano]2 more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controuersias minimarum rerum. adeo-€que nulli fortunae adhaerebat animus per omnia ge-€nera uitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret. non adloqui amicos, uix notis fa-€miliariter arridere, munificentia inaequali sese alios-€que ludificari; quibus[2dam]2 honoratis magnoque aesti-€mantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare. itaque nescire, quid sibi €uellet, quibusdam uideri; quidam ludere eum simpli-citer, quidam haud dubie insanire aiebant. in duabus €tamen magnis honestisque rebus uere regius erat ani-mus, in urbium donis et deorum cultu. Megalopoli-€tanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pol-€licitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae theatrum magnificum e marmore facere instituit; Cy-€zici [2in]2 prytaneo_id est penetrale urbis, ubi publice, €quibus is honos datus est, uescuntur_uasa aurea men-€sae unius posuit. Rhodiis, [2ut]2 nihil unum insigne, ita €omnis generis, ut quaeque usus eorum postulauerunt, dona dedit. magnificentiae uero in deos uel Iouis Olym-€pii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest [2testis]2 esse; sed et Delum aris in-€signibus statuarumque copia exornauit, et Antiochiae Io-€uis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro €tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia €multa in aliis locis pollicitus, quia perbreue tempus regni eius fuit, non perfecit. spectaculorum quoque omnis €generis magnificentia superiores reges uicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum; gladiatorum €munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum ter-€rore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam uoluptate dedit; deinde saepius dando et modo uolneri-€bus tenus, modo sine missione, etiam [et] familiare €oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum stu-dium plerisque iuuenum accendit. itaque qui primo ab €Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere soli-€tus erat, iam suo €* * * €[2Sci]2pio inter peregrinos.  M. Atilio praetori pro-uincia Sardinia obuenerat; sed cum legione noua, quam €consules conscripserant, quinque milibus peditum, tre-€centis equitibus in Corsicam iussus est transire. dum €is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum imperium, uti obtineret Sardiniam. Cn. Seruilio Caepioni in Hi-€spaniam ulteriorem et P. Furio Philo in citeriorem tria €milia peditum Romanorum, equites centum quinqua-€ginta, et socium Latini nominis quinque milia peditum, €trecenti equites, Sicilia L. Claudio sine supplemento de-creta. duas praeterea legiones consules scribere iussi €cum iusto numero peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et sescentos equites. dilectus €consulibus eo difficilior erat, quod pestilentia, quae €priore anno in boues ingruerat, eo uerterat in hominum €morbos. qui inciderant, haud facile septimum diem €superabant; qui superauerant, longinquo, maxime quar-tanae, implicabantur morbo. seruitia maxime morie-€bantur; eorum strages per omnis uias insepultorum erat. €ne liberorum quidem funeribus Libitina sufficiebat. €cadauera intacta a canibus ac uolturibus tabes absume-bat; satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta €strage boum hominumque uolturium usquam uisum. sacerdotes publici ea pestilentia mortui sunt Cn. Ser-€uilius Caepio pontifex, pater praetoris, et Ti. Sem-€pronius Ti. filius Longus decemuir sacrorum et P. Ae-€lius Paetus augur et Ti. Sempronius Gracchus et C. €Mamilius Atellus curio maximus [2et]2 M. Sempronius Tu-ditanus [2pontifex]2. pontifices suffecti sunt C. Sulpicius €Galba * * * in locum Tuditani. augures suffecti sunt in €Gracchi locum T. Ueturius Gracchus Sempronianus, in €P. Aeli Q. Aelius Paetus. decemuir sacrorum C. Sem-€pronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio sufficitur. cum pestilentiae finis non fieret, senatus decreuit, uti decemuiri libros Sibyllinos adirent. ex de-€creto eorum diem unum supplicatio fuit, et Q. Marcio €Philippo uerba praeeunte populus in foro uotum con-€cepit, si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø©Ø•˜‹…esset, biduum ferias ac supplicationem se habiturum. in Ueienti agro biceps natus puer, et Sinuessae uni-€manus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus in-€terdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Ro-mano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces €eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuuini €Caeritesque anguem in oppido suo iubatum, aureis ma-€culis sparsum, apparuisse adfirmabant, et in agro Cam-€pano bouem locutum esse satis constabat.  legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui €conuento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ce-€terum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. conper-€tum tamen adfirmauerunt legatos ab rege Perseo uenisse, €iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab €Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex ad-firmauerat et ipsi parum constanter negauerant. in €Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. €tres missi sunt, C. Laelius M. Ualerius Messalla Sex. €Digitius. Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non €parebant et, de quibus ambigebatur rebus, discep-€tationem ab rege ad Romanos reuocabant, cum exer-€citu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. inde per Oetaeos montes transgressus, reli-€gionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus €Delphos escendit. cum in media repente Graecia ap-€paruisset, magnum non finitimis modo urbibus ter-€rorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eu-menen nuntios tumultuosos misit. triduum non plus €Delphis moratus, per Pthiotidem Achaiam Thessaliam-€que sine damno iniuriaque eorum, per quorum [2fines]2 iter fecit, in regnum rediit. nec earum tantum ciui-€tatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi €conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne €diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, me-€minissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; secum quidem omnia €illis integra esse [2ad]2 instituendam fideliter amicitiam; €cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae €uiam quaerebat.  haec una ex omni Graecia gens et Athenien-€sium ciuitas eo processerat irarum, ut finibus inter-diceret Macedonibus. itaque seruitiis ex Achaia fu-€gientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum €finibus suis [2iis]2 interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. id cum Perseus animaduertisset, €conprensis omnibus litterae * * . ceterum ne similis fuga seruorum postea fieret, cogitandum et illis esse. recitatis €his litteris per Xenarchum praetorem, qui priuatae €gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque mo-€derate et benigne scriptas esse censentibus litteras, at-€que iis maxume, qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates ex iis, qui in eo uerti €salutem gentis crederent, si cum Romanis inuiolatum €foedus seruaretur, 'parua' inquit 'aut mediocris res, Achaei, quibusdam uidetur agi: ego maxumam gra-€uissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed quo-€dam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum €Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manere-que id decretum [2sciremus, quo caueramus]2, scilicet ne le-€gatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos ali-€quorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem €quodam modo absentem audimus regem, et, si dis pla-cet, orationem eius probamus. et cum ferae bestiae €cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur €et refugiant, nos caeci specie parui beneficii inescamur €et seruulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur. quis €enim non uidet uiam regiae societatis quaeri, qua Ro-€manum foedus, quo nostra omnia continentur, uioletur? €nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum €Perseo esse et, quod uiuo Philippo expectatum, morte €eius interpellatum est, id post mortem Philippi futu-rum. duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Deme-€trium et Persea. genere materno, uirtute, ingenio, fa-uore Macedonum longe praestitit Demetrius. sed quia €in Romanos odii regnum posuerat praemium, Deme-€trium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae €occidit; Persea, quem [2belli cum]2 populo Romano prius €paene quam regni heredem futurum sciebat, regem fecit. itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam €bellum parauit? Bastarnas primum ad terrorem omnium €[2in]2 Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent, €grauiores eos accolas Graecia habuisset, quam Asia Gal-los habebat. ea spe depulsus non tamen belli consilia €omisit; immo, si uere uolumus dicere, iam incohauit bel-€lum. Dolopiam armis subegit nec prouocantis de contro-€uersiis ad disceptationem populi Romani audiuit. inde €transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico Grae-ciae conspiceretur, Delphos escendit. haec usurpatio €itineris insoliti quo uobis spectare uidetur? Thessaliam €deinde peragrauit; quod sine ullius eorum, quos oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo. inde litteras ad nos €cum muneris specie misit et cogitare iubet, quo modo in €reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus €legatos regios et hospitia cum principibus et mox Mace-€donum exercitus, ipsum quoque a Delphis_quantum €enim interfluit fretum?_traicientem in Pelopon-€nesum uideamus, inmisceamur Macedonibus armanti-bus se aduersus Romanos. ego nihil noui censeo de-€cernendum seruandaque omnia integra, donec ad certum redigatur, uanusne hic timor noster an uerus fuerit. si €pax inuiolata inter Macedonas Romanosque manebit, €nobis quoque amicitia et commercium sit; nunc de eo €[2cogitare]2 periculosum et inmaturum uidetur'.  post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, €ita disseruit: 'difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: agendo enim €Romanae societatis causam ipse temptarique et op-€pugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque op-€pugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, aduersus Ro-manos dicere uideretur. ac primum omnium, tamquam €non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Ro-€mani ueniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt. diuinat etiam, quae €futura fuerint, si Philippus uixisset, quid ita Perseus €regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani. nos autem, qui nec ob quam causam nec quem €ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Phi-€lippus, si uixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet. ac sci-€mus Persea regno accepto regem a populo Romano ap-€pellatum; audimus legatos Romanos uenisse ad regem Persea et eos benigne exceptos. haec omnia pacis equi-€dem signa esse iudico, non belli; nec Romanos offendi €posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quo-€que pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpia-€bile omnium soli bellum aduersus regnum Macedonum geramus, non uideo. opportuni propinquitate ipsa Mace-€doniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos €nuper subegit, Dolopes? immo contra ea uel uiribus €nostris, deum benignitate, uel regionis interuallo tuti. sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo €plus fidei auctoritatisque habemus aduersus Romanos, €qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt? quod Aetolis, quod Thes-€salis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Mace-€donibus iuris est, idem et nobis sit. cur execrabilis ista nobis solis uelut dissertio iuris humani est? fecerit €aliquid Philippus, cur aduersus eum armatum et bel-€lum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, nouus €rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simul-€tates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei si-mus? quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum €Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi €unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mor-tem [2obliterent. non uenit in mentem,]2 cum classis Ro-€mana Cenchreis staret, consul cum exercitu Elatiae €esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur? nihil metus prae-€sens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø©Ø˜˜Žƒtamen aliquid, quod tam longam deliberationem fa-€ceret; idque erat uetusta coniunctio cum Macedonibus, uetera et magna in nos regum merita. ualeant et nunc €eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue €inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, si-€mulauerimus agi. nemo nouae societatis aut noui foede-€ris, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor; sed commercium tantum iuris praebendi repetendique €sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque [2ter-€minis]2 regni arceamus; ne seruis nostris aliquo fugere liceat, quid hoc aduersus Romana foedera est? quid €rem paruam et apertam magnam et suspectam facimus? quid uanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum ad-€sentandi Romanis habeamus, suspectos alios [2et]2 inuisos €efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, €quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur.' cum iidem huic ora-€tioni, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, in-€dignatione principum, quod, quam rem ne legatione €quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum uersuum impetraret, decretum differtur. legati deinde €postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, €dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos €timebant, ne admitterentur.  per haec tempora Aetolorum in semet ipsos €uersus furor mutuis caedibus ad internecionem adduc-turus uidebatur gentem. fessi deinde et Romam utra-€que pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcili-€anda concordia agebant; quae nouo facinore discussa res ueteres etiam iras excitauit. exulibus Hypataeis, qui €factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promis-€sus esset fidesque data per principem ciuitatis Eupo-lemum, octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus €inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obuius €exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextrae-€que datae, ingredientes portam, fidem datam deosque €testis nequiquam inuocantes interfecti sunt. inde grauius de integro bellum exarsit. C. Ualerius Laeuinus et €Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius et L. Canuleius missi ab senatu uenerant. apud eos €cum Delphis utriusque partis legati magno certamine €agerent, Proxenus maxime cum causa, tum eloquentia €praestare uisus est; qui paucos post dies ab Orthobula €uxore ueneno est sublatus; damnataque eo crimine in exilium abiit. idem furor et Cretenses lacerabat. ad-€uentu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem nauibus €missus ad sedanda eorum certamina erat, [2ad]2 spem pacis €uenerant. ceterum indutiae tantum sex mensum fue-runt; inde multo grauius bellum exarsit. Lycii quoque €per idem tempus ab Rhodiis bello uexabantur. sed exter-€norum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, perse-€qui non operae est satis superque oneris sustinenti res €a populo Romano gestas perscribere.  Celtiberi in Hispania, qui bello domiti €se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio €praetore obtinente prouinciam. rebellarunt sub aduen-€tum Ap. Claudi orsique bellum sunt ab repentina op-pugnatione castrorum Romanorum. prima lux ferme €erat, cum uigiles in uallo quique in portarum stationibus €erant, cum uidissent procul uenientem hostem, ad arma conclamauerunt. Ap. Claudius, signo proposito pugnae €ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. €obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque €proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani; urguentes deinde €alii alios secuti [2ubi]2 euaserunt extra uallum, ut pandere €aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumi-€bantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere im-petum eorum Celtiberi nequirent. ante horam secundam €pulsi sunt; ad quindecim milia [2caesa aut]2 capta, signa €adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata €debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida €sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.  censores eo anno creati Q. Fuluius Flac-€cus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; prin-€ceps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus. de senatu nouem eiecerunt; insignes notae fuerunt €M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in €Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius €tum inter ciuis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fului, €qui frater germanus et, ut Ualerius Antias tradit, con-sors etiam censoris erat. consules uotis in Capitolio nun-€cupatis in prouincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio €senatus negotium dedit, ut Patauinorum in Uenetia se-€ditionem conprimeret, quos certamine factionum ad in-€testinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant. legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos €ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. €Patauinis saluti fuit aduentus consulis; neque aliud, €quod ageret in prouincia, cum habuisset, Romam redit. censores uias sternendas silice in urbe, glarea extra €urbem substruendas marginandasque primi omnium lo-€cauerunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam aedilibus praetoribusque praebendam; et carceres in €circo, et oua ad no[2tas]2 curriculis numerand[2is]2 . . . . . dam, €et metas trans. . . . . . et caueas ferreas, pe[2r quas]2 in-€tromitterentur. . . . . feriis in monte Albano consuli-bus, et cliuom Capitolinum silice sternendum cura-€uerunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam. et extra portam Trige-€minam emporium lapide strauerunt stipitibusque saep-€serunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, €gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt. et intra eandem portam in Auentinum porticum si-€lice strauerunt, et% eo publico ab aede Ueneris fecerunt. iidem Calatiae et Auximi muros faciendos €locauerunt; uenditisque ibi publicis locis pecuniam, €quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt. et alter ex iis Fuluius Flaccus_nam €Postumius nihil nisi senatus Romani populiue iussu se €locaturum [2edixit]2_ipsorum pecunia Iouis aedem €Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducen-dam, et Pisauri uiam silice sternendam, et Sinuessae €maga[2lia addenda]2 * auiariae, in his et clo[2acas et mur]2um €circumducen[2dum]2. . . . . et forum porticibus tabernis-que claudendum et Ianos tris faciendos. haec ab uno €censore opera locata cum magna gratia colonorum. mori-€bus quoque regendis diligens et seuera censura fuit. mul-€tis equi adempti.  exitu prope anni diem unum suppli-€catio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu €auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hos-tiis uiginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio €ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis €terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat. cum Ap. Claudius ex Hispania Ro-€mam redisset, decreuit senatus, ut ouans urbem iniret. iam consularia comitia adpetebant; quibus magna con-€tentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas. praetores €inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius €M. Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluuius Saxula iterum. comitiis perfectis Ap. €Claudius Cento ex Celtiberis ouans cum in urbem iniret, €decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerari-um tulit. flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius. eodem anno tabula in aede matris Matutae cum in-€dice hoc posita est: 'Ti. Semproni Gracchi consulis im-€perio auspicioque legio exercitusque populi Romani €Sardiniam subegit. in ea prouincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia. re publica felicissume gesta €atque liberatis [2sociis,]2 uectigalibus restitutis, exercitum €saluom atque incolumem plenissimum praeda domum €reportauit; iterum triumphans in urbem Romam redit. cuius rei ergo hanc tabulam donum Ioui dedit.' Sar-€diniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pu-€gnarum picta. munera gladiatorum eo anno aliquot, parua alia, €data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod €mortis causa patris sui cum uisceratione epuloque et €ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris €ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta €homines pugnarint. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖL. Postumius Albinus M. Popilius Laenas [2consules]2 €cum omnium primum de prouinciis [2et]2 exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut €nouas ambo, quibus eam prouinciam obtinerent, legio-€nes_binae singulis decretae_et socium Latini no-€minis dena milia peditum et sescenos equites, et supple-€mentum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scri-berent et ducentos equites. ad hoc mille et quingenti €pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum €quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret; interim M. Atilius, uetus praetor, prouinciam obtineret Sardiniam. praetores €deinde prouincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus ur-€banam, C. Cluuius Saxula inter ciues et peregrinos, €N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus €ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. priusquam in [2prouincias]2 magistratus pro-€ficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem €ad agrum publicum a priuato terminandum in Campa-€niam ire, cuius ingentem modum possidere priuatos paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Prae-€nestinis, quod, cum eo priuatus sacrificii in templo For-€tunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honori-€fice neque publice neque priuatim factum a Praenestinis €esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Prae-€neste misit, ut sibi magistratus obuiam exiret, locum pu-€blice pararent, ubi deuerteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto essent. ante hunc consulem nemo umquam so-ciis in ulla re oneri aut sumptui fuit. ideo magistratus €mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. priuata hos-€pitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domus-€que eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deuerti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, €singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat, €imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Ro-manos non faciebant. ira consulis, etiamsi iusta, non €tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut €modestum aut timidum Praenestinorum ius, uelut pro-€bato exemplo, magistratibus fecit grauiorum in dies €talis generis imperiorum.  principio huius anni legati, qui in Aetoliam et €Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conueniendi €regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. fa-€cile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad €arma ire [2regem]2 dilaturum. item in Aetolia seditionem €gliscere in dies, neque discordiarum principes auctori-tate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in €expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia €expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuui classis magnae €species in caelo uisa dicebatur, et Priuerni lana pulla €terra enata, et in Ueienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne uelut nubibus lucustarum coopertum €esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub €existentibus glaebis pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemuiris est, et €quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut suppli-catio prodigiis expiandis fieret, alteraque, [2quae]2 priore €anno ualetudinis populi causa uota esset, ea uti fier[2et €fer]2iaeque essent. itaque sacrificatum est, ut decemuiri €scriptum ediderant.  eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. €Q. Fuluius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, €quam in Hispania praetor bello Celtiberico uouerat, fa-€ciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. magnum ornatum ei €templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, €profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad par-€tem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod aedificaretur. naues paratae fuerunt, quae tolle-€rent atque asportarent, auctoritate censoria sociis de-territis id sacrilegium prohibere. postquam censor re-€diit, tegulae expositae de nauibus ad templum portaban-tur. quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari €potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omni-€bus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad sena-€tum referrent. ut uero accersitus in curiam censor uenit, €multo infestius singuli uniuersique praesentem lace-rare: templum augustissimum regionis eius, quod non €Pyrrhus, non Hannibal uiolassent, uiolare parum ha-buisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. de-€tractum culmen templo, nudatum tectum patere imbri-€bus putrefaciendum. [2ad]2 id censorem moribus regendis €creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et lo-ca * * tuenda more maiorum traditum esset, eum per so-€ciorum urbes diruentem templa nudantemque tecta ae-€dium sacrarum uagari. et quod, si in priuatis sociorum €aedificiis faceret, indignum uideri posset, id eum [2templa deum]2 immortalium demolientem facere, et obstringere €religione populum Romanum, ruinis templorum templa €aedificantem, tamquam non iidem ubique di immor-€tales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandi-que. cum, priusquam referretur, appareret, quid sen-€tirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam €ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum [2locarentur]2 piaculariaque Iunoni fierent. quae ad religionem per-€tinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, €quia reponendarum nemo artifex inire rationem po-€tuerit, redemptores nuntiarunt.  ex praetoribus, qui in prouincias ierant, N. €Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispa-niam iret. itaque cum id nuntiatum [2a]2 Massiliensibus €legatis esset, senatus decreuit, ut P. Furius et Cn. Ser-€uilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. sors €opportuna fuit, [2ut]2 P. Furius idem, cuius ea prouincia €fuerat, remaneret. €eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod €bello captum erat, aliquantum uacaret, senatus consul-tum factum, ut is ager uiritim diuideretur. decemuiros €in eam [2rem]2 ex senatus consulto creauit A. Atilius prae-€tor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. €Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethe-€gum Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. €Munatium. diuiserunt dena iugera in singulos, sociis €nominis Latini terna. per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aeto-€lia Romam uenerunt de discordiis seditionibusque suis, €et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia ge-€rerentur.  Perseus bellum iam uiuo patre cogitatum in animo €uoluens omnis non gentes modo Graeciae, sed ciuitates €etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat. erant autem magnae par-€tis hominum ad fauorem eius inclinati animi, et ali-quanto quam in Eumenem propensiores, cum Eume-€nis beneficiis muneribusque omnes Graeciae ciuitates €et plerique principum obligati essent, et ita se in regno €suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes [2essent]2, €nullius liberae ciuitatis fortunam secum mutatam uel-lent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem €manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam frau-€dis in fratre tollendo atque ob id [et] quaesitum a Phi-€lippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris €mortem ingentibus promissis ad praemia tantae per-petratae rei clam interfecisse. intestinis externisque €praeterea multis caedibus infamem nec ullo commen-€dabilem merito praeferebant uulgo ciuitates tam pio €erga propinquos, tam iusto in ciuis, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum €regum praeoccupati ad spernendam originem noui regni, €seu mutationis rerum cupidi, seu quia [2sua]2 non obiecta esse Romanis uolebant. erant autem non Aetoli modo €in seditionibus propter ingentem uim aeris alieni, sed €Thessali etiam; et contagione, uelut tabes, in Perrhae-biam quoque id peruaserat malum. cum Thessalos in €armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. qui €utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto €faenore grauatum aes alienum, ipsis magna ex parte con-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖ„˜‰„cedentibus, qui onerarant, leuasset, iusti crediti solu-tionem in decem annorum pensiones distribuit. per €eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhae-€bia res. Aetolorum causas [2M.]2 Marcellus Delphis per €idem tempus [2iisdem]2 hostilibus actas animis, quos in-testino gesserant bello, cognouit. cum certatum utrim-€que temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem €suo neutram partem aut leuare aut onerare uoluit; com-€muniter ab utrisque petit, abstinerent bello et obli-uione praeteritorum discordias finirent. huius recon-€ciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis fir-€mata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, conuenit.  a Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Pelo-€ponnesum traiecit [2Aegium]2, quo Achaeis edixerat con-uentum. ubi conlaudata gente, quod constanter uetus €decretum de arcendis aditu finium regibus Mace-€donum tenuissent, insigne aduersus Persea odium Ro-manorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eume-€nes rex commentarium ferens secum, quod de apparati-bus belli omnia inquirens fecerat, Romam uenit. per €idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in €Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptole-maeum renouandae amicitiae causa proficisci iussi. le-€gati erant hi: C. Ualerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter. et €[2ab]2 Antiocho rege sub idem tempus legati uenerunt; quo-€rum princeps Apollonius in senatum introductus mul-€tis iustisque causis regem excusauit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret; id se omne aduexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum prae-€terea afferre, uasa aurea quingentum pondo. petere €regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia €fuisset, ea secum renouaretur, imperaretque sibi popu-€lus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent im-peranda; se [2in]2 nullo usquam cessaturum officio. ea €merita in [2se]2 senatus fuisse, cum Romae esset, eam co-€mitatem iuuentutis, ut pro rege, non pro obside omni-bus ordinibus fuerit. legatis benigne responsum, et €societatem renouare cum Antiocho, quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus. quaestores €urbani stipendium, uasa aurea censores acceperunt, eis-€que negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus €templis uideretur; legato centum milium aeris munus €missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset. legati, qui in Syria €fuerant, renuntiauerant, in maximo eum honore apud €regem esse amicissimumque populo Romano.  in prouinciis eo anno haec [2acta]2. C. Cicereius €praetor in Corsica signis conlatis pugnauit; septem €milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septin-€genti. uouerat in ea pugna praetor aedem Iunoni Mone-tae. pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae €ducenta milia pondo. ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. et in Liguribus in agro Statellati €pugnatum ad oppidum Carystum. eo se magnus exer-citus Ligurum contulerat. primo sub aduentum M. €Popili consulis moenibus sese continebant; deinde, post-€quam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt. nec consul, ut €qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, €moram certamini fecit. pugnatum amplius tris est horas ita, ut neutro inclinaret spes. quod ubi consul €uidit nulla parte moueri Ligurum signa, imperat equi-€tibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus €in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant. pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga €pugnantium peruasit. inde terror iniectus Liguribus; diuersi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppi-€dum, quia inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam €peruicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt. decem milia hominum caesa tradun-€tur, amplius septingenti [passim] capti, signa militaria relata octoginta duo. [2nec]2 incruenta uictoria fuit: am-€plius tria milia militum amissa, cum cedentibus neu-€tris ex parte utraque primores caderent.  post hanc pugnam ex diuersa fuga in unum €collecti Ligures, cum maiorem multo partem ciuium €amissam quam superesse cernerent_nec enim plus €decem milia hominum erant_, dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; sperauerant tamen, [2non]2 atrocius €quam superiores imperatores consulem in se saeuiturum. at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos €bonaque eorum uendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. quas cum A. Atilius praetor in curia €recitasset_nam consul alter Postumius agris reco-gnoscendis in Campania occupatus aberat_, atrox res €uisa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non €tulissent arma aduersus Romanos, tum quoque oppu-€gnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem po-€puli Romani omni ultimae crudelitatis exemplo lacera-tos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem €inplorantia populi Romani, ne quis umquam se €postea dedere auderet, pessumo exemplo uenisse, et €distractos passim iustis quondam hostibus populi Ro-mani pacatos seruire. quas ob res placere senatui, M. €Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, €ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; arma [2quoque reddi, €eaque omnia primo]2 quoque tempore fieri; nec ante con-€sulem de prouincia decedere, quam deditos in sedem €suam Ligures restituisset. claram uictoriam uincendo €pugnantis, non saeuiendo in adflictos fieri.  consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit. legionibus €extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, €infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad €aedem Bellonae uocato, multis uerbis inuectus in prae-torem, qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis im-€mortalibus honos haberetur referre ad senatum de-€buisset, aduersus se pro hostibus senatus consultum €fecisset, quo uictoriam suam ad Ligures transferret de-dique iis prope consulem praetor iuberet: itaque mul-€tam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus con-sultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, €quam absente se ex litteris de bene gesta re publica €missis decernere debuerint, praesente se honoris deo-€rum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. nihilo lenioribus, quam absens, senatorum €aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in €prouinciam redit. alter consul Postumius consumpta aestate in reco-€gnoscendis agris, ne uisa quidem prouincia sua comitio-rum causa Romam rediit. consules C. Popilium Laena-€tem P. Aelium Ligurem creauit. praetores exinde facti €C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius €Sp. Cluuius Cn. Sicinius C. [2Memmius]2 iterum.  eo anno lustrum conditum est; censores erant €Q. Fuluius [2Flaccus A. Postumius]2 Albinus; Postumius condidit. censa sunt ciuium Romanorum capita ducenta sexaginta nouem milia et quindecim, minor aliquanto €numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixe-€rat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi €consulis redire in ciuitates suas debuissent, ne quis €eorum Romae, et omnes in suis ciuitatibus cen-serentur. concors et e re publica censura fuit. omnes, €quos senatu mouerunt quibusque equos ademerunt, €aerarios fecerunt et tribu mouerunt; neque ab al-tero notatum alter probauit. Fuluius aedem For-€tunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans €cum Celtiberorum legionibus uouerat, annis sex post, €quam uouerat, dedicauit, et scaenicos ludos per quadri-€duum, unum diem in circo fecit. L. Cornelius Lentulus, decemuir sacrorum, eo anno €mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. lucustarum tantae nubes a mari repente in €Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent. ad quam pestem frugum tollendam Cn. Si-€cinius, praetor designatus, cum imperio [2in]2 Apuliam €missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas €coacto aliquantum temporis absumpsit. principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. €Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. patres referri de Liguribus renouarique se-€natus consultum uolebant, et consul Aelius referebat. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖ؊˜ŠƒPopilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum. col-€legam deterruit; patres eo magis, utrique pariter con-€suli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de pro-€uinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei €bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; Macedoniam decreturos negant, [2ni]2 de M. Popilio re-€ferretur. postulantibus deinde, ut nouos exercitus scri-€bere aut supplementum ueteribus liceret, utrumque negatum est. praetoribus quoque in Hispaniam supple-€mentum petentibus negatum M. Iunio [2in]2 citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urba-€nam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat €sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluuius Sardiniam. consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam €quamque diem indictis, in prouinciam abituros esse de-€nuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeter-€quam quod ad prouinciarum administrationem adtineret.  Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum uenisse €Romam Ualerius Antias his consulibus scribit ad de-€ferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus €belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem uenisse tradunt. Eumenes igitur ut €Romam uenit, exceptus cum tanto honore, quantum non €meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia €quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. causam ueniendi €sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem uidendi €deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, €supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obuiam iret. orsus €inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, ad-€uersantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam €sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. haec secum uolutantem in animo, oppressum fato, €regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset €Romanis. itaque Persea hereditarium [2a]2 patre relictum €bellum et simul cum imperio traditum, iamiam pro-ximum alere ac fouere omnibus consiliis. florere prae-€terea iuuentute, quam stirpem longa pax ediderit, flo-€rere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum cor-€poris robore ac uiribus uigeat, animum esse inueteratum diutina arte atque usu belli. iam inde a puero patris €contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tan-€tum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas uariasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, €quae non ui, non dolo Philippus omnia expertus po-tuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. ac-€cessisse ad uires eam, quae longo tempore multis mag-€nisque meritis pareretur, auctoritatem.  nam apud Graeciae atque Asiae ciuitates uereri maiestatem €eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua muni-ficentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro €certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, €quod ipse uereatur dicere, inuidia aduersus Romanos fauorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingen-€tem auctoritate [2esse]2, Seleuci filiam duxisse eum, non pe-€tentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae pre-canti at[2que]2 oranti; celebratas esse utrasque nuptias gra-€tulatione donis[2que]2 innumerabilium legationum, et ue-€lut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus €nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno €Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo €in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio uero, nisi €discussa res per paucos Romanum imperium intentantis €esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam €gentem priuatim an publice sint maiora uix dici possit, €partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim €hostiliter sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in €seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo prae-sidium petisse? his eum fultum societatibus atque ami-€citiis eos domesticos apparatus belli habere, ut exter-€nis non egeat. triginta milibus peditum, quinque mili-€bus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut €abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus €mercennariorum militum praeter Macedonum copias sti-€pendium in totidem annos praeparatum habeat, prae-€ter annuum, quod ex metallis regiis capiat, uectigal. arma uel tribus tantis exercitibus in armamentaria con-€gessisse. iuuentutem, ut iam Macedonia deficiat, uelut €ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse.  reliquom orationis adhortatio fuit. 'non ego €haec' inquit 'incertis iactata rumoribus et cupidius cre-€dita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero €ad uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud €secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et €egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut uana ad uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam €nobilissimas Asiae et Graeciae ciuitates in dies magis €denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo pro-€cessuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, €alia armis occupantem, alia, quae ui subigi non possent, fauore ac beniuolentia conplectentem; uidebam, quam €inpar esset sors, cum ille uobis bellum [2pararet]2, uos ei €securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem €non parare, sed gerere paene bellum uidebatur. Abru-€polim, socium atque amicum uestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam uo-€bis conperit, socium item atque amicum uestrum, inter-fecit; Euersam et Callicritum Thebanos, principes ci-€uitatis, quia liberius aduersus eum in concilio Boeoto-€rum locuti fuerant delaturosque ad uos, quae agerentur, professi erant, tollendos curauit; auxilium Byzantiis €aduersus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thes-€saliam et Doridem cum exercitu peruasit, ut in bello €intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque €spe nouarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret. haec cum uobis quiescenti-€bus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam €esse a uobis uideat, pro certo habet neminem sibi, ante-quam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc €quam uobis tutum aut honestum sit, uos uideritis: ego €certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum in-€ferendum, quam me socium ad praedicendum, ut cauere-tis, uenire in Italiam. functus necessario mihi officio, €et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid €ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut €uos et uestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, €qui ex uobis pendemus, consulatis?'  haec oratio mouit patres conscriptos. ceterum €in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, €scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello €denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque respon-€sa essent, emanauere. Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus €datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis €quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et de-precatio legatorum respuebatur; et exasperauit animos €ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is €uelle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: ceterum €si peruicacius causam belli quaeri uideat, forti animo €defensurum se. Martem communem esse et euentum in-€certum belli. omnibus ciuitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, €quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et €propter aduentum eius, quem moturum aliquid reban-€tur, miserant pleraeque ciuitates alia in speciem prae-ferentis legatos. et legatio Rhodiorum %erat hac falsa €iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes ciuitatis quoque suae [2crimina]2 Persei criminibus iunxisset. ita-€que omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat. quod cum [2non]2 con-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖ؎˜ˆ‚tigisset, libertate intemperanti inuectus in regem, quod €Lyciorum gentem aduersus Rhodios concitasset grauior-€que Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem [2neque Asiae]2 ingratam populis_nam eo quo-€que iam fauor Persei uenerat_orationem habuit, ce-€terum inuisam senatui inutilemque sibi et ciuitati suae. Eumeni uero conspiratio aduersus eum fauorem [2maiorem]2 €apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti dona-€que quam amplissima data cum sella curuli atque ebur-€neo scipione.  legationibus dimissis cum Harpalus, quanta €maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam €nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reli-quisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret, €non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat €futurum, iam etiam uolebat, in flore uirium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine €ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxi-€liorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium €facinerum ad caedem regis subornat litterasque eis dat €ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Del-phorum. satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret €Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euan-€dro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum €quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaere-bant. escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam €perueniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat €ab laeua ad semitam paulum extantem a fundamento, €qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in ali-quantum altitudinis derupta erat. post maceriam se ab-€diderunt gradibus adstructis, ut ex ea uelut e muro tela in praetereuntem conicerent. primo a mari circumfusa €turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. ubi ad eum lo-€cum uentum est, qua singulis eundum erat, primus se-€mitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti €saxa duo ingentia deuoluunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit €in decliue, multis super prolapsum iam saxis congestis. €et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum [2turba]2, €postquam cadentem uidere, diffugiunt; Pantaleon con-€tra inpauidus mansit ad protegendum regem.  latrones, cum breui circumitu maceriae decurrere ad con-€ficiendum saucium possent, uelut perfecta re in iugum €Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile €sequendo per inuia atque ardua moraretur fugam eorum, €[2ne]2 ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac serui concurrerunt; tollentes sopitum uolnere ac nihil sentien-€tem, uiuere tamen ex calore et spiritu remanente in prae-€cordiis senserunt: uicturum exigua ac prope nulla spes erat. quidam ex satellitibus secuti latronum uestigia, €cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati per-uenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedo-€nes ut [2non]2 inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici €postero die deferunt ad nauem; inde Corinthum, ab €Corintho per Isthmi iugum nauibus traductis, Aegi-nam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, ad-€mittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam per-ferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concor-€dia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris €et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. quae postea non fefellere Eumenen; €et quamquam dissimulare et tacite habere et pati sta-€tuerat, tamen in primo congressu non temperauit, quin €uxoris petendae [2im]2maturam festinationem fratri obi-€ceret. Romam quoque fama de morte Eumenis per-€lata est.  sub idem tempus C. Ualerius ex Graecia, €quo legatus ad uisendum statum regionis eius specu-€landaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentia-€que omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius do-€mus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. princeps €Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos €omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat. ex eo notitia ei cum absente €Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris €magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profec-€tus breui perfamiliaris haberi trahique magis, quam uellet, in arcanos sermones est coeptus. promissis enim €ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam €duces omnes legatique Romani hospitio eius uti ad-€suessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut uenenum dandum curaret. cuius scire se conparationem pluri-€mum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis €conparari; euentu praeterea incerto esse, ut aut satis €efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. Rammius ueritus, ne, si ab-€nuisset, primus ipse ueneni experimentum esset, fac-€turum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante €redire, quam conuento C. Ualerio legato, qui circa Chal-cidem esse dicebatur, uoluit. ad eum primum indicio €delato, iussu eius Romam simul uenit. introductus in €curiam, quae acta erant, exposuit.  haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, €accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, €quippe quem non iustum modo apparare bellum regio €animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latro-ciniorum ac ueneficiorum cernebant. belli administratio €ad nouos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. €Sicinium praetorem, cuius inter ciues et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium €ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum €traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi con-€sul, cui prouincia Macedonia obuenisset, classem appel-lere tuto et copias per commodum exponere posset. Eu-€menes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et diffi-€cili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Per-€gamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante [2summa]2 ui parabat bellum. legati eo €ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo euasisset, uenerunt. cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, €ceteris praetoribus iam in prouincias profectis, M. Iunius €et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae prouinciae obuene-€rant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem €peruicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum dare-€tur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones [2scribere]2, in socialem exercitum €quinque milia peditum et trecentos equites imperare €sociis iussi. hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus €nouis portatum est.  eodem anno, quia per recognitionem Postumi €consulis magna pars agri Campani, quem priuati sine €discrimine passim possederant, recuperata in publi-€cum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgauit, €ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, €ut in uacuo uageretur cupiditas priuatorum. cum [2in]2 expectatione senatus esset bello etsi non in-€dicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei €secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum fi-lium regis secum adducentes Romam uenerunt; quo-€rum oratio fuit, regem educendum filium Romam €misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Ro-manis hominibusque. petere, ut eum non sub hospitum €modo priuatorum custodia, sed publicae etiam curae ac uelut tutelae uellent esse. ea legatio grata senatui fuit; €decreuerunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas €locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. €et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis socie-€tatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, da-€tum est, et munera [2binum]2 milium aeris [summae] in singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Mace-€doniae Threcia esset, adsumptos in societatem gau-€debant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata €omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusse-€runt, simul renouare amicitiam, simul speculari, num žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖؓ˜ˆƒsollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.  in suspensa ciuitate ad expectationem noui €belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capi-€tolio bello Punico [2priore posita ob uictoriam M. Aemili]2 €consulis, cui collega Ser. Fuluius fuit, tota ad imum €fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad se-natum relata est; patres et [2ad]2 haruspices referri et de-cemuiros adire libros iusserunt. decemuiri lustrandum €oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, €uictimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae €et in Campania ad Mineruae promunturium renuntia-€runt; ludos per decem dies Ioui optimo maximo primo quoque die faciendos. ea omnia cum cura facta. haru-€spices in bonum uersurum id prodigium, prolationem-€que finium et interitum perduellium portendi respon-€derunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. accesserunt, quae cumularent re-€ligiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per €triduum in oppido pluuisse; Calatiae asinum tripedem €natum, et taurum cum quinque uaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluuisse. horum quoque pro-€digiorum causa res diuinae factae et supplicatio unum €diem feriaeque habitae.  consules ad id tempus in prouinciam non €exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, se-€natui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius sta-tutum patribus erat. aucta etiam inuidia est Popili €litteris [eius], quibus iterum cum Statellatibus Liguri-€bus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum €occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt. tum uero non absens €modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum in-€tulisset [2et]2 pacatos ad rebellandum incitasset, sed con-€sules, quod non exirent in prouinciam, in senatu incre-piti. hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo €et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus mul-€tam se dicturos, nisi in prouinciam exirent, denuntia-€runt, et rogationem, quam de Liguribus deditis pro-mulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. san-€ciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem resti-€tutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo €malo is in seruitutem uenisset, ut iuratus senatus de-€cerneret, qui eam rem quaereret animaduerteretque. ex €auctoritate deinde senatus eam rogationem promul-garunt. priusquam proficiscerentur consules, C. Ci-€cereio, [2praetori]2 prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est. is expositis, quas in Corsica res gessisset, €postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod €iam in morem uenerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphauit. rogationem Marciam de Liguribus magno €consensu plebes sciuit iussitque. ex eo plebiscito C. Li-€cinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea ro-€gatione uellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt.  tum demum consules in prouinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. neque ta-€men M. Popilius reuerti Romam audebat, ne causam €diceret aduerso senatu, infestiore populo, apud praeto-€rem, qui de quaestione in se [2pro]2posita senatum consu-luisset. huic detractationi eius tribuni plebis alterius €rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante €idus Nouembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. hoc tractus uinculo €cum redisset, ingenti cum inuidia in senatum uenit. ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus con-€sultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fuluium €L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. €Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituen-€dos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Po-pilius daret. multa milia hominum hoc senatus consulto €restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. M. Popilius rogatione Marcia bis apud €C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia con-€sulis absentis et Popiliae familiae precibus uictus, idi-€bus Martiis adesse reum iussit, quo die noui magistra-€tus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui priuatus futurus esset. ita rogatio de Liguribus arte fallaci €elusa est.  legati Carthaginienses eo tempore Ro-€mae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses €querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab €Roma, qui [2in]2 re praesenti cognoscerent, missi essent, €amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthagi-€niensis biennio proxumo Masinissam ui atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Car-thaginienses foedere inligatos silere; prohiberi enim €extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis €finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, €illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte uetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. sed €iam ultra superbiam crudelitatemque et auaritiam eius €pati non posse Carthaginienses. missos esse [2se]2, qui ora-€rent senatum, ut trium harum rerum unam ab se im-petrari sinerent: ut uel ex aequo in[2ter regem]2 socium po-€pulumque [2Carthaginiensem]2, quid cuiusque esset, dis-€ceptarent; uel permitterent Carthaginiensibus, ut ad-€uersus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; €uel ad extremum, si gratia plus quam ueritas apud eos €ualeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masi-nissae uellent. modestius certe daturos eos, et [2se]2 sci-€turos, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio [2finem]2 facturum. horum si nihil im-€petrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pa-€cem delictum esset, ipsi potius animaduerterent in se. tutam seruitutem se sub dominis Romanis quam liber-tatem expositam ad iniurias Masinissae malle; perire €denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi €carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacri-€mantes procubuerunt stratique humi non sibi magis €misericordiam quam regi [2inuidiam conciliarunt]2.  interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, €aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam ue-nisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus €agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque €patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, €de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicauerint. in aede Aesculapi clandestinum eos per €aliquot noctes consilium principum habuisse, unde * * €praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui de-€precaretur senatum, ne quid communibus inimicis cri-€minantibus se [2crederent]2, quem ob nullam aliam causam €nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: Gu-€lussam placere extemplo in Numidiam proficisci et €nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses €querantur, legatos quam primum ad senatum mittat de-€nuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum ue-niant. se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. agrum, €qua cuiusque sit, possideri uelle, nec nouos statuere fines, sed ueteres obseruare in animo habere. Carthaginiensi-€bus uictis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace €eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex in-€stituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conseruata.  sub idem tempus Cn. Seruilius Caepio Ap. €Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repeten-€das in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei se-€natum insuper accenderunt, relatis ordine, quae ui-€dissent quaeque audissent: uidisse se per omnes urbes Macedonum summa ui parari bellum. cum ad regem €peruenissent, per multos dies conueniendi eius po-€testatem non factam; postremo, cum desperato iam con-€loquio profecti essent, tum demum se ex itinere reuoca-tos et ad eum introductos esse. suae orationis summam €fuisse: foedus cum Philippo ictum [2es]2se, cum ipso eo €post mortem patris renouatum, in quo diserte prohiberi žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖؙ”„eum extra fines arma efferre, prohiberi socios po-puli Romani lacessere bello. exposita deinde ab se or-€dine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen uera omnia et conperta referentem audissent. Samothracae prae-€terea per multos dies occultum consilium cum legatio-nibus ciuitatium Asiae regem habuisse. pro his iniuriis €satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res so-ciisque suis, quas contra ius foederis habeat. regem ad €ea primo accensum ira inclementer locutum, auaritiam €superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod €alii super alios legati uenirent speculatum dicta facta-€que sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent; postremo multum ac €diu uociferatum reuerti postero die iussisse: scriptum se responsum dare uelle. tum ita sibi scriptum tradi-€tum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; €id se renouari, non quia probaret, sed quia in noua possessione regni patienda omnia essent, passum. no-€uom foedus si secum facere uellent, conuenire prius de €condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex €aequo foedus fieret, et se uisurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos. atque ita €se proripuisse, et summoueri e regia omnes coeptos. €tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua uoce €eum accensum restitisse atque uoce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. ita se pro-€fectos; nec sibi aut manentibus [2aut abeuntibus]2 quid-€quam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi. senatui, ut scirent quam pri-€mum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras €mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam €ad magistratus creandos ueniret.  nihil magnopere, quod memorari adtineat, €rei publicae eo anno consules gesserant. magis e re €publica uisum erat, conprimi ac sedari exasperatos Li-gures. cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium €quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fe-€cerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, si-€mul nuntiantes uno animo uiuere Macedonum atque €Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum; et specie legatorum Illyrios speculatores Romae €esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. Illyrii uocati in senatum; qui cum legatos se esse missos €ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent €magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sci-€retur denique uenisse eos et super qua re uenissent? €haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non €postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem €legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quereren-€tur; senatum existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. in hanc legatio-€nem missi A. Terentius Uarro C. Plaetorius C. €Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt €legati, qui rettulerunt Eumenen [2Aeg]2inae, Antiochum €in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese conuenisse. omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie [2in]2 €fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Ro-€manus imperasset, praestaturos. et ciuitates socias €adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbu-tos Persei consiliis inuenisse. uenerant Rhodii legati ad €purganda ea, quae uolgo iactari de ciuitate sciebant; €ceterum senatum iis non [2prius dari, quam no]2ui consules €magistratum inissent, placuit.  belli apparatum non differendum cen-€suerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex uete-€ribus quinqueremibus in naualibus Romae subductis, €quae possent usui esse, reficeret pararetque naues quin-quaginta. si quid ad eum numerum explendum deesset, €C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae €in Sicilia naues essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. so-€cios nauales libertini ordinis in uiginti et quinque naues €exciuibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; €in quinque et uiginti parem numerum Cn. Sicinius so-€ciis imperaret; idem praetor peditum octo milia, qua-€dringentos [2equites]2 ab sociis Latini nominis exigeret. hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedo-€niam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur. Cn. Sicinius praetor ut exer-€citum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio con-€suli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, €ut et legionem secundam, quae maxume ueterana in Li-€guribus erat, et [2ex]2 sociis Latini nominis quattuor milia €peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius €prouinciam Macedoniam obtinere, donec successor ue-€niret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt. duodequa-€draginta quinqueremes ex naualibus deductae; qui de-€duceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praeposi-tus; duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi €exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres €legati missi, Sex. Digitius T. Iuuentius M. Caecilius. €ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus €ex urbe profectus, Brundisium uenit.  exitu prope anni C. Popilius consul Ro-€mam redit aliquanto serius, quam [2senatus]2 censuerat, €cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tan-tum bellum immineret, e re publica uisum erat. itaque €non secundis auribus patrum auditus est consul, cum €in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret. succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur €scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non resti-tuisset. comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal. Martias sunt habita. creati €consules [2P.]2 Licinius Crassus C. Cassius Longinus. pos-€tero die praetores facti C. Sulpicius Galba L. Furius €Philus L. Canuleius Diues C. Lucretius [2Gallus]2 C. Caninius Rebilus L. Uillius Annalis. his praetoribus €prouinciae decretae, duae iure Romae dicendo, His-€pania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo senatus censuisset. consulibus designatis imperauit €senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis €maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum €populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prospe-rum eueniret. eodem die decreuit senatus, C. Popilius €consul ludos per dies decem Ioui optumo maxumo [2fieri]2 €uoueret donaque circa omnia puluinaria dari, [2si]2 res publica decem annos in eodem statu fuisset. ita ut cen-€suerant, in Capitolio uouit consul, ludos fieri donaque €dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum €et quinquaginta non minus adessent. praeeunte uerba €Lepido pontifice maxumo id uotum susceptum est. eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus €decemuir sacrorum et Q. Fuluius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor. hic foeda morte perit. ex €duobus filiis eius, qui tum in Illyrico militabant, nun-€tiatum alterum [2mortuum, alterum]2 graui et periculoso morbo aegrum esse. obruit animum simul luctus metus-€que: mane ingressi cubiculum serui laqueo dependen-€tem inuenere. erat opinio post censuram minus con-€potem fuisse sui; uulgo Iunonis Laciniae iram ob spo-liatum templum alienasse mentem ferebant. suffectus €in Aemili locum decemuir M. Ualerius Messalla; in €Fului pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adu-€lescens sacerdos, est lectus.  P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs €tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges ciuitates-€que, quae in Europa quaeque in Asia erant, conuerterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen €cum uetus odium stimulabat, tum recens ira, quod sce-€lere regis prope ut uictuma mactatus Delphis esset. Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis [2et]2 €euentum expectare; nam neque Romanos posse aequom €censere, aduersus fratrem uxoris [2se]2 arma ferre, et apud €Persea uictorem ueniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod €Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est €iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖ؝•consociauerat consilia. Antiochus inminebat quidem €Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum €spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo im-€pedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; €quod [2ad]2 bellum tamen omnia et per suos legatos sena-tui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptole-€maeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; €tutores et bellum aduersus Antiochum parabant, quo €uindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollice-bantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento €iuuabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenen-€que filium mittere ad bellum parabat. consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Ro-€manos uictoria esset, sua quoque in eodem statu man-€sura esse, neque ultra quidquam mouendum; non enim passuros Romanos uim Carthaginiensibus adferri; si €fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, €rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Ro-€manis, quam satis statuerat, utram foueret partem, im-€petuque magis quam consilio his aut illis se adiunctu-rus uidebatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Ma-€cedonum partis erat.  haec sententia regibus cum esset de bello, €in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, €ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque incli-nata; principum diuersa cerneres studia. pars ita in €Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico fauore corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani €capti, plures ita, si praecipuam operam nauassent, po-tentes sese in ciuitatibus suis futuros rati. pars altera €regiae adulationis erat; quos[2dam]2 aes alienum et de-€speratio rerum suarum eodem manente statu praecipites €ad nouanda omnia agebat; quosdam uentosum ingenium, quia [2ad]2 Persea magis aura popularis ierat. tertia pars, €optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini €potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neu-€tram partem uolebant potentiorem altera oppressa fieri, €sed inlibatis potius uiribus utriusque partis pacem ex €aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem €ciuitatium fore. protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. haec sentientes certamina fautorum €utriusque partis taciti ex tuto spectabant. consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus €consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium €maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis im-€molassent, inde preces suas acceptas ab diis immorta-€libus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responde-€runt: si quid rei nouae inciperetur, id maturandum €esse; uictoriam, triumphum, propagationem [2imperii portendi. patres, quod bonum faustum]2 felixque populo €Romano esset, centuriatis comitiis primo [2quoque]2 die €ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus €Philippi filius, Macedonum rex, aduersus foedus cum €patre Philippo ictum et secum post mortem eius reno-€uatum sociis populi Romani arma intulisset, agros uastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi €aduersus populum Romanum consilia inisset, arma mi-€lites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis €rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio €ad populum lata est.  senatus consultum inde €factum est, ut consules inter se prouincias Italiam et €Macedoniam compararent sortirenturue; cui Macedonia €obuenisset, ut is regem Persea quique eius sectam se-€cuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. legiones quattuor nouas scribi placuit, €binas singulis consulibus. id praecipui prouinciae Ma-€cedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus €quina milia et duceni pedites ex uetere instituto daren-€tur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia pe-€ditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. et in sociali exercitu consuli alteri auctus nu-€merus: sedecim milia peditum octingentos equites, €praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. Italiae satis uisa duodecim €milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quo-€que praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones €militesque ueteres scriberet, quos uellet, consul usque ad quinquaginta annos. in tribunis militum nouatum eo €anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex €senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni mili-€tum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum prae-€torumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium €ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios na-€uales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supple-€mentum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes ciuium Romanorum, tertia sociorum esset. com-€meatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardinia[2que]2 €subueherentur, praetoribus, [2qui]2 eas prouincias sortiti €essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis €Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebi-€lus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, [2L. Ca-€nuleius Hispaniam,]2 C. Sulpicius Galba urbanam iuris-€dictionem, L. Uillius Annalis inter peregrinos; C. Lu-€cretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obuenit.  inter consules magis cauillatio quam magna €contentio de prouincia fuit. Cassius sine sorte se Mace-€doniam optaturum dicebat, nec posse collegam saluo iureiurando secum sortiri. praetorem eum, ne in prouin-€ciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque €diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non €possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non, quid uelit in consulatu, €potius quam, quid in praetura iurauerit P. Licinius, €animaduertendum esse censeat; se tamen futurum in senatus potestate. consulti patres, cui consulatum po-€pulus Romanus non negasset, [2ei]2 ab se prouinciam negari, €superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, [2C.]2 Cassio Italia obuenit. legiones inde sor-€titi sunt: prima et tertia [2ut]2 in Macedoniam traiceren-€tur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura €habebant. Licinius ueteres quoque scribebat milites cen-€turionesque; et multi uoluntate nomina dabant, quia €locupletes uidebant, qui priore Macedonico bello aut ad-uersus Antiochum in Asia stipendia fecerant. cum €tribuni militum, qui centuriones * * , sed primum quem-€que citarent, tres et uiginti centuriones, qui primos €pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo €ex collegio, M. Fuluius Nobilior et M. Claudius Mar-cellus, ad consules [2rem]2 reiciebant: eorum cognitionem €esse debere, quibus dilectus quibusque bellum manda-€tum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, €aiebant, et si iniuria fieret, auxilium ciuibus laturos.  ad subsellia tribunorum res agebatur; eo €M. Popilius consularis, aduocatus [2centurionum, et]2 cen-turiones et consul uenerunt. consule inde postulante, ut €in contione ea res ageretur, populus in contionem aduo-€catus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita uerba fecit: militares homines et sti-€pendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus €confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus ope-€ram rei publicae dent. id tantum deprecari, ne inferiores €iis ordines, quam quos, [2cum]2 militassent, habuissent, ad-tribuerentur. P. Licinius consul senatus consulta reci-€tari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, €deinde, quo ueteres centuriones quam plurimos ad id €bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, uacationem militiae esse. depre-€catus est deinde, [2ne]2 in nouo bello, tam propinquo Italiae, aduersus regem potentissimum, aut tribunos militum di-€lectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, €quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖØ”–„adsignare. si quid in ea re dubium esset, ad senatum €reicerent.  postquam consul, quae uoluerat, dixit, Sp. €Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appella-€uerant, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. permissu omnium ita locutus €fertur: 'Sp. Ligustinus [tribus] Crustumina ex Sabinis €sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reli-€quit et paruom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. cum primum in aetatem ueni, pater €mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil €adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta uel in diti domo satis esset. sex €filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii quattuor togas uiriles habent, duo praetextati sunt. mi-€les sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo €exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, bien-€nium miles gregarius fui aduersus Philippum regem; €tertio anno uirtutis causa mihi T. Quinctius Flamini-nus decumum ordinem hastatum adsignauit. deuicto €Philippo Macedonibusque cum in Italiam [2re]2portati ac €dimissi essemus, continuo miles uoluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. neminem €omnium imperatorum, qui uiuant, acriorem uirtutis €spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et €alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator €dignum iudicauit, cui primum hastatum prioris cen-turiae adsignaret. tertio iterum uoluntarius miles factus €sum in eum exercitum, qui aduersus Aetolos et An-€tiochum regem est missus. a M'. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus. expulso rege €Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; €et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipen-€dia feci. bis deinde in Hispania militaui, semel Q. Ful-€uio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. a Flacco inter ceteros, quos uirtutis causa secum ex pro-€uincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in prouinciam ii. quater intra paucos €annos primum pilum duxi; quater et tricies uirtutis €causa donatus ab imperatoribus sum; sex ciuicas coronas €accepi. uiginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta. quodsi mihi €nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas uaca-€tionem daret, tamen, cum quattuor milites pro me uobis dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. sed €haec pro causa mea dicta accipiatis uelim; ipse me, €quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. quo ordine me €dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potesta-€tis; ne quis me uirtute in exercitu praestet, dabo ope-€ram; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una stipendia fecerunt, testes sunt. uos quoque €aecum est, commilitones, etsi appellatione uostrum €usurpatis ius, cum adulescentes nihil aduersus ma-€gistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, €nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et €omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defen-€suri sitis.'  haec ubi dixit, conlaudatum mul-€tis uerbis P. [2Licinius]2 consul ex contione in senatum duxit. ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, €tribunique militares in legione prima primum pilum €uirtutis causa ei adsignarunt. ceteri centuriones remissa €appellatione ad dilectum oboedienter responderunt. quo maturius in prouincias magistratus proficisce-€rentur, Latinae kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni €perfecto C. Lucretius praetor omnibus, quae ad classem opus erant, praemissis Brundisium est profectus. praeter €eos exercitus, quos consules comparabant, C. Sulpicio €Galbae praetori negotium datum, ut quattuor legiones €scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, €iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret, qui praeessent; sociis Latini nominis imperaret quindecim €milia peditum, mille et ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus censuisset. P. Licinio con-€suli ad exercitum ciuilem socialemque petenti addita €auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii_in-€certus numerus, quantum rogati [auxilia] Cretenses misissent_, Numidae item equites elephantique. in €eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi €L. Postumius Albinus Q. Terentius Culleo C. Aburius. €in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium €Albinum C. Decimium A. Licinium Neruam.  per idem tempus legati ab rege Perseo €uenerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum €iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset. in aedem Bellonae in se-€natum introducti ita uerba fecerunt: mirari Persea re-€gem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; si impetrari a senatu posset, ut ii reuocentur, regem de €iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu se-natus satisfacturum esse. Sp. Caruilius, ad eam ipsam €rem ex Graecia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. €is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot €urbes captas, cetera, quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi. postquam €haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum €esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium breui cum exercitu futurum in Macedonia esse: ad eum, si €satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam €quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum. ita dimissis P. Licinio con-€suli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos €Italia excedere, et Sp. Caruilium mitteret, qui, donec nauem conscendissent, custodiret. haec Romae acta €nondum profectis in prouinciam consulibus. iam Cn. €Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium €ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis €in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equiti-€bus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habe-bat. inde tribunos cum duobus milibus militum ad occu-€panda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accer-€sentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu €Macedonum essent, misit.  paucis post diebus Q. Marcius [2et]2 A. Ati-€lius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, le-€gati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille se-€cum aduexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, et milites diuiserunt. L. Decimius missus est ad Gen-€tium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum ami-€citiae cum [2populo Romano]2 habere cerneret, retentare aut etiam ad belli societatem perlicere iussus. Lentuli €in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent €oramque maris in occidentem uersi ante hiemem cir-cumirent. Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia €circumeundae adsignantur; inde Boeotiam atque Eu-€boeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. prius-€quam digrederentur a Corcyra, litterae [2a]2 Perseo ad-€latae sunt, quibus quaerebat, quae causa Romanis aut €in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attu-€lerat, dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere. Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum €sine discrimine omnes ciuitates adhortarentur, ut, quo €animo, qua fide adiuuissent Romanos Philippi primum, €deinde Antiochi bello, eodem aduersus Persea iuuarent, fremitum in contionibus mouebant, Achaeis indignan-€tibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Ma-€cedonici belli praestitissent Romanis, [2quo]2 Messenii at-€que Elii, [qui] et [Macedonis] Philippi bello hostes €fuissent [2Romanis]2 et pro Antiocho postea arma aduer-sus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achai-€cum contributi concilium, uelut praemium belli se €uictoribus Achaeis tradi quererentur.  Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri €oppidum, decem milia [2a]2 mari cum escenderent, concilio €Epirotarum habito cum magno omnium adsensu au-€diti sunt; et quadringentos iuuentutis eorum in Orestas, €ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, mise-runt. inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati €dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, €[et] Lycisco praetore facto, quem Romanorum fauere žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖئ’„rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam. €eo legati Acarnanes et Boeotorum exules uenerunt. Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, An-€tiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, ad-€uersus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam. si male meriti clementiam po-€puli Romani experti essent, bene merendo liberalita-tem experirentur. Boeotis exprobratum, societatem eos €cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam, princi-€pem alterius partis, conferrent et quasdam ciuitates €dissentientis in causam deductas, appariturum id esse €Marcius respondit; singulis enim ciuitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Lari-€sae fuit concilium. ibi [2et]2 Thessalis benigna materia gra-€tias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et le-€gatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. hac mutua €commemoratione meritorum accensi animi multitudinis €ad omnia decernenda, quae Romani uellent. secundum hoc concilium legati a Perseo rege uene-€runt priuati maxime hospitii fiducia, quod ei pater-€num cum Marcio erat. ab huius necessitudinis com-€memoratione orsi petierunt legati, in conloquium ue-niendi regi potestatem faceret. Marcius et se ita a patre €suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Phi-€lippo fuisse, [2et]2 minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse. conloquium, si satis com-€mode ualeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi €primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab €Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi, uenturos.  et tum quidem ab Dio Perseus €in interiora regni recepit se, leui aura spei obiecta, quod €Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos ad constitutum locum uenerunt. mag-€nus comitatus fuit regius cum amicorum tum satelli-€tum turba stipante. non minore agmine legati uenerunt €et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus ci-€uitatium, quae conuenerant Larisam et renuntiare do-mum certa, quae audissent, uolebant. inerat cura in-€sita mortalibus uidendi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. [2ut]2 in €conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper inter-€nuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. ali-€quid illi regiae maiestati, aliquid [2hi]2 populi Romani €nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. ioco etiam Marcius cunctantis €mouit. 'minor' inquit 'ad maiores et'_quod Phi-€lippo ipsi cognomen erat_'filius ad patrem trans-eat.' facile persuasum id regi est. aliud deinde ambi-€gebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni €comitatu transire aecum censebat; legati uel cum tri-€bus uenire iubebant uel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. Hippian €et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes ami-€corum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides €desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. salutatio €non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, €positisque sedibus consederunt.  cum paulisper silentium fuisset, 'expectari €nos' inquit Marcius 'arbitror, ut respondeamus litteris €tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita €legati cum militibus uenerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus. ad hanc interrogationem tuam et non €respondere, uereor, ne superbum sit, et uera respondere ne nimis acerbum audienti tibi uideatur. sed cum aut €uerbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, €sicut bellum aduersus te alii quam mihi mandatum €malim, ita orationis acerbitatem aduersus hospitem, €utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent. ex quo regnum adeptus €es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse €censet, quod legatos Romam ad renouandum [2foedus mi-€seris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renouandum]2 €iudicat potius quam, cum renouatum esset, uiolandum. Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, €regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne €quid ultra dicam, [2te]2 laetatum appareret, recepisti, qui €omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occi-derant; per Thessaliam et Maliensem agrum cum exer-€citu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra €foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, €secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iu-reiurando pepigisti; Thebanos legatos, Euersam et €Callicritum, uenientis ad nos, quaerere malo, quis in-€terfecerit, quam arguere. in Aetolia bellum intestinum €et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae ui-deri possunt? Dolopes a te ipso euastati sunt. Eumenes €rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut uictu-€ma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre; quae hospes Brundisinus occul-€ta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos. haec ne di-€cerentur a me, uno modo uitare potuisti, non quaerendo, €quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, €aut praesidia in sociorum urbes mitteremus. quae-€renti tibi superbius tacuissemus, quam uera respondi-mus. equidem pro paterno nostro hospitio faueo ora-€tioni tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas €agendae tuae apud senatum causae.'  ad ea rex: 'bonam causam, si apud iudices €aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam. eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea €sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fa-€teri erubescam, partim quae uerbo obiecta uerbo ne-gare [2satis]2 sit. quid enim, si legibus uestris hodie reus €sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius uere quam conuiciari uideantur? sci-€licet nec Eumenes, cum tam multis grauis publice ac €priuatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque €ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam €Rammium, quem neque umquam ante uideram nec eram postea uisurus, inuenire potui. et Thebanorum, quos €naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi red-€denda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo. cuius €condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si uos €quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam €aut Romam se contulerunt, his facinerum, propter quae damnati sunt, auctores uos fuisse fateamini. si €hoc et uos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quo-€que inter ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam €exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse ad-€monitus a uobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis. et haec qui-€dem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa €tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est uobis-cum, disceptationem habeant. nam si est in foedere ita €scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri €me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod €me armis aduersus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus uiolatum esse. sin autem hoc et €ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est, €ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere €decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphi-€polim peruastasset, multa libera capita, magnam uim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? quiesce-€rem et paterer, donec Pellam et in regiam meam arma-€tus peruenisset? at enim bello quidem iusto sum per-€secutus, sed uinci non oportuit eum, neque alia, quae €uictis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, €qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit? non sum eodem modo defensurus, €Romani, quod Dolopas armis coercuerim; quia, etsi €non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, uestro decreto patri adtributi meo. nec, €si causa reddenda sit, non uobis nec foederatis, sed iis, €qui [2ne]2 in seruos quidem saeua atque iniusta imperia €probant, plus aequo et bono saeuisse in eos uideri €possum; quippe Euphranorem, praefectum a me in-€positum, ita occiderunt, ut mors poenarum eius le-€uissima fuerit. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖØŖat cum processissem inde ad €uisendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in pro-€pinquo Delphi s[2unt]2, sacrificandi causa, [2ut]2 multo ante debita uota persoluerem, Delphos escendi. et his, cri-€minis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; sci-€licet, ut, quod nunc uos facere queror, urbes occuparem, arcibus inponerem praesidia. uocate in concilium Grae-€ciae ciuitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet €militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse uidear. Aetolis et Byzantiis €praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. €haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum €indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu uestro, €ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, [2Q.]2 Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. sed €nondum Romam accusator Eumenes uenerat, qui calum-€niando omnia detorquendoque suspecta et inuisa effi-€ceret et persuadere uobis conaretur, non posse Grae-€ciam in libertate esse et uestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset. circumagetur hic €orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum €ultra iuga Tauri emotum; grauiorem multo Asiae, €quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere €socios uestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam €arcem supra capita finitimarum ciuitatium imposi-tam. ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a uobis €obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut €aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, €quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id uos factum accipiatis. conscius mihi sum nihil me €scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia €lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. nihil certe insanabile nec, quod bello et armis perse-€quendum esse censeatis, commisi; aut frustra clemen-€tiae grauitatisque uestrae fama uolgata per gentes est, €si talibus de causis, quae uix querella et expostula-€tione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella €infertis.'  haec dicenti ei sum adsensum esset, Mar-€cius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum expe-€rienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem €ullam censuisset [2rex]2, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. ad id [2cum]2 necessaria €petitio indutiarum uideretur cuperetque Marcius neque €aliud conloquio petisset, grauate et in magnam gratiam petentis concessit. nihil enim satis paratum ad bellum €in praesentia habebant Romani, non exercitum, non €ducem, cum Perseus, ni spes uana pacis occaecasset con-€silia, omnia praeparata atque instructa [2haberet]2, et suo €maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset. ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, le-gati Romani in Boeotiam %comparati sunt. ibi iam mo-€tus coeperat esse discedentibus a societate communis €concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renun-€tiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus €populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso iti-€nere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo €societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo €in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusse-runt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certa-€mine. comitiis praetoris [2et]2 Boeot[2arch]2arum uicta pars €iniuriam persequens coacta multitudine decreuit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur. exules Thespias uni-€uersi concesserunt; inde_recepti enim sine cuncta-€tione erant_Thebas iam mutatis animis reuocati €decretum faciunt, ut duodecim, qui priuati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. nouus deinde €praetor_Ismenias is erat, uir nobilis ac potens_ €capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chal-€cidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti €causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; ex [2ea]2 contentione ortum certamen. utriusque [tamen] €partis legati ad Romanos uenerunt, et exules accusato-€resque Ismeniae et Ismenias ipse.  Chalcidem ut uentum est, aliarum ciuitatium €principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo €quique proprie decreto regiam societatem aspernati Ro-€manis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aecum censebat. inde cer-€tamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, €haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. Thebae quoque ipsae, quod Boeo-€tiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem trahentibus ciuitatem, aliis ad Romanos; et turba Co-€ronaeorum Haliartiorumque conuenerat ad defenden-€dum decretum regiae societatis. sed constantia princi-€pum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta €esset uis et fortuna imperii Romani, uicta tandem mul-€titudo et, ut tolleretur regia societas, decreuit, et eos, €qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satis-€faciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari ciuitatem iussit. Thebanos Marcius et Ati-€lius laeti audierunt auctoresque et his [2et]2 separatim sin-€gulis fuerunt ad renouandam amicitiam mittendi Ro-mam legatos. ante omnia exules restitui iusserunt et €auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, €quod maxume uolebant, discusso Boeotico concilio [2in €Pelo]2ponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito. Argis praebitum est iis concilium; ubi res €* * * aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent. id praesidium ad Chalcidem tuen-€dam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, €missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in €Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.  inde legatio sub idem tempus in Asiam [2et]2 circum insulas missa. tres erant legati, Ti. Claudius €Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur €socios ad suscipiendum aduersus Persea [2pro]2 Romanis €bellum; et, quo quaeque opulentior ciuitas erat, eo €accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant. Rhodii maximi ad omnia momenti €habebantur, quia non fouere tantum, sed adiuuare €etiam uiribus suis bellum poterant, quadraginta naui-bus auctore Hegesilocho praeparatis; qui cum in summo €magistratu esset_prytanin ipsi uocant_, multis €orationibus peruicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe €uanam experti essent, regum fouendorum spe Roma-€nam societatem, unam tum in terris uel uiribus uel fide stabilem, retinerent. bellum imminere cum Perseo; de-€sideraturos Romanos eundem naualem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello uidissent. tre-€pidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda €esset, nisi reficere naues, nisi instruere naualibus sociis €coepissent. [2id]2 eo magis enixe faciundum esse, ut cri-mina delata ab Eumene fide rerum refellerent. his in-€citati quadraginta nauium classem instructam ornatam-€que legatis Romanis aduenientibus, ut non expecta-tam adhortationem esse appareret, ostenderunt. et haec €legatio magnum ad conciliandos animos ciuitatium €Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effec-€tu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyrio-€rum suspicione infamis, Romam redit.  Perseus, cum ab conloquio Romanorum in €Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de inco-€hatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzan-tium et Rhodum et * * legatis ferendas dedit. in litteris €eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Ro-€manorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita €disposita, ut superior fuisse in disceptatione uideri posset. apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem €futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos €Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus mo-€uere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; si nihil deprecando €proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac po-€testas ad unum populum perueniat. cum ceterorum id €interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter €alias ciuitates dignitate atque opibus excellant; quae €serua atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus. magis et litterae et uerba legatorum €benigne sunt audita, quam momentum ad mutandos €animos habuerunt; potentior esse partis melioris auc-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖØ®–toritas coeperat. responsum ex decreto est optare pacem €Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret €aut peteret rex, quod ueterem amicitiam, multis magnis-€que meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque ciuita-€tes, [et] Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, €quibus expressum inuitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. Thebani nihil moti €sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis. Coronaei et Haliartii, €fauore quodam insito in reges, legatos in Macedo-€niam miserunt praesidium petentes, quo se aduersus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. cui €legationi responsum ab rege est, praesidium se propter €indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen €ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut €se uindicarent, ne Romanis praeberent causam in se €saeuiendi.  Marcius et Atilius Romam cum uenissent, €legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re €magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instruc-€tum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca €praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur. spatio autem indutiarum sumpto €aecum [2bellum]2 futurum: illum nihilo paratiorem, Ro-€manos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. €Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne €coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. haec ut summa ratione acta magna pars senatus ad-€probabat; ueteres et moris antiqui memores nega-bant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. non €per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam €inprouisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu €magis quam uera uirtute gloriarentur, bella maiores €gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, de-€nuntiare etiam interdum [2pugnam et locum]2 finire, in quo dimicaturi essent. eadem fide indicatum Pyrrho €regi medicum uitae eius insidiantem; eadem Faliscis uinctum traditum proditorem liberorum; religionis haec €Romanae esse, non uersutiarum Punicarum neque calli-€ditatis Graecae, apud [2quos]2 fallere hostem quam ui su-perare gloriosius fuerit. interdum in praesens tempus €plus profici dolo quam uirtute; sed eius demum ani-€mum in perpetuum uinci, cui confessio expressa sit €se neque arte neque casu, sed collatis comminus uiribus iusto ac pio esse bello superatum. haec seniores, qui-€bus noua ac nimis [2callida minus]2 placebat sapientia; €uicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam ho-€nesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, €et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus €remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime uisum esset, agere. A. quoque Atilium mi-€serunt ad occupandam Larisam in Thessaliam timen-€tes, ne, si indutiarum dies exisset, [2Perseus]2 praesi-€dio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus. et P. Lentulo, qui ex Achaia €redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis €daret operam, ut in potestate Boeotia esset.  his praeparatis, quamquam ad bellum €consilia erant destinata, senatum tamen praeberi lega-tis placuit. eadem fere, quae in conloquio ab rege €dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni €factarum crimen et maxima cura et minime tamen €probabiliter_manifesta enim res erat_defensum; cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, €qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extem-€plo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Mace-€donia prouincia obuenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conueniendum. C. €Lucretius praetor, cui classis prouincia erat, cum qua-€draginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex €refectis nauibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit. praemissus a praetore est frater [2M.]2 Lucretius €cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis nauibus ad Cephallaniam classi occurrere. ab €Reginis triremi una [2sumpta]2, ab Locris duabus, ab €Uritibus quattuor, praeter oram Italiae superuectus Ca-€labriae extremum promunturium [in] Ionio mari Dyr-rhachium traicit. ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, €duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis €lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Ro-€manorum conparatos esse, omnibus abductis die ter-€tio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. ibi ste-€tit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae trai-€cerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum €dissipatae consequerentur.  per hos forte dies P. Licinius consul uotis €in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac €maiestate agitur; praecipue conuertit oculos animosque, €cum ad magnum nobilemque aut uirtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim €non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, €ut uideant ducem suum, cuius imperio consilioque sum-mam rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde €cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae euentus communisque Mars belli sit; aduersa secundaque, €quae inscitia et temeritate ducum clades saepe accide-€rint, quae contra bona prudentia et uirtus attulerit. quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae €consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum €exercitu uictore scandentem in Capitolium ad eosdem €deos, a quibus proficiscatur, uisuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, aduersus €quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et €Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano €etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei €numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli ex-pectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus om-€nium ordinum homines proficiscentem consulem pro-secuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo €missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuuenes, €P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat. cum iis consul Brundisium €ad exercitum [2profectus]2 atque inde cum omnibus copiis €transuectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro po-€suit castra.  paucos ante dies Perseus, postquam legati ab €Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium ha-€buit. ibi aliquam[2diu]2 diuersis sententiis certatum est. erant, quibus uel stipendium [2pendendum]2, si iniungere-€tur, uel agri parte cedendum, si multarent, quidquid €denique aliud pacis causa patiendum esset, non recu-€sandum uideretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret. si possessio haud ambigua €regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, €quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro iis esse, quos nunc timeret, posset. ceterum multo €maior pars ferocioris sententiae erat. quidquid cessis-€set, cum eo simul regno protinus cedendum esse ad-firmabant. neque enim Romanos pecunia aut agro €egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima €quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse. Carthaginiensium opes fregisse sese, et ceruicibus eorum €praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; unum €esse Macedoniae regnum, et regione propincum, et quod, €sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis uideatur posse facere. dum inte-€grae [2res sint, statuere]2 apud animum suum Persea de-€bere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum €opibus extorrisque regno Samothraciam aliamue quam €insulam petere ab Romanis, ubi priuatus superstes €regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus uindex fortunae dignitatisque suae, aut, [2ut]2 €uiro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli €tulerit, aut uictor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. non esse admirabilius Romanos Graecia pelli, €quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖز˜Šƒuidere, qui conueniat, fratri adfectanti per iniuriam €regnum summa ui restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. postremo ita [2de]2 bello et pace quaeri, ut inter €omnes conueniat, nec turpius quicquam esse quam sine €certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro €dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.  Pellae, in uetere regia Macedonum, hoc con-€silium erat. 'geramus ergo' inquit, 'dis bene iuuanti-€bus, quando ita uidetur, bellum'; litterisque circa prae-€fectos dimissis, Citium_Macedoniae oppidum est_ copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio €regaliter Mineruae, quam uocant Alcidemon, facto cum €purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. €eo iam omnes Macedonum [2et]2 externorum auxiliorum conuenerant copiae. castra ante urbem ponit omnisque €armatos in campo [2in]2struxit; summa omnium quadra-€ginta [2tria]2 milia armata fuere; quorum pars ferme di-midia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat. €delecta deinde et uiribus et robore aetatis ex omni caetra-€torum numero duo [2milia]2 erant: agema hanc ipsi le-€gionem uocabant; praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas. ceterorum caetratorum, trium €ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. €Paeones et ex Paroria et Parastrymonia_sunt autem €ea loca subiecta Thraciae_et Agrianes, admixtis €etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleuerant numerum. armauerat contraxeratque eos €Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat. et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus €Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum €liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme €numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnaeum et Syllum Gnosium. et Leonides Lacedaemonius quin-€gentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. €regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis. Aeto-€lorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quin-€gentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus €erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis €duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equi-tum ex tota Macedonia contraxerat [2tria]2 milia. uenerat €eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum €mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. ita summa totius exercitus triginta nouem milia pedi-€tum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum €eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam €traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tan-€tas fuisse.  sextus et uicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; per id omne tempus €quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna €pars matura militiae esset, et leuibus bellis Thracum €accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. et diu meditatum Phi-€lippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat. mota parumper €acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in €armis uiderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem uocauit. ipse constitit in tribunali, circa se habens filios €duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione €filius, minor, quem Alexandrum uocabant, naturalis erat. cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in patrem seque commemorauit: illum omnibus €indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter appa-€ratum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos. fallaci €dein conloquio per speciem reconciliandae pacis extrac-€tam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; con-€sulem nunc uenire cum duabus legionibus Romanis, €quae [2singulae sena milia peditum]2, trecenos equites ha-€beant, et pari ferme numero sociorum peditum equitum-que. eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Ma-€sinissae, non plus [2triginta]2 septem milia peditum, duo equitum futura. auditis hostium copiis respicerent €suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum ge-€nere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum €conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis. auxilia Romanis Lydos et €Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, fero-€cissimas gentium. arma illos habere ea, quae sibi quis-€que parauerit pauper miles, Macedonas prompta ex €regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta. commeatum illis cum procul, tum omnibus sub €casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, €praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura prae-€paranda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, €qui Europa omni domita transgressi in Asiam inco-€gnitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec €ante uincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod uincerent, defuerit. at hercule nunc [2non]2 de ultimis In-€diae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen €fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Ro-€manos speciosum Graeciae liberandae [2prae]2tulisse titu-lum: nunc propalam Macedoniam in seruitutem petere, €ne rex uicinus imperio sit Romano, ne gens bello no-€bilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis €esse cum rege regnoque, [2si]2 absistere bello et facere im-€perata uelint.  cum per omnem orationem satis frequenti ad-€sensu succlamatum esset, tum uero ea uociferatio simul €indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum €animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter [2se]2 parare; iam enim dici €mouere castra ab Nymphaeo Romanos. [2contione]2 dimissa €ad audiendas legationes ciuitatium Macedoniae se con-tulit. uenerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum. om-€nibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios ap-€paratus ad ea dictum sufficere. uehicula tantum im-€perata, ut tormenta telorumque missilium ingentem uim €praeparatam bellicumque aliud instrumentum ueherent. profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad €Begorritim, quem uocant, lacum positis castris, postero €die in Elimeam ad Haliacmona fluuium processit. deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cam-€bunios uocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Do-lichen: Tripolim uocant incolentes. haec tria oppida €paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, uicti tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. be-€nigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque €idem [2facturos]2, * * urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo aduentu recipit. Cyretias oppugnare coactus €primo [etiam] die acri concursu ad portas armatorum est €repulsus; postero die omnibus copiis adortus in dedi-€tionem omnes ante noctem accepit.  Mylae, pro-€ximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis muni-€menti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere €regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Ma-cedonasque procacibus iaculati sunt. quae res cum in-€festiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos de-speratione ueniae ad tuendos sese acrius accendit. ita-€que per triduum ingentibus utrimque animis et op-€pugnata est [2urbs et]2 defensa. multitudo Macedonum ad €subeundum in uicem proelium haud difficulter suppete-€bat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, €non uulnera modo, sed etiam uigiliae et continens labor conficiebat. quarto die cum et scalae undique ad muros €erigerentur et porta ui maiore oppugnaretur, oppidani €depul[2sa ui]2 muris ad portam tuendam concurrunt erup-tionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae €magis inconsultae quam uerae fiduciae uirium esset, €pauci et fessi ab integris pulsi terga [2dederunt]2 fugientes-que per patentem portam hostes acceperunt. ita capta €urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedi-€bus superfuerunt, uenum data. diruto magna ex parte €et incenso oppido profectus ad Phalannam castra mouit, inde postero die Gyrtonem peruenit. quo cum T. Mi-€nucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, €cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem €oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum per-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖض˜ˆculsis inopinato aduentu oppidanis recepit. utraque €oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeun[2tur]2, magis €Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equi-€tum peditumque, ad hoc fossa triplici ac uallo muni-tum reliquit. ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi €hostium aduentum statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sy-€curium est sub radicibus Ossae montis. [2is]2, qua in meri-€diem uergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. ad has opportuni-€tates accedit summa salubritas et copia pluribus cir-€cumiectis fontibus perennium aquarum.  consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam €cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; deinde, postquam in Athamaniam est trans-€gressus, asperi ac prope inuii soli, cum ingenti difficul-tate paruis itineribus aegre Gomphos peruenit; cui si €uexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti €acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Ro-€mani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pu-gnaturos. postquam Gomphos sine certamine uentum €est, praeter gaudium periculosi saltus superati, con-€temptus quoque hostium adeo ignoruntium opportuni-tates suas accessit. sacrificio rite perfecto consul et €frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum €hominumque moratus dies, cum audiret uagari Mace-€donas effusos per Thessaliam uastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit. inde cum €tria milia ferme abesset, ad Tripolim_Scaeam uo-cant_, super Peneum amnem posuit castra. per idem €tempus Eumenes ad Chalcidem nauibus accessit cum €Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre re-€licto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et €quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem uenit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus €Athenaeus praepositus. et alia eodem auxilia Romanis €ex omnibus undique Graeciae populis conuenerunt, quo-€rum pleraque_adeo parua erant_in obliuionem ad-ducta. Apolloniatae trecentos equites, centum pedites €miserunt. Aetolorum alae unius instar erat, quantum ab tota gente equitum uenerat, et Thessalorum, [2quorum]2 €omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti €erant equites in castris Romanis. Achaei iuuentutis €suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos de-€derunt.  sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui €nauibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre €cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse €triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. tardior ei nauigatio propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chal-€cidem adueniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppu-€gnari audisset, nuntium, praetoris uerbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. Boeotorum iuuentute, quae €pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a moenibus abscessit. haec soluta obsidio locum alteri €nouae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius €cum exercitu nauali, decem milibus armatorum, ad hoc €duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Ha-€liartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare superuenit a Creusa praetor. ad idem fere tempus et €ab sociis naues Chalcidem conuenerunt, duae Punicae €quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, €quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rho-diae quadriremes. has praetor, quia nusquam erat ma-€ritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chal-€cidem nauibus uenit, Alope [2Pthio]2tica capta, Larisa, €quae Cremaste dicitur, oppugnata. cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad €Sycurium, sicut ante dictum est, statiua haberet, fru-mento undique circa ex agris conuecto, ad uastandum €Pheraeorum [2agrum]2 misit, ratus ad iuuandas sociorum €urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. quos cum eo tumultu nihil motos animaduertis-€set, * * * * praedam quidem praeterquam hominum_pe-€cora autem maxume omnis generis fuere_diuisit ad €epulandum militibus * * * .  sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis cre-€uerant animi uastatione concessa sibi ab hoste Pheraei €agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. et Romani sentiebant €cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem. consul-€tantibus, quid agerent_aderant autem Eumenes et €Attalus in consilio_, trepidus nuntius adfert hostem €magno agmine adesse. consilio dimisso signum extem-plo datur, ut arma capiant. interim placet ex regiis €auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus [2hora]2 ferme diei quarta, cum €paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, con-€sistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equi-€tibus ac leui armatura; et Cotys cum eo ducesque ali-orum auxiliorum praecesserunt. minus quingentos pas-€sus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium €equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum_ €Cassignatus praeerat_et leuis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. constitit rex, incer-€tus, quantae [2hostium copiae]2 essent. duas inde ex agmine €turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Creten-sium cohortibus et Threcum misit. proelium, cum pares €numero essent neque ab hac aut illa parte noua auxilia €subuenirent, incerta uictoria finitum est. Eumenis €ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux €Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eun-€dem locum rex copias admouit plaustris cum aqua se-€quentibus; nam duodecim milium passuum [2uia]2 omnis €sine aqua et plurimi pulueris erat; aduectosque siti, si €primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse ap-parebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam in-€tra uallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc €per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani €equites abeuntium nouissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuis-€sent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et leui arma-€tura plus possent, conuersuros aciem.  postquam inceptum non succedebat, castra €propius hostem mouit rex et a quinque milibus passuum communiuit. inde luce prima in eodem, quo solebat, €loco peditum acie instructa, equitatum omnem leuem-que armaturam ad castra hostium ducit. uisus et plu-€rium et propior solito puluis trepidationem in castris €Romanis fecit. et primo uix creditum nuntianti est, €quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. deinde €ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta €est, tumultus ingens oboritur. tribuni praefectique et €centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit. minus quingentos passus a uallo instruxerat €Perseus suos circa tumulum, quam Callinicum uocant. laeuo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gen-€tis; equitum ordines leuis armatura interposita distin-€guebat. in dextro cornu Macedones erant equites, inter-mixti turmis eorum Cretenses; huic armaturae Midon €Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Anti-gonensis praeerat. proximi cornibus constiterant regii €equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium €auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae prae-fectus Didas erant praepositi. medius omnium rex erat; €circa eum agema quod uocant, equitumque sacrae alae. ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringen-€torum manus utraque numerum explebat; Ionem Thes-€salonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant. consul intra uallum peditum acie €instructa et ipse equitatum omnem cum leui armatura emisit; pro uallo instructi sunt. dextro cornu praeposi-€tus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Ita-€lico equitatu, uelitibus intermixtis; sinistro M. Ualerius €Laeuinus sociorum ex Graecis populis equites habebat [2et]2 eiusdem gentis leuem armaturam; mediam autem €aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. €Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum in-€structi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖØŗ˜ŽThessali quadringenti equites paruo interuallo super lae-€uum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni €manu sua ab tergo inter postremam aciem ac uallum €steterunt.  in hunc modum maxime instructae acies, par €ferme utrimque numerus equitum ac leuis armaturae, €concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui prae-cesserant, proelio orto. primi omnium Thraces, haud €secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum €ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, in-currerunt, ut usu belli et ingenio inpauida gens turbare-€tur * * [2gla]2diis hastas petere pedites * * nunc succidere crura [2equ]2is, nunc ilia suffodere. Perseus, in mediam €inuectus aciem, Graecos primo impetu auertit; quibus €[2fus]2is cum grauis ab tergo instaret hostis, Thessalorum €equitatus, [2qui a laeuo]2 cornu breui spatio diiunctus in €subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator cer-taminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. ceden-€tes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eume-€nis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines €suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum mi-€nus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi mul-tos fugientium obuios exceperunt. nec regii, sparsi iam €ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedenti-bus gradu manus conserere audebant. cum uictor equestri €proelio rex * * * * paruo momento si adiuuisset debel-€latum esse, et opportune adhortanti superuenit phalanx, €quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias €et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. fluctuante rege inter €spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, €quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus €erat, postquam agmen peditum uenientium sub signis uidit, ad regem accurrit et monere institit, ne elatus €felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, €uel pacis honestae condicionem habiturum uel pluri-€mos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. in hoc consilium pronior erat animus regis. ita-€que conlaudato Euandro signa referri peditumque ag-€men redire in castra iubet, equitibus receptui canere.  cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo €milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex €regiis autem uiginti equites, quadraginta pedites inter-fecti. postquam rediere in castra uictores, omnes quidem €laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; €cum cantu enim superfixa [2hastis]2 capita hostium por-tantes redierunt. apud Romanos non maestitia tantum €ex male gesta re, sed pauor etiam erat, ne extemplo €castra hostis adgrederetur. Eumenes [2consuli]2 suadere, ut €trans Peneum transferret castra, ut pro munimento am-€nem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moueri flagitio timoris fatendi; uictus tamen €ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ul-teriore ripa communiuit. rex postero die ad lacessendos €proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto €posita castra animaduertit, fatebatur quidem peccatum, €quod pridie non institisset uictis, sed aliquanto ma-iorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut €neminem alium suorum moueret, leui armatura inmissa, €trepidantium in transitu fluminis hostium deleri ma-gna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens €pauor demptus erat, in tuto castra habentibus; dam-num inter cetera praecipue famae mouebat. et in con-€silio apud consulem pro se quisque in Aetolos confere-€bant causam: ab iis fugae terrorisque principium or-tum; secutos pauorem Aetolorum et ceteros socios Grae-€corum populorum. quinque principes Aetolorum, qui €primi terga uertentes conspecti dicebantur, [2Romam missi]2. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum €etiam uirtutis causa donati.  ad regem spolia caesorum hostium refere-bantur. [dona] ex his aliis arma insignia, aliis equos, €quibusdam captiuos dono dabat. scuta erant supra mille €quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam €explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. haec per se ampla €laetaque multiplicata uerbis regis, quae ad contionem uocato exercitu habuit. 'praeiudicatum euentum belli €habetis. meliorem partem hostium, equitatum Ro-€manum, quo inuictos se esse gloriabantur, fudistis. equites enim illis principes iuuentutis, equites semi-€narium senatus; inde lectos in patres consules, inde €imperatores creant: horum spolia paulo ante diuisi-mus inter uos. nec minorem de legionibus peditum uic-€toriam habetis, quae nocturna fuga uobis subtractae €naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleuerunt. sed facilius nobis sequentibus uictos €Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; €transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere €uolent, eundem pugnae pedestris euentum expectate, qui equitum in certamine fuit.' et qui uicerant, alacres, €spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua €audiuere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipien-tes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui €Macedonum phalangis erant, sibi quoque et nauandae €regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occa-sionem [2optabant. contione]2 dimissa, postero die profec-€tus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante €Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum [2eunti]2.  [2Romani]2 non abscedentes ab ripa Penei trans-tulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Nu-€mida uenit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et uiginti. per eos dies consi-€lium habenti regi de summa [2rerum]2, cum iam consedisset €ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum €consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem ho-€nestae pacis uteretur potius, quam spe uana euectus in casum inreuocabilem se daret. modum inponere secun-€dis rebus nec nimis credere serenitati praesentis for-tunae, prudentis hominis et merito felicis esse. mitte-€ret ad consulem, qui foedus in easdem leges renoua-€rent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinc-tio uictore accepisset. neque finiri bellum magnificen-€tius quam ab tam memorabili pugna [2posse, neque]2 spem €firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos €aduerso proelio Romanos molliores factura sit ad pa-ciscendum. quodsi Romani tum quoque insita pertina-€cia aequa aspernarentur, deos hominesque et mode-€rationis Persei et illorum peruicacis superbiae futu-ros testes. numquam ab talibus consiliis abhorrebat re-€gis animus. itaque [2ut]2 plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. pacem petiere, uectigal, quantum €Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis polli-€centes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum [2quam]2 primum. haec legati. summo-€tis his cum consultarent, Romana constantia uicit in €consilio. ita tum mos erat, in aduers[2is reb]2us uoltum €secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis. responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum €liberum senatui permittat rex de se deque uniuersa Macedonia statuendi ius. haec cum renuntiassent le-€gati, miraculo ignaris [2Romani]2 moris pertinacia esse, €et plerique uetare amplius mentionem pacis facere; ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Per-€seus hanc ipsam superbiam_quippe ex fiducia ui-€rium esse_timere, et summam pecuniae augens, si €pretio pacem emere posset, non destitit animum con-sulis temptare. postquam nihil ex eo, quod primo re-€sponderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde €profectus erat, redit, belli casum de integro tempta-€turus.  fama equestris pugnae uulgata per Grae-€ciam nudauit uoluntates hominum. non enim solum qui €partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Ro-€manorum obligati beneficiis, quidam uim superbiam-que experti [2Persei]2, laeti eam famam accepere, non ob €aliam causam quam prauo studio, quo etiam in certami-€nibus ludicris uulgus utitur, deteriori atque infirmiori €fauendo. eodem tempore in Boeotia summa ui Haliartum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖØ擂Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec ha-€bebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum €iuniores, qui prima obsidione moenia intrauerant, ne-€que sperabant, tamen ipsi animis magis quam uiribus resistebant. nam et eruptiones in opera crebro facie-€bant, et arietem admotum nunc [2saxis ingentibus, nunc]2 €libramento plumbi grauatum ad terram urguebant, et €si qua declinare nequiuerant ictum, pro diruto muro €nouum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant. cum operibus lentior [2oppu-€gnatio]2 esset, scalas per manipulos diuidi praetor iussit, €ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffec-€turam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte pa-€lus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas €muri erat, [2corruerat]2, duo milia militum delectorum €admouit, [2ut]2 eodem tempore, quo ipse transcendere rui-€nas conaretur, concursu aduersus se oppidanorum facto, €scalis uacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. haud segniter oppidani uim eius arcere pa-€rant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis €sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus €accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio €intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interio-rem murum haberent. quod inceptum eorum fors in-€pediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. ita-€que et transitus per distracta fumantia uirgulta pa-€tuit, et in unius loci praesidium omnibus uersis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. in €primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos €casus obuios obtulit, passim caesi; armati in arcem €confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona uenierunt. fuerunt autem €duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, sta-€tuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae €fuit, ad naues delatum; urbs diruta a fundamentis. inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine €receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum €partis erant; aduersae factionis hominum fautorum-€que regis ac Macedonum familias sub corona uendidit. €his gestis in Boeotia ad mare ac naues redit.  cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium statiua dierum aliquot habuit. ubi cum au-€disset raptim Romanos circa ex agris demessum fru-€mentum conuehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum te-€reret, ingentis aceruos per tota castra stramentorum fe-€cisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque €et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque €ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. nequiquam primae stationes oppressae: tu-€multu ac terrore suo ceteros excitauerunt, signumque €datum est arma extemplo capiendi; simulque in uallo, ad portas miles instructus erat. [2tum uero pudore coeptae €temere]2 et incons[2ul]2te oppugnationis castrorum Perseus €[et] extemplo circumegit aciem et prima impedimenta €ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equi-€tatu et leui armatura substitit ad agmen cogendum, ra-€tus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo car-penda hostis. breue certamen leuis armaturae maxime €cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tu-€multu in castra redierunt. demessis circa segetibus Romani ad Crannona, in-€tactum agrum, castra mouent. ibi cum securi et prop-€ter longinquitatem et uiae inopis aquarum difficul-€tatem, quae inter Sycurium et Crannona est, statiua haberent, repente prima luce [2in]2 imminentibus tumu-€lis equitatus regius cum leui armatura uisus ingen-€tem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab €Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper [2Perseus]2 in tu-€mulis, elici posse ratus ad equestre certamen Roma-€nos; qui postquam nihil mouebant, equitem mittit, €qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. Romani equites modico interuallo se-€quentes, sicubi sparsos ac dissipatos inuadere possent, €postquam confertos abire signa atque ordines seruan-€tes uiderunt, et ipsi in castra redeunt.  inde offensus longinquitate itineris rex ad €Mopselum castra mouit; et Romani demessis Cranno-nis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi €cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato prae-€sidio passim uagantis per agros Romanos metere, cum €[2mille]2 equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium €profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inprouiso adgressus est Romanos. iuncta €uehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. praedam custodiendam ducen-damque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse reuo-€cato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit €ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, €qui perculsos milites repentino hostium aduentu in pro-€pinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia nu-mero et uiribus impar erat, defensurus. ibi cum in or-€bem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagitta-€rum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato €armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet €et comminus proelium conserere, alios eminus tela in-gerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam ne-€que conferti propellere eos, qui in tumulum coniteban-€tur, poterant et, ubi ordines procursando soluissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis €uulnerabantur. hoc illo bello nouum genus teli inuentum €est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti; huic abiegnae breues pinnae €tres, uelut sagittis solent, circumdabantur; funda media €duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libra-€tum funditor habena rotaret, excussum uelut glans emi-cabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars uul-€nerata militum esset nec facile iam arma fessi sustine-€rent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia €interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flecte-€batur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugien-€tes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri €praesidium, motus periculo tot ciuium_nam octin-€genti ferme et omnes Romani erant_cum equitatu €ac leui armatura (accesserant noua auxilia, Numidae €pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et €tribunis militum imperat, ut legionum signa sequan-tur. ipse uelitibus ad firmanda leuium armorum auxi-lia adiectis ad tumulum praecedit. consulis latera te-€gunt Eumenes [2et]2 Attalus et Misagenes, regulus Nu-€midarum.  cum in conspectu prima signa suorum cir-€cumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma despe-ratione recreatus est animus. Perseus, cui primum €omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, cap-€tis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tem-pus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temp-€tata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum €liceret intacto abire, et ipse hostium aduentum elatus €successu mansit et, qui phalangem arcesserent, pro-pere misit; quae et serius, quam res postulabat, et rap-€tim acta, turbata cursu aduersus instructos et praepa-€ratos erat aduentura. consul anteueniens extemplo proe-lium conseruit. primo resistere Macedones; deinde, ut €nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, uiginti €quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram uo-€cant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae ce-cidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio €tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum €raptim duceretur, primo in angustiis captiuorum agmini oblata uehiculisque frumento onustis haesit. in-€gens ibi uexatio partis utriusque fuit, nullo expec-€tante, [2dum]2 utcumque explicaretur agmen, sed armatis €deicientibus [2in]2 praeceps inpedimenta_neque enim €aliter uia aperiri poterat_, iumentis, cum stimularen-tur, in turba saeuientibus. uix ab incondito agmine cap-€tiuorum expedierant sese, cum regio agmini perculsis-€que equitibus occurrunt. ibi uero clamor iubentium žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’øŖØĀ˜ˆ„referre signa ruinae [quoque] prope similem trepida-€tionem fecit, ut, [2si]2 hostes intrare angustias ausi lon-gius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. con-€sul recepto ex tumulo praesidio contentus modico suc-€cessu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno €proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium €caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; €uiuos captos circiter duo milia octingentos, signa mili-taria capta uiginti septem. nec incruentam uictoriam €fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu €consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.  hic dies et Romanis refecit animos et Per-€sea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus se-€pulturae maxume militum amissorum cura, praesidio €satis ualido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reci-peret copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis €cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magne-tas ex propinquo temptare. cum Pellam uenisset, exer-€citu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur, Autlesbim, regulum €Thracum, [2et]2 Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis €fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam uo-cant, cepisse. itaque dimittendum Cotyn ad sua tuen-€da ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. du-€centa talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, €cum primo annuum dare constituisset. consul postquam profectum Persea audiuit, ad Gon-€num castra mouet, si potiri oppido posset. ante ipsa €Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissi-€ma praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et praesidio ualido inexpugnabi-€lis urbs esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis €itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tri-poli aliaque Perrhaebia recepta, Larisam redit. inde €Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Nu-€midisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus dis-€tribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam €diuisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et prae-sidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus €milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum €ciuitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum €exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pte-€leum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas uoluntate incolentium recepit. ad Larisam €deinde exercitum admouit. urbs deserta erat; in arcem €omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgredi-tur. primi omnium Macedones, regium praesidium, €metu excesserant: a quibus relicti oppidani in deditio-€nem extemplo ueniunt. dubitantem inde, utrum Deme-€trias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae res, Thebani uexantibus eos Coronaeis in Boeotiam €arcessebant. et [2ad]2 horum preces [2et]2 quia hibernis aptior €regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit. °eadem aestate, qua in Thessalia [2haec gesta sunt]2, €* * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnauit. Ceremiam ui atque armis coegit in €deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione cle-€mentiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incole-bant, adliceret. postquam nec, ut dederent se, conpellere €neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnatio-€nibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius in-€tactam urbem reliquerat, diripuit. alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus €erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum du-€cere legiones in Macedoniam uano incepto est conatus. ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium €legatis cognouit, qui querentes coloniam suam nouam €et infirmam necdum satis munitam inter infestas natio-nes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut se-€natus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, in-€terrogati, uellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu pro-€fectum per Illyricum in Macedoniam esse. ea res primo €incredibilis uisa, et pro se quisque credere Carnis forsit-an aut Histris bellum inlatum. tum Aquileienses: €nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta €dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia €itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. enimuero senatus indignari tantum consulem ausum, ut €suam prouinciam relinqueret, in alienam transiret, exer-€citum nouo periculoso[2que]2 itinere inter exteras gentes duceret, uiam tot nationibus in Italiam aperiret. de-€cernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex se-€natu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe €et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubi-cumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla €gente moueat, nisi cum qua senatus gerendum censue-rit. legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Ful-€uius, P. Marcius Rex. metus de consule atque exercitu €distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.  Hispaniae deinde utriusque legati aliquot popu-lorum in senatum introducti. ii de magistratuum Ro-€manorum auaritia superbiaque conquesti, nixi genibus €ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari uexa-rique quam hostis patiantur. cum et alia indigna que-€rerentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. €Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, nego-€tium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pe-€cunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine se-€natorio daret patronosque, quos uellent, sumendi po-testatem faceret. uocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. quat-€tuor nominauerunt, M. Porcium Catonem, P. Corne-€lium Cn. F. Scipionem, L. Aemilium L. F. Paulum, C. Sulpicium Gallum. cum M. Titinio primum, qui €praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore His-€pania fuerat, recuperatores sumpserunt. bis ampliatus, tertio absolutus est reus. dissensio inter duarum pro-€uinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi €M. Catonem et [2P.]2 Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. ad recupera-€tores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. €Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat. gra-€uissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum €dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa so-€lum uertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exu-latum abierunt. fama erat prohiberi a patronis nobiles €ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Ca-€nuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere in-€stituit, dein repente in prouinciam abiit, ne plures ab Hispanis uexarentur. ita praeteritis silentio oblitera-€tis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, €quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistra-€tus Romanus haberet neue cogeret uicensumas uendere €Hispanos, quanti ipse uellet, et ne praefecti in oppida €sua ad pecunias cogendas imponerentur.  et alia noui generis hominum ex Hispania le-gatio uenit. ex militibus Romanis et ex Hispanis mu-€lieribus, cum quibus conubium non esset, natos se me-€morantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. senatus decre-€uit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur €eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi ma-€nere uellent, potestatem fieri, uti numero colonorum €essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse €libertinorumque appellari. eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Ma-€sinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses uene-runt. Gulussa prior in senatum introductus et, quae €missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, expo-€suit et, si qua praeterea uellent imperare, praestaturum €merito populi Romani est pollicitus et monuit patres €conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium cauerent: classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie €pro Romanis et aduersus Macedonas; ubi ea parata in-€structaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem €aut socium habeant. hanc iniec * * *  * tis tantum extitit * pauorem ingressi castra, €ostentantes capita fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø«¤’‚ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad €pacem precibus petendam censerent; ciuitatesque con-plures eo nuntio audito in deditionem uenerunt. qui-€bus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam €conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum ueniam dedisset praetor, profectus extemplo ad €alias ciuitates omnibus imperata facientibus quieto €exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumul-tu arserat, peragrauit. haec lenitas praetoris, qua sine €sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior €plebi patribusque fuit, quo crudelius auariusque in €Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. Lucretium tribuni plebis absentem con-€tionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa €abesse excusaretur; sed tum adeo uicina etiam inexplo-€rata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset €aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret. id opus centum triginta milibus aeris locasse €dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aescu-lapi exornauit. inuidiam infamiamque ab Lucretio auer-€terunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae le-€gati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam €excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium €et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spa-€tium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. uixdum ad consulem se €peruenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros uenisse. indigna res €senatui uisa, decreueruntque eadem de Abderitis, quae €[2de]2 Coronaeis decreuerant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. et €legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. iisdem €mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori €nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inla-€tum conquirique omnes, qui in seruitute sint, et resti-€tui in libertatem aecum censere.  eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore €anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum €A. Hostilio erat, querellae ad senatum delatae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili uenerunt. frater eius €uerba in senatu fecit questus Alpinorum populorum €agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse €et inde multa milia hominum in seruitutem abri-puisse. sub idem tempus Carnorum Histrorumque [2et]2 €Iapydum legati uenerunt: duces sibi ab consule Cassio €primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exer-citum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad €aliud bellum gerendum abisse. inde ex medio regressum €itinere hostiliter peragrasse fines suos; caedes passim €rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. et €regulo Gallorum absenti et his populis responsum est €senatum ea, quae facta querantur, neque scisse futura, €neque, si sint facta, probare. sed indicta causa dam-€nari absentem consularem uirum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit; ubi ex Macedonia redisset €C. Cassius, tum, si coram eum arguere uellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat. nec respon-€deri tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad re-€gulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset. munera mitti €legatis ex binis milibus aeris censuerunt; fratri reguli €haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti €et uasa argentea quinque ex uiginti pondo et duo equi €phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum uestimenta, liberis seruisque. haec €missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis €commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. €Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. €Cornelius Blasio, T. Memmius.  multarum simul Graeciae Asiaeque ciuitatium legati Romam conuenerunt. primi Athenienses intro-€ducti; ii se, quod nauium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposue-€runt; quibus eos non usos frumenti sibi centum €milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram €ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento €alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil, €[2quod]2 praestitissent, memorantes, si quid imperare ad €bellum senatus uellet, praestare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse €commemorauere ludosque anniuersarios ei diuae insti-tuisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam €in Capitolio ponerent donum Ioui optimo maximo, attu-€lisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tra-€dituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. hoc [2et]2 Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, petebant, commemorantes dis-€cessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in €Macedoniam uenisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. pro eo et quod imperatoribus Roma-€nis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in ami-€citiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum €Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. ceteris legatis comiter responsum; Lampsa-€cenos in sociorum formulam referre Q. Maenius prae-€tor iussus. munera omnibus in singulos binum milium €aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hosti-€lium consulem in Macedoniam iussi. et ex Africa legati simul Carthaginiensium [2et Ma-€sinissae uenerunt: legati Carthaginiensium]2 tritici de-€ciens centum milia et hordei quingenta indicantes se €ad mare deuecta habere, ut, quo senatus censuisset, de-portarent; id munus officiumque suum scire minus esse €quam pro meritis populi Romani et uoluntate sua; sed €saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gra-€torum fideliumque socium muneribus functos esse. item Masinissae legati tritici eandem summam polli-€citi et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; €et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque €propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, prae-staturum esse. gratiae et Carthaginiensibus et regi €actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hosti-€lium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in €singulos binum milium aeris munera missa.  Cretensium legatis commemorantibus se, quan-€tum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagitta-riorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non €infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagitta-€riorum [2suorum]2 quam apud Romanos militare, respon-sum est, si Cretenses bene ac nauiter destinarent potio-€rem populi Romani quam regis Persei amicitiam ha-bere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis so-€ciis responsum daturum esse. interea nuntiarent suis €placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites €intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque €tempore domum reuocarent. Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses €uocati, quorum legatio ipso introitu mouit, quod Micy-€thion, princeps eorum, pedibus captus lectica est intro-latus; ultimae necessitatis extemplo uisa res, in qua €ita adfecto excusatio ualetudinis aut ne ipsi quidem pe-tenda uisa foret aut data petenti non esset. cum sibi €nihil uiui relicum praeterquam linguam ad deplorandas €patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit ciui-€tatis primum suae benefacta et uetera et ea, quae Persei €bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; tum quae primo C. Lucretius in populares suos prae-€tor Romanus superbe, auare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret. quem ad €modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, €patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, €quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire €tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos acci-pere. qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, €Maroneam, Aenum incolumes esse. apud se templa €omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis €C. Lucretium nauibus Antium deuexisse; libera cor-€pora in seruitutem abrepta; fortunas sociorum populi žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø«§˜‹Romani direptas esse et cotidie diripi. nam ex instituto €C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter €atque aestate naualis socios habere, et domos suas plenas €turba nautica esse; uersari inter se, coniuges liberosque €suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.  accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. ceterum multo plura €praesens audiuit, quam in absentem iacta erant; et gra-€uiores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'. Iuuentius Talna et Cn. Aufidius. ii non €in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. senatus €iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, €quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod ge-€ratur, de populo Romano dicant, ea et scire uera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. quae €facta [2a]2 C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetori-€bus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri uo-luntate senatus quem non posse existimare, qui sciat €bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse po-€pulum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras €se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chal-€cidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui €in seruitutem liberi uenissent, ut eos con[2quirendos]2 €primo quoque tempore restituendosque in libertatem €curaret; sociorum naualium neminem praeter ma-gistros, in hospitia deduci aequum censere. haec Hor-€tensio iussu senatus scripta. munera binum milium aeris €legatis missa et uehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perueherent. C. Lu-€cretium, ubi dies, quae dicta erat, uenit, tribuni ad po-€pulum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt. comitiis habitis omnes quinque et tri-€ginta tribus eum condemnarunt.  in Liguribus eo [2anno]2 nihil memorabile gestum. €nam nec hostes mouerunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius €anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in prouinciam uenit, dimisit. soci-€orum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam €et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae prouinciae €pleraque oppida adit. nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. su-€spectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. itaque et octo nauis ornatas a Brundisio senatus cen-€suit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum €praesidio duarum Issensium nauium insulae praeerat_ duo milia militum in eas naues sunt inposita, quae M. €Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Ita-€liae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit_, et consul €Hostilius Ap. Claudium in Illyricum [2cum]2 quattuor mi-libus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. qui €non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab €sociis conrogando ad octo milia hominum [2ex]2 uario ge-€nere armauit peragrataque omni ea regione ad Lych-€nidum Dassaretiorum consedit.  haud procul inde Uscana oppidum finium im-€periique Persei erat. decem milia ciuium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium. inde €nuntii ad Claudium occulti ueniebant, si propius copias €admouisset, paratos fore, qui proderent urbem. et operae €pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam mi-lites praeda expleturum. spes cupiditati admota ita oc-€caecauit animum, ut nec [2ex]2 iis, qui uenerant, quemquam €retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem €agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec €fidem acciperet. die tantum statuta profectus a Lych-€nido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra. quarta inde uigilia signa mouit mille ferme ad €praesidium castrorum relictis. inconpositi, longo agmine €effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem peruenerunt. creuit neclegentia, postquam nemi-€nem armatum in muris uiderunt. ceterum, ubi primum €sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; €et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris €ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, €et incondita multitudo turba inmixta seruili uariis uo-cibus personabat. hic tam multiplex undique obiectus €terror effecit, ne sustinere primam procellam erup-€tionis Romani possent. itaque fugientes plures quam €pugnantes interempti sunt; uix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. quo longius iter €in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dis-€sipatos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti €fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.  haec et alia haud prospere in Macedonia gesta €ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam uenerat, sunt audita. propter quae ueriti patres, €ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Mace-€doniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et €ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita €ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. interim M. Raecio €praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota €Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam reuocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille pas-€suum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. €fuere. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Seruilius Caepio. post diem tertium praetores €sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sul-€picius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Len-tulus, P. Fonteius Capito. designatis praetoribus prae-€ter duas urbanas quattuor prouinciae sunt decretae: Hi-spania et Sardinia et Sicilia et classis. legati ex Mace-€donia exacto admodum mense Februario redierunt. hi, €quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, re-€ferebant, quantusque timor socios populi Romani ce-pisset tot urbibus in potestatem regis redactis. exer-€citum consulis infrequentem commeatibus uulgo datis €per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tri-bunos militum, contra illos in consulem conferre. igno-€miniam Claudi temeritate acceptam eleuare eos patres €%acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna €[2ex parte]2 tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. consules designati ubi primum ma-€gistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum €iussi; destinataeque prouinciae iis sunt Italia et Mace-€donia. hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia €kalendae intercalariae fuere. sacerdotes intra eum an-€num mortui sunt L. Flamininus * * pontifices duo de-€cesserunt, L. Furius Philus et C. Liuius Salinator. in €locum Furii T. Manlium Torquatum, in Liui M. Ser-€uilium pontifices legerunt.  principio insequentis anni cum consules noui €Q. Marcius et Cn. Seruilius de prouinciis rettulissent, €primo quoque tempore aut conparare eos inter se Ita-liam et Macedoniam aut sortiri placuit; priusquam id €sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti fa-€ceret, in utramque prouinciam, quod res desideraret sup-plementi decerni._[2decernunt]2 in Macedoniam pedi-€tum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini €sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, so-cios trecentos;_ueteres milites dimitti, ita ut in sin-€gulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, tre-ceni equites essent. alteri consuli nullus certus finitus nu-€merus ciuium Romanorum, quem in supplementum le-€geret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae €quina milia peditum et ducenos haberent, equites tre-cenos. Latinorum maior quam collegae decretus nume-€rus, peditum decem milia et sescenti equites. quattuor €praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur. tribunos iis, non permissum, ut consules €facerent: populus creauit. sociis nominis Latini sede-cim milia peditum et mille equites imperati. hunc exer-€citum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posce-ret. Macedonia maxime curam praebebat. in classem €mille socii nauales ciues Romani libertini ordinis, ex žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø«ØŒ˜‰ƒItalia [2quingenti]2 scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scri-€berentur; et cui ea prouincia euenisset, mandatum, ut €eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. in Hispaniam tria milia peditum Romanorum €in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi €quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. et sociis imperare prae-€tor, cui Hispania obuenisset, iussus quattuor milia pe-€ditum et trecentos equites.  non sum nescius ab eadem neclegentia, quia €nihil deos portendere uulgo nunc credant, neque nuntiari €admodum ulla prodigia in publicum [2ne]2que in annales referri. ceterum et mihi uetustas res scribenti nescio €quo pacto anticus fit animus, et quaedam religio tenet, €quae illi prudentissimi uiri publice suscipienda cen-€suerint, ea pro [2in]2dignis habere, quae in meos annales referam. anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, €facem in caelo conspectam et bouem feminam locutam; €[2eam]2 publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidauit. Cu-€mis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimauit. €in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede €Fortunae anguem iubatum a conpluribus uisum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae, quae in Colle est, €duo diuersa prodigia, palmam in area enatam et san-guine interdiu pluuisse. duo non suscepta prodigia sunt, €alterum, quod in priuato loco factum esset,_palmam €enatam [2in]2 inpluuio suo T. Marcius Figulus nuntiabat €_, alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo €L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus €duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. publicorum prodigiorum causa libri a de-€cemuiris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio €fieret cunctique magistratus circa omnia puluinaria uic-€tumis maioribus sacrificarent populusque coronatus €esset. omnia, uti decemuiri praeierunt, facta.  censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. €petierunt censuram principes ciuitatis, C. Ualerius Lae-€uinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaeuola, M. €Iunius Brutus, C. Claudius Pulcer, Ti. Sempronius €Gracchus. hos duos censores creauit populus Romanus. cum dilectus habendi maior quam alias propter Mace-€donicum bellum cura esset, consules plebem apud sena-€tum accusabant, quod [et] iuniores non responderent. aduersus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores €plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis €consulibus dilectum difficilem esse; neminem inuitum militem ab iis fieri. id ut ita esse scirent et patres con-€scripti, praetores se, quibus uis imperii minor et auc-€toritas esset, dilectum, si ita senatui uideretur, perfec-turos esse. id praetoribus magna patrum [2approbatione]2, €non sine suggillatione consulum mandatum est. cen-€sores, ut eam rem adiuuarent, ita in contione edixerunt: €legem censui censendo dicturos esse, ut praeter com-€mune omnium ciuium ius iurandum haec adiurarent: 'tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto €C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti €et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores ma-€gistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilec-tum prodibis?' item, quia fama erat multos ex Mace-€donicis legionibus incertis commeatibus per ambiti-€onem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de mi-€litibus P. Aelio [2C. Popilio]2 consulibus postue eos con-sules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia €essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in pro-€uinciam redirent; qui in patris aut aui potestate essent, eorum nomina ad se ederentur. missorum quoque cau-€sas sese cognituros esse; et quorum ante emerita sti-€pendia gratiosa missio sibi uisa esset, eos milites fieri iussuros. hoc edicto litterisque censorum per fora et €conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam €conuenit, ut grauis urbi turba insolita esset.  praeter dilectum eorum, quos in supplementum €mitti oportebat, quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae €legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est per-fectus. consules deinde sortiti prouincias sunt. nam €praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant. urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; €Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cor-€nelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem €C. Marcius Figulus erat sortitus. consulum Cn. Seruilio €Italia, Q. Marcio Macedonia obuenit; Latinisque ac-tis Marcius extemplo est profectus. Caepione deinde €referente ad senatum, quas ex nouis legionibus duas €legiones secum in Galliam duceret, decreuere patres, ut €C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis, quas scrip-sissent, legionibus, quas uideretur, consuli darent. in-€digne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, €dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulauit, €ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. prae-€tores consulis in eligendo arbitrium fecerunt. senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Le-€pidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt. in censu accipiendo populi mi-€lites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent €ab signis census docuit, in prouinciam [2redire]2 cogebant; causas %stipendiis missorum cognoscebant, et cuius non-€dum iusta missio uisa esset, ita iusiurandum adigebant: €'ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Sem-€proni censorum in prouinciam Macedoniam redibis, €quod sine dolo malo facere poteris?'  in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. in €ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam €inuidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, €qui Q. Fuluio A. Postumio censoribus publica uecti-€galia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam €accederet sociusue aut adfinis eius conductionis esset. saepe id querendo ueteres publicani cum impetrare ne-€quissent ab senatu, ut modum potestati censoriae in-€ponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei €priuatae contentione iratum censoribus, patronum cau-sae nancti sunt. clientem [2eius]2 libertinum parietem in €Sacra uia aduersus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset. appellati a priuato tri-€buni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores €ad pignera capienda miserunt multamque pro contione priuato dixerunt. hinc contentione orta cum ueteres pu-€blicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica uecti-€galia [2aut]2 ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius €locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur, €et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. diem ad [eius] rogationem concilio tribunus ple-€bis dixit. qui post[2quam]2 uenit, ut censores ad dissuaden-€dum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; [2cum]2 €Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit. eo facto auocatam a se contionem tribunus que-€stus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat con-cilium, abit. postero die ingentis tumultus ciere. Ti. €Gracchi primum bona consecrauit, quod in multa pi-€gnoribusque eius, qui tribunum appellasset, interces-sioni non parendo se in ordinem coegisset; C. Claudio €diem dixit, quod contionem ab se auocasset; et utri-€que censori perduellionem se iudicare pronuntiauit €diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit. non recusantibus censoribus, quominus primo quoque €tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem €octauum et septimum kal. Octobres comitiis perduelli-onis dicta dies. censores extemplo in atrium Libertatis €escenderunt et ibi [2ob]2signatis tabellis publicis clausoque €tabulario et dimissis seruis publicis negarunt se prius €quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium po-puli de se factum esset. prior Claudius causam dixit; €et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem €condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo €principes ciuitatis in conspectu populi anulis aureis po-€sitis uestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø«Ø˜maxime tamen sententiam uertisse dicitur Ti. Gracchus, €quod, cum clamor undique plebis esset periculum €Graccho non esse, conceptis uerbis iurauit, si collega €damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. adeo tamen ad extremum spei uenit €reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint. ab-€soluto Claudio tribunus plebis negauit se Gracchum €morari.  eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, €ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae €familiae ex senatus consulto scriptae triumuirique, qui €eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. De-cius Subulo, M. Cornelius Cethegus. eodem anno C. €Popilius et Cn. Octauius legati, qui in Graeciam missi €erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per €omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam €rem in bellum magistratibus Romanis conferret, prae-terquam quod senatus censuisset. hoc fiduciam in po-€sterum quoque praebuerat, leuatos se oneribus[que] in-€pensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhaurieban-tur. Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti au-€ditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt. ibi nondum quidem seditio €erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyrrei con-€cilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter €factiones erat certamen: quidam principum postulare, €ut praesidia in urbes suas inducerentur aduersus amen-tiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars €recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae ciuitates ignominiae acciperent. iusta €deprecatio haec uisa. Larisam ad Hostilium procon-sulem_ab eo enim missi erant_legati redierunt. Oc-€tauium retinuit secum, Popilium cum mille ferme mi-€litibus in hiberna Ambraciam misit.  Perseus principio hiemis egredi Macedoniae €finibus non ausus, ne qua in regnum uacuum inrum-€perent Romani, sub tempus brumae, cum [2in]2exsuperabilis ab Thessalia montes niuis altitudo facit, occasionem esse €ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid €auerso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, €cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repen-€tina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniae la-€tus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quie-€tis Illyriis et aditum praebentibus Romano, si domuisset €proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu €dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus €milibus leuium armorum et quingentis equitibus pro-fectus Stuberram uenit. inde frumento conplurium €dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum ur-€bium sequi, tertio die ad Uscanam_Penestianae ter-rae ea maxima urbs est_posuit castra, prius tamen, €quam uim admoueret, missis, qui temptarent nunc prae-€fectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. erat au-€tem ibi cum iuuentute Illyriorum Romanum [2praesi-dium]2. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est €adortus et corona eam capere conatus est. cum sine inter-€missione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars €scalas muris, [2pars]2 ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes €erat neque hiemis uim diutius pati Macedonas in aperto €posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. ceterum postquam uineas agi turresque €excitari uident, uicta pertinacia est. nam praeterquam €quod aduersus uim pares non erant, ne frumenti quidem €aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. €Caruilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano €missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque €secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetra-rent, uitae tantum libertatisque fidem acciperent. pro-€missum id benignius est ab rege quam praestitum; exire €enim sua secum efferentibus iussis primum arma, [2dein €libertatem]2 ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors €_quingenti erant_et Uscanenses se urbemque de-€diderunt.  Perseus praesidio Uscanae inposito multitudi-€nem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit. ibi Romanis_quat-€tuor milia autem hominum erant_praeter principes €in custodiam ciuitatum diuisis, Uscanensibus Illyriis-€que uenditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui oppor-€tune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. praetereunti frequens castellum, Draudacum €nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo €capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto €exercitu omnes extemplo dediderunt sese. [2ad]2 quam spe €celeriorem deditionem erectus postquam animaduertit, €quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. ad perpauca ui opus €fuit, cetera uoluntate dedita; et in his recepti mille €et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. magno usui Caruilius Spoletinus erat in conloquiis €dicendo nihil in ipsos saeuitum. deinde Oaeneum per-€uentum est, quod sine iusta oppugnatione capi non pot-€erat. et maiore aliquanto, quam cetera, iuuentute et ua-lidum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus €nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cinge-bat. haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Per-€seus circumuallato oppido aggerem a parte superiore du-cere instituit, cuius altitudine muros superaret. quod €opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus €per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et €opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo €uariis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque [2et]2 uolneribus inutiles erant. ubi pri-€mum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos €Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus. puberes omnes €interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde €uictor reuertens ad Gentium legatos Pleuratum Illy-€rium, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit; iis mandat, ut exponerent aestatis eius €hiemisque acta sua aduersus Romanos Dardanosque; €adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis €opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum €Macedonibus iungendam.  hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici €solitudines, quas de industria populando Macedones fe-€cerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut €Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem per-uenerunt. Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati, qui €mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum €sine effectu tulerunt, uoluntatem sibi non deesse ad bel-€landum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod uelit, pecuniam maxime deesse. haec Stuberram rettu-€lere regi tum maxime captiuos ex Illyrico uendenti. ex-€templo iidem legati, addito Glaucia ex numero custo-€dum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops inpelli ad bellum [non] poterat. An-€cyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum €reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, €quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.  L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illy-€rico; qui moueri non ausus, cum in iis locis rex esset, €post profectionem demum eius conatus in Penestis Us-€canam recipere, a praesidio, quod ibi Macedonum erat, €cum multis uolneribus repulsus Lychnidum copias re-duxit. inde post dies paucos M. Trebellium Fregel-€lanum cum satis ualida manu [2in]2 Penestas misit ad ob-€sides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide perman-serant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos_ €ii quoque obsides dare pepigerant_iussit. ab utraque €gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apol-€loniam, Parthinorum Dyrrachium,_tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat_missi. Ap. Clau-€dius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø«Ø•”ƒPhanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. €auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; ne-€que operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo €erat, cum ualido praesidio defendente. et Perseus, Eli-€meam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stra-tum uocantibus Epirotis ducit. Stratus ualidissima €tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium si-€num prope amnem Inachum. cum decem milibus pedi-€tum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauci-€ores propter angustias uiarum et asperitatem duxit. tertio die cum peruenisset ad Citium montem, uix trans-€gressus propter altitudinem niuis locum quoque castris aegre inuenit. profectus inde, magis quia manere non €poterat, [2quam]2 quod tolerabilis aut uia aut tempestas €esset, cum ingenti uexatione praecipue iumentorum al-€tero die ad templum Iouis, Nicaeum quem uocant, posuit castra. ad Aratthum inde flumen itinere ingenti €emenso retentus altitudine amnis mansit. quo spatio €temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progres-€sus iter obuium Archidamum, principem Aetolorum, €per quem ei Stratus tradebatur, habuit.  eo die ad finem agri Aetolici castra posita; inde altero die ad Stratum peruentum; ubi prope €Inachum amnem castris [2positis]2, cum expectaret effusos €omnibus portis Aetolos in fidem suam uenturos, clau-€sas portas atque ipsa ea nocte, qua uenerat, receptum €Romanum praesidium cum C. Popilio legato inuenit. principes, qui praesentis Archidami auctoritate conpulsi €regem arcessierant, obuiam egresso Archidamo segni-€ores facti locum aduersae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. in tem-€pore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolo-€rum, cum sescentis peditibus et equitibus centum [2uenit]2. satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem €Stratum uenisse, mutato deinde cum fortuna animo Ro-manis se, aduersus quos uenerat, iunxisse. nec Popilius €securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia €erat. claues portarum custodiamque murorum suae ex-templo potestatis fecit; Dinarchum Aetolosque cum €iuuentute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amouit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis €tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque €etiam telis procul arcentis uideret, quinque milia pas-suum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra. ibi €consilio aduocato cum Archidamus Epirotarumque €transfugae retinerent, Macedonum principes non pu-€gnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes €quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud €procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra mouit. Aperanti eum propter Archidami magnam €in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium €acceperunt; is ipse cum octingentorum militum prae-€sidio his est praepositus.  rex cum [2non]2 minore uexatione iumentorum €hominumque, quam uenerat, in Macedoniam redit; €Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summouit. Cleuas cum praesidio in-€pigrorum iuuenum insecutus sub radicibus prope inuiis €montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, ad ducentos cepit. Appius superatis angustiis in cam-€po, quem Meleona uocant, statiua dierum paucorum ha-€buit. interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui [2DCex]2 €Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem transcendit. Macedones ad depopulationem profecti; €Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro €consedit. in palatos populatores cum erupissent ab An-€tigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in uallem insessam ab hostibus praecipitant. ibi DCoccisis, €centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope €statiua Appi castra mouent, ne qua uis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit. Appius nequiquam in €his locis terens tempus, dimissis Chaonum [2Thespro-€torum]2que et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum €Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthi-€norum socias urbes in hiberna militibus diuisis, ipse Romam sacrificii causa redit. Perseus ex Penestarum €gente mille pedites, ducentos equites reuocatos Cassan-dream, praesidio ut essent, misit. ab Gentio eadem ad-€ferentes redierunt. nec deinde alios atque alios mittendo €temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo €praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, €ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret. °principio ueris, quod hiemem eam, qua haec gesta €sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Phi-€lippus consul cum quinque milibus * * * , quod in supple-€mentum legionum secum traiecturus erat, Brundisium peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate €adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Fi-€gulus praetor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium €uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde con-€sul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thes-€saliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum in-€uectus et Creusae relictis nauibus terra et ipse per me-€diam Boeotiam_diei unius expedito iter est_Chal-cidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Ho-€stilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut €nulla re bellica memorabili gesta, ita ad %iunctam mili-€tarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et €sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defen-sis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos €cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti consuli processit. et primus eorum congressus ex di-€gnitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis_proconsul enim ad exercitum [2mansit]2_ [2summa concordia fuit]2. paucis post diebus consul con-tionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei €perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post €scelere partum regnum ueneficia, caedes, latrocinio ne-€fando petitum Eumenen, iniurias in populum Roma-€num, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea €omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, €per quae populus Romanus ad tantum fastigii uenerit. uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem con-€plectentis, cum uiribus Macedoniae, exercitus cum exer-€citibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochi-€que opes non maioribus copiis fractas esse?  huius generis adhortatione accensis militum ani-€mis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta uenit. pla-€cuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed €mouere extemplo castra atque inde pergere in Mace-doniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque inuehatur hostium litoribus. praetore di-€misso consul menstruum [2frumentum]2 iusso milite secum €ferre profectus decumo post die, quam exercitum ac-ceperat, castra mouit; et unius diei progressus iter con-€uocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio ius-€sisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum [2uiam]2 peteret, rettulit ad consilium. aliis €per Pythoum placebat uia, aliis per Cambunios montes, €qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum uiae commu-€nis; itaque in id tempus, quo prope diuortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in €Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen €statiua habuit ad consulendum rursus, quam potissi-mum capesseret uiam. per eosdem dies Perseus cum ad-€propinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in €iugum Cambuniorum montium_Uolustana ipsi uo-€cant_decem milia leuis armaturae %iuuenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super €Ascuridem paludem erat_Lapathus uocatur locus_, €Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedo-num praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo €circa Dium statiua habuit; deinde adeo inops consilii, ut €obtorpuisse uideretur, cum equitibus expeditis litore žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬¢˜Œ„nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde €cursu Dium repetens.  interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra [2habebat]2. prae-€mitti tamen quattuor milia armatorum ad loca oppor-€tuna praeoccupanda placuit, qui[2bus]2 praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et €uniuersae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et €aspera et confragosa fuit [2uia]2, ut praemissi expediti €biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto €castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appel-lant. inde postero die septem milia progressi, tumulo €haud procul hostium castris capto, nuntium ad con-€sulem remittunt peruentum ad hostem esse; loco se €tuto et ad omnia opportuno consedisse; [ut] quan-tum extendere iter posset, consequeretur. sollicito con-€suli et propter itineris difficultatem, quod ingressus €erat, et eorum uicem, quos paucos inter media praesi-€dia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem palu-dem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunc-€tisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissi-mum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium €modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, €sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae €res accendit militi animos, postquam summam belli ac €regias omnis copias terramque hostilem tam e propin-quo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duce-€ret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore uiae ad quietem datus est. tertio die €parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul €ad hostem ducit.  Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus €erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, €praeparatis ad certamen animis suorum uenienti agmini €consulis obuius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes leuis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur ex-€templo tela coniecerunt; multa utrimque uolnera teme-€rario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque par-tis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maio-€ribus copiis atque infestius concursum [2est; decreuissent-€que de summa]2 belli, si loci satis ad explicandam aciem €fuisset; [2sed]2 iugum montis in angustum dorsum cunea-€tum uix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue €qui grauium armorum erant, spectatores pugnae sta-bant; leuis armatura etiam per anfractus iugi procur-€rere et ab lateribus cum leui armatura conserere per ini-€qua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die €uolneratis quam interfectis proelium nocte diremp-€tum est. tertio die egere consilio Romanus imperator; nam €neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio €atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis [2in]2staret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audac-€ter commissum pertinaci audacia, quae prudens inter-dum in exitu est, corrigere. uentum quidem erat eo, ut, €si hostem similem antiquis Macedonum regibus ha-€buisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum €ad Dium per litora cum equitibus uagaretur rex et ab €duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnan-€tium audiret, nec auxit copias integros fessis summit-€tendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis €et praegrauis corpore, omnia militaria munera ipse in-pigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso €perseuerauit et Popilio relicto in custodia iugi per inuia €transgressurus praemissis, [2qui]2 repurgarent iter, Atta-€lum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliari-bus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equi-€tes impedimentaque prae se habens cum legionibus €agmen cogit.  inenarrabilis labor descendentibus cum ruina €iumentorum sarcinarumque. progressis uixdum quat-€tuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua uenerant, si possent. hostilem prope tumultum €agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad inuia uene-€rant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pauo-€rem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec tra-ducendi eos ratio inita est. per procliue sumpto fastigio €longi duo ualidi asseres ex inferiore parte in terra defi-€gebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluae latitudo est; in eos transuerso incumbente tigno €as[2ses]2 tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur. modico deinde infra in-€teruallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant. solido proce-€debat elephantus in pontem; cuius priusquam in ex-€tremum [2pro]2cederet, succisis asseribus conlapsus pons €usque [2ad]2 alterius initium pontis prolabi eum leniter co-gebat. alii elephanti pedibus insistentes, alii cluni-€bus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pon-€tis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis €deferebantur, donec ad aequiorem uallem peruentum est. paulo plus septem milia [2eo]2 die Romani processe-€runt; minimum pedibus itineris confectum. plerum-€que prouoluentes se simul cum armis aliisque oneribus €cum omni genere uexationis processerunt, adeo [2ut]2 ne €dux quidem et auctor itineris infitiaretur parua manu deleri omnem exercitum potuisse. nocte ad modicam pla-€nitiem peruenerunt; nec, quam infestus is locus esset €saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit uix tan-€dem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis lo-cum. postero quoque die in tam caua ualle opperiri €Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos €et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter uexauit. tertio die coniunctis copiis €eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant. quarto inde die per aeque inuia, sed adsuetudine peri-€tius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam appa-€rebat et mari adpropinquabant, degressi in campos €inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra [pedi-tum], quorum pars maior tumulos tenebat. ibi [2pedes €tendebat]2. uallo campi quoque partem, ubi eques tende-€ret, amplectebantur.  lauanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. €quo nuntio cum pauidus exiluisset e solio, uictum se sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia €atque [2alia]2 pauida consilia et imperia trepidans duos ex €amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia €deposita erat, [2in mare proiceret, Thessalonicam alterum, €ut naualia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hip-€piam, quique cum iis erant,]2 ex praesidiis reuocat omnis-que aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis om-€nibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis €uideri potuisset, quod eo processisset, unde inuito hoste €regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. duos enim saltus, per quos inde euadere possent, habe-€bant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum €in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tene-bantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens €primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, €neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam ne-que commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim €Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. nam praeter angustias per quinque milia, €qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrim-€que ita abscisae sunt, ut despici uix sine uertigine qua-€dam simul oculorum animique possit. terret et soni-€tus et altitudo per mediam uallem fluentis Penei amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quat-€tuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus. unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum [2in]2 €Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapa-thunta, quem Characa appellant, quartum uiae ipsi, €qua et media et angustissima ualles est, [2in]2positum, quam uel decem armatis tueri facile est. intercluso per €Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, €ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬¦˜ƒcacumina hostibus non poterant; et experta difficul-tas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in te-€mere commisso quam in Macedoniam ad Dium per me-€dios euadere hostis; quod, nisi di mentem regi ade-missent, [2et]2 ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum €Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum €ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occu-€pat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem pla-nitiae aut Iouis templum aut oppidum tenet, relicum €perexiguum fossa modica ualloque claudi poterat, et €saxorum ad manum siluestrisque materiae tantum erat, ut uel murus obici turresque excitari potuerint. quorum €nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis €omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.  consul plurimum et praesidii et spei cernens €in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lu-€cretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe €occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus €circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animaduertit, secundis castris peruenit ad Dium me-€tarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco uiolare-tur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, €ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum €munitamque egregie, uix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum €diem ad exploranda circa omnia moratus castra mo-€uet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. postero die €progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis rece-€pit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conci-€liaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se €iis urbem inmunesque ac suis legibus uicturos est polli-citus. progressus inde diei iter ad Ascordum flumen €posuit castra; et quantum procederet longius a Thes-€salia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, €quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui pro-cul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis in €unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos €praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hip-piam; ab his dicere claustra Macedoniae tradita Ro-€manis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis €spem fecit cum commeatu naues uenire_ingens enim €caritas annonae ac prope inopia erat_, ab inuectis iam €portum audit onerarias naues Magnesiae relictas esse. incerto inde, quidnam agendum foret_adeo sine ulla €ope hostis, quae adgrauaret, cum ipsa difficultate re-€rum pugnandum erat_, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe €essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in €iis et aliarum in usum rerum copiam inuenisse.  his magno opere laetus consul ab Dio ad Phi-€lan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut €militi frumentum, cuius tarda subuectio erat, diuideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. €nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii igna-€rum, belli quae in dies fortuna nouaret, ut opperienti-€bus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent. simul enim cessit possessione Dii, excita-€uit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent. audita enim profec-€tione consulis regressus Dium, quae disiecta ac uastata €ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas re-€ponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque €milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra €ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro mu-nimento habiturus. fluit ex ualle Olympi montis, ae-€state exiguus, hibernis idem incitatus pluuiis et supra €rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in €mare euoluendo terram praealtas uoragines cauatoque medio alueo ripas utrimque praecipitis. hoc flumine €saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus €aestatis in animo habebat. inter haec consul a Phila Popilium cum duobus mili-bus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quin-€que milia ferme passuum, media regione inter Dium €Tempeque in rupe amni inminente positum.  Popilius priusquam armatos muris admoueret, €misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem €clementiamque Romanorum quam uim experiri mal-lent. nihil ea consilia mouerunt, quia ignes ad Elpeum €ex regiis castris apparebant. tum terra marique_et €classis adpulsa ab litore stabat_simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. iuuenes etiam €quidam Romani ludicro circensi ad usum belli uerso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, non-€dum hac effusione inducta bestiis omnium gentium cir-€cum conplendi, uaria spectaculorum conquirere genera; €nam semel quadrigis, semel desultore misso uix unius horae tempus utrumque curriculum conplebat. inter €cetera sexageni ferme iuuenes, interdum plures appa-€ratioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio €ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte €elegantioris [exercitus] quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidis-€sent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita €densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, €tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, €fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio €distantes duo armati procurrebant comminatique inter €se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum €euasissent, nunc uelut propugnantes per oras extremae €testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo si-€milis [2humil]2limae parti muri admota. cum armati su-€perstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio €altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duo-rum signorum milites transcenderunt. id tantum dissi-€mile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus €soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent €corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos €tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini €iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra €eo promouit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam prae-€parans uias commeatibus subuehundis ex Thessalia mu-€niri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque ae-€dificari, ubi deuersari portantes commeatus possent.  Perseus tandem [2a]2 pauore eo, quo attonitus fuerat, €recepto animo malle imperiis suis non obtempe-€ratum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae naualia iusserat incendi. Andronicus €Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias €Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat [2ad]2 Pha-cum; sed in re emendabili uisus lapsus esse, quod per €urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor €regi pauoris eius fuit, ut urinatores clam interfici ius-€serit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Mar-€cius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus €et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late €uastauit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit. iamque ipsi urbi ter-€ribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non €uagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed €etiam qui in nauibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. reuocatis igitur in naues militibus omis-€saque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. €quindecim milia passuum ea urbs abest, aduersus Pyd-nam posita, fertilis agro. peruastatis finibus eius le-€gentes oram Antigoneam perueniunt. ibi egressi in ter-€ram primo et uastarunt agros passim et aliquantum prae-dae contulerunt ad naues. dein palatos eos adorti Mace-€dones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad €mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non mi-nus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬ØŠ˜Š‚recipere se tuto ad naues prohiberentur, animos militum €Romanorum simul desperatione alia salutis simul in-dignitate inritauit. redintegrata in litore pugna est; €adiuuere, qui in nauibus erant. ibi Macedonum ducenti €ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis €profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad popu-landum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe €fertilissimus omnis orae, quam praeteruecti fuerant. ibi €Eumenes rex uiginti tectis nauibus ab Elaea profectus €obuius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naues.  hac uirium accessione animus creuit praetori, ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro €rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae €Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta m[2ari]2. eminet namque in altum lingua, in qua €sita est, nec minus quam %inaltus magnitudine Atho €mons excurrit, obuersa in regionem Magnesiae duobus €inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum. diuisis partibus oppu-€gnare adorti. Romanus ad Clitas, quas uocant, muni-€menta, ceruis etiam obiectis, ut uiam intercluderet, a €Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis €in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, €plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nus-€quam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, €monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, €qua ueterem murum, sed simplici laterum ordine struc-tos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter €in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si €muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis auertisset. erant €in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam €iuuentutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo €milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum €subire Romani summa ui niterentur, momento temporis €parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod €si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepis-sent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum €est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte €alia in urbem inrupturi.  hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor uellet. postquam patere urbem ac-€cepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, €qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum ua-€lida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Ro-manosque, qui alii aliunde coibant conuocabanturque, ut €signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordi-€natos fugant persecunturque ad fossam, in quam con-€pulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, €omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, uolnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor €segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni qui-€dem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis fir-€matis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti €posset, quoniam uis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. haec parantibus iis decem regii lembi €ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, €cum in salo stantes hostium naues conspexissent, ipsi €obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem. huius noui praesidii €fama absistere oppugnatione simul Romanos regem-€que coegit. circumuecti promunturium ad Toronen clas-sem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi ua-€lida defendi manu animaduerterunt, inrito incepto De-€metriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta €moenia armatis uidissent, praeteruecti ad Iolcon clas-€sem appulerunt, inde agro uastato Demetriadem quo-€que adgressuri.  inter haec et consul, ne segnis sederet tantum €in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus €militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thes-€saliam uergit, opportune inminens super Demetriadem. primus aduentus hostium perculit incolas loci; collectis €deinde [2ab]2 necopinato pauore animis discurrunt armati €ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spem-que extemplo inciderunt capi primo impetu posse. ob-€sidio igitur parabatur, et opera [2ad]2 oppugnationem fieri €coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a con-€sulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, [2ut]2 €inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quen-€dam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit. eidem imperatum, ut, si a Meliboea summouisset €Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra mouerent Romani. et €ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis €repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta €opera sunt [2ignisque]2 iniectus. ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetri-€adem extemplo ducit. nocte moenia [2intrat tantamque €fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia]2 modo, sed €agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; €et eruptiones in uagos populatores non sine uolneribus hostium factae sunt. circumuecti tamen moenia sunt €praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut ui possent. fama fuit per Cydan-€tem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi prae-€erat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones ami-citiae. ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes €ad consulem nauigat; gratulatus[2que]2, quod prospere Ma-cedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Mar-€cius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum €missa cum reliquis nauibus Oreum Euboeae petit, eam €urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Mace-€donia quique in Thessalia erant, mitti commeatus pos-sent. de Eumene rege longe diuersa tradunt. si Ualerio €Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, €cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gra-€tia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; ne €ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, re-linqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem €eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius €fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello €fuisse.  dum bellum in Macedonia geritur, legati Trans-€alpini ab regulo Gallorum_Balanus ipsius traditur €nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur_Romam €uenerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis au-€reus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. secundum Gallos Pam-€phylii legati coronam auream ex uiginti milibus Philip-€peorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, €ut id donum in cella Iouis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum; benigne-€que amicitiam renouare uolentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus. tum €ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem [2re]2 longe aliter disserentes legati auditi sunt. utraque le-€gatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Pru-€siae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et €ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati ue-€nissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum €deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent €inducere in animum, ut finiant iras, se quoque ingratia reconciliatae pacis ponerent. haec regii legati. Rhodii €superbe commemoratis [2meritis suis]2 erga populum Ro-€manum et paene uictoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se uindicata, adiecerunt: cum pax in-€ter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum €rege Perseo coeptam; eam se inuitos, nullo eius in se €merito, quoniam ita Romanis uisum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius €incommoda belli sentire mari intercluso; inopem in-€sulam esse nec, nisi maritimis iuuetur commeatibus, colendam. itaque cum id ultra pati non possent, legatos €alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denun-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬ØŽ˜‹ƒtiarent Rhodiis placere pacem eum conponere cum Ro-manis; se Romam eadem nuntiatum missos. per quos €stetisset, quo minus belli finis fieret, aduersus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. [2ne]2 €nunc quidem haec sine indignatione legi audiriue posse €certum habeo; inde existimari potest, qui habitus ani-€morum audientibus ea patribus fuerit.  Claudius nihil responsum auctor est, tantum se-€natus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos €esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem [sciret indicatum] mitti; qua audita €re principem legationis, cuius magniloquentiam uix curia paulo ante ceperat, corruisse. alii responsum esse €tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud €uanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Per-€seo rege aduersus rem publicam suam occulta consilia inisse, et, [2si]2 id ante dubium fuisset, legatorum paulo €ante uerba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. Rho-€dios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; €Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos €esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habitu-ros. itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de €Macedonia deportentur, uisuros esse, quid sibi facien-dum sit? quid Rhodii uisuri sint, ipsos scire. populum €certe Romanum deuicto Perseo, quod prope diem spe-€rent fore, uisurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello ciuitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis €in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non €acceperunt.  litterae deinde [2re]2 citatae Q. Marcii consulis €sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos €in hiemem habere et ab Epirotis uiginti milia modium €tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pe-cunia Romae legatis eorum curaretur. uestimenta militi-€bus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus €esse, maxime Numidi[2cis]2, nec sibi in his locis ullam co-piam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris €consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex €milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos de-€portanda in Macedoniam praebendaque arbitratu con-€sulis locauit et legatis Epirotarum pecuniam pro fru-€mento soluit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auc-€tor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus €institutum usque ad ultimum uitae diem seruarat co-€tidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, €ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtra-€here sese per alias atque alias [2causas]2, ne interesset iis, €quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum €se esse cerneret et proditionis interdum crimine insi-€mulari, ad Romanos transfugit [2et]2 magno usui consuli fuit. ea introductus in curiam cum memorasset, sena-€tus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, €lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Ro-€mani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. cen-€sum idibus Decembribus seuerius quam ante habuerunt: €multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus €plebis eos uiolenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus. ad opera publica facienda cum eis di-€midium ex uectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, Ti. Sempronius ex ea pe-€cunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone €Ueteres ad Uortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam €curauit, quae postea Sempronia appellata est.  iam in exitu annus erat, et propter Mace-€donici maxime belli curam in sermonibus homines ha-€bebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. itaque senatus consultum factum €est, ut Cn. Seruilius primo quoque tempore ad comitia habenda ueniret. senatus consultum Sulpicius praetor €ad consulem [2misit, litterasque allatas a consule]2 post pau-€cos dies recitauit, quibus [2in]2 ante diem * * [2comitia edixit: €se ante eum diem]2 in urbem uenturum. et consul ma-€turauit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt per-fecta. consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto €decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Li-cinius Crassus. praetores postero die facti Cn. [2Baebius]2 €Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octauius, P. Fon-€teius Balbus, M. Aebutius Helua, C. Papirius Carbo. omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimula-bat cura. itaque designatos extemplo sortiri placuit pro-€uincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique prae-€tori classis euenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent €pararentque, quae bello usui forent, senatumque con-sulerent, si qua [2de]2 re consulto opus esset. Latinas, ubi €magistratum inissent, quod per religiones posset, primo €quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. his decretis, con-€sulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas €iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia prouinciae nominatae sunt. consulum Ae-€milio Macedonia, Licinio Italia euenit. praetores Cn. €Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo se-€natus censuisset, Cn. Octauius classem, P. Fonteius Hi-€spaniam, [2M. Aebutius Siciliam,]2 C. Papirius Sardiniam €est sortitus.  extemplo apparuit omnibus non segniter €id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod €%aliis uir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea €sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat. iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Mace-€doniam mitterent ad exercitus uisendos classemque et €conperta referenda, quid aut terrestribus aut naualibus copiis opus esset; praeterea ut explorarent copias re-€gias, quantum possent, qua prouincia nostra, qua ho-€stium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, €an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca peruenissent; qui fideles nobis socii, qui dubii suspen-€saeque ex fortuna fidei, qui certi hostes uiderentur; €quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, €unde nauibus subportarentur; quid ea aestate terra €marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse. senatus Cn. Seruilio €consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos €L. Aemilio uideretur, legaret. legati biduo post profecti €Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerua, L. Bae-€bius. bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, €[2semel]2 in Romano agro, semel in Ueienti. bis nouemdiale sacrum factum est. sacerdotes eo anno mortui sunt P. €Quinctilius Uarus flamen Martialis et M. Claudius €Marcellus decemuir; in cuius locum Cn. Octauius suf-fectus. et iam magnificentia crescente notatum est ludis €circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli €aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadra-€ginta ursos et elephantos lusisse.  L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idi-€bus Martiis, principio insequentis anni, cum in expec-€tatione patres fuissent, maxime quidnam consul de €Macedonia, cuius ea prouincia esset, referret, nihil se €habere Paulus, quod referret, nondum [2cum]2 legati redis-sent, dixit. ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos. cognitis mox, quae nosci €prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies. et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus €Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite €perfecto et se et Cn. Octauium, simul senatus censuisset, exituros esse. C. Licinio collegae suo fore curae se ab-€sente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, €parentur mittanturque. interea legationes exterarum na-tionum audiri posse. primi Alexandrini legati ab Ptole-maeo [2et Cleo]2patra regibus uocati sunt. sordidati, barba €et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam €procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per ho-€nestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬Ø“˜ˆƒbellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium nauali proelio [2superior]2 €fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto trans-€gressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream ter-€rebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulen-tissimo, uidebatur. ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent. ea €merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes €reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, €qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus €bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexan-dreae abducturusque exercitum in Syriam esset. quod €si cunctentur facere, breui extorres regno Ptolemaeum €et Cleopatram Romam uenturos, cum pudore quodam €populi Romani, quod nullam opem in ultimo discri-mine fortunarum tulissent. moti patres precibus €Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. €Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptole-€maeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per €utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio ha-€bituros esse.  his intra triduum simul cum legatis Alexan-€drinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ul-€timis adeo expectati uenerunt, ut, nisi uesper esset, ex-templo senatum uocaturi consules fuerint. postero die €senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore €periculo quam emolumento exercitum per inuios saltus in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, €regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut €flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pu-€gnandi potestatem facere, nec nostris uim ad cogendum esse. hiemem etiam insuper rebus gerendis interuenisse. €in otio militem ali, nec plus quam VI[2dierum]2 frumentum €habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse. si Ap. Claudio circa Lychnidum satis ualidus exerci-€tus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: €nunc et Appium, et [2quod]2 cum eo praesidii sit, in summo €periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mit-tatur, aut illi inde deducantur. ad classem se ex castris €profectos sociorum naualium partem morbo audisse ab-€sumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos €suas abisse, et homines nauibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque uestimenta habere. Eu-€menen classemque eius, tamquam uento adlatas naues, €sine causa et uenisse et abisse; nec animum eius regis €constare satis uisum. sicut omnia de Eumene dubia, [2ita]2 €Attali egregie constantem fidem nuntiabant.  legatis auditis tunc de bello referre sese L. Ae-milius dixit. senatus decreuit, ut in octo legiones parem €numerum tribunorum consules et populus crearent; cre-€ari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset. tum ex omnibus tribunis militum uti L. Ae-€milius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum €uelit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Ae-€milius consul, Cn. Octauius praetor, cui classis obti-gisset, in prouinciam proficiscantur. additus est his €tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iuris-€dictio erat; eum in prouinciam Illyricum circa Lychn-idum Ap. Claudio succedere placuit. dilectus cura C. €Licinio consuli inposita. is septem milia ciuium Ro-manorum et equites ducentos scribere iussus et sociis €nominis Latini septem milia peditum imperare, qua-dringentos equites, et Cn. Seruilio Galliam obtinenti €prouinciam litteras mittere, ut sescentos equites con-scriberet. hunc exercitum ad collegam primo quoque €tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in €ea prouincia plus quam duas legiones esse; eas re-€pleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equi-tes; ceteros pedites [2equites]2que in praesidiis disponi. qui €eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem €praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites. id praesidii additum Anicio praeter duas le-€giones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina €milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites. €et in classem quinque milia naualium socium sunt scripta. Licinius consul duabus legionibus obtinere pro-€uinciam iussus; eo addere sociorum decem milia pedi-€tum et sescentos equites.  senatus consultis perfectis L. Aemilius con-€sul e curia in contionem processit orationemque talem [2habuit]2: 'animaduertisse uideor, Quirites, maiorem mihi €sortito Macedoniam prouinciam gratulationem factam, €quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia €bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis di-€gnum maiestate populi Romani exitum per me inponi €posse. deos quoque huic fauisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. haec partim ominari, €partim sperare possum; illud adfirmare pro certo au-€deo, me omni ope adnisurum esse, [2ne]2 frustra uos hanc spem de me conceperitis. quae ad bellum opus sunt et €senatus decreuit, et, quoniam extemplo proficisci placet €neque ego in mora sum, C. Licinius collega, uir egregius, €aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. uos quae scripsero senatui ac uobis, [2iis modo credite €et cauete ru]2mores credulitate uestra alatis, quorum auc-tor nemo extabit. nam nunc quidem, quod uulgo fieri, €hoc praecipue bello, animaduerti, nemo tam famae con-temptor est, cuius non debilitari animus possit. in om-€nibus circulis atque etiam, si dis placet, in conuiuiis €sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra €locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, €quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea €ponenda, qua terra, mari subuehantur commeatus, €quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius. nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, €quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, con-sulem ueluti dicta die accusant. haec magna impedi-€menta res gerentibus [2sunt:]2 neque enim omnes tam firmi €et constantis animi contra aduersum rumorem esse pos-€sunt, [2quam]2 Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui €per uanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere. non sum is, Quirites, qui non €existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de €sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem. quid ergo est? primum a prudentibus €et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi im-€peratores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis €[2rebus, qui]2 loca, qui hostem, qui temporum opportuni-€tatem uident, qui in eodem uelut nauigio participes sunt periculi. itaque si quis est, qui, quod e re publica €sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, €confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Mace-€doniam mecum ueniat. naue, equo, tabernaculo, uiatico etiam a me iuuabitur; si quem id facere piget [2et]2 otium €urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gu-bernauerit. sermonum satis ipsa praebet urbs; [2iis]2 lo-€quacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.' ab hoc contione, Latinis, €quae pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio €rite perpetrato protinus inde et consul et praetor Cn. Oc-tauius in Macedoniam profecti sunt. traditum memoriae €est maiore quam solita frequentia prosequentium con-€sulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse ho-€mines, finem esse Macedonico bello maturumque redi-€tum cum egregio triumpho consulis fore.  dum haec in Italia geruntur, Perseus quod €iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae faci-€enda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illy-riorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse €saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli ani-€maduertit, non ultra differendum ratus, cum [2per]2 Hip-€piam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita €ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda. Meteone La-€beatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi €et iusiurandum ab rege et obsides accepit. missus et a €Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret. cum eodem ad pecuniam €accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rho-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬Ø—”ƒdum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur. quibus ita mandatum, ut iureiurando ob-€sidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum pro-€ficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse. adiunctam ciui-€tatem, penes quam unam tum rei naualis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis. uenientibus €Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit. ibi ea, quae con-€uenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos ad-€esse foederi sanciendo cum Gentio societatis uolebat rex, €aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam. et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pel-€lam ad thensauros regios missis, qui pecuniam accipe-€rent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessaloni-cae conscendere iussi. ibi Metrodorus erat, qui nuper €ab Rhodo uenerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, €principibus ciuitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos €ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis le-€gationis datus est.  eodem tempore et ad Eumenen et ad Anti-€ochum communia mandata, quae subicere condicio re-€rum poterat: natura inimica inter se esse liberam ciui-tatem et regem. singulos populum Romanum adgredi €et, quod indignum sit, regum uiribus reges oppugnare. Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiu-€uante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, €Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse. si Macedoniae regnum sublatum €foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub €specie liberandi ciuitates suam fecerint, deinde Syriam. iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum uictorem ab Aegypto, praemio belli, arceri. haec cogitan-€tem prouidere iubebat, ut aut ad pacem secum facien-€dam conpelleret Romanos aut perseuerantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes. ad €Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per €speciem captiuorum redimendorum missus legatus erat; €[2re]2 uera occultiora quaedam agebantur, quae in praesen-€tia inuisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis grauioribus[2que criminibus onerarunt;]2 proditor €enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges cap-tantes fraude et auaritia certant. Cydas erat Cretensis, €ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum €Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, €inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate €quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat. Herophon quo-€que, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat. quae conloquia oc-€culta et legationes infames quidem erant, sed, quid ac-€tum esset quidue inter reges conuenisset, ignorabatur. €res autem ita sese habuit.  Eumenes neque fauit uictoriae Persei, neque €bello eam iuuare [2in]2 animo habuit, non tam quia paternae €inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter se accensae: non ea regum aemulatio, ut aequo animo €Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta €Romanis uictis eum manebat, Eumenes uisurus fuerit. cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo €spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior ad-€moueretur terror, nihil neque agere aliud neque cogi-tare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ip-€sorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utrius-€que partis uoluntate explorata, quod fieri etiam sua €sponte taedio ualidioris, metu infirmioris credebat posse, €in eo suam operam uenditare conciliandae gratia pacis cupiit. nam modo ne iuuaret bello Romanos terra mari-€que, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur €mercedem: ne bello interesset, mille [2talenta, ut pacem conciliaret, mille]2 et quingenta. in utrumque non fidem €modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostende-bat. Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat co-€gente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione €agebat, conueneratque, ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniae mentionem uentum erat, ibi haesitabat; €et utique alteram [in] tanti nominis regibus turpem ac €sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; in spem Romanae pacis non recusare inpensam, €sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samo-thracae in templo depositurum. ea insula cum ipsius €dicionis esset, uidere Eumenes nihil interesse, [2ibi]2 an €Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam prae-sentem ferret. ita nequiquam inter se captati nihil prae-€ter infamiam mouerunt.  nec haec tantum Persei per auaritiam est €dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per €Eumenen, quae uel parte regni redimenda esset, aut de-€ceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; sed et ante Genti €regis parata societas et tum Gallorum effusorum per €Illyricum ingens oblatum [2auxilium]2 auaritia dimissum est. ueniebant decem milia equitum, par numerus peditum €et ipsorum iungentium cursum equis et in uicem prolap-sorum equitum uacuos capientium ad pugnam equos. hi €pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. uenientibus his Perseus ab Elpeo ex €castris profectus obuiam cum dimidia copiarum parte €denuntiare per uicos urbesque, quae uiae propinquae €sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, uini, pecorum ut copia esset. ipse equos phalerasque et sa-€gula donum principibus ferre et paruom auri, quod inter €paucos diuideret, multitudinem credens trahi spe posse. ad Almanam urbem peruenit et in ripa fluminis Axi €posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. eo €mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet €multitudinem Gallorum ad Bylazora_Paeoniae is €locus est_castra mouere, principes ad se uenire fre-€quentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. haec mandata ad eos cum per-€tulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium €praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque €muneribus principes aduenientes uestis, argenti equo-€rumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, illud, quod praesens pepigissent, €interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque diuidendum esset, secum aduexisset. cum €ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, €'abi, renuntia ergo' inquit 'regi, nisi aurum obsides-€que accepissent, nusquam inde Gallos longius uesti-gium moturos.' haec relata regi cum esset, aduocato €consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse €pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia €et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cla-dibus experta: periculosum esse tantam multitudinem €in Macedoniam accipere, [2ne]2 grauiores eos socios habeant quam hostes Romanos. quinque milia equitum satis €esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multi-€tudinem ipsi non timeant.  apparebat omnibus mercedem timeri nec €quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo au-€deret, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque mi-€lium equitum opera tantum uti regem, non tenere multi-tudinem aliam. quod ubi audiuere barbari, ceterorum €quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos €sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod conuenisset, numeraret? cum ad-€uersus id quoque misceri ambages cerneret, inuiolato €fallaci nuntio, quod uix sperauerat ipse posse contingere, €retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua uicina erat uiae, redierunt. quae manus, quieto sedente rege €ad Elpeum aduersus Romanos, [2per]2 Perrhaebiae saltum €in Thessaliam traducta non agros tantum nudare popu-€lando potuit, ne quos inde Romani commeatus expec-tarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum €Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quan-€do neque manere amissa Thessalia, unde exercitus €alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex aduerso castra Macedonum [2essent. hoc amisso auxilio Perseus €animos Macedonum,]2 qui ea pependerant spe, haud me-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬Ø›˜ˆdiocriter debilitauit. eadem auaritia Gentium regem €sibi alienauit. nam cum trecenta talenta Pellae missis €a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus [2est;]2 inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque €praesentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signa-€tam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, par-uis itineribus ueherent, dein cum ad finem Macedo-€niae uentum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. Gentius exigua parte pecuniae accepta €cum adsidue [2a]2 Pantaucho ad lacessendos hostili facto €Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium €legatos, qui tum forte ad eum uenerant, in custodiam coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessita-€tem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad reuo-€candum, qui pecuniam portabat, misit, uelut nihil €aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex se uicto Romanis reseruaretur. et ab Eumene Hero-€phon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de cap-€tiuis actum esse et ipsi euolgauerant et Eumenes con-€sulem uitandae suspicionis causa certiorem fecit.  Perseus post reditum ab Eumene Hero-€phontis spe deiectus Antenorem et Callippum prae-€fectos classis cum quadraginta lembis_adiectae ad €hunc numerum quinque pristes erant_Tenedum mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naues, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. Cas-€sandreae deductae naues in portus primum, qui sub €Atho monte sunt, [2in]2de Tenedum placido mari cum €traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naues €Eudamumque, praefectum earum, inuiolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt. cognito deinde €in latere altero quinquaginta onerarias suarum stan-€tibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumuectus propere ac sum-€motis terrore hostium nauibus, onerarias datis, qui pro-€sequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum. nono post €die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde €Subota_insula est interiecta Elaeae et Chio_trai-ciunt. forte postero die, quam Subota classis tenuit, €quinque et triginta naues, quas hippagogus uocant, ab €Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas €promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in €Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. has naues per altum ferri cum ex specula signum datum €Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum €promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit. nihil minus credere praefecti Eumenis, €quam Macedonum classem in illo uagari mari: nunc €Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere. sed cum €iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia €esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae €hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepi-datio est. cum resistendi spes nulla esset inhabilique €nauium genere et Gallis uix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in €Erythraeam enarunt, pars uelis datis ad Chium naues €eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant. sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum €exposuissent armatos, partim in uia fugientes Gallos €adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam ex-€clusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fuge-rent aut sequerentur. octingenti ferme Gallorum occisi, €ducenti uiui capti; equi pars in mari fractis nauibus ab-€sumpti, parti neruos succiderunt in litore Macedones. uiginti eximiae equos formae cum captiuis eosdem de-€cem lembos, quos ante miserat, Antenor deuehere Thes-€salonicam iussit et primo quoque tempore ad classem €reuerti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem [2stetit]2. Phanas inde progressi sunt et €spe celerius regressis decem lembis euecti Aegaeo mari €Delum traiecerunt.  dum haec geruntur, legati Romani, C. Po-€pilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide pro-€fecti tribus quinqueremibus Delum cum uenissent, lem-€bos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eume-nis quinqueremis inuenerunt. sanctitas templi insulae-€que inuiolatos praestabat omnes. itaque permixti Ro-€manique et Macedones et Eumenis nauales socii [et] in €templo indutias religione loci praebente uersabantur. Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naues ex speculis significatum foret, parte €lemborum ipse insequens, parte per Cyclades dis-€posita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, €omnes aut supprimebat aut spoliabat naues. qui-€bus poterat Popilius [2aut suis]2 aut Eumenis naui-bus succurrebat; sed [2e]2uecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant. per id fere €tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum €uenerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum €modo aduentus passim per Cycladas atque Aegaeum ua-€gantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei €Gentique et fama cum magno numero peditum equitum-que uenientium Gallorum. et iam cum accessissent €animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, €non benigne modo responsum regibus est, [2sed]2 palam €pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposi-turos esse; itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent €animos ad pacem accipiendam.  iam ueris principium erat nouique duces in €prouincias uenerant, consul Aemilius in Macedoniam, €Octauius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum aduersus Gentium [2erat. Gentius]2 patre Pleu-€rato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fra-€tres duos, Platorem utroque parente, Carauantium matre eadem natum, habuit. hoc propter ignobilitatem pater-€nam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos €eius, Ettritum et Epicadum, impigros uiros, quo tu-tius regnaret. fama fuit Monuni, Dardanorum princi-€pis, filiam Etutam pacto fratri eum inuidisse, tam-€quam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gen-€tem; et simillimum id uero fecit ducta ea uirgo Pla-tore interfecto. grauis deinde dempto [2a]2 fratre metu €popularibus esse coepit; et uiolentiam insitam ingenio intemperantia uini accendebat. ceterum, sicut ante dic-€tum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis €copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Cauiorum gentem ui aut terrore subigen-€dam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus €misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. socii erant Romanorum; itaque per prae-€missos nuntios prius temptati obsidionem pati quam de-dere sese maluerunt. Carauantium in Cauiis Durnium €oppidum aduenientem benigne accepit; Carauandis, €altera urbs, exclusit; et agros eorum [2cum]2 effuse uasta-€ret, aliquot palati milites agrestium concursu inter-fecti sunt. iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum €exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium €et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter €Persea et Gentium et legatorum uiolatorum iniuria €accensus, bellum haud dubie aduersus eum gesturus. Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae €in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litte-€ris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra uenit et ad ea, quae habebat, auxilia [2e]2 Parthino-€rum iuuentute [2adiunctis]2 duobus milibus peditum et €equitibus ducentis_peditibus Epicadus, equitibus €Algalsus praeerat_parabat ducere in Illyricum, maxi-€me ut Bassanitas solueret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum uastantium maritimam oram. octo-€ginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad €Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. tum classis ad * * * * * to eo tradiderunt se.  deinceps et urbes regionis eius idem facie-€bant, adiuuante inclinationem animorum clementia [2in]2 omnis et iustitia praetoris Romani. ad Scodram inde €uentum est, quod belli caput erat, non eo solum, quod €Gentius eam sibi ceperat uelut regni totius arcem, sed €etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. duo cingunt eam flumina, Clausal a €latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Bar-€banna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. hi duo amnes confluentes incidunt %Oriundi flumini, žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬ØŸ”‚quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, longe €altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiec-€tam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. quamquam munitum situ naturali oppidum erat gens-€que id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen prae-€tor Romanus, quia prima successerant prospere, for-€tunam totius rei principia secuturam esse ratus et repen-€tinum ualiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. quod si clausis portis muros portarumque €turris dispositi armati defendissent, uano cum in-cepto moenibus pepulissent Romanos: nunc porta €egressi proelium loco aequo maiore animo commise-runt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, €cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, €tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad €praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, prin-€cipes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum €castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abes-€sent, nauem conscendit et flumine Barbanna nauigat in €lacum Labeatum, uelut secretum locum petens ad con-sultandium, sed, ut apparuit, falsa spe excitus Cara-uantium fratrem multis milibus armatorum [2co]2actis ex €ea regione, in quam missus erat, aduentare. qui post-€quam euanuit rumor, tertio post die nauem eandem se-€cundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis, €ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra uenit. et principium orationis ab accusatione €stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque €effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam €etiam inuitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam €C. Cassio tribuno militum traditus, uix gladiatorio ac-€cepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam €recideret.  Anicius Scodra recepta nihil prius quam €requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam ex-€templo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, pro-€fectus Etleuam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo €Pleuratoque, et Carauantium fratrem Scodram in castra adduxit. Anicius bello Illyrico intra triginta dies per-€fecto nuntium uictoriae Perpennam Romam misit et €post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, €coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyrio-rum hoc unum bellum prius perpetratum quam coep-€tum Romae auditum est. €quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in €magno terrore erat propter aduentum simul Aemili noui €consulis, quem cum ingentibus minis aduentare audie-bat, simul Octaui praetoris. nec minus terroris a classe €Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessa-€lonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum paruo praesidio duorum milium caetratorum. eo et Androclen €praefectum mittit iussum sub ipsis naualibus castra habere. Aenean mille equites [2et]2 Creon Antigonensis €missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque €litore adplicuisse naues hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. quinque milia Macedonum €missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon. his profectis €ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alueo transiri poterat. huic [2rei]2 ut omnis multitudo ua-€caret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in €castra adferebant; miles iussus ex propinquis siluis €benigne * * * * .  * * conferre, postremo sequi se utrarios €ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis interuallis fodere. mon-€tes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia €nullos apertos emergerent riuos, occultos contineri la-€tices, quorum uenae in mare permanantes undae misce-rentur. uix diducta summa harena erat, cum scatur-€rig[2in]2es turbidae primo et tenues emicare, dein liqui-€dam multamque fundere aquam uelut deum dono coe-perunt. aliquantum ea quoque res duci famae et aucto-€ritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus ex-€pedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad €contemplandos transitus [2processit, qua]2 descensus faci-€lis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset. his satis exploratis illa quoque [2nouauit;]2 €primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, prouidit: ubi omni-€bus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes €exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicien-€tes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; €clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire. placere igitur €tribunum militum primo pilo legionis secretum edere €imperium, illum et dein singulos proximo cuique in €ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, siue a pri-€mis signis ad nouissimum agmen, siue ab extremis ad primos perferundum imperium sit. uigiles etiam nouo €more scutum in uigiliam ferre uetuit: non enim in €pugnam uigilem ire, ut armis utatur, sed ad uigilandum, €ut, cum senserit hostium aduentum, recipiat se excitet-que ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; €deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super mar-€ginem scuti posito sopitos stare, ut fulgentibus armis €procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil prouideant. stationum quoque morem mutauit. armati omnes, et €frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum €aestiuis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum €aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes uel pauci plures uexabant. itaque ex ma-€tutina statione ad meridiem decedi et in postmeridia-€nam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos re-€cens hostis adgredi poterat.  haec cum ita fieri placere contione aduo-€cata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni conuenien-tem orationem: unum imperatorem in exercitu proui-€dere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per €se, nunc cum iis, quos aduocauerit in consilium; qui €non sint aduocati, eos nec palam nec secreto iactare con-silia sua. militem haec tria curare debere, corpus ut quam €ualidissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immor-€talibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu mi-€lites consultent, imperator rumoribus uulgi circumaga-tur, ibi nihil salutare esse. se, quod sit officium impe-€ratoris, prouisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis €praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi €datum signum sit, tum militarem nauare [2operam debere.]2 ab his praeceptis contionem dimisit, uolgo etiam uete-€ranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse. non ser-€monibus tantum his, cum quanto adsensu audissent €uerba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effec-tus erat. neminem totis mox castris quietum uideres: €acuere alii gladios, alii galeas bucculasque [scutorum], €alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique €sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cer-€neret, ubi primum conserendi manum cum hoste data €occasio esset, aut uictoria egregia aut morte memorabili finituros bellum. Perseus quoque, cum aduentu con-€sulis simul et ueris principio strepere omnia mouerique €apud hostes uelut nouo bello cerneret, mota a Phila €castra in aduersa ripa posita, nunc ad contemplanda €opera sua circumire ducem haud dubie transitus specu-€lant[2em, nunc * * * * * * Roma]2norum esse.  quae res Romanis auxit animos. Mace-€donibus regique eorum haud mediocrem attulit terro-rem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est €conatus, missis, qui Pantauchum inde uenientem ad-propinquare castris uetarent. sed iam et pueri quidam €uisi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo €quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate re-€giorum ministrorum emanant. sub idem tempus Rhodii legati in castra uenerunt žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬Ø£”‚cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem €iram patrum excitauerant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum [2alii legatos €in uincula coniciendos censerent,]2 alii praecipites sine €responso agendos e castris, pronuntiauit [2consul]2 post diem quintum decimum se responsum daturum. interim, ut €appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctori-€tas ualuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. €placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque uim facere: confertis et uno €[2agmine impetum]2 facientibus resistere Macedonas non €posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitiori-€bus, quae ualidis praesidiis insedissent, priore anno dei-ectos. aliis placebat Octauium cum classe Thessaloni-€cam petere et populatione maritumae orae distringere €copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello cir-€cumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare €aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa uidebatur, et praeterquam €quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio spec-€tabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos €mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et €fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunc-tatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint. cum loca €non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsi-€deri, spem cepit, si nocte inprouiso ualida manu ad-gressus necopinantis esset, deici praesidia posse: iacula €enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid €petatur, procul prouideri nequeat, inutilia esse; gladio €comminus geri rem in permixta turba, quo miles Ro-manus uincat. his ducibus usurus praetorem Octauium €accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum €classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. €Fabium Maximum filium suum cum quinque [2milibus]2 €delectis militum Heracleum mittit, uelut classem con-€scensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, uastandam. secreto indi-€catum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid €eos moraretur. inde iussi duces itineris ita diuidere €uiam, ut quarta uigilia tertio die Pythoum adoriri pos-sent. ipse postero die, ut detineret regem ab circum-€spectu rerum aliarum, prima luce medio in alueo cum €stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque €utrimque est leui armatura. nec grauioribus armis in tam inaequali alueo pugnari poterat. descensus ripae €utriusque in alueum trecentorum ferme passuum erat; €medium spatium torrentis alibi aliter cauati paulo plus quam mille passus patebat. ibi in medio spectantibus €utrimque ex uallo castrorum [2hinc rege]2, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est. missilibus procul €regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et €tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die €diremptum proelium est haud paucis utrimque inter-fectis. sole orto postero die inritatis certamine animis €etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tan-€tum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo €magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus €stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime uolnerabantur. ubi propius ripam hostium subissent, €tormentis missa etiam ad ultimos perueniebant. multo €pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem €castrorum, ueluti per deuexum in mare bracchium trans-itum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat * * * * * .  [2tempus]2 anni post circumactum solstitium €erat; hora diei iam ad meridiem uergebat; iter multo puluere et incalescente sole factum erat. lassitudo et €sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accen-€surum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non abicere; sed tantus ardor in ani-€mis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non mi-€nore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, €ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; ani-mos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo €alacres signum poscebant; deinde, quantum incres-€ceret aestus, et uoltus minus uigentes et uoces segni-€ores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, me-€tarentur frontem castrorum et inpedimenta consti-tuerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere €palam, quod fessos uiae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque €externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, €dum pugnaturum consulem credebant_neque enim ne his [2quidem]2 cunctationem aperuerat suam_; tunc mu-€tatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex €omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludifi-€catum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: uereri, ne, [2si]2 nocte abeat, sequendus maximo €labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, €sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedoni-corum montium uagando circumagatur. se magnopere €suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgredia-tur, nec oblatam occasionem uincendi amittat. consul €nihil offensus libera admonitione tam clari adulescen-€tis 'et ego' inquit 'animum istum habui, Nasica, quem €tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando €abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in €acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. €rationes alias reposcito; nunc auctoritate ueteris im-peratoris contentus eris.' conticuit adulescens: haud €dubie uidere aliqua impedimenta pugnae consulem, quae €sibi non apparerent.  Paulus postquam metata castra impedimen-€taque conlocata animaduertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima €acie hastatis, si quid hostis moueret, postremo hasta-€tos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim si-gnorum milites subtrahens. ita pedites equitibus cum €leui armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu €abducti, nec ante, quam prima frons ualli ac fossa per-ducta est, ex statione equites reuocati sunt. rex quoque, €cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, €contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et €ipse in castra copias reduxit. castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus €militum secundae legionis, qui praetor superiore anno €fuerat, consulis permissu ad contionem militibus uoca-tis pronuntiauit, nocte proxima, ne quis id pro portento €acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam €noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine €statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et €ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem €exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne ob-€scurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septem-€bres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, €Romanis militibus Galli sapientia prope diuina uideri; Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perni-€ciemque gentis portendens, mouit nec aliter uates. cla-€mor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna €in suam lucem emersit. postero die_tantus utrique ardor exercitui ad con-€currendum fuerat, ut et regem et consulem suorum qui-€dam, quod sine proelio discessum esset, accusarent_ regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis €prior aperte pugnam detractans in castra copias re-€duxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, €quo phalanx, quam inutilem uel mediocris iniquitas loci efficeret, promoueri non posset. consul ad id, quod pri-€die praetermisisse pugnandi occasionem uidebatur et lo-€cum dedisse hosti, si nocte abire uellet, tunc quoque €per speciem immolandi terere uidebatur tempus, cum €luce prima ad signum propositum pugnae exeundum žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬Ø„˜in aciem fuisset. tertia demum hora sacrificio rite per-€petrato ad consilium uocauit; atque ibi, quod rei geren-€dae tempus esset, loquendo et intempestiue consultando €uidebatur quibusdam extrahere. [2aduersus eos]2 sermones €talem consul orationem habuit.  'P. Nasica, egregius adulescens, ex om-€nibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denu-€dauit mihi suum consilium; idem postea, ita ut trans-isse in sententiam meam uideri posset, tacuit. quibus-€dam aliis absentem carpere imperatorem quam prae-sentem monere melius uisum est. et tibi, P. Nasica, €et quicumque idem, quod [2tu]2, occultius senserunt, non grauabor reddere dilatae pugnae rationem. nam tantum €abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut seruatum €a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione €sine causa esse ne quis uestrum credat, recognoscat age-€dum mecum, si uidetur, quam multa pro hoste et ad-uersus nos fuerint. iam omnium primum, quantum nu-€mero nos praestent, neminem uestrum nec ante igno-€rasse et hesterno die explicatam intuentis aciem ani-maduertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate €quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; €nec ignauissimum quemque relinqui ad custodiam sar-cinarum scitis. sed fuerimus omnes: paruom hoc tan-€dem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac €nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut sum-€mum crastino die, si ita uidebitur, diis bene iuuantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque €uiae labor eo die neque operis fatigauerit, requietum, in-€tegrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in €aciem plenum uirium, uigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, ma-€dentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis €repletis puluere, torrente meridiano sole, hosti obicias €recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas uires ad proelium adferat? quis, pro deum fidem, ita conpa-€ratus, uel iners atque inbellis, fortissimum uirum [2non]2 uicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxe-€rant aciem, praeparauerant animos, stabant conpositi €suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum €in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?  at hercule aciem quidem inconditam in-€ordinatamque habuissemus, [2sed]2 castra munita, proui-€sam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpo-€sitis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus * * * . ma-€iores uestri castra munita portum ad omnis casus exer-€citus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iac-tati tempestate pugnae receptum haberent. ideo, cum €munimentis ea saepsissent, praesidio quoque ualido fir-€mabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando €acie uicisset, pro uicto haberetur. castra sunt uictori receptaculum, uicto perfugium. quam multi exercitus, €quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra ual-€lum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta uictorem hostem pepulerunt? patria al-€tera militaris est haec sedes, uallumque pro moenibus et €tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. €sine ulla sede uagi dimicassemus, ut quo [2uicti, quo]2 uic-tores nos reciperemus? his difficultatibus et impedi-€mentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac inter-€posita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus €in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias €educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuis-€set. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abes-€semus, quam nunc, cum in ceruicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo [2potest? quid au]2tem est €nobis optatius quam ut, quorum castra praealta flu-€minis ripa tuta, uallo insuper saepta crebris[2que]2 turri-€bus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, €agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo €adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in ho-diernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi pla-€cet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem €uia erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis nouom €iter aperui, neque prius, quam debellauero, absistam.'  post hanc orationem silentium fuit, partim tra-€ductis in sententiam eius, partim uerentibus nequiquam €offendere in eo, quod utcumque praetermissum reuocari non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut €regi [2pugnare placebat, regi,]2 quod nec fessos, ut pridie, €ex uia neque trepidantis in acie instruenda et uixdum €compositos adgressurus erat, consuli, quod in nouis €castris non ligna, non pabulum conuectum erat, ad quae €petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. neutro imperatorum uolente fortuna, €quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo €et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque €ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae €turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris statiuom erat prae-€sidium sub C. Cluuio legato, tres cohortes, Firmana, €Uestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris la-€cessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus cu-rantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum €per aquam ferme genu tenus altam tres milites seque-€rentur, Threces duo id iumentum ex medio alueo in €suam ripam trahentes [2caperent, hos persecuti illi]2 altero €eorum occiso receptoque [eo] iumento ad stationem suorum [2se]2 recipiebant. octingentorum Thracum prae-€sidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre €passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequen-€dos interfectores fluuium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio * * * * .  * * proelium ducit. mouebat imperii maiestas, €gloria uiri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta an-€nis iuuenum munia in parte praecipua laboris peri-€culique capessebat. interuallum, quod inter caetratos et €phalanges erat, inpleuit legio atque aciem hostium inter-rupit. a tergo caetrati erant, frontem aduersus clupea-€tos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam le-€gionem L. Albinus consularis ducere aduersus leuca-€spidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. in dextrum cornu, unde circa fluuium commissum proe-€lium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta. nam sicut pleraque €noua conmenta mortalium in uerbis uim habent, ex-€periendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri €oportet, sine ullo effectu euanescunt, ita tum elephanto-machae nomen tantum sine usu fuerunt. elephantorum €impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepule-runtque laeuom cornu. in medio secunda legio inmissa €dissipauit phalangem. neque ulla euidentior causa uic-€toriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae €fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt pha-€langem, cuius confertae et intentis horrentis hastis in-tolerabiles uires sunt; si carptim adgrediendo circum-€agere inmobilem longitudine et grauitate hastam cogas, €confusa strue inplicantur; si uero aut ab latere aut ab €tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turban-tur, sicut tum aduersus cateruatim incurrentes Romanos €et interrupta multifariam acie obuiam ire cogebantur; €et Romani, quacumque data interualla essent, insi-nuabant ordines suos. qui si uniuersa acie in frontem €aduersus instructam phalangem concurrissent, quod €Paelignis principio pugnae incaute congressis aduersus €caetratos euenit, induissent se hastis nec confertam €aciem sustinuissent.  ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, €nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope in-teger pugna excessit. princeps fugae rex ipse erat. iam €a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; con-€festim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. ceterae quoque Macedonum alae integris abibant or-€dinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes uic-tores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. diu €phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. po-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø¬ØŖ”ƒstremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad €mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus €ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter uitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab nauibus €cernerent, ad excipiendos sese uenire rati, ut caperent €potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter [2e]2 sca-€phis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes €terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti €enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque. facile conuenit ab Romanis numquam €una acie tantum Macedonum interfectum. caesa enim €ad uiginti milia hominum sunt; ad sex [2milia]2, qui Pyd-€nam ex acie perfugerant, uiui in potestatem peruene-€runt, et uagi ex fuga quinque milia hominum capta. ex uictoribus ceciderunt non plus centum, et eorum €multo maior pars Paeligni; uolnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis €diei uictoribus ad persequendum superesset, deletae om-€nes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit €et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.  Perseus ad Pieriam siluam uia militari fre-quenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul €in siluam uentum est, ubi plures diuersae semitae erant, €et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis uia deuertit. equites sine duce relicti alii alia in ciui-€tates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius €quam ipse Perseus, quia recta [2et]2 expedita uia ierant, peruenerunt. rex ad mediam ferme noctem errore et uariis difficultatibus uiae est uexatus; in regia Perseo, €qui Pellae praeerant, Euctus [2Eulaeus]2que [2et]2 regii pueri €praesto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu €seruati ex proelio Pellam uenerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum uenit. tres erant tantum cum eo €fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotus et Ar-chidamus Aetolus. cum iis iam metuens, ne, qui uenire €ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta ui-gilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti €Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella €exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, €eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore €ratus Romanis.  consulem, cum se in castra uictor recepisset, €ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio sti-mulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea €deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos. is septumum decumum €tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum ef-€fuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; €et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, €uictoriae tantae gaudium consul sensit. Amphipolim cum iam fama pugnae peruenisset con-€cursusque matronarum in templum Dianae, quam Tau-€ropolon uocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, €qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo €milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, €ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad €Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque €circa uexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium aduersus populatores mittat. his lectis hortatur Thra-€cas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: €magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul eleuat famam aduersae €pugnae: quae si uera foret, alium super alium recentes ex fuga uenturos fuisse. per hanc causam Thracibus €ablegatis, simul transgressos eos Strymonem uidit, por-€tas clausit.  tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Am-phipolim uenit. inde oratores cum caduceo ad Paulum €misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, prin-€cipes amicorum regis, Beroea, quo ex acie confugerant, €ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt. hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. consul €nuntiis uictoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Me-€tello cum litteris Romam missis spolia iacentis ho-stium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam €circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a €castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra mouit. Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et €deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Pydnaci, qui proximi erant, nondum miserant legatos; €multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, €[2quae]2 ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et €consensum ciuitatis inpediebat; nec clausae modo por-tae, sed etiam inaedificatae erant. missi Midon et Pan-€tauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui prae-€sidio praeerat; per eum emittitur militaris turba. oppi-dum deditum militibus datur diripiendum. Perseus €una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos €nequiquam miserat legatos, in contionem processit Phi-lippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipoli-€tanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut €fuga eodem delati erant, adhortando animos confir-maret. sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae €praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cre-€tensi editis, quae agi cum multitudine uellet, de templo descendit. multitudo, sicut ad conspectum regis fletum-€que tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimauerat-€que, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam €ausi sunt media ex contione succlamare 'abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter uos pereamus.' horum €ferocia uocem Euandri clausit. rex in[2de]2 domum se re-€cepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in €Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit. Thraces nauibus se committere non ausi domos dilapsi €et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae €secuti. et quoniam in diuidendo plus offensionum quam €gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. ab hac direptione cum per tumultum €naues conscenderent, lembum unum in ostio amnis mul-€titudine grauatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perueniunt; ad duo €milia talentum peruecta eo dicuntur.  Paulus per omnes deditas ciuitates dimissis, €qui praeessent, ne qua iniuria in noua pace uictis fieret, €retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, €ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen euastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset. inter haec €Meliboea a Cn. Octauio capitur diripiturque; ad Ae-€ginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus €missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse. consul a €Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam €peruenit et cum castra mille passus inde posuisset, per €aliquot dies ibi statiua habuit, situm urbis undique €aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam [2anim]2aduertit. sita est in tumulo uergente in occidentem €hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt [2amnes. arx]2 €Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, uelut €insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et €murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur. muro urbis coniuncta procul uidetur; diuisa €est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec op-€pugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si €quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custo-diae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; €sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inuentum est. per quos €dies ad Pellam statiua fuerunt. legationes frequentes, €quae ad gratulandum conuenerant, maxime ex Thes-salia, auditae sunt. nuntio deinde accepto Persea Sa-€mothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim peruenit. effusa omnis obuiam €turba cuiuis indicio erat non bono ac iusto rege orba * * . °uictoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. €Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter €Romam cum uenissent, praeceptam tamen eius rei lae-titiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est €pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­’ƒpopuli tota spectacula peruasit pugnatum in Mace-donia et deuictum regem esse; dein fremitus increuit; €postremo clamor plausus[2que]2 uelut certo nuntio uicto-riae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere €auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus €erat, euanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam €ueris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli aduentu fir-€matum est, cum uictoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur circensis tur-€bae non minus similis ueri laetitia. ante diem quin-€tum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum €secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas €escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia uenire di-ceret, laureatas litteras [2reddidisse]2 dicitur. quadrigis €missis consul currum conscendit et, cum per circum €reueheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi €populus in medium decurrit. eo senatum consul uoca-€uit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris €publicis denuntiauit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum €exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fu-€gisse; ciuitates omnes Macedoniae in dicionem po-puli Romani uenisse. his auditis clamor cum ingenti €plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberos[2que]2 laetum nuntium portabant. ter-€tius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugna-€tum est.  postero die senatus in curia habitus, supplica-€tionesque decretae et senatus consultum factum est, ut €consul, quos praeter milites sociosque nauales coniura-tos haberet, dimitteret: de militibus sociisque nauali-€bus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio €consule, a quibus praemissus tabellarius esset, [2uenis-sent]2. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda €legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurren-€tium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia €erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis €retenti, dum exponerent, quantae regiae [2copiae]2 pedi-€tum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta €hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; €existimari Samothraciam petiturum; paratam classem €ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem haec paulo post in contionem traducti expo-€suerunt; renouataque laetitia, cum consul edixisset, ut €omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex con-tione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non €uirorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus reuocatus in cu-€riam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemi-€lio consule in quinque dies circa omnia puluinaria decre-uit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naues, quae €in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res pos-€ceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in naua-libus conlocari, socios naualis dato annuo stipendio di-€mitti et cum iis omnes, qui in consulis uerba iura-uerant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare €superum aut in agro Larinati esset_omnibus his locis €dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, €C. Licinius collegae ferret opem_, hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex €ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.  ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerua et €P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, €Gentium regem captum, in dicione populi Romani [et] Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque €L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes €decreuit. indictae a consule sunt in ante [2diem]2 quartum €et tertium et pridie idus Nouembres. tradidere quidam legatos Rhodios nondum [2di]2missos €post uictoriam nuntiatam uelut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum uocatos esse; ibi Agepolim, prin-€cipem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rho-diis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod €id bellum graue atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. for-€tunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter €bello gratulandi sibi de uictoria egregia Romanis €opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta. respon-€sum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae €cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Per-seo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, €quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum €Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium €Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armo-rum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentio-€nem factam. postquam superatos saltus transgressosque €in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri €Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam €aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eri-€piendum. cum hoc responso legatos dimissos.  per eosdem dies et M. Marcellus, ex prouincia €Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem €pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens [2in]2 €aerarium rettulit. Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum €est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab €rege Perseo per ignobiles tres legatos [2ei allatae sunt. €quos cum flentes ac sordidatos]2 cerneret, et ipse in-lacrimasse dicitur sorti humanae, quod, qui paulo ante €non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque €oppugnasset, Bastarnarum [2ac]2ciuisset auxilia, is tum €amisso exercitu, extorris regno, in paruam insulam con-€pulsus, supplex, fani religione, non uiribus suis tutus esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salu-€tem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis for-tunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua €parte litterarum minime regiae preces erant, tamen €sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cuius nominis obliuiscendum uicto €esset; itaque alterae litterae cum priuati nominis €titulo missae et petiere et impetrauere, ut aliqui €ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, €P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil €ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni €ui amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et €clementiam populi Romani permitteret, tendente.  [2quae]2 dum aguntur, classis Cn. Octaui Samothracam €est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo €minis, modo spe perlicere, ut se traderet, [2cum]2 conaretur, €adiuuit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse €populum Samothracum animum aduertisset, a magistra-€tibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. permisso 'utrum nos, hospites Samothraces, €uere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inuiolati soli esse?' cum creditae sancti-€tati adsentirentur omnes, 'cur igitur' inquit 'polluit €eam homicida, sanguine regis Eumenis uiolauit, et, €cum omnis praefatio [2sacro]2rum eos, quibus non sint €purae manus, sacris arceat, uos penetralia uestra con-taminari cruento latronis corpore sinetis?' nobilis €fama erat apud omnes Graeciae ciuitates Eumenis re-€gis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese €insulamque totam et templum cernebant esse, ne in-€merito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui €summus magistratus apud eos erat_regem ipsi appel-€lant_, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese €more maiorum conparata de iis, qui incestas manus in-tulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si con-€fideret Euander innoxium se rei capitalis argui, ueniret €ad causam dicendam; si committere se iudicio non au-€deret, liberaret religione templum ac sibimet ipse con-suleret. Perseus seuocato Euandro iudicium subeundi €nullo pacto [2aucto]2r esse: nec causa nec gratia parem €fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­„˜‰„nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Euander; €sed cum ueneno se malle mori quam ferro dixisset, oc-€culte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, €metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram €Samothracum in se conuerteret, interfici Euandrum iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo ani-€mum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri €fuisset; ab illo Delphis uolneratum Eumenen, ab se €Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima €in terris templa se uno auctore sanguine humano uio-lata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda auer-€tit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mor-€tem conscisse.  ceterum tanto facinore in unicum relictum ami-€cum admisso, per tot casus expertum proditumque, €quia non prodiderat, omnium ab se abalienauit ani-mos. pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque €consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oro-€andem [2deni]2que Cretensem, cui nota Threciae ora erat, €quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum [2in]2 lembum ad Cotym deueheret. Demetrium €est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi €lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad €usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus €consciis fugae [2per]2 posticum aedium in propincum cu-€biculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare peruenit. Oroandes tantum [2moratus]2, dum pe-€cunia deferretur, primis tenebris soluerat nauem ac per altum Cretam petebat. postquam in portu nauis non €inuenta est, uagatus Perseus aliquamdiu in litore, pos-€tremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium €redire non ausus in latere templi prope angulum ob-scurum delituit. pueri regii apud Macedonas uocabantur €principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors €persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, €donec iussu Cn. Octaui pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae €essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem liber-€tatemque et sua omnia seruaturos, [2quae]2 aut secum ha-berent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc uocem €transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. €Postumium tribunum militum. liberos quoque paruos €regios Ion Thessalonicensis Octauio tradidit, nec quis-€quam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. tum sese filiumque Octauio tradidit, for-€tunam deosque, quorum [2in]2 templo erat, nulla ope sup-plicem iuuantis accusans. in praetoriam nauem inponi €iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octauius €regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, €ut in potestate eum esse et adduci sciret.  secundam eam Paulus, sicut erat, uictoriam ra-€tus uictimas cecidit eo nuntio, et consilio aduocato [2lit-€teras]2 praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem €obuiam regi misit, ceteros manere in praetorio frequen-tis iussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multi-€tudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in cas-€tra Romana adductus erat; praeterquam quod nec €sua nec gentis fama conparandus, %tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus €caput belli erat, nec ipsius tantum patris auique [2cetero-€rumque]2, quos sanguine et genere contingebat, fama €conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac €magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu [2cum]2 filio €Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, €qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. pro-€gredi prae turba occurrentium ad spectaculum non pot-€erat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent. consurrexit consul [et] €iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi €dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustu-€lit nec attingere genua passus introductum in taber-€naculum aduersus aduocatos in consilium considere €iussit.  prima percontatio fuit, qua subactus iniuria €contra populum Romanum bellum tam infesto animo €suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discri-men adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: 'si iuue-€nis regnum accepisses, minus equidem mirarer igno-€rasse te, quam grauis aut amicus aut inimicus esset po-pulus Romanus; nunc uero, cum et bello patris tui, €quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam €cum summa fide aduersus eum coluimus, meminisses, €[2quod fuit]2 consilium, quorum et uim [2in]2 bello et fidem €in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?' nec interrogatus nec accusatus cum €responderet, 'utcumque tamen haec, siue errore hu-€mano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum ani-€mum habe. multorum regum populorum[2que]2 casibus €cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.' haec Graeco €sermone Perseo; Latine deinde suis 'exemplum insigne €cernitis' inquit 'mutationis rerum humanarum. uobis €hoc praecipue dico, iuuenes. ideo in secundis rebus ni-€hil in quemquam superbe ac uiolenter consulere decet €nec praesenti credere fortunae, cum, quid uesper ferat, incertum sit. is demum uir erit, cuius animum neque €prosperae [2res]2 flatu suo efferent nec aduersae infrin-gent.' consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio man-€datur. eo die et inuitatus ad consulem Perseus et alius €omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna €poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.  maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas pro-€pinquae urbes acceperunt. hic finis belli, cum quadriennium continuum bella-€tum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis €incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. uicensimum ab Carano, qui primus regnabat, €Persea numerabant. Perseus Q. Fuluio [2L.]2 Manlio con-€sulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus €M. Iunio A. Manlio consulibus; regnauit undecim an-nos. Macedonum [2gens]2 obscura admodum fama usque €ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum €crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus con-€tinuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illy-rici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tre-€decim annis, quibus Alexander regnauit, primum om-€nia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, €qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragrauit. tum maximum in terris Macedonum regnum €nomenque; inde morte Alexandri distractum [2in]2 multa €regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis uiribus €a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum €quinquaginta annos stetit.  uictoriae Romanae fama cum peruasisset in €Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui €Deli in praesidio nauibus Macedoniam petentibus erat, €postquam debellatum in Macedonia et statione sum-€motos hostium lembos audiuit, dimissis et ipse Attali €nauibus ad susceptam legationem peragendam nauigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeter-€ueherentur Asiam legati et Loryma uenissent, qui por-€tus uiginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex aduerso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occur-€runt_iam enim eo quoque uictoriae fama perlata €erat_orantes, ut Rhodum deueherentur: pertinere €id ad famam salutemque ciuitatis, noscere ipsos omnia, €quae acta essent [2quae]2que agerentur Rhodi, et conperta per se, non uolgata fama Romam referre. diu negantes €perpulerunt, ut moram nauigationis breuem pro salute €sociae urbis paterentur. postquam Rhodum uentum est, €in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. aduentus legatorum auxit potius timorem ciuitati quam €minuit; omnia enim Popilius, quae singuli uniuersique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et uir €asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae diceren-tur, uoltu truci et accusatoria uoce, ut, cum propriae simul-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­ØŠ˜‰‚tatis nulla causa cum ciuitate ei esset, ex unius senatoris €Romani acerbitate, qualis in se uniuersi senatus animus esset, coniectarent. C. Decimi moderatio[2r oratio]2 fuit, €qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio €essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores uolgi esse dixit: eos, uenalem linguam ha-€bentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas €legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus €puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens po-pulo foret, in capita noxiorum uersura. cum magno €adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem €noxa leuabat, quam quod culpam in auctores uerterat. itaque cum principes Rhodiorum Romanis respon-€derent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, €quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, €quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, €ut, qui pro Perseo aduersus Romanos dixisse quid aut €fecisse conuincerentur, capitis condemnarentur. exces-€serant urbe sub aduentum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciuerunt. legati non ultra quam quin-€que dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec €eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii €exercebant; quam perseuerantiam in exequenda re tam €Decimi lenitas quam [2Popili effecerat asperitas]2.  [2cum]2 haec gererentur, Antiochus frustra temp-€tatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Ae-€gypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui €regnum quaeri suis uiribus simulabat, ut uictorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec huius €uoluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum €obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se re-€cipi Alexandreae et sorore adiuuante et non repugnanti-bus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad €fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum ef-€fecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi ualidum relictum erat praesidium. apparebat claustra Aegypti €teneri, ut, cum uellet, rursus exercitum induceret; bello €intestino cum fratre eum exitum fore, ut uictor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. haec €prudenter animaduersa [2a]2 maiore cum adsensu minor €frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuuit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque €consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipi-€tur, ne multitudine quidem aduersante, quae in bello €non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoeni-€bus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subuehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari €Antiochum conueniens esset, si reducendi eius causa €exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad €omnis Asiae et Graeciae ciuitates legationibus recipien-€dis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, €ut multo acrius infestiusque aduersus duos, quam ante aduersus unum pararet bellum. Cyprum extemplo clas-€sem misit; ipse primo uere cum exercitu Aegyptum pe-tens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura €Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum €regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum €munus tueretur et diceret potius, quid fieri uellet, quam €hostis ex socio factus ui atque armis ageret, respondit non aliter neque classem reuocaturum neque exercitum €reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agro-€que, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur; €diemque praestituit, intra quam de condicionibus perac-€tis responsum acciperet.  postquam dies data indutiis praeteriit, naui-€gantibus ostio Nili ad Pelusium [2praefectis ipse]2 per de-€serta Arabiae [2est profectus receptusque et ab iis, qui]2 ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim €uoluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineri-bus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui €locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Ro-mani occurrerunt. quos cum aduenientis salutasset dex-€tramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius [2senatus €consultum]2 scriptum habentis tradit atque omnium pri-mum id legere iubet. quibus perlectis cum se conside-€raturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset €dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi uirga, €quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac 'prius-€quam hoc circulo excedas' inquit 'redde responsum, senatui quod referam.' obstupefactus tam uiolento im-€perio parumper cum haesitasset, 'faciam' inquit 'quod €censet senatus.' tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita €cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia €etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos €uixdum conuenerat pax, Cyprum nauigant et inde, €quae iam uicerat proelio Aegyptias naues, classem Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, €quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti €iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus €insigni uictoria, ita alterius obscura fama, quia ma-teriam res gerendi non habuit. iam primum cum legi-€onibus ad conueniendum [2diem]2 edixit, non auspicato €templum intrauit. uitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreuerunt. profectus in Galliam €circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum €statiua habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nomi-nis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod uitio dies €exercitui ad conueniendum dicta erat, Romae man-serant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui €Sardinia euenerat, in prouincias iere. eum ius dicere €Romae_nam eam quoque sortem habebat_inter €ciues et peregrinos patres censuerant.  et Popilius et ea legatio, quae missa ad An-€tiochum erat, Romam redit; rettulit controuersias inter €reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati uenerunt: Anti-€ochi legati referentes omni uictoria potiorem pacem regi, €senatui quae placuisset, uisam, eumque haud secus quam €deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; gratulati dein de uictoria sunt, quam ope s[2ua]2, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei €legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam pa-€rentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per €quos obsidione miserrima liberati essent, regnum pa-trium prope amissum [2recepissent. responsum]2 ab senatu €est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis €paruisset, gratumque id esse senatui populoque Ro-mano: regibus Aegypti Ptolemaeo Cleopatraeque, si €quid per se boni commodique euenisset, id magno opere €senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maxi-€mum semper praesidium positum esse in fide populi Ro-mani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde €[2e]2 Macedonia allatae, quae uictoriae laetitiam gemina-€rent: Persea regem in potestatem consulis uenisse. dimissis legatis [2regiis]2 disceptatum inter Pisanos €Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a €colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, €de quo agatur, ab triumuiris agrum sibi adsignatum esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerent-€que, quinque uiros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cor-€nelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naeu-€ium Balbum, C. Apuleium Saturninum. et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus €communis legatio de uictoria gratulatum uenit. et Mas-€gabae, regis Masinissae filio, Puteolis naue egresso €praesto fuit obuiam missus cum pecunia L. Manlius €quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. aduenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens €ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora €uerbis faceret. commemorauit, quot pedites equitesque, €quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori €fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, €quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø˜‚meminisse [2se]2 regnum a populo Romano partum auc-€tumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. su-€mere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque €emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quae ibi €proueniant. id Masinissae satis esse et fore, quod po-pulo Romano superesset. cum iis mandatis a patre pro-€fectum postea consecutos equites, qui deuictam Mace-€doniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et in-€dicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Ro-€mam uenire uelit Iouique optimo maximo in Capitolio €sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei €permittatur, ab senatu petere.  responsum regulo est facere patrem eius Ma-€sinissam, quod uirum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et po-€pulum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique €opera adiutum, et illum fauente populo Romano regnum €adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis dein-ceps omnibus eum functum officiis. uictoria uero populi €Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sor-€tem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis €miscuisset. grates deis pro uictoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quo-€que satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere €regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi €inutile esset, non esse e re publica populi Romani se-natum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamil-€caris filius, obses in locum * [2exigeretur, responsum est €haud aequum uideri senatum a Carthaginiensibus ob-sides arbitrio Masinissae]2 exigere. munera ex senatus €consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo €argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, €quoad in Italia esset, praebere et duas naues conducere, €quibus ipse comitesque eius in Africam deueherentur; et comitibus omnibus, liberis seruisque, uestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene €litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post €deuictum Persea in Africam cum equitibus suis; naui-€gantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus nauibus aegrum delatum. [2ad]2 eum cum isdem €muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Ster-€tinius quaestor Brundisium missus [2iussus]2que curare, ut €aedes hospi[2tio]2 * * * * *  in quattuor urbanas tribus discripti erant liber-€tini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se na-tus esset,_eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri €iusserunt_et eos, qui praedium praediaue rustica plu-€ris sestertium triginta milium haberent, * * * cen-sendi ius factum est. hoc cum ita seruatum esset, nega-€bat Claudius suffragii lationem iniussu populi cen-€sorem cuiquam homini, nedum ordini uniuerso adimere posse. neque enim, si tribu mouere possit, quod sit €nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus €quinque et triginta tribubus emouere posse, id esse ci-€uitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, fi-nire, sed censu excludere. haec inter ipsos disceptata; €postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tri-€bubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui seruitutem seruissent, conicerent. Es-€quilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiauit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori €censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sem-€pronio, qui in bene coepto perseuerasset, et Claudio, qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et se-€natu moti sunt et equos uendere iussi. omnes iidem €ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, [2ab]2 altero leuata ignominia. petenti-€bus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, €quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus €prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non €erat in senatum intercessit. eodem anno C. Cicereius aedem Monetae [2in monte]2 €Albano dedicauit quinquennio post, quam uouit. flamen €Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Al-€binus.  Q. Aelio M. Iunio consulibus de prouinciis re-€ferentibus censuere patres duas prouincias Hispaniam €rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat; et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. €Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res €et bello turbatas et [2in]2 statum alium ex regno formandas conposuissent. consulibus Pisae et Gallia decretae cum €binis [2legionibus quinum milium et ducenorum]2 peditum €et equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, €Q. Cassi urbana, M'. Iuuenti Talnae inter peregrinos, €Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fului Hispania ci-terior, [2ulterior]2 C. Licini Neruae. A. Manlio Torquato €Sardinia obuenerat: [2at]2 nequiit ire in prouinciam, ad res €capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus. de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. €aedes deum Penatium in Uelia de caelo tacta erat et in €oppido Mineruio duae portae et muri aliquantum. €Anagniae terra pluerat et Lanuui fax in caelo uisa erat; €et Calatiae in publico agro M. Ualerius ciuis Romanus €nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemuiri libros adire €iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt €et quinquaginta capris in foro sacrificauerunt. et ali-€orum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa €omnia puluinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmor-€talium pertineret, decreuit senatus, ut, quoniam per-€duelles superati, Perseus et Gentius reges cum Mace-€donia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus €ob deuictum Antiochum regem data ad omnia pul-€uinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuuentius prae-€tores curarent danda.  legatos deinde, quorum de sententia impe-€ratores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, de-€creuerunt decem in Macedoniam, quinque [2in]2 Illyricum. in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Lus-€cus, C. Claudius, ambo illi censorii, [2Q. Fabius Labeo, €Q. Marcius Philippus,]2 C. Licinius Crassus, collega in €consulatu Pauli; tum prorogato imperio prouinciam Galliam habebat. his consularibus addidere Cn. Domi-€tium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iu-€nium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Uar-ronem. [2in]2 Illyricum autem hi nominati: P. Aelius Li-€gus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus €_hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor €fuerat_, P. Terentius Tusciuicanus, P. Manilius. moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum €ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus €erat, in Gallia oporteret, primo [2quoque]2 tempore pro-€uincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt. M. Iunio Pisae obuenerunt, quem, priusquam in €prouinciam iret, legationes, quae undique Romam gra-€tulatum conuenerant, introducere in senatum placuit, Q. Aelio [2Gallia]2. ceterum quamquam tales uiri mitteren-€tur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil €indignum nec clementia nec grauitate populi Romani €decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt €summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo €ferre ad imperatores possent.  omnium primum liberos esse placebat Ma-€cedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret €arma populi Romani non liberis seruitutem, sed contra seruientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gen-€tes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela €[2populi Romani]2 esse, et, quae sub regibus uiuerent, et €in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu €populi Romani habere se crederent et, si quando bellum €cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius uictoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem. metalli €quoque Macedonici, quod ingens uectigal erat, lo-cationes praediorumque rusticorum tolli placebat; nam €neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus €esset, ibi aut ius publicum uanum aut libertatem sociis nullam esse. ne ipsos quidem Macedonas id exercere €posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore. [2deni-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø’–‚que ne, si]2 commune concilium gentis esset, inprobus €uulgi adsentator aliquando libertatem salubri mode-ratione datam ad licentiam pestilentem traheret, in €quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quae-€que concilium haberet, placuit et dimidium tributi, €quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere. similia his et [2in]2 Illyricum mandata. cetera €ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus prae-€sens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.  inter multas regum gentiumque et populorum €legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime con-uertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim €est ab iis, qui simul eo bello militauerant, haud paulo benignius, quam si ipse rex Eumenes uenisset. ad-€duxerant eum duae in speciem honestae res, una gratu-€latio conueniens in ea uictoria, quam ipse adiuuisset, €altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua regnum in dubium adductum esset. suberat et se-€creta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae uix €salua pietate ei contingere poterant. [2erant]2 enim qui-€dam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent: eam opinionem de Attalo et €Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. itaque €uix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra €fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia €forent; adeo uniuersos omnia et huic tribuere et illi uero negare. eorum hominum, ut res docuit, Attalus €erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius €amici prudens monitio uelut frenos animo eius gesti-enti secundis rebus inposuisset. Stratius cum eo fuit €medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam €missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide uidisset: is ad occu-€patas iam aures sollicitatumque iam animum cum uenis-€set, adgressus tempestiuis sermonibus rem prope pro-€lapsam restituit, aliis alia regna creuisse rebus dicendo: regnum eorum nouum, nullis uetustis fundatum opi-€bus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium €et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. Attalum uero, qui aetate proximus sit, quis €non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas prae-€sentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum [2sit]2 €prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque €Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; nec-dum enim agnouerat eum, qui postea regnauit. quid €adtinere uim adferre rei sua sponte ad eum mox uen-€turae? accessisse etiam nouam tempestatem regno tu-€multus Gallici, cui uix consensu et concordia regum resisti queat; si uero ad externum bellum domestica se-€ditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum, quam, €ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. si utraque gloriosa res esset, et ser-€uasse fratri regnum et eripuisse, seruati tamen regni, €quae iuncta pietati sit, potiorem laudem [2futuram]2 fuisse. €sed enimuero cum detestabilis altera res et proxima par-€ricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? utrum enim partem regni petiturum esse, an totum €erepturum? si partem, ambo infirmos distractis uiribus €et omnibus iniuriis pro[2palam]2 obnoxios fore; si totum, €priuatumne ergo maiorem fratrem, an exulem [2esse]2 illa €aetate, illa corporis infirmitate, an [2ad]2 ultimum mori iussurum? egregium enim, ut fabulis traditus im-€piorum fratrum euentus taceatur, Persei exitum uideri, €qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Sa-€mothracum, uelut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes uictoris hostis prostratus posuerit. eos ipsos, €qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, €pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ulti-€mum fratri praestitisset.  haec plus ualuere in Attali animo. itaque intro-€ductus in senatum gratulatus uictoriam est; sua merita €eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defec-€tionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate €ab armis auocarentur. his pro regni utilitate editis man-datis, Aenum sibi et Maroneam petit. ita destituta €eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni peti-€turum crediderant, curia excessit. [ut] raro alias quis-€quam rex aut priuatus tanto fauore tantoque omnium €adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque €[2et]2 praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt. inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodi-orum maxime legati ciuitatem conuerterunt. nam cum €primo in ueste candida uisi essent, quod et gratulantis €decebat, et, si sordidam uestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam con-€sulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio €legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse seruandum censuerunt, egres-€sus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de uic-€toria purgatumque ciuitatis crimina dicentes uenisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et €amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Ro-€manos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meri-€tos eo bello, ut amicorum sociorum[2que]2 numero habendi sint; his auditis prostrauerunt se omnes humi consulem-€que et cunctos, qui aderant, orantes, ne noua falsaque €crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam an-tiqua merita, quorum ipsi testes essent. extemplo ueste €sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacri-€mis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam €quam condemnarent.  M'. Iuuentius Talna praetor, cuius inter ciues €et peregrinos iurisdictio erat, populum aduersus Rhodios incitabat rogationemque promulgauerat, ut Rhodiis €bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni de-€ligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis aduersabantur. sed et €praetor nouo maloque exemplo rem ingressus erat, quod €non ante consulto senatu, non consulibus certioribus fac-€tis de sua unius sententia rogationem ferret, uellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper €prius senatus de bello consultus esset, deinde [2ex auc-toritate]2 patrum ad populum latum, et tribuni plebis, €cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, €quam priuatis suadendi dissuadendique legem potestas €facta esset, eoque persaepe euenisset, ut et, qui non pro-€fessi essent se intercessuros, animaduersis uitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad in-€tercedendum uenissent, desisterent uicti auctoritatibus €suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestiue agendi certamen erat: tribuni festi-€nationem praetoris ante tempus intercedendo * * * in €aduentum im[2peratoris]2 * *  ' * * est. peccauerimusne adhuc dubium est; €poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Cartha-€giniensibus uictis, Philippo, Antiocho superatis, cum €Romam uenissemus, ex publico hospitio in curiam gra-€tulatum uobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos uestros dona ferentes [2escendebamus;]2 nunc ex €sordido deuersorio, uix mercede recepti ac prope ho-€stium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore €uenimus in curiam Romanam Rhodii, quos prouinciis €nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honori-bus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque €liberos esse, ut audimus, iubetis, cum seruierint, ante-quam uobiscum bellarent_nec cuiusquam fortunae in-€uidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani €_: Rhodios, qui nihil aliud quam quieuerunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? certe iidem uos estis Ro-€mani, qui ideo felicia bella uestra esse, quia iusta sint, €prae uobis fertis, nec tam exitu eorum, quod uincatis, €quam principiis, quod num[2quam]2 sine causa suscipiatis, gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Cartha-€ginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in seruitutem €petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, €hostibus uestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam €traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopy-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø–—„larum occupato de possessione imperii uos deicere [2est]2 conatus. cum Perseo socii uestri oppugnati, aut inter-€fecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli uobis fuere. quem tandem titulum nostra cala-€mitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego €ciuitatis causam a Polyarato et Dinone, ciuibus nostris, €et iis, quos ut traderemus uobis, adduximus. si omnes €Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus fauimus et, quemad-€modum Antiochi Philippique bello pro uobis aduersus reges, sic nunc pro rege aduersus uos stetimus. quem-€admodum soleamus socios iuuare et quam inpigre €capessere bella, C. Liuium, L. Aemilium Regillum €interrogate, qui classibus uestris in Asia praefuerunt. numquam uestrae naues pugnauere sine nobis. [2nos]2 nostra €classe pugnauimus semel ad Samum, iterum in Pam-phylia aduersus Hannibalem inperatorem; quae uictoria €nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam €partem nauium aduersa pugna et egregiam iuuentutem €amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi [2sumus]2 regiae classi ex Syria uenienti obuiam ire. haec €non gloriandi causa rettuli_neque enim ea nunc nostra €est fortuna_, sed ut admonerem, quemadmodum adiu-€uare socios solerent Rhodii.'  'praemia et [2Philippo et]2 Antiocho deuictis €amplissima accepimus a uobis. si, quae uestra nunc est €fortuna deum benignitate et uirtute uestra, ea Persei €fuisset, et praemia petitum ad uictorem regem uenisse-mus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pe-€cuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis ter-€restribus an naualibus? quod praesidium tenuisse nos? €ubi pugnasse aut sub illius ducibus [2aut]2 per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi nauis intra prae-€sidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse €diceremus apud uictorem, quem ad modum apud uos dicimus. hoc enim legatos utroque [2de]2 pace mittendo €consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam inire-mus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quam-€quam Perseus uere obiceret, id quod uos non potestis, €patres conscripti, nos principio belli misisse ad uos le-€gatos, qui pollicerentur uobis, quae ad bellum opus €essent; nauibus, armis, iuuentute [2nos]2 nostra, sicut pri-oribus bellis, ad omnia paratos fore. ne praestaremus, €per uos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati €nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam €tam[2quam]2 hostes, neque bonorum sociorum defuimus of-ficio, sed a uobis prohibiti praestare fuimus. "quid €igitur? nihilne factum neque dictum est in ciuitate €uestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur €populus Romanus?" hinc iam non, quod factum est, €[2sum]2 defensurus_non adeo insanio_, sed publicam causam a priuatorum culpa segregaturus. nulla est ciui-€tas, quae non et improbos ciues aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. etiam apud uos fuisse €audiui, qui adsentando multitudini grassarentur, et se-€cessisse aliquando a uobis plebem nec in potestate uestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata €ciuitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos €fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem €nostram consiliis deprauarent? qui tamen nihil ultra ualuerunt, quam ut in officio cessaremus. non praeteribo €id, quod grauissimum est in hoc bello crimen ciuitatis €nostrae: legatos eodem tempore et ad uos et ad Persea €de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audiuimus, orator stultissimum fecit, quem sic €locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Ro-€manus, quem ad summouendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea €siue superbia, siue stultitia appellanda est, eadem, quae apud uos, et apud Persea fuit. tam ciuitatium quam €singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae €iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in uinum, in Uenerem proniores aliae sunt. Atheniensium popu-€lum fama est celerem et supra uires audacem esse ad €conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et uix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negauerim et totam €Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum €tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finiti-€mas ciuitates uideamur, et id ipsum non tam uiribus nostris quam uestris honoribus ac iudiciis. satis qui-€dem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum €tam tristi responso uestro dimissa. si tum parum igno-€miniae pensum est, haec certe tam miserabilis ac sup-€plex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, le-gationis satis magnum piaculum esset. superbiam, uer-€borum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, €utique si inferioris aduersus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicauit. id enimuero €periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. €etiam deos aliqui uerbis ferocioribus increpant, nec ideo €quemquam fulmine ictum audimus.'  'quid igitur superat, quod purgemus, si nec €factum hostile ullum nostrum est, [2et]2 uerba tumidiora €legati offensionem aurium, non perniciem ciuitatis me-ruerunt? uoluntatis nostrae tacitae uelut litem aesti-€mari uestris inter uos sermonibus audio, patres con-€scripti: fauisse nos regi et illum uincere maluisse. ideo bello persequendos esse credunt alii; [2alii]2 uestrum €uoluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello perse-€quendos esse: neque moribus neque legibus ullius ciui-€tatis ita conparatum esse, ut, si qui uelit inimicum €perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam qui-€dem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes €uoluimus, quod arguimur_non distinguimus uolun-tatem a facto_, omnes plectamur: si alii principum €nostrorum uobis, alii regi fauerunt, non postulo, ut €propter nos, qui partium uestrarum fuimus, regis fau-€tores salui sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis uos illis infestiores, quam ciuitas €est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut pro-€fugerunt aut mortem sibi consciuerunt; alii damnati €a nobis in potestate uestra erunt, patres conscripti. ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, €ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum be-€nefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in offi-cio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per €hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessa-€uimus, quam quod duobus bellis pro uobis pugnaui-mus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris €sententias ponite: duae nos absoluunt, una dubia est; €ut grauior sit, illi de nobis [2si]2 iudicarent, damnati esse-€mus; uos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; non enim de bello delibera-€tis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non €potestis, cum nemo Rhodiorum arma aduersus uos [2sit]2 laturus. si perseuerabitis in ira, tempus a uobis pete-€mus, quo hanc funestam legationem domum referamus; €omnia libera capita, quidquid Rhodiorum uirorum fe-€minarum est, cum omni pecunia nostra naues conscen-demus ac relictis penatibus publicis priuatisque Romam €ueniemus et omni auro et argento, quidquid publici, €quid[2quid]2 priuati est, in comitio, in uestibulo curiae €uestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac libe-€rorum uestrae potestati permittemus, hic passuri, quod-cumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Ro-€mani iudicare [2possunt, facere non]2 possunt; est enim et €nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iu-€dicabimus nos uestros hostis, nec quicquam hostile, €etiam si omnia patiemur, faciemus.'  secundum talem orationem uniuersi rursus €prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem €excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae. infestissimi Rhodiis erant, qui consules prae-€toresue aut legati gesserant in Macedonia bellum. plu-€rimum causam eorum adiuuit M. Porcius Cato, qui, €asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum ueri copiose, quae dixerit, re-€ferendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis responsum ita redditum est, ut žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø™”‚nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim cum Phi-€locrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim €cum Astymede Romae subsistere, [2qui,]2 quae agerentur, scirent certioresque suos facerent. in praesentia deducere €ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt prae-€fectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuis-€sent, quia maioris mali leuatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium uerterunt. itaque extemplo co-€ronam uiginti milium aureorum decreuerunt; Theodo-€tum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. €societatem ab Romanis ita uolebant peti, ut nullum de €ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, €quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset. praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset. nam ita per tot annos €in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Roma-€nis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne €spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus €esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. tunc utique petenda societas uide-€batur, non quae tutiores eos ab aliis faceret_nec €enim timebant quemquam praeter Romanos_, sed quae ipsis Romanis minus suspectos. sub idem fere €tempus et Caunii desciuere ab iis, et Mylassenses Eu-romensium oppida occuparunt. non ita fracti animi €ciuitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria €ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per €defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, €includi se insulae paruae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. missa €igitur iuuentute propere et Caunios, quamquam Ciby-€ratarum asciuerant auxilia, coegerunt imperio parere; €et Mylassenis Alabandensisque, qui Euromensium €prouinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu uene-€rant, circa Orthosiam acie uicerunt.  dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Ro-€mae [2in Asia]2 geruntur, interim [2in]2 Illyrico L. Anicius €rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem red-acto Scodrae, quae regia fuerat, praesidio inposito €Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus oppor-tunis, C. Licinium. praepositis his Illyrico, reliquo €exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote €ei dedita est omni multitudine cum infulis obuiam effu-sa. hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, €cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmo-€nem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Pas-saronem ducit. Antinous et Theodotus principes eius €ciuitatis erant, insignes et fauore Persei et odio ad-€uersus Romanos, iidem uniuersae genti auctores de-sciscendi ab Romanis. hi conscientia priuatae noxae, €quia ipsis nulla spes ueniae erat, ut communi ruina €patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudi-nem, ut mortem seruituti praeponerent, hortantes. nemo €aduersus praepotentis uiros hiscere audebat; tandem €Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum €maior a Romanis metus timorem a principibus suis €uicisset, 'quae uos rabies' inquit 'agitat, qui duorum hominum noxae ciuitatem accessionem facitis? equidem €pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audiui: €[2qui]2 patriam pro se perire aecum censerent, hi primi €inuenti sunt. quin aperimus portas et imperium accipi-mus, quod orbis terrarum accepit?' haec dicentem cum €multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in pri-€mam stationem hostium inruperunt atque ibi offeren-€tes se ipsi uolneribus interfecti; urbs dedita est Roma-nis. simili pertinacia Cephalonis principis clausum €Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata €Epiro diuisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, €regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque le-€gati ab Roma uenerant, euocatis ex tota prouincia prin-cipibus conuentum habuit. ibi pro tribunali pronun-€tiauit de sententia consilii senatum populumque Roma-€num Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. non solum €liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, €Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. Daorsis quo-€que immunitatem dare, quod relicto Carauantio cum €armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassa-€rensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis uectigal dimi-dium eius, quod regi pependissent, [2inpositum]2. inde in €tres partes Illyricum diuisit. unam eam fecit, quae €supra %Dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam €Agrauonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eo-€rum. hac formula dicta [in] Illyrico ipse inde Epiri €Passaronem in hiberna redit.  dum haec in Illyrico geruntur, Paulus €ante aduentum decem legatorum Q. Maximum filium €iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas di-ripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli €tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defe-€cerant rursus ad Persea; Aeginiensium nouum crimen erat: famae de uictoria Romanorum fidem non haben-€tes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter sae-uierant. ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. €Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae ci-uitates in armis fuerant. autumni fere tempus erat; €cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam ui-€sendaque, [2quae]2 nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. praeposito €castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno co-€mitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, €Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. ubi sacrificio Apollini facto in-€choatas in uestibulo columnas, quibus imposituri sta-€tuas regis Persei fuerant, suis statuis uictor destinauit. Lebadiae quoque templum Iouis Trophonii adit: ibi €cum uidisset os specus, per quod oraculo utentes scisci-€tatum deos descendunt, sacrificio Ioui Hercynnaeque €facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad specta-€culum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte conti-nenti iunctae descendit. a Chalcide Aulidem traicit, €trium milium spatio distantem, portum inclutum sta-€tione quondam mille nauium Agamemnoniae classis, €Dianaeque templum, ubi nauibus cursum ad Troiam filia uictima aris admota rex ille regum [2petiit. inde €Oropum]2 Atticae uentum est, ubi pro deo uates anticus €colitur templumque uetustum est fontibus riuisque cir-ca amoenum; Athenas inde, plenas quidem et ipsas €uetustae famae, multa tamen uisenda habentis, arcem, €portus, muros Piraeum urbi iungentis, naualia, [2mo-€numenta]2 magnorum imperatorum, simulacra deorum €hominumque, omni genere et materiae et artium in-€signia.  sacrificio Mineruae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die peruenit. urbs erat €tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus €praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem €altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria €[2ab]2 occasu et ortu solis finitima artis faucibu[2s]2 dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud €parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi no-€bili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe €distans nunc uestigiis reuolsorum donorum, tum do-€nis diues erat, quae remediorum salutarium aegri mer-cedem sacrauerant deo. inde Lacedaemonem adit, non €operum magnificentia, sed disciplina institutisque me-€morabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. ubi et alia quidem spectanda ei uisa: Iouem uelut prae-€sentem intuens motus animo est. itaque haud secus, €quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit. ita peragrata Graecia, €ut nihil eorum, quae quisque Persei bello priuatim aut €publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicita-€ret animos sociorum, Demetriadem cum [2comitatu]2 re-€uertit. in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quin-€gentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, €circumsesso senatu per milites Romanos, missos [2ab]2 €A. Baebio, [2praefecto]2 praesidii, interfectos, alios in €exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Øœ˜ˆessent, et exulum possideri. iussis, qui arguebantur, €Amphipoli adesse ipse conuento Cn. Octauio Deme-€triade, postquam fama accidit traiecisse iam mare de-€cem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. quo cum Perseus obuiam Amphipoli omni solu-€tus custodia processisset_id diei iter est_, ipsum €quidem benigne [2ad]2locutus est; ceterum postquam in €castra ad Amphipolim uenit, grauiter increpuisse tra-ditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul €a se uagari per prouinciam passus esset, deinde quod €adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros €urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referri-que tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. et €Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. €Postumio in custodiam misit; filiam cum minore fi-€lio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali €cultu habuit.  ipse, ubi dies uenit, quo adesse Amphipoli €denos principes ciuitatium iusserat litterasque omnis, €quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam con-€ferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. adsuetis regio im-€perio tamen noui in[2perii]2 formam terribilem praebuit €tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta €omnia oculis auribusque, quae uel socios, nedum hostis uictos terrere possent. silentio per praeconem facto Pau-€lus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia €uisa essent, pronuntiauit. ea Cn. Octauius praetor_ €nam et ipse aderat_interpretata sermone Graeco re-ferebat: omnium primum liberos esse iubere Macedonas, €habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, an-€nuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. deinde €in quattuor regiones diuidi Macedoniam: unam fore €et primam partem quod agri inter Strymonem et Nes-sum sit amnem; accessurum huic parti trans Nessum €ad orientem uersum, qua Perseus tenuisset, uicos, €castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Ab-€dera; cis Strymonem autem uergentia ad occasum, Bi-€salticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appel-lant. secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo €amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et €Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluuius, ad-€ditis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. tertia pars facta, quam Axius ab €oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septen-€trionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio €Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porri-€gitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. quarta regio trans Boram montem, una parte confinis €Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia €fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thes-€salonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. €eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam con-ferri, ibi magistratus creari iussit. pronuntiauit deinde €neque conubium neque commercium agrorum aedificio-€rumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse. metalla quoque auri atque argenti non exer-€ceri, [nec] ferri et aeris permitti. uectigal exercentibus €dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. et sale inuecto uti uetuit. Dardanis repetentibus Paeo-€niam, quod et sua fuisset et continens esset finibus €suis, omnibus dare libertatem pronuntiauit, qui sub regno Persei fuissent. post non impetratam Paeoniam €salis commercium dedit; tertiae regioni imperauit, ut Stobos Paeoniae deueherent, pretiumque statuit. naualem €materiam et ipsos caedere et alios pati uetuit. regioni-€bus, quae adfines barbaris essent_excepta autem €tertia omnes erant_, permisit, ut praesidia armata in €finibus extremis haberent.  haec pronuntiata primo die conuentus uarie €adfecerunt animos. libertas praeter spem data adrexit et leuatum annuum uectigal; regionatim commercio in-€terruptis ita uideri lacerata [2Macedonia]2, tamquam ani-€mali in artus alterum alterius indigentis distracto: adeo, €quanta Macedonia esset, quam diuisui facilis, quam se €ipsa quaeque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant. pars prima Bisaltas habet, fortissimos uiros €_trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem €_, et multas frugum proprietates et metalla et oppor-€tunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus. secunda pars ce-€leberrimas urbes Thessalonicen [2et]2 Cassandream habet, €ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram; mari-€timas quoque opportunitates ei praebent portus ad To-€ronen ac montem Atho Aeneam[2que]2 et Acanthum, alii €[2ad Thessaliam]2 insulamque Euboeam, alii ad Hellespon-tum opportune uersi. tertia regio nobilis urbes Edessam €et Beroeam et Pellam habet et Uettiorum bellicosam €gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, inpigros cultores. quartam regionem Eordaei et Lyn-€cestae et Pelagones incolunt; iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. frigida haec omnis duraque €cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia ter-€rae similia habet. ferociores eos et accolae barbari fa-€ciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos. diuisa itaque Macedonia partium usibus €separatis, quanta uniuersa [2esset]2, ostendit.  Macedoniae formula dicta cum leges quoque €se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua €cognitione magis utra pars Romanis, utra regi fauisset €quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut ac-cepisset; noxa liberati interfectores; exilium pulsis ae-€que ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus €est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad mi-nisterium caedis. hic euentus Aetolorum causae in om-€nibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis €Romanorum fuerant, inflauit ad intolerabilem super-€biam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio fauoris in regem contigerat. tria €genera principum in ciuitatibus erant, duo, quae adu-€lando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum €sibi priuatim opes oppressis faciebant ciuitatibus; media €una [2pars]2 utrique generi aduersa libertatem leges[2que]2 tuebatur. his [2ut maior]2 apud suos caritas, ita minor €ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum €partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. hi cum frequentes et ex Peloponneso €et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, im-pleuere aures decem legatorum: non eos tantum, qui €se propalam per uanitatem iactassent tamquam hospites €et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto fa-€uisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in con-ciliis aduersus Romanos omnia instruxissent, nec aliter €eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis [2aduer-€sarum]2 partium aleretur confirmareturque auctoritas €eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum spec-tarent. ab his editis nominibus euocati litteris impera-€toris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui €Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam €ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto euocarent. id duabus de €causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque €esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan €etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; altera, cur praesentes euocarent, €causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras €deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis €caecum erat crimen nullis eorum litteris inuentis. Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil €nouatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum con-cilio. quaerendo deinde latius, qui publice aut priuatim €partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam €[2ac]2 traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem mi-€serunt, quod Antenorem, regium praefectum, quo tem-€pore cum lembis circa Lesbum esset uagatus, portu re-ceptum commeatibus iuuissent. duo securi percussi uiri €insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod €patrem secutus arma contra populum Romanum tulis-€set, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Per-€seo iunxerant.  his rerum externarum cognitionibus inter-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø ’positis Macedonum rursus aduocatum concilium; pro-€nuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, se-€natores, quos synhedros uocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur. nomina deinde €sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis €maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret. id, prima specie saeuom, mox ap-€paruit multitudini Macedonum pro libertate sua esse €factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, €duces exercituum, praefecti nauium aut praesidiorum, seruire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; €praediuites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his €sumptibus pares; regius omnibus uictus uestitusque, €nulli ciuilis animus, neque legum neque libertatis ae-quae patiens. omnes igitur, qui in aliquis ministeriis €regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Mace-€donia excedere atque in Italiam ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata. leges Macedoniae dedit cum €tanta cura, ut non hostibus uictis, sed sociis bene meritis €dare uideretur, et quas ne usus quidem longo tempore, €qui unus est legum corrector, experiendo argueret. ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante prae-€parato et in Asiae ciuitates et ad reges missis, qui de-€nuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae ciuitates, €indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem €faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athle-€tarum et nobilium equorum conuenit et legationes cum €uictimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet, ita factum est, ut €non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis €spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admiraren-tur. epulae quoque legationibus paratae et opulentia €et cura eadem. uulgo dictum ipsius ferebant et con-€uiuium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui uin-€cere bello sciret.  edito ludicro [omnis generis] clupeisque €aereis in naues inpositis cetera omnis generis arma cu-mulata [2in]2 ingentem aceruum, precatus Martem, Miner-€uam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia €hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face sub-€dita succendit; deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt. notata est in illo con-€uentu Europae Asiaeque, undique partim ad gratu-€lationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, €tantis naualibus terrestribusque exercitibus, ea copia rerum, ea uilitas annonae, ut et priuatis et ciuitatibus et €gentibus dona data pleraque eius generis sint ab im-€peratore, non in usum modo praesentem, sed etiam quod domos aueherent. spectaculo fuit ei, quae uenerat, tur-€bae non scaenicum magis ludicrum, non certamina ho-€minum aut curricula equorum, quam praeda Mace-€donica omnis, ut uiseretur, exposita, statuarum tabu-€larumque [2et]2 textilium et uasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut €non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent. haec €in classem inposita deuehenda Romam Cn. Octauio data. €Paulus benigne legatis dimissis transgressus Stry-€monem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die peruenit. praetergressus €urbem, ad Pellaeum, quod uocant, biduum moratus, P. €Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum €ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuuerant bello, €misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum €petens quintis decimis castris Passaronem peruenit.  haud procul inde Anici castra aberant. ad €quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, mouere-€tur; senatum praedam Epiri ciuitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus €in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda €uenisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos €principes ex singulis euocauit ciuitatibus; quibus cum €denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes ciuitates cohortes dimisit. ante €in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perueniretur. edita tribunis centurionibusque €erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque €conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes da-tum est militibus; tantaque praeda fuit, ut in equi-€tem quadringeni denarii, peditibus duceni diuiderentur, €centum quinquaginta milia capitum humanorum ab-ducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti €sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. uendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata est. Paulus ad €mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, ex-€pletis militum animis, qui, tamquam nullum in Mace-€donia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur. Orici cum missas cum Scipione Nasica €Maximoque filio copias iuuenisset, exercitu in naues inposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Ani-€cius conuentu reliquorum Epirotarum Acarnanumque €acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum co-€gnitionem causae [2senatui]2 reseruarat, et ipse nauibus ex-€pectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in €Italiam traiecit. cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, €qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et re-gem Eumenem missi erant, in Asiam peruenerant. in-€dutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et €rex in hiberna concesserat Pergamum grauique morbo €aeger fuerat. uer primum eos domo exciuit iamque Syn-€nada peruenerant et Eumenes ad Sardis undique exer-citum contraxerat. ibi Romani cum et Solouettium, du-€cem Gallorum, %Synnades adlocutus ettalus cum eis €profectus, sed castra Gallorum intrare eum non pla-cuit, ne animi ex disceptatione inritarentur. P. Licinius €consularis [2cum]2 regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum uideri €possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemae-€umque, tantum legatorum Romanorum uerba ualuisse, €ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius mo-€menti fuisse.  Romam primum reges captiui, Perseus et €Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba €alia captiuorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat, ut Romam uenirent, principum[2que]2 Graeciae; nam €ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, €si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt. Paulus ipse post dies paucos regia naue ingentis magni-€tudinis, quam sedecim uersus remorum agebant, ornata €Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, €sed etiam regiorum textilium, aduerso Tiberi ad urbem €est subuectus, conpletis ripis obuiam effusa multitudine. paucos post dies Anicius et Octauius classe sua ad-€uecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu trium-€phus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis €plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad ple-€bem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes in-ueherentur, imperium esset. intacta inuidia media sunt: €ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octaui €triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit. antiqua dis-€ciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam spe-€rauerant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, €si auiditati indulgeretur, quod in aerarium deferret. totus Macedonicus exercitus imperatori ita * * * negle-genter adfuturus comitiis ferendae legis. sed eos Ser. €Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis €in Macedonia fuerat, priuatim imperatori inimicus, €prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulauerat, ut frequentes ad suffragium adessent. im-€periosum ducem et malignum antiquando rogationem, €quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem €urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam il-€lum dare non potuisse: militem honorem dare posse. €ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset.  his incitatis cum in Capitolio rogationem €eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et priuatis €[2de]2 lege dicendi locus esset [2et]2 ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba €repente processit et a tribunis postulauit, ut, quoniam žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø¤’ƒhora iam octaua diei esset, nec satis temporis ad demon-€strandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent tri-€umphare, in posterum diem differrent et mane eam rem €agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid uellet, iuberent, €in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendo-€que exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus €periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si €talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem[2que]2 €bellantibus, eandem uictoribus inopem atque inho-€noratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem €antiquandam adessent, intellecturos potentis uiros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his €uocibus incitati postero die milites tanta frequentia €Capitolium conpleuerunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. intro uocatae primae tribus €cum antiquarent, concursus in Capitolium principum €ciuitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium €L. Paulum tanti belli uictorem despoliari triumpho: obnoxios imperatores tradi licentiae atque auaritiae €militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem pecc-€ari; quid, si domini milites imperatoribus imponan-tur? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem €hoc tumultu sedato M. Seruilius, qui consul et magister €equitum fuerat, ut de integro eam [2rem]2 agerent ab tri-€bunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, €uicti auctoritatibus principum de integro agere coe-€perunt reuocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, €si M. Seruilius aliique priuati, qui dicere uellent, €dixissent.  [2tum Seruilius:]2 'quantus imperator L. €Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari €posset, uel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et €leues milites, tam nobilem, tam temerarium, tam elo-€quentem ad instigandam multitudinem inimicum in €castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. eadem seueritas imperii, quam nunc oderunt, tum eos €continuit. itaque antiqua disciplina habiti [2neque dixerunt seditiose quicquam]2 neque fecerunt. Seruius €quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium po-€nere et documentum eloquentiae dare uoluit, non trium-€phum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicauerat, sed postero die quam triumpha-€tum esset, priuatum eum [2cum]2 uisurus esset, nomen de-€ferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum €primum magistratum ipse cepisset, diem diceret ini-mico [2et]2 eum ad populum accusaret. ita et pretium recte €facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello €gesto et poenam, si quid et uetere gloria sua et noua indignum fecisset. sed uidelicet, cui [2nullum]2 crimen, nul-€lum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes uo-€luit. diem integrum hesterno die [2ad]2 accusandum L. €Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, €cuius uitia uitae tot horis expromi non possent? quid €interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, ne-gatum uelit? duas mihi aliquis contiones parumper fa-€ciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et €integrioris iudicii a fauore et odio, uniuersi populi Ro-€mani; apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, di-€ceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset "in sta-€tione seuerius et intentius stetisti; uigiliae acerbius et €diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fe-€cisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere exi[2sti; ne]2 uic-€torem quidem te adquiescere passus est; statim ad per-€sequendos hostes duxit. cum te praeda partienda lo-€cupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus." haec sicut ad €militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, €qui parum licentiae, parum auaritiae suae inseruitum €censent, ita apud populum Romanum nihil ualuissent, qui, ut uetera atque audita a parentibus suis non repetat, €quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae €seueritate imperii uictoriae partae, proxumo certe Pu-€nico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum €et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, me-minit. itaque [2apparuisset neque]2 accusatorem hiscere €potuisse et superuacaneam defensionem Pauli fuisse. transeatur ad alteram contionem; nec Quirites uos, sed €milites uideor appellaturus, si nomen hoc saltem ru-€borem incutere et uerecundiam aliquam imperatoris €uiolandi adferre possit.'  'equidem ipse aliter adfectus animo €sum, qui apud exercitum mihi loqui uidear, quam paulo €ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter €Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum €non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas ui-€cistis? uincere uos prohibuisset, si potuisset, qui trium-phantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si trium-€phum imperatoris tantum et non militum quoque et uniuersi populi Romani esse decus censetis. non unius €in hoc Pauli * * * . multi etiam, qui ab senatu non inpe-€trarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; €nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Mace-€donici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam €P. Cornelio secundi, * * * quam illi, qui triumphauerant; nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem €triumphus faciet_, militum magis in hoc uniuersi[2que]2 populi Romani fama agitur, primum ne inuidiae et in-€grati animi aduersus clarissimum quemque ciuem opi-€nionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem inuidia principes suos uideatur. satis pec-€catum in Camillo a maioribus uestris est, quem tamen €ante receptam per eum a Gallis urbem uiolarunt; satis €nuper [2a]2 uobis in P. Africano. Literni domicilium et €sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit par illis uiris L. Paulus, €iniuria uestra [2ne]2 exaequetur. haec igitur primum in-€famia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse [2in tam]2 ingrata et inimica bonis ciuitate uelit? si in-€famia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tan-€dem triumphus non communem nominis Romani glo-riam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, €tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi €Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo €nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibus-€que [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. €Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpha-runt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi €laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes €Triumphum nomine cient[2es]2 suasque et imperatoris lau-des canentes per urbem incedunt. si quando non depor-€tati ex prouincia milites ad triumphum sunt, fremunt; €et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta uictoria sit, triumphare credunt. si quis uos in-€terroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et €non statim confecta prouincia dimissi sitis, quid Ro-€mam frequentes sub signis ueneritis, quid moremini €hic et non diuersi domos quisque abeatis uestras, quid €aliud respondeatis, quam uos triumphantis uideri uelle? €uos certe uictores conspici uelle debebatis.  triumphatum nuper de Philippo, patre €huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis €triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur? quodsi in curru scandentis €Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. €Paulus in turba togatorum unus priuatus interroget €"L. Anici, Cn. Octaui, utrum uos digniores triumpho €esse an me censetis?" curru ei cessuri et prae pudore uidentur insignia ipsi sua tradituri. et uos Gentium €quam Persea duci in triumpho mauoltis, Quirites, et €de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et na-€uales socii: Macedonicae legiones suo abrogato trium-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­Ø§”ƒphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima praeda, tam opulentae uictoriae spoliis fiet? quonam abdentur €illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an €in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, mar-€morea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu €tamquam furtiua in aerarium deportabuntur? quid? €illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissi-mus[2que]2 rex captus, ubi uictori populo ostendetur? quos €Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fe-€cerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philip-€pus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur ciuitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, do-€mitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem €curru ingredientem auent; ad hoc fecimus consulem, €ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. cui sortito prouinciam, cui profi-€ciscenti praesagientibus animis uictoriam triumphum-€que destinauimus, ei uictori triumphum negaturi [2su-€mus?]2 et quidem non tantum [2eum]2, sed deos etiam suo honore fraudaturi? dis quoque enim, non solum ho-€minibus, debetur triumphus. maiores uestri omnium €magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt. consul proficiscens praetorue paludatis lic-€toribus in prouinciam et ad bellum uota in Capitolio €nuncupat: uictor perpetrato [2bello]2 eodem in Capitolium €triumphans ad eosdem deos, quibus uota nuncupauit, merita dona portans redit. pars non minima triumphi €est uictimae praecedentes, ut appareat dis grates agen-€tem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas uictimas, quas %traducendo in triumpho €uindicauit, %alias alios dente mactati. quid? illae epulae €senatus, quae nec priuato loco nec publico profano, €sed in Capitolio eduntur, utrum hominum uoluptatis €causa an deorum * * * hominumque auctore Seruio Galba €turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur? rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia cap-€tiuorum, spolia Macedonum, [2in]2 circo Flaminio relin-€quentur? L. Paulus priuatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? %et tu, centurio, miles, quibus ab €imperatore Paulo donatus decreuit potius quam Seruius €Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi. ille nihil praeterquam loqui, et [2id]2 ipsum ma-€ledice ac maligne, didicit: ego ter et uiciens cum hoste €ex prouocatione pugnaui; ex omnibus, cum quibus €manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis €cicatricibus, omnibus aduerso corpore exceptis, habeo.' nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello uolnera €accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adaper-€tis forte, quae uelanda erant, tumor inguinum proxi-mis risum mouit. tum 'hoc quoque, quod ridetis', in-€quit 'in equo dies noctesque persedendo habeo, nec €magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitet-€que, quando numquam mihi impedimento ad rem publi-cam bene gerendam domi militiaeque fuit. ego hoc ferro €saepe uexatum corpus uetus miles adulescentibus mi-litibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. re-€uocate, si uidetur, tribuni, ad suffragium tribus; ego €ad uos, milites, * * * *  [2sum]2mam omnis captiui auri argentique trans-€lati [2sestertium]2 milliens ducenties fuisse Ualerius An-€tias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa €ex numero plaustorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur. alterum tantum €aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum €Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mi-€rabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos €post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu €metallorum, partim ex uectigalibus aliis coaceruatum fuerat. itaque admodum inops pecuniae Philippus, Per-seus contra praediues bellare cum Romanis coepit. ipse €postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia €corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; €[2post]2 currum inter alios inlustres uiros fili duo, [2Q.]2 Maxi-€mus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. pediti in singulos dati €centeni [2denarii]2, duplex [2centurioni, triplex]2 equiti. [2al-€terum]2 tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata €aliis, si aut in suffragio honori eius fauissent, aut be-€nigne hac ipsa summa [2pro]2nuntiata [2ac]2clamassent. sed non Perseus tantum per illos dies documentum €humanorum casuum fuit, in catenis ante currum uic-€toris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam uictor Paulus, auro purpuraque fulgens. nam duobus e filiis, €quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacro-€rum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, [2duo-€decim]2 ferme annos natus, quinque diebus ante trium-€phum, maior, quattuordecim annorum, triduo post tri-umphum decessit; quos praetextatos curru uehi cum €patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, opor-tuerat. paucis post diebus data a M. Antonio tribuno €plebis contione, cum de suis rebus gestis more cete-€rorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio €et digna Romano principe fuit.  'quamquam, et qua felicitate rem publicam €administrauerim, et [2quae]2 duo fulmina domum meam €per hos dies perculerint, non ignorare uos, Quirites, €arbitror, cum spectaculo uobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, €quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo priuatam meam fortunam. profec-€tus ex Italia classem a Brundisio sole orto solui; nona €diei hora cum omnibus meis nauibus Corcyram tenui. €inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibus-que et classibus uestris sacrificaui. a Delphis quinto die €in castra perueni: ubi exercitu accepto, mutatis qui-€busdam, quae magna impedimenta uictoriae erant, pro-€gressus, quia inexpugnabilia [2castra]2 hostium erant ne-€que cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius sal-€tum ad Petram euasi et ad Pydnam regem acie uici; Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, €quod bellum per quadriennium tres ante me consules €ita gesserunt, ut semper successori traderent grauius, id ego quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secun-€darum rerum uelut prouentus secutus: ciuitates omnes €Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem €uenit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Sa-€mothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna uideri eoque suspecta esse. maris €pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et uictore exercitu transportando. postquam €omnia secundo nauium cursu in Italiam peruenerunt €neque erat, quod ultra precarer, illud optaui, ut, cum €ex summo retro uolui fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. ita-€que defunctam esse fortunam publicam mea tam in-€signi calamitate spero, quod triumphus meus, uelut ad €ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus li-berorum meorum est interpositus. et cum ego et Per-€seus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla €spectemur, illi, qui ante se captiuos [2captiuus]2 ipse duci liberos uidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de €illo triumphaui, ab alterius funere filii currum [2escendi, €alterum rediens]2 ex Capitolio prope iam expirantem [2in]2-€ueni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat. duos enim tamquam ex €magna progenie liberorum in adoptionem datos Cor-€nelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter €senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae €uestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.'  haec tanto dicta animo magis confudere €audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem €suam deflendo locutus esset. Cn. Octauius kalendis Decembribus de rege Perseo €naualem triumphum egit. is triumphus sine captiuis fuit, sine spoliis. dedit sociis naualibus in singulos €denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in €nauibus fuerant, duplex, magistris nauium quadruplex. senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. €Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in €custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, in-€strumentum, quod haberet, nihil [2detrahens habere si-žļ€°¹±“’ļ°°±’ļ‚ĮÕĆ’ļƒĢéö’ø­ØŖ•neret; Bithys, filius Cotyis,]2 regis Thracum, [2cum]2 obsidi-€bus in custodiam Carseolos est missus. ceteros capti-€uos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit. paucos post dies, quam haec [2sunt]2 acta, legati €ab Cotye, rege Thracum, uenerunt pecuniam ad redi-mendum filium aliosque obsides adportantes. eis in se-€natum introductis et id ipsum argumenti praetendenti-€bus orationi, non sua uoluntate Cotyn bello iuuisse Per-€sea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos €pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi pateren-tur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Ro-€manum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maiori-busque eius et gente Thracum fuisset. obsides datos €crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum €genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Ro-mano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys €Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, €magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius €fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei re-missurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pre-€tium eorum malle relinquere in accipientium animis €quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinc-€tius Flamininus, C. Licinius Nerua, M. Caninius Re-€bilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thraci-bus munera data in singulos binum milium aeris. Bi-€thys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad €patrem cum legatis missus. naues regiae captae de Ma-€cedonibus inuisitatae ante magnitudinis in campo €Martio subductae sunt.  haerente adhuc non in animis modo, sed €paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Ani-€cius Quirinalibus triumphauit de rege Gentio Illyri-isque. similia omnia magis uisa hominibus quam paria: €minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Ae-€milio et iure imperii praetor cum consule conlatus; €non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spo-€lia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis con-parari poterant. itaque sicut praefulgebat huic trium-€phus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus ne-quaquam esse contemnendum. perdomuerat intra pau-€cos dies terra marique ferocem, locis munimentisque €fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stir-€pis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo ui-€ginti et septem, argenti decem et nouem pondo, de-€narium decem tria milia et centum uiginti milia Il-lyrici argenti. ante currum ducti Gentius rex cum €coniuge et liberis et Carauantius, frater regis, et ali-quot nobiles Illyrii. de praeda militibus in singulos €quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex €equiti, sociis nominis Latini quantum ciuibus, et so-ciis naualibus dedit quantum militibus. laetior hunc tri-€umphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus €celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redac-€tum esse auctor est Antias, praeter aurum argentum-€que, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. rex €Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in €custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captiui Ro-€mae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguuium reges traducti. relicum ex Illyrico €praedae ducenti uiginti lembi erant; de Gentio rege €captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachi-€nis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.  consules eo anno agro tantum Ligurum po-€pulato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla €re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogan-€dos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde €praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Satur-€ninum, A. Licinium Neruam, P. Rutilium Caluum, P. €Quinctilium Uarum, M. Fonteium. his praetoribus duae €urbanae prouinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Si-€cilia ac Sardinia. intercalatum eo anno; postridie Terminalia [2kal.]2 in-€tercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Clau-€dius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium €Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius €Pictor. eo anno rex Prusia uenit Romam cum filio Nico-€mede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque [2Q.]2 Cassi praetoris perrexit concursu-€que undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, €senatumque et populum Romanum salutatum se dixit €uenisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges €uicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem red-actis auxissent imperium. cum praetor senatum ei, si €uellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo €templa deum urbemque et hospites amicosque uiseret. datus, qui circumduceret eum, [2L.]2 Cornelius Scipio quae-€stor, qui et Capuam ei obuiam missus fuerat; et aedes, €quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, con-ductae. tertio post die senatum adit; gratulatus uic-€toriam est; merita sua in eo bello commemorauit; €petiit, ut uotum sibi soluere, Romae in Capitolio decem €maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret_ ea uota pro uictoria populi Romani esse_, et ut so-€cietas secum renouaretur agerque sibi de rege Antiocho €captus, quem nulli datum [2a]2 populo Romano Galli pos-€siderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui €commendauit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, fauore est adiutus. itaque cetera, quae pete-€bat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem €inspiciendam missuros; [2si]2 is ager populi Romani fuisset €nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse: si autem Antiochi non fuisse et eo ne €populi quidem Romani factum appareret aut datum €Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum uellet populus Romanus. ne €cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi uelit, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis €commendationem accipere. quanta cura regum ami-€corum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. cum hoc responso €Prusias est dimissus. munera ei ex * * sestertiis iussa dari et uasorum argenteorum pondo quinquaginta. et €filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari cen-€suerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data €essent; et ut uictimae aliaque, quae ad sacrificium €pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare uellet, €regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberen-tur; et ut ex classe, quae Brundisi esset, naues longae uiginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad clas-€sem dono datam ei rex peruenisset, L. Cornelius Scipio €ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus prae-beret, donec nauem conscendisset. mire laetum ea be-€nignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; €munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum populi Romani accipere. haec de Prusia nostri scrip-€tores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis €tanti tradit; pilleatum, capite raso, obuiam [2ire]2 legatis €solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo in-signia ordinis eius gerere; Romae quoque, cum ueniret €in curiam, summisisse se et osculo limen curiae con-€tigisse et deos seruatores suos senatum appellasse aliam-€que orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta €haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in €Asia bellum inter Eumenen et Gallos in . . . .it. ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’Ÿō’@@@@{1T. LIVI PERIOCHAE €@@@@OMNIVM LIBRORVM AB VRBE CONDITA}1 ™įō’@@@@{1EX LIBRO I}1 @@Adventus Aeneae in Italiam et res gestae. Ascani €regnum Albae [Italiae] et deinceps Silviorum. Numi-€toris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus. €Amullius obtruncatus. urbs a Romulo condita. senatus €lectus. cum Sabinis bellatum. spolia opima Feretrio €Iovi lata. in curias populus divisus. Fidenates Veientes €victi. Romulus consecratus. €@@Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit. porta Iani €clausa. €@@Tullus Hostilius Albanos diripuit. trigeminorum €pugna. Metti Fufeti supplicium. Tullus fulmine con-€sumptus. €@@Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit. €@@Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, €finitimos devicit, muros et cloacas fecit. žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’™įˆ@@Servio Tullio caput arsit. Servius Tullius Veientes €devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae €dedicavit. €@@Tarquinius Superbus occiso Tullio regnum invasit. €Tulliae scelus in patrem. Turnus Herdonius per Tar- @1 €quinium occisus. bellum cum Vulscis. fraude Sex. Tar-€quini Gabi direpti. Capitolium inchoatum. Termonis €et Iuventae arae moveri non potuerunt. Lucretia se €occidit. Superbi expulsio. regnatum est annis &7cclv&. @@Latinis victis montem Aventinum adsignavit, €fines protulit, Hostiam coloniam deduxit. caerimonias €a Numa institutas renovavit. €@@Hic temptandae scientiae Atti Navi auguris causa €fertur consuluisse eum, an id, de quo cogitaret, effici €posset; quod cum ille fieri posse dixisset, iussisse eum €novacula cotem praecidere, idque ab Atto protinus factum. €@@[Regnavit annis &7xxiiii&. eo regnante Lucumo, Dema-€rati Corinthi= filius, a Tarquinis, Etrusca civitate, Romam €venit et in amicitiam Anci receptus Tarquini Prisci €nomen ferre coepit et post mortem Anci regnum ex-€cepit. centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos €in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem €muro circumdedit, cloacas fecit.] occisus est ab Anci €filiis, cum regnasset annis &7xxxviii&. €@@Successit ei Servius Tullius, natus ex captiva nobili €Corniculana, cui puero athuc in cunis posito caput €arsisse traditum erat. is censum primum egit, lustrum @1 €condidit, quo censa &7lxxx& milia esse dicuntur, pome-€rium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem Viminalem €Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino €fecit. interfectus est a Lucio Tarquinio, Prisci filio, €consilio filiae suae Tulliae, cum regnasset annis &7xliiii&. €@@Post hunc L. Tarquinius Superbus neque patrum €neque populi iussu regnum invasit. is armatos circa €se in custodiam sui habuit. bellum cum Vulscis gessit €et ex spoliis eorum templum in Capitolio Iovi fecit. €Gabios dolo in potestatem suam redegit. huius filiis €Delphos profectis et consulentibus, quis eorum Romae €regnaturus esset, dictum est eum regnaturum, qui pri-€mum matrem osculatus esset. quod responsum cum €ipsi aliter interpretarentur, Iunius Brutus, qui cum his €profectus erat, prolapsum se simulavit et terram os-€culatus est. idque factum eius eventus conprobavit. €nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus @1 €omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter €expugnatam nocturna vi a Sexto, filio eius, Lucretiae €pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro €Conlatino obtestata, ne inulta mors eius esset, cultro €se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum €regnasset annos &7xxv&. tum consules primi creati sunt €L. Iunius Brutus L. Tarquinius Conlatinus. @1 ’ō’@@@@{1EX LIBRO II}1 @@Brutus iureiurando populum adstrinxit, neminem €Romae regnare passuros. Tarquinium Conlatinum, col-€legam suum, propter adfinitatem Tarquiniorum suspec-€tum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere. €bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit; €qui campus Martius nominatus est. adulescentes nobiles, €in quibus suos quoque et fratris filios, quia coniura-€verant de recipiendis regibus, securi percussit. servo €indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex €cuius nomine vindicta appellata. cum adversus reges, €qui contractis Veientum et Tarquiniensium copiis bel-€lum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arrunte, €filio Superbi, commortuus est; eumque matronae anno €luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad €populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsenna, €Clusinorum rex, bello pro Tarquini=s suscepto cum ad €Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret, virtute Cocli-€tis Horati prohibitus est. qui, dum alii pontem Subli-€cium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et ponte rupto €armatus in flumen se misit et ad suos transnavit. ac-€cessit alterum virtutis exemplum in Mucio. qui cum €ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, oc-€ciso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehen-€sus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum €erat, exuri passus est dixitque tales &7ccc& esse. quorum €admiratione coactus Porsenna pacis condiciones ferre €bellum omisit acceptis obsidibus. ex quibus virgo una €Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos trans- @1 €navit et, cum reddita esset, [2a]2 Porsenna honorifice €remissa equestri statua donata est. adversus Tarqui-€nium Superbum cum Latinorum exercitu bellum in-€ferentem Aulus Postumius dictator prospere pugnavit. €Appius Claudius ex Sabinis Romam transfugit. ob hoc €Claudia tribus adiecta est numerusque tribuum ampli-€atus est, ut essent &7xxi&. plebs cum propter nexos ob €aes alienum in sacrum montem secessisset, consilio €Meneni Agrippae a seditione revocata est. idem Agrippa €cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio €elatus est. tribuni plebis quinque creati sunt. oppidum €Vulscorum Corioli captum est virtute et opera Cn. Marci, €qui ob hoc Coriolanus vocatus est. T. Latin[2i]2us, vir €de plebe, cum in visu admonitus, ut de quibusdam €religionibus ad senatum perferret, [et] neglexisset, €amisso filio pedibus debilis factus, postquam delatus €ad senatum lectica eadem illa indicaverat, usu pedum €recepto domum reversus est. cum Cn. Marcius Corio-€lanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus €exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum €primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent, €ne bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia €uxor impetraverunt ab eo, ut recederet. lex agraria €primum lata est. Spurius Cassius consularis regni cri-€mine damnatus est necatusque. [2Op]2illia virgo Vestalis €ob incestum viva defossa est. cum vicini Veientes in-€commodi magis quam graves essent, familia Fabiorum €id bellum gerendum depoposcit misitque in id trecen- @1 €tos et sex armatos, qui ad Cremeram praeter unum €ab hostibus caesi sunt. Appius Claudius cos. cum ad-€versus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum €esset, decimum quemque militum fuste percussit. res €praeterea adversus Vulscos et Hernicos et Veientes et €seditiones inter patres plebemque continet. ō’@@@@{1EX LIBRO III}1 @@Seditiones de agrariis legibus fuere. Capitolium ab €exulibus et servis occupatum caesis his receptum est. €census bis actus est. priore lustro censa sunt civium €capita &7viii& milia &7dccxiiii& praeter orbos orbasque, se-€quenti &7cxvii& milia &7ccxviiii&. cum adversus Aequos male €gesta res esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, €cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum €gerendum arcessitus est. is victos hostes sub iugum €misit. tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut €essent &7x& tricesimo sexto anno [2a]2 primis tribunis plebis. €petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad con-€stituendas eas proponendasque &7x&viri pro consulibus €sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecente-€simo anno, quam Roma condita erat, et ut a regibus €ad consules, ita a consulibus ad &7x&viros imperium trans-€latum. hi &7x& tabulis legum positis cum modeste se in €eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum €eundem esse magistratum [2placuisset, duabus tabulis]2 @1 €ad &7x& adiectis cum complura inpotenter fecissent, ma-€gistratum noluerunt deponere et in tertium annum €retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit €libido Appi Claudi. qui cum in amorem Virginiae vir-€ginis incidisset, summ[2iss]2o, qui eam in servitutem pe-€teret, necessitatem patri eius Virginio inposuit. rapto €ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter €effici non posset, ne in potestatem stuprum inlaturi €veniret. hoc tam magnae iniuriae exemplo pleps con-€citata montem Aventinum occupavit coegitque &7x&viros €abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui prae-€cipuam poenam meruerat, in carcerem coiectus est, €ceteri in exilium acti. res praeterea contra Sabinos et €Vulscos prospere gestas continet et parum honestum €populi Romani iudicium. qui iudex inter Ardeates et €Aricinos sumptus agrum, de quo ambigebatur, sibi €adiudicavit. ō’@@@@{1EX LIBRO IIII}1 @@Lex de conubio patrum et plebis a tribunis con-€tentione magna patribus repugnantibus perlata est. žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’”ƒtribuni * * * plebis. aliquod annos res populi R. domi €militiaeque per hoc genus magistratus administratae €sunt. item censores tunc primum creati sunt. ager €Ardeatibus populi iudicio ablatus missis in eum colo-€nis restitutus est. cum fame populus R. laboraret, €Spurius Maelius eques R. frumentum populo sua in- @1 €pensa largitus est, et ob hoc factum conciliata sibi €plebe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro €equitum iussu Quinti Cincinnati dictatoris occisus est; €L. Minucius index bove aurata donatus est. legatis €Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem €p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt. €Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio, €Veientum rege, opima spolia secunda rettulit. Mam. €Aemilius dictator censurae honorem, qui antea per €quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio €fini=t; ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenae €in potestatem redactae eoque coloni missi sunt. quibus €occisis Fidenates cum defecissent, ab Mam. Aemilio €dictatore victi sunt et Fidenae captae. coniuratio ser-€vorum oppressa est. Postumius tribunus militum propter €crudelitatem ab exercitu occisus est. stipendium ex €aerario tum primum militibus datum est. res praeterea €gestas adversus Vulscos et Fidenates et Faliscos continet. ō’@@@@{1EX LIBRO V}1 @@In obsidione Veiorum tabernacula militibus facta €sunt. ea res cum esset nova, indignationem tribuno-€rum plebis movit querentium non dari plebi nec per €hiemem militiae requiem. equites tum primum equis @1 €suis mereri coeperunt. cum inundatio ex lacu Albano €facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, ex hosti-€bus captus est. Furius Camillus dictator &7x& annis ob-€sessos Veios cepit, simulacrum [2Iunonis]2 Romam trans-€tulit, decimam praedae Delphos Apollini misit. idem €tribunus militum cum Faliscos obsideret, proditos €hostium filios parentibus remisit statimque deditione €facta Faliscorum victoriam iustitia consecutus est. cum €alter ex censoribus C. Iulius decessisset, in locum eius €M. Cornelius suffectus est. nec id postea factum est, €quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. Furius €Camillus, cum dies ei ab L. Apuleio tribuno pl. dicta €esset, in exilium abi=t. cum Galli Senones Clusium ob-€siderent et legati a senatu missi ad conponendam inter €eos et Clusinos pacem pugnantes contra Gallos starent €in acie Clusinorum, hoc facto eorum concitati Senones €urbem infesto exercitu petierunt fusisque ad Aliam Ro-€manis cepere urbem praeter Capitolium, quo se iuven-€tus contulerat; maiores natu cum insignibus honorum, €quos quisque gesserat, in vestibulis aedium sedentes €occiderunt. et cum per aversam partem Capitoli iam €in summum evasissent, proditi clangore anserum M. €Manli praecipue opera deiecti sunt. coactis deinde €propter famem Romanis [2eo]2 descendere, ut &7m& pondo €auri darent et hoc pretio finem obsidionis emerent, €Furius Camillus, dictator absens creatus, inter ipsum €conloquium, quo de pacis condicionibus agebatur, cum €exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe @1 €expulit ceciditque. dictum est ad Veios migrandum €esse propter incensam et dirutam urbem, quod con-€silium Camillo auctore discussum est. movit populum €vocis quoque omen ex centurione auditae, qui cum in €forum venisset, manipularibus suis dixerat: sta, miles, €hic optime manebimus. aedis Iovi Capitolino facta €est, quod ante urbem captam vox audita erat adven-€tare Gallos. ō’@@@@{1EX LIBRO VI}1 @@Res adversus Vulscos et Aequos et Praenestinos €prospere gestas continet. quattuor tribus adiectae sunt, €Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis. M. Manlius, €qui Capitolium a Gallis defenderat, cum obstrictos aere €alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine adfectati €regni damnatus de saxo deiectus est. in cuius notam €S. C. factum est, ne cui de Manlia gente Marco nomen €esset. C. Licinius et L. Sextius tribuni pl. legem pro-€mulgaverunt, ut consules ex plebe fierent, qui ex pa-€tribus creabantur, eamque cum magna contentione €repugnantibus patribus, cum idem tribuni pl. per quin-€quennium soli magistratus fuissent, pertulerunt; et €primus ex plebe consul L. Sextius creatus est. lata €est et altera lex, ne cui plus quinquentis iugeribus €agri liceret possidere. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO VII}1 @@Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et cu-€rulis aedilitas. pestilentia civitas laboravit, eamque in-€signem fecit mors Furi Camilli. cuius remedium et €finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scae-€nici tunc primum facti sunt. cum dies L. Manlio dicta €esset a M. Pomponio tribuno pl. propter dilectum €acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine €ullo crimine, adulescens ipse, cuius relegatio patri obi-€ciebatur, venit in cubiculum tribuni strictoque gladio €coegit eum in verba sua iurare, se non perseveraturum €in accusatione. tunc omnia pretiosa missa sunt in prae-€altam voraginem urbis Romanae. in eam Curtius ar-€matus sedens equo praecipitavit; [2ita]2 expleta. T. Man-€lius adulescens, qui patrem a tribunicia vexatione vin-€dicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex mili-€tibus Romanis in singulare certamen [2descendit]2 eique €occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, €et ex eo Torquatus vocatus est. duae tribus adiectae, €Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege lata damna- @1 €tus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. €M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provo-€catus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostro-€que hostem infestante occidit et ex eo Corvi nomen €accepit, consulque proximo anno, cum annos &7xxiii& €haberet, ob virtutem creatus est. amicitia cum Cartha-€giniensibus iuncta est. Campani cum a Samnitibus €bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, €cum id non inpetrarent, urbem et agros populo R. €dediderunt. ob quam causam ea, quae populi R. facta €essent, defendi bello adversus Samnites placuit. cum €ab Aulo Cornelio cos. exercitus in locum inicum de-€ductus in magno discrimine esset, [2P.]2 Deci Muris €tribuni militum opera servatus est. qui occupato colle €super id iugum, in quo Samnites consederant, occan-€sionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit; €ipse ab hostibus circumsessus erupit. cum milites Ro-€mani, qui Capuae in praesidio relicti erant, de occu-€panda ea urbe conspirassent et detecto consilio metu €supplici a populo R. defecissent, per M. Valerium Cor-€vum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revoca-€verat, patriae restituti sunt. res praeterea contra Her-€nicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tar-€quinienses et Samnites et Vulscos prospere gestas €continet. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO VIII}1 @@Latini cum Campanis defecere et missis legatis ad €senatum condicionem tulerunt ut, si pacem habere €vellent, alterum ex Latinis consulem facerent. qua €legatione perlata praetor eorum Annius de Capitolio €ita lapsus est, ut exanimaretur. T. Manlius consul filium, €quod contra edictum eius adversus Latinos pugnaverat, €quamvis prospere pugnasset, securi percussit. laboran-€tibus in acie Romanis P. Decius, tunc consul cum €Manlio, devovit se pro exercitu et concitato equo cum €in medios hostes se intulisset, interfectus morte sua €Romanis victoriam restituit. Latini in deditionem ve-€nerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo ex iuventute €obviam processit. Minucia, virgo Vestalis, incesti dam-€nata est. Ausonibus victis et oppido ex is capto Cales €[colonia deducta est], item Fregellae coloniae deductae €sunt. veneficium conplurium matronarum deprehensum €est, ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus €perierunt. lex de veneficio tunc primum constituta est. €Privernatibus, cum bellassent, victis civitas data est. €Neapolitani bello et obsidione victi in deditionem ve-€nerunt. Q. Publilio, qui eos obsederat, primo et im-€perium prolatum est et pro cos. triumphus decretus. €plebs nexu liberata est propter L. Papiri creditoris €libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre @1 €voluerat. cum L. Papirius Cursor dictator reversus in €urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, €Q. Fabius, magister equitum, occassione bene gerendae €rei invitatus, contra edictum eius prospere adversus žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜ˆˆSamnites pugnavit. ob eam causam cum dictator de €magistro equitum supplicium sumpturus videretur, Fa-€bius Romam profugit et, cum parum causa proficeret, €populi precibus donatus est. res praeterea contra Sam-€nites prospere gestas continet. ō’@@@@{1EX LIBRO VIIII}1 @@T. Veturius Spurius Postumius coss. apud furcas €Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes €nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et €sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exer-€citum abduxerunt, ut omnes sub iugum mitterentur; €idemque auctore Spurio Postumio cos., qui in senatu €suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam de-€forme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum €duobus trib. pl. et omnibus, qui foedus spoponderant, €dediti Samnitibus non sunt recepti. nec multo post €fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum mis-€sis receptisque sescentis equitibus Romanis, qui obsides €dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est. tribus €duae adiectae sunt, Oufentina et Falerna. Suessa et €Pontia coloniae deductae sunt. Appius Claudius cen-€sor aquam perduxit, viam stravit, quae Appia vocata €est, libertinorum filios in senatum legit. ideoque quo- @1 €niam is ordo indignis inquinatus videbatur, sequentis €anni coss. in senatu [2legendo]2 observaverunt, quem ad €modum ante proximos censores fuerat. res praeterea €contra Apulos [2et]2 Etruscos et Vmbros et Marsos et €Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus resti-€tutum est, prospere gestas continet. C[2n]2. Flavius €scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per €forensem factionem creatus, quae cum comitia et cam-€pum turbaret et in his propter nimias vires domina-€retur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta €est, quas urbanas appellavit. eaque res Fabio Maximo €[2nomen]2 dedit. in hoc libro mentionem habet Alexan-€dri, qui temporibus his fuit, et aestimatis populi R. €viribus, quae tunc erant, colligit, si Alexander in Ita-€liam traiecisset, non tam ei victoriam de populo R. €fore quam de his gentibus, quas ad orientem imperio €suo subiecerat. ō’@@@@{1EX LIBRO X}1 @@Coloniae deductae sunt Sora et Alba et Carsioli. €Marsi in deditionem accepti sunt. collegium augurum €ampliatum est, ut essent novem, cum antea quaterni €fuissent. lex de provocatione ad populum a Murena €cos. tertio tunc lata est. duae tribus adiectae sunt, €Aniensis et Terenti[2n]2a. Samnitibus bellum indictum €est et adversus eos saepe prospere pugnatum est. cum @1 €adversus Etruscos Vmbros Samnites Gallos P. Decio €et Q. Fabio ducibus pugnaretur et Romanus exercitus €in magno discrimine esset, P. Decius, secutus patris €exemplum, devovit se pro exercitu et morte sua victo-€riam eius pugnae populo R. dedit. Papirius Cursor €Samnitium exercitum, qui de iureiurando obstrictus, €quo maiore constantia virtutis pugnaret, in aciem de-€scenderat, fudit. census actus est, lustrum conditum. €censa sunt civium capita &7 et &7cccxx&. ō’@@@@{1EX LIBRO XI}1 @@Cum Fabius Gurges cos. male adversus Samnites €pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu €ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili igno-€miniam eo maxime senatum movit, quod iturum se €filio legatum pollicitus est, idque praestitit. eius consi-€liis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus €triumphavit; C. Pontium, imperatorem Samnitium, du-€ctum in triumpho, securi percussit. cum pestilentia €civitas laboraret, missi legati, ut Aesculapi signum Ro-€mam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in €navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse €constabat, deportaverunt; eoque in insulam Tiberis €egresso eodem loco aedis Aesculapio constituta est. €L. Postumius consularis, quoniam, cum exercitui prae-€esset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus €est. pacem petentibus [2Samnitibus]2 foedus quarto re- @1 €novatum est. Curius Dentatus cos. Samnitibus caesis €et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem €acceptis bis in eodem magistratu triumphavit. coloniae €deductae sunt Castrum Sena Hadria. triumviri capitales €tunc primum creati sunt. censu acto lustrum conditum €est. censa sunt civium capita &7. plebs propter €aes alienum post graves et longas seditiones ad ulti-€mum secessit in Ianiculum, unde a Q. Hortensio dicta-€tore deducta est; isque in ipso magistratu decessit. €res praeterea contra Vulsinienses gestas continet, item €adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre €placuerat. ō’@@@@{1EX LIBRO XII}1 @@Cum legati Romanorum a Gallis Senonibus inter-€fecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Caecilius €praetor ab his cum legionibus caesus est. cum a Taren-€tinis classis Romana direpta esset, &7ii&viro, qui praeerat €classi, occiso, legati ad eos a senatu, ut de his iniuriis €quererentur, missi pulsati sunt. ob id bellum his in-€dictum est. Samnites defecerunt. adversus eos et Luca-€nos et Brittios et Etruscos aliquot proeliis a conplu-€ribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus, Epirotarum €rex, ut auxilium Tarentinis ferret, in Italiam venit. €cum in praesidium Reginorum legio Campana cum €praefecto Decio Vibellio missa esset, occisis Reginis €Regium occupavit. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XIII}1 @@Valerius Laevinus cos. parum prospere adversus €Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie €territis militibus. post id proelium cum corpora Ro-€manorum, qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, €omnia versa in hostem [2in]2venit populabundusque ad €urbem Romanam processit. C. Fabricius missus ad €eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, €ut patriam desereret, a rege temptatus est. captivi sine €pretio remissi sunt. Cineas legatus a Pyrrho ad sena-€tum missus peti=t, ut conponendae pacis causa rex in €urbem reciperetur. de qua re cum ad frequentiorem €senatum referri placuisset, Appius Claudius, qui propter €valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se €abstinuerat, venit in curiam et sententia sua tenuit, €ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus €ex plebe lustrum condidit. censa sunt civium capita €&7 ccxxii&. iterum adversus Pyrrhum dubio €eventu pugnatum est. cum Carthaginiensibus quarto €foedus renovatum est. cum C. Fabricio consuli is, qui €ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur venenum €se regi daturum, cum indicio ad regem remissus est. €res praeterea contra Lucanos et Bruttios, Samnites €[2et]2 Etruscos prospere gestas continet. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XIIII}1 @@Pyrrhus in Siciliam traiecit. cum inter alia prodi-€gia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, €caput eius per haruspices inventum est. Curius Denta-€tus cos. cum dilectum haberet, eius, qui citatus non €responderat, bona primus vendidit; iterum Pyrrhum €ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit. €Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem €senatu movit, quod is &7x& pondo argenti facti haberet. €lustro a censoribus condito censa sunt civium capita €&7 ccxxiiii&. cum Ptolemaeo, Aegypti rege, societas €iuncta est. Sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva €defossa est. coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa. €Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo €facto ab his foedus violatum est. res praeterea contra €Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et €Pyrrhi regis mortem continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XV}1 @@Victis Tarentinis pax et libertas data est. legio €Campana, quae Regium occupaverat, obsessa deditione €facta securi percussa est. cum legatos Apolloniatium €ad senatum missos quidam iuvenes pulsassent, dediti €sunt Apolloniatibus. Picentibus victis pax data est. €coloniae deductae Ariminum in Piceno, Beneventum €[2in Samnio]2. tunc primum populus R. argento uti @1 €coepit. Vmbri et Sallen[2tin]2i victi in deditionem ac-€cepti sunt. quaestorum numerus ampliatus est, ut essent €[2octo]2. ō’@@@@{1EX LIBRO XVI}1 @@Origo Carthaginiensium et primordia urbis eorum €referuntur. contra quos et Hieronem, regem Syracusa-€norum, auxilium Mamertinis ferendum senatus censuit, €cum de ea re inter suadentes, ut id fieret, dissuaden-€tesque contentio fuisset; transgressisque tunc primum €mare equitibus Romanis adversus Hieronem saepius žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜‡bene pugnatum. petenti pax data est. lustrum a censo-€ribus conditum est. censa sunt civium capita &7 €&7ccxxxiiii&. Decimus Iunius Brutus munus gladiatorium €in honorem defuncti patris primus edidit. colonia €Aesernia deducta est. res praeterea contra Poenos et €Vulsin[2i]2os prospere gestas continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XVII}1 @@Cn. Cornelius consul a classe Punica circumventus €et per fraudem, veluti in conloquium evocatus, captus €est. C. Duillius consul adversus classem Poenorum €prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum €ducum navalis victoriae duxit triumphum. ob quam €causam ei perpetuus quoque honos habitus est, ut re-€vertenti a cena tibicine canente funale praeferretur. €L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sar- @1 €dos et Corsos et Hannonem, Poenorum ducem, feliciter €pugnavit. Atilius Calatinus cos. cum in locum a Poenis €circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, €tribuni militum, virtute et opera evasit, qui cum &7ccc& €militibus eruptione facta hostes in se converterat. €Hannibal, dux Poenorum, victa classe, cui praefuerat, €a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regu-€lus cos. victis navali proelio Poenis in Africam traiecit. ō’@@@@{1EX LIBRO XVIII}1 @@Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae €magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum €aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnas-€set, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti €non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scri-€ptas questus est, in quibus inter causas petendi suc-€cessoris [2erat]2, quod agellus eius a mercennariis desertus €esset. quaerente deinde fortuna, ut magnum utriusque €casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Car-€thaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, vi-€ctus proelio et captus est. res deinde a ducibus Ro-€manis omnibus terra marique prospere gestas defor-€maverunt naufragia classium. Tib. Coruncan[2i]2us primus €ex plebe pontifex maximus creatus est. M'. Valerius €Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum €legerent, &7xvi& senatu moverunt. lustrum condiderunt, @1 €quo censa sunt civium capita &7 dccxcvii&. Re-€gulus missus a Carthaginiensibus ad senatum, ut de €pace et, si eam non posset impetrare, de commutan-€dis captivis ageret, et iureiurando adstrictus, rediturum €se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, €utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide €custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus €de eo sumpto peri=t. ō’@@@@{1EX LIBRO XVIIII}1 @@Caecilius Metellus rebus adversus Poenos prospere €gestis speciosum egit triumphum, &7xiii& ducibus hostium €et &7cxx& elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher cos. €contra auspicia profectus_iussit mergi pullos, qui €cibari nolebant_infeliciter adversus Carthaginienses €classe pugnavit, et revocatus a senatu iussusque dicta-€torem dicere Claudium Gliciam dixit, sortis ultimae €hominem, qui coactus abdicare se magistratu postea €ludos praetextatus spectavit. A. Atilius Cala[2ti]2nus pri-€mus dictator extra Italiam exercitum duxit. commu-€tatio captivorum cum Poenis facta est. coloniae de-€ductae sunt Fregenae, in agro Sallentino Brundisium. €lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium €capita &7 ccxii&. Claudia, soror P. Claudi, qui con-€temptis auspiciis male pugnaverat, a ludis revertens €cum turba premeretur, dixit: utinam frater meus vi- @1 €veret; iterum classem duceret. ob eam causam multa €ei dicta est. duo praetores tunc primum creati sunt. €Caecilius Metellus, pontifex maximus, A. Postumium €consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum €is ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe tenuit €nec passus est a sacris recedere. rebus adversus Poe-€nos a pluribus ducibus prospere gestis, summam victo-€riae C. Lutatius cos. victa ad Aegates insulas classe €Poenorum imposuit. petentibus Carthaginiensibus pax €data est. cum templum Vestae arderet, Caecilius Metel-€lus, pontifex maximus, ex incendio sacra rapuit. duae €tribus adiectae sunt, Velina et Quirina. ō’@@@@{1EX LIBRO XX}1 @@Falisci cum rebellassent, sexto die perdomiti in €deditionem venerunt. Spoletium colonia deducta est. €adversus Liguras tunc primum exercitus promotus est. €Sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt. Tuccia, €virgo Vestalis, incesti damnata est. bellum Illyriis €propter unum ex legatis, qui ad eos missi erant, oc-€cisum indictum est, subactique in deditionem venerunt. €praetorum numerus ampliatus est, ut essent &7iiii&. Galli €transalpini, qui in Italiam inruperant, caesi sunt. eo €bello populum R. sui Latinique nominis &7 arma-€torum habuisse dicit. exercitibus Romanis tunc primum €trans Padum ductis Galli Insubres aliquot proeliis fusi @1 €in deditionem venerunt. M. Claudius Marcellus cos. €occiso Gallorum Insubrium duce, Vertomaro, opima spo-€lia rettulit. Histri subacti sunt. iterum Illyri= cum re-€bellassent, domiti in deditionem venerunt. lustrum a €censoribus ter conditum est. primo lustro censa sunt €civium capita &7 ccxii& * * * . libertini in quattuor €tribus redacti sunt, cum antea dispersi per omnes €fuissent, Esquilinam Palatinam Suburanam Collinam. €[2C. Flaminius censor viam Flaminiam]2 muniit et cir-€cum Flaminium exstruxit. coloniae deductae sunt in €agro [2de]2 Gallis capto Placentia et Cremona [in Italia]. ō’@@@@{1EX LIBRO XXI}1 @@Belli Punici secundi ortum narrat et Hannibalis, €ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen €transitum. a quo Saguntum, [2sociorum]2 populi R. ci-€vitas obsessa, octavo mense capta est. de quibus in-€iuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. €cum satis facere nollent, bellum his indictum est. €Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias, fusis @1 €Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit €et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque €Gallos obvios aliquot proeliis reppulisset, descendit in €Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio €fudit. in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem pro-€texit filius, qui Africani postea nomen accepit. iterum-€que exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal €Apenninum quoque permagna vexatione militum pro-€pter vim tempestatium transiit. C[2n]2. Cornelius Scipio €in Hispania contra Poenos prospere pugnavit duce €hostium Magone capto. ō’@@@@{1EX LIBRO XXII}1 @@Hannibal per continuas vigilias in paludibus oculo €amisso in Etruriam venit, per quas paludes quadriduo €et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Fla-€minius cos., homo temerarius, contra auspicia profectus €signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et €ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, in-€sidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum €lacum cum exercitu caesus est. sex milia, quae [2e]2ru-€perant, fide ab Atherbale data, perfidia Hannibalis €vincta sunt. cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, €duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae €sunt. ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum €votum. cum deinde Q. Fabius Maximus dictator ad-€versus Hannibalem missus nollet acie cum eo confli- @1 €gere, ne [contra] ferocem tot victoriis hostem adversus €proeliis milites pugnare committeret, et opponendo se €tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius, €magister equitum, ferox et temerarius, criminando dicta-€torem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi €iussu aequaretur ei cum dictatore imperium; divisoque €exercitu cum iniquo loco conflixisset et in magno dis-€crimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu €Fabio Maximo discrimine liberatus est. quo beneficio €victus castra cum eo iunxit et patrem eum saluta-€vit, idemque facere milites iussit. Hannibal vastata €Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam mon-€tem a Fabio clusus sarmentis ad cornua boum alli-€gatis et incensis praesidium Romanorum, quod Calli-€culam insidebat, fugavit et sic transgressus est saltum. €idemque Q. Fabi Maximi dictatoris, cum circumposita €ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem €suspectum faceret. Aemilio deinde Paulo et Terentio €Varrone coss. et ducibus cum magna clade adversus žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜–ˆ¢Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo €proelio Romanorum &7 cum Paulo cos. et senatori-€bus &7xc& et consularibus aut praetoriis aut aediliciis &7xxx&. €post quae cum a nobilibus adulescentibus propter de-€sperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, €P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus €postea vocatus est, stricto supra capita deliberantium €ferro iuravit pro hoste se habiturum eum, qui in verba @1 €sua non iurasset, effecitque ut omnes non relictu[2m]2 iri €a se Italiam iureiurando adstringerentur. propter pau-€citatem militum &7 servorum armata sunt. captivi, €cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. prae-€terea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania €meliore eventu gestas continet. Opim[2i]2a et Florentia, €virgines Vestales, incesti damnatae sunt. Varroni ob-€viam itum et gratiae actae, quod de re p. non de-€sperasset. ō’@@@@{1EX LIBRO XXIII}1 @@Campani ad Hannibalem defecerunt. nuntius Can-€nensis victoriae, Mago, Carthaginem missus anulos aureos €corporibus occisorum detractos in vestibulo curiae effu-€dit, quos excessisse modii mensuram traditur. post €quem nuntium Hannon, vir ex Poenis nobilibus, sua-€debat senatui Carthaginiensium, ut pacem a populo €Romano peterent, nec tenuit obstrepente Barcina fac-€tione. Claudius Marcellus praetor ad Nolam, eruptione €adversus Hannibalem ex oppido facta, prospere pugnavit. €Casilinum a Poenis obsessum ita fame vexatum est, €ut lora et pelles scutis detractas et mures inclusi essent. €nucibus per Vulturnum amnem a Roma[2nis]2 missis €vixerunt. senatus ex equestri ordine hominibus &7cxcvii& €suppletus est. L. Postumius praetor a Gallis cum exer-€citu caesus est. Cn. et P. Scipiones in Hispania As-€drubalem vicerunt et Hispaniam suam fecerunt. reli- @1 €quiae Cannensis exercitus in Siciliam relegatae sunt, €ne decederent inde nisi finito bello. Sempronius Grac-€chus cos. Campanos cecidit. Claudius Marcellus prae-€tor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et €vicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem €spem belli dedit. inter Philippum, Macedoniae regem, €et Hannibalem societas iuncta est. praeterea in Hispa-€nia feliciter a Publio et * * * [2T.]2 Manlio praetore adver-€sus Poenos res gestas continet, a quibus Hasdrubal €dux et Mago et Hanno capti. exercitus Hannibalis per €hiberna ita luxuriatus [2est]2, ut corporis animique viri-€bus enervaretur. ō’@@@@{1EX LIBRO XXIIII}1 @@Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius pater Hiero €amicus populi R. fuerat, ad Carthaginiensis defecit et €propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus €est. Tib. Sempronius Gracchus procos. prospere ad-€versus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum €pugnavit servorum maxime opera, quos liberos esse €iussit. Claudius Marcellus cos. in Sicilia, quae prope €tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, €Macedonum regi, bellum indictum est, qui ad Apol-€loniam nocturno bello obpressus fugatusque Mace-€doniam cum prope inermi exercitu profugit. ad id €bellum gerendum M. Valerius praetor missus. res prae-€terea in Hispania a. P. et Cn. Scipionibus adversus @1 €Carthaginienses gestas continet. a quibus Syphax, rex €Numidiae, in amicitiam adscitus, qui a Masinissa, Massy-€liorum rege, pro Carthaginiensibus pugnante, victus in €Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit €contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania €dirimuntur. Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt. €quorum auxiliis adscitis tunc primum mercennarium €militem Romana castra habuerunt. ō’@@@@{1EX LIBRO XXV}1 @@P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos €aedilis factus. Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, €in quam praesidium Romanorum fugerat, per Taren-€tinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulabant, €cepit. ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus €Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. a €Q. Fulvio et Ap. Claudio coss. adversus Hannonem, €Poenorum ducem, prospere pugnatum est. Tib. Sem-€pronius Gracchus pro cos. ab hospite suo Lucano in in-€sidias deductus a Magone interfectus est. Centenius €Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a se-€natu, ut sibi exercitus daretur pollicitusque esset, si €hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, &7 acceptis €militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum @1 €exercitu caesus est. Capua obsessa est a Q. Fulvio et €Ap. Claudio coss. Cn. Fulvius praetor male adversus €Hannibalem pugnavit. in quo proelio &7 hominum €ceciderunt; ipse cum equitibus &7cc& effugit. Claudius €Marcellus Syracusas expugnavit tertio anno et ingentem €virum gessit. in eo tumultu captae urbis Archimedes €intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus €est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feli-€citer gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis €exercitibus caesi anno octavo, quam in Hispaniam €ierunt. amissaque eius provinciae possessio foret, nisi €L. Marci, equitis Romani, virtute et industria contractis €exercituum reliquiis, eiusdem hortatu bina castra ho-€stium expugnata essent. ad &7 caesa, %ex mille €octingentos, praeda ingens capta. dux Marcius appel-€latus est. ō’@@@@{1EX LIBRO XXVI}1 @@Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super €Anienem castra posuit. ipse cum duobus milibus equi-€tum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis €exploraret, obequitavit. et cum per triduum in aciem €utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempes-€tas diremit; nam cum in castra redisset, statim sere- @1 €nitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Clau-€dio coss. principes Campanorum veneno sibi mortem €consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset €ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas €Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam €legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium €peregit. cum comitiis aput populum quaereretur, cui €mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente €suscipere, P. Scipio, P. filius, eius qui in Hispania ceci-€derat, professus est se iturum, et suffragio populi con-€sensuque omnium missus Novam Carthaginem expug-€navit, cum haberet annos &7xxiiii& videreturque divina €stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie €in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis €saepe videbatur. res praeterea gestas in Sicilia continet €et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum €adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem. ō’@@@@{1EX LIBRO XXVII}1 @@Cn. Fulvius pro cos. cum exercitu ab Hannibale €ad Herdoneam caesus est. meliore eventu ab Claudio €Marcello cos. adversus eundem ad Numistronem pug-€natum est. inde Hannibal nocte recessit. Marcellus €insecutus est et subinde cedentem pressit, donec con-€fligeret. priore pugna Hannibal superior, sequenti Mar-€cellus. Fabius Maximus pater cos. Tarentinos per pro-€ditionem recepit. Claudius Marcellus T. Quintius Cris- @1 €pinus cos. speculandi causa progressi e castris insidiis €ab Hannibale circumventi sunt. Marcellus occisus, Cris-€pinus fugit. lustrum a censoribus conditum est. censa €sunt civium capita &7 cviii&; ex quo numero appa-€ruit, quantum hominum tot proeliorum adversa for-€tuna populo R. abstulisset. in Hispania ad Baeculam €Scipio cum Hasdrubale et Hamilcare conflixit et vicit. €inter alia captum regalem puerum eximiae formae ad €avunculum Masinissam cum donis dimisit. Hasdrubal, €qui cum exercitu novo Alpes transcenderat, ut se €Hannibali iungeret, cum milibus hominum &7lvi& caesus €est, capta &7 cccc& M. Livi cos. ductu, sed non minore €opera Claudi Neronis cos., qui, cum Hannibali oppo-€situs es[2se]2t, relictis castris ita, ut hostem falleret, cum €electa manu profectus Hasdrubalem circumvenerat. res €praeterea feliciter a P. Scipione in Hispania et a P. Sul-€picio praetore adversus Philippum et Achaeos [2gestas]2 €continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XXVIII}1 @@Res in Hispania prospere gestae a Silano, Scipionis €legato, et ab L. Scipione fratre adversus Poenos, a €P. Sulpicio pro cos. socio Attalo, rege Asiae, adversus €Philippum, regem Macedonum, pro Aetolis referuntur. €cum M. Livio et Claudio Neroni coss. triumphus decre-žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜œ†tus esset, Livius, qui in provincia sua rem gesserat, €quadrigis invectus est, Nero, qui in collegae provin-€ciam, ut victoriam eius adiuvaret, venerat, equo secu-€tus est, et in hoc habitu plus gloriae reverentiaeque @1 €habuit; nam et plus in bello quam collega fecerat. €ignis in aede Vestae neglegentia virginis, quae non €custodierat, extinctus est; caesa est flagro. P. Scipio €in Hispania cum Poenis [2de]2bellavit &7xiiii& anno eius €belli, quinto post anno, quam ierat, praeclusisque in €totum possessione provinciae eius hostibus Hispanias €recepit; et a Tarracone in Africam ad Syphacem, regem €Massyliorum, transvectus foedus iunxit. Hasdrubal Gis-€gonis ibi cum eo in eodem lecto cenavit. munus gla-€diatorium in honorem patris patruique Carthagini nova €edidit, non ex gladiatoribus, sed ex his, qui aut in €honorem ducis aut ex provocatione descendebant; in €quo reguli fratres de regno ferro contenderunt. cum €Gisia urbs obpugnaretur, oppidani liberos et coniuges €rogo extructo occiderunt et se insuper praecipitaverunt. €ipse Scipio, dum gravi morbo inplicitus est, seditionem €in parte exercitus motam, confirmatus discussit rebel-€lantesque Hispaniae populos coegit in deditione[2m]2 ve-€nire. et amicitia facta [2cum]2 Masinissa, rege Numida-€rum, qui illi auxilium, si in Africam traiecisset, polli-€cebatur, [2cum]2 Gaditanis quoque post discessum inde €Magonis, cui Carthagine scriptum erat, ut in Italiam €traiceret, Romam reversus consulque creatus. Africam €provinciam petenti contradicente Q. Fabio Maximo Si-€cilia data est, permissumque ut in Africam traiceret, @1 €si id e re p. esse censeret. Mago, Hamilcaris filius, €a minore Baleari insula, ubi hiemaverat, in Italiam €traiecit. ō’@@@@{1EX LIBRO XXVIIII}1 @@Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus €ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae €Scipioni exposuit querentis, quod nondum exercitum €in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum €victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie €occisus, Ma[2n]2donius exposcentibus Romanis a suis de-€ditus. Magoni, qui A[2l]2bingauni in Liguribus erat, ex €Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, €quibus auxilia [2con]2duceret, praeceptumque, ut se Hanni-€bali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit €et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale €recepit. pax cum Philippo facta est. mater Idaea de-€portata est Romam a Pessinunte, oppido Phrygiae, car-€mine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam €hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. €tradita est autem Romanis per Attalum, regem Asiae. €lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. ex-€cepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius qui in Hispania €perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens €nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat, €ut id numen ab optimo viro exciperetur consecraretur- @1 €que. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de in-€potentia Plemini legati quererentur, qui pecuniam Pro-€serpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stu-€praverat. in catenis Romam perductus in carcere est €mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione pro cos., €qui in Sicilia erat, in urbe[2m]2 perlatus esset, tamquam €is luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui ex-€plorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio €in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta €in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiam, €quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit. Masinissa, €rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in His-€pania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. €quo per bellum saepe repetito aliquod proeliis a Sy-€phace, rege Numidarum, victus in totum privatus est, €et cum &7cc& equitibus exsul Scipioni se iunxit et cum €eo primo statim bello Hannonem, Hamilcaris filium, €cum ampla manu occidit. Scipio adventu Hasdrubalis €et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum €venerant, ab obsidione Vticae depulsus hiberna com-€muniit. Sempronius cos. in agro Crotoniensi prospere €adversus Hannibalem pugnavit. inter censores, M. Li-€vium et Claudium Neronem, notabilis discordia fuit. €nam et Claudius collegae ecum ademit, quod a populo €damnatus actusque in exilium fuerat, et Livius Claudio, €quod falsum in se testimonium dixisset et quod non €bona fide secum in gratia[2m]2 redisset. idem omnes €tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem @1 €se damnassent et post[2h]2ac consulem censoremque fe-€cissent. lustrum a censoribus conditum est. censa €sunt civium capita &7. ō’@@@@{1EX LIBRO XXX}1 @@[2Scipio]2 in Africa Carthaginienses et eundem Sy-€phacem, Numidiae regem, Hasdrubalemque pluribus €proeliis vicit adiuvante Masinissa, bina hostium castra €expugnavit, in quibus &7 hominum ferro ignique con-€sumpta sunt. Syphacem per C. Laelium et Masinissam €cepit. Masinissa Sophonibam, uxorem Syphacis, filiam €Hasdrubalis, captam statim adamavit et nuptiis factis €uxorem habuit; castigatus a Scipione venenum ei misit, €quo illa hausto decessit. effectumque multis Scipionis €victoriis, ut Carthaginienses in desperationem acti in €auxilium publicae salutis Hannibalem evocarent. is-€que anno &7xvi& Italia decedens in Africam traiecit tempta-€vitque per conloquium pacem cum Scipione conponere, €et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie €victus est. pax Carthaginiensibus petentibus data est. €Hannibal Gisgonem pacem [2dis]2suadentem manu sua €detraxit, excusata deinde temeritate facti ipse pacem €suasit. Masinissae regnum restitutum est. reversus in €urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit trium-€phum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus se-€cutus est. Scipio Africanus incertum militari prius @1 €favore an populari aura ita cognominatus sit. primus €certe hic imperator victae nomine a se gentis nobili-€tatus est. Mago bello, quo in agro Insubrum cum Ro-€manis conflixerat, vulneratus, dum in Africam per le-€gatos revocatus revertitur, ex vulnere mortuus est. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXI}1 @@Belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod €intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. tem-€pore initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non erant €initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum €aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam €summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi €sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindi-€candos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas €obpugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis pe-€tierunt post pacem Carthaginiensibus datam [quadrin-€gentesimo anno ab urbe condita] paucis mensibus. €[coeptum est autem anno quingentesimo quinto.] cum €Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxi-€lium a senatu petissent, et id senatus ferendum cen- @1 €suisset plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis €erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum, ut sociae ci-€vitati ferri opem populus quoque iuberet. id bellum €P. Sulpicio cos. mandatum est, qui exercitu in Mace-€donia[2m]2 ducto equestribus proeliis prospere cum Phi-€lippo pugnavit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exem-€plum Saguntinorum suos seque occiderunt. L. Furius €praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poe-€num bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit. €Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum &7xxxv&. €praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. €expugnationesque urbium ab utroque factas continet. €Sulpicius cos. bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo €et Rhodiis. triumphavit de Gallis L. Furius praetor. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXII}1 @@Conplura prodigia ex diversis regionibus nuntiata €referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae €navis lauream esse natam. T. Quintius Flamininus cos. €adversus Philippum feliciter pugnavit in faucibus Epiri €fugatumque coegit in regnum reverti. ipse Thessaliam, €quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athama-€nibus vexavit, L. Quintius Flamininus, frater consulis, €navali proelio Attalo rege et Rhodi=s adiuvantibus €Euboeam et maritimam oram. Achaei in amicitiam €recepti sunt. praetorum numerus ampliatus est, ut @1 €seni crearentur. coniuratio servorum facta de solvendis žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜ ˆŒCarthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia &7d& €necati. Cornelius Cethegus cos. Gallos Insubres proelio €fudit. cum Lacedaemoni=s et tyranno eorum Nabide €amicitia iuncta est. praeterea expugnationes urbium €in Macedonia referuntur. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXIII}1 @@T. Quintius Flamininus procos. cum Philippo ad Cy-€no[2s]2cephalas in Thessalia acie victo debellavit. L. Quin-€tius Flamininus, ille frater procos., Acarnanas, Leucade €urbe, quod caput est Acarnanum, expugnata, in dedi-€tionem accepit. pax petenti Philippo Graecia liberata €data est. Attalus ab Thebis ob subitam valetudinem €Pergamum translatus decessit. C. Sempronius Tudi-€tanus praetor ab Celtiberis cum exercitu caesus est. €L. Furius Purpurio et Claudius Marcellus coss. Boios €et Insubres Gallos subegerunt. Marcellus triumphavit. €Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc €Romanis per epistulas [2ab]2 adversae factionis princi-€pibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos €ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus €ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum ad-€versus Romanos parantem. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XXXIIII}1 @@Lex Oppia, quam C. Oppius trib. pl. bello Punico €de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna €contentione abrogata est, cum Porcius Cato auctor €fuisset, ne ea lex aboleretur. is in Hispaniam pro-€fectus bello, quod Empori=s orsus est, citeriorem Hispa-€niam pacavit. T. Quintius Flamininus bellum adversus €Lacedaemonios et tyrannum eorum, Nabidem, prospere €gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatis-€que Argis, qui sub dicione tyranni erant, fini=t. res €praeterea in Hispania et adversus Boios et Insubres €Gallos feliciter gestae referuntur. senatus tunc pri-€mum secretus a populo ludos spectavit. [2id]2 ut fieret, €Sextus Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus cen-€sores intervenerunt cum indignatione plebis. coloniae €plures deductae sunt. M. Porcius Cato ex Hispania €triumphavit. T. Quintius Flamininus, qui Philippum, €Macedonum regem, et Nabidem, Lacedaemoniorum tyran-€num, vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hoc €[rerum factarum multitudinem] triduo triumphavit. le-€gati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem, qui ad €Antiochum confugerat, bellum cum eo moliri. tempta-€verat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine €litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos con-€citare. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XXXV}1 @@P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus €Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho adiunxerat, €conlocutus est, ut, si fieri posset, metum ei, quem ex €populo R. conceperat, eximeret. inter alia cum quae-€reret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal €crederet, respondit Alexandrum, Macedonum regem, quod €parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque €ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, €peragrasset. quaerenti deinde, quem secundum poneret, €Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc €neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse. €exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. €ridens Scipio: quidnam tu diceres, inquit, si me vicisses? €tunc vero me, inquit, et ante Alexandrum et ante Pyr-€rhum et ante alios posuissem. inter alia prodigia, quae €plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii cos. lo-€cutam: Roma cave tibi, refertur. Nabis, Lacedaemo-€niorum tyrannus, incitatus ab Aetolis, qui et Philippum €et Antiochum ad inferendum bellum populo R. solli-€citaba[2n]2t, a populo R. descivit, sed bello adversus €Philopoemenen, Achaeorum praetorem, gesto ab Aetolis €interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi R. €defecerunt. cum societate iuncta Antiochus, Syriae @1 €rex, bellum Graeciae intulisset, complures urbes occu-€pavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam. res €praeterea in Liguribus gestas et adparatum belli ab €Antiocho continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXVI}1 @@Acilius Glabrio cos. Antiochum ad Thermopylas €Philippo rege adiuvante victum Graecia expulit idem-€que Aetolos subegit. P. Cornelius Scipio Nasica cos. €aedem matris deum, quam ipse in Palatium intulerat, €vir optimus a senatu iudicatus, dedicavit. idemque €Boios Gallos victos in deditionem accepit, de his trium-€phavit. praeterea navalia certamina prospera adversus €praefectos Antiochi regis referuntur. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXVII}1 @@L. Cornelius Scipio cos. legato Scipione Africano €fratre (qui se legatum fratris futurum dixerat, si ei €Graecia provincia decerneretur, cum C. Laelio, qui mul-€tum in senatu poterat, ea provincia dari videretur) €profectus ad bellum adversus Antiochum regem geren-€dum, primus omnium Romanorum ducum in Asia[2m]2 €traiecit. Regillus adversus regiam classem Antiochi €feliciter pugnavit ad Myonnesum Rhodi=s iuvantibus. €filius Africani captus ab Antiocho patri remissus est. €victo deinde Antiocho ab L. Cornelio Scipione adiu-€vante Eumene, rege Pergami, Attali filio, pax data est €ea condicione, ut omnibus provinciis citra Taurum @1 €montem cederet. L. Cornelius Scipio, qui cum An-€tiocho debellaverat, cognomine fratri exaequatus Asia-€ticus appellatus. colonia deducta est Bononia. Eume-€nis, quo iuvante Antiochus victus erat, regnum am-€pliatum. Rhodi=s quoque, qui et ipsi iuverant, quaedam €civitates concessae. Aemilius Regillus, qui praefectos €Antiochi navali proelio devicerat, navalem triumphum €deduxit. M'. Acilius Glabrio de Antiocho, quem Graecia €expulerat, et de Aetolis triumphavit. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXVIII}1 @@M. Fulvius cos. in Epiro Ambracienses obsessos in €deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis per-€domitis pacem dedit. Cn. Manlius cos., collega eius, €Gallograecos, Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos, €qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra €Taurum montem non apparerent, vicit. eorum origo, et €quo modo ea loca, quae tenent, occupaverint, refertur. €exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina tra-€ditur. quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, €capta centurionem, qui ei vim intulerat, occidit. lu-€strum a censoribus conditum est. censa sunt civium €capita &7 cccx&. cum Ariarathe, Cappadociae rege, €amicitia iuncta est. Cn. Manlius contradicentibus &7x& €legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho con-€scripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa @1 €triumphavit. Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam €tradunt, a Q. Petilio tr. pl., ut quidam, a Naevio, quod €praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, post-€quam is dies venit, evocatus in rostra: hac die, inquit, €Quirites, Carthaginem vici, et prosequente populo Capi-€tolium escendit. inde ne amplius tribuniciis iniuriis €vexaretur, in voluntarium exilium [2Liternum]2 concessit. €incertum ibi an Romae defunctus sit; nam monumen-€tum eius utrobique fuit. L. Scipio Asiaticus, frater €Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatus-€que cum in vincula et carcerem duceretur, Tib. Sem-€pronius Gracchus tr. pl., qui antea Scipionibus inimicus €fuerat, intercessit et ob id beneficium Africani filiam duxit. €cum quaestores in bona eius publice possidenda mis[2s]2i €[2e]2ssent, non modo in his ullum vestigium pecuniae €regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum, quan-€tae summae erat damnatus. conlatam a cognatis et €amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae €necessaria ei erant ad cultum, redempta. ō’@@@@{1EX LIBRO XXXVIIII}1 @@M. Aemilius cos. Liguribus subactis viam Placentia €usque Ariminum productam Flaminiae iunxit. initia €luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico refe-€runtur. Ligures, quicumque citra Appenninum erant, €subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum et noctur- @1 €num, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis €turbae coniurationem pervenisset, investigatum et mul-€torum poena sublatum est. a censoribus L. Valerio €Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus €maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus, €[2T.]2 frater, eo quod, [2cum]2 Galliam provinciam consul €optineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo, quem €amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu oc-€ciderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis €securi percusserat rogatus a meretrice Placentina, cuius žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜§ˆamore deperibat. extat oratio M. Catonis in eum. €Scipio Literni decessit et, tamquam iu[2n]2gente fortuna €circa idem tempus duo funera maximorum virorum, €Hannibal a Prusia, Bithyniae rege, ad quem victo An-€tiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad ex-€poscendum eum T. Quintium Flamininum miserant, €veneno mortem consciit. Philopoemen quoque, dux €Achaeorum, vir maximus, a Messeni=s occisus ve-€neno, cum ab his in bello captus esset. coloniae Po-€tentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt. €praeterea res adversus Celtiberos prospere gestas et €initia causasque belli Macedonici continet. cuius origo €inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat regnum suum €a Romanis inminui, et quod cogeretur a Thracibus €ali=sque locis praesidia deducere. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XL}1 @@Cum Philippus liberos eorum, quos in vinculis habe-€bat, nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, €Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis €libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo €venenum erat, suasit his, ut imminens ludibrium morte €effugerent et cum persuasisset, et ipsa se interemit. €certamina inter filios Philippi, Macedoniae regis, Persen €et Demetrium, referuntur; et ut fraude fratris sui €Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione €parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ulti-€mum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus €est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen €venit. item res in Liguribus et Hispania contra Celti-€beros a conpluribus ducibus feliciter gestas continet. €colonia Aquileia deducta est. libri Numae Pompili in €agro L. Petilli scribae sub Ianiculo [2a]2 cultoribus agri €arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini. in €quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor, €ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui, contra €rem p. esse, ut legerentur servarenturque. ex S. C. in €comitio exusti sunt. Philippus aegritudine animi con-€fectus, quod Demetrium filium falsi[2s]2 Persei, alterius €fili, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et @1 €de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius, €amicum suum, successorem regni sui relinquere, sed in €hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum €excepit. ō’@@@@{1EX LIBRO XLI}1 @@Ignis in aede Vestae extinctus est. Tib. Sempro-€nius Gracchus pro cos. Celtiberos victos in deditionem €accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim, €oppidum in Hispania, constituit. et a Postumio Albino €procos. Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. uterque €triumphavit. Antiochus, Antiochi filius, obses a patre €Romanis datus, mortuo fratre Seleuco, qui patri de-€functo successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. €qui praeter religionem, qua multa templa magnifica €multis sociis [2fecit]2, Athenis Iovis Olympi= et Antio-€chiae [2Capitolini]2, vilissimum regem egit. lustrum a €censoribus conditum est. censa sunt civium capita €&7 ccxciiii&. Q. Voconius Saxa tr. pl. legem tulit, €nequis mulierem heredem institueret. suasit legem €M. Cato. extat oratio eius. praeterea res adversus Li-€guras et Histros et Sardos et Celtiberos a conpluribus €ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici con-€tinet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur. miserat €ad Carthaginienses legationem et ab his nocte audita €erat. sed et alias Graeciae civitates sollicitabat. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XLII}1 @@Q. Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laci-€niae tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem, quam de-€dicabat, tegeret. tegulae ex S. C. reportatae. Eumenes, €Asiae rex, in senatu de Perseo, Macedoniae rege, que-€stus est, cuius iniuriae in populum R. referuntur. ob €quas bello ei indicto P. Licinius Crassus cos., cui man-€datum erat, in Macedoniam transiit levibusque expe-€ditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo * * * €eventu pugnavit. inter Masinissam et Carthaginienses €de agro fuit lis. dies his a senatu ad disceptandum €datus. legati missi ad socias civitates regesque rogan-€dos, ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodi=s. lu-€strum a censoribus conditum est. censa sunt civium €capita &7 ccxxxi&. res praeterea adversus Corsos €et Liguras prospere gestas continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XLIII}1 @@Praetores aliquot eo, quod avare et crudeliter pro-€vincias administraverant, damnati sunt. P. Licinius €Crassus procos. complures in Graecia urbes expugna-€vit et crudeliter corripuit. ob id captivi, qui ab eo €sub corona venierant, ex S. C. postea restituti sunt. €item a praefectis classium Romanarum multa inpoten- @1 €ter in socios facta. res a Perse rege in Thracia pro-€spere gestas continet victis Dardanis et Illyrico, cuius €rex erat Gentius. motus, qui in Hispania ab Olonico €factus erat, ipso interempto consedit. M. Aemilius €Lepidus a censoribus princeps [2senatus]2 lectus. ō’@@@@{1EX LIBRO XLIIII}1 @@Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit €Macedoniam et conplures urbes occupavit. Rhodi= mise-€runt legatos Romam minantes, ut Perseo auxilio essent, €nisi populus R. cum illo pacem adque amicitiam iunge-€ret. indigne id latum. cum id bellum L. Aemilio Paulo, €sequentis anni cos., iterum mandatum esset, Paulus in €contione precatus, ut, quidquid diri populo R. immi-€neret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam €profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potes-€tatem redegit. antequam confligeret, praedixit exer-€citui, ne miraretur, quod luna proxima nocte defectura €erat. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, €a L. Anicio praetore victus venit in deditionem et cum €uxore ac liberis et propinquis Romam missus. legati €Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus vene- @1 €runt querentes de Antiocho, rege Syriae, quod is bellum €inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege €Pergami, et Gentio, rege Illyricorum, quia i=s pecuniam, €quam promiserat, non dabat, relictus ab his est. ō’@@@@{1EX LIBRO XLV}1 @@Perseus ab Aemilio Paulo in Samothrace captus €est. cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleo-€patram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a €senatu legatis, qui iuberent ab [obsidione] solo regis €absisteret, editisque mandatis consideraturum se, quid €faciendum esset, respondisset, unus ex legatis Popilius €virga regem circumscripsit iussitque, ante quam cir-€culo excederet, responsum daret. qua asperitate effecit, €ut Antiochus bellum omitteret. legationes gratulantium €populorum adque regum in senatu admissae, Rhodiorum, €qui eo bello contra populum R. faverant, exclusa. po-€stera die cum de eo quaereretur, ut his bellum indi-€ceretur, causam in senatu patriae suae legati [2e]2ge-€runt; nec tamquam socii, nec tamquam hostes dimissi. €Macedonia in provinciae formam redacta Aemilius Paulus €repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam €et contradicente Servio Sulpicio Galba triumphavit et €Persen cum tribus filiis duxit ante currum. cuius €triumphi laetitia ne solida ei contingeret, duorum filio-€rum funeribus insignita est, quorum alterius mors €triumphum patris praecessit, alterius secuta est. lus-€trum a censoribus conditum est. censa sunt civium @1 €capita &7 dcccv&. Prusias, Bithyniae rex, Romam, €ut senatui gratias ageret ob victoriam ex Macedonia €partam, venit et Nicomeden filium senatui commen-€davit. rex plenus adulationis libertum se populi R. €dicebat. ō’@@@@{1EX LIBRO XLVI}1 @@Eumenes rex Romam venit, qui Macedonico bello €medium egerat. ne aut hostis iudicatus videretur, si €exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur, €in commune lex lata est, ne cui regi Romam venire €liceret. Claudius Marcellus cos. Alpinos Gallos, C. Sul-€picius Gallus cos. Liguras subegit. legati Prusiae regis €questi sunt de Eumene, quod fines suos popularetur, €dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho adversus €populum R. societas cum Rhodi=s deprecantibus iuncta €est. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt €civium capita &7 xxii&. princeps senatus M. Aemi-€lius Lepidus. Ptolemaeus, Aegypti rex, pulsus regno €a minore fratre missis ad eum legatis restitutus est. €Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Aria-žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜®ˆrathes regnum accepit et amicitiam cum populo R. €per legatos renovavit. res praeterea adversus Liguras €et Corsos et Lusitanos vario eventu gestas et motus €Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum €admodum reliquerat, continet. hunc Antiochum puerum €cum Lysia tutore Demetrius, Seleuci filius, qui Romae @1 €obses fuerat, clam, quia non dimittebatur, a Roma * * * €interemit et ipse in regnum receptus. L. Aemilius €Paulus, qui Persen vicerat, mortuus. cuius tanta ab-€stinentia fuit, ut, cum ex Hispania et ex Macedonia €immensas opes rettulisset, vix ex auctione eius redac-€tum sit, unde uxori eius dos solveretur. Pomptinae €paludes a Cornelio Cethego cos., cui ea provincia eve-€nerat, siccatae agerque ex his factus. ō’@@@@{1EX LIBRO XLVII}1 @@Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemi-€lio Lepido, pontifice maximo, iniuriose contenderat, sa-€crorumque quam magistratuum ius potentius fuit. lex €de ambitu lata. lustrum a censoribus conditum est. €censa sunt civium capita &7 cccxvi&. princeps €[2senatus]2 sex[2tum]2 Aemilius Lepidus. Inter Ptole-€maeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter €Aegypto, alter Cyrenis regnaret. Ariarathes, Cappa-€dociae rex, consilio Demetri, Syriae regis, et viribus €pulsus regno a senatu restitutus est. missi a senatu, €qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudi-€carent. C. Marcius cos. adversus Dalmatas primum €parum prospere, postea feliciter pugnavit. cum quibus €bello confligendi causa fuit, quod Illyrios, socios populi €R., vastaverant; eandemque gentem Cornelius Nasica @1 €cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras, €qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, vas-€tabant, subegit. praeterea res in Hispania a conplu-€ribus parum prospere gestas continet. consules anno €quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita €magistratum [2kal. ian.]2 inire coeperunt. mutandi co-€mitia causa fuit, quod Hispani rebellabant. legati ad €disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi €nuntiaverunt vim navalis materiae se Carthagine de-€prehendisse. aliquot praetores a provinciis avaritiae €nomine accusati damnati sunt. ō’@@@@{1EX LIBRO XLVIII}1 @@Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt €civium capita &7. semina terti= Punici belli re-€feruntur. cum in finibus Carthaginiensium ingens Nu-€midarum exercitus duce Arcobarzane, Syphacis nepote, €diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginien-€sibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re €contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum €indiceretur. contra dicente P. Cornelio Nasica placuit €legatos mitti Carthaginem, qui specularentur, quid age-€retur. castigato senatu Carthaginiensium, quod contra €foedus et exercitum et navales materias haberent, pa-€cem inter eos et Masinissam facere voluerunt, Masi- @1 €nissa agro, de quo lis erat, cedente. sed Gisgo, Hamil-€caris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu €erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, €ita [2populum]2 concitavit bellum adversus Romanos €suadendo, ut legatos, quo minus violarentur, fuga ex-€plicuerit. id nuntiantes infestum iam senatum Cartha-€giniensibus infestiorem fecerunt. M. Porci[2us]2 Cato fili= €in praetura mortui funus tenuissimo, ut potuit (nam €pauper erat), sumptu fecit. Andriscus, qui se Persei €filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adsevera-€tione mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepi-€dus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus €[2erat]2, antequam expiraret, praecepit filiis, lecto se €strato [sine] linteis sine purpura efferrent, in relicum €funus ne plus quam aeris decies consumerent: imagi-€num specie, non sumptibus nobilitari magnorum viro-€rum funera solere. de venefici=s quaesitum. Publilia €et Licinia, nobiles feminae, quae viros suos consulares €necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori €praedes vades dedissent, cognatorum decreto necatae €sunt. Gulussa, Masinissae filius, nuntiavit, Carthagine €dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum €strui. cum Cato suaderet, ut his bellum indiceretur, €P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciundum, pla- @1 €cuit &7x& legatos mitti exploratum. L. Licinius Lucullus €A. Postumius Albinus coss. cum dilectum severe age-€rent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis pl., qui €pro amicis suis vacationem impetrare non poterant, in €carcerem coniecti sunt. cum Hispaniense bellum parum €prospere aliquotiens gestum ita confudisset civitatem €Romanam, ut ne hi quidem invenirentur, qui aut tri-€bunatum exciperent aut legati ire vellent, P. Cornelius €Aemilianus processit et excepturum se militiae genus, €quodcumque imperatum esset, professus est. quo exem-€plo omnes ad studium militandi concitavit. Lucullus €cos., cum Claudius Marcellus, [2cui]2 successerat, pacasse €omnes Celtiberiae populos videretur, Vaccaeos et Can-€tabros et alias incognitas athuc in Hispania gentes sub-€egit. ibi P. Cornelius [Africanus] Scipio Aemilianus, €L. [Corneli] Pauli filius, Africani nepos, [2s]2et adoptivus, €provocatorem barbarum tribunus militum occidit et in €expugnatione Intercatiae urbis maius etiannum peri-€culum adi=t. nam murum primus transcendit. Servius €Sulpicius Galba praetor male adversus Lusitanos pug-€navit. cum legati ex Africa cum oratoribus Cartha-€giniensium et Gulussa, Masinissae filio, redissent dice-€rentque et exercitum se et classem Carthagine depre-€hendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis €principibus senatus suadentibus, ut in Africam con-€festim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius @1 €Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli videri, €placuit, ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem €exussissent et exercitum dimisissent; si minus, proximi €consules de bello Punico referrent. cum locatum a €censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica €auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus €ex S. C. destructum est, populusque aliquamdiu stans €ludos spectavit. Carthaginienses cum adversus foedus €bellum Masinissae intulissent, victi ab eo annos habente €&7xcii& et sine pulpamine mandere et siccum gustare pa-€ne[2m]2 tantum solito insuper Romanum bellum me-€ruerunt. motus praeterea Syriae et bella inter reges €gesta referuntur. inter quos motus Demetrius, Syriae €rex, occisus est. ō’@@@@{1EX LIBRO XLVIIII}1 @@Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo €ab urbe condita anno, intra quintum annum, quam €erat coeptum, consummati. inter M. Porcium Catonem €et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir €in civitate habebatur, alter optimus vir etiam iudicatus €a senatu erat, diversis certatum sententiis est, Catone €suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, €Nasica dissuadente. placuit tamen, quod contra foedus €naves haberent, quod exercitum exta fines duxissent, @1 €quod socio populi R. et amico, Masinissae, arma in-€tulissent, quod filium eius, Gulussam, qui cum legatis €Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his €indici. prius quam ullae copiae in naves inponerentur, €Vticenses legati Romam venerunt se suaque omnia €dedentes. ea legatio velut omen grata patribus, acerba €Carthaginiensibus fuit. ludi Diti patri ad Tarentum €ex praecepto librorum facti, qui [2ante]2 annum cen-€tesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero €anno ab urbe condita facti erant. legati &7xxx& Romam €venerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Ca-€tonis sententia evicit, ut in decreto perstaretur et ut €consules quam primum ad bellum proficiscerentur. qui €ubi in Africam transierunt, acceptis, quos imperaverant, €&7ccc& obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, €si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum €iuberent, ut in alium locum, dum a mari &7 passuum ne €minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad €bellandum Carthaginienses compulerunt. obsideri ob-€pugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Ma-€n[2i]2lio coss. in qua obpugnatione cum neglectos ab €una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus €suis inrupissent et ab oppidanis graviter caederentur, €a Scipione %Orfitiano expliciti sunt. per quem et ca-žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜±ˆ¢stellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis €equitibus iuvantibus liberatum est castrorumque, quae €Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi €obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam @1 €tulit. praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthagi-€nis consul (alter enim Roma[2m]2 ad comitia [2i]2erat) exer-€citum duceret adversus Hasdrubalem (cum ampla manu €saltum inicum insederat) suasit primo consuli, ne tam €inico loco confligeret. victus deinde conplurum, qui €et prudentiae et virtuti eius invidebant, sententiis et €ipse saltum ingressus est. cum, sicut praedixerat, fusus €fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes €ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in €saltum reversus liberavit eas et incolumes reduxit. €quam virtutem eius et Cato, vir promptioris ad vitu-€perandum linguae, in senatu sic prosecutus est, ut di-€ceret reliquos, qui in Africa militarent, umbras volitare, €Scipionem vigere, et populus R. eo favore complexus, €ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, €cum hoc per aetatem non liceret. cum L. Scribonius €tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem €populo R. dediti ab Servio Galba in Gallia venissent, €in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. €extat oratio in annalibus ipsius inclusa. Q. Fulvius €Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit €pro Galba; ipse quoque Galba cum se damnari videret, €complexus duos filios praetextatos et Sulpi[2ci]2 Gal[2l]2i €filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus €est, ut rogatio antiquaretur. exstant tres orationes eius, €duae adversus Libonem tr. pl. rogationemque eius ha- @1 €bitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, €in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fate-€tur, quod compertum habuerit, equo adque homine suo €ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum €suum in animo habuisse. €@@Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei [2se]2 €regis filium ferens et mutato nomine Philippus vocatus €cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius, Syriae rex, €ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, €multis ad falsam eius fabulam velut ad veram coeun-€tibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut volun-€tate incolentium aut armis occupavit. fabulam autem €talem finxerat: ex paelice se [2et]2 Perseo rege ortum, €traditum educandum Crete[2n]2si cuidam esse, ut [2in]2 €belli casus, quod ille cum Romanis gereret, aliquod velut €semen regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum €usque ad &7xii& aetatis annum, patrem eum esse creden-€tem, a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. ad-€fecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem vitae €esset, detectam tandem sibi originem suam falsaeque €matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem €sibi traderet, cum ad puberem aetatem venisset, obtes-€tationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id €tempus servaretur. pubescenti libellum traditum, in €quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. tum @1 €scienti mulierem se subditum esse, veram stirpem igno-€ranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam €manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet €his locis, ne interficeretur. eo se exterritum, simul €sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syria[2m]2 se €contulisse atque ibi primum, quis esset, palam expro-€mere ausum. ō’@@@@{1EX LIBRO L}1 @@Thessalia, cum et illam invadere armis atque occu-€pare Pseudophilippus vellet, per legatos Romanorum €auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithy-€niae, omnium humillimorumque vitiorum * * * , a Nicomede €filio adiuvante Attalo, rege Pergami, occisus, habebat €alterum filium, qui pro superiore ordine dentium ena-€tum habuisse unum os continens dicitur. cum &7iii& le-€gati ad pacem inter Nicomeden et Prusiam faciendam €ab Romanis missi essent, cum unus ex his multis cica-€tricibus sartum caput haberet, alter pedibus aeger €esset, tertius ingenio socors haberetur, M. Cato dixit €eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere. €in Syria, quae eo tempore stirpe generis parem Mace-€donum regis, inertia socordiaque similem Prusiae regem @1 €habebat, iacente eo in ganea et lustris Hammonius €regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice €regina et Antigonus, Demetri filius, occisi sunt. Masi-€nissa, Numidiae rex, maior &7xc& annis decessit, vir in-€signis. inter cetera iuvenalia opera, quae ad ultimum €edidit, adeo etiam nervis in senecta viguit, ut post €sextum et octogesimum annum filium genuerit. inter €tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mas-€tanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio €Aemilianus, cum commune his regnum pater reliquisset €et dividere eos arbitro Scipione iussisset, partes ad-€ministrandi regni divisit. item Pham[2e]2ae Hamilconi, €praefecto equitum Carthaginiensium, viro forti, et cuius €praecipua opera Poeni utebantur, persuasit, ut ad Ro-€manos cum equitatu suo transiret. ex tribus legatis, €qui ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus €cohorta tempestate fluctibus obrutus est. Carthaginien-€ses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem €habebant, hominem proditionis suspectum, in curia occi-€derunt; quae suspicio inde manavit, quod propincus €esset Gulussae, Romanorum auxilia iuvantis. P. Scipio €Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo €dictus. quoniam per annos consuli fieri non licebat, €cum magno certamine suffragantis plebis et repug- @1 €nantibus ei aliquamdiu patribus, legibus solutus et con-€sul creatus. M'. Manilius aliquot urbes circumpositas €Carthagini expugnavit. Pseudophilippus in Macedonia, €caeso cum exercitu P. Iuventio praetore, ab Q. Caecilio €victus captusque est, et revicta Macedonia. ō’@@@@{1EX LIBRO LI}1 @@Carthago, in circuitum &7 [passus] patens, magno €labore obsessa et per partes capta est; primum a Man-€cino legato, deinde a Scipione cos., cui extra sortem €Africa provincia data erat. Carthaginienses portu novo, €quia vetus obstructus a Scipione erat, facto et con-€tracta clam exiguo tempore ampla classe infeliciter €navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque, ducis €eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita €cum exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem ex-€pugnavit septingentesimo anno, quam erat condita. €spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, red-€dita. ultimo urbis excidio cum se Hasdrubal Scipioni €dedisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito €impetrare non potuerat, ut ad victorem transfugerent, €in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus €liberis ex arce praecipitavit. Scipio exemplo patris €sui, Aemili Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit @1 €transfugasque ac fugitivos besti=s obiecit. belli Achaici €semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis €pulsati sint Corinthi, missi ut eas civitates, quae sub €dicione Philippi fuerant, ab Achaico concilio secernerent. ō’@@@@{1EX LIBRO LII}1 @@Cum Achaeis, qui in auxilio Boeotos et Chalcidenses €habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopylas bello €conflixit. quibus victis dux eorum Critolaus mortem €sibi veneno conscivit. in cuius locum Diaeus, Achaici €motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus ad Isth-€mon a L. Mummio cos. victus est. qui omni Achaia in €deditionem accepta Corinthon ex S. C. diruit, quia ibi €legati Romani violati erant. Thebae quoque et Chalcis, €quae auxilio fuerant, dirutae. ipse L. Mummius abs-€tinentissimum virum egit, nec quicquam ex his ope-€ribus ornamentisque, quae praedives Corinthos habuit, €in domum eius pervenit. Q. Caecilius Metellus de An-€drisco triumphavit, P. Cornelius [Africanus] Scipio €Aemilianus de Carthagine et Hasdrubale. Viriathus in €Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, €mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusita-€niam occupavit, M. Vetilium praetorem fuso eius exer-€citu cepit, post quem C. Plautius praetor nihilo feli-€cius rem gessit; tantumque terroris is hostis intulit, ut €adversus eum consulari opus esset et duce et exercitu. €praeterea motus Syriae et bella inter reges gesta referun-€tur. Alexander, homo ignotus et incertae stirpis, occiso, @1 žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜“ˆ—sicut ante dictum est, Demetrio rege in Syria regnabat. €hunc Demetrius, Demetri filius, qui a patre quondam €ob incertos belli casus ablegatus Cnidon fuerat, con-€tempta socordia inertiaque eius, adiuvante Ptolemaeo, €Aegypti rege, cuius filiam Cleopatram in matrimonium €acceperat, bello interemit. Ptolemaeus graviter in ca-€put vulneratus inter curationem, dum ossa medici tere-€brare conantur, expiravit, atque in locum eius frater €minor Ptolemaeus, qui Cyrenis regnabat, successit. €Demetrius ob crudelitatem, quam in suos per tormenta €exercebat, ab Diodoto quodam, uno ex subiectis, qui €Alexandri filio bimulo admodum regnum adserebat, €bello superatus Seleuceam confugit. L. Mummius de €Achaeis triumphavit, signa aerea marmoreaque et ta-€bulas pictas in triumpho tulit. ō’@@@@{1EX LIBRO LIII}1 @@Appius Claudius cos. Salassos, gentem Alpinam, €domuit. alter Pseudophilippus in Macedonia a L. Tre-€mellio quaestore cum exercitu caesus est. Q. Caecilius €Metellus pro cos. Celtiberos cecidit, et a Q. Fabio pro €cos. magna pars Lusitaniae expugnatis aliquot urbibus €recepta est. Acilius senator Graece res Romanas scribit. ō’@@@@{1EX LIBRO LIIII}1 @@Q. Pompeius cos. in Hispania Termestinos subegit. €cum isdem et Numantinis pacem a populo R. infirma- @1 €tam fecit. lustrum a censoribus conditum est. censa €sunt civium capita &7 ccccxlii&. cum Macedo-€num legati questum de D. Iunio Silano praetore ve-€nissent, quod acceptis pecuniis provinciam spoliasset, €et senatus de querellis eorum vellet cognoscere, T. Man-€lius Torquatus, pater Silani, peti=t impetravitque, ut €sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium €condemnavit abdicavitque. ac ne funeri quidem eius, €cum suspendio vitam finisset, interfuit sedensque domi €potestatem consultantibus ex instituto fecit. Q. Fabius €pro cos. rebus in Hispania prospere gestis labem im-€posuit pace cum Viriatho aequis condicionibus facta. €Viriathus a proditoribus consilio Servili Caepionis inter-€fectus est et ab exercitu suo multum comploratus ac €nobiliter sepultus, vir duxque magnus et per &7xiiii& €annos, quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius €superior. ō’@@@@{1EX LIBRO LV}1 @@P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab €inridente Curiatio trib. pleb. inpositum, et Dec. Iunio €Bruto coss. dilectum habentibus in conspectu tironum €res saluberrimi exempli facta est. nam C. Matienius €accusatus est aput tribunos pl., quod exercitum ex €Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu virgis €caesus est et sestertio nummo ueni=t. tribuni pleb. quia €non inpetrarent, ut sibi denos, quos vellent, milites €eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt. €Iunius Brutus cos. in Hispania i=s, qui sub Viriatho @1 €militaverant, agros et oppidum dedit, quod vocatum est €Valentia. M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem €factam inritam fieri senatus censuerat, cum exercitu €fusus fugatusque est. C. Hostilio Mancino cos. sacri-€ficante pulli ex cavea evolaverunt; conscendenti deinde €navem, ut in Hispaniam proficisceretur, accidit vox: €mane, Mancine. quae auspicia tristia fuisse eventu pro-€batum est. victus enim a Numantinis et castris exutus, €cum spes nulla servandi exercitus esset, pacem cum €his fecit ignominiosam, quam ratam esse [2senatus]2 €vetuit. &7 Romanorum ab &7 Numantinorum victa €erant. Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus €urbium usque ad Oceanum perdomuit, et cum flumen €Oblivionem transire nollent, raptum signifero signum €ipse transtulit et sic, ut transgrederentur, persuasit. €Alexandri filius, rex Syriae, &7x& annos admodum habens, €a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per €fraudem occisus est corruptis medicis, qui illum cal-€culi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, €occiderunt. ō’@@@@{1EX LIBRO LVI}1 @@Decimus Iunius Brutus in Hispania ulteriore feli-€citer adversus Gallaecos pugnavit. dissimili eventu €M. Aemilius Lepidus pro cos. adversus Vaccaeos rem €gessit, clademque similem Numantinae passus est. ad @1 €exsolvendum foederis Numantini religione populum €Mancinus, cum huius rei auctor fuisset, deditus Nu-€mantinis non est receptus. lustrum a censoribus condi-€tum est. censa sunt civium capita &7 dccccxxxiii&. €Fulvius Flaccus cos. Vardeos in Illyrico subegit. M. Cos-€conius praetor in Thracia cum Scordiscis prospere €pugnavit. cum bellum Numantinum vitio ducum non €sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni €Africano a senatu populoque R. consulatus; quem cum €illi capere ob legem, quae vetabat quemquam iterum €consulem fieri, non liceret, sicut priori consulatu legi-€bus solutus est. bellum servile in Sicilia ortum cum €opprimi a praetoribus non potuisset, C. Fulvio cos. €mandatum est. huius belli initium fuit Eunus servus, €natione Syrus, qui contracta agrestium servorum manu €et solutis ergastulis iusti exercitus numerum implevit. €Cleon quoque alter servus ad &7 servorum contraxit, €et iunctis copiis adversus exercitum Romanum bellum €saepe gesserunt. ō’@@@@{1EX LIBRO LVII}1 @@Scipio Africanus Numantiam obsedit et corruptum €licentia luxuriaque exercitum ad severissimam militiae €disciplinam revocavit. omnia deliciarum instrumenta re- @1 €cidit, duo milia scortorum a castris eiecit, militem cotidie €in opere habuit et &7xxx& dierum frumentum ad septenos €vallos ferre cogebat. aegre propter onus incedenti dice-€bat: cum gladio te vallare scieris, vallum ferre desi-€nito; ali= scutum parum habiliter ferenti, amplius eum €scutum iusto ferre, neque id se reprehendere, quando €melius scuto quam gladio uteretur. quem militem extra €ordinem deprehendit, si Romanus esset, vitibus, si ex-€traneus, virgis cecidit. iumenta omnia, ne exonerarent €militem, vendidit. saepe adversus eruptiones hostium €feliciter pugnavit. Vaccaei obsessi liberis coniugibus-€que trucidatis ipsi se interemerunt. Scipio amplissima €munera missa sibi ab Antiocho, rege Syriae, cum ce-€lare ali=s imperatoribus regum munera mos esset, pro €tribunali [ea] accepturum se esse dixit omniaque ea €quaestorem referre in publicas tabulas iussit: ex his €se viris fortibus dona [2es]2se daturum. cum undique €Numantiam obsidione clusisset et obsessos fame videret €urgeri, hostes, qui pabulatum exierant, vetuit occidi, €quia diceret velocius eos absumpturos frumenti, quod €haberent, si plures fuissent. ō’@@@@{1EX LIBRO LVIII}1 @@Tib. Sempronius Gracchus trib. pleb. cum legem €agrariam ferret adversus voluntatem senatus et eques- @1 €tris ordinis: nequis ex publico agro plus quam #150 €iugera possideret, in eum furorem exarsit, ut M. Octa-€vio collegae causam diversae partis defendenti potes-€tatem lege lata abrogaret, seque et [2C.]2 Gracchum €fratrem et Appium Claudium socerum triumviros ad €dividendum agrum crearet. promulgavit et aliam legem €agrariam, qua sibi latius agrum patefaceret, ut idem €triumviri iudicarent, qua publicus ager, qua privatus €esset. deinde cum minus agri esset quam, quod dividi €posset, sine offensa etiam plebis, qu[2oni]2am eos ad €cupiditatem amplum modum sperandi incitaverat, legem €se promulgaturum ostendit, ut his, qui Sempronia lege €agrum accipere deberent, pecunia, quae regis Attali €fuisset, divideretur. heredem autem populum Roma-€num reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius. €tot indignitatibus commotus graviter senatus, ante €omnis T. Annius consul[2aris]2. qui [2cum]2 in senatu €in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum dela-€tusque plebi, rursus in eum pro rostris contionatus €est. cum iterum trib. pleb. creari vellet Gracchus, €auctore P. Cornelio Nasica in Capitolio ab optimatibus €occisus est, ictus primum fragmentis subselli, et inter €alios, qui in eadem seditione occisi erant, insepultus €in flumen proiectus. res praeterea in Sicilia vario €eventu adversus fugitivos gestas continet. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO LVIIII}1 @@Numantini fame coacti ipsi se per vicem traicientes €trucidaverunt, captam urbem Scipio Africanus delevit €et de ea triumphavit &7xiiii& anno post Carthaginem dele-€tam. P. Rupilius cos. in Sicilia cum fugitivis debellavit. €Aristonicus, Eumenis regis filius, Asiam occupavit, cum žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜»†testamento Attali regis legata populo R. libera esse €deberet. adversus eum P. Licinius Crassus cos., cum €idem pontifex max.[2esset]2, quod numquam antea fac-€tum erat, extra Italiam profectus proelio victus et occi-€sus est. M. Perperna cos. victum Aristonicum in dedi-€tionem accepit. Q. Pompeius Q. Metellus, tunc primum €uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt. €censa sunt civium capita &7 dcccxxiii& praeter €[2pupillos]2 pupillas et viduas. Q. Metellus censor cen-€suit, ut cogerentur omnes ducere uxores liberorum €creandorum causa. extat oratio eius, quam Augustus €Caesar, [2cum]2 de maritandis ordinibus ageret, velut in €haec tempora scriptam in senatu recitavit. C. Atinius €Labeo trib. pleb. Q. Metellum censorem, a quo [2in]2 €senatu legendo praeteritus erat, de saxo deici iussit; €quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio fuerunt. @1 €cum Carbo trib. plebi rogationem tulisset, ut eundem €tribunum pleb., quotiens vellet, creare liceret, roga-€tionem eius P. Africanus gravissima oratione dissuasit; €in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum videri. [2C.]2 Grac-€chus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit. bella €inter Antiochum, Syriae, et Phraaten, Parthorum re-€gem, gesta nec magis quietae res Aegypti referuntur. €Ptolemaeus Euergetes cognominatus, ob nimiam crude-€litatem suis invisus, incensa a populo regia clam Cy-€pron profugit, et cum soror[2i]2 eius Cleopatrae, quam €filia eius virgine per vim conpressa atque in matri-€monium ducta repudiaverat, regnum a populo datum €esset, infensus filium, quem ex illa habebat, [2in]2 Cypro €occidit caputque eius et manus et pedes matri misit. €seditiones a triumviris Fulvio Flacco et C. Graccho et €C. Papirio Carbone agro dividendo creatis excitatae. €cum P. Scipio Africanus adversaretur fortisque ac va-€lidus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo €inventus est. suspecta fuit, tamquam ei venenum de-€disset, Sempronia uxor hinc maxime, quod soror esset €Gracchorum, cum quibus simultas Africano fuerat. de €morte tamen eius nulla quaestio acta. defuncto eo €acrius seditiones triumvirales exarserunt. C. Sempro-€nius cos. adversus Iapydas primo male rem gessit, mox €victoria cladem acceptam emendavit virtute Decimi €Iuni Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO LX}1 @@L. Aurelius cos. bellantes Sardos subegit. M. Ful-€vius Flaccus primus transalpinos Liguras domuit bello, €missus in auxilium Massiliensium adversus Salluvios €Gallos, qui fines Massiliensium populabantur. L. Opi-€mius praetor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem €accepit, Fregellas diruit. pestilentia in Africa ab in-€genti lucustarum multitudine et deinde necatarum strage €fuisse traditur. lustrum a censoribus conditum est. €censa sunt civium capita &7 dccxxxvi&. [2C.]2 Grac-€chus, Tiberi frater, trib. plebis, eloquentior quam frater, €perniciosas aliquod leges tulit, inter quas frumentariam, €ut senis et triente frumentum plebi daretur; alteram €legem agrariam, quam et frater eius tulerat; tertiam, €qua equestrem ordinem tunc cum senatu consentientem €corrumperet, ut sescenti ex equite in curiam sublege-€rentur et, quia illis temporibus &7ccc& tantum senatores €erant, &7dc& equites &7ccc& senatoribus admiscerentur, id est €ut equester ordo bis tantum virium in senatu haberet. €et continuato in alterum annum tribunatu legibus agra-€riis latis effecit, ut complures coloniae in Italia dedu-€cerentur et una in solo dirutae Carthaginis, quo ipse €triumvir creatus coloniam deduxit. praeterea res a @1 €Q. Metello cos. adversus Baleares gestas continet, quos €Graeci Gymnesios appellant, quia aestatem nudi exi-€gunt. Baleares a teli missu appellati aut a Balio, €Herculis comite ibi relicto, cum Hercules ad Ge-€ryonen navigaret. motus quoque Syriae referuntur, €in quibus Cleopatra Demetrium virum suum et Seleu-€cum filium indignata, quod occiso patre eius a se in-€iussu suo diadema sumpsisset, interemit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXI}1 @@C. Sextius pro cos. victa Salluviorum gente colo-€niam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e €caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appel-€latas. Cn. Domitius procos. adversus Allobrogas ad €oppidum Vindalium feliciter pugnavit. quibus bellum €inferendi causa fuit, quod Toutomotulum, Salluviorum €regem, fugientem recepissent et omni ope iuvissent, €quodque Aeduorum agros, [2sociorum]2 populi R., vas-€tassent. C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum €Aventinum quoque armata multitudine occupasset, a €L. Opimio cos. ex S. C. vocato ad arma populo pulsus €et occisus est, et cum eo Fulvius Flaccus consul[2aris]2, €socius eiusdem furoris. Q. Fabius Maximus cos., Pauli €nepos, adversus Allobrogas et Bituitum, Arvernorum €regem, feliciter pugnavit. ex Bituiti exercitu occisa €milia &7cxx&; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam @1 €profectus esset, Albam custodiendus datus est, quia €contra pacem videbatur, ut in Galliam remitteretur. €decretum quoque est, ut Congonnetiacus, filius eius, €conprehensus Romam mitteretur. Allobroges in dedi-€tionem recepti. L. Opimius accusatus aput populum €a. Q. Decio trib. pl., quod indemnatos cives in carcerem €coniecisset, absolutus est. ō’@@@@{1EX LIBRO LXII}1 @@Q. Marcius cos. Stynos, gentem Alpinam, expugna-€vit. Micipsa, Numidiae rex, mortuus regnum tribus €filiis reliquit: Adherbali Hiempsali Iugurthae, fratris €filio, quem adoptaverat. L. Caecilius Metellus Dalma-€tas subegit. Iugurtha Hiempsalem fratrem peti=t bello. €qui victus occidit[2ur]2; Atherbalem regno expulit; is €a senatu restitutus est. L. Caecilius Metellus Cn. Do-€mitius Ahenobarbus censores duos et &7xxx& senatu mo-€verunt. praeterea motus Syriae regumque continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXIII}1 @@C. Porcius cos. in Thracia male adversus Scor-€discos pugnavit. lustrum a censoribus conditum est. €censa sunt civium capita &7 cccxxxvi&. Aemi-€lia Licinia Marcia, virgines Vestales, incesti damna-€tae sunt, idque incestum quem ad modum et commis-€sum et deprehensum et vindicatum sit refertur. Cimbri, @1 €gens vaga, populabundi in Illyricum venerunt. ab his €Papirius Carbo cos. cum exercitu fusus est. Livius €Drusus cos. adversus Scordiscos, gentem a Gallis oriun-€dam, in Thracia feliciter pugnavit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXIIII}1 @@Atherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido €Cirtha obsessus contra denuntiationem senatus ab eo €occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque €Calpurnius Bestia cos. gerere iussus pacem cum Iugurtha €iniussu populi et senatus fecit. Iugurtha fide publica €evocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, €quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, €Romam venit et propter caedem admissam in regulum €quendum nomine Massivam, qui regnum eius populo €R. invisi adfectabat, [Romae interfectum] cum pericli-€taretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens €urbe fertur dixisse: o urbem venalem et cito peritu-€ram, si emptorem invenerit. A. Postumius legatus in-€feliciter proelio adversus Iugurtham gesto pacem quo-€que adiecit ignominiosam, quam non esse servandam €senatus censuit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXV}1 @@Q. Caecilius Metellus cos. duobus proeliis Iugurtham €fudit totamque Numidiam vastavit. M. Iunius Silanus @1 €cos. adversus Cimbros infeliciter pugnavit. legatis Cim-€brorum sedem et agros, in quibus consisterent, postu-€lantibus senatus negavit. M. Minucius pro cos. adver-€sus Thracas prospere pugnavit. L. Cassius cos. a Tigu-€rinis Gallis, pago Helvetiorum, qui a civitate secesse-€rant, in finibus Nitiobrogum cum exercitu caesus est. €milites, qui ex ea caede superaverant, obsidibus datis €et dimidia rerum omnium parte, ut incolumes dimitte-€rentur, cum hostibus pacti sunt. ō’@@@@{1EX LIBRO LXVI}1 @@Iugurtha pulsus a C. Mario Numidia cum auxilio €Bocchi, Maurorum regis, adiutus esset, caesis proelio €Bocchi quoque copiis, nolente Boccho bellum infeli-€citer susceptum diutius sustinere [noluit] vi[2n]2ctus ab €eo et Mario traditus est; in qua re praecipua opera €L. Corneli Syllae, quaestoris C. Mari, fuit. žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜Ćō’@@@@{1EX LIBRO LXVII}1 @@M. Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris €fuso exercitu captus est, et cum in consilium ab his €advocatus deterreret eos, ne Alpes transirent Italiam €petituri, eo quod diceret Romanos vinci non posse, a €Boiorige, feroci iuvene, occisus est. ab isdem hosti-€bus Cn. Manlius cos. et Q. Servilius Caepio procos. €victi proelio castris quoque binis exuti sunt, militum €milia &7lxxx& occisa, calonum et lixarum &7xl& secundum @1 €A[2ntiatem apud]2 Arausionem. Caepionis, cuius teme-€ritate clades accepta erat, damnati bona publicata sunt €primi post regem Tarquinium imperiumque ei abro-€gatum. in triumpho C. Mari ductus ante currum eius €Iugurtha cum duobus filiis et in carcere necatus est. €Marius triumphali veste in senatum venit, quod nemo €ante eum fecerat, eique propter metum Cimbrici belli €continuatus per conplures annos est consulatus. se-€cundo et tertio absens consul creatus quartum consu-€latum dissimulanter captans consecutus est. Cn. Do-€mitius pont. max. populi suffragio creatus est. Cimbri €vastatis omnibus, quae inter Rhodanum et Pyrenaeum €sunt, per saltum in Hispaniam transgressi ibique multa €loca populati a Celtiberis fugati sunt, reversique in €Galliam in Veliocassis se Teutonis coniunxerunt. ō’@@@@{1EX LIBRO LXVIII}1 @@M. Antonius praetor in Ciliciam maritimos prae-€dones [id est piratas] persecutus est. C. Marius cos. €summa vi oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra €defendit. duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias €eosdem hostes delevit, in quibus caesa traduntur ho-€stium &7, capta &7. Marius absens quinto cos. creatus €est. triumphum oblatum, donec et Cimbros vinceret, @1 €distulit. Cimbri cum repulso ab Alpibus fugatoque €Q. Catulo procos., qui fauces Alpium obsidebat %flumen €Atisim castellum editum insederat relinqueret, %quae €tamen virtute sua explicata fugientem procos. exerci-€tumque consecuta est, in Italiam traiecissent, %iunctis-€que eiusdem Catuli et C. Mari exercitibus proelio victi €sunt; in quo caesa traduntur hostium &7, capta &7. €Marius totius civitatis consensu exceptus pro duobus €triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. pri-€mores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad €tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo €rem p. fatebantur. Publicius Malleolus matre occisa €primus in culleo insutus in mare praecipitatus est. €ancilia cum strepitu mota esse, antequam Cimbricum €bellum consummaretur, refertur. bella praeterea inter €Syriae reges gesta continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXVIIII}1 @@L. Apuleius Saturninus, adiuvante C. Mario et per mi-€lites occiso A. Nunnio competitore tribunus plebis per @1 €vim creatus, non minus violenter tribunatum, quam €petierat, gessit et cum legem agrariam per vim tulisset, €Metello Numidico, quod in eam non iuraverat, diem €dixit. qui cum a bonis civibus defenderetur, ne causa €certaminum esset, in exilium voluntarium, Rhodum, €profectus est, ibique audiendo et legendo magnos viros €avocabatur. profecto C. Marius, seditionis auctor, qui sex-€tum consulatum pecunia per tribus sparsa emerat, aqua €et igni interdixit. idem Apuleius Saturninus trib. pleb. €C. Memmium, candidatum consulatus, quoniam adver-€sarium eum actionibus suis timebat, occidit. quibus €rebus concitato senatu, in cuius causam et C. Marius, €homo vari= et mutabilis ingenii consiliique semper se-€cundum fortunam, transierat, oppressus armis cum €Glaucia praetore et aliis eiusdem furoris [2sociis]2 bello €quodam interfectus est. Q. Caecilius Metellus ab exilio €ingenti totius civitatis favore reductus est. M'. Aquilius €procos. in Sicilia bellum servile excitatum confecit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXX}1 @@Cum M'. Aquilius de pecuniis repetundis causam €diceret, ipse iudices rogare noluit; M. Antonius, qui €pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut €honestas cicatrices ostenderet. indubitate absolutus @1 €est. Cicero eius rei solus auctor. T. Didius procos. €adversus Celtiberos feliciter pugnavit. Ptolemaeus, Cy-€renarum rex, cui cognomen Apionis fuit, mortuus he-€redem populum R. reliquit, et eius regni civitates senatus €liberas esse iussit. Ariobarzanes in regnum Cappadociae €a L. Cornelio Sylla reductus est. Parthorum legati a €rege Arsace missi venerunt ad Syllam, ut amicitiam €populi R. peterent. P. Rutilius, vir summae innocen-€tiae, quoniam legatus C. Muci pro cos. a publicanorum €iniuriis Asiam defenderat, invisus equestri ordini, penes €quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium €missus est. C. Sentius praetor adversus Thracas infeli-€citer pugnavit. senatus cum inpotentiam equestris or-€dinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni vi eniti €coepit, ut ad se iudicia transferret, sustinente causam €eius M. Livio Druso trib. pleb., qui ut vires sibi ad-€quireret, perniciosa spe largitionum plebem concitavit. €praeterea motus Syriae regumque continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXI}1 @@M. Livius Drusus trib. pleb., quo maioribus viribus €senatus causam susceptam tueretur, socios et Italicos €populos spe civitatis Romanae sollicitavit, i=sque adiu-€vantibus per vim legibus agrariis frumentariisque latis €iudiciariam quoque pertulit, ut aequa parte iudicia €penes senatum et equestrem ordinem essent. cum de-€inde promissa sociis civitas praestari non posset, irati €Italici defectionem agitare coeperunt. eorum coetus @1 €coniurationesque et orationes in consiliis principum re-€feruntur. propter quae Livius Drusus invisus etiam €senatui factus velut socialis belli auctor, incertum a quo €domi occisus est. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXII}1 @@Italici populi defecerunt: Picentes Vestini Marsi €Paeligni Marrucini Samnites Lucani. initio belli a Pi-€centibus moto Q. Servilius procos. in oppido [2Asculo]2 €cum omnibus civibus R., qui in eo oppido erant, oc-€cisus est. saga populus sumpsit. Servius Galba a €Lucanis comprehensus, unius feminae opera, ad quam €devertebatur, [2e]2 captivitate receptus est. Aesernia et €Alba coloniae ab Italicis obsessae sunt. auxilia deinde €Latini nominis [2et]2 exterarum gentium missa populo €R. et expeditiones invicem expugnationesque urbium €referuntur. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXIII}1 @@L. Iulius Caesar cos. male adversus Samnites pug-€navit. Nola colonia in potestate[2m]2 Samnitium venit €cum L. Postumio praetore, qui ab his interfectus est. €complures populi ad hostes defecerunt. cum P. Rutilius €cos. parum prospere adversus Marsos pugnasset et in €eo proelio cecidisset, C. Marius, legatus eius, meliore €eventu cum hostibus acie conflixit. Servius Sul[2picius]2 €Paelignos proelio fudit. Q. Caepio, legatus Rutili, cum €obsessus prospere in hostes inrupisset, et ob eum suc- @1 €cessum aequatum ei cum C. Mario esset imperium, €temerarius factus et circumventus insidiis fuso exer-€citu cecidit. L. Iulius Caesar cos. feliciter adversus €Samnites pugnavit. ob eam victoriam Romae saga €posita sunt. et ut varia belli fortuna esset, Aesernia €colonia cum M. Marcello in potestatem Samnitium ve-€nit, sed et C. Marius proelio Marsos fudit, Hierio Asinio, €praetore Marrucinorum, occiso. C. Cae[2ci]2lius in Gallia €transalpina Sal[2lu]2vios rebellantes vicit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXIIII}1 @@Cn. Pompeius Picentes proelio fudit, obsedit. pro-€pter quam victoriam Romae praetextae et alia magi-€stratuum insignia sumpta sunt. C. Marius cum Marsis €dubio eventu pugnavit. libertini tunc primum mili-€tare coeperunt. A. Plotius legatus Vmbros, L. Porcius €praetor Etruscos, cum uterque populus defecisset, proe-€lio vicerunt. Nicomedes in Bithyniae, Ariobarzanes in €Cappadociae regnum reducti sunt. Cn. Pompeius cos. €Marsos acie vicit. cum aere alieno pressa esset civitas, €A. Sempronius Asellio praetor, quoniam secundum de-€bitores ius dicebat, ab his, qui faenerabant, in foro €occisus est. praeterea incursiones Thracum in Mace-€donia[2m]2 populationesque continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXV}1 @@A. Postumius Albinus legatus cum classi praeesset, €infamis crimine perduellionis ab exercitu suo inter- @1 €fectus est. L. Cornelius Sylla legatus Samnites proe-€lio vicit et bina castra eorum expugnavit. Cn. Pom-€peius Vestinos in deditionem accepit. L. Porcius cos. žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜Ė†rebus prospere gestis fusisque aliquotiens Marsis, dum €castra eorum expugnat, cecidit. ea res hostibus victo-€riam eius proelii dedit. Cosconius et Lucanus Samnites €acie vicerunt, Marium Egnatium, nobilissimum hostium €ducem, occiderunt, compluraque oppida in deditionem €acceperunt. L. Sylla Hirpinos domuit, Samnites plu-€ribus proeliis fudit, aliquot populos recepit, quantisque €raro quisquam alius ante consulatum rebus gestis ad €petitionem consulatus Romam est profectus. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXVI}1 @@A. Gabinius legatus rebus adversus Lucanos pro-€spere gestis et plurimis oppidis expugnatis in obsi-€dione hostium castrorum cecidit. Sulpicius legatus €Marrucinos cecidit totamque eam regionem recepit. €Cn. Pompeius procos. Vestinos et Paelignos in dedi-€tionem accepit. Marsi quoque a L. Cinna et Caecilio €Pio legatis aliquot proeliis fracti petere pacem coepe-€runt. Asculum a Cn. Pompeio captum est. caesis et €a Mamerco Aemilio legato Italicis Silo Poppaedius, €dux Marsorum, auctor eius rei, in proelio cecidit. €Ariobarzanes Cappadociae, Nicomedes Bithyniae regno €a Mithridate, Ponti rege, pulsi sunt. praeterea incursio-€nes Thracum in Macedonia[2m]2 populationesque continet. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO LXXVII}1 @@Cum P. Sulpicius trib. pleb. auctore C. Mario per-€niciosas leges promulgasset, ut exsules revocarentur, €et novi cives libertinique [2in tribus]2 distribuerentur, €et ut C. Marius adversus Mithridaten, Ponti regem, €dux crearetur, et adversantibus consulibus Q. Pompeio €et L. Syllae vim intulisset, occiso [2Q. Pompeio]2, Q. Pom-€pei cos. filio, genero Syllae, L. Sylla cos. cum exercitu €in urbem venit et adversus factionem Sulpici et Mari €in ipsa urbe pugnavit eamque expulit. ex qua &7xii& a €senatu hostes, inter quos C. Marius pater et filius, iu-€dicati sunt. P. Sulpicius cum in quadam villa lateret, €indicio servi sui retractus et occisus est. servus ut €praemium promissum indici haberet, manumissus et €ob scelus proditi domini de saxo deiectus est. C. Ma-€rius filius in Africam traiecit. C. Marius pater cum €in paludibus Minturnensium lateret, extractus est ab €oppidanis, et cum missus ad occidendum eum servus €natione Gallus maiestate tanti viri perterritus reces-€sisset, inpositus publice navi delatus est in Africam. €L. Sylla civitatis statum ordinavit, exinde colonias de-€duxit. Q. Pompeius cos. ad accipiendum a Cn. Pom-€peio pro cos. exercitum profectus consilio eius occisus €est. Mithridates, Ponti rex, Bithynia et Cappadocia €occupatis et pulso Aquilio legato Phrygiam, provinciam €populi R., cum ingenti exercitu intravit. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO LXXVIII}1 @@Mithridates Asiam occupavit, Q. Oppium procos., €item Aquilium legatum in vincula coniecit, iussuque €eius, quidquid civium R. in Asia fuit, uno die truci-€datum est. urbem Rhodum, quae sola in fide populi €R. manserat, oppugnavit et aliquot proeliis navalibus €victus recessit. Archelaus, praefectus regis, in Grae-€ciam cum exercitu venit, Athenas occupavit. praeterea €trepidationem urbium insularumque, aliis ad Mithri-€daten, aliis ad populum R. civitates suas trahentibus, €continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXVIIII}1 @@L. Cornelius Cinna cos. cum perniciosas leges per €vim atque arma ferret, pulsus urbe ab Cn. Octavio €collega cum %sex tribunis plebis imperioque ei abro-€gato, corruptum Appi Claudi exercitum in potestatem €suam redegit et bellum urbi intulit, arcessito C. Mario €ex Africa cum aliis exulibus. in quo bello duo fra-€tres, alter ex Pompei exercitu, alter ex Cinnae, igno-€rantes concurrerunt, et cum victor spoliaret occisum, €agnito fratre ingenti lamentatione edita, rogo ei ex-€tructo, ipse se supra rogum transfodit et eodem igne €consumptus est. et cum opprimi inter initia potuisset, €Cn. Pompei fraude, qui utramque partem fovendo vires €Cinnae dedit nec nisi profligatis optimatium rebus €auxilium tulit, et consulis segnitia confirmati Cinna et €Marius quattuor exercitibus, ex quibus duo Q. Sertorio @1 €et Carboni dati sunt, urbem circumsederunt. Ostiam €coloniam [2Marius]2 expugnavit et crudeliter diripuit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXX}1 @@Italicis populis a senatu civitas data est. Samnites, €qui soli arma recipiebant, Cinnae et Mario se coniunxe-€runt. ab his Plautius legatus cum exercitu caesus est. €Cinna et Marius cum Carbone et Sertorio Ianiculum €oppugnaverunt et fugati ab Octavio consule recesserunt. €Marius Antium et Ariciam et Lanuvium colonias ex-€pugnavit. cum spes nulla esset optimatibus resistendi €propter segnitiam et perfidiam et ducum et militum, €qui corrupti aut pugnare nolebant, aut in diversas €partes transiebant, Cinna et Marius in urbem recepti €sunt; qui velut captam eam caedibus ac rapinis vasta-€verunt, Cn. Octavio cos. occiso et omnibus adversae €partis nobilibus trucidatis, inter quos M. Antonio, elo-€quentissimo viro, et C. L.[2que]2 Caesare, quorum ca-€pita in rostris posita sunt. Crassus filius ab equitibus €Fimbriae occisus, pater Crassus, ne quid indignum €virtute sua pateretur, gladio se transfixit. et citra €ulla comitia consules in sequentem annum se ipsos €renuntiaverunt. eodemque die, quo magistratum inie-€rant, Marius S. Licinium senatorem de saxo deici €iussit, editisque plurimis sceleribus idibus Ianuar. de-€cessit, vir, cuius si examinentur cum virtutibus vitia, €haut facile sit dictu, utrum bello melior an pace per- @1 €niciosior fuerit. adeo quam rem p. armatus servavit, €eam primo togatus omni genere fraudis, postremo ar-€mis hostiliter evertit. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXI}1 @@L. Sylla Athenas, quas Archelaus, praefectus Mi-€thridatis, occupaverat, circumsedente et cum magno €labore expugnare * * * urbi libertatem et, quae habuerat, €reddidit. Magnesia, quae sola in Asia civitas in fide €manserat, summa virtute adversus Mithridaten defensa €est. praeterea excursiones Thracum in Macedoniam €continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXII}1 @@Sylla copias regis, quae Macedonia occupata in €Thessaliam venerant, proelio vicit, caesis hostium et €castris quoque expugnatis. renovato deinde bello ite-€rum exercitum regis fudit ac delevit. Archelaus cum €classe regia Syllae se tradidit. L. Valerius Flaccus cos., €collega Cinnae, missus ut Syllae succederet, propter €avaritiam invisus exercitui suo a C. Fimbria, legato €ipsius, ultimae audaciae homine, occisus est et impe-€rium ad Fimbriam translatum. praeterea expugnatae €in Asia urbes a Mithridate et crudeliter direpta pro-€vincia, incursiones Thracum in Macedoniam referuntur. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXIII}1 @@Fl. Fimbria in Asia fusis proelio aliquot praefectis €Mithridatis urbem Pergamum cepit obsessumque regem @1 €non multum afuit, quin caperet. urbem Ilium, quae €se potestati Syllae reservabat, expugnavit ac delevit €et magnam partem Asiae recepit. Sylla compluribus €proeliis Thracas cecidit. cum L. Cinna et Cn. Papirius €Carbo, a se ipsis coss. per biennium creati, bellum €contra Syllam praepararent, effectum est per L. Vale-€rium Flaccum, principem senatus, qui orationem in €senatu habuit, et per eos, qui concordiae studebant, ut €legati ad Syllam de pace mitterentur. Cinna ab exer-€citu suo, quem invitum cogebat naves conscendere et €adversus Syllam proficisci, interfectus est. consulatum €Carbo solus gessit. Sylla cum in Asiam traiecisset, €pacem cum Mithridate fecit ita, ut his cederet pro-€vinciis: Asia Bithynia Cappadocia. Fimbria desertus €ab exercitu, qui ad Syllam transierat, ipse se percussit €impetravitque de servo suo, praebens cervicem, ut se €occideret. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXIIII}1 @@Sylla legatis, qui a senatu missi erant, futurum se €in potestate senatus respondit, si cives, qui pulsi a €Cinna ad se confugerant, restituerentur. quae con-€dicio cum iusta senatui videretur, per Carbonem factio-€nemque eius, cui bellum videbatur utilius, ne conve-€niret, effectum est. idem Carbo cum ab omnibus Ita-€liae oppidis coloniisque obsides exigere vellet, ut fidem €eorum contra Syllam obligaret, consensu senatus pro-€hibitus est. novis civibus S. C. suffragium datum est. €Q. Metellus Pius, qui partes optimatium secutus erat, €cum in Africa bellum moliretur, a C. Fabio praetore @1 €pulsus est, senatusque consultum per factionem Car-žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜Ōˆbonis et Marianarum partium factum est, ut omnes €ubique exercitus dimitterentur. libertini in quinque €et &7xxx& tribus distributi sunt. praeterea belli appara-€tum, quod contra Syllam excitabatur, continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXV}1 @@Sylla in Italiam cum exercitu traiecit missisque €legatis, qui de pace agerent, et ab cos. C. Norbano €violatis eundem Norbanum proelio vicit. et cum L. Sci-€pionis, alterius cos., cum quo per omnia id egerat, [2ut]2 €pacem iungere[2t]2, nec potuerat, castra oppugnaturus €esset, universus exercitus consulis, sollicitatus per emis-€sos a Sylla milites, signa ad Syllam transtulit. Scipio €cum occidi posset, dimissus est. Cn. Pompeius, Cn. €Pompei eius, qui Asculum ceperat, filius, conscripto €voluntariorum exercitu cum tribus legionibus ad Syl-€lam venerat, ad quem se nobilitas omnis conferebat, €ita ut deserta urbe ad castra veniretur. praeterea ex-€peditiones per totam Italiam utriusque partis ducum €referuntur. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXVI}1 @@Cum C. Marius, C. Mari filius, cos. ante annos &7xx& €per vim creatus esset, C. Fabius in Africa propter €crudelitatem et avaritiam suam in praetorio suo vivus €exustus est. L. Philippus, legatus Syllae, Sardiniam €Q. Antonio praetore pulso et occiso occupavit. Sylla €cum Italicis populis, ne timeretur ab his velut erep- @1 €turus civitatem et suffragii ius nuper datum, foedus €percussit. itemque ex fiducia iam certae victoriae liti-€gatores, a quibus adibatur, vadimonia Romam deferre €iussit, cum a parte diversa urbs adhuc teneretur. €L. Damasippus praetor ex voluntate C. Mari cos. cum €senatum contraxisset, omnem, quae in urbe erat, nobi-€litatem trucidavit. ex cuius numero Q. Mucius Scae-€vola pont. max. fugiens in vestibulo aedis Vestae oc-€cisus est. praeterea bellum a L. Murena adversus €Mithridaten in Asia renovatum continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXVII}1 @@Sylla C. Marium, exercitu eius fuso deletoque ad €Sacriportum, in oppido Praeneste obsedit, urbem Ro-€mam ex inimicorum manibus recepit. Marium erum-€pere temptantem reppulit. praeterea res a legatis eius €eadem ubique fortuna partium gesta[2s]2 continet. ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXVIII}1 @@Sylla Carbonem, eius exercitu ad Clusium ad Faven-€tiam Fidentiamque caeso, Italia expulit, cum Samni-€tibus, qui soli ex Italicis populis nondum arma posu-€erant, iuxta urbem Romanam ante portam Collinam €debellavit, reciperataque re p. pulcherrimam victoriam €crudelitate, quanta in nullo hominum fuit, inquinavit. €&7 dediticiorum in villa publica trucidavit, tabulam €proscriptionis posuit, urbem ac totam Italiam caedibus @1 €replevit, inter quas omnes Praenestinos inermes con-€cidi iussit, Marium, senatori= ordinis virum, cruribus €bracchiisque fractis, auribus praesectis et oculis effos-€sis necavit. C. Marius Praeneste obsessus a Lucretio €Ofella, Syllanarum partium viro, cum per cuniculum €captaret evadere saeptum exercitu, mortem conscivit. €[id est, in ipso cuniculo, cum sentiret se evadere non €posse, cum Telesino, fugae comite, stricto utrimque €gladio concurrit; quem cum occidisset, ipse saucius €impetravit a servo, ut se occideret.] ō’@@@@{1EX LIBRO LXXXVIIII}1 @@M. Brutus [2a]2 Cn. Papirio Carbone Cossyra, quam €adpulerant, missus nave piscatoria Lilybaeum, ut ex-€ploraret, an ibi iam Pompeius esset, et circumventus na-€vibus, quas Pompeius miserat, in se mucrone verso ad €transtrum navis obnixus corporis pondere incubuit. €Cn. Pompeius in Siciliam cum imperio a senatu mis-€sus Cn. Carbonem, qui flens muliebriter mortem tulit, €captum occidit. Sylla dictator factus, quod nemo um-€quam fecerat, cum fascibus &7xxiiii& processit. legibus €novis rei pub. statum confirmavit, tribunorum pleb. €potestatem minuit et omne ius legum ferendarum ad-€emit, pontificum augurumque collegium ampliavit, ut €essent &7xv&, senatum ex equestri ordine supplevit, pro-€scriptorum liberis ius petendorum honorum eripuit et @1 €bona eorum vendidit; ex quibus plurima priva ra-€puit. redactum est sestertium ter milies quingenties. €Q. Lucretium Ofellam adversus voluntatem suam con-€sulatum petere ausum iussit occidi in foro, et cum €hoc indigne ferret populus R., contione advocata se €iussisse dixit. Cn. Pompeius in Africa Cn. Domitium €proscriptum et Hiertam, regem Numidiae, bellum mo-€lientes victos occidit et quattuor et &7xx& annos natus, €adhuc eques R., quod nulli contigerat, ex Africa trium-€phavit. C. Norbanus, consularis proscriptus, in urbe €Rhodo cum conprehenderetur, ipse se occidit. Mutilus, €unus ex proscriptis, clam capite adoperto ad posticias €aedes Bastiae uxoris cum accessisset, admissus non €est, quia illum proscriptum diceret. itaque ipse se €transfodit et sanguine suo fores uxoris respersit. Sylla €Nolam in Samnio recepit. &7xlvii& legiones [2in]2 agros €captos deduxit, et eos his divisit. Volaterras, quod €oppidum athuc in armis erat, obsessum in deditionem €accepit. Mitylenae quoque in Asia, quae sola urbs €post victum Mithridaten arma retinebat, expugnatae €dirutaeque sunt. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO XC}1 @@Sylla decessit, honosque ei a senatu habitus est, €ut in campo Martio sepeliretur. M. Lepidus cum acta €Syllae temptaret rescindere, bellum excitavit. a Q. Ca-€tulo collega Italia pulsus et in Sardinia frustra bellum €molitus peri=t. M. Brutus, qui cisalpinam Galliam opti-€nebat, a Cn. Pompeio occisus est. Q. Sertorius pro-€scriptus in ulteriore Hispania ingens bellum excitavit. €L. Manlius procos. et M. Domitius legatus ab Hirtuleio €quaestore proelio victi sunt. praeterea res a P. Ser-€vilio pro cos. adversus Cilicas gestas continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XCI}1 @@Cn. Pompeius cum athuc eques R. esset, cum im-€perio proconsulari adversus Sertorium missus est. Ser-€torius aliquot urbes expugnavit plurimasque civitates €in potestatem suam redegit. Appius Claudius pro cos. €Thracas pluribus proeliis vicit. Q. Metellus pro cos. €L. Hirtuleium, quaestorem Sertori, cum exercitu cecidit. ō’@@@@{1EX LIBRO XCII}1 @@Cn. Pompeius dubio eventu cum Sertorio pugnavit, €ita ut singula ex utraque parte cornua vicerint. Q. Me-€tellus Sertorium et Perpernam cum duobus exercitibus €proelio fudit, cuius victoriae partem cupiens ferre Pom-€peius parum prospere pugnavit. obsessus deinde Clu-€niae Sertorius adsiduis eruptionibus non leviora damna @1 €obsidentibus intulit. praeterea res ab Curione procos. €in Thracia gestas adversus Dardanos et Q. Sertori €multa crudelia in suos facta continet; qui plurimos ex €amicis et secum proscriptis crimine proditionis insi-€mulatos occidit. ō’@@@@{1EX LIBRO XCIII}1 @@P. Servilius procos. in Cilicia Isauros domuit et €aliquot urbes piratarum expugnavit. Nicomedes, Bi-€thyniae rex, populum R. fecit heredem, regnumque €eius in provinciae formam redactum est. Mithridates €foedere cum Sertorio icto bellum populo R. intulit. €apparatus dein regiarum copiarum pedestrium nava-€liumque; et occupata Bithynia M. Aurelius Cotta cos. €ad Calchedona proelio a rege victus; resque a Pom-€peio et Metello adversus Sertorium * * * omnibus €belli militiaeque artibus par fuit, * * * et ab obsidione €Calagurris oppidi depulsos coegerit diversas regiones €petere, Metellum ulteriorem Hispaniam, Pompeium €Galliam. ō’@@@@{1EX LIBRO XCIIII}1 @@L. Licinius Lucullus cos. adversus Mithridaten eque-€stribus proeliis feliciter pugnavit et aliquot expedi- @1 €tiones prosperas fecit poscentesque pugnam milites a €seditione inhibuit. Deiotarus, Gallograeciae tetrarches, €praefectos Mithridatis bellum in Phrygia moventes ce-€cidit. praeterea res a Cn. Pompeio in Hispania con-€tra Sertorium prospere gestas continet. ō’@@@@{1EX LIBRO XCV}1 @@C. Curio pro cos. Dardanos in Thracia domuit. &7iiii& €et &7lxx& gladiatores Capuae ex ludo Lentuli profuge-€runt et congregata servitiorum ergastulorumque mul-€titudine Crixo et Spartaco ducibus bello excitato Clau-€dium Pulchrum legatum et P. Varenum praetorem €proelio vicerunt. L. Lucullus procos. ad Cyzicum ur-€bem exercitum Mithridatis fame ferroque delevit, pul-€sumque Bithynia regem variis belli ac naufragiorum €casibus fractum coegit in Pontum profugere. žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜ąō’@@@@{1EX LIBRO XCVI}1 @@Q. Arrius praetor Crixum, fugitivorum ducem, cum €&7 hominum cecidit. Cn. Lentulus cos. male adversus €Spartacum pugnavit. ab eodem L. Gellius cos. et €Q. Arrius praetor acie victi sunt. Sertorius a M. Per-€perna et M'. Antonio et aliis coniuratis in convivio €interfectus est octavo ducatus sui anno; magnus dux €et adversus duos imperatores, Pompeium et Metellum, €vel frequentius victor, ad ultimum et saevus et pro-€digus. imperium partium ad Marcum translatum, quem @1 €Cn. Pompeius victum captumque interfecit, ac recepit €Hispanias decimo fere anno, [2quam]2 coeptum erat €bellum. C. Cassius pro cos. et Cn. Manlius praetor €male adversus Spartacum pugnaverunt, idque bellum €M. Crasso praetori mandatum est. ō’@@@@{1EX LIBRO XCVII}1 @@M. Crassus praetor primum cum parte fugitivorum, €quae ex Gallis Germanisque constabat, feliciter pugna-€vit, caesis hostium &7 et ducibus eorum Casto et €Gannico. cum Spartaco dein debellavit, caesis cum €ipso &7. M. Antonius praetor bellum adversus Cre-€tenses parum prospere susceptum morte sua fini=t. €M. Lucullus procos. Thracas subegit. L. Lucullus in €Ponto adversus Mithridaten feliciter pugnavit, caesis €hostium amplius quam &7. M. Crassus et Cn. Pom-€peius coss. facti (S. C. Pompeius, antequam quaesturam €gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem res-€tituerunt. iudicia quoque per M. Aurelium Cottam €praetorem ad equites Romanos translata sunt. Mithri-€dates desperatione rerum suarum coactus ad Tigranen, €Armeniae regem, confugit. ō’@@@@{1EX LIBRO XCVIII}1 @@Machares, filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lu-€cullo in amicitiam receptus est. Cn. Lentulus et L. Gel- @1 €lius censores asperam censuram egerunt &7iiii& et &7lx& se-€natu motis. a quibus lustro condito censa sunt civium €capita &7. L. Metellus praetor in Sicilia adversus €piratas prospere rem gessit. templum Iovis in Capi-€tolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a €Q. Catulo dedicatum est. L. Lucullus in Armenia Mi-€thridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis co-€pias pluribus proeliis fudit. Q. Metellus procos. bello €adversus Cretenses mandato Cydoniam urbem obsedit. €C. Triarius, legatus Luculli, adversus Mithridaten parum €prospere pugnavit. Lucullum, ne persequeretur Mithri-€daten ac Tigranen summamque victoriae inponeret, se-€ditio militum tenuit, quia sequi nolebant. [id est duae €legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicen-€tes Lucullum reliquerunt.] ō’@@@@{1EX LIBRO XCVIIII}1 @@Q. Metellus procos. Cnoson et Lyctum et Cydoniam €et alias plurimas urbes expugnavit. L. Roscius trib. pl. €legem tulit, ut equitibus Romanis in theatro &7xiiii& gra-€dus proximi adsignarentur. Cn. Pompeius lege ad po-€pulum lata persequi piratas iussus, qui commercium €annonae intercluserant, intra quadragesimum diem toto €mari eos expulit, belloque cum his in Cilicia confecto €acceptis in deditionem piratis agros et urbes dedit. €praeterea res gestas a Q. Metello adversus Cretenses €continet et epistulas Metelli et Cn. Pompei invicem €missas. queritur Q. Metellus gloriam sibi rerum a se @1 €gestarum a Pompeio praeverti, qui in Cretam miserit €legatum suum ad accipiendas urbium deditiones. Pom-€peius rationem reddit hoc se facere debuisse. ō’@@@@{1EX LIBRO C}1 @@C. Manilius tr. pl. magna indignatione nobilitatis €legem tulit, ut Pompeio Mithridaticum bellum man-€daretur. contio eius bona. Q. Metellus perdomitis €Cretensibus liberae in id tempus insulae leges dedit. €Cn. Pompeius ad gerendum bellum adversus Mithri-€daten profectus cum rege Parthorum, Phraate, amici-€tiam renovavit. equestri proelio Mithridaten vicit. €praeterea bellum inter Phraaten, Parthorum regem, et €Tigranen, Armeniorum, ac deinde inter filium Tigranen €patremque gestum continet. ō’@@@@{1EX LIBRO CI}1 @@Cn. Pompeius Mithridaten nocturno proelio victum €coegit Bosporon profugere. Tigranen in deditionem €accepit eique ademptis Syria Phoenice Cilicia regnum €Armeniae restituit. coniuratio eorum, qui in petitione €consulatus ambitus damnati erant, facta de interficien-€dis consulibus obpressa est. Cn. Pompeius cum Mi-€thridaten persequeretur, in ultimas ignotasque gentes €penetravit. Hiberos Albanosque, qui transitum non €dabant, proelio vicit. praeterea fugam Mithridatis per @1 €Colchos Heniochosque et res ab eo in Bosporo gestas €continet. ō’@@@@{1EX LIBRO CII}1 @@Cn. Pompeius in provinciae formam Pontum rede-€git. Pharnaces, filius Mithridatis, bellum patri intulit. €ab eo Mithridates obsessus in regia cum veneno sumpto €parum profecisset ad mortem, a milite Gallo, nomine €Bitoco, a quo, ut adiuvaret se, petierat, interfectus est. €Cn. Pompeius Iudaeos subegit, fanum eorum Hieroso-€lyma, inviolatum ante id tempus, cepit. L. Catilina €bis repulsam in petitione consulatus passus cum Len-€tulo praetore et Cethego et compluribus aliis coniuravit €de caede consulum et senatus, incendiis urbis et ob-€primenda re p., exercitu quoque in Etruria conparato. €ea coniuratio industria M. Tulli Ciceronis eruta est. €Catilina urbe pulso de reliquis coniuratis supplicium €sumptum est. ō’@@@@{1EX LIBRO CIII}1 @@Catilina a C. Antonio pro cos. cum exercitu cae-€sus est. P. Clodius accusatus, quod in habitu mulieris €in sacrarium, [in] quo virum intrare nefas est, %cum €intrasset et uxorem Metelli pontificis stuprasset, ab-€solutus est. C. Pontinus praetor Allobrogas, qui re-€bellaverant, ad Solonem domuit. P. Clodius ad ple- @1 €bem transi=t. C. Caesar Lusitanos subegit. eoque con-€sulatus candidato et captante rem p. invadere conspi-€ratio inter tres civitatis principes facta est, Cn. Pom-€peium M. Crassum C. Caesarem. leges agrariae a Cae-€sare cos. cum magna contentione invito senatu et al-€tero cos. M. Bibulo latae sunt. C. Antonius pro cos. €in Thracia parum prospere rem gessit. M. Cicero lege €a P. Clodio tr. pl. lata, quod indemnatos cives neca-€visset, in exilium missus [2est. Caesar]2 in provinciam €Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, €quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbo-€n[2ens]2em iter facere volebat. praeterea situm Galliarum €continet. Pompeius de * * * liberis Mithridatis et €Tigrane, Tigranis filio, triumphavit Magnusque a tota €contione consalutatus est. ō’@@@@{1EX LIBRO CIIII}1 @@Prima pars libri situm Germaniae moresque con-€tinet. C. Caesar cum adversus Germanos, qui Ario-€visto duce in Galliam transcenderant, exercitum du-€ceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager €possidebatur, trepidationem militum propter metum no-€vorum hostium ortam adlocutione exercitus inhibuit €et victos proelio Germanos Gallia expulit. M. Cicero €Pompeio inter alios %exerente et T. Annio Milone tr. €pl. ingenti gaudio senatus ac totius Italiae ab exilio €reductus est. Cn. Pompeio per quinquennium annonae @1 €cura mandata est. Caesar Ambianos Suessionas Viruo-€manduos Atrebates, Belgarum populos, quorum ingens €multitudo erat, proelio victos in deditionem accepit, €ac deinde contra Nervios, unius ex his civis, cum €magno discrimine pugnavit eamque gentem delevit, €quae bellum gessit, donec ex &7 armatorum &7d& super-€essent, ex &7dc& senatoribus tres tantum evaderent. lege €lata de redigenda [2in]2 provinciae formam Cypro et pub-€licanda pecunia regia M. Catoni administratio eius €rei mandata est. Ptolemaeus, Aegypti rex, ob iniurias, €quas patiebatur a suis, [2relicto]2 regno Romam venit. €C. Caesar Venetos, gentem Oceano iunctam, navali €proelio vicit. praeterea res a legatis eius eadem for-€tuna gestas continet. ō’@@@@{1EX LIBRO CV}1 @@Cum C. Catonis tribuni plebis intercessionibus co-€mitia tollerentur, senatus vestem mutavit. M. Cato in €petitione praeturae praelato Vatinio repulsam tulit. €idem cum legem impediret, qua provinciae consulibus €in quinquennium, Pompeio Hispaniae, Crasso Syria €et Parthicum bellum, dabantur, a C. Trebonio tr. pl., €legis auctore, in vincula ductus est. A. Gabinius pro €cos. Ptolemaeum reduxit in regnum Aegypti, eiecto @1 €Archelao, quem sibi regem adsciverant. victis Ger-€manis in Gallia Caesar Rhenum transcendit et proxi-€mam partem Germaniae domuit, ac deinde Oceano in žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜éˆŒBritanniam primo parum prospere tempestatibus ad-€versis traiecit, iterum felicius, magnaque multitudine €hostium caesa aliquam partem insulae in potestatem €redegit. ō’@@@@{1EX LIBRO CVI}1 @@Iulia, Caesaris filia, Pompei uxor, decessit, honos-€que ei a populo habitus est, ut in campo Martio se-€peliretur. Gallorum aliquot populi Ambiorige duce, €Eburonum [2rege]2, defecerunt. a quibus Cotta et Ti-€turius, legati Caesaris, circumventi insidi=s cum exer-€citu, cui praeerant, caesi sunt. et cum aliarum quo-€que legionum castra oppugnata magno labore defensa €essent, inter qu[2a]2e eius, cui in Treveris praeerat Q. Ci-€cero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt. M. Crassus €bellum Parthis inlaturus Euphraten flumen transi=t, vic-€tusque proelio, in quo et filius eius cecidit, cum re-€liquias exercitus in collem recepisset, evocatus in con-€loquium ab hostibus velut de pace acturis, quorum €dux erat Surenas, conprehensusque et, nequid vivus €pateretur repugnans, interfectus est. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO CVII}1 @@C. Caesar Treveris in Gallia victis iterum in Ger-€maniam transi=t, nulloque ibi hoste invento reversus in €Galliam Eburonas et alias civitates, quae conspirave-€rant, vicit et Ambiorigem in fuga persecutus [2est]2. €P. Clodi a T. Annio Milone candidato consulatus Appia €via ad Bovillas occisi corpus plebs in curia cremavit. €cum seditiones inter candidatos consulatus, Hypsaeum €Scipionem Milonem, essent, qui armis ac vi contende-€bant, ad conprimendas eas Cn. Pompeio legato * * * €et a senatu cos. tertio factus est absens et solus, quod €nulli ali= umquam * * * . quaestione decreta de morte €P. Clodi Milo iudicio damnatus in exilium actus est. €lex lata est, ut ratio absentis Caesaris in petitione €consulatus haberetur, invito et contradicente M. Ca-€tone. praeterea res gestas a C. Caesare adversus Gal-€los, qui prope universi Vercingentorige Arverno duce €defecerunt, et laboriosas obsidiones urbium continet, €inter quas Avarici Biturigum et Gergoviae Arvernorum. ō’@@@@{1EX LIBRO CVIII}1 @@C. Caesar Gallos ad Alesiam vicit omnesque Gal-€liae civitates, quae in armis fuerant, in deditionem €accepit. C. Cassius, quaestor M. Crassi, Parthos, qui @1 €in Syriam transcenderant, cecidit. in petitione con-€sulatus M. Cato repulsam tulit, creatis coss. Ser. Sul-€picio M. Marcello. C. Caesar Bellovacos cum aliis €Gallorum populis domuit. praeterea contentiones inter €consules de successore C. Caesari mittendo, agente in €senatu Marcello cos., ut Caesar ad petitionem consu-€latus veniret, cum is lege lata in [id] tempus consu-€latus provincias obtinere deberet, resque a M. Bibulo €in Syria gestas continet. ō±’@@@@{1EX LIBRO CVIIII}1 €@@@@{1qui est civilis belli primus}1 @@Causae civilium armorum et initia referuntur con-€tentionesque de successore C. Caesari mittendo, cum €se dimissurum exercitus negaret, nisi a Pompeio di-€mitterentur. et C. Curionis tr. pl. primum adversus €Caesarem, de[2in]2 pr[2o]2 Caesare actiones continet. cum €senatus consultum factum esset, ut successor Caesari €mitteretur, M. Antonio et Q. Cassio tr. pl., quoniam €intercessionibus id senatus c. impediebant, urbe pulsis €* * * mandatumque a senatu coss. et Cn. Pompeio, ut €viderent, nequid res p. detrimenti caperet. C. Caesar €bello inimicos persecuturus cum exercitu in Italiam €venit, Corfinium cum L. Domitio et P. Lentulo cepit €eosque dimisit, Cn. Pompeium ceterosque partium eius €Italia expulit. @1 ō±’@@@@{1EX LIBRO CX}1 €@@@@{1qui est civilis belli secundus}1 @@C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit €et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio €et D. Bruto profectus in Hispaniam L. Afranium et €M. Petreium, legatos Cn. Pompei, cum &7vii& legionibus €ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes €dimisit, Varrone quoque, legato Pompei, cum exercitu €in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. €Massilienses duobus navalibus proeliis victi post lon-€gam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt. €C. Antonius, legatus Caesaris, male adversus Pom-€peianos in Illyrico rebus gestis captus est. in quo €bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate €sua ab hostibus navibus clusa, potius quam in pote-€statem hostium venirent, inter se concurrentes occu-€buerunt. C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum €prospere adversus Varum, Pompeianarum partium du-€cem, pugnasset, a Iuba, rege Mauretaniae, cum exer-€citu caesus est. C. Caesar in Graeciam traiecit. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXI}1 €@@@@{1qui est civilis belli tertius}1 @@M. Caelius Rufus praetor cum seditiones in urbe €concitaret novarum tabularum spe plebe sollicitata, ab- @1 €rogato magistratu pulsus urbe Miloni exuli, qui fugi-€tivorum exercitum contraxerat, se coniunxit. uterque, €cum bellum moliretur, interfecti sunt. Cleopatra, €regina Aegypti, ab Ptolemaeo fratre regno pulsa est. €propter Q. Cassi praetoris avaritiam crudelitatemque €Cordubenses in Hispania cum duabus Var[2ron]2ianis €legionibus a partibus Caesaris desciverunt. Cn. Pom-€peius ad Dyrrachium obsessus a Caesare et, praesidiis €eius cum magna clade diversae partis expugnatis, ob-€sidione liberatus translato in Thessaliam bello apud €Pharsaliam acie victus est. Cicero in castris remansit, €vir nihil minus quam ad bella natus. omnibusque €adversarum partium, qui se potestati victoris permi-€serant, Caesar ignovit. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXII}1 €@@@@{1qui est civilis belli quartus}1 @@Trepidantia victarum partium in diversas orbis €terrarum partes et fuga refertur. Cn. Pompeius cum €Aegyptum petisset, iussu Ptolemaei regis, pupilli sui, €auctore Theodoto praeceptore, cuius magna aput regem €auctoritas erat, et Pothino occisus est ab Archelao, cui €id facinus erat delegatum, in navicula antequam in €terram exiret. Cornelia uxor et Sex. Pompei[2us]2 filius €Cypron refugerunt. Caesar post tertium diem inse-€cutus, cum ei Theodotus caput Pompei et anulum ob- @1 €tulisset, infensus est et inlacrimavit. * * * sine periculo €Alexandriam tumultuantem intravit. Caesar dictator €creatus Cleopatram in regnum Aegypti reduxit et in-€ferentem bellum Ptolemaeum isdem auctoribus, qui-€bus Pompeium interfecerat, cum magno suo discrimine €evicit. Ptolemaeus dum fugit, in Nilo navicula sub-€sedit. praeterea laboriosum M. Catonis in Africa per €deserta cum legionibus iter et bellum [2a]2 Cn. Domitio €adversus Pharnacen parum prospere gestum continet. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXIII}1 €@@@@{1qui est civilis belli quintus}1 @@Confirmatis in Africa Pompeianis partibus impe-€rium earum P. Scipioni delatum est, Catone, cui ex €aequo deferebatur imperium, cedente. et cum de di-€ruenda urbe Vtica propter favorem civitatis eius in €Caesarem deliberaretur, idque ne fieret, M. Cato te-€nuisset, Iuba suadente, ut dirueretur, tutela eius et €custodia mandata est Catoni. Cn. Pompei[2us]2, Magni €filius, in Hispania contractis viribus, quarum ducatum €nec Afranius nec Petreius excipere volebant, bellum €adversus Caesarem renovavit. Pharnaces, Mithridatis €filius, [2r]2ex Ponti, sine ulla belli mora victus est. €cum seditiones Romae a P. Dolabella tr. pl. legem €ferente de novis tabulis excitatae essent et ex ea causa €plebs tumultuaretur, inductis a M. Antonio, magistro €equitum, in urbem militibus octingenti e plebe caesi @1 €sunt. Caesar veteranis cum seditione missionem postu-€lantibus dedit, et cum in Africam traiecisset, adversus €copias Iubae regis cum discrimine magno pugnavit. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXIIII}1 €@@@@{1qui est civilis belli sextus}1 @@Bellum in Syria Caecilius Bassus, eques Romanus €Pompeianarum partium, excitavit, relicto a legione €Sexto Caesare, quae ad Bassum transierat, occisoque €eo. Caesar Scipionem praetorem Iubamque vicit ad €Thapsum, castris eorum expugnatis. Cato audita re €cum se percussisset Vticae et interveniente filio cura-€retur, inter ipsam curationem rescisso vulnere expi-€ravit anno aetatis &7xlviii&. Petreius Iubam seque inter-€fecit. P. Scipio in nave circumventus honestae morti €vocem quoque adiecit. quaerentibus enim imperatorem €hostibus dixit: imperator se bene habet. Faustus et €Afranius occisi. Catonis filio venia data. Brutus le-žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜ņˆgatus Caesaris in Gallia Bellovacos rebellantes proe-€lio vicit. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXV}1 €@@@@{1qui est civilis belli septimus}1 @@Caesar quattuor triumphos duxit, ex Gallia ex Ae-€gypto, ex Ponto ex Africa, epulum et omnis generis €spectacula dedit. M. Marcello consulari senatu rogante €reditum concessit. quo beneficio eius Marcellus frui @1 €non potuit, a Cn. Magio cliente suo Athenis occisus. €recensum egit, quo censa sunt civium capita &7. pro-€fectusque in Hispaniam adversus Cn. Pompeium, mul-€tis utrimque expeditionibus factis et aliquot urbibus €expugnatis summam victoriam cum magno discrimine €ad Mundam urbem consecutus est. * * * Pompeius Sex. €effugit. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXVI}1 €@@@@{1qui est civilis belli octavus}1 @@Caesar ex Hispania quintum triumphum egit. et €cum plurimi maximique honores a senatu decreti es-€sent, inter quos, ut parens patriae appellaretur et sa-€crosanctus ac dictator in perpetuum esset, invidiae €adversus eum causam praestiterunt, quod senatui de-€ferenti hos honores, cum ante aedem Veneris Gene-€tricis sederet, non adsurrexit, et quod [2a]2 M. Antonio €cos., collega suo, inter lupercos currente diadema ca-€piti suo inpositum in sella reposuit, et quod Epidio €Marullo et Caesetio Flavo trib. pl. invidiam ei tam-€quam regnum adfectanti * * * potestas abrogata est. ex €his causis conspiratione in eum facta, cuius capita €fuerunt M. Brutus et [2C.]2 Cassius et ex Caesaris parti- @1 €bus Dec. Brutus et C. Trebonius, in Pompei curia oc-€cisus est &7xxiii& vulneribus, occupatumque ab inter-€fectoribus eius Capitolium. oblivione deinde caedis €eius a senatu decreta, obsidibus Antoni et Lepidi de €liberis acceptis coniurati a Capitolio descenderunt. €testamento Caesaris heres ex parte dimidia institutus €est C. Octavius, sororis nepos, et in nomen adoptatus €[est]. Caesaris corpus cum in campum Martium fer-€retur, a plebe ante rostra crematum est. dictaturae €honos in perpetuum sublatus est. Chamates, humilli-€mae sortis homo, qui se C. Mari filium ferebat, cum €apud credulam plebem seditiones moveret, necatus est. ō’@@@@{1EX LIBRO CXVII}1 @@C. Octavius Romam ex Epiro venit (eo enim illum €Caesar praemiserat bellum in Macedonia gesturus) €om[2i]2nibusque prosperis exceptus et nomen Caesaris €sumpsit. in confusione rerum ac tumultu M. Lepidus €pontificatum maximum intercepit. et M. Antonius cos. €cum inpotenter dominaretur legemque de permutatione €provinciarum per vim tulisset et Caesarem quoque pe-€tentem, ut sibi adversus percussores avunculi adesset, €magnis iniuriis adfecisset, Caesar et sibi et rei p. vires @1 €adversus eum paraturus deductos in colonia[2s]2 vete-€ranos excitavit. legiones quoque quarta et Martia €signa ab Antonio ad Caesarem tulerunt, deinde et €conplures saevitia M. Antoni, passim in castris suis €trucida[2n]2ti[2s]2 qui ei suspecti erant, ad Caesarem €desciverunt. Dec. Brutus ut petenti Cisalpinam Gal-€liam Antonio obsisteret, Mutinam cum exercitu occu-€pavit. praeterea discursum utriusque partis virorum €ad accipiendas provincias apparatusque belli continet. ō’@@@@{1EX LIBRO CXVIII}1 @@M. Brutus in Graecia sub praetexto rei p. et suscep-€ti contra M. Antonium belli exercitum, cui P. Vati-€nius praeerat, cum provincia in potestatem suam re-€degit. C. Caesari, qui privatus rei p. arma sumpserat, €pro pr[2aetore]2 imperium a senatu datum est cum con-€sularibus ornamentis adiectumque, ut senator esset. €M. Antonius Dec. Brutum Mutinae obsedit, missique €ad eum a senatu legati de pace parum ad conponen-€dam eam valuerunt. populus R. saga sumpsit. M. Bru-€tus in Epiro C. Antonium praetorem cum exercitu €potestati suae subegit. ō’@@@@{1EX LIBRO CXVIIII}1 @@C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus €est. ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus €est. cum Pansa cos. male adversus Antonium pug-€nasset, A. Hirtius cos. cum exercitu superveniens @1 €fusis M. Antoni copiis fortuna[2m]2 utriusque partis ae-€quavit. victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius €in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus, €quae sub eo erant, sibi iunxit, hostisque a senatu cum €omnibus, qui intra praesidia eius essent, iudicatus est. €A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris €ceciderat, et C. Pansa ex vulnere, quod in adverso €proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti €sunt. adversus C. Caesarem, qui solus ex tribus du-€cibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. €Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi €honore decreto Caesaris militumque eius mentionem €non satis gratam habuit. ob quae C. Caesar recon-€ciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia Ro-€mam cum exercitu venit et praeclusis adventu eius €his, qui in eum iniqui erant, cum &7xviiii& annos haberet, €consul creatus est. ō’@@@@{1EX LIBRO CXX}1 @@C. Caesar cos. legem tulit de quaestione habenda €in eos, quorum opera Caesar pater occisus es[2se]2t; €postulatique ea lege M. Brutus C. Cassius Dec. Brutus €absentes damnati sunt. cum M. Antoni vires Asinius €quoque Pollio et Munatius Plancus cum exercitibus €suis adiuncti ampliassent, [2et]2 Dec. Brutus, cui se-€natus, ut persequeretur Antonium, mandaverat, re-€lictus a legionibus suis profugisset, caesus iussu An-€toni, in cuius potestatem venerat, a Capeno Sequano @1 €[interfectus est]. C. Caesar pacem cum Antonio et €Lepido fecit ita, ut &7iii& viri rei p. constituendae per €quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius, et €ut suos quisque inimicos proscriberent. in qua pro-€scriptione plurimi equites R., &7cxxx& senatorum nomina €fuerunt, et inter eos L. Pauli, fratris M. Lepidi, et €L. Caesaris, Antoni avunculi, et M. Ciceronis. huius €occisi a Popillio, legionario milite, cum haberet annos €&7lxiii&, caput quoque cum dextra manu in rostris po-€situm est. praeterea res a M. Bruto in Graecia gestas €continet. ō±’@@@@{1EX LIBRO CXXI}1 €@@@@{1qui editus post excessum Augusti dicitur}1 @@C. Cassius, cui mandatum a senatu erat, ut Dola-€bellam hostem iudicatum bello persequeretur, auctori-€tate rei p. adiutus Syriam cum tribus exercitibus, qui €in eadem provincia erant, in potestatem suam redegit, €Dolabella[2m]2 in urbe Laodicia obsessum mori coegit. €M. quoque Bruti iussu C. Antonius captus occisus est. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXII}1 @@M. Brutus adversus Thracas parum[2per]2 prospere €rem gessit, omnibusque transmarinis provinciis exer-€citibusque in potestatem eius et C. Cassi redactis coie-€runt Smyrnae uterque ad ordinanda belli futuri con-€silia. M. Messalae Publicolam fratrem vinctum com-€muni consilio condonaverunt. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO CXXIII}1 @@Sex. Pompeius, Magni filius, collectis ex Epiro pro-€scriptis ac fugitivis cum exercitu diu sine ulla loci €cuiusquam possessione praedatus in mari Messana[2m]2, €oppidum in Sicilia, primum, dein totam provinciam €occupavit occisoque Pompeio Bithynico, praetore, Q. Sal-€videnum, legatum Caesaris, navali proelio vicit. Caesar €et Antonius cum exercitibus in Graeciam traiecerunt €bellum adversus Brutum et Cassium gesturi. Q. Corni-€ficius in Africa T. Sextium, Cassianarum partium du-€cem, proelio vicit. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXIIII}1 @@C. Caesar et Antonius apud Philippos vario eventu €adversus Brutum et Cassium pugnaverunt ita, ut dex-€tra utriusque cornua vincerent et castra quoque utrim-€que ab his, qui vicerant, expugnarentur. sed inaequa-€lem fortunam partium mors Cassi fecit, qui cum in €eo cornu fuisset, quod pulsum erat, totum exercitum €fusum ratus mortem conscivit. altera dein d[2i]2e victus €M. Brutus et ipse vitam finiit exorato Stratone, fugae €comite, ut sibi gladium adigeret. annorum erat cir-€citer &7xl&, * * * inter quos Q. Hortensius occisus est. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO CXXV}1 @@Caesar relicto trans mare Antonio (provinciae ea €parte imperi positae ei cessera[2n]2t) reversus in Ita-€liam veteranis agros divisit. seditiones exercitus sui, €quas corrupti a Fulvia, M. Antoni uxore, milites ad-€versus imperatorem suum concitaverant, cum gravi €periculo inhibuit. L. Antonius cos., M. Antoni frater, €eadem Fulvia consiliante bellum Caesari intulit. re-€ceptis in partes suas populis, quorum agri veteranis žļ€°¹±“’ļ°°²’ļ‚Šåņéļćč’ļƒĢéö’˜żˆ‰adsignati erant, et M. Lepido, qui custodiae urbis cum €exercitu praeerat, fuso hostiliter in urbem inrupit. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXVI}1 @@Caesar cum esset annorum &7xxiii&, obsessum in op-€pido Perusia L. Antonium conatumque aliquotiens €erumpere et repulsum fame coegit in deditionem ve-€nire ipsique et omnibus militibus eius ignovit, Peru-€siam diruit, redactisque in potestatem suam omnibus €diversae partis exercitibus bellum citra ullum sangui-€nem confecit. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXVII}1 @@Parthi Labieno, qui Pompeianarum partium fuerat, €duce in Syriam inruperunt victoque Decidio Saxa, €M. Antoni legato, totam eam provinciam occupaverunt. €M. Antonius cum ad bellum adversus Caesarem geren- @1 €dum * * * uxore Fulvia, ne concordia[2e]2 ducum obstaret, €pace facta cum Caesare sororem eius Octaviam in ma-€trimonium duxit. Q. Sa[2l]2videnum consilia nefaria ad-€versus Caesarem molitum indicio suo protraxit, isque €damnatus mortem conscivit. P. Ventidius, Antoni le-€gatus, Parthos proelio victos Syria expulit Labieno, €eorum duce, occiso. cum vicinus Italiae hostis, Sex. €Pompeius, Siciliam teneret et commercium annonae €inpediret, postulatam cum eo pacem Caesar et Anto-€nius fecerunt ita, ut Siciliam provinciam haberet. prae-€terea motus Africae et bella ibi gesta continet. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXVIII}1 @@Cum Sex. Pompeius rursus latrociniis mare in-€festum redderet nec pacem, quam acceperat, praestaret, €Caesar necessario adversus eum bello suscepto duobus €navalibus proeliis cum dubio eventu pugnavit. P. Ven-€tidius, legatus M. Antoni, Parthos in Syria proelio vicit €regemque eorum occidit. Iudaei quoque a legatis An-€toni subacti sunt. praeterea belli Siculi apparatum €continet. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXVIIII}1 @@Adversus [2Sex.]2 Pompeium vario eventu navalibus €proeliis pugnatum est ita, ut ex duabus Caesaris clas-€sibus altera, cui Agrippa praeerat, vinceret, altera, €quam Caesar duxerat, deleta expositi in terram milites @1 €in magno periculo essent. victus deinde Pompeius in €Siciliam profugit. M. Lepidus, qui ex Africa velut €ad societatem belli contra Sex. Pompeium [2a]2 Caesare €gerendi traiecerat, cum bellum Caesar[2i quo]2que in-€ferret, relictus [2ab]2 exercitu, abrogato triumviratus €honore vitam impetravit. M. Agrippa navali corona €a Caesare donatus est, qui honos nulli ante eum ha-€bitus erat. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXX}1 @@M. Antonius dum cum Cleopatra luxuriatur, tarde €Mediam ingressus bellum cum legionibus &7xviii& et &7 €equitum Parthis intulit, et cum duabus legionibus €amissis, nulla re prospere cedente retro rediret, inse-€cutis subinde Parthis et ingenti trepidatione et magno €totius exercitus periculo in Armeniam reversus est, €&7xxi& die[2bus]2 &7ccc& milia fuga emensus. circa &7 homi-€num tempestatibus amisit. tempestates quoque in-€festas super tam infeliciter susceptum Parthicum bel-€lum culpa sua passus est, quia hiemare in Armenia €nolebat, dum ad Cleopatram festinat. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXXI}1 @@Sex. Pompeius cum in fidem M. Antoni veniret, €bellum adversus eum in Asia moliens obpressus a le-€gatis eius occisus est. Caesar seditionem veteranorum €cum magna pernicie motam inhibuit, Iapydas et Dal- @1 €matas et Pannonios subegit. Antonius Artavasden, €Armeniae regem, fide data perductum in vincula conici €iussit, regnumque Armeniae filio suo ex Cleopatra €nato dedit, quam uxoris loco iam pridem captus amore €eius habere coeperat. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXXII}1 @@Caesar in Illyrico Dalmatas domuit. cum M. An-€tonius ob amorem Cleopatrae, ex qua duos filios ha-€bebat, Philadelphum et Alexandrum, neque in urbem €venire vellet neque finito &7iii&viratus tempore imperium €deponere bellumque moliretur, quod urbi et Italiae €inferret, ingentibus tam navalibus quam terrestribus €copiis ob hoc contractis remissoque Octaviae, sorori €Caesaris, repudio, Caesar in Epirum cum exercitu €traiecit. pugnae deinde navalis et proelia equestria €secunda Caesaris referuntur. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXXIII}1 @@M. Antonius ad Actium classe victus Alexandriam €profugit, obsessusque a Caesare in ultima desperatione €rerum, praecipue occisae Cleopatrae falso rumore in-€pulsus se ipse interfecit. Caesar Alexandria in pote-€state[2m]2 redacta, Cleopatra, ne in arbitrium victoris €veniret, voluntaria morte defuncta, in urbem reversus €tres triumphos egit, unum ex Illyrico, alterum ex €Actiaca victoria, tertium de Cleopatra, inposito fine €civilibus bellis altero et vicesimo anno. M. Lepidus €Lepidi, qui triumvir fuerat, filius coniuratione adversus €Caesarem facta bellum moliens oppressus et occisus est. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO CXXXIIII}1 @@C. Caesar rebus conpositis et omnibus provinci=s in €certam formam redactis Augustus quoque cognominatus €est; et mensis Sextilis in honorem eius appellatus est. cum €ille % conventum Narbone egit, census a tribus Galliis, €quas Caesar pater vicerat, actus. bellum adversus Bas-€ternas et Moesos et alias gentes a M. Crasso * * * re-€feruntur. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXXV}1 @@Bellum a M. Crasso adversus Thracas et a Caesare €adversus Hispanos gestum refertur, et Salassi, gens €Alpina, perdomiti. €* * * ›Šō’@@@@{1EX LIBRO CXXXVIII}1 @@Raeti a Tib. Nerone et Druso, Caesaris privignis, €domiti. Agrippa, Caesaris gener, mortuus. a Druso €census actus est. ō’@@@@{1EX LIBRO CXXXVIIII}1 @@Civitates Germaniae cis Rhenum et trans Rhenum €positae oppugnantur a Druso, et tumultus, qui ob cen-€sum exortus in Gallia erat, conponitur. ar[2a]2 d[2e]2i €Caesaris ad confluentem Araris et Rhodani dedicata, €sacerdote creato C. Iulio Vercondaridubno Aeduo. @1 ō’@@@@{1EX LIBRO CXL}1 @@Thraces domiti a L. Pisone, item Cherusci Tencteri €Chauci aliaeque Germanorum trans Rhenum gentes €subactae a Druso referuntur. Octavia, soror Augusti, €defuncta, ante amisso filio Marcello, cuius monimenta €sunt theatrum et porticus nomine eius dicata. ō’@@@@{1EX LIBRO CXLI}1 @@Bellum adversus transrhenanas gentes a Druso ge-€stum refertur. in quo inter primores pugnaverunt €Chumstinctus et Avectius, tribuni ex civitate Nervio-€rum. Dalmatas et Pannonios Nero, frater Drusi, sub-€egit. pax cum Parthis facta est signis a rege eorum, €quae sub Crasso et postea sub Antonio capta erant, €redditis. ō’@@@@{1EX LIBRO CXLII}1 @@Bellum adversus Germanorum trans Rhenum civi-€tates gestum a Druso refertur. ipse ex fractura, equo €super crus eius conlapso, &7xxx& die, quam id acciderat, €mortuus. corpus a Nerone fratre, qui nuntio valetu-€dinis evocatus raptim adcucurrerat, Romam pervectum €et in tumulo C. Iuli reconditum. laudatus est a Cae-€sare Augusto vitrico. et supremis eius plures honores €dati. clades Quinctilii Vari. @1 ļ°°³’ļ‚ęņē’ļƒĢéö’Ÿō’@@@@{1LIBRORVM DEPERDITORVM FRAGMENTA}1 ‘ō²’@@@@{1CERTORVM VEL PROBABILIVM LIBRORVM FRAGMENTA}1 €@@@@{1LIBER XII VEL XIII VEL XIV}1 ļćÓåņö® Äįī® ¦³Į®¦ ±®“µ¶’įśni Pyrrhus unicus pugnandi artifex €magisque in proelio quam bello bonus . . . ō’ļć’@@@@{1LIBER XIII}1 ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ³®¶¹Ė’āśpriuato nos tenuissemus. –ō’ļć’@@@@{1LIBER XVII}1 ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ³®““Ė’ćśPridie nonas, pridie Idus ō’ļć’@@@@{1LIBER XVIII}1 ļćĆčįņ® ¦³ĒĢ¦ ±®¹µĖ’äśinberbis ˜‹ō’ļć’@@@@{1LIBER XX}1 ļć¦³Óćč® Ćļä® Šįņéó® Ģįō®¦ ³øµø’åśP. Cloelius patricius primus €aduersus ueterem morem intra septimum cognationis €gradum duxit uxorem. [2Ob]2 hoc M. Rutilius ple-€beius sponsam sibi praeripi nouo exemplo nuptiarum €dicens seditionem populi concitauit, adeo ut patres €territi in Capitolium perfugerent. ˜ō’ļć’@@@@{1LIBER LVI}1 ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ³®³““Ė’ęśQ. Pompeium morbum excusasse ferunt, ne, cum interesset €deditioni, animos Numantinorum irritaret. ˜•ō’ļć’@@@@{1LIBER XCI}1 ļć¦³Ćļ䮊įģéķ®Öįō®Šįģįō®Ģįō®¦ ²“’ēś@@[2Nocte]2 tamen insequenti ipso peruigilante in €eodem loco alia excitata turris prima luce miraculo €hostibus fuit. Simul et oppidi turris, quae maximum €propugnaculum fuerat, subrutis fundamentis de-€hiscere ingentibus rimis et tum * * * o * * * €tum igni coepit, incendiique simul et ruinae metu €territi Contrebienses de muro trepidi refugerunt, et, €ut legati mitterentur ad dedendam urbem, ab €uniuersa multitudine conclamatum est. Eadem uir-žļ€°¹±“’ļ°°³’ļ‚ęņē’ļƒĢéö’˜•ˆŠļć¦³Ćļ䮊įģéķ®Öįō®Šįģįō®Ģįō®¦ ²“’ēśtus, quae oppugnantem inritauerat, uictorem €placabiliorem fecit. Obsidibus acceptis, pecuniae €modicam exegit summam armaque omnia ademit; €transfugas liberos uiuos ad se adduci iussit; fugi-€tiuos, quorum maior multitudo erat, ipsis imperauit €ut interficerent. Iugulatos de muro deiecerunt. €@@Cum magna iactura militum quattuor et quadra-€ginta diebus Contrebia expugnata relictoque ibi €L. Insteio * * * ipse ad Hiberum flumen copias €reduxit. Ibi hibernaculis secundum oppidum, quod €Castra Aelia uocatur, aedificatis ipse in castris ma-€nebat; interdiu conuentum sociarum ciuitatium in €oppido agebat. Arma ut fierent pro copiis cuiusque €populi, per totam prouinciam edixerat; quibus €inspectis referre uetera arma milites iussit, quae aut €itineribus crebris aut oppugnationibus . . . facta erant, €nouaque iis per centuriones diuisit. Equitatum €quoque nouis instruxit armis, uestimentaque praepa-€rata ante diuisa et stipendium datum. Fabros [2cum]2 €cura conquisitos undique exciuerat, quibus in officina €publica in . . . tione inita, quid in singulos dies effici €posset. Itaque omnia simul instrumenta belli para-€bantur; neque materia artificibus praeparatis ante €omnibus enixo ciuitatium studio nec suo quisque operi €artifex deerat. Conuocatis deinde omnium popu-€lorum legationibus et ciuitatium gratias egit, quod, €quae inperata essent, sine detrectatione praesti-€tissent; quas ipsi res . . . quasque in oppugnandis €urbibus hostium gessisset, exposuit et ad reliqua belli €cohortatus est paucis edoctos, quantum Hispaniae €prouinciae interesset suas partes superiores esse. €Dimisso deinde conuentu iussisque omnibus . . . in €ciuitates re . . . suas, principio ueris M. Perpernam cum €uiginti milibus peditum, equitibus mille quingentis, €in Ilurcaonum gentem misit ad tuendam regionis €eius maritimam oram, datis praeceptis quibus iti-€neribus duceret ad defendendas socias urbes, quas €Pompeius oppugnaret quibusque ipsum agmen Pom-€pei ex insidiis adgrederetur. €@@Eodem tempore et ad Herennuleium, qui in isdem €locis erat, litteras misit et in alteram prouinciam ad €L. Hirtuleium praecipiens, quem ad modum bellum €administrari uellet: ante omnia ut ita socias ciuitates €tueretur, ne acie cum Metello dimicaret, cui nec €auctoritate nec uiribus par esset; ne ipsi quidem €consilium esse ducere aduersus Pompeium iam. €Neque in aciem descensurum eum credebat: si €traheretur bellum, hosti, cum mare ab tergo prouin-€ciasque omnes in potestate haberet, nauibus undique €commeatus uenturos; ipsi autem, consumptis priore €aestate quae praeparata fuissent, omnium rerum €inopiam fore. Perpernam in maritimam regionem €superpositum, ut ea, quae integra adhuc ab hoste €sint, tueri posset, et, si qua occasio detur, incautos €per tempus adgressurum. Ipse cum suo exercitu €in Berones et Autricones progredi statuit: a quibus €saepe per hiemem, cum ab se oppugnarentur Celti-€beriae urbes, inploratam esse opem Pompei conpe-€rerat missosque, qui itinera exercitui Romano mon-€strarent, et ab ipsorum equitibus uexatos saepe €milites suos, quocumque a castris per oppugnationem €Contrebiae pabulandi aut frumentandi causa accessis-€sent. Transitum quoque sibi per Aruacos in Car-€petaniam in expedito fore, unde uelut ex bello consi-€lium se initurum, utrum prius hostem, utram prouin-€ciam [2petat]2, maritimamne oram, ut Pompeium ab €Ilercaonia et Contestania arceat, utraque socia gente, €an ad Metellum et Lusitaniam se conuertat. €@@Haec secum agitans Sertorius praeter Hiberum €amnem per pacatos agros quietum exercitum sine €ullius noxa duxit. Profectus inde in Bursaonum et €Cascantinorum et Graccuritanorum fines, euastatis €omnibus proculcatisque segetibus ad Calagurrim Na-€sicam, sociorum urbem, uenit transgressusque amnem €propinquum urbi ponte facto castra posuit. Postero €die M. Marium quaestorem in Aruacos et Cerindones €misit ad conscribendos ex iis gentibus milites fru-€mentumque inde Contrebiam, [2quae]2 Leucada ap-€pellatur, conportandum, praeter quam urbem oppor-€tunissimus ex Beronibus transitus erat, in quam-€cumque regionem ducere exercitum statuisset; et €C. Insteium, praefectum equitum, Segouiam et in €Vacaeiorum gentem ad equitum conquisitionem €misit iussum cum equitibus Contrebiae sese opperiri. €@@Dimissis iis ipse profectus, per Vasconum agrum €ducto exercitu in confinio Beronum posuit castra. €Postero die cum equitibus praegressus ad itinera €exploranda, iusso pedite quadrato agmine sequi, ad €Vareiam, ualidissimam regionis eius urbem, uenit. €Haud inopinantibus iis hostis aduenerat. Vndique €equitibus et suae gentis et Autriconum . . . ˜ō’ļć’@@@@{1LIBER CII}1 ļćĮēņļåć® ¦³Ļņōčļēņ®¦ ĒĢ ·®±±µĖ’蜈quod cum diluisset ˜Ÿļć¦³Ćļķķ® Āåņī® éī Ģõćįī®¦ ²®µ¹³’趉Hierosolymis fanum cuius deorum sit, non nominant, neque ullum €ibi simulacrum est; neque enim esse dei figuram putant. ˜¤ō’ļć’@@@@{1LIBER CIX}1 ļćĻņļó® ¦³čéóō®¦ ¶®±µ®³’越cum quibus orbem terrarum adortus est. ļć¦³Ćļķķ® Āåņī® éī Ģõćįī®¦ ³®±ø²’趋nam Athenienses de tanta maritima gloria uix duas naues €effecere. ˜§ō’ļć’@@@@{1LIBER CX}1 ļć¦³Ćļķķ® Āåņī® éī Ģõćįī®¦ “®³µ“’趌et duces ulli usui in bello milites, per €quos tibi licuit sine sanguine uincere? quod Caesari €pulchrum est, petimus: quibus armatis pepercisti, €deditis consulas. ˜©ļć¦³Ćļķķ® Āåņī® éī Ģõćįī®¦ µ®“¹“’趍ueniant, si modo mei sunt. ō’ļć’@@@@{1LIBER CXI}1 ļć¦³Įäī® óõšåņ Ģõćįī®¦ ·®“·±’趎primus hostem percussit nuper pilo sumpto primo C. Crastinus. ˜®ō’ļć’@@@@{1LIBER CXII}1 ļć¦³Ćļķķ® Āåņī® éī Ģõćįī®¦ ø®¹±’趏uicit, Magne, felicitatem tuam €mea fortuna. Quid enim ex funesta Crassorum domo €recipiebas, nisi ut minueretur magnitudo tua? ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ²®²±³Ė’蜐Castra quoque diuersis partibus Cassius et Bogud adorti hau mul-€tum afuere, quin opera perrumperent. čś‘Quo tempore firmandi regni Bogudis causa exer-€citum in Africam traicere conatus sit. čś’Cassius gessisset cum Trebonio bellum, si Bogudem €trahere in societatem furoris potuisset. ˜µō’ļć’@@@@{1LIBER CXIII}1 ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ²®²±“Ė’趓et ipse circa Pulpud oram tuebatur. ō’ļć’@@@@{1LIBER CXIV}1 ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ²®±“¶Ė’趔Bogudis ļćČéåņļī® ¦³Šįķķįć讦 Čļó® µ®¶­·’趕cuius gloriae neque profuit €quisquam laudando nec uituperando nocuit, cum €utrumque summis praediti fecerint ingeniis. ˜ŗō’ļć’@@@@{1LIBER CXVIII}1 ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ²®“··Ė’趖aduersus interfectores C. Caesaris ultoribus manum conparans €concibat. ō’ļć’@@@@{1LIBER CXX}1 ļćÓåī® ¦³Óõį󮦠¶®±·’趗M. Cicero sub aduentum triumuirorum €urbe cesserat pro certo habens, id quod erat, €non magis [2se]2 Antonio eripi quam Caesari Cassium €et Brutum posse; primo in Tusculanum fugerat, €inde transuersis itineribus in Formianum, ut a €Caieta nauem conscensurus, proficiscitur. Vnde ali-€quoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi €retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco €uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem €eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad supe-€riorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari €abest, "moriar" inquit "in patria saepe seruata". €Satis constat seruos fortiter fideliterque paratos €fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et €quietos pati, quod sors iniqua cogeret, iussisse. €Prominenti ex lectica praebentique inmotam cer-€uicem caput praecisum est. Nec satis stolidae cru-€delitati militum fuit; manus quoque, scripsisse €[aliquid] in Antonium exprobrantes, praeciderunt. €Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter €duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi €saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Anto-€nium, quanta nulla umquam humana uox, cum €admiratione eloquentiae auditus fuerat. Vix attol-€lentes [2prae]2 lacrimis oculos homines intueri truci-€data membra ciuis poterant. ļćÓåī® ¦³Óõį󮦠¶®²²’蜘Vixit tres et sexaginta annos, ut, si €uis afuisset, ne inmatura quidem mors uideri possit. €Ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse €fortunae diu prosperae sed in longo tenore felicitatis €magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina par-€tium pro quibus steterat, filiae [morte] exitu tam €tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut žļ€°¹±“’ļ°°³’ļ‚ęņē’ļƒĢéö’˜¼ˆˆļćÓåī® ¦³Óõį󮦠¶®²²’蜘uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere €aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a €uictore inimico [2nil]2 crudelius passus erat, quam €quod eiusdem fortunae conpos uicto fecisset. Si €quis tamen uirtutibus uitia pensarit, uir magnus €ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas €Cicerone laudatore opus fuerit. ˜¾ō’ļć’@@@@{1LIBER CXXXIII}1 ļćŠļņšč® ¦³éī Čļņ® Ćįņķ®¦ ±®³·®³°’趙$OU) QRIAMBEU/SOMAI ō’ļć’@@@@{1LIBER CXXXVI}1 ļćĆåīóļņéīõ󠦳ĮĪ®¦ ±·®¹’趚eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti adparatu fecit, quos €centesimo quoque anno_is enim terminus saeculi_fieri mos. ˜Āō’ļć’@@@@{1INCERTORVM LIBRORVM FRAGMENTA}1 ļćÓåī® ¦³Äéįģ®¦ ³®²°®¶’趛uir ingenii magni magis quam boni ˜ÄļćŠģéī® ¦³Īįō®¦ šņįåę® ±¶’趜satis iam sibi gloriae quaesitum, et potuisse se desidere €ni animus inquies pasceretur opere. ˜ĒļćÓåņö® ¦³Į®¦ ²®±“ø’趝Quisquis es, noster eris. ļćÓåņö® ¦³Į®¦ ¶®ø¶±’趞argentum graue ļćÓåņö® Äįī® ¦³Į®¦ ·®±°’趟Circeium . . . Circei ļćŃõéīō® ¦³Éīóō®¦ ø®³®µ³’čś legati non impetrata pace €retro, unde uenerant, domum abierunt ˜ĢļćŃõéīō® ¦³Éīóō®¦ ±®·®²“’čś”Sibe . . . quase ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ³®³²³Ė’čś¢in milites ļćŠņéóć® ¦³ĒĢ¦ ³®³¶µĖ’čś£Assertio ļćĒņ® éīć® ¦³äõā® īļķ® ĒĢ¦ µ®µ¶“Ė’蜤huius genus . . . huius cornus . . . huic genui . . . huic cornui ˜Ńō’ļć’@@@@{1FRAGMENTA DVBIA}1 ļćĒņ® éīć® ¦³äõā® īļķ® ĒĢ¦ µ®µ¹²Ė’čś„has uepres ˜Ōō’ļć’@@@@{1FRAGMENTA AD ARTEM RHETORICAM SPECTANTIA}1 ļćÓåī® ¦³Ćļī®¦ ¹®²®²¶’蜦$E)PI\ TO DECIO\N MAI/NONTAI&. ļćŃõéīō® ¦³Éīóō®¦ ø®²®±ø’蜧tanto melior; ne ego quidem intellexi. ļ°°“’ļ‚ŠåņéļćčĻųł’ļƒĢéö’Ÿō’@@@@{1[2FRAGMENTA €@@@@OXYRHYNCHI REPERTA]2}1 ˜„ō±’@@@@{1Col. I}1 €@@@@{1[liber XXXVII]}1 @@in Hispa]nia Romani caesi. €M. Fuluio] Cn. Manlio coss. €@@Aetoli]s pax iterum [2non]2data est. P. Licinius €@@pontif]ex maximus Q. Fabium praetorem, quod flamen €@@Quirin]alis erat, proficisci in Sardiniam €@@@@]ant. Antiocho regi pax data. Lusitani €@@uastati.] Rhodonia de Solis deducta. Acilius €@@Glabrio] censuram petens minantibus €@@accusa]tionem competitoribus proposito €@@destiti]t. ō±’@@@@{1liber XXXVIII}1 ˆŒ@@Ambra]cia capta. €@@Gallog]raecis in Pamphylia proelio uastatis €@@Phrygi]a liberata. Origiacontis %captiannobilis €@@centuri]onem, cuius uim passa erat, aurum ad [2se]2 mit- @1 €@@tendam] poscentem occidit caputque eius ad uirum €@@reportauit.] Campanis conubium datum e[s]t. €@@inter Achae]os et Lacedaemonios cruenta [pr]oelia. €M. Messala C. L]iuio Salinatore coss. €@@. . . p]raeda ex Gallograecia per Thra[eciam €@@. . . L. M]inucius Myrtilus et L. Manliu[s €@@dediti legat]is Carthaginiensium, qui €@@. . . ]t. €M. Lepido C. Fl]aminio coss. €@@P. Scipio] Africanus a Quintis Petillis die €@@dicta in Li]terninum abiit. Qui ne reuocaretur €@@Gracchus t]rib. pl. intercessit. L. Cornelius ō²’@@@@{1Col. II}1 ˆœ@@Scipio dam[natus . . . ]eni. ō±’@@@@{1liber XXXV]IIII}1 ˆž@@Per C. Flami[nium M. Aemiliu]m coss. Ligures €@@perdomiti. u[iae Flaminia e]t Aemilia munitae sunt. €@@Latinorum [&7xii& milia hom]inum coacta €@@ab Roma re[dire. Manlius cu]m de Gallo-€@@graecis int[ . . . triumf]ar[et, pe]cunia, @1 €@@quae trans[lata erat, priua]tis p[e]r]s]oluta. €Sp. Postum[2i]2o ]Q. Marcio co]ss. €@@Hispala Fa[ecenia meretri]ce et pupillo €@@Aebutio, qu[em T. Sempronius] Rutilus €@@tutor et ma[ter Duronia ci]rcumscribserant, €@@indicium re[ferentibus Ba]ccha[n-€@@alia subla[ta . . . His]pani €@@subacti. At[hletarum cert]amina €@@primum a Fu[luio Nobilior]e edita. €@@Gallis in Ital[iam profectis Ma]rcellus €@@p]ersuasit, [ut domum redire]nt. L. Cornelius €@@Scipio pos[t . . . ] ludos uoti-€@@uos conl[ata pecunia feci]t. €App[i]o Claud[io M. Semproni]o coss. €@@Ligures fu[gati . . . i]llis accepta. €P. Claudio Pulchr[o L. Porcio Li]cino coss. €@@hominum ad #150 . . . uen]efici damnati. €@@L. Quintius Fla[mininus cos. in] Gallia, €@@quod Philipp[o Poeno, scorto] suo, deside-€@@rante gladia[torium specta]culum ō²’@@@@{1Col. III}1 ˆ·@@sua manu Boiu[m nobilem occiderat, @1 €@@a M. Catone cen[sore senatu motus est. €@@Basilica Porcia [facta. €M. Claudio Marcello [Q. Fabio Labeone coss. €@@P. Licini Crassi po[ntificis maximi €@@ludis funebribus [epulum datum. €@@Tabernaculis po[sitis in foro . . . €@@uate[s c]ecin[e]rat . . . €@@in foro futura. I[n Hispania prospere €@@dim[icatu]m. Han[nibal . . . €@@ge . . . le . . . ‰Įį@@. . . pe]ri=t. ō±’@@@@{1l[iber XL}1 ˆĆL. A[emilio C]n. Baebio [coss. €@@. . . bellum r . . . €@@. . . el lites in . . . €@@. . . Theoxen[a . . . €@@in mare [f]ugien[s se iecit. Demetrius €@@fictis criminibus ]accusatus . . . €@@per patrem coactu[s . . . €P. Lentulo M. Baebio [coss. @1 €@@in agro L. Nerylli sc[ribae libri Numae inuenti. €A. Postumio C. [Calpurnio coss. €@@cum Liguribus His[panisque . . . pugnatum. €@@L. Liuius trib. pl., quot [annos nati quemque €@@magistratum pete[rent, rogauit. Annalis dictus €@@est. €Q. Fuluio L. Manlio c[oss. €@@M. Lepidi et Fuluii No[bilioris . . . ˆŅ* * * ō²’@@@@{1Col. III (bis)}1 ˜°ō±’@@@@{1[2liber XLVIII]2}1 ‰Ņį. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . pugnauit ō²’@@@@{1Col. IV}1 ˆÓ@@aduersus Ca[rth]aginienses. Lusitani ua[stati. €@@C. Corneliu[s Ceth]egus, quod P. Decim% Su . . . €@@a[dd]ictam ingenu[a]m stuprauerat &7dci& . . . €@@@@damnatus. ō’@@@@{1lib[er] XXXXV[I]III}1 ˆŲL. Marcio Censorino M. Man[i]lio coss. €@@bellum Punicum tertium exortum. Vtic[enses @1 €@@b]enigne locauere auxilia. Carthagin[i]e[nses €@@i]n [d]edicionem uenerunt. Iussi omn[i]a [sua €@@in alium locum tr[ansferr]e mo[ti ira ad arma €@@redierunt. Roman[os . . . €@@pepulerunt. Scipio . . . €@@Aemiliani fidem P[oeni suspexerunt. Aemili-€@@liani uirtute exer[citus, qui obsessus in saltu €@@a Poenis erat, liber[atus . . . . . . . . . . . . . . . . €@@per Charidemum poe[ . . . . . Ser. Galba de Lusi-€@@tanis reus product[us . . . €@@fili, quos flens com[mendabat. Ab Andrisco, €@@q]ui se Philippi filiu[m ferebat, Macedonia €@@per arma occupata. €Man[2i]2lio et Marc[2i]2o c[oss. quarti ludi saecula-€@@re[2s]2 factos quo[2s]2 opo[rtuit Diti ex Sibyllae €@@carminibus, [Tar]en[ti facti sunt. ō±’@@@@{1l[iber L}1 ˆė@@Per socios popu[li R. Andriscus . . . pulsus €@@in ultimam T[hraciam . . . €@@lat[ . . . ] l[ . . . ] at[ . . . . . . . . . . re @1 ō²’@@@@{1Col. V}1 ˆī@@gno Bithy]niae potitus est. Ad Attalum regem €@@. . . et Prusiam [2am]2endati sunt legati Marcu[s] [2Licinius]2 €@@poda]gricus, A. Hostilius Mancinus capite €@@icto test]a quondam, L. Manlius Volso stolidus. €@@. . . legationem dixerunt, M. Cato respondit €@@eam nec caput] nec pedes nec cor habere. M. Sca[n]tius €@@. . . . . . . . . ]am tulit in stupro deprehensi . . €Sp. Albino L. Piso]ne coss. €@@Masinissa ult]imae senectutis liberos &7iiii& €@@et &7xl& uirile]s reliquit decedens. Cuius re-€@@gnum legit]imis filis per Aemilianum distributum. €@@Marcellus leg]atus ad Masinissam missus €@@peri=t in mari. Ha]sdrubal, quod ad finis Masiniss[2ae]2erat, €@@. . . in cur]ia subsellis o[2c]2ci[2s]2us est. Scipio Aemilianus €@@consul creat]us. €@@a M'. Manilio] in Africa pr[os]pere dimicatum [es]t. €@@Iuuenti pr. in] Thessalia exercitus caesus. €@@Andriscus a] Metello captus. Sacrarium @1 €@@Opis et laur]us foci maximo incendio €@@inuiolata.] ō±’@@@@{1liber LI]}1 ‹ƒP. Cornelio C. Liuio] coss. €@@clausa Cartha]gine in [2c]2aptiu[2o]2s crudelissime €@@Poeni saeuie]re. Obsidentes Romani non €@@. . . Carthag]inem crebris proeli=[2s]2. €@@Per Critola]um pr. Corinthi legati Romano-€@@rum uiolati. Lu]sitani subacti. ō²’@@@@{1Col. VI}1 ‹‰@@Cn. Corne[lio L. Mummio coss. €@@p]er Scipion[em Carthago expugnata et €@@d]irepta. Qu[i cum etiam arcem inflamma-€@@uisset, uxo[r Hasdrubalis se ipsa cum €@@duobus fil[iis in medium iecit incendium ne in €@@potestate[m uictoris ueniret. Scipio exemplo €@@Aemili, a q[ . . . ludos fecit. ō’@@@@{1[liber LII}1 ‹‘L. Mummius C[orinthum diruit. Diaeus @1 €@@uxore o[ccisa se necauit. A Lusitanis Romanorum €@@per[2i]2uria u[ltis grauis clades €@@accepta. €Q. Fabio Max[imo L. Hostilio coss. €@@M. Petron[ius . . . €@@aduersu[s . . . €Ser. Galba L. [Cotta coss. €@@Q. Metell[us, qui pr. Andriscum uicerat, con-žļ€°¹±“’ļ°°“’ļ‚ŠåņéļćčĻųł’ļƒĢéö’˜“‹š@@sulatum [ . . . aegre obtinuit, €@@qui inuis[us . . . €@@petituru[s . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . €@@Syria ua[stata bellis regum populus R. €@@c[on]tent[us fuit . . . ō±’@@@@{1[liber LIII}1 ‹ Q. Metello [Appio Claudio coss. €@@Rethog[enis transfugae Centobrigenses €@@liberos to[rmentorum ictibus obiecerunt. €@@Proposito a[bstitit Metellus. ‹£* * * ō²’@@@@{1Col. VII}1 ‹¤@@occidit. A Tyresio, quem deuici[t, gla]dium @1 €@@dono accepit saguloque rem[isso am]ici-€@@ti]ae dextram dedit. €@@M]etellus cos. a Lusitanis uex[atus est. €@@S]igna statu[2a]2s tabulas Corinth[ias L. M]ummius €@@distribuit circa oppida et Rom[am orna]uit. €Cn]. Caepione Q. Pompeio coss. €@@Q. Fabius Maximus Lusitanis ca[esis €@@Viriathum fugauit. ō±’@@@@{1lib[er] LIIII}1 ‹®@@Pompeius cos. a Numantinis d[euictu]s. In €@@Scordiscis cladis accepta. €Q. Cae]pione [C.] Laelio %Salasso c[oss. €@@Appius Claudius euicit ne duos [delectus] annus €@@haberet. T. Manlius Torquatus D. S[ila]num €@@filium suu[m d]e Macedonia damn[auit, f]uneri €@@non interfuit eademque die [i]n do[mo] sua €@@consultantibus respondit. €@@C]aepio cos. intellegens Ti. C[l]audium Assellum €@@tr[2i]2b. pl. interpellantem profectionem €@@s]uam l[i]ctore[2m]2 stri[2n]2gens ensem deterruit. €@@Q.] Fabius Maximus a Vir[2i]2atho deuictus de-€@@f]ormem cum hostibus pacem fecit. Q. Occius €@@oppress]us [i]nsidiis Lusitanorum fortissime €@@. . . . . . . ] In aede uota est aqua Anio. Aqua @1 €@@Marcia in Capi]tolium contra Sibyllae carmina €@@perducta.] ō²’@@@@{1Col. VIII}1 ‹æCn. Pisone C. Po[2pi]2lli[o coss. €@@Chaldaei urbe [2e]2t It[alia abire iussi sunt. €@@A. Gabinius, uerna[e nepos, legem tulit ut €@@suffragium per ta[bellam ferretur. €@@Seruilius Caepio a[b equitibus quos Viriatho €@@obiecerat claus[us praetorio et paene ustus. €@@Audax Minurus [2D]2ita[lco a Caepione corrupti €@@Viriathum iugula[uerunt. ō’@@@@{1liber [LV}1 ‹ČP. Sc[i]pione D. Iunio [coss. €@@interfectores Viri[athi . . . praemium €@@negatum. C[um ex cu]ria [P. Scipionem et €@@Decim. Bru[tum coss.] S. Licini[us et C. Curiatius €@@trib. pl. in carc[er]em [c]oll[ocauissent, €@@precibus populi mul[t]a re[missa . . . . . . . . , qui €@@trib. pl. pro commodis pop[uli agebat et €@@omnibus luct[2u]2i expirauit, co[e]un[te . . . De- @1 €@@sertores in comitio uirgis cae[si sunt et sestertiis €@@singulis uenierunt. €P. Africanus cum L. Cottam [accu]sar[et €@@magnitudinem nom[inis eum] cad[ere noluerunt. €@@Lusitani uastati. A N[uman]tin[is . . . €@@Diodotus Tryphon An[tioc]hum [regem occi-€@@dit Suriaque potitus e[st. €M. Aemilio C. Hostilio M[an]cino [coss. €@@Decimus Brutus in Hispania re b[ene gesta €@@Obliuionis flumen planus trans[iit. @1 šž