¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¯ôÿ@@@@{1DE €@@@@CHOROGRAPHIA}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Liber primus}1 ‘@@Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime €capax_constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum €perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna €materia_verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, €si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absolvat. dicam autem alias plura et exactius, nunc €ut quaeque erunt clarissima et strictim. ac primo quidem quae sit forma €totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur €expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, €atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum €incolarumque memoranda sunt. id quo facilius sciri possit atque accipi, €paulo altius summa repetetur. @@Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, €unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. partibus differt; €unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio. huius €medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera €quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quin-€que distinguitur. mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae €habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. antichthones €alteram, nos alteram incolimus. illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus, huius dicendus est. haec ergo ab ortu porrecta ad €occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, €ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a sep-€tentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. suis locis illa referentur. hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens @1 €terras aperit atque intrat. tum longe lateque diffusum abigit vaste €cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum €agitur, ut minus mille passibus pateat. inde se rursus sed modice ad-€modum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. quo €cum est acceptum, ingens iterum et %magno et paludi% ceterum exi-€guo ore coniungitur. id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo Nostrum mare dicitur. angustias introitumque venientis nos fretum, €Graeci porthmon appellant. qua diffunditur alia aliis locis cognomina €acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi €expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit €Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis. hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, €in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem €vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pela-€gus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam €vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. €ultra quicquid est, Asia est. @@Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis dif-€ferens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. €ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in €latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas €pelagus inmissum est. inde cum aliquatenus solida processit, ex illo €oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico €Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit €tam lata quam fuerat. dein cum iam in suum finem aliarumque terra-€rum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. ora eius cum alveo Nili amnis €ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit; €dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se €ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua €ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum €Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque @1 conplexa fit ripa qua Tanais est. in ea primos hominum ab oriente €accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis €incolunt, Indi [2et Scythae]2 ultima: ambo late patentes neque in hoc €tantum pelagus effusi. spectant enim etiam meridiem Indi, oramque €Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis €gentibus occupant. spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, €nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident. Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum €Persicum. hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. €ab his quod in Africam restat Aethiopum est. illic Caspiani Scythis €proximi sinum Caspium cingunt. ultra Amazones ultraque eas Hyper-borei esse memorantur. interiora terrarum multae variaeque gentes €habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, €Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharum-€que deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, €Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, €Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi €in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina €Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallo-graeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. rursus €ex his quae meridiem spectant %eaedemque gentes interiora litora% €tenent usque ad sinum Persicum. super hunc sunt Parthi et Assyrii, €super illum alterum %Babylonii%, et super Aethiopas Aegyptii. ripis €Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. deinde Arabia €angusta fronte sequentia litora adtingit. ab ea usque ad flexum illum €quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia €et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. €ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. circa Pontum aliquot €populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. ad lacum Maeotici, €ad Tanain Sauromatae. @1 @@Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, €a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione €Britannicum oceanum. ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, €qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua €Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo verum et similis est. inde ad fretum nunc vaste €retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in €altum magnis frontibus evehit. extra fretum ad occidentem inaequalis €admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel €iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est. mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in €ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem] Grai Tyrrhenicum perhibent. gentium prima est Scythia, alia quam €dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem €pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. tum Graecia prominet, €Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat. €inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. in Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania. haec in occidentem diuque etiam ad septentrio-€nem diversis frontibus vergit. deinde rursus Gallia est longe et a nostris €litoribus hucusque permissa. ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, €illi ad Asiam. @@Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior €est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius €litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium €adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga €exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est. quantum €incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis @1 €sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut €infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam €frequens. mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopi-þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¡˜–cum, ab occidente Atlanticum dicimus. in ea parte quae Libyco adiacet €proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis €vocabulo cognomen inditum est Africa. cetera Numidae et Mauri €tenent, sed Mauri [2et]2 in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae €sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident. at super ea €quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes €et natio frequens multiplexque Gaetuli. deinde late vacat regio perpetuo €tractu inhabitabilis. tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas €et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. intra, si credere €libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et €Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent potius terras quam habitant. haec summa nostri orbis, hae maximae €partes, hae formae gentesque partium. nunc exactius oras situsque €dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus €ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde €stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare €attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti €operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat. @@Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente continge-€ret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania €dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. eius orae finis €Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelu-siam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant. in eo est €specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab €Antaeo, ut ferunt, conditum. extat rei signum parma elephantino €tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, @1 €quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque et inde eximie colunt. deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso €Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas €Herculis utrumque. addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum €iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea €mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. hic iam €mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu in-flectit. ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis €oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et segnitia gentis obscura. ex his tamen quae commemorare non piget €montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi €ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada €fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est €cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc €gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque. @@Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem €quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. urbium €quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, €quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol €ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea vocitatur inlustris. citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna €et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale €fluvius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium €Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri nullum rerum famaeve dispendium est. interius et longe satis a litore, €si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearum-€que fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia €marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque vestigia €effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse in-€venirique narrantur. @1 @@Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum €proprie nomen Africae usurpat. in ea sunt oppida Hippo Regius et Rusiccade et Thabraca. dein tria promunturia Candidum, Apollinis, €Mercurii, vaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hip-€ponensem vocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius ad-€positum est. in altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bag-€rada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, €illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim €imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc €tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Had-€rumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim adiacent ut inter ignobilia celeberrimae. Syrtis sinus est centum fere €milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit; verum €inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus. super €hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Minervae €cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae; faciuntque €ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris virginum inter se decertantium celebrant. ultra est Oea oppidum et €Cinyps fluvius per uberrima arva decidens, tum Leptis altera et Syrtis €nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit €quaque flexum agit amplior. eius promunturium est Borion, ab eoque €incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, et id promunturium est, inportuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen €ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine €ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis €amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non mane-€batur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, €ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset populari- @1 €bus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos €obrui pertulerunt. @@Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt Ham-€monis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes €quaedam austro sacra. haec cum hominum manu attingitur, ille in-€modicus exurgit harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus. €fons media nocte fervet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, €tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget, €sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit ita caldior rursus cum est media perfervet. in litore promunturia sunt €Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apol-€lonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene. Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. orae sic habi-€tantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam €linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more €venerantur. proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia €sunt quae mapalia appellantur. victus asper et munditiis carens. pri-€mores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus. humi €quies epulaeque capiuntur. vasa ligno fiunt aut cortice. potus est lac €sucusque bacarum. cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur. interiores incultius etiam €secuntur vagi pecora, utque [2e]2a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria €sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. quamquam €in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, €tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnati-que sunt nusquam pauci. ex his qui ultra deserta esse memorantur €Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agris-€que pestiferum. nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur. Trogodytae @1 €nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus. apud Garamantas etiam armenta sunt eaque €obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¡˜­ƒnulli certa uxor est. ex his qui tam confuso parentium coitu passim €incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnos-cunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut €oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere, €pro responsis ferunt somnia. feminis eorum sollemne est nocte qua €nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum €cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia in-signis est. nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec €vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum €quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur. Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris praeter effigiem €nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. haec de Africa. @@Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc €litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem €refugit. terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorum-€que animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus. hic ex desertis Africae missus nec statim €navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque €descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffundi-€tur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus coit ibi nomen hoc capit. inde partim asper partim navigia patiens in €immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso €alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam €atrox adhuc fervensque decurrit. tum demum placidior et iam bene €navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. €deinde [2iterum]2 iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem €Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis @1 tamen grandis evolvitur. non pererrat autem tantum eam sed aestivo €sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum €alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos €crocodilosque vastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex €ipsaque humo vitalia effingat. hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit €diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum €perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam formata ex parte adhuc terrena visuntur. crescit porro, sive quod solutae €magnis aestibus nives ex inmanibus Aethiopiae iugis largius quam €ripis accipi queant defluunt, sive quod sol hieme terris propior et ob id €fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenis-€simus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a €septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant, €aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt, €aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque €maior vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit, vel quod minus quam debet emittit. quod si est alter orbis suntque €oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a vero nimium €abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo €penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere quod tum hiemps sit unde oritur. alia quoque in his terris mira sunt. €in quodam lacu Chemmis insula lucos silvasque et Apollinis grande €sustinens templum natat, et quocumque venti agunt pellitur. pyramides €tricenum pedum lapidibus extructae, quarum maxima, tres namque €sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem €erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia passuum €in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque navibus satis est. Psammetici opus labyrinthus, domos mille et regias €duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac €tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, @1 €multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et €saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios €orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum proces-serat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. cultores regionum €multo aliter a ceteris agunt. mortuos fimo obliti plangunt: nec cremare €aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra penetralia conlocant. €suis litteris perverse utuntur. lutum inter manus, farinam calcibus €subigunt. forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera €illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus €scilicet] necesse est, his liberum est alere. cibos palam et extra tecta sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt. colunt effigies multorum €animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam €eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo €aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum €omnium numen est: bos niger certis maculis insignis et cauda lingua-€que dissimilis aliorum. raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed €divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime festus est. ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta €reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis €annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt, €quater cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc oritur. viginti [2milia]2 urbium Amasi regnante habitarunt et nunc €multas habitant. earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene, €Bubastis, Elephantine Thebae utique [2quae]2 ut Homero dictum est €centum portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim €principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena €armatorum milia effundere; in litore Alexandria Africae contermina, €Pelusium Arabiae. ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Seben-€nyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili €ostia. @1 @@Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior €ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana €et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua €in altum abit adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum €solis ostendat. @@Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque €nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co[2mmagene et]2 Sophene. hic €Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi se Ciliciae com-€mittit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis €tenuit longe potentissima. operibus certe eius insignia multa sunt; €duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi. ceterum in €Palaestina est ingens et munita admodum Gaza: sic Persae aerarium €vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum €peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. est non minor Ascalon; €est Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo €accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam €arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carmini-€bus ac fabulis, servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium €marinae beluae ossa immania ostentant. @@Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad €belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque €etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus, regnum proeliumque conmenti. in ea est [et] Tyros aliquando insula, €nunc adnexa terris [deficit], quod ab inpugnante quondam Alexandro €iacta [2sunt]2 opera. vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima. ab ea ad @1 €promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra €tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur. tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. inde €iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¡˜Äƒinflexo tractu litoris accipit. populi dites circumsident; situs efficit: €quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. in eo €prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et €in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnes-€que qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus €et ab eo statim Myriandros et Cilices. @@At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum €ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc €ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re €sinus Issicus dicitur. procul inde Hammodes promunturium inter €Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit. deinde urbs est olim a €Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc €Pompeiopolis tunc Soloe. iuxta in parvo tumulo Arati poetae moni-€mentum ideo referendum, quia_ignotum quam ob causam_iacta in id €saxa dissiliunt. non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti adnexum. supra specus est nomine Corycius €singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. grandi €namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum €clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. tunc alte demissus €et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et €totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher, €ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari duravere non satiet. unus in eum descensus est angustus asper quin-€gentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quid-€dam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima €perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. terret @1 €ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium. deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, €ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. ibi ingens amnis €ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum €impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. intra spatium €est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum. totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et €creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat. alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut €experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque um-€quam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia €nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus. duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sar-€pedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, inter-€que ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sar-€pedoni propior. @@In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter €fluvius Eurymedon. magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis €adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. mare €quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi. deinde alii duo validissimi €Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat €ita dictus. inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido €Pergaeam vocant templum. trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis €a Mopso condita finis Pamphyliae. @@Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, €ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promunturio grandem sinum claudit. Taurus ipse ab Eois litoribus @1 €exsurgens vaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem, €sinistro ad meridiem versus it in occidentem rectus et perpetuo iugo, €magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit, €exit in pelagus. idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua €spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum €Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria contingit Taurus iterum. post eius promunturium flumen est Limyra €et eodem nomine civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram €non inlustria. illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus €et oraculi fide Delphico simile. ultra est Xanthus flumen et Xanthos €oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos. @@Caria sequitur. habitant incertae originis. alii indigenas, sunt qui €Pelasgos, quidam Cretas existimant. genus usque eo quondam armorum €pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. hic castella €sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum €Calbim amnem Caunus oppidum valetudine habitantium infame. inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot coloniae, portus €duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen €est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus, €tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae €promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius €Cyrnon. tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Cera-micum sinum in recessu posita Euthana. Halicarnassos Argivorum €colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum €efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae €opus. trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda, €Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. in Iasio est Bargylos. @@Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a @1 €Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum €olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae €totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et €Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque civium inclutis €ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam vocant; urbem Hippin, €amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna, ut ferunt, adamati fabula nobilem. dein rursus inflexa cingit urbem €Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura €conplectitur. ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata quod eam communiter Iones colunt. ibi a fugitivis, ut aiunt, condita_ €nomen famae adnuit_Phygela. ibi Ephesus et Dianae clarissimum €templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi €Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto €Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit. at promunturium quo €sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant €efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene €insulae faciem. super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga €agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospec-€tant. in ipsa paene insula est Coryna. in sinu Smyrnaeo est Hermus €amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima. @@Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia, €et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. primam €urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit, €victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui €habitaverant dux Amazonum Cyme. supra Caicus inter Elaean decurrit €et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae @1 clarissimum antistitem. tum in promunturio est Cyna oppidum, quod €praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus, €retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. is primo parvis €urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. gremio interiore €campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem €quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum. duplex causa nominis iactatur. alii Ascanium Aeneae filium cum ibi €regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his €putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. hi An-tandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt. sequens þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¡˜Ý‚tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias. tum sinus alter €Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque €clarissima. hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium €statio. huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama quam natura maiora flumina. ipse mons, vetere divarum certamine et €iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris €solet aspici ostentat. namque ex summo vertice eius speculantibus €paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat €ita coire ac se coniungere videntur, donec magis magisque collecti pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant. ea cum diu €clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus. €diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens €et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam sol factus attollitur. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dar-€dania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. ab his €fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto €Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua €fluit latera sint. @@Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos @1 €et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris €commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen €ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum ten-€derent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere[2nt]2. tum rursus fit apertius mare Propontis. in id Granicus effunditur, €pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. trans €amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit, €quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesum-€que accepimus. post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, €quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius. flumen Ryndacos in quae secuntur emittit[2ur]2. circa angues nascuntur €immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles, €quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque €hiant, supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absor-€bent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere Myrlea. duo sunt inde modici sinus. alter Cianos nomine Cion amplecti-€tur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter €Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a Megarensibus conditam. dein propiores terrae iterum iacent, exiturique €in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque €disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus. ipsis in faucibus op-€pidum, in ore templum est: oppidi nomen Calchedon, auctor Archias Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso. hic €iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque €illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra €minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis €donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici €arcus maxime incurvos. brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non @1 €molli neque harenoso circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia €non profundus est fluctuosus atque fervens, olim ex colentium saevo €admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus dictus Euxinus. in eo primum Mariandyni urbem €habitant ab Argivo, ut ferunt, Hercule datam. Heraclea vocitatur, €id famae fidem adicit. iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt, pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant. tum Tios €oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlago-€num; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis, €citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi €filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit Armene. Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, €Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. secundum €Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus. in eo fuit Themis-€curum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant. Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum €est. ultra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus €omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam, €reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent, €atque ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis. dein minus feri, €verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. rarae urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres. inde is locus est ubi €finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi €litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. hic sunt €Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themista-€gora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula vetere pellis aureae nobilis. hinc orti montes longo se iugo et donec @1 €Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et €Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur, €idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus. at in primo €flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse, €et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni €vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. reliqua eius ferae €incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, €sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in confinio Maeotidis Sindones. in Heniochorum finibus Dioscorias €a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum ab ipsis terrarum cultoribus condita est. obliqua tunc regio et in latum €modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit; €quam duobus alveis in lacum et in mare profluens Coracanda paene €insulam reddit. quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea, et in ipso ore Cimmerium. hac ingressos lacus accipit longe lateque €diffusus, qua terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior €est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem prope Ponto similis. oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur €Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi €Ixamatae. apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut €ne militia quidem vacent. viri pedibus merent sagittisque depugnant, €illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis €intercepere trahendo conficiunt. nubunt tamen, verum ut nubiles €habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines manent. ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, €ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua @1 €brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis incitatusque decurrat. ripas eius Sauromatae et €ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina. €primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos €pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem €ligneam habitant. iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant alunturque venando. tum continuis rupibus late aspera et deserta €regio ad Aremphaeos usque permittitur. his iustissimi mores, nemora €pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. €sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, €ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus €ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum. @1  Ÿôÿ@@@@{1Liber secundus}1 ‘@@Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac €situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram €Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. in ea Riphaeis €montibus proxuma,_et huc enim pertinent_, cadentes adsidue nives þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¢…adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant. €deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi, €saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. hominum €primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur €Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. huius flexum Buces €amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus €plaustra habent dicti Amaxobioe. obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includit[2ur]2. in Paludem vergentia €Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panti-€capaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. super eos €sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus €includitur. alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia €diximus par et adversum, Parthenion alterum. oppidum adiacet Cher-€rone[2sus]2, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre. subit tum ripam €mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide, €refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent €paene insulam reddit. quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominan- @1 €tur, sinus Carcinites. in eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos €et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et €aliunde delapsa. nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, [2Ypacares per Nomadas]2 evolvitur. silvae deinde sunt quas maximas hae terrae €ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. terra tum €longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa €modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens €latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum €ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis €quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur. ideo dicta est Dromos Achilleos. tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter €Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, €placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. alit laetissima pabula €magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. longe €venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit, €tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca oppida, egreditur. Callippidas Hypanis includit. ex grandi palude €oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est €defluit. tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cog-€nomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis €et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacas-€que descendit. hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua exit sui nominis oppidum adtingit. at ille qui Scythiae populos a sequenti-€bus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine €exoritur. nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est, €deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot €amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum €Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis naviga-bilibus effluit. ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera €parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. corpora €ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt. @1 €capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt, €ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem €omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maxi-€marum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva €hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut €suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora vestiti. Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes €sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas €caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores €regii, arma tantum sagittae. vagi Nomades pecorum pabula secuntur, €atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. colunt Georgi €exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua custodiunt nec aliena contingunt. interius habitantium ritus asperior €et incultior regio est. bella caedesque amant, mosque est bellantibus €cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere. €ut quisque plures interem[er]it, ita apud eos habetur eximius; ceterum €expertem esse caedis inter opprobria vel maximum. ne foedera quidem €incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem €ubi permiscuere degustant. id putant mansurae fidei pignus certissimum. inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentis-€sima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. is inter €iocantis honos praecipuus est. pocula ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt. apud Anthropophagos ipsae €etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus €equos seque velant, illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis €atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur. Mars omnium @1 €deus; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro €victumis feriunt. terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerum-€que flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles €ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant. @@His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in €Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur. €regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda, €frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro €usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius €quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium €cultores arcuere. viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et €illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax. paucos amnis €qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos Hebrum et Neston [2et]2 €Strymona emittit. montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et €Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum €initiante, celebratos. e quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et Hadrian ex summo vertice ostendat. una gens Thraces €habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. quidam feri €sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. id varia opinio perficit; €alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extin-€gui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius €esse quam vivere. itaque lugentur apud quosdam puerperia natique €deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebran-tur. ne feminis quidem segnis animus est. super mortuorum virorum €corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia €plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos €magno certamine adfectant. moribus datur estque maxime laetum, cum in hoc contenditur vincere. maerent aliae vocibus, et cum acer-€bissimis planctibus efferunt. at quibus consolari eas animus est, arma @1 €opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, €si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, %manentque dominas proci%. nupturae virgines non a parentibus €viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt. utrum €fiat ex specie et moribus causa est. probae formosaeque in pretio sunt, €ceteras qui habeant mercede quaeruntur. vini usus quibusdam ignotus €est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit. in €litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde [2a]2 Milesiis deducta þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¢˜–ƒCallatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod €praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi €amplior foret similis. fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. est portus €Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo €in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna Apollonia. recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium €quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur, €urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. hactenus Pon-tus. deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in €Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt €Erginos et Atyras. tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et €Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. post locus quem €Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia. terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter €Hellespontum Aegaeumque procurrit. angustias Isthmon, frontem eius €Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem. @1 est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo €obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum €exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum €atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria €transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus €Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus €Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae, €sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam €deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit Hellespontum. Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit, €summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno €ambitu mollique circumagit. eius tractum legentibus praevectisque €Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens €iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas €urbes amplectitur, Alopeconensum et in altero Isthmi litore sitam Cardiam. eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. circa Hebrum €Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero €non poterat spatio mensum ferunt. dein promunturium Serrhion, et €quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. tum Sthe-nos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia. regio ulterior Diomeden €tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem €ab Hercule obiectum. turris quam Diomedis vocant signum fabulae €remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea €magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita condita est. ultra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes €sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris @1 €Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter €Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis €est longeque ortus et tenuis. alienis subinde aquis fit amplior, et ubi €non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit. Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres €cadunt surgere. capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet €non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. ceterum non €promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in pelagus. qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus €transnavigatusque est_adhuc freto navigabili pervius. ima eius tenent €parvae Pelasgorum coloniae. in summo fuit oppidum Acrothoon, in €quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium erat. Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, €tota in altum abit, angusta satis unde incipit. ibi est Potidaea, at ubi €latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab €Achivis capto Ilio remeantibus posita. @@Tum Macedonum populi [2ali]2quot urbes habitant, quarum Pelle €est maxime inlustris. alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, €Alexander etiam Asiae. in litore flexus Megybernaeus, inter promun-€turia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit. Canastraeo €promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat €gremium, modice in litora ingreditur. ceterum longis et in altum in-€missis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. in eum Axius per €Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. ante Axium Thes- @1 €salonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. a €Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat. terrae interiores €claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. hinc €non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula €belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime €calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia Tempe; hic Libethra carminum fontes. [obiacet] tum iam vaste et €multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab €septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit €Ioniis fluctibus obiacet. ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi €fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante, €donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur. deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis ex-€pandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, €ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque €Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa €sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simil-lima. a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, €Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis €clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian. de locis €atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt: €in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia, €in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi @1 €et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus; in Atthide €Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae, €in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et €Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre, in €Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Mes-senia Messene et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oeno-€mai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem €gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae opus est maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique €incingunt. in ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe, €Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in €Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei €Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas €faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admoventur adcendit. at cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon €et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. ille urbem Paga-€san amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida petentes inde Argo navem solvere memoratur. ab eo ad Sunium ten-€dentibus illa praenaviganda: Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in €his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, €Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorum-€que classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum mul-€tarumque virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus; Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphi- @1 €arai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¢˜®ƒnomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod spectat orientem. inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram €[atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. ibi est Piraeus, €Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo €cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio €submovens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit. in eo est €oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos vocant €celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana €colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque contuens. Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lace-€rant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem €Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos. €habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti, et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres. portus Saronicus et €Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Her-€miona his litoribus adposita sunt. inter Scyllaeon et Malean [2sinus €Argolicus dicitur, inter Malean]2 et Taenaron Laconicus, inter Taenaron et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius. in Argolico €sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in €Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et €specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, €in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. nomen dedit urbs @1 in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine. Messenii Pyliique terras colunt €et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam €tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod €Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id €nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit. in eo ad sep-€tentriones spectare litora incipiunt. in his est Aegion et Aegira et Olyros €et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha €et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. in Acarnania maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous. in Epiro nihil €Ambracio sinu nobilius est. facit sinus qui angustis faucibus et quae €minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes €quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum €regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his flexus est in Hadrian. hoc mare magno recessu litorum acceptum et €vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, €Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. €Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Enche-leae, Phaeaces. dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et €Liburni et Histri. urbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, €Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum ituris omen id visum est. ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, €Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habi-€tata, in quantum res transeunt! nunc Romana colonia. amnes autem @1 €Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum €Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. €Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum. @@De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca €dicentur: nota sunt omnia. ab Alpibus incipit in altum excedere, atque €ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter €Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum €mare et Inferum excurrit diu solida. verum ubi longe abiit, in duo €cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior. interiora €eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt €Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, €Calabri, Sallentini. ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Ap-€pennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Bruttii. urbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt €ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum €coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam [2a]2 pastoribus condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus. at in oris proxima €est a Tergeste Concordia. interfluit Timavus novem capitibus exsurgens, €uno ostio emissus; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam. ultra est Altinum. superiora late occupat litora Padus. namque ab imis €radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus colligit, €et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque €alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. unum de eis magnum Padum adpellant. inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus €diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet, €donec eum ex adverso litore Histriae eodem impetu profluens Hister €amnis excipiat. hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes @1 eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. a Pado ad Anconam €transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia, flumen €Metaurus atque Aesis. et illa in angusto illorum duorum promunturio-€rum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Grais €dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest. haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, €Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria, Truen-€tinum; id et fluvio qui praeterit nomen est. ab eo Frentani illa maritima €habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem €Trifernum amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque Garganum. sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias, €modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai €dixere Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant, €post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria €Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et Sallentina litora et urbs Graia Callipolis. hucusque Hadria, hucusque €Italiae latus alterum pertinet. frons eius in duo quidem se cornua, €sicut supra diximus, scindit: ceterum mare quod inter utraque admisit €tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non uno margine circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit. primus Tarentinus €dicitur inter promunturia Sallentinum et Lacinium, in eoque sunt €Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scyllaceus €inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia, Carcinus, €Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam, €Cauloniam, Locrosque circumdat. in Bruttio sunt Columna Rhegia, @1 Rhegium, Scylla, Taurianum et Metaurum. hinc in Tuscum mare flexus €est et eiusdem terrae latus alterum, Maticana, Hipponium Vibove, €Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus olim Phrygii €gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum oppidum, €Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae promunturium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Syrrentum, €Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli, €lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum, id nunc loci aliquando €Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora; Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae, €Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia citra Tiberim in hoc latere sunt. ultra Pyrgi, €Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina, €Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et €Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius. Alpes €ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¢˜Éƒmagno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso €impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque €in Thraciam penetrant. @@Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, €atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo €illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. pars Nostro mari ad-€posita_fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis_est magis culta @1 et magis consita ideoque etiam laetior. urbium quas habet opulen-€tissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cava-€rum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum €Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. sed antestat €omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo. in litoribus €aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia €rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. deinde est €Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam €et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo €ipsa Massilia. haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita, €nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat. inter €eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana €partem eius amnis navigabili alveo effundit. alioqui litus ignobile est, €lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon, €Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove €adiutum imbre lapidum ferunt. credas pluvisse, adeo multi passim et late iacent. Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit: €dein Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium €integer agens quantus venit egreditur, et inde contra in occidentem €ablatus aliquamdiu Gallias dirimit, post cursu in meridiem abducto €hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis et subinde grandior inter Volcas et Cavaras emittitur. ultra sunt stagna Volcarum, Ledum €flumen, castellum Latara, Mesua collis incinctus mari paene undique, €ac nisi quod angusto aggere continenti adnectitur insula. tum ex Ceben- @1 €nis demissus Arauris iuxta Agathan, secundum Beterras Orbis fluit. Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus €vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi Narbonem €adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus €usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. lacus accipit eum €Rubraesus nomine spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis aditu. ultra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non dulcibus €aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus €minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte €suspensus. id manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut insula natat, pellique se atque adtrahi patitur. quin et ex his quae ad €imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur. unde Grais nostrisque €etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii €lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus €erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu cap-tantium interfectus extrahitur. inde est ora Sordonum et parva flumina €Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae, €magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. tum inter €Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus €Galliae finis. @@Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum in €terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius €ad dexteram exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per om-€nem provinciam longo limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt adversa perveniat. ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undi-€que incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum €et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit €ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam €abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. tribus autem est @1 €distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars €Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam €Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua €septentrionem spectat oceano. illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica €maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nost-€rum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad sep-tentriones, fronte ad occasum. urbium de mediterraneis in Tarraconensi €clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba. at si litora €legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit, €dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons €Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter €exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis ad-pellant. inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Bae-€tulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis mon-€tem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius. €Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. Tulcis eam modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit. inde se in €terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. prior Suc-€ronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo €magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna €excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valen-tiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. sequens Ilici-€tanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. hic €iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam faciunt. verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter €Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum @1 €est. in illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad €ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula. fit deinde €angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae €litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila €et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare €prominens. is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat €occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum pervius prope quantum patet specus; et sinus ultra est in eoque Carteia, €ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa €Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. tum Mellaria €et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti oc-€cupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, €atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua €nostra maria sunt finit Europen. @@Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas €dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, €oratio excedat. paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodis-€simum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem €large ferunt. hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem usque contusa pro farre est. paucae et in Ponto, Leuce €Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs €est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, €ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas €quasi tela iaculatas. sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima €et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet, quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant. contra Thracium €Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¢˜ãƒdictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades. in Propon-tide tantum Proconnesos habitatur. extra Hellespontum earum quae @1 €Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa €litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis exposi-€tae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum €caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupa-verat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, €Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos, €in Lycia Rhodos. in illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos. quae contra Tauri pro-€munturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur. €in sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum €occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur, €ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes €ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos. Parabos in Phoenice €est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam €super aliena tecta sedem ponere licet. parva et Canopos Nili ostio quod €Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte €coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris €cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus €in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et €praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet. in Africa contra maiorem €Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra €Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memora-biles. plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope €Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos, €Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum @1 €feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem €promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum ex-€trudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima €est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat a litore. Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens €die ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens, €ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. aliquot in ea sunt €oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae Carystos et Chalcis. in Atthide Helene est nota stupro Helenae, et €Salamis excidio classis Persicae notior. circa Peloponneson etiam nunc €in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera €contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, €Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter €non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades €et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, €et vicina Hadriatico mari Corcyra. hae Thracum Graiorumque terris obiacent. at interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia, Thera, €Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros, €Lebinthos, Calymnia, Syme. hae quia dispersae sunt Sporades, at €Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, €Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae. @1 super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata €Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu meto-€pon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis, €adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate €fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime €tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt. urbium notissimae €Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea, €Moratusa, Dictynna. inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus fama Idaei montis excellit. iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, €Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo €adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. in €Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides, €nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexand-riae ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, aliquando ut ferunt continens €et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. id angustum €et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perflu-€it, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum. €Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. ipsa €ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae imaginem quae Delta dicitur efficit. Pachynum vocatur quod Grae-€ciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam €vergens Scyllae adversum est. causa nominis Pelorus gubernator ab €Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea €loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse @1 litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat. ab €eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec €fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas €et in his mirabilem Arethusam. fons est in quo visuntur iacta in Alphe-€um amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur €non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc agere alveum atque hic se rursus extollere. inter Pachynum et Lily-€baeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida €Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et €Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna praecipuam. montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris €ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis €ignibus flagrat. de amnibus Himera referendus, quia in media admo-€dum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore in Libycum alio in Tuscum mare devenit. circa Siciliam in Siculo freto €est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos, €Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli €adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle. sed Pithecusa, Leu-€cothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia [2ad]2iacent. ultra €aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria, €duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco litori propior, €inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt a barbaris colitur: Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod @1 €in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata €undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est €Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda €ita paene pestilens. in ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium antiquissimae Caralis et Sulci. at in Gallia quas referre conveniat solae €sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares €in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant, €et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur. €castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pol-lentia coloniae. Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu €Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non €fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers, €ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si in-vecta sunt sustineat. contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ¢˜þ‚quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo €inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana €humo circumsignaverunt, sine pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus, €qui alioqui solent obvios adpetere, adspectum eius pulveris aliquod €velut virus procul et cum pavore fugientibus. @1  Ÿôÿ@@@@{1Liber tertius}1 ‘@@Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur. restat €ille circuitus quem [2ut]2 initio diximus cingit oceanus. ingens infinitum-€que pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant, €modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque €invicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu €versum, sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum in-€sularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur €in medium et in semet ipsum redit, tanta vi semper inmissum, ut vasta €etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut marina destituat. neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo €mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, €si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus, €quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia ad-€tollant, an luna causas tantis meatibus praebeat. at ortus certe eius €occasusque variantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur ita recedere atque adventare conperimus. huc egressos €sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora €Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum €in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est. Turduli et Bastuli habitant. in proximo sinu portus est quem Gaditanum, €et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore €et procul a litore Hasta colonia. extra Iunonis ara templumque est, €in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impo-situm. Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam €diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem €lacum fecit, quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque simplici €alveo venerat tantus singulis effluit. tum sinus alter usque ad finem @1 €provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa con-tingunt. at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum €ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica abducit. qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia €dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se €ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, €Magnum quod ulterius est, in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Caetobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora. sinus inter-€sunt: et est in proximo Salacia, in altero Ulisippo et Tagi ostium, amnis €gemmas aurumque generantis. ab his promunturiis in illam partem €quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli veteres €Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promun-turii latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius. frons €illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox €paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens ad promunturium quod Celticum vocamus extenditur. totam Celtici €colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque per eos Avo, Celadus, €Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia. flexus ipse Lambri-acam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam. partem quae €prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina €non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars €iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. cetera super Tamarici Nerique €incolunt in eo tractu ultimi. hactenus enim ad occidentem versa litora pertinent. deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a Celtico €promunturio ad Pyrenaeum usque. perpetua eius ora, nisi ubi modici recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est. in €ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres. @1 €in Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu €excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo €etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. €in Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant €in paene insula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque terras ante ignobiles. at ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt €orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia €contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum [rerum] €spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam ubi ad occidentem litus exporrigunt. tractum Cantabri et Vardulli €tenent: Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina €nostro ore concipi nequeant. per %eundi% et Salaenos Saunium, per €Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et %Devales Tritino €Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada.% Vardulli €una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit His-€panias. @@Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in €altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro His-€pania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu €adflexa ad occidentem litus advertit. tunc ad septentriones conversa iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. terra €est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus. €quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit, salubris, et noxio genere animalium minime frequens. gentes superbae super- @1 €stitiosae aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et €gratissimam diis victimam crederent. manent vestigia feritatis iam €abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi €devotos altaribus admovere, delibant. habent tamen et facundiam suam magistrosque sapientiae druidas. hi terrae mundique magni-€tudinem et formam, motus caeli ac siderum et quid dii velint, scire €profitentur. docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, €aut in specu aut in abditis saltibus. unum ex his quae praecipiunt in €vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse ani-€mas vitamque alteram ad manes. itaque cum mortuis cremant ac defo-€diunt apta viventibus. olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti €deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una vic-turi libenter inmitterent. regio quam incolunt omnis Comata Gallia. €populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. €namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, €inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, €Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque opulentissimae in €Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum. Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut €solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. at ubi €obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro €remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto €magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec €maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis €exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda praecipitat. in eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli €aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur €editiora quis obiacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec ut prius €tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt. ab Garunnae @1 €exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis €adversa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis €ad Ossismos usque deflexa. ab illis enim iterum ad septentriones frons €litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet. Rhenus þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ£˜˜‚Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum. €mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc €dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus, €ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late receden-€tibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur, €eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque €fluvius emittitur. @@Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, €ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat oceanico litore obducta est. qui habitant immanes sunt animis atque €corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando €animos, corpora adsuetudine laborum maxime frigoris. nudi agunt €antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est. viri sagis velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme. nandi non patientia €tantum illis, studium etiam est. bella cum finitimis gerunt, causas eorum €ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident, €nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent vasta sint. ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum €hospitibus boni, mitesque supplicibus. victu ita asperi incultique, ut €cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis €pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt. terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna €ex parte silvis ac paludibus invia. paludium Suesia, Metia et Melsyagum €maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent, sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior. mon- @1 €tium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore €Romano. amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, €in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi. super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis €refertus est. hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late €patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac €saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; €qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus €et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se subinde longo supercilio inflexum est. in eo sunt Cimbri et Teutoni, €ultra ultimi Germaniae Hermiones. @@Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula €amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. €gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita ingenii. non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. ut invitavere €pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens €semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis €atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles €sint, natis statim dextra aduritur mamma. inde expedita in ictus manus quae exeritur, virile fit pectus. arcus tendere equitare venari puellaria €pensa sunt; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non per-€cussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas. @@Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis €rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati. €in Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque €montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis €sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est. terra angusta €aprica per se fertilis. cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium @1 €et beatius vivunt. quippe festo semper otio laeti non bella novere non €iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse €initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterio-€ribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse €referuntur. habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis €quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe praecipitant. id eis funus eximium est. mare Caspium ut €angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, €atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum €in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem €proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine €portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera €refertum et ideo minus navigabile. ad introeuntium dextram Scythae Nomades freti litoribus insident. intus sunt ad Caspium sinum Caspii €et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani €et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum €Derbices. multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt, sed qui famam €habeat %ex Ceraunis montibus uno alveo descendit, duobus exit in Caspium. Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, €labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam in-€tuearis, manifestus; cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus €pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad €opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque devol-€vitur, adeo citus, ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non €declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet evehat, plus €iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens; €deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus, iterum-que per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur. Cyrus et Cam-€byses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi [et] in diversa @1 €abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis €defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum uno ore perveniunt. Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sug-€dianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic €incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occur-€rens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem con-verso inter Amardos et Pesticos os aperit. silvae alia quoque dira animalia €verum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saevum ferarum genus et €usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi €nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde €repetito solitum et facile sit. causa ex eo est, quod ubi ille interceptos €earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu €frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad €cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, €donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat. ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne €oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta. sed praeter physicos Homerumque qui universum orbem mari circum-€fusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic €certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita €rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quos-€dam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent €requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, €emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat €ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo €deserta sunt. @@His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae @1 €ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas €praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et €veluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam €ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, €medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem €opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus religione €vetustate opibus inlustre. Tyrii constituere; cur sanctum sit, ossa eius €ibi sita efficiunt; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ£˜¯sunt; opes tempus aluit. in Lusitania Erythia est quam Geryonae habi-€tatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri fertiles, ut €cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem €novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. in €Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiteridas adpellant. Sena in Britannico mari Ossismicis adversa €litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua €virginitate sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant, €putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare €carminibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud €alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicare, sed nonnisi dedita navigantibus, et in id tantum, ut se consulerent profectis. Britannia €qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. €quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indo-€mitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, pro-€priarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus por-tat. ceterum ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque €proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera €abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus per-€petuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diversos €angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana ingens fecunda, verum iis quae pecora quam homines benignius alant. fert nemora saltus- @1 €que, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo €retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia. fert populos €regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a con-€tinenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus €dites,_incertum ob decorem an quid aliud_vitro corpora infecti. causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem €infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae €possident. dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et €curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utun-tur. super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque €aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, €verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut €se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diu-€tius pasta dissiliant. cultores eius inconditi sunt et omnium virtutium €ignari [2magis]2 quam aliae gentes [aliquatenus tamen gnari], pietatis admodum expertes. triginta sunt Orcades angustis inter se diductae €spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae. in illo sinu quem €Codanum diximus %ex iis% Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita magnitudine antestat. quae Sarmatis adversa €sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant €modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una et continens terra. in his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et €avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, €quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae_nudis €alioquin_pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, [2apud]2 auctores etiam_quos sequi non pigeat_invenio. Thyle Belcarum @1 €litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus. in ea, quod €ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt, sed per €hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam €se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore €proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam manifestior non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat. Talge €in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans, €sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent, €diis parata existimantes diisque servanda. aliquot et illis oris quas €desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus €Scythicas vocant. @@Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis €orientem. pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob €nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt €Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili. vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari in-€minentem nomine Tabim. longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt, €genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis absens peragit notissimum. India non Eoo tantum adposita pelago, sed €et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, €ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per €sexaginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris €abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant. ceterum €fertilis, et vario genere hominum aliorumque animalium scatet. alit €formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum @1 €penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire comme-€morant; immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu €corporis adficiant; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella €frondibus defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia veluti navigia binos et quaedam ternos etiam vehant. cultorum habitus €moresque dissimiles. lino alii vestiuntur aut lanis quas diximus, alii €avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars tantum obscena €velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut €elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter utantur. quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum €existimant, quosdam tantum pisces alunt. quidam proximos parentes €priusquam annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt, caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est. at ubi senectus €aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt mortemque in solitudine €nihil anxii expectant. prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae €contingit non expectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum gloria arcessunt. urbium quas incolunt_sunt autem plurimae_ €Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. famam hinc €praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur €esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent aut materia ingessit aut error. oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, €a Gange ad Colida, nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae €gentes et quodammodo Aethiopes. ab Colide ad Indum recta sunt litora, timidique populi et marinis opibus adfatim dites. Tamus pro-€munturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter [2Eo]2ae partis angulus €initiumque lateris ad meridiem versi, Ganges et Indus amnes. ille multis €fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit @1 €omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus ex monte Propaniso €exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Ace-€sinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alveis undam lato spatio €trahit. hinc paene Gangen magnitudine exaequat. post ubi saepe aliquot €magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, €donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus exeat. ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei €soli_ita veteres tradidere_altera argentei, atque ut maxime videtur, €aut ex re nomen aut ex vocabulo fabula est. Taprobane aut grandis €admodum insula aut prima pars orbis alterius. id parcius dicitur, sed €quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope verum est. contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo inhabitabilia, ut €ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia €Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens. [2Ariane]2 þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ£˜Ç„inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta; humus €cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non €grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima €accepimus. @@Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod ibi Erythras €regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare, pro-€fundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. primo €recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum €patens sinus erat. sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum sinus aperit: Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior. €Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium €quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa €portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit for- @1 mam capitis humani. Arabici et os artius et latitudo minor est, maior €aliquanto recessus et multo magis longa latera. init penitus introrsusque, €dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior. ab his €quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur, €deserta sunt. in ipso Carmanii [2in]2navigantium dextera positi sine veste €ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se velant, carne vescuntur, €praeter capita toto corpore hirsuti. interiora Cedrosi, dehinc Persae habitant. Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt. in €parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque €sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat. Euphrates €immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque €decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus €aquis piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius, €acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem petit, ni Taurus obstet in nostra maria venturus. inde ad meridiem €avertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in €pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus despectus €emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit. alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. €Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis €aliorumque odorum maxime ferax. maiorem Sabaei tenent partem, ostio €proximam et Carmaniis contrariam Macae. frontem quae inter ostia €ostenditur silvae cautesque exasperant. aliquot sunt in medio insulae €sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara quam ceterae. alterum sinum undique Arabes incingunt. ab ea parte €quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, €in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et @1 €Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris €et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum €odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referundus quod ex Nili alveo dioryge adductus. extra sinum, verum in flexu tamen etiam-€num Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai €habitant, hi quos ex facto quia serpentibus vescuntur Ophiophagos €vocant. fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defecit. sunt multa volucrum multa €serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos €admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum €paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, €atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso agmine excipi pugnaque confici traditum est. de volucribus praecipue €referenda Phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur partuve €generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat solviturque; dein €putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex €se rursus renascitur. cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa murra €Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae €bustis inferens memorando funere consecrat. ipsum promunturium quo €id mare cluditur Aceraunis saltibus invium est. @@Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus primo €ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere €quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti €Automoles: pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores [2sunt]2 veluti optimarum alii virtutium. illis mos est cui potissimum pareant €specie ac viribus legere. apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod €minus est pretiosius censent. aere exornantur, auro vincla sontium @1 fabricant. est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet vesci €volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt adfirmant innasci subinde divinitus. est lacus quo perfusa corpora quasi €uncta pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae €incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frond-€ibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat. sunt et saevis-€simae ferae omni colore varii lycaones et quales accepimus sphinges. sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi. ceterum €oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. vasta omnia vastis €praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. inde ingens et sine €cultoribus tractus. dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus ca-€peretne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: verum et[si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per €oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari €sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum €nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, €Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque pervectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua. sunt autem trans ea €quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, €alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, €nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum €incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium ab-sorbere dicuntur. sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus €ignis fuit adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit. super €eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum @1 €feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua €sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri €ne reluctentur vix vinculis possint. hoc Hanno rettulit et quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est. ultra hunc sinum mons altus, ut Graeci vocant Theon [2ochema]2, perpetuis ignibus flagrat. ultra €montem viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur €patentes magis campi quam ut perspici possint [2Aegi]2panum Satyro-€rumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit, €nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta et €silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late iacentia €ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes maius humanis. tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, €nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hes-€perio[2e]2. in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est: €Nuchul ab incolis dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari €sed a barbaro ore corruptus. alit et [2pa]2pyrum et minora quidem eius-dem tamen generis animalia. aliis amnibus in oceanum vergentibus solus €in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum €est. inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu €per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere; ceterum þ¹²¹ÿï°°±ÿï‚ÃèïòÿïƒÍåìáÿ£˜á…spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur exsurgere. catoblepas non grandis fera, verum grande et praegrave caput €aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa apud hos €gignitur, ob vim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu morsuque nihil umquam saeviat, oculos eius vidisse mortiferum. contra €eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt aliquando Gorgonum. €ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est finiuntur. @@Inde incipit frons illa quae in occidentem vergens mari Atlantico €adluitur. prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta @1 €sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus. exustis insulae ad-positae sunt quas Hesperidas tenuisse memoratur. in harenis mons est €Atlas, de se consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius, €et quo magis surgit exilior, qui quod altius quam conspici potest usque €in nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo vertice sed sus-tinere quoque dictus est. contra Fortunatae insulae abundant sua sponte €genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil sollicitos alunt, €beatius quam aliae urbes excultae. una singulari duorum fontium ingenio €maxime insignis: alterum qui gustavere risu solvuntur in mortem; ita adfectis remedium est ex altero bibere. ab eo tractu quem ferae in-€festant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere €potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad €Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur admodum inopes. hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro tere-€bintho ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium €ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum. reliqua est ora Maure-€taniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus, €isdem opibus sed minus dives. ceterum solo etiam ditior et adeo est €fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet, sed quaedam profundat etiam non sata. hic Antaeus regnasse dicitur €et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus €resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus: unde €ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur eveniunt. hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo €diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulen-€tissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem @1 €Sala et Lixos flumini Lixo proxima. ultra est colonia et fluvius Gna et €unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens pro-€munturium, operis huius atque Atlantici litoris terminus. @1 ðþ