@@@@{1AMORES}1 @@@@{1LIBER PRIMUS}1 @@@@{1EPIGRAMMA IPSIUS}1 Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, @@tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus. ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas, @@at levior demptis poena duobus erit. @@@@{1I}1 Arma gravi numero violentaque bella parabam @@edere, materia conveniente modis. par erat inferior versus_risisse Cupido @@dicitur atque unum surripuisse pedem. 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? @@Pieridum vates, non tua turba sumus. quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae, @@ventilet accensas flava Minerva faces? quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, @@lege pharetratae Virginis arva coli? @1 crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum @@instruat, Aoniam Marte movente lyram? sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; @@cur opus adfectas, ambitiose, novum? an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? @@vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est? cum bene surrexit versu nova pagina primo, @@attenuat nervos proximus ille meos; nec mihi materia est numeris levioribus apta, @@aut puer aut longas compta puella comas.' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta @@legit in exitium spicula facta meum, lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, @@'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!' Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. @@uror, et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: @@ferrea cum vestris bella valete modis! cingere litorea flaventia tempora myrto, @@Musa, per undenos emodulanda pedes! @@@@{1II}1 Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur @@strata, neque in lecto pallia nostra sedent, et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, @@lassaque versati corporis ossa dolent? @1 nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. @@an subit et tecta callidus arte nocet? sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae, @@et possessa ferus pectora versat Amor. Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? @@cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus. vidi ego iactatas mota face crescere flammas @@et rursus nullo concutiente mori. verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri, @@detractant prensi dum iuga prima boves. asper equus duris contunditur ora lupatis, @@frena minus sentit, quisquis ad arma facit. acrius invitos multoque ferocius urget @@quam qui servitium ferre fatentur Amor. En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido; @@porrigimus victas ad tua iura manus. nil opus est bello_veniam pacemque rogamus; @@nec tibi laus armis victus inermis ero. necte comam myrto, maternas iunge columbas; @@qui deceat, currum vitricus ipse dabit, inque dato curru, populo clamante triumphum, @@stabis et adiunctas arte movebis aves. ducentur capti iuvenes captaeque puellae; @@haec tibi magnificus pompa triumphus erit. ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo @@et nova captiva vincula mente feram. @1 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, @@et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens @@vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet. blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, @@adsidue partes turba secuta tuas. his tu militibus superas hominesque deosque; @@haec tibi si demas commoda, nudus eris. Laeta triumphanti de summo mater Olympo @@plaudet et adpositas sparget in ora rosas. tu pinnas gemma, gemma variante capillos @@ibis in auratis aureus ipse rotis. tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures; @@tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis. non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae; @@fervida vicino flamma vapore nocet. talis erat domita Bacchus Gangetide terra; @@tu gravis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, @@parce tuas in me perdere, victor, opes! adspice cognati felicia Caesaris arma_ @@qua vicit, victos protegit ille manu. @@@@{1III}1 Iusta precor: quae me nuper praedata puella est, @@aut amet aut faciat, cur ego semper amem! @1 a, nimium volui_tantum patiatur amari; @@audierit nostras tot Cytherea preces! Accipe, per longos tibi qui deserviat annos; @@accipe, qui pura norit amare fide! si me non veterum commendant magna parentum @@nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris renovatur campus aratris, @@temperat et sumptus parcus uterque parens_ at Phoebus comitesque novem vitisque repertor @@hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, et nulli cessura fides, sine crimine mores @@nudaque simplicitas purpureusque pudor. non mihi mille placent, non sum desultor amoris: @@tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, @@vivere contingat teque dolente mori! te mihi materiem felicem in carmina praebe_ @@provenient causa carmina digna sua. carmine nomen habent exterrita cornibus Io @@et quam fluminea lusit adulter ave, quaeque super pontum simulato vecta iuvenco @@virginea tenuit cornua vara manu. nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, @@iunctaque semper erunt nomina nostra tuis. @1 @@@@{1IV}1 Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem_ @@ultima coena tuo sit, precor, illa viro! ergo ego dilectam tantum conviva puellam @@adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit, alteriusque sinus apte subiecta fovebis? @@iniciet collo, cum volet, ille manum? desino mirari, posito quod candida vino @@Atracis ambiguos traxit in arma viros. nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent_ @@vix a te videor posse tenere manus! Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris @@da mea nec tepidis verba ferenda Notis! ante veni, quam vir_nec quid, si veneris ante, @@possit agi video; sed tamen ante veni. cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto @@ibis, ut accumbas_clam mihi tange pedem! me specta nutusque meos vultumque loquacem; @@excipe furtivas et refer ipsa notas. verba superciliis sine voce loquentia dicam; @@verba leges digitis, verba notata mero. cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae, @@purpureas tenero pollice tange genas. siquid erit, de me tacita quod mente queraris, @@pendeat extrema mollis ab aure manus. @1 cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, @@versetur digitis anulus usque tuis. tange manu mensam, tangunt quo more precantes, @@optabis merito cum mala multa viro. Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto; @@tu puerum leviter posce, quod ipsa voles. quae tu reddideris ego primus pocula sumam, @@et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, @@reice libatos illius ore cibos. nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, @@mite nec in rigido pectore pone caput; nec sinus admittat digitos habilesve papillae; @@oscula praecipue nulla dedisse velis! oscula si dederis, fiam manifestus amator @@et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, @@illa mihi caeci causa timoris erunt. nec femori committe femur nec crure cohaere @@nec tenerum duro cum pede iunge pedem. multa miser timeo, quia feci multa proterve, @@exemplique metu torqueor, ecce, mei. saepe mihi dominaeque meae properata voluptas @@veste sub iniecta dulce peregit opus. hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris, @@conscia de tergo pallia deme tuo. vir bibat usque roga_precibus tamen oscula desint!_ @@dumque bibit, furtim si potes, adde merum. @1 si bene conpositus somno vinoque iacebit, @@consilium nobis resque locusque dabunt. cum surges abitura domum, surgemus et omnes, @@in medium turbae fac memor agmen eas. agmine me invenies aut invenieris in illo: @@quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; @@separor a domina nocte iubente mea. nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis, @@qua licet, ad saevas prosequar usque fores. oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: @@quod mihi das furtim, iure coacta dabis. verum invita dato_potes hoc_similisque coactae; @@blanditiae taceant, sitque maligna Venus. si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto; @@si minus, at certe te iuvet inde nihil. sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, @@cras mihi constanti voce dedisse nega! @@@@{1V}1 Aestus erat, mediamque dies exegerat horam; @@adposui medio membra levanda toro. pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae; @@quale fere silvae lumen habere solent, qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo, @@aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. @1 illa verecundis lux est praebenda puellis, @@qua timidus latebras speret habere pudor. ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, @@candida dividua colla tegente coma_ qualiter in thalamos famosa Semiramis isse @@dicitur, et multis Lais amata viris. Deripui tunicam_nec multum rara nocebat; @@pugnabat tunica sed tamen illa tegi. quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, @@victa est non aegre proditione sua. ut stetit ante oculos posito velamine nostros, @@in toto nusquam corpore menda fuit. quos umeros, quales vidi tetigique lacertos! @@forma papillarum quam fuit apta premi! quam castigato planus sub pectore venter! @@quantum et quale latus! quam iuvenale femur! Singula quid referam? nil non laudabile vidi @@et nudam pressi corpus ad usque meum. Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo. @@proveniant medii sic mihi saepe dies! @@@@{1VI}1 Ianitor_indignum!_dura religate catena, @@difficilem moto cardine pande forem! quod precor, exiguum est_aditu fac ianua parvo @@obliquum capiat semiadaperta latus. @1 longus amor tales corpus tenuavit in usus @@aptaque subducto pondere membra dedit. ille per excubias custodum leniter ire @@monstrat: inoffensos derigit ille pedes. At quondam noctem simulacraque vana timebam; @@mirabar, tenebris quisquis iturus erat. risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido @@et leviter 'fies tu quoque fortis' ait. nec mora, venit amor_non umbras nocte volantis, @@non timeo strictas in mea fata manus. te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; @@tu, me quo possis perdere, fulmen habes. Adspice_uti videas, inmitia claustra relaxa_ @@uda sit ut lacrimis ianua facta meis! certe ego, cum posita stares ad verbera veste, @@ad dominam pro te verba tremente tuli. ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam_ @@heu facinus!_pro me nunc valet illa parum? redde vicem meritis! grato licet esse quod optas. @@tempora noctis eunt; excute poste seram! Excute! sic, inquam, longa relevere catena, @@nec tibi perpetuo serva bibatur aqua! ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, @@roboribus duris ianua fulta riget. urbibus obsessis clausae munimina portae @@prosunt; in media pace quid arma times? @1 quid facies hosti, qui sic excludis amantem? @@tempora noctis eunt; excute poste seram! Non ego militibus venio comitatus et armis; @@solus eram, si non saevus adesset Amor. hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; @@ante vel a membris dividar ipse meis. ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum @@mecum est et madidis lapsa corona comis. arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis? @@tempora noctis eunt; excute poste seram! Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis @@verba dat in ventos aure repulsa tua? at, memini, primo, cum te celare volebam, @@pervigil in mediae sidera noctis eras. forsitan et tecum tua nunc requiescit amica_ @@heu, melior quanto sors tua sorte mea! dummodo sic, in me durae transite catenae! @@tempora noctis eunt; excute poste seram! Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, @@raucaque concussae signa dedere fores? fallimur_inpulsa est animoso ianua vento. @@ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, @@huc ades et surdas flamine tunde foris! urbe silent tota, vitreoque madentia rore @@tempora noctis eunt; excute poste seram! @1 Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, @@quem face sustineo, tecta superba petam. nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent; @@illa pudore vacat, Liber Amorque metu. omnia consumpsi, nec te precibusque minisque @@movimus, o foribus durior ipse tuis. non te formosae decuit servare puellae @@limina, sollicito carcere dignus eras. Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, @@inque suum miseros excitat ales opus. at tu, non laetis detracta corona capillis, @@dura super tota limina nocte iace! tu dominae, cum te proiectam mane videbit, @@temporis absumpti tam male testis eris. Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem; @@lente nec admisso turpis amante, vale! vos quoque, crudeles rigido cum limine postes @@duraque conservae ligna, valete, fores! @@@@{1VII}1 Adde manus in vincla meas_meruere catenas_ @@dum furor omnis abit, siquis amicus ades! @1 nam furor in dominam temeraria bracchia movit; @@flet mea vaesana laesa puella manu. tunc ego vel caros potui violare parentes @@saeva vel in sanctos verbera ferre deos! Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax @@stravit deprensos lata per arva greges, et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes @@ausus in arcanas poscere tela deas? ergo ego digestos potui laniare capillos? @@nec dominam motae dedecuere comae. sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam @@Maenalias arcu sollicitasse feras; talis periuri promissaque velaque Thesei @@flevit praecipites Cressa tulisse Notos; sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, @@procubuit templo, casta Minerva, tuo. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit? @@ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu. sed taciti fecere tamen convicia vultus; @@egit me lacrimis ore silente reum. ante meos umeris vellem cecidisse lacertos; @@utiliter potui parte carere mei. in mea vaesanas habui dispendia vires @@et valui poenam fortis in ipse meam. quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae? @@debita sacrilegae vincla subite manus! an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, @@plecterer_in dominam ius mihi maius erit? @1 pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. @@ille deam primus perculit_alter ego! et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare @@laesa est; Tydides saevus in hoste fuit. I nunc, magnificos victor molire triumphos, @@cinge comam lauro votaque redde Iovi, quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, @@clamet 'io! forti victa puella viro est!' ante eat effuso tristis captiva capillo, @@si sinerent laesae, candida tota, genae. aptius impressis fuerat livere labellis @@et collum blandi dentis habere notam. denique, si tumidi ritu torrentis agebar, @@caecaque me praedam fecerat ira suam, nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, @@nec nimium rigidas intonuisse minas, aut tunicam a summa diducere turpiter ora @@ad mediam?_mediae zona tulisset opem. At nunc sustinui raptis a fronte capillis @@ferreus ingenuas ungue notare genas. adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu, @@caeduntur Pariis qualia saxa iugis. exanimis artus et membra trementia vidi_ @@ut cum populeas ventilat aura comas, ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, @@summave cum tepido stringitur unda Noto; suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, @@qualiter abiecta de nive manat aqua. @1 tunc ego me primum coepi sentire nocentem_ @@sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus. ter tamen ante pedes volui procumbere supplex; @@ter formidatas reppulit illa manus. At tu ne dubita_minuet vindicta dolorem_ @@protinus in vultus unguibus ire meos. nec nostris oculis nec nostris parce capillis: @@quamlibet infirmas adiuvat ira manus; neve mei sceleris tam tristia signa supersint, @@pone recompositas in statione comas! @@@@{1VIII}1 Est quaedam_quicumque volet cognoscere lenam, @@audiat!_est quaedam nomine Dipsas anus. ex re nomen habet_nigri non illa parentem @@Memnonis in roseis sobria vidit equis. illa magas artes Aeaeaque carmina novit @@inque caput liquidas arte recurvat aquas; scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo @@licia, quid valeat virus amantis equae. cum voluit, toto glomerantur nubila caelo; @@cum voluit, puro fulget in orbe dies. sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi; @@purpureus Lunae sanguine vultus erat. hanc ego nocturnas versam volitare per umbras @@suspicor et pluma corpus anile tegi. @1 suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex @@fulminat, et gemino lumen ab orbe venit. evocat antiquis proavos atavosque sepulcris @@et solidam longo carmine findit humum. Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; @@nec tamen eloquio lingua nocente caret. fors me sermoni testem dedit; illa monebat @@talia_me duplices occuluere fores: 'scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato? @@haesit et in vultu constitit usque tuo. et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; @@me miseram, dignus corpore cultus abest! tam felix esses quam formosissima, vellem_ @@non ego, te facta divite, pauper ero. stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. @@Mars abiit; signo nunc Venus apta suo. prosit ut adveniens, en adspice! dives amator @@te cupiit; curae, quid tibi desit, habet. est etiam facies, qua se tibi conparet, illi; @@si te non emptam vellet, emendus erat.' Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste, @@si simules, prodest; verus obesse solet. cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, @@quantum quisque ferat, respiciendus erit. forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae @@noluerint habiles pluribus esse viris; nunc Mars externis animos exercet in armis, @@at Venus Aeneae regnat in urbe sui. @1 ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit_ @@aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat. has quoque, quae frontis rugas in vertice portant, @@excute; de rugis crimina multa cadent. Penelope iuvenum vires temptabat in arcu; @@qui latus argueret, corneus arcus erat. labitur occulte fallitque volubilis aetas, @@ut celer admissis labitur amnis aquis. aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, @@canescunt turpi tecta relicta situ_ forma, nisi admittas, nullo exercente senescit. @@nec satis effectus unus et alter habent; certior e multis nec tam invidiosa rapina est. @@plena venit canis de grege praeda lupis. Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates @@donat? amatoris milia multa leges. ipse deus vatum palla spectabilis aurea @@tractat inauratae consona fila lyrae. qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; @@crede mihi, res est ingeniosa dare. nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus, @@despice; gypsati crimen inane pedis. nec te decipiant veteres circum atria cerae. @@tolle tuos tecum, pauper amator, avos! qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, @@quod det, amatorem flagitet ante suum! Parcius exigito pretium, dum retia tendis, @@ne fugiant; captos legibus ure tuis! @1 nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari, @@et cave ne gratis hic tibi constet amor! saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem, @@et modo, quae causas praebeat, Isis erit. mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum, @@neve relentescat saepe repulsus amor. surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; @@audiat exclusi verba receptus amans; et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso_ @@vanescit culpa culpa repensa tua. sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: @@saepe simultates ira morata facit. quin etiam discant oculi lacrimare coacti, @@et faciant udas illa vel ille genas; nec, siquem falles, tu periurare timeto_ @@commodat in lusus numina surda Venus. servus et ad partes sollers ancilla parentur, @@qui doceant, apte quid tibi possit emi; et sibi pauca rogent_multos si pauca rogabunt, @@postmodo de stipula grandis acervus erit. et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem; @@fit cito per multas praeda petita manus. cum te deficient poscendi munera causae, @@natalem libo testificare tuum! Ne securus amet nullo rivale, caveto; @@non bene, si tollas proelia, durat amor. ille viri videat toto vestigia lecto @@factaque lascivis livida colla notis. munera praecipue videat, quae miserit alter. @@si dederit nemo, Sacra roganda Via est. @1 cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, @@quod numquam reddas, commodet, ipsa roga! lingua iuvet mentemque tegat_blandire noceque; @@inpia sub dulci melle venena latent. Haec si praestiteris usu mihi cognita longo, @@nec tulerint voces ventus et aura meas, saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis, @@ut mea defunctae molliter ossa cubent.' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, @@at nostrae vix se continuere manus, quin albam raramque comam lacrimosaque vino @@lumina rugosas distraherentque genas. di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam, @@et longas hiemes perpetuamque sitim! @@@@{1IX}1 Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; @@Attice, crede mihi, militat omnis amans. quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas. @@turpe senex miles, turpe senilis amor. quos petiere duces animos in milite forti, @@hos petit in socio bella puella viro. pervigilant ambo; terra requiescit uterque_ @@ille fores dominae servat, at ille ducis. militis officium longa est via; mitte puellam, @@strenuus exempto fine sequetur amans. @1 ibit in adversos montes duplicataque nimbo @@flumina, congestas exteret ille nives, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros @@aptaque verrendis sidera quaeret aquis. quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis @@et denso mixtas perferet imbre nives? mittitur infestos alter speculator in hostes; @@in rivale oculos alter, ut hoste, tenet. ille graves urbes, hic durae limen amicae @@obsidet; hic portas frangit, at ille fores. Saepe soporatos invadere profuit hostes @@caedere et armata vulgus inerme manu. sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, @@et dominum capti deseruistis equi. nempe maritorum somnis utuntur amantes, @@et sua sopitis hostibus arma movent. custodum transire manus vigilumque catervas @@militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt, @@quosque neges umquam posse iacere, cadunt. Ergo desidiam quicumque vocabat amorem, @@desinat. ingenii est experientis amor. ardet in abducta Briseide magnus Achilles_ @@dum licet, Argeas frangite, Troes, opes! Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, @@et, galeam capiti quae daret, uxor erat. summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur @@Maenadis effusis obstipuisse comis. @1 Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit; @@notior in caelo fabula nulla fuit. ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; @@mollierant animos lectus et umbra meos. inpulit ignavum formosae cura puellae @@iussit et in castris aera merere suis. inde vides agilem nocturnaque bella gerentem. @@qui nolet fieri desidiosus, amet! @@@@{1X}1 Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis @@coniugibus belli causa duobus erat, qualis erat Lede, quam plumis abditus albis @@callidus in falsa lusit adulter ave, qualis Amymone siccis erravit in agris, @@cum premeret summi verticis urna comas_ talis eras; aquilamque in te taurumque timebam, @@et quidquid magno de Iove fecit amor. Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, @@nec facies oculos iam capit ista meos. cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis. @@haec te non patitur causa placere mihi. donec eras simplex, animum cum corpore amavi; @@nunc mentis vitio laesa figura tua est. et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos @@et nullas vestes, ut sit apertus, habet. @1 quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? @@quo pretium condat, non habet ille sinum! nec Venus apta feris Veneris nec filius armis_ @@non decet inbelles aera merere deos. Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere, @@et miseras iusso corpore quaerit opes; devovet imperium tamen haec lenonis avari @@et, quod vos facitis sponte, coacta facit. Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; @@turpe erit, ingenium mitius esse feris. non equa munus equum, non taurum vacca poposcit; @@non aries placitam munere captat ovem. sola viro mulier spoliis exultat ademptis, @@sola locat noctes, sola licenda venit, et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, @@et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit. quae Venus ex aequo ventura est grata duobus, @@altera cur illam vendit et alter emit? cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, @@quam socio motu femina virque ferunt? Non bene conducti vendunt periuria testes, @@non bene selecti iudicis arca patet. turpe reos empta miseros defendere lingua; @@quod faciat magni, turpe tribunal, opes; turpe tori reditu census augere paternos, @@et faciem lucro prostituisse suam. gratia pro rebus merito debetur inemptis; @@pro male conducto gratia nulla toro. @1 omnia conductor solvit; mercede soluta @@non manet officio debitor ille tuo. parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; @@non habet eventus sordida praeda bonos. non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, @@ut premerent sacrae virginis arma caput; e quibus exierat, traiecit viscera ferro @@filius, et poenae causa monile fuit. Nec tamen indignum est a divite praemia posci; @@munera poscenti quod dare possit, habet. carpite de plenis pendentes vitibus uvas; @@praebeat Alcinoi poma benignus ager! officium pauper numeret studiumque fidemque; @@quod quis habet, dominae conferat omne suae. est quoque carminibus meritas celebrare puellas @@dos mea; quam volui, nota fit arte mea. scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum; @@carmina quam tribuent, fama perennis erit. nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; @@quod nego poscenti, desine velle, dabo! @@@@{1XI}1 Colligere incertos et in ordine ponere crines @@docta neque ancillas inter habenda Nape, @1 inque ministeriis furtivae cognita noctis @@utilis et dandis ingeniosa notis saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, @@saepe laboranti fida reperta mihi_ accipe et ad dominam peraratas mane tabellas @@perfer et obstantes sedula pelle moras! nec silicum venae nec durum in pectore ferrum, @@nec tibi simplicitas ordine maior adest. credibile est et te sensisse Cupidinis arcus_ @@in me militiae signa tuere tuae! si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices; @@cetera fert blanda cera notata manu. Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas, @@verum continuo fac tamen illa legat. adspicias oculos mando frontemque legentis; @@et tacito vultu scire futura licet. nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto; @@odi, cum late splendida cera vacat. conprimat ordinibus versus, oculosque moretur @@margine in extremo littera rasa meos. Quid digitos opus est graphio lassare tenendo? @@hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!' non ego victrices lauro redimire tabellas @@nec Veneris media ponere in aede morer. subscribam: '&7veneri fidas sibi naso ministras& @@&7dedicat, at nuper vile fuistis acer&.' @1 @@@@{1XII}1 Flete meos casus_tristes rediere tabellae @@infelix hodie littera posse negat. omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet, @@ad limen digitos restitit icta Nape. missa foras iterum limen transire memento @@cautius atque alte sobria ferre pedem! Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, @@tuque, negaturis cera referta notis!_ quam, puto, de longae collectam flore cicutae @@melle sub infami Corsica misit apis. at tamquam minio penitus medicata rubebas_ @@ille color vere sanguinolentus erat. proiectae triviis iaceatis, inutile lignum, @@vosque rotae frangat praetereuntis onus! illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum, @@convincam puras non habuisse manus. praebuit illa arbor misero suspendia collo, @@carnifici diras praebuit illa cruces; illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, @@vulturis in ramis et strigis ova tulit. his ego commisi nostros insanus amores @@molliaque ad dominam verba ferenda dedi? aptius hae capiant vadimonia garrula cerae, @@quas aliquis duro cognitor ore legat; inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, @@in quibus absumptas fleret avarus opes. @1 Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi. @@auspicii numerus non erat ipse boni. quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus @@rodat, et inmundo cera sit alba situ? @@@@{1XIII}1 Iam super oceanum venit a seniore marito @@flava pruinoso quae vehit axe diem. 'Quo properas, Aurora? mane!_sic Memnonis umbris @@annua sollemni caede parentet avis! nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis; @@si quando, lateri nunc bene iuncta meo est. nunc etiam somni pingues et frigidus aer, @@et liquidum tenui gutture cantat avis. quo properas, ingrata viris, ingrata puellis? @@roscida purpurea supprime lora manu! Ante tuos ortus melius sua sidera servat @@navita nec media nescius errat aqua; te surgit quamvis lassus veniente viator, @@et miles saevas aptat ad arma manus. prima bidente vides oneratos arva colentes; @@prima vocas tardos sub iuga panda boves. tu pueros somno fraudas tradisque magistris, @@ut subeant tenerae verbera saeva manus; @1 atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, @@unius ut verbi grandia damna ferant. nec tu consulto, nec tu iucunda diserto; @@cogitur ad lites surgere uterque novas. tu, cum feminei possint cessare labores, @@lanificam revocas ad sua pensa manum. Omnia perpeterer_sed surgere mane puellas, @@quis nisi cui non est ulla puella ferat? optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet, @@ne fugerent vultus sidera mota tuos! optavi quotiens, aut ventus frangeret axem, @@aut caderet spissa nube retentus equus! invida, quo properas? quod erat tibi filius ater, @@materni fuerat pectoris ille color. Tithono vellem de te narrare liceret; @@fabula non caelo turpior ulla foret. illum dum refugis, longo quia grandior aevo, @@surgis ad invisas a sene mane rotas. at si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres, @@clamares: "lente currite, noctis equi!" Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis? @@num me nupsisti conciliante seni? adspice, quot somnos iuveni donarit amato @@Luna!_neque illius forma secunda tuae. ipse deum genitor, ne te tam saepe videret, @@commisit noctes in sua vota duas.' @1 Iurgia finieram. scires audisse: rubebat_ @@nec tamen adsueto tardius orta dies! @@@@{1XIV}1 Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' @@tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. at si passa fores, quid erat spatiosius illis? @@contigerant imum, qua patet usque, latus. quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? @@vela colorati qualia Seres habent, vel pede quod gracili deducit aranea filum, @@cum leve deserta sub trabe nectit opus. nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, @@sed, quamvis neuter, mixtus uterque color_ qualem clivosae madidis in vallibus Idae @@ardua derepto cortice cedrus habet. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti @@et tibi nullius causa doloris erant. non acus abrupit, non vallum pectinis illos. @@ornatrix tuto corpore semper erat; ante meos saepe est oculos ornata nec umquam @@bracchia derepta saucia fecit acu. saepe etiam nondum digestis mane capillis @@purpureo iacuit semisupina toro. tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, @@cum temere in viridi gramine lassa iacet. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, @@heu, male vexatae quanta tulere comae! @1 quam se praebuerunt ferro patienter et igni, @@ut fieret torto nexilis orbe sinus! clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! @@sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo! vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri; @@erudit admotas ipse capillus acus.' Formosae periere comae_quas vellet Apollo, @@quas vellet capiti Bacchus inesse suo! illis contulerim, quas quondam nuda Dione @@pingitur umenti sustinuisse manu. quid male dispositos quereris periisse capillos? @@quid speculum maesta ponis, inepta, manu? non bene consuetis a te spectaris ocellis; @@ut placeas, debes inmemor esse tui. non te cantatae laeserunt paelicis herbae, @@non anus Haemonia perfida lavit aqua; nec tibi vis morbi nocuit_procul omen abesto!_ @@nec minuit densas invida lingua comas. facta manu culpaque tua dispendia sentis; @@ipsa dabas capiti mixta venena tuo. Nunc tibi captivos mittet Germania crines; @@tuta triumphatae munere gentis eris. o quam saepe comas aliquo mirante rubebis, @@et dices: 'empta nunc ego merce probor, nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram. @@fama tamen memini cum fuit ista mea.' @1 Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra @@protegit ingenuas picta rubore genas. sustinet antiquos gremio spectatque capillos, @@ei mihi, non illo munera digna loco! Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est. @@postmodo nativa conspiciere coma. @@@@{1XV}1 Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, @@ingeniique vocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, @@praemia militiae pulverulenta sequi, nec me verbosas leges ediscere nec me @@ingrato vocem prostituisse foro? Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis @@quaeritur, in toto semper ut orbe canar. vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, @@dum rapidas Simois in mare volvet aquas; vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, @@dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe; @@quamvis ingenio non valet, arte valet. nulla Sophocleo veniet iactura cothurno; @@cum sole et luna semper Aratus erit; dum fallax servus, durus pater, inproba lena @@vivent et meretrix blanda, Menandros erit; @1 Ennius arte carens animosique Accius oris @@casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, @@aureaque Aesonio terga petita duci? carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, @@exitio terras cum dabit una dies; Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, @@Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, @@discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, @@et sua cum Gallo nota Lycoris erit. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri @@depereant aevo, carmina morte carent. cedant carminibus reges regumque triumphi, @@cedat et auriferi ripa benigna Tagi! vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo @@pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, @@atque a sollicito multus amante legar! pascitur in vivis Livor; post fata quiescit, @@cum suus ex merito quemque tuetur honos. ergo etiam cum me supremus adederit ignis, @@vivam, parsque mei multa superstes erit. @1 @@@@{1LIBER SECUNDUS}1 @@@@{1I}1 Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, @@ille ego nequitiae Naso poeta meae. hoc quoque iussit Amor_procul hinc, procul este, severae! @@non estis teneris apta theatra modis. me legat in sponsi facie non frigida virgo, @@et rudis ignoto tactus amore puer; atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu @@agnoscat flammae conscia signa suae, miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus @@conposuit casus iste poeta meos?' Ausus eram, memini, caelestia dicere bella @@centimanumque Gyen_et satis oris erat_ cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo @@ardua devexum Pelion Ossa tulit. in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, @@quod bene pro caelo mitteret ille suo_ Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi; @@excidit ingenio Iuppiter ipse meo. Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant; @@clausa tuo maius ianua fulmen habet. @1 blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi; @@mollierunt duras lenia verba fores. carmina sanguineae deducunt cornua lunae, @@et revocant niveos solis euntis equos; carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, @@inque suos fontes versa recurrit aqua. carminibus cessere fores, insertaque posti, @@quamvis robur erat, carmine victa sera est. Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles? @@quid pro me Atrides alter et alter agent, quique tot errando, quot bello, perdidit annos, @@raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? at facie tenerae laudata saepe puellae, @@ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. magna datur merces! heroum clara valete @@nomina; non apta est gratia vestra mihi! ad mea formosos vultus adhibete, puellae, @@carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! @@@@{1II}1 Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, @@dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. hesterna vidi spatiantem luce puellam @@illa, quae Danai porticus agmen habet. protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi. @@rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; @1 et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, @@quod nimium dominae cura molesta tua est. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri @@desine; quem metuit quisque, perisse cupit. vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret, @@unde nihil, quamvis non tueare, perit? sed gerat ille suo morem furiosus amori @@et castum, multis quod placet, esse putet; huic furtiva tuo libertas munere detur, @@quam dederis illi, reddat ut illa tibi. conscius esse velis_domina est obnoxia servo; @@conscius esse times_dissimulare licet. scripta leget secum_matrem misisse putato! @@venerit ignotus_postmodo notus erit. ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: @@visat! iudiciis aegra sit illa tuis. si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, @@inposita gremio stertere fronte potes. nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, @@quaesieris nec tu curva theatra time! conscius adsiduos commissi tollet honores_ @@quis minor est autem quam tacuisse labor? ille placet versatque domum neque verbera sentit; @@ille potens_alii, sordida turba, iacent. huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes; @@atque ambo domini, quod probat una, probant. cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, @@quod voluit fieri blanda puella, facit. @1 Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, @@et simulet lacrimas carnificemque vocet. tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, @@et veris falso crimine deme fidem. sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. @@haec fac, in exiguo tempore liber eris. Adspicis indicibus nexas per colla catenas? @@squalidus orba fide pectora carcer habet. quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat @@Tantalus_hoc illi garrula lingua dedit. dum nimium servat custos Iunonius Io, @@ante suos annos occidit; illa dea est! vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, @@unde vir incestum scire coactus erat. poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; @@vir doluit, famae damna puella tulit. crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, @@nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant. seu tepet, indicium securas prodis ad aures; @@sive amat, officio fit miser ille tuo. Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; @@iudicis illa sui tuta favore venit. viderit ipse licet, credet tamen ille neganti @@damnabitque oculos et sibi verba dabit. adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, @@et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' quid dispar certamen inis? tibi verbera victo @@adsunt, in gremio iudicis illa sedet. @1 Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus @@toxica, non stricto fulminat ense manus. quaerimus, ut tuto per te possimus amare. @@quid precibus nostris mollius esse potest? @@@@{1III}1 Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas @@mutua nec Veneris gaudia nosse potes! qui primus pueris genitalia membra recidit, @@vulnera quae fecit, debuit ipse pati. mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, @@si tuus in quavis praetepuisset amor. non tu natus equo, non fortibus utilis armis; @@bellica non dextrae convenit hasta tuae. ista mares tractent; tu spes depone viriles. @@sunt tibi cum domina signa ferenda tua. hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit; @@si careas illa, quis tuus usus erit? Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; @@indigna est pigro forma perire situ. fallere te potuit, quamvis habeare molestus; @@non caret effectu, quod voluere duo. aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, @@dum bene ponendi munera tempus habes. @1 @@@@{1IV}1 Non ego mendosos ausim defendere mores @@falsaque pro vitiis arma movere meis. confiteor_siquid prodest delicta fateri; @@in mea nunc demens crimina fassus eo. odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; @@heu, quam quae studeas ponere ferre grave est! Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; @@auferor ut rapida concita puppis aqua. non est certa meos quae forma invitet amores_ @@centum sunt causae, cur ego semper amem. sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, @@uror, et insidiae sunt pudor ille meae; sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, @@spemque dat in molli mobilis esse toro. aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, @@velle, sed ex alto dissimulare puto. sive es docta, places raras dotata per artes; @@sive rudis, placita es simplicitate tua. est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat @@carmina_cui placeo, protinus ipsa placet. est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet_ @@culpantis cupiam sustinuisse femur. molliter incedit_motu capit; altera dura est_ @@at poterit tacto mollior esse viro. haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, @@oscula cantanti rapta dedisse velim; @1 haec querulas habili percurrit pollice chordas_ @@tam doctas quis non possit amare manus? illa placet gestu numerosaque bracchia ducit @@et tenerum molli torquet ab arte latus_ ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, @@illic Hippolytum pone, Priapus erit! tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas @@et potes in toto multa iacere toro. haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque; @@conveniunt voto longa brevisque meo. non est culta_subit, quid cultae accedere possit; @@ornata est_dotes exhibet ipsa suas. candida me capiet, capiet me flava puella, @@est etiam in fusco grata colore Venus. seu pendent nivea pulli cervice capilli, @@Leda fuit nigra conspicienda coma; seu flavent, placuit croceis Aurora capillis. @@omnibus historiis se meus aptat amor. me nova sollicitat, me tangit serior aetas; @@haec melior, specie corporis illa placet. Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, @@noster in has omnis ambitiosus amor. @@@@{1V}1 Nullus amor tanti est_abeas, pharetrate Cupido!_ @@ut mihi sint totiens maxima vota mori. @1 vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, @@o mihi perpetuum nata puella malum! Non male deletae nudant tua facta tabellae, @@nec data furtive munera crimen habent. o utinam arguerem sic, ut non vincere possem! @@me miserum! quare tam bona causa mea est? felix, qui quod amat defendere fortiter audet, @@cui sua 'non feci!' dicere amica potest. ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, @@cui petitur victa palma cruenta rea. Ipse miser vidi, cum me dormire putares, @@sobrius adposito crimina vestra mero. multa supercilio vidi vibrante loquentes; @@nutibus in vestris pars bona vocis erat. non oculi tacuere tui, conscriptaque vino @@mensa, nec in digitis littera nulla fuit. sermonem agnovi, quod non videatur, agentem @@verbaque pro certis iussa valere notis. iamque frequens ierat mensa conviva relicta; @@conpositi iuvenes unus et alter erant. inproba tum vero iungentes oscula vidi_ @@illa mihi lingua nexa fuisse liquet_ qualia non fratri tulerit germana severo, @@sed tulerit cupido mollis amica viro; qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, @@sed Venerem Marti saepe tulisse suo. 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? @@iniciam dominas in mea iura manus! @1 haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum_ @@in bona cur quisquam tertius ista venit?' Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi @@conscia purpureus venit in ora pudor, quale coloratum Tithoni coniuge caelum @@subrubet, aut sponso visa puella novo; quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, @@aut ubi cantatis Luna laborat equis, aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, @@Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. hic erat aut alicui color ille simillimus horum, @@et numquam visu pulchrior illa fuit. spectabat terram_terram spectare decebat; @@maesta erat in vultu_maesta decenter erat. sicut erant, et erant culti, laniare capillos @@et fuit in teneras impetus ire genas_ Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti; @@defensa est armis nostra puella suis. qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi, @@oscula ne nobis deteriora daret. risit et ex animo dedit optima_qualia possent @@excutere irato tela trisulca Iovi; torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, @@et volo non ex hac illa fuisse nota. haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, @@et quiddam visa est addidicisse novi. quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis @@lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. nec tamen hoc unum doleo_non oscula tantum @@iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror; illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. @@nescio quis pretium grande magister habet. @1 @@@@{1VI}1 Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, @@occidit_exequias ite frequenter, aves! ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis @@et rigido teneras ungue notate genas; horrida pro maestis lanietur pluma capillis, @@pro longa resonent carmina vestra tuba! quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, @@expleta est annis ista querela suis; alitis in rarae miserum devertere funus_ @@magna, sed antiqua est causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, @@tu tamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit vobis omni concordia vita, @@et stetit ad finem longa tenaxque fides. quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, @@hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, @@quid vox mutandis ingeniosa sonis, quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?_ @@infelix, avium gloria, nempe iaces! tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos @@tincta gerens rubro Punica rostra croco. non fuit in terris vocum simulantior ales_ @@reddebas blaeso tam bene verba sono! Raptus es invidia_non tu fera bella movebas; @@garrulus et placidae pacis amator eras. @1 ecce, coturnices inter sua proelia vivunt; @@forsitan et fiunt inde frequenter anus. plenus eras minimo, nec prae sermonis amore @@in multos poteras ora vacare cibos. nux erat esca tibi, causaeque papavera somni, @@pellebatque sitim simplicis umor aquae. vivit edax vultur ducensque per aera gyros @@miluus et pluviae graculus auctor aquae; vivit et armiferae cornix invisa Minervae_ @@illa quidem saeclis vix moritura novem; occidit illa loquax humanae vocis imago, @@psittacus, extremo munus ab orbe datum! optima prima fere manibus rapiuntur avaris; @@inplentur numeris deteriora suis. tristia Phylacidae Thersites funera vidit, @@iamque cinis vivis fratribus Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae_ @@vota procelloso per mare rapta Noto? septima lux venit non exhibitura sequentem, @@et stabat vacuo iam tibi Parca colo. nec tamen ignavo stupuerunt verba palato; @@clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, @@udaque perpetuo gramine terra viret. siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum @@dicitur, obscenae quo prohibentur aves. illic innocui late pascuntur olores @@et vivax phoenix, unica semper avis; explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, @@oscula dat cupido blanda columba mari. @1 psittacus has inter nemorali sede receptus @@convertit volucres in sua verba pias. Ossa tegit tumulus_tumulus pro corpore magnus_ @@quo lapis exiguus par sibi carmen habet: &7colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro&. @@&7ora fuere mihi plus ave docta loqui&. @@@@{1VII}1 Ergo sufficiam reus in nova crimina semper? @@ut vincam, totiens dimicuisse piget. sive ego marmorei respexi summa theatri, @@eligis e multis, unde dolere velis; candida seu tacito vidit me femina vultu, @@in vultu tacitas arguis esse notas. siquam laudavi, misero petis ungue capillos; @@si culpo, crimen dissimulare putas. sive bonus color est, in te quoque frigidus esse, @@seu malus, alterius dicor amore mori. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem! @@aequo animo poenam, qui meruere, ferunt; nunc temere insimulas credendoque omnia frustra @@ipsa vetas iram pondus habere tuam. adspice, ut auritus miserandae sortis asellus @@adsiduo domitus verbere lentus eat! @1 Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis @@obicitur dominae contemerasse torum. di melius, quam me, si sit peccasse libido, @@sordida contemptae sortis amica iuvet! quis Veneris famulae conubia liber inire @@tergaque conplecti verbere secta velit? adde, quod ornandis illa est operata capillis @@et tibi perdocta est grata ministra manu_ scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem! @@quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret? per Venerem iuro puerique volatilis arcus, @@me non admissi criminis esse reum! @@@@{1VIII}1 Ponendis in mille modos perfecta capillis, @@comere sed solas digna, Cypassi, deas, et mihi iucundo non rustica cognita furto, @@apta quidem dominae, sed magis apta mihi_ quis fuit inter nos sociati corporis index? @@sensit concubitus unde Corinna tuos? num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo, @@furtivae Veneris conscia signa dedi? Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, @@illum ego contendi mente carere bona? Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; @@serva Mycenaeo Phoebas amata duci. nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; @@quod decuit reges, cur mihi turpe putem? @1 Ut tamen iratos in te defixit ocellos, @@vidi te totis erubuisse genis; at quanto, si forte refers, praesentior ipse @@per Veneris feci numina magna fidem! tu, dea, tu iubeas animi periuria puri @@Carpathium tepidos per mare ferre Notos! Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende @@concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! quid renuis fingisque novos, ingrata, timores? @@unum est e dominis emeruisse satis. quod si stulta negas, index anteacta fatebor, @@et veniam culpae proditor ipse meae, quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, @@narrabo dominae, quotque quibusque modis! @@@@{1IXa}1 O numquam pro re satis indignande Cupido, @@o in corde meo desidiose puer_ quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, @@laedis, et in castris vulneror ipse meis? cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? @@gloria pugnantes vincere maior erat. Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros @@confossum medica postmodo iuvit ope? @1 venator sequitur fugientia; capta relinquit @@semper et inventis ulteriora petit. nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; @@pigra reluctanti cessat in hoste manus. quid iuvat in nudis hamata retundere tela @@ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor. tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae!_ @@hinc tibi cum magna laude triumphus eat. Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem, @@stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros; @@mittitur in saltus carcere liber equus; longaque subductam celant navalia pinum, @@tutaque deposito poscitur ense rudis. me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, @@defunctum placide vivere tempus erat. @@@@{1IXb}1 'Vive' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!' @@deprecer_usque adeo dulce puella malum est. cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, @@nescio quo miserae turbine mentis agor. ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra @@frena retentantem durior oris equus; ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam @@tangentem portus ventus in alta rapit_ sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, @@notaque purpureus tela resumit Amor. @1 Fige, puer! positis nudus tibi praebeor armis; @@hic tibi sunt vires, hac tua dextra facit; huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae_ @@vix illis prae me nota pharetra sua est! infelix, tota quicumque quiescere nocte @@sustinet et somnos praemia magna vocat! stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago! @@longa quiescendi tempora fata dabunt. me modo decipiant voces fallacis amicae; @@sperando certe gaudia magna feram. et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat; @@saepe fruar domina, saepe repulsus eam. Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est; @@et movet exemplo vitricus arma tuo. tu levis es multoque tuis ventosior alis, @@gaudiaque ambigua dasque negasque fide. si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, @@indeserta meo pectore regna gere! accedant regno, nimium vaga turba, puellae! @@ambobus populis sic venerandus eris. @@@@{1X}1 Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas @@uno posse aliquem tempore amare duas. per te ego decipior, per te deprensus inermis_ @@ecce, duas uno tempore turpis amo! @1 utraque formosa est, operosae cultibus ambae; @@artibus in dubio est haec sit an illa prior. pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa; @@et magis haec nobis, et magis illa placet! erro, velut ventis discordibus acta phaselos, @@dividuumque tenent alter et alter amor. quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? @@non erat in curas una puella satis? quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, @@in freta collectas alta quid addis aquas? Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem_ @@hostibus eveniat vita severa meis! hostibus eveniat viduo dormire cubili @@et medio laxe ponere membra toro! at mihi saevus amor somnos abrumpat inertes, @@simque mei lecti non ego solus onus! me mea disperdat nullo prohibente puella_ @@si satis una potest, si minus una, duae! sufficiam_graciles, non sunt sine viribus artus; @@pondere, non nervis corpora nostra carent; et lateri dabit in vires alimenta voluptas. @@decepta est opera nulla puella mea; saepe ego lascive consumpsi tempora noctis, @@utilis et forti corpore mane fui. felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! @@di faciant, leti causa sit ista mei! Induat adversis contraria pectora telis @@miles et aeternum sanguine nomen emat. quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, @@aequora periuro naufragus ore bibat. @1 at mihi contingat Veneris languescere motu, @@cum moriar, medium solvar et inter opus; atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: @@'conveniens vitae mors fuit ista tuae!' @@@@{1XI}1 Prima malas docuit mirantibus aequoris undis @@Peliaco pinus vertice caesa vias, quae concurrentis inter temeraria cautes @@conspicuam fulvo vellere vexit ovem. o utinam, nequis remo freta longa moveret, @@Argo funestas pressa bibisset aquas! Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates @@fallacisque vias ire Corinna parat. quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo @@et gelidum Borean egelidumque Notum! non illic urbes, non tu mirabere silvas; @@una est iniusti caerula forma maris. nec medius tenuis conchas pictosque lapillos @@pontus habet; bibuli litoris illa mora est. litora marmoreis pedibus signate, puellae; @@hactenus est tutum_cetera caeca via est. et vobis alii ventorum proelia narrent; @@quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas; et quibus emineant violenta Ceraunia saxis; @@quo lateant Syrtes magna minorque sinu. haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur, @@credite! credenti nulla procella nocet. @1 Sero respicitur tellus, ubi fune soluto @@currit in inmensum panda carina salum; navita sollicitus cum ventos horret iniquos @@et prope tam letum, quam prope cernit aquam. quod si concussas Triton exasperet undas, @@quam tibi sit toto nullus in ore color! tum generosa voces fecundae sidera Ledae @@et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' Tutius est fovisse torum, legisse libellos, @@Threiciam digitis increpuisse lyram. at, si vana ferunt volucres mea dicta procellae, @@aequa tamen puppi sit Galatea tuae! vestrum crimen erit talis iactura puellae, @@Nereidesque deae Nereidumque pater. vade memor nostri vento reditura secundo; @@inpleat illa tuos fortior aura sinus! tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; @@huc venti spirent, huc agat aestus aquas! ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, @@ipsa tua moveas turgida vela manu! primus ego adspiciam notam de litore puppim, @@et dicam: 'nostros advehit illa deos!' excipiamque umeris et multa sine ordine carpam @@oscula. pro reditu victima vota cadet; inque tori formam molles sternentur harenae, @@et cumulus mensae quilibet esse potest. Illic adposito narrabis multa Lyaeo_ @@paene sit ut mediis obruta navis aquis; @1 dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis @@nec te praecipites extimuisse Notos. omnia pro veris credam, sint ficta licebit_ @@cur ego non votis blandiar ipse meis? haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto @@Lucifer admisso tempora portet equo! @@@@{1XII}1 Ite triumphales circum mea tempora laurus! @@vicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes, @@servabant, nequa posset ab arte capi! haec est praecipuo victoria digna triumpho, @@in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret. non humiles muri, non parvis oppida fossis @@cincta, sed est ductu capta puella meo! Pergama cum caderent bello superata bilustri, @@ex tot in Atridis pars quota laudis erat? at mea seposita est et ab omni milite dissors @@gloria, nec titulum muneris alter habet. me duce ad hanc voti finem, me milite veni; @@ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. nec casum fortuna meis inmiscuit actis_ @@huc ades, o cura parte Triumphe mea! Nec belli est nova causa mei. nisi rapta fuisset @@Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret. @1 femina silvestris Lapithas populumque biformem @@turpiter adposito vertit in arma mero; femina Troianos iterum nova bella movere @@inpulit in regno, iuste Latine, tuo; femina Romanis etiamnunc urbe recenti @@inmisit soceros armaque saeva dedit. Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros; @@spectatrix animos ipsa iuvenca dabat. me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido @@iussit militiae signa movere suae. @@@@{1XIII}1 Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, @@in dubio vitae lassa Corinna iacet. illa quidem clam me tantum molita pericli @@ira digna mea; sed cadit ira metu. sed tamen aut ex me conceperat_aut ego credo; @@est mihi pro facto saepe, quod esse potest. Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi @@quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, quaque celer Nilus lato delapsus in alveo @@per septem portus in maris exit aquas, per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi_ @@sic tua sacra pius semper Osiris amet, pigraque labatur circa donaria serpens, @@et comes in pompa corniger Apis eat! @1 huc adhibe vultus, et in una parce duobus! @@nam vitam dominae tu dabis, illa mihi. saepe tibi sedit certis operata diebus, @@qua cingit laurus Gallica turma tuas. Tuque laborantes utero miserata puellas, @@quarum tarda latens corpora tendit onus, lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia! @@digna est, quam iubeas muneris esse tui. ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, @@ipse feram ante tuos munera vota pedes. adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!' @@tu modo fac titulo muneribusque locum. Si tamen in tanto fas est monuisse timore, @@hac tibi sit pugna dimicuisse satis! @@@@{1XIV}1 Quid iuvat inmunes belli cessare puellas, @@nec fera peltatas agmina velle sequi, si sine Marte suis patiuntur vulnera telis, @@et caecas armant in sua fata manus? Quae prima instituit teneros convellere fetus, @@militia fuerat digna perire sua. scilicet, ut careat rugarum crimine venter, @@sternetur pugnae tristis harena tuae? @1 si mos antiquis placuisset matribus idem, @@gens hominum vitio deperitura fuit, quique iterum iaceret generis primordia nostri @@in vacuo lapides orbe, parandus erat. quis Priami fregisset opes, si numen aquarum @@iusta recusasset pondera ferre Thetis? Ilia si tumido geminos in ventre necasset, @@casurus dominae conditor Urbis erat; si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, @@Caesaribus tellus orba futura fuit. tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, @@temptasset, quod tu, si tua mater opus; ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, @@vidissem nullos matre negante dies. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis, @@pomaque crudeli vellis acerba manu? sponte fluant matura sua_sine crescere nata; @@est pretium parvae non leve vita morae. vestra quid effoditis subiectis viscera telis, @@et nondum natis dira venena datis? Colchida respersam puerorum sanguine culpant @@aque sua caesum matre queruntur Ityn; utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis @@iactura socii sanguinis ulta virum. dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason @@figere sollicita corpora vestra manu? hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, @@perdere nec fetus ausa leaena suos. @1 at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae; @@saepe, suos utero quae necat, ipsa perit. ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, @@et clamant 'merito!' qui modo cumque vident. Ista sed aetherias vanescant dicta per auras, @@et sint ominibus pondera nulla meis! di faciles, peccasse semel concedite tuto, @@et satis est; poenam culpa secunda ferat! @@@@{1XV}1 Anule, formosae digitum vincture puellae, @@in quo censendum nil nisi dantis amor, munus eas gratum! te laeta mente receptum @@protinus articulis induat illa suis; tam bene convenias, quam mecum convenit illi, @@et digitum iusto commodus orbe teras! Felix, a domina tractaberis, anule, nostra; @@invideo donis iam miser ipse meis. o utinam fieri subito mea munera possem @@artibus Aeaeae Carpathiive senis! tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas @@et laevam tunicis inseruisse manum, elabar digito quamvis angustus et haerens, @@inque sinum mira laxus ab arte cadam. idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, @@neve tenax ceram siccaque gemma trahat, @1 umida formosae tangam prius ora puellae_ @@tantum ne signem scripta dolenda mihi. si dabor ut condar loculis, exire negabo, @@adstringens digitos orbe minore tuos. non ego dedecori tibi sum, mea vita, futurus, @@quodve tener digitus ferre recuset, onus. me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, @@damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae_ sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, @@et peragam partes anulus ille viri. Inrita quid voveo? parvum proficiscere munus; @@illa datam tecum sentiat esse fidem! @@@@{1XVI}1 Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris_ @@parva, sed inriguis ora salubris aquis. sol licet admoto tellurem sidere findat, @@et micet Icarii stella proterva canis, arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, @@et viret in tenero fertilis herba solo. terra ferax Cereris multoque feracior uvis; @@dat quoque baciferam Pallada rarus ager; perque resurgentes rivis labentibus herbas @@gramineus madidam caespes obumbrat humum. At meus ignis abest. verbo peccavimus uno!_ @@quae movet ardores est procul; ardor adest. @1 non ego, si medius Polluce et Castore ponar, @@in caeli sine te parte fuisse velim. solliciti iaceant terraque premantur iniqua, @@in longas orbem qui secuere vias!_ aut iuvenum comites iussissent ire puellas, @@si fuit in longas terra secanda vias! tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes, @@dummodo cum domina, molle fuisset iter. cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes @@et dare non aequis vela ferenda Notis. non quae virgineo portenta sub inguine latrant, @@nec timeam vestros, curva Malea, sinus; non quae submersis ratibus saturata Charybdis @@fundit et effusas ore receptat aquas. Quod si Neptuni ventosa potentia vincat, @@et subventuros auferat unda deos, tu nostris niveos umeris inpone lacertos; @@corpore nos facili dulce feremus onus. saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas; @@tum quoque transnasset, sed via caeca fuit. At sine te, quamvis operosi vitibus agri @@me teneant, quamvis amnibus arva natent, et vocet in rivos currentem rusticus undam, @@frigidaque arboreas mulceat aura comas, non ego Paelignos videor celebrare salubres, @@non ego natalem, rura paterna, locum_ sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, @@quaeque Prometheo saxa cruore rubent. @1 Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum; @@separor a domina cur ego saepe mea? at mihi te comitem iuraras usque futuram_ @@per me perque oculos, sidera nostra, tuos! verba puellarum, foliis leviora caducis, @@inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, @@incipe pollicitis addere facta tuis, parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis @@ipsa per admissas concute lora iubas! at vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, @@et faciles curvis vallibus este, viae! @@@@{1XVII}1 Siquis erit, qui turpe putet servire puellae, @@illo convincar iudice turpis ego! sim licet infamis, dum me moderatius urat, @@quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet. atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem @@formosae quoniam praeda futurus eram! dat facies animos. facie violenta Corinna est_ @@me miserum! cur est tam bene nota sibi? scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, @@nec nisi conpositam se prius illa videt! Non, tibi si facies animum dat et omina regni_ @@o facies oculos nata tenere meos!_ collatum idcirco tibi me contemnere debes; @@aptari magnis inferiora licet. @1 traditur et nymphe mortalis amore Calypso @@capta recusantem detinuisse virum. creditur aequoream Pthio Nereida regi, @@Egeriam iusto concubuisse Numae, Vulcano Venerem, quamvis incude relicta @@turpiter obliquo claudicet ille pede. carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte @@iungitur herous cum breviore modo. tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; @@te deceat medio iura dedisse foro. Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto; @@non erit hic nobis infitiandus amor. sunt mihi pro magno felicia carmina censu, @@et multae per me nomen habere volunt; novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam. @@ut fiat, quid non illa dedisse velit? sed neque diversi ripa labuntur eadem @@frigidus Eurotas populiferque Padus, nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis; @@ingenio causas tu dabis una meo. @@@@{1XVIII}1 Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen @@primaque iuratis induis arma viris, nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra, @@et tener ausuros grandia frangit Amor. saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae_ @@in gremio sedit protinus illa meo. saepe 'pudet!' dixi_lacrimis vix illa retentis @@'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?' @1 inplicuitque suos circum mea colla lacertos @@et, quae me perdunt, oscula mille dedit. vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis, @@resque domi gestas et mea bella cano. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra @@crevit, et huic operi quamlibet aptus eram. risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos @@sceptraque privata tam cito sumpta manu. hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, @@deque cothurnato vate triumphat Amor. Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris_ @@ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis!_ aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, @@scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason @@Hippolytique parens Hippolytusque legant, quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem @@dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus @@scriptaque diversis rettulit ille locis! candida Penelope signum cognovit Ulixis; @@legit ab Hippolyto scripta noverca suo. iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, @@quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest. tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit; @@det votam Phoebo Lesbis amata lyram. @1 Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti @@aureus in medio Marte tacetur Amor. et Paris est illic et adultera, nobile crimen, @@et comes extincto Laodamia viro. si bene te novi, non bella libentius istis @@dicis, et a vestris in mea castra venis. @@@@{1XIX}1 Si tibi non opus est servata, stulte, puella, @@at mihi fac serves, quo magis ipse velim! quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit. @@ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat speremus pariter, pariter metuamus amantes, @@et faciat voto rara repulsa locum. quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? @@nil ego, quod nullo tempore laedat, amo! Viderat hoc in me vitium versuta Corinna, @@quaque capi possem, callida norat opem. a, quotiens sani capitis mentita dolores @@cunctantem tardo iussit abire pede! a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat @@insonti, speciem praebuit esse nocens! sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis, @@rursus erat votis comis et apta meis. quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat @@oscula, di magni, qualia quotque dabat! @1 Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, @@saepe time simulans, saepe rogata nega; et sine me ante tuos proiectum in limine postis @@longa pruinosa frigora nocte pati. sic mihi durat amor longosque adolescit in annos; @@hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei. pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis @@vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet. si numquam Danaen habuisset aenea turris, @@non esset Danae de Iove facta parens; dum servat Iuno mutatam cornibus Io, @@facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi. quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis @@carpat et e magno flumine potet aquam. siqua volet regnare diu, deludat amantem. @@ei mihi, ne monitis torquear ipse meis! quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis_ @@quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor. At tu, formosae nimium secure puellae, @@incipe iam prima claudere nocte forem. incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, @@quaerere, quid latrent nocte silente canes, quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, @@cur totiens vacuo secubet ipsa toro. mordeat ista tuas aliquando cura medullas, @@daque locum nostris materiamque dolis. ille potest vacuo furari litore harenas, @@uxorem stulti siquis amare potest. iamque ego praemoneo: nisi tu servare puellam @@incipis, incipiet desinere esse mea! @1 multa diuque tuli; speravi saepe futurum, @@cum bene servasses, ut bene verba darem. lentus es et pateris nulli patienda marito; @@at mihi concessi finis amoris erit! Scilicet infelix numquam prohibebor adire? @@nox mihi sub nullo vindice semper erit? nil metuam? per nulla traham suspiria somnos? @@nil facies, cur te iure perisse velim? quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? @@corrumpit vitio gaudia nostra suo. quin alium, quem tanta iuvat patientia, quaeris? @@me tibi rivalem si iuvat esse, veta! @@@@{1LIBER TERTIUS}1 @@@@{1I}1 Stat vetus et multos incaedua silva per annos; @@credibile est illi numen inesse loco. fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, @@et latere ex omni dulce queruntur aves. Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris_ @@quod mea, quaerebam, Musa moveret opus_ venit odoratos Elegia nexa capillos, @@et, puto, pes illi longior alter erat. forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis, @@et pedibus vitium causa decoris erat. venit et ingenti violenta Tragoedia passu: @@fronte comae torva, palla iacebat humi; laeva manus sceptrum late regale movebat, @@Lydius alta pedum vincla cothurnus erat. Et prior 'ecquis erit,' dixit, 'tibi finis amandi, @@O argumenti lente poeta tui? nequitiam vinosa tuam convivia narrant, @@narrant in multas conpita secta vias. saepe aliquis digito vatem designat euntem, @@atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor!" fabula, nec sentis, tota iactaris in urbe, @@dum tua praeterito facta pudore refers. @1 tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri; @@cessatum satis est_incipe maius opus! materia premis ingenium. cane facta virorum. @@"haec animo," dices, "area facta meo est!" quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae, @@primaque per numeros acta iuventa suos. nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen! @@inplebit leges spiritus iste meas.' Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis @@densum caesarie terque quaterque caput. altera, si memini, limis subrisit ocellis_ @@fallor, an in dextra myrtea virga fuit? 'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit, @@'me premis? an numquam non gravis esse potes? inparibus tamen es numeris dignata moveri; @@in me pugnasti versibus usa meis. non ego contulerim sublimia carmina nostris; @@obruit exiguas regia vestra fores. sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido; @@non sum materia fortior ipsa mea. rustica sit sine me lascivi mater Amoris; @@huic ego proveni lena comesque deae. quam tu non poteris duro reserare cothurno, @@haec est blanditiis ianua laxa meis; et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo @@multa supercilio non patienda tuo. per me decepto didicit custode Corinna @@liminis adstricti sollicitare fidem, delabique toro tunica velata soluta @@atque inpercussos nocte movere pedes. @1 a quotiens foribus duris infixa pependi, @@non verita a populo praetereunte legi! quin ego me memini, dum custos saevus abiret, @@ancillae miseram delituisse sinu. quid, cum me munus natali mittis, at illa @@rumpit et adposita barbara mersat aqua? prima tuae movi felicia semina mentis; @@munus habes, quod te iam petit ista, meum.' Desierat. coepi: 'per vos utramque rogamus, @@in vacuas aures verba timentis eant. altera me sceptro decoras altoque cothurno; @@iam nunc contacto magnus in ore sonus. altera das nostro victurum nomen amori_ @@ergo ades et longis versibus adde brevis! exiguum vati concede, Tragoedia, tempus! @@tu labor aeternus; quod petit illa, breve est.' Mota dedit veniam_teneri properentur Amores, @@dum vacat; a tergo grandius urguet opus! @@@@{1II}1 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum; @@cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor. ut loquerer tecum veni, tecumque sederem, @@ne tibi non notus, quem facis, esset amor. tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque @@quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos. O, cuicumque faves, felix agitator equorum! @@ergo illi curae contigit esse tuae? @1 hoc mihi contingat, sacro de carcere missis @@insistam forti mente vehendus equis, et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, @@nunc stringam metas interiore rota. si mihi currenti fueris conspecta, morabor, @@deque meis manibus lora remissa fluent. at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, @@dum spectat vultus, Hippodamia, tuos! nempe favore suae vicit tamen ille puellae. @@vincamus dominae quisque favore suae! Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi. @@haec in lege loci commoda circus habet_ tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae; @@contactu lateris laeditur ista tui. tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, @@si pudor est, rigido nec preme terga genu! Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra. @@collige_vel digitis en ego tollo meis! invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas; @@quoque magis spectes_invida vestis eras! talia Milanion Atalantes crura fugacis @@optavit manibus sustinuisse suis. talia pinguntur succinctae crura Dianae @@cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras. his ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis? @@in flammam flammas, in mare fundis aquas. suspicor ex istis et cetera posse placere, @@quae bene sub tenui condita veste latent. @1 Vis tamen interea faciles arcessere ventos? @@quos faciet nostra mota tabella manu. an magis hic meus est animi, non aeris aestus, @@captaque femineus pectora torret amor? dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis. @@sordide de niveo corpore pulvis abi! Sed iam pompa venit_linguis animisque favete! @@tempus adest plausus_aurea pompa venit. prima loco fertur passis Victoria pinnis_ @@huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor! plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis! @@nil mihi cum pelago; me mea terra capit. plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma; @@pax iuvat et media pace repertus amor. auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit! @@artifices in te verte, Minerva, manus! ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho! @@Pollucem pugiles, Castora placet eques! nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu @@plaudimus; inceptis adnue, diva, meis daque novae mentem dominae! patiatur amari! @@adnuit et motu signa secunda dedit. quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus; @@pace loquar Veneris, tu dea maior eris. per tibi tot iuro testes pompamque deorum, @@te dominam nobis tempus in omne peti! @1 Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit, @@cancellis primos inseruisse pedes. maxima iam vacuo praetor spectacula circo @@quadriiugos aequo carcere misit equos. cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis. @@quid cupias, ipsi scire videntur equi. me miserum, metam spatioso circuit orbe! @@quid facis? admoto proxumus axe subit. quid facis, infelix? perdis bona vota puellae. @@tende, precor, valida lora sinistra manu! favimus ignavo_sed enim revocate, Quirites, @@et date iactatis undique signa togis! en, revocant!_ac ne turbet toga mota capillos, @@in nostros abdas te licet usque sinus. Iamque patent iterum reserato carcere postes; @@evolat admissis discolor agmen equis. nunc saltem supera spatioque insurge patenti! @@sint mea, sint dominae fac rata vota meae! Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt. @@ille tenet palmam; palma petenda mea est.' Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. @@'Hoc satis est, alio cetera redde loco!' @1 @@@@{1III}1 Esse deos, i, crede_fidem iurata fefellit, @@et facies illi, quae fuit ante, manet! quam longos habuit nondum periura capillos, @@tam longos, postquam numina laesit, habet. candida candorem roseo suffusa rubore @@ante fuit_niveo lucet in ore rubor. pes erat exiguus_pedis est artissima forma. @@longa decensque fuit_longa decensque manet. argutos habuit_radiant ut sidus ocelli, @@per quos mentita est perfida saepe mihi. scilicet aeterni falsum iurare puellis @@di quoque concedunt, formaque numen habet. perque suos illam nuper iurasse recordor @@perque meos oculos: en doluere mei! Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa, @@alterius meriti cur ego damna tuli? an non invidiae vobis Cepheia virgo est, @@pro male formosa iussa parente mori? non satis est, quod vos habui sine pondere testis, @@et mecum lusos ridet inulta deos? ut sua per nostram redimat periuria poenam, @@victima deceptus decipientis ero? aut sine re nomen deus est frustraque timetur @@et stulta populos credulitate movet; aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas @@et nimium solas omnia posse iubet. @1 nobis fatifero Mavors accingitur ense; @@nos petit invicta Palladis hasta manu. nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus; @@in nos alta Iovis dextera fulmen habet. formosas superi metuunt offendere laesi @@atque ultro, quae se non timuere, timent. et quisquam pia tura focis inponere curat? @@certe plus animi debet inesse viris! Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces @@missaque periuras tela ferire vetat. tot meruere peti_Semele miserabilis arsit! @@officio est illi poena reperta suo; at si venturo se subduxisset amanti, @@non pater in Baccho matris haberet opus. Quid queror et toto facio convicia caelo? @@di quoque habent oculos, di quoque pectus habent! si deus ipse forem, numen sine fraude liceret @@femina mendaci falleret ore meum; ipse ego iurarem verum iurare puellas @@et non de tetricis dicerer esse deus. tu tamen illorum moderatius utere dono_ @@aut oculis certe parce, puella, meis! @@@@{1IV}1 Dure vir, inposito tenerae custode puellae @@nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo. @1 siqua metu dempto casta est, ea denique casta est; @@quae, quia non liceat, non facit, illa facit! ut iam servaris bene corpus, adultera mens est; @@nec custodiri, ne velit, ulla potest. nec corpus servare potes, licet omnia claudas; @@omnibus exclusis intus adulter erit. cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas @@semina nequitiae languidiora facit. desine, crede mihi, vitia inritare vetando; @@obsequio vinces aptius illa tuo. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem @@ore reluctanti fulminis ire modo; constitit ut primum concessas sensit habenas @@frenaque in effusa laxa iacere iuba! nitimur in vetitum semper cupimusque negata; @@sic interdictis imminet aeger aquis. centum fronte oculos, centum cervice gerebat @@Argus_et hos unus saepe fefellit Amor; in thalamum Danae ferro saxoque perennem @@quae fuerat virgo tradita, mater erat; Penelope mansit, quamvis custode carebat, @@inter tot iuvenes intemerata procos. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem @@cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant. nec facie placet illa sua, sed amore mariti; @@nescio quid, quod te ceperit, esse putant. non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara; @@ipse timor pretium corpore maius habet. indignere licet, iuvat inconcessa voluptas; @@sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest. @1 nec tamen ingenuam ius est servare puellam_ @@hic metus externae corpora gentis agat! scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,' @@in laudem servi casta sit illa tui? Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx, @@et notos mores non satis urbis habet in qua Martigenae non sunt sine crimine nati @@Romulus Iliades Iliadesque Remus. quo tibi formosam, si non nisi casta placebat? @@non possunt ullis ista coire modis. Si sapis, indulge dominae vultusque severos @@exue, nec rigidi iura tuere viri, et cole quos dederit_multos dabit_uxor amicos. @@gratia sic minimo magna labore venit; sic poteris iuvenum convivia semper inire @@et, quae non dederis, multa videre domi. @@@@{1V}1 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos; @@terruerunt animum talia visa meum: Colle sub aprico creberrimus ilice lucus @@stabat, et in ramis multa latebat avis. area gramineo suberat viridissima prato, @@umida de guttis lene sonantis aquae. ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum_ @@fronde sub arborea sed tamen aestus erat_ @1 ecce! petens variis inmixtas floribus herbas @@constitit ante oculos candida vacca meos, candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes, @@in liquidas nondum quas mora vertit aquas; candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet @@et modo siccatam, lacte, reliquit ovem. taurus erat comes huic, feliciter ille maritus, @@cumque sua teneram coniuge pressit humum. Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas @@atque iterum pasto pascitur ante cibo, visus erat, somno vires adimente ferendi, @@cornigerum terra deposuisse caput. huc levibus cornix pinnis delapsa per auras @@venit et in viridi garrula sedit humo, terque bovis niveae petulanti pectora rostro @@fodit et albentis abstulit ore iubas. illa locum taurumque diu cunctata relinquit_ @@sed niger in vaccae pectore livor erat; utque procul vidit carpentes pabula tauros_ @@carpebant tauri pabula laeta procul_ illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis @@et petiit herbae fertilioris humum. Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur, @@siquid habent veri, visa quid ista ferant.' Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur, @@expendens animo singula dicta suo: 'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas, @@sed male vitabas, aestus amoris erat. @1 vacca puella tua est_aptus color ille puellae; @@tu vir et in vacca conpare taurus eras. pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, @@ingenium dominae lena movebat anus. quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, @@frigidus in viduo destituere toro. livor et adverso maculae sub pectore nigrae @@pectus adulterii labe carere negant.' Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore @@fugit, et ante oculos nox stetit alta meos. @@@@{1VI}1 Amnis harundinibus limosas obsite ripas, @@ad dominam propero_siste parumper aquas! nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu @@concava traiecto cumba rudente vehat. parvus eras, memini, nec te transire refugi, @@summaque vix talos contigit unda meos. nunc ruis adposito nivibus de monte solutis @@et turpi crassas gurgite volvis aquas. quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti @@tempora, quid nocti conseruisse diem, si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis @@ulterior nostro ripa premenda pedi? nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, @@terribili densum cum tulit angue caput, @1 nunc opto currum, de quo Cerealia primum @@semina venerunt in rude missa solum. prodigiosa loquor veterum mendacia vatum; @@nec tulit haec umquam nec feret ulla dies. Tu potius, ripis effuse capacibus amnis_ @@sic aeternus eas_labere fine tuo! non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae, @@si dicar per te forte retentus amans. flumina deberent iuvenes in amore iuvare; @@flumina senserunt ipsa, quid esset amor. Inachus in Melie Bithynide pallidus isse @@dicitur et gelidis incaluisse vadis. nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, @@cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos. quid? non Alpheon diversis currere terris @@virginis Arcadiae certus adegit amor? te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam @@Pthiotum terris occuluisse ferunt. quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, @@natarum Thebe quinque futura parens? cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, @@Herculis irata fracta querere manu; nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, @@una tamen tanti Deianira fuit. ille fluens dives septena per ostia Nilus, @@qui patriam tantae tam bene celat aquae, fertur in Euanthe collectam Asopide flammam @@vincere gurgitibus non potuisse suis. siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, @@cedere iussit aquam; iussa recessit aqua. @1 Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans @@Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, @@ungue notata comas, ungue notata genas. illa gemens patruique nefas delictaque Martis @@errabat nudo per loca sola pede. hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis @@raucaque de mediis sustulit ora vadis atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, @@Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus? quo cultus abiere tui? quid sola vagaris, @@vitta nec evinctas inpedit alba comas? quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos @@pectoraque insana plangis aperta manu? ille habet et silices et vivum in pectore ferrum, @@qui tenero lacrimas lentus in ore videt. Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit, @@teque colent amnes. Ilia, pone metus! tu centum aut plures inter dominabere nymphas; @@nam centum aut plures flumina nostra tenent. ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago; @@munera promissis uberiora feres.' Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos @@spargebat teneros flebilis imbre sinus. ter molita fugam ter ad altas restitit undas, @@currendi vires eripiente metu. sera tamen scindens inimico pollice crinem @@edidit indignos ore tremente sonos: @1 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro @@condita, cum poterant virginis ossa legi! cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas @@turpis et Iliacis infitianda focis? quid moror et digitis designor adultera vulgi? @@desint famosus quae notet ora pudor!' Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis @@atque ita se in rapidas perdita misit aquas. supposuisse manus ad pectora lubricus amnis @@dicitur et socii iura dedisse tori. Te quoque credibile est aliqua caluisse puella; @@sed nemora et silvae crimina vestra tegunt. dum loquor, increvit latis spatiosior undis, @@nec capit admissas alveus altus aquas. quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs @@gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? quid? si legitimum flueres, si nobile flumen, @@si tibi per terras maxima fama foret_ nomen habes nullum, rivis collecte caducis, @@nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus! fontis habes instar pluviamque nivesque solutas, @@quas tibi divitias pigra ministrat hiemps; aut lutulentus agis brumali tempore cursus, @@aut premis arentem pulverulentus humum. quis te tum potuit sitiens haurire viator? @@quis dixit grata voce 'perennis eas'? @1 damnosus pecori curris, damnosior agris. @@forsitan haec alios; me mea damna movent. Huic ego, vae! demens narrabam fluminum amores! @@iactasse indigne nomina tanta pudet. nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem @@et potui nomen, Nile, referre tuum! at tibi pro meritis, opto, non candide torrens, @@sint rapidi soles siccaque semper hiemps! @@@@{1VII}1 At non formosa est, at non bene culta puella, @@at, puto, non votis saepe petita meis! hanc tamen in nullos tenui male languidus usus, @@sed iacui pigro crimen onusque toro; nec potui cupiens, pariter cupiente puella, @@inguinis effeti parte iuvante frui. illa quidem nostro subiecit eburnea collo @@bracchia Sithonia candidiora nive, osculaque inseruit cupida luctantia lingua @@lascivum femori supposuitque femur, et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, @@et quae praeterea publica verba iuvant. tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta @@segnia propositum destituere meum; truncus iners iacui, species et inutile pondus, @@et non exactum, corpus an umbra forem. Quae mihi ventura est, siquidem ventura, senectus, @@cum desit numeris ipsa iuventa suis? @1 a, pudet annorum: quo me iuvenemque virumque? @@nec iuvenem nec me sensit amica virum! sic flammas aditura pias aeterna sacerdos @@surgit et a caro fratre verenda soror. at nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho, @@ter Libas officio continuata meo est; exigere a nobis angusta nocte Corinnam @@me memini numeros sustinuisse novem. Num mea Thessalico languent devota veneno @@corpora? num misero carmen et herba nocent, sagave poenicea defixit nomina cera @@et medium tenuis in iecur egit acus? carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, @@deficiunt laesi carmine fontis aquae, ilicibus glandes cantataque vitibus uva @@decidit, et nullo poma movente fluunt. quid vetat et nervos magicas torpere per artes? @@forsitan inpatiens fit latus inde meum. huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat; @@ille fuit vitii causa secunda mei. At qualem vidi tantum tetigique puellam! @@sic etiam tunica tangitur illa sua. illius ad tactum Pylius iuvenescere possit @@Tithonosque annis fortior esse suis. haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi. @@quas nunc concipiam per nova vota preces? credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, @@muneris oblati paenituisse deos. optabam certe recipi_sum nempe receptus; @@oscula ferre_tuli; proximus esse_fui. @1 quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu? @@quid, nisi possedi dives avarus opes? sic aret mediis taciti vulgator in undis @@pomaque, quae nullo tempore tangat, habet. a tenera quisquam sic surgit mane puella, @@protinus ut sanctos possit adire deos? Sed, puto, non blanda: non optima perdidit in me @@oscula; non omni sollicitavit ope! illa graves potuit quercus adamantaque durum @@surdaque blanditiis saxa movere suis. digna movere fuit certe vivosque virosque; @@sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui. quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures? @@quid miserum Thamyran picta tabella iuvat? At quae non tacita formavi gaudia mente! @@quos ego non finxi disposuique modos! nostra tamen iacuere velut praemortua membra @@turpiter hesterna languidiora rosa_ quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, @@nunc opus exposcunt militiamque suam. quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri? @@sic sum pollicitis captus et ante tuis. tu dominum fallis; per te deprensus inermis @@tristia cum magno damna pudore tuli. Hanc etiam non est mea dedignata puella @@molliter admota sollicitare manu; sed postquam nullas consurgere posse per artes @@inmemoremque sui procubuisse videt, 'quid me ludis?' ait, 'quis te, male sane, iubebat @@invitum nostro ponere membra toro? @1 aut te traiectis Aeaea venefica lanis @@devovet, aut alio lassus amore venis.' nec mora, desiluit tunica velata soluta_ @@et decuit nudos proripuisse pedes!_ neve suae possent intactam scire ministrae, @@dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua. @@@@{1VIII}1 Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, @@aut tenerum dotes carmen habere putat? ingenium quondam fuerat pretiosius auro; @@at nunc barbaria est grandis, habere nihil. cum pulchrae dominae nostri placuere libelli, @@quo licuit libris, non licet ire mihi; cum bene laudavit, laudato ianua clausa est. @@turpiter huc illuc ingeniosus eo. Ecce, recens dives parto per vulnera censu @@praefertur nobis sanguine pastus eques! hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis? @@huius in amplexu, vita, iacere potes? si nescis, caput hoc galeam portare solebat; @@ense latus cinctum, quod tibi servit, erat; @1 laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum, @@scuta tulit; dextram tange_cruenta fuit! qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram? @@heu, ubi mollities pectoris illa tui? cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae_ @@quaesitum est illi corpore, quidquid habet. forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille @@indicet! hoc fassas tangis, avara, manus? ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos @@ad rigidas canto carmen inane fores? discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, @@sed trepidas acies et fera castra sequi proque bono versu primum deducite pilum! @@nox tibi, si belles, possit, Homere, dari. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro, @@corruptae pretium virginis ipse fuit. dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, @@aerati postes, ferrea turris erat; sed postquam sapiens in munere venit adulter, @@praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit. at cum regna senex caeli Saturnus haberet, @@omne lucrum tenebris alta premebat humus. aeraque et argentum cumque auro pondera ferri @@manibus admorat, nullaque massa fuit. at meliora dabat_curvo sine vomere fruges @@pomaque et in quercu mella reperta cava. @1 nec valido quisquam terram scindebat aratro, @@signabat nullo limite mensor humum, non freta demisso verrebant eruta remo; @@ultima mortali tum via litus erat. Contra te sollers, hominum natura, fuisti @@et nimium damnis ingeniosa tuis. quo tibi, turritis incingere moenibus urbes? @@quo tibi, discordes addere in arma manus? quid tibi cum pelago_terra contenta fuisses! @@cur non et caelum, tertia regna, petis? qua licet, adfectas caelum quoque_templa Quirinus, @@Liber et Alcides et modo Caesar habent. eruimus terra solidum pro frugibus aurum. @@possidet inventas sanguine miles opes. curia pauperibus clausa est_dat census honores; @@inde gravis iudex, inde severus eques! Omnia possideant; illis Campusque forumque @@serviat, hi pacem crudaque bella gerant_ tantum ne nostros avidi liceantur amores, @@et_satis est_aliquid pauperis esse sinant! at nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, @@imperat ut captae qui dare multa potest; me prohibet custos, in me timet illa maritum. @@si dederim, tota cedet uterque domo! o si neclecti quisquam deus ultor amantis @@tam male quaesitas pulvere mutet opes! @1 @@@@{1IX}1 Memnona si mater, mater ploravit Achillem, @@et tangunt magnas tristia fata deas, flebilis indignos, Elegia, solve capillos! @@a, nimis ex vero nunc tibi nomen erit!_ ille tui vates operis, tua fama, Tibullus @@ardet in extructo, corpus inane, rogo. ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram @@et fractos arcus et sine luce facem; adspice, demissis ut eat miserabilis alis @@pectoraque infesta tundat aperta manu! excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, @@oraque singultu concutiente sonant. fratris in Aeneae sic illum funere dicunt @@egressum tectis, pulcher Iule, tuis; nec minus est confusa Venus moriente Tibullo, @@quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. at sacri vates et divum cura vocamur; @@sunt etiam qui nos numen habere putent. Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, @@omnibus obscuras inicit illa manus! quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo? @@carmine quid victas obstipuisse feras? et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis @@dicitur invita concinuisse lyra. adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni @@vatum Pieriis ora rigantur aquis_ @1 hunc quoque summa dies nigro submersit Averno. @@defugiunt avidos carmina sola rogos; durant, vatis opus, Troiani fama laboris @@tardaque nocturno tela retexta dolo. sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, @@altera cura recens, altera primus amor. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt @@sistra? quid in vacuo secubuisse toro? cum rapiunt mala fata bonos_ignoscite fasso!_ @@sollicitor nullos esse putare deos. vive pius_moriere; pius cole sacra_colentem @@mors gravis a templis in cava busta trahet; carminibus confide bonis_iacet, ecce, Tibullus: @@vix manet e toto, parva quod urna capit! tene, sacer vates, flammae rapuere rogales @@pectoribus pasci nec timuere tuis? aurea sanctorum potuissent templa deorum @@urere, quae tantum sustinuere nefas! avertit vultus, Erycis quae possidet arces; @@sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus @@ignotum vili supposuisset humo. hinc certe madidos fugientis pressit ocellos @@mater et in cineres ultima dona tulit; hinc soror in partem misera cum matre doloris @@venit inornatas dilaniata comas, @1 cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque @@oscula nec solos destituere rogos. Delia discedens 'felicius' inquit 'amata @@sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.' cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori? @@me tenuit moriens deficiente manu.' Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra @@restat, in Elysia valle Tibullus erit. obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus @@tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo; tu quoque, si falsum est temerati crimen amici, @@sanguinis atque animae prodige Galle tuae. his comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra, @@auxisti numeros, culte Tibulle, pios. ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, @@et sit humus cineri non onerosa tuo! @@@@{1X}1 Annua venerunt Cerealis tempora sacri; @@secubat in vacuo sola puella toro. flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, @@cur inhibes sacris commoda nostra tuis? Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur, @@nec minus humanis invidet ulla bonis. ante nec hirsuti torrebant farra coloni, @@nec notum terris area nomen erat, @1 sed glandem quercus, oracula prima, ferebant; @@haec erat et teneri caespitis herba cibus. prima Ceres docuit turgescere semen in agris @@falce coloratas subsecuitque comas; prima iugis tauros supponere colla coegit, @@et veterem curvo dente revellit humum. Hanc quisquam lacrimis laetari credit amantum @@et bene tormentis secubituque coli? nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, @@rustica nec viduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes_nec fingunt omnia Cretes. @@Crete nutrito terra superba Iove. illic, sideream mundi qui temperat arcem, @@exiguus tenero lac bibit ore puer. Magna fides testi: testis laudatur alumno. @@fassuram Cererem crimina nostra puto. viderat Iasium Cretaea diva sub Ida @@figentem certa terga ferina manu. vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae, @@hinc pudor, ex illa parte trahebat amor. victus amore pudor; sulcos arere videres @@et sata cum minima parte redire sui. cum bene iactati pulsarant arva ligones, @@ruperat et duram vomer aduncus humum, seminaque in latos ierant aequaliter agros, @@inrita decepti vota colentis erant. diva potens frugum silvis cessabat in altis; @@deciderant longae spicea serta comae. sola fuit Crete fecundo fertilis anno; @@omnia, qua tulerat se dea, messis erat; @1 ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide, @@et ferus in silva farra metebat aper. optavit Minos similes sibi legifer annos; @@optasset, Cereris longus ut esset amor. Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent, @@hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis? cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta @@regnaque quam Iuno sorte minore regat? festa dies Veneremque vocat cantusque merumque; @@haec decet ad dominos munera ferre deos. @@@@{1XIa}1 Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est; @@cede fatigato pectore, turpis amor! scilicet adserui iam me fugique catenas, @@et quae non puduit ferre, tulisse pudet. vicimus et domitum pedibus calcamus amorem; @@venerunt capiti cornua sera meo. perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim; @@saepe tulit lassis sucus amarus opem. Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus, @@ingenuum dura ponere corpus humo? ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas, @@excubui clausam servus ut ante domum? @1 vidi, cum foribus lassus prodiret amator, @@invalidum referens emeritumque latus; hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo_ @@eveniat nostris hostibus ille pudor! Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi, @@ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes? scilicet et populo per me comitata placebas; @@causa fuit multis noster amoris amor. turpia quid referam vanae mendacia linguae @@et periuratos in mea damna deos? quid iuvenum tacitos inter convivia nutus @@verbaque conpositis dissimulata notis? dicta erat aegra mihi_praeceps amensque cucurri; @@veni, et rivali non erat aegra meo! His et quae taceo duravi saepe ferendis; @@quaere alium pro me, qui queat ista pati. iam mea votiva puppis redimita corona @@lenta tumescentes aequoris audit aquas. desine blanditias et verba, potentia quondam, @@perdere_non ego nunc stultus, ut ante fui! @@@@{1XIb}1 Luctantur pectusque leve in contraria tendunt @@hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor. odero, si potero; si non, invitus amabo. @@nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet. nequitiam fugio_fugientem forma reducit; @@aversor morum crimina_corpus amo. @1 sic ego nec sine te nec tecum vivere possum, @@et videor voti nescius esse mei. aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem; @@non facit ad mores tam bona forma malos. facta merent odium, facies exorat amorem_ @@me miserum, vitiis plus valet illa suis! Parce, per o lecti socialia iura, per omnis @@qui dant fallendos se tibi saepe deos, perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, @@perque tuos oculos, qui rapuere meos! quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum, @@me quoque velle velis, anne coactus amem! lintea dem potius ventisque ferentibus utar, @@ut, quam, si nolim, cogar amare, velim. @@@@{1XII}1 Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti @@omina non albae concinuistis aves? quodve putem sidus nostris occurrere fatis, @@quosve deos in me bella movere querar? quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare, @@cum multis vereor ne sit habenda mihi. Fallimur, an nostris innotuit illa libellis? @@sic erit_ingenio prostitit illa meo. et merito! quid enim formae praeconia feci? @@vendibilis culpa facta puella mea est. @1 me lenone placet, duce me perductus amator, @@ianua per nostras est adaperta manus. An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper; @@invidiae nostris illa fuere bonis. cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta, @@ingenium movit sola Corinna meum. aversis utinam tetigissem carmina Musis, @@Phoebus et inceptum destituisset opus! Nec tamen ut testes mos est audire poetas; @@malueram verbis pondus abesse meis. per nos Scylla patri caros furata capillos @@pube premit rabidos inguinibusque canes; nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues; @@victor Abantiades alite fertur equo. idem per spatium Tityon porreximus ingens, @@et tria vipereo fecimus ora cani; fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis, @@ambiguae captos virginis ore viros. Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros; @@proditor in medio Tantalus amne sitit. de Niobe silicem, de virgine fecimus ursam. @@concinit Odrysium Cecropis ales Ityn; Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum @@aut secat inposita virgine taurus aquas. Protea quid referam Thebanaque semina, dentes; @@qui vomerent flammas ore, fuisse boves; @1 flere genis electra tuas, Auriga, sorores; @@quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas; aversumque diem mensis furialibus Atrei, @@duraque percussam saxa secuta lyram? Exit in inmensum fecunda licentia vatum, @@obligat historica nec sua verba fide. et mea debuerat falso laudata videri @@femina; credulitas nunc mihi vestra nocet. @@@@{1XIII}1 Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis, @@moenia contigimus victa, Camille, tibi. casta sacerdotes Iunoni festa parabant @@et celebres ludos indigenamque bovem; grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis @@difficilis clivis huc via praebet iter. Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus; @@adspice_concedas numen inesse loco. accipit ara preces votivaque tura piorum_ @@ara per antiquas facta sine arte manus. hinc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu, @@it per velatas annua pompa vias; ducuntur niveae populo plaudente iuvencae, @@quas aluit campis herba Falisca suis, et vituli nondum metuenda fronte minaces, @@et minor ex humili victima porcus hara, @1 duxque gregis cornu per tempora dura recurvo. @@invisa est dominae sola capella deae; illius indicio silvis inventa sub altis @@dicitur inceptam destituisse fugam. nunc quoque per pueros iaculis incessitur index @@et pretium auctori vulneris ipsa datur. Qua ventura dea est, iuvenes timidaeque puellae @@praeverrunt latas veste iacente vias. virginei crines auro gemmaque premuntur, @@et tegit auratos palla superba pedes; more patrum Graio velatae vestibus albis @@tradita supposito vertice sacra ferunt. ora favent populi tum cum venit aurea pompa, @@ipsa sacerdotes subsequiturque suas. Argiva est pompae facies; Agamemnone caeso @@et scelus et patrias fugit Halaesus opes iamque pererratis profugus terraque fretoque @@moenia felici condidit alta manu. ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos. @@sint mihi, sint populo semper amica suo! @@@@{1XIV}1 Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso, @@sed ne sit misero scire necesse mihi; nec te nostra iubet fieri censura pudicam, @@sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat. @1 non peccat, quaecumque potest peccasse negare, @@solaque famosam culpa professa facit. quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri, @@et quae clam facias facta referre palam? ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti @@opposita populum summovet ante sera; tu tua prostitues famae peccata sinistrae @@commissi perages indiciumque tui? sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas, @@teque probam, quamvis non eris, esse putem. quae facis, haec facito; tantum fecisse negato, @@nec pudeat coram verba modesta loqui! Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum @@deliciis inple, stet procul inde pudor! hinc simul exieris, lascivia protinus omnis @@absit, et in lecto crimina pone tuo. illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori @@nec femori inpositum sustinuisse femur; illic purpureis condatur lingua labellis, @@inque modos Venerem mille figuret amor; illic nec voces nec verba iuvantia cessent, @@spondaque lasciva mobilitate tremat! indue cum tunicis metuentem crimina vultum, @@et pudor obscenum diffiteatur opus; da populo, da verba mihi; sine nescius errem, @@et liceat stulta credulitate frui! Cur totiens video mitti recipique tabellas? @@cur pressus prior est interiorque torus? cur plus quam somno turbatos esse capillos @@collaque conspicio dentis habere notam? @1 tantum non oculos crimen deducis ad ipsos; @@si dubitas famae parcere, parce mihi! mens abit et morior quotiens peccasse fateris, @@perque meos artus frigida gutta fluit. tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est; @@tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim! Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis @@insequar, et falli muneris instar erit. si tamen in media deprensa tenebere culpa, @@et fuerint oculis probra videnda meis, quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato_ @@concedent verbis lumina nostra tuis. prona tibi vinci cupientem vincere palma est, @@sit modo 'non feci!' dicere lingua memor. cum tibi contingat verbis superare duobus, @@etsi non causa, iudice vince tuo! @@@@{1XV}1 Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum! @@raditur hic elegis ultima meta meis; quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus_ @@nec me deliciae dedecuere meae_ siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, @@non modo militiae turbine factus eques. Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo; @@Paelignae dicar gloria gentis ego, @1 quam sua libertas ad honesta coegerat arma, @@cum timuit socias anxia Roma manus. atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi @@moenia, quae campi iugera pauca tenent, 'Quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam, @@quantulacumque estis, vos ego magna voco.' Culte puer puerique parens Amathusia culti. @@aurea de campo vellite signa meo! corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus: @@pulsanda est magnis area maior equis. inbelles elegi, genialis Musa, valete, @@post mea mansurum fata superstes opus! @1 @@@@{1HEROIDES}1 @@@@PENELOPE ULIXI Haec tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe; @@nil mihi rescribas attinet: ipse veni! Troia iacet certe, Danais invisa puellis; @@vix Priamus tanti totaque Troia fuit. o utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat, @@obrutus insanis esset adulter aquis! non ego deserto iacuissem frigida lecto, @@nec quererer tardos ire relicta dies; nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem @@lassaret viduas pendula tela manus. Quando ego non timui graviora pericula veris? @@res est solliciti plena timoris amor. in te fingebam violentos Troas ituros; @@nomine in Hectoreo pallida semper eram. sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum, @@Antilochus nostri causa timoris erat; @1 sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis, @@flebam successu posse carere dolos. sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam; @@Tlepolemi leto cura novata mea est. denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis, @@frigidius glacie pectus amantis erat. Sed bene consuluit casto deus aequus amori. @@versa est in cineres sospite Troia viro. Argolici rediere duces, altaria fumant; @@ponitur ad patrios barbara praeda deos. grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis; @@illi victa suis Troica fata canunt. mirantur iustique senes trepidaeque puellae; @@narrantis coniunx pendet ab ore viri. atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa, @@pingit et exiguo Pergama tota mero: 'hac ibat Simois; haec est Sigeia tellus; @@hic steterat Priami regia celsa senis. illic Aeacides, illic tendebat Ulixes; @@hic lacer admissos terruit Hector equos.' Omnia namque tuo senior te quaerere misso @@rettulerat nato Nestor, at ille mihi. rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos, @@utque sit hic somno proditus, ille dolo. ausus es_o nimium nimiumque oblite tuorum!_ @@Thracia nocturno tangere castra dolo totque simul mactare viros, adiutus ab uno! @@at bene cautus eras et memor ante mei! @1 usque metu micuere sinus, dum victor amicum @@dictus es Ismariis isse per agmen equis. Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis @@Ilios et, murus quod fuit, esse solum, si maneo, qualis Troia durante manebam, @@virque mihi dempto fine carendus abest? diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant, @@incola captivo quae bove victor arat. iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce @@luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus; semisepulta virum curvis feriuntur aratris @@ossa, ruinosas occulit herba domos. victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi, @@aut in quo lateas ferreus orbe, licet! Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim, @@ille mihi de te multa rogatus abit, quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam, @@traditur huic digitis charta notata meis. nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva, @@misimus; incerta est fama remissa Pylo. misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri. @@quas habitas terras, aut ubi lentus abes? utilius starent etiamnunc moenia Phoebi_ @@irascor votis, heu, levis ipsa meis! scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem, @@et mea cum multis iuncta querela foret. @1 quid timeam, ignoro_timeo tamen omnia demens, @@et patet in curas area lata meas. quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus, @@tam longae causas suspicor esse morae. haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est, @@esse peregrino captus amore potes. forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx, @@quae tantum lanas non sinat esse rudes. fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras, @@neve, revertendi liber, abesse velis! Me pater Icarius viduo discedere lecto @@cogit et immensas increpat usque moras. increpet usque licet_tua sum, tua dicar oportet; @@Penelope coniunx semper Ulixis ero. ille tamen pietate mea precibusque pudicis @@frangitur et vires temperat ipse suas. Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos, @@turba ruunt in me luxuriosa proci, inque tua regnant nullis prohibentibus aula; @@viscera nostra, tuae dilacerantur opes. quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum @@Eurymachique avidas Antinoique manus atque alios referam, quos omnis turpiter absens @@ipse tuo partis sanguine rebus alis? Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi @@ultimus accedunt in tua damna pudor. @1 Tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor @@Laertesque senex Telemachusque puer. ille per insidias paene est mihi nuper ademptus, @@dum parat invitis omnibus ire Pylon. di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis @@ille meos oculos conprimat, ille tuos! hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix, @@Tertius inmundae cura fidelis harae; sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis, @@hostibus in mediis regna tenere potest_ Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas; @@nunc erat auxiliis illa tuenda patris_ nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis. @@tu citius venias, portus et ara tuis! est tibi sitque, precor, natus, qui mollibus annis @@in patrias artes erudiendus erat. respice Laerten; ut tu sua lumina condas, @@extremum fati sustinet ille diem. Certe ego, quae fueram te discedente puella, @@protinus ut venias, facta videbor anus. @@@@PHYLLIS DEMOPHOONTI Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis @@ultra promissum tempus abesse queror. @1 cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, @@litoribus nostris ancora pacta tua est_ luna quater latuit, toto quater orbe recrevit; @@nec vehit Actaeas Sithonis unda rates. tempora si numeres_bene quae numeramus amantes_ @@non venit ante suam nostra querela diem. Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt, @@credimus. invita nunc es amante nocens. saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi @@alba procellosos vela referre Notos. Thesea devovi, quia te dimittere nollet; @@nec tenuit cursus forsitan ille tuos. interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri, @@mersa foret cana naufraga puppis aqua. saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres, @@cum prece turicremis sum venerata sacris; saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes, @@ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.' denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, @@finxit, et ad causas ingeniosa fui. at tu lentus abes; nec te iurata reducunt @@numina, nec nostro motus amore redis. Demophoon, ventis et verba et vela dedisti; @@vela queror reditu, verba carere fide. @1 Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi? @@crimine te potui demeruisse meo. unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi; @@sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae, @@quique erat in falso plurimus ore deus? promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, @@qui mihi coniugii sponsor et obses erat? per mare, quod totum ventis agitatur et undis, @@per quod nempe ieras, per quod iturus eras, perque tuum mihi iurasti_nisi fictus et ille est_ @@concita qui ventis aequora mulcet, avum, per Venerem nimiumque mihi facientia tela_ @@altera tela arcus, altera tela faces_ Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, @@et per taediferae mystica sacra deae. si de tot laesis sua numina quisque deorum @@vindicet, in poenas non satis unus eris. Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci_ @@ut, qua desererer, firma carina foret!_ remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes. @@heu! patior telis vulnera facta meis! credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis; @@credidimus generi nominibusque tuis; @1 credidimus lacrimis_an et hae simulare docentur? @@hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt? dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis? @@parte satis potui qualibet inde capi. Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque_ @@debuit haec meriti summa fuisse mei! turpiter hospitium lecto cumulasse iugali @@paenitet, et lateri conseruisse latus. quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset @@nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. speravi melius, quia me meruisse putavi; @@quaecumque ex merito spes venit, aequa venit. Fallere credentem non est operosa puellam @@gloria. simplicitas digna favore fuit. sum decepta tuis et amans et femina verbis. @@di faciant, laudis summa sit ista tuae! inter et Aegidas, media statuaris in urbe, @@magnificus titulis stet pater ante suis. cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes @@et Sinis et tauri mixtaque forma viri et domitae bello Thebae fusique bimembres @@et pulsata nigri regia caeca dei_ hoc tua post illos titulo signetur imago: @@&7hic est, cuius amans hospita capta dolo est.& de tanta rerum turba factisque parentis @@sedit in ingenio Cressa relicta tuo. @1 quod solum excusat, solum miraris in illo; @@heredem patriae, perfide, fraudis agis. illa_nec invideo_fruitur meliore marito @@inque capistratis tigribus alta sedet; at mea despecti fugiunt conubia Thraces, @@quod ferar externum praeposuisse meis. atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas; @@armiferam Thracen qui regat, alter erit. exitus acta probat.' careat successibus, opto, @@quisquis ab eventu facta notanda putat! at si nostra tuo spumescant aequora remo, @@iam mihi, iam dicar consuluisse meis_ sed neque consului, nec te mea regia tanget @@fessaque Bistonia membra lavabis aqua! Illa meis oculis species abeuntis inhaeret, @@cum premeret portus classis itura meos. ausus es amplecti colloque infusus amantis @@oscula per longas iungere pressa moras cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, @@quodque foret velis aura secunda, queri et mihi discedens suprema dicere voce: @@'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!' Expectem, qui me numquam visurus abisti? @@expectem pelago vela negata meo? @1 et tamen expecto_redeas modo serus amanti, @@ut tua sit solo tempore lapsa fides! Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx @@forsitan et, nobis qui male favit, amor; iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. @@ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas_ quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto @@Threicios portus hospitiumque dedi, cuius opes auxere meae, cui dives egenti @@munera multa dedi, multa datura fui; quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, @@nomine femineo vix satis apta regi, qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, @@et sacer admissas exigit Hebrus aquas, cui mea virginitas avibus libata sinistris @@castaque fallaci zona recincta manu! pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis, @@et cecinit maestum devia carmen avis; adfuit Allecto brevibus torquata colubris, @@suntque sepulcrali lumina mota face! Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco @@quaeque patent oculis litora lata meis. sive die laxatur humus, seu frigida lucent @@sidera, prospicio, quis freta ventus agat; et quaecumque procul venientia lintea vidi, @@protinus illa meos auguror esse deos. @1 in freta procurro, vix me retinentibus undis, @@mobile qua primas porrigit aequor aquas. quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; @@linquor et ancillis excipienda cado. Est sinus, adductos modice falcatus in arcus; @@ultima praerupta cornua mole rigent. hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas @@mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit. ad tua me fluctus proiectam litora portent, @@occurramque oculis intumulata tuis! duritia ferrum ut superes adamantaque teque, @@'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!' saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta @@traiectam gladio morte perire iuvat. colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis @@praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat. stat nece matura tenerum pensare pudorem. @@in necis electu parva futura mora est. Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. @@aut hoc aut simili carmine notus eris: &7phyllida demophoon leto dedit hospes amantem;& @@&7ille necis causam praebuit, ipsa manum.& @1 @@@@BRISEIS ACHILLI Quam legis, a rapta Briseide littera venit, @@vix bene barbarica Graeca notata manu. quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras; @@sed tamen et lacrimae pondera vocis habent. Si mihi pauca queri de te dominoque viroque @@fas est, de domino pauca viroque querar. non, ego poscenti quod sum cito tradita regi, @@culpa tua est_quamvis haec quoque culpa tua est; nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt, @@Eurybati data sum Talthybioque comes. alter in alterius iactantes lumina vultum @@quaerebant taciti, noster ubi esset amor. differri potui; poenae mora grata fuisset. @@ei mihi! discedens oscula nulla dedi; at lacrimas sine fine dedi rupique capillos_ @@infelix iterum sum mihi visa capi! Saepe ego decepto volui custode reverti, @@sed, me qui timidam prenderet, hostis erat. si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam, @@quamlibet ad Priami munus itura nurum. Sed data sim, quia danda fui_tot noctibus absum @@nec repetor; cessas, iraque lenta tua est. @1 ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem @@'quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.' Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille! @@i nunc et cupidi nomen amantis habe! venerunt ad te Telamone et Amyntore nati_ @@ille gradu propior sanguinis, ille comes_ Laertaque satus, per quos comitata redirem @@(auxerunt blandas grandia dona preces) viginti fulvos operoso ex aere lebetas, @@et tripodas septem pondere et arte pares; addita sunt illis auri bis quinque talenta, @@bis sex adsueti vincere semper equi, quodque supervacuum est, forma praestante puellae @@Lesbides, eversa corpora capta domo, cumque tot his_sed non opus est tibi coniuge_coniunx @@ex Agamemnoniis una puella tribus. si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem, @@quae dare debueras, accipere illa negas! qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille? @@quo levis a nobis tam cito fugit amor? An miseros tristis fortuna tenaciter urget, @@nec venit inceptis mollior hora malis? diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi_ @@et fueram patriae pars ego magna meae; vidi consortes pariter generisque necisque @@tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat; vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta @@pectora iactantem sanguinolenta virum. @1 tot tamen amissis te conpensavimus unum; @@tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras. tu mihi, iuratus per numina matris aquosae, @@utile dicebas ipse fuisse capi_ scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas @@et mecum fugias quae tibi dantur opes! quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos, @@te dare nubiferis lintea velle Notis. Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures, @@sanguinis atque animi pectus inane fuit. ibis et_o miseram!_cui me, violente, relinquis? @@quis mihi desertae mite levamen erit? devorer ante, precor, subito telluris hiatu @@aut rutilo missi fulminis igne cremer, quam sine me Pthiis canescant aequora remis, @@et videam puppes ire relicta tuas! si tibi iam reditusque placent patriique Penates, @@non ego sum classi sarcina magna tuae. victorem captiva sequar, non nupta maritum; @@est mihi, quae lanas molliat, apta manus. inter Achaeiadas longe pulcherrima matres @@in thalamos coniunx ibit eatque tuos, digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote, @@cuique senex Nereus prosocer esse velit. nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus, @@et minuent plenas stamina nostra colos. @1 exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor_ @@quae mihi nescio quo non erit aequa modo_ neve meos coram scindi patiare capillos @@et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.' vel patiare licet, dum ne contempta relinquar_ @@hic mihi vae! miserae concutit ossa metus. Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae, @@et iacet ante tuos Graecia maesta pedes. vince animos iramque tuam, qui cetera vincis! @@quid lacerat Danaas inpiger Hector opes? arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta, @@et preme turbatos Marte favente viros! propter me mota est, propter me desinat ira, @@simque ego tristitiae causa modusque tuae. nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris; @@coniugis Oenides versus in arma prece est. res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba @@devovit nati spemque caputque parens. bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis @@et patriae rigida mente negavit opem. sola virum coniunx flexit. felicior illa! @@at mea pro nullo pondere verba cadunt. nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi @@saepius in domini serva vocata torum. me quaedam, memini, dominam captiva vocabat. @@'servitio,' dixi, 'nominis addis onus.' Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro, @@semper iudiciis ossa verenda meis; @1 perque trium fortes animas, mea numina, fratrum, @@qui bene pro patria cum patriaque iacent; perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una, @@perque tuos enses, cognita tela meis_ nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum @@iuro; fallentem deseruisse velis! si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura @@nulla tibi sine me gaudia capta!' neges. at Danai maerere putant_tibi plectra moventur, @@te tenet in tepido mollis amica sinu! et quisquam quaerit, quare pugnare recuses? @@pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant. tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam, @@Threiciam digitis increpuisse lyram, quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam, @@et galeam pressa sustinuisse coma. Sed tibi pro tutis insignia facta placebant, @@partaque bellando gloria dulcis erat. an tantum dum me caperes, fera bella probabas, @@cumque mea patria laus tua victa iacet? di melius! validoque, precor, vibrata lacerto @@transeat Hectoreum Pelias hasta latus! mittite me, Danai! dominum legata rogabo @@multaque mandatis oscula mixta feram. plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes, @@plus ego quam Teucri, credite, frater agam. @1 est aliquid collum solitis tetigisse lacertis, @@praesentisque oculos admonuisse sui. sis licet inmitis matrisque ferocior undis, @@ut taceam, lacrimis conminuere meis. Nunc quoque_sic omnes Peleus pater inpleat annos, @@sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis!_ respice sollicitam Briseida, fortis Achille, @@nec miseram lenta ferreus ure mora! aut, si versus amor tuus est in taedia nostri, @@quam sine te cogis vivere, coge mori! utque facis, coges. abiit corpusque colorque; @@sustinet hoc animae spes tamen una tui. qua si destituor, repetam fratresque virumque_ @@nec tibi magnificum femina iussa mori. cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro; @@est mihi qui fosso pectore sanguis eat. me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset, @@ensis in Atridae pectus iturus erat! A, potius serves nostram, tua munera, vitam! @@quod dederas hosti victor, amica rogo. perdere quos melius possis, Neptunia praebent @@Pergama; materiam caedis ab hoste pete. me modo, sive paras inpellere remige classem, @@sive manes, domini iure venire iube! @1 @@@@PHAEDRA HIPPOLYTO Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem @@mittit Amazonio Cressa puella viro. perlege, quodcumque est_quid epistula lecta nocebit? @@te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest; his arcana notis terra pelagoque feruntur. @@inspicit acceptas hostis ab hoste notas. Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit @@lingua, ter in primo restitit ore sonus. qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori; @@dicere quae puduit, scribere iussit amor. quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum; @@regnat et in dominos ius habet ille deos. ille mihi primo dubitanti scribere dixit: @@'scribe! dabit victas ferreus ille manus.' adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas, @@figat sic animos in mea vota tuos! Non ego nequitia socialia foedera rumpam; @@fama_velim quaeras_crimine nostra vacat. venit amor gravius, quo serius_urimur intus; @@urimur, et caecum pectora vulnus habent. @1 scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, @@frenaque vix patitur de grege captus equus, sic male vixque subit primos rude pectus amores, @@sarcinaque haec animo non sedet apta meo. ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis; @@cui venit exacto tempore, peius amat. tu nova servatae capies libamina famae, @@et pariter nostrum fiet uterque nocens. est aliquid, plenis pomaria carpere ramis, @@et tenui primam delegere ungue rosam. si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi, @@candor ab insolita labe notandus erat, at bene successit, digno quod adurimur igni; @@peius adulterio turpis adulter obest. si mihi concedat Iuno fratremque virumque, @@Hippolytum videor praepositura Iovi! Iam quoque_vix credes_ignotas mittor in artes; @@est mihi per saevas impetus ire feras. iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco @@Delia; iudicium subsequor ipsa tuum. in nemus ire libet pressisque in retia cervis @@hortari celeris per iuga summa canes, aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto, @@aut in graminea ponere corpus humo. saepe iuvat versare leves in pulvere currus @@torquentem frenis ora fugacis equi; nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae, @@quaeque sub Idaeo tympana colle movent, @1 aut quas semideae Dryades Faunique bicornes @@numine contactas attonuere suo. namque mihi referunt, cum se furor ille remisit, @@omnia; me tacitam conscius urit amor. Forsitan hunc generis fato reddamus amorem, @@et Venus ex tota gente tributa petat. Iuppiter Europen_prima est ea gentis origo_ @@dilexit, tauro dissimulante deum. Pasiphae mater, decepto subdita tauro, @@enixa est utero crimen onusque suo. perfidus Aegides, ducentia fila secutus, @@curva meae fugit tecta sororis ope. en, ego nunc, ne forte parum Minoia credar, @@in socias leges ultima gentis eo! hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus; @@me tua forma capit, capta parente soror. Thesides Theseusque duas rapuere sorores_ @@ponite de nostra bina tropaea domo! Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin, @@Gnosia me vellem detinuisset humus! tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas) @@acer in extremis ossibus haesit amor. candida vestis erat, praecincti flore capilli, @@flava verecundus tinxerat ora rubor, quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque, @@pro rigido Phaedra iudice fortis erat. sint procul a nobis iuvenes ut femina compti!_ @@fine coli modico forma virilis amat. @1 te tuus iste rigor positique sine arte capilli @@et levis egregio pulvis in ore decet. sive ferocis equi luctantia colla recurvas, @@exiguo flexos miror in orbe pedes; seu lentum valido torques hastile lacerto, @@ora ferox in se versa lacertus habet, sive tenes lato venabula cornea ferro. @@denique nostra iuvat lumina, quidquid agis. Tu modo duritiam silvis depone iugosis; @@non sum militia digna perire tua. quid iuvat incinctae studia exercere Dianae, @@et Veneri numeros eripuisse suos? quod caret alterna requie, durabile non est; @@haec reparat vires fessaque membra novat. arcus_et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae_ @@si numquam cesses tendere, mollis erit. clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas @@conciderant illo percutiente ferae; nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. @@ibat ad hunc sapiens a sene diva viro. saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum @@sustinuit positos quaelibet herba duos. arsit et Oenides in Maenalia Atalanta; @@illa ferae spolium pignus amoris habet. nos quoque quam primum turba numeremur in ista! @@si Venerem tollas, rustica silva tua est. ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt @@saxa neque obliquo dente timendus aper. @1 Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon, @@et tenuis tellus audit utrumque mare. hic tecum Troezena colam, Pittheia regna; @@iam nunc est patria carior illa mea. tempore abest aberitque diu Neptunius heros; @@illum Pirithoi detinet ora sui. praeposuit Theseus_nisi si manifesta negamus_ @@Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi. sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo; @@in magnis laesi rebus uterque sumus. ossa mei fratris clava perfracta trinodi @@sparsit humi; soror est praeda relicta feris. prima securigeras inter virtute puellas @@te peperit, nati digna vigore parens; si quaeras, ubi sit_Theseus latus ense peregit, @@nec tanto mater pignore tuta fuit. at ne nupta quidem taedaque accepta iugali_ @@cur, nisi ne caperes regna paterna nothus? addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis @@non ego tollendi causa, sed ille fuit. o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum, @@in medio nisu viscera rupta forent! i nunc, sic meriti lectum reverere parentis_ @@quem fugit et factis abdicat ipse suis! Nec, quia privigno videar coitura noverca, @@terruerint animos nomina vana tuos. @1 ista vetus pietas, aevo moritura futuro, @@rustica Saturno regna tenente fuit. Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret, @@et fas omne facit fratre marita soror. illa coit firma generis iunctura catena, @@inposuit nodos cui Venus ipsa suos. nec labor est celare, licet peccemus, amorem. @@cognato poterit nomine culpa tegi. viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo; @@dicar privigno fida noverca meo. non tibi per tenebras duri reseranda mariti @@ianua, non custos decipiendus erit; ut tenuit domus una duos, domus una tenebit; @@oscula aperta dabas, oscula aperta dabis; tutus eris mecum laudemque merebere culpa, @@tu licet in lecto conspiciare meo. tolle moras tantum properataque foedera iunge_ @@qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor! non ego dedignor supplex humilisque precari. @@heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent? et pugnare diu nec me submittere culpae @@certa fui_certi siquid haberet amor; victa precor genibusque tuis regalia tendo @@bracchia! quid deceat, non videt ullus amans. depudui, profugusque pudor sua signa reliquit. @@Da veniam fasse duraque corda doma! quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos, @@quod veniant proavi fulmina torta manu, @1 quod sit avus radiis frontem vallatus acutis, @@purpureo tepidum qui movet axe diem_ nobilitas sub amore iacet! miserere priorum @@et, mihi si non vis parcere, parce meis! est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete_ @@serviat Hippolyto regia tota meo! Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum @@mater; eris tauro saevior ipse truci? per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est! @@sic numquam, quae te spernere possit, ames; sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit, @@silvaque perdendas praebeat alta feras; sic faveant Satyri montanaque numina Panes, @@et cadat adversa cuspide fossus aper; sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas @@diceris, arentem quae levet unda sitim! Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis @@qui legis, et lacrimas finge videre meas! @@@@OENONE PARIDI Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege_non est @@ista Mycenaea littera facta manu! @1 Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis, @@laesa queror de te, si sinis ipse, meo. Quis deus opposuit nostris sua numina votis? @@ne tua permaneam, quod mihi crimen obest? leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est; @@quae venit indigno poena, dolenda venit. Nondum tantus eras, cum te contenta marito @@edita de magno flumine nympha fui. qui nunc Priamides_absit reverentia vero!_ @@servus eras; servo nubere nympha tuli! saepe greges inter requievimus arbore tecti, @@mixtaque cum foliis praebuit herba torum; saepe super stramen faenoque iacentibus alto @@defensa est humili cana pruina casa. quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos, @@et tegeret catulos qua fera rupe suos? retia saepe comes maculis distincta tetendi; @@saepe citos egi per iuga longa canes. incisae servant a te mea nomina fagi, @@et legor &7oenone& falce notata tua, et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt. @@crescite et in titulos surgite recta meos! popule, vive, precor, quae consita margine ripae @@hoc in rugoso cortice carmen habes: &7cum paris oenone poterit spirare relicta,& @@&7ad fontem xanthi versa recurret aqua.& @1 Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae! @@sustinet Oenonen deseruisse Paris. Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa @@pessima mutati coepit amoris hiemps, qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis @@venit in arbitrium nuda Minerva tuum. attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit, @@ut mihi narrasti, dura per ossa tremor. consului_neque enim modice terrebar_anusque @@longaevosque senes. constitit esse nefas. Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata @@caerula ceratas accipit unda rates. flesti discedens_hoc saltim parce negare! @@miscuimus lacrimas maestus uterque suas; non sic adpositis vincitur vitibus ulmus, @@ut tua sunt collo bracchia nexa meo. a, quotiens, cum te vento quererere teneri, @@riserunt comites_ille secundus erat! oscula dimissae quotiens repetita dedisti! @@quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'! Aura levis rigido pendentia lintea malo @@suscitat, et remis eruta canet aqua. prosequor infelix oculis abeuntia vela, @@qua licet, et lacrimis umet harena meis, utque celer venias, virides Nereidas oro_ @@scilicet ut venias in mea damna celer! @1 votis ergo meis alii rediture redisti? @@ei mihi, pro dira paelice blanda fui! Adspicit inmensum moles nativa profundum_ @@mons fuit; aequoreis illa resistit aquis. hinc ego vela tuae cognovi prima carinae, @@et mihi per fluctus impetus ire fuit. dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora_ @@pertimui; cultus non erat ille tuus. fit propior terrasque cita ratis attigit aura; @@femineas vidi corde tremente genas. non satis id fuerat_quid enim furiosa morabar?_ @@haerebat gremio turpis amica tuo! tunc vero rupique sinus et pectora planxi, @@et secui madidas ungue rigente genas, inplevique sacram querulis ululatibus Iden @@illuc has lacrimas in mea saxa tuli. sic Helene doleat defectaque coniuge ploret, @@quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat! Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur @@aequora legitimos destituantque viros; at cum pauper eras armentaque pastor agebas, @@nulla nisi Oenone pauperis uxor erat. non ego miror opes, nec me tua regia tangit @@nec de tot Priami dicar ut una nurus_ non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset, @@aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus; @1 dignaque sum fieri rerum matrona potentis; @@sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus. nec me, faginea quod tecum fronde iacebam, @@despice; purpureo sum magis apta toro. Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur @@bella, nec ultrices advehit unda rates. Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis; @@hac venit in thalamos dote superba tuos. quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem, @@vel cum Deiphobo Polydamanta roga; quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse, @@consule, quis aetas longa magistra fuit! turpe rudimentum, patriae praeponere raptam. @@causa pudenda tua est; iusta vir arma movet. Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam, @@quae sit in amplexus tam cito versa tuos. ut minor Atrides temerati foedera lecti @@clamat et externo laesus amore dolet, tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte @@laesa pudicitia est; deperit illa semel. ardet amore tui? sic et Menelaon amavit. @@nunc iacet in viduo credulus ille toro. felix Andromache, certo bene nupta marito! @@uxor ad exemplum fratris habenda fui; tu levior foliis, tum cum sine pondere suci @@mobilibus ventis arida facta volant; @1 et minus est in te quam summa pondus arista, @@quae levis adsiduis solibus usta riget. Hoc tua_nam recolo_quondam germana canebat, @@sic mihi diffusis vaticinata comis: 'quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas? @@non profecturis litora bubus aras. Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque @@perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit! dum licet, obscenam ponto demergite puppim! @@heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!' Vox erat in cursu: famulae rapuere furentem; @@at mihi flaventes diriguere comae. a, nimium miserae vates mihi vera fuisti_ @@possidet, en, saltus illa iuvenca meos! sit facie quamvis insignis, adultera certe est; @@deseruit socios hospite capta deos. illam de patria Theseus_nisi nomine fallor_ @@nescio quis Theseus abstulit ante sua. a iuvene et cupido credatur reddita virgo? @@unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo. vim licet appelles et culpam nomine veles; @@quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi. at manet Oenone fallenti casta marito_ @@et poteras falli legibus ipse tuis! Me Satyri celeres_silvis ego tecta latebam_ @@quaesierunt rapido, turba proterva, pede cornigerumque caput pinu praecinctus acuta @@Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis. @1 me fide conspicuus Troiae munitor amavit, @@admisitque meas ad sua dona manus. quaecumque herba potens ad opem radixque medenti @@utilis in toto nascitur orbe, mea est. me miseram, quod amor non est medicabilis herbis! @@deficior prudens artis ab arte mea. Quod nec graminibus tellus fecunda creandis @@nec deus, auxilium tu mihi ferre potes. et potes, et merui_dignae miserere puellae! @@non ego cum Danais arma cruenta fero_ sed tua sum tecumque fui puerilibus annis @@et tua, quod superest temporis, esse precor! @@@@HYPSIPYLE IASONI Litora Thessaliae reduci tetigisse carina @@diceris auratae vellere dives ovis. gratulor incolumi, quantum sinis; hoc tamen ipsum @@debueram scripto certior esse tuo. nam ne pacta tibi praeter mea regna redires, @@cum cuperes, ventos non habuisse potes; quamlibet adverso signatur epistula vento. @@Hypsipyle missa digna salute fui. @1 Cur mihi fama prior de te quam littera venit: @@isse sacros Marti sub iuga panda boves, seminibus iactis segetes adolesse virorum @@inque necem dextra non eguisse tua, pervigilem spolium pecudis servasse draconem, @@rapta tamen forti vellera fulva manu? o ego, si possem timide credentibus ista @@'ipse mihi scripsit' dicere, quanta forem! Quid queror officium lenti cessasse mariti? @@obsequium, maneo si tua, grande tuli! barbara narratur venisse venefica tecum, @@in mihi promissi parte recepta tori. credula res amor est; utinam temeraria dicar @@criminibus falsis insimulasse virum! nuper ab Haemoniis hospes mihi Thessalus oris @@venit et, ut tactum vix bene limen erat, 'Aesonides,' dixi, 'quid agit meus?' ille pudore @@haesit in opposita lumina fixus humo. protinus exilui tunicisque a pectore ruptis @@'vivit? an,' exclamo, 'me quoque fata vocant?' 'vivit,' ait. timidum quod amat; iurare coegi. @@vix mihi teste deo credita vita tua est. Ut rediit animus, tua facta requirere coepi. @@narrat aenipedes Martis arasse boves, vipereos dentes in humum pro semine iactos, @@et subito natos arma tulisse viros_ @1 terrigenas populos civili Marte peremptos @@inplesse aetatis fata diurna suae. devictus serpens. iterum, si vivat Iason, @@quaerimus; alternant spesque timorque vicem. Singula dum narrat, studio cursuque loquendi @@detegit ingenio vulnera nostra suo. heu! ubi pacta fides? ubi conubialia iura @@faxque sub arsuros dignior ire rogos? non ego sum furto tibi cognita; pronuba Iuno @@adfuit et sertis tempora vinctus Hymen. at mihi nec Iuno, nec Hymen, sed tristis Erinys @@praetulit infaustas sanguinolenta faces. Quid mihi cum Minyis, quid cum Dodonide pinu? @@quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea? non erat hic aries villo spectabilis aureo, @@nec senis Aeetae regia Lemnos erat. certa fui primo_sed me mala fata trahebant_ @@hospita feminea pellere castra manu; Lemniadesque viros, nimium quoque, vincere norunt. @@milite tam forti terra tuenda fuit! Urbe virum iuvi, tectoque animoque recepi! @@hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiemps. tertia messis erat, cum tu dare vela coactus @@inplesti lacrimis talia verba suis: 'abstrahor, Hypsipyle; sed dent modo fata recursus, @@vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero. @1 quod tamen e nobis gravida celatur in alvo, @@vivat, et eiusdem simus uterque parens!' Hactenus, et lacrimis in falsa cadentibus ora @@cetera te memini non potuisse loqui. Ultimus e sociis sacram conscendis in Argo. @@illa volat; ventus concava vela tenet; caerula propulsae subducitur unda carinae; @@terra tibi, nobis adspiciuntur aquae. in latus omne patens turris circumspicit undas; @@huc feror, et lacrimis osque sinusque madent. per lacrimas specto, cupidaeque faventia menti @@longius adsueto lumina nostra vident. adde preces castas inmixtaque vota timori_ @@nunc quoque te salvo persoluenda mihi. Vota ego persolvam? votis Medea fruetur! @@cor dolet, atque ira mixtus abundat amor. dona feram templis, vivum quod Iasona perdo? @@hostia pro damnis concidat icta meis? Non equidem secura fui semperque verebar, @@ne pater Argolica sumeret urbe nurum. Argolidas timui_nocuit mihi barbara paelex! @@non expectata vulnus ab hoste tuli. nec facie meritisque placet, sed carmina novit @@diraque cantata pabula falce metit. illa reluctantem cursu deducere lunam @@nititur et tenebris abdere solis equos; @1 illa refrenat aquas obliquaque flumina sistit; @@illa loco silvas vivaque saxa movet. per tumulos errat passis discincta capillis @@certaque de tepidis colligit ossa rogis. devovet absentis simulacraque cerea figit, @@et miserum tenuis in iecur urget acus_ et quae nescierim melius. male quaeritur herbis @@moribus et forma conciliandus amor. Hanc potes amplecti thalamoque relictus in uno @@inpavidus somno nocte silente frui? scilicet ut tauros, ita te iuga ferre coegit @@quaque feros anguis, te quoque mulcet ope. adde, quod adscribi factis procerumque tuisque @@sese avet, et titulo coniugis uxor obest. atque aliquis Peliae de partibus acta venenis @@inputat et populum, qui sibi credat, habet: 'non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine @@aurea Phrixeae terga revellit ovis.' non probat Alcimede mater tua_consule matrem_ @@non pater, a gelido cui venit axe nurus. illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae @@quaerat et a ripa Phasidos usque virum! Mobilis Aesonide vernaque incertior aura, @@cur tua polliciti pondere verba carent? vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti? @@sim reducis coniunx, sicut euntis eram! @1 si te nobilitas generosaque nomina tangunt_ @@en, ego Minoo nata Thoante feror! Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita corona @@praeradiat stellis signa minora suis. dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti; @@me quoque dotalis inter habere potes. Nunc etiam peperi; gratare ambobus, Iason! @@dulce mihi gravidae fecerat auctor onus. felix in numero quoque sum prolemque gemellam, @@pignora Lucina bina favente dedi. si quaeris, cui sint similes, cognosceris illis. @@fallere non norunt; cetera patris habent. legatos quos paene dedi pro matre ferendos; @@sed tenuit coeptas saeva noverca vias. Medeam timui: plus est Medea noverca; @@Medeae faciunt ad scelus omne manus. Spargere quae fratris potuit lacerata per agros @@corpora, pignoribus parceret illa meis? hanc tamen o demens Colchisque ablate venenis, @@diceris Hypsipyles praeposuisse toro. turpiter illa virum cognovit adultera virgo; @@me tibi teque mihi taeda pudica dedit. prodidit illa patrem; rapui de clade Thoanta. @@deseruit Colchos; me mea Lemnos habet. @1 Quid refert, scelerata piam si vincet et ipso @@crimine dotata est emeruitque virum? Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason; @@quamlibet ignavis iste dat arma dolor. dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis @@intrasses portus tuque comesque meos, obviaque exissem fetu comitante gemello_ @@hiscere nempe tibi terra roganda fuit!_ quo vultu natos, quo me, scelerate, videres? @@perfidiae pretio qua nece dignus eras? ipse quidem per me tutus sospesque fuisses_ @@non quia tu dignus, sed quia mitis ego. paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus, @@quosque veneficiis abstulit illa suis! Medeae Medea forem! quodsi quid ab alto @@iustus adest votis Iuppiter ille meis, quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri @@maereat et leges sentiat ipsa suas; utque ego destituor coniunx materque duorum, @@a totidem natis orba sit illa viro! nec male parta diu teneat peiusque relinquat_ @@exulet et toto quaerat in orbe fugam! quam fratri germana fuit miseroque parenti @@filia, tam natis, tam sit acerba viro! @1 cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet; @@erret inops, exspes, caede cruenta sua! haec ego, coniugio fraudata Thoantias oro. @@vivite, devoto nuptaque virque toro! @@@@DIDO AENEAE Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis @@ad vada Maeandri concinit albus olor. Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, @@adloquor_adverso movimus ista deo; sed merita et famam corpusque animumque pudicum @@cum male perdiderim, perdere verba leve est. Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido, @@atque idem venti vela fidemque ferent? certus es, Aenea, cum foedere solvere naves, @@quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi? nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt @@moenia nec sceptro tradita summa tuo? facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem @@altera, quaesita est altera terra tibi. @1 ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? @@quis sua non notis arva tenenda dabit? scilicet alter amor tibi restat et altera Dido; @@quamque iterum fallas altera danda fides. quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem @@et videas populos altus ab arce tuos? omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur, @@unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae, @@ut pia fumosis addita tura focis. Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret; @@Aenean animo noxque quiesque refert. ille quidem male gratus et ad mea munera surdus, @@et quo, si non sim stulta, carere velim; non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi, @@sed queror infidum questaque peius amo. parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem, @@frater Amor, castris militet ille tuis! aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem, @@materiam curae praebeat ille meae! Fallor, et ista mihi falso iactatur imago; @@matris ab ingenio dissidet ille suae. te lapis et montes innataque rupibus altis @@robora, te saevae progenuere ferae, @1 aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis, @@qua tamen adversis fluctibus ire paras. quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit! @@adspice, ut eversas concitet Eurus aquas! quod tibi malueram, sine me debere procellis; @@iustior est animo ventus et unda tuo. Non ego sum tanti_quid non censeris inique?_ @@ut pereas, dum me per freta longa fugis. exerces pretiosa odia et constantia magno, @@si, dum me careas, est tibi vile mori. iam venti ponent, strataque aequaliter unda @@caeruleis Triton per mare curret equis. tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses! @@et, nisi duritia robora vincis, eris. quid, quasi nescires, insana quid aequora possint, @@expertae totiens tam male credis aquae? ut, pelago suadente viam, retinacula solvas, @@multa tamen latus tristia pontus habet. nec violasse fidem temptantibus aequora prodest; @@perfidiae poenas exigit ille locus, praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum @@nuda Cytheriacis edita fertur aquis. Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti, @@neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. vive, precor! sic te melius quam funere perdam. @@tu potius leti causa ferere mei. @1 finge, age, te rapido_nullum sit in omine pondus!_ @@turbine deprendi; quid tibi mentis erit? protinus occurrent falsae periuria linguae, @@et Phrygia Dido fraude coacta mori; coniugis ante oculos deceptae stabit imago @@tristis et effusis sanguinolenta comis. quid tanti est ut tum 'merui! concedite!' dicas, @@quaeque cadent, in te fulmina missa putes? Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; @@grande morae pretium tuta futura via est. haec minus ut cures, puero parcatur Iulo! @@te satis est titulum mortis habere meae. quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? @@ignibus ereptos obruet unda deos? sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas, @@presserunt umeros sacra paterque tuos. omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua @@incipit a nobis, primaque plector ego. si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli_ @@occidit a duro sola relicta viro! haec mihi narraras_sat me monuere! merentem @@ure; minor culpa poena futura mea est. Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent. @@per mare, per terras septima iactat hiemps. @1 fluctibus eiectum tuta statione recepi @@vixque bene audito nomine regna dedi. his tamen officiis utinam contenta fuissem, @@et mihi concubitus fama sepulta foret! illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum @@caeruleus subitis conpulit imber aquis. audieram vocem; nymphas ululasse putavi_ @@Eumenides fati signa dedere mei! Exige, laese pudor, poenas! violate Sychaei . . . . @@ad quas, me miseram, plena pudoris eo. est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus_ @@oppositae frondes velleraque alba tegunt. hinc ego me sensi noto quater ore citari; @@ipse sono tenui dixit 'Elissa, veni!' Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx; @@sum tamen admissi tarda pudore mei. da veniam culpae! decepit idoneus auctor; @@invidiam noxae detrahit ille meae. diva parens seniorque pater, pia sarcina nati, @@spem mihi mansuri rite dedere viri. si fuit errandum, causas habet error honestas; @@adde fidem, nulla parte pigendus erit. Durat in extremum vitaeque novissima nostrae @@prosequitur fati, qui fuit ante, tenor. occidit internas coniunx mactatus ad aras, @@et sceleris tanti praemia frater habet; @1 exul agor cineresque viri patriamque relinquo, @@et feror in dubias hoste sequente vias. adplicor his oris fratrique elapsa fretoque @@quod tibi donavi, perfide, litus emo. urbem constitui lateque patentia fixi @@moenia finitimis invidiosa locis. bella tument; bellis peregrina et femina temptor, @@vixque rudis portas urbis et arma paro. mille procis placui, qui me coiere querentes @@nescio quem thalamis praeposuisse suis. quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? @@praebuerim sceleri bracchia nostra tuo. est etiam frater, cuius manus inpia poscit @@respergi nostro, sparsa cruore viri. pone deos et quae tangendo sacra profanas! @@non bene caelestis inpia dextra colit. si tu cultor eras elapsis igne futurus, @@paenitet elapsos ignibus esse deos. Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas, @@parsque tui lateat corpore clausa meo. accedet fatis matris miserabilis infans, @@et nondum nato funeris auctor eris, cumque parente sua frater morietur Iuli, @@poenaque conexos auferet una duos. 'Sed iubet ire deus.' vellem, vetuisset adire, @@Punica nec Teucris pressa fuisset humus! @1 hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis @@et teris in rabido tempora longa freto? Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, @@Hectore si vivo quanta fuere forent. non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas_ @@nempe ut pervenias, quo cupis, hospes eris; utque latet vitatque tuas abstrusa carinas, @@vix tibi continget terra petita seni. Hos potius populos in dotem, ambage remissa, @@accipe et advectas Pygmalionis opes. Ilion in Tyriam transfer felicius urbem @@resque loco regis sceptraque sacra tene! si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, @@unde suo partus Marte triumphus eat, quem superet, nequid desit, praebebimus hostem; @@hic pacis leges, hic locus arma capit. tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas, @@perque fugae comites, Dardana sacra, deos_ sic superent, quoscumque tua de gente reportat @@Mars ferus, et damni sit modus ille tui, Ascaniusque suos feliciter inpleat annos, @@et senis Anchisae molliter ossa cubent!_ parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! @@quod crimen dicis praeter amasse meum? non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, @@nec steterunt in te virque paterque meus. @1 si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar; @@dum tua sit, Dido quidlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus; @@temporibus certis dantque negantque viam. cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis; @@nunc levis eiectam continet alga ratem. tempus ut observem, manda mihi; certius ibis, @@nec te, si cupies, ipsa manere sinam. et socii requiem poscunt, laniataque classis @@postulat exiguas semirefecta moras; pro meritis et siqua tibi debebimus ultra, @@pro spe coniugii tempora parva peto_ dum freta mitescunt et amor, dum tempore et usu @@fortiter edisco tristia posse pati. Si minus, est animus nobis effundere vitam; @@in me crudelis non potes esse diu. adspicias utinam, quae sit scribentis imago! @@scribimus, et gremio Troicus ensis adest, perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem, @@qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit. quam bene conveniunt fato tua munera nostro! @@instruis inpensa nostra sepulcra brevi. nec mea nunc primum feriuntur pectora telo; @@ille locus saevi vulnus amoris habet. Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae, @@iam dabis in cineres ultima dona meos. @1 nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, @@hoc tantum in tumuli marmore carmen erit: &7praebuit aeneas et causam mortis et ensem;& @@&7ipsa sua dido concidit usa manu.& @@@@HERMIONE ORESTAE Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris, @@inclusam contra iusque piumque tenet. quod potui, renui, ne non invita tenerer; @@cetera femineae non valuere manus. 'quid facis, Aeacide? non sum sine vindice,' dixi: @@'haec tibi sub domino est, Pyrrhe, puella suo!' surdior ille freto clamantem nomen Orestae @@traxit inornatis in sua tecta comis. quid gravius capta Lacedaemone serva tulissem, @@si raperet Graias barbara turba nurus? parcius Andromachen vexavit Achaia victrix, @@cum Danaus Phrygias ureret ignis opes. At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste, @@inice non timidas in tua iura manus! @1 an siquis rapiat stabulis armenta reclusis, @@arma feras, rapta coniuge lentus eris? sit socer exemplo nuptae repetitor ademptae, @@cui pia militiae causa puella fuit! si socer ignavus vidua stertisset in aula, @@nupta foret Paridi mater, ut ante fuit. Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis @@nec numeros Danai militis_ipse veni! sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito @@aspera pro caro bella tulisse toro. quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus, @@et, si non esses vir mihi, frater eras. vir, precor, uxori, frater succurre sorori! @@instant officio nomina bina tuo. Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis, @@tradidit; arbitrium neptis habebat avus. at pater Aeacidae promiserat inscius acti; @@plus patre, quo prior est ordine, pollet avus. cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat; @@si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris. et pater ignoscet nostro Menelaus amori_ @@succubuit telis praepetis ipse dei. quem sibi permisit, genero concedet amorem; @@proderit exemplo mater amata suo. tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim @@Dardanius partis advena, Pyrrhus agit. @1 ille licet patriis sine fine superbiat actis; @@et tu, quae referas facta parentis, habes. Tantalides omnis ipsumque regebat Achillem. @@hic pars militiae; dux erat ille ducum. tu quoque per proavum Pelopem Pelopisque parentem, @@si medios numeres, a Iove quintus eris. Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti, @@sed tibi_quid faceres?_induit illa pater. materia vellem fortis meliore fuisses; @@non lecta est operi, sed data causa tuo. hanc tamen inplesti; iuguloque Aegisthus aperto @@tecta cruentavit, quae pater ante tuus. increpat Aeacides laudemque in crimina vertit_ @@et tamen adspectus sustinet ille meos. rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt, @@pectoraque inclusis ignibus usta dolent. Hermione coram quisquamne obiecit Orestae, @@nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest? flere licet certe; flendo defundimus iram, @@perque sinum lacrimae fluminis instar eunt. has solas habeo semper semperque profundo; @@ument incultae fonte perenne genae. Num generis fato, quod nostros errat in annos, @@Tantalides matres apta rapina sumus? @1 non ego fluminei referam mendacia cygni @@nec querar in plumis delituisse Iovem. qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos, @@vecta peregrinis Hippodamia rotis; Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta @@Argolicas pro se vertit in arma manus. vix equidem memini, memini tamen. omnia luctus, @@omnia solliciti plena timoris erant; flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli, @@orabat superos Leda suumque Iovem. ipsa ego, non longos etiamtunc scissa capillos, @@clamabam: 'sine me, me sine, mater, abis?' nam coniunx aberat! ne non Pelopeia credar, @@ecce, Neoptolemo praeda parata fui! Pelides utinam vitasset Apollinis arcus! @@damnaret nati facta proterva pater; nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli @@abducta viduum coniuge flere virum. quae mea caelestis iniuria fecit iniquos, @@quod mihi_vae miserae!_sidus obesse querar? parva mea sine matre fui, pater arma ferebat, @@et duo cum vivant, orba duobus eram. non tibi blanditias primis, mea mater, in annis @@incerto dictas ore puella tuli; non ego captavi brevibus tua colla lacertis @@nec gremio sedi sarcina grata tuo. non cultus tibi cura mei, nec pacta marito @@intravi thalamos matre parante novos. @1 obvia prodieram reduci tibi_vera fatebor_ @@nec facies nobis nota parentis erat! te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi; @@ipsa requirebas, quae tua nata foret! Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes; @@is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit. Pyrrhus habet captam reduce et victore parente_ @@hoc munus nobis diruta Troia dedit! cum tamen altus equis Titan radiantibus instant, @@perfruor infelix liberiore malo; nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem @@condidit in maesto procubuique toro, pro somno lacrimis oculi funguntur obortis, @@quaque licet, fugio sicut ab hoste virum. saepe malis stupeo rerumque oblita locique @@ignara tetigi Scyria membra manu, utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo @@et mihi pollutas credor habere manus. saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae @@exit, et errorem vocis ut omen amo. Per genus infelix iuro generisque parentem, @@qui freta, qui terras et sua regna quatit; per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent, @@quod se sub tumulo fortiter ulta iacent_ aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo, @@aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero! @1 @@@@DEIANIRA HERCULI Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris; @@victorem victae succubuisse queror. fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes @@decolor et factis infitianda tuis, quem numquam Iuno seriesque inmensa laborum @@fregerit, huic Iolen inposuisse iugum. hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis, @@laetaque sit vitae labe noverca tuae; at non ille, brevis cui nox_si creditur_una @@luctanti, ut tantus conciperere, fuit. Plus tibi quam Iuno, nocuit Venus: illa premendo @@sustulit, haec humili sub pede colla tenet. respice vindicibus pacatum viribus orbem, @@qua latam Nereus caerulus ambit humum. se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent; @@inplesti meritis solis utramque domum. quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti; @@Hercule supposito sidera fulsit Atlans. quid nisi notitia est misero quaesita pudori, @@si cumulas turpi facta priora nota? @1 tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues, @@cum tener in cunis iam Iove dignus eras? coepisti melius quam desinis; ultima primis @@cedunt; dissimiles hic vir et ille puer. quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis, @@non potuit Iuno vincere, vincit amor. At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor, @@sitque socer, rapidis qui tonat altus equis. quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci, @@tam premitur magno coniuge nupta minor. non honor est sed onus species laesura ferentis; @@siqua voles apte nubere, nube pari. vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes, @@monstraque terribiles persequiturque feras. ipsa domo vidua votis operata pudicis @@torqueor, infesto ne vir ab hoste cadat; inter serpentes aprosque avidosque leones @@iactor et haesuros terna per ora canes. me pecudum fibrae simulacraque inania somni @@ominaque arcana nocte petita movent. aucupor infelix incertae murmura famae, @@speque timor dubia spesque timore cadit. mater abest queriturque deo placuisse potenti, @@nec pater Amphitryon nec puer Hyllus adest; arbiter Eurystheus astu Iunonis iniquae @@sentitur nobis iraque longa deae. @1 Haec mihi ferre parum? peregrinos addis amores, @@et mater de te quaelibet esse potest. non ego Partheniis temeratam vallibus Augen, @@nec referam partus, Ormeni nympha, tuos; non tibi crimen erunt, Teuthrantia turba, sorores, @@quarum de populo nulla relicta tibi est. una, recens crimen, referetur adultera nobis, @@unde ego sum Lydo facta noverca Lamo. Maeandros, terris totiens errator in isdem, @@qui lassas in se saepe retorquet aquas, vidit in Herculeo suspensa monilia collo @@illo, cui caelum sarcina parva fuit. non puduit fortis auro cohibere lacertos, @@et solidis gemmas opposuisse toris? nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis @@edidit, unde umerus tegmina laevus habet! ausus es hirsutos mitra redimire capillos! @@aptior Herculeae populus alba comae. nec te Maeonia lascivae more puellae @@incingi zona dedecuisse putas? non tibi succurrit crudi Diomedis imago, @@efferus humana qui dape pavit equas? si te vidisset cultu Busiris in isto, @@huic victor victo nempe pudendus eras. detrahat Antaeus duro redimicula collo, @@ne pigeat molli succubuisse viro. Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas @@diceris et dominae pertimuisse minas. @1 non fugis, Alcide, victricem mille laborum @@rasilibus calathis inposuisse manum, crassaque robusto deducis pollice fila, @@aequaque famosae pensa rependis erae? a, quotiens digitis dum torques stamina duris, @@praevalidae fusos conminuere manus! ante pedes dominae . . . . @@factaque narrabas dissimulanda tibi_ scilicet inmanes elisis faucibus hydros @@infantem caudis involuisse manum, ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho @@incubet et vasto pondere laedat humum. non tibi Threiciis adfixa penatibus ora, @@non hominum pingues caede tacentur equae; prodigiumque triplex, armenti dives Hiberi @@Geryones, quamvis in tribus unus erat; inque canes totidem trunco digestus ab uno @@Cerberos inplicitis angue minante comis; quaeque redundabat fecundo vulnere serpens @@fertilis et damnis dives ab ipsa suis; quique inter laevumque latus laevumque lacertum @@praegrave conpressa fauce pependit onus; et male confisum pedibus formaque bimembri @@pulsum Thessalicis agmen equestre iugis. Haec tu Sidonio potes insignitus amictu @@dicere? non cultu lingua retenta silet? se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis @@et tulit a capto nota tropaea viro. @1 i nunc, tolle animos et fortia gesta recense; @@quo tu non esses, iure vir illa fuit. qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum, @@quam quos vicisti, vincere maius erat. illi procedit rerum mensura tuarum_ @@cede bonis; heres laudis amica tuae. o pudor! hirsuti costis exuta leonis @@aspera texerunt vellera molle latus! falleris et nescis_non sunt spolia illa leonis, @@sed tua, tuque feri victor es, illa tui. femina tela tulit Lernaeis atra venenis, @@ferre gravem lana vix satis apta colum, instruxitque manum clava domitrice ferarum, @@vidit et in speculo coniugis arma mei! Haec tamen audieram; licuit non credere famae, @@et venit ad sensus mollis ab aure dolor_ ante meos oculos adducitur advena paelex, @@nec mihi, quae patior, dissimulare licet! non sinis averti; mediam captiva per urbem @@invitis oculis adspicienda venit. nec venit incultis captarum more capillis, @@fortunam vultu fassa decente suam; ingreditur late lato spectabilis auro, @@qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras. dat vultum populo sublimis ut Hercule victo; @@Oechaliam vivo stare parente putes. @1 forsitan et pulsa Aetolide Deianira @@nomine deposito paelicis uxor erit, Eurytidosque Ioles atque Aonii Alcidae @@turpia famosus corpora iunget Hymen. mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus, @@et iacet in gremio languida facta manus. Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti. @@ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui. cornua flens legit ripis Achelous in udis @@truncaque limosa tempora mersit aqua; semivir occubuit in lotifero Eueno @@Nessus, et infecit sanguis equinus aquas. sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit @@fama, virum tunicae tabe perire meae. ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem? @@inpia quid dubitas Deianira mori? An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta, @@tu sceleris tanti causa superstes eris? siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor @@credar, coniugii mors mea pignus erit! tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem! @@inpia quid dubitas Deianira mori? Heu devota domus! solio sedet Agrios alto; @@Oenea desertum nuda senecta premit. exulat ignotis Tydeus germanus in oris; @@alter fatali vivus in igne situs; @1 exegit ferrum sua per praecordia mater. @@inpia quid dubitas Deianira mori? Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti, @@ne videar fatis insidiata tuis. Nessus, ut est avidum percussus harundine pectus, @@'hic,' dixit, 'vires sanguis amoris habet.' inlita Nesseo misi tibi texta veneno. @@inpia quid dubitas Deianira mori? Iamque vale, seniorque pater germanaque Gorge, @@et patria et patriae frater adempte tuae, et tu lux oculis hodierna novissima nostris, @@virque_sed o possis!_et puer Hylle, vale! @@@@ARIADNE THESEO Mitius inveni quam te genus omne ferarum; @@credita non ulli quam tibi peius eram. quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto @@unde tuam sine me vela tulere ratem, in quo me somnusque meus male prodidit et tu, @@per facinus somnis insidiate meis. Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina @@spargitur et tectae fronde queruntur aves. incertum vigilans ac somno languida movi @@Thesea prensuras semisupina manus_ @1 nullus erat! referoque manus iterumque retempto, @@perque torum moveo bracchia_nullus erat! excussere metus somnum; conterrita surgo, @@membraque sunt viduo praecipitata toro. protinus adductis sonuerunt pectora palmis, @@utque erat e somno turbida, rupta coma est. Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam. @@quod videant oculi, nil nisi litus habent. nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro; @@alta puellares tardat harena pedes. interea toto clamavi in litore 'Theseu!': @@reddebant nomen concava saxa tuum, et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat. @@ipse locus miserae ferre volebat opem. Mons fuit_apparent frutices in vertice rari; @@hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. adscendo_vires animus dabat_atque ita late @@aequora prospectu metior alta meo. inde ego_nam ventis quoque sum crudelibus usa_ @@vidi praecipiti carbasa tenta Noto. ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem, @@frigidior glacie semianimisque fui. nec languere diu patitur dolor; excitor illo, @@excitor et summa Thesea voce voco. 'quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu! @@flecte ratem! numerum non habet illa suum!' @1 Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam; @@verbera cum verbis mixta fuere meis. si non audires, ut saltem cernere posses, @@iactatae late signa dedere manus; candidaque inposui longae velamina virgae_ @@scilicet oblitos admonitura mei! iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi; @@torpuerant molles ante dolore genae. quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, @@postquam desieram vela videre tua? aut ego diffusis erravi sola capillis, @@qualis ab Ogygio concita Baccha deo, aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, @@quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos, @@sed non acceptos exhibiturus erat, et tua, quae possum pro te, vestigia tango @@strataque quae membris intepuere tuis. incumbo, lacrimisque toro manante profusis, @@'pressimus,' exclamo, 'te duo_redde duos! venimus huc ambo; cur non discedimus ambo? @@perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?' Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu. @@non hominum video, non ego facta boum. omne latus terrae cingit mare; navita nusquam, @@nulla per ambiguas puppis itura vias. finge dari comitesque mihi ventosque ratemque_ @@quid sequar? accessus terra paterna negat. @1 ut rate felici pacata per aequora labar, @@temperet ut ventos Aeolus_exul ero! non ego te, Crete centum digesta per urbes, @@adspiciam, puero cognita terra Iovi, ut pater et tellus iusto regnata parenti @@prodita sunt facto, nomina cara, meo. cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo, @@quae regerent passus, pro duce fila dedi, tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro, @@te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.' Vivimus, et non sum, Theseu, tua_si modo vivit @@femina periuri fraude sepulta viri. me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava; @@esset, quam dederas, morte soluta fides. nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor, @@et quaecumque potest ulla relicta pati: occurrunt animo pereundi mille figurae, @@morsque minus poenae quam mora mortis habet. iam iam venturos aut hac aut suspicor illac, @@qui lanient avido viscera dente, lupos. quis scit an et fulvos tellus alat ista leones? @@forsitan et saevas tigridas insula habet. et freta dicuntur magnas expellere phocas! @@quis vetat et gladios per latus ire meum? Tantum ne religer dura captiva catena, @@neve traham serva grandia pensa manu, @1 cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi, @@quodque magis memini, quae tibi pacta fui! si mare, si terras porrectaque litora vidi, @@multa mihi terrae, multa minantur aquae. caelum restabat_timeo simulacra deorum! @@destitutor rabidis praeda cibusque feris; sive colunt habitantque viri, diffidimus illis_ @@externos didici laesa timere viros. Viveret Androgeos utinam! nec facta luisses @@inpia funeribus, Cecropi terra, tuis; nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu, @@ardua parte virum dextera, parte bovem; nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem, @@fila per adductas saepe recepta manus. non equidem miror, si stat victoria tecum, @@strataque Cretaeam belua planxit humum. non poterant figi praecordia ferrea cornu; @@ut te non tegeres, pectore tutus eras. illic tu silices, illic adamanta tulisti, @@illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. Crudeles somni, quid me tenuistis inertem? @@aut semel aeterna nocte premenda fui. vos quoque crudeles, venti, nimiumque parati @@flaminaque in lacrimas officiosa meas. dextera crudelis, quae me fratremque necavit, @@et data poscenti, nomen inane, fides! @1 in me iurarunt somnus ventusque fidesque; @@prodita sum causis una puella tribus! Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo, @@nec, mea qui digitis lumina condat, erit? spiritus infelix peregrinas ibit in auras, @@nec positos artus unguet amica manus? ossa superstabunt volucres inhumata marinae? @@haec sunt officiis digna sepulcra meis? ibis Cecropios portus patriaque receptus, @@cum steteris turbae celsus in ore tuae et bene narraris letum taurique virique @@sectaque per dubias saxea tecta vias, me quoque narrato sola tellure relictam! @@non ego sum titulis subripienda tuis. nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae @@filius; auctores saxa fretumque tui! Di facerent, ut me summa de puppe videres; @@movisset vultus maesta figura tuos! nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente @@haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua. adspice demissos lugentis more capillos @@et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis. corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret, @@litteraque articulo pressa tremente labat. non te per meritum, quoniam male cessit, adoro; @@debita sit facto gratia nulla meo. sed ne poena quidem! si non ego causa salutis, @@non tamen est, cur sis tu mihi causa necis. @1 Has tibi plangendo lugubria pectora lassas @@infelix tendo trans freta lata manus; hos tibi_qui superant_ostendo maesta capillos! @@per lacrimas oro, quas tua facta movent_ flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo! @@si prius occidero, tu tamen ossa feres! @@@@CANACE MACAREO Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris, @@oblitus a dominae caede libellus erit. dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum, @@et iacet in gremio charta soluta meo. haec est Aeolidos fratri scribentis imago; @@sic videor duro posse placere patri. Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset, @@auctorisque oculis exigeretur opus! ut ferus est multoque suis truculentior Euris, @@spectasset siccis vulnera nostra genis. scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis; @@ingenio populi convenit ille sui. ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni @@imperat et pinnis, Eure proterve, tuis. imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae, @@possidet et vitiis regna minora suis. @1 quid iuvat admotam per avorum nomina caelo @@inter cognatos posse referre Iovem? num minus infestum, funebria munera, ferrum @@feminea teneo, non mea tela, manu? O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum, @@venisset leto serior hora meo! cur umquam plus me, frater, quam frater amasti, @@et tibi, non debet quod soror esse, fui? ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam, @@nescio quem sensi corde tepente deum. fugerat ore color; macies adduxerat artus; @@sumebant minimos ora coacta cibos; nec somni faciles et nox erat annua nobis, @@et gemitum nullo laesa dolore dabam. nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam @@nec noram, quid amans esset; at illud eram. Prima malum nutrix animo praesensit anili; @@prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!' erubui, gremioque pudor deiecit ocellos; @@haec satis in tacita signa fatentis erant. iamque tumescebant vitiati pondera ventris, @@aegraque furtivum membra gravabat onus. quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix @@attulit audaci supposuitque manu, ut penitus nostris_hoc te celavimus unum_ @@visceribus crescens excuteretur onus? a, nimium vivax admotis restitit infans @@artibus et tecto tutus ab hoste fuit! @1 Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi, @@et nova luciferos Luna movebat equos. nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores, @@et rudis ad partus et nova miles eram. nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?' @@oraque clamantis conscia pressit anus. quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit, @@sed timor et nutrix et pudor ipse vetant. contineo gemitus elapsaque verba reprendo @@et cogor lacrimas conbibere ipsa meas. mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat_ @@et grave, si morerer, mors quoque crimen erat_ cum super incumbens scissa tunicaque comaque @@pressa refovisti pectora nostra tuis, et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti; @@'vive nec unius corpore perde duos! spes bona det vires; fratri nam nupta futura es. @@illius, de quo mater, et uxor eris.' Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi: @@et positum est uteri crimen onusque mei. quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula; @@crimina sunt oculis subripienda patris. frugibus infantem ramisque albentis olivae @@et levibus vittis sedula celat anus, fictaque sacra facit dicitque precantia verba; @@dat populus sacris, dat pater ipse viam. iam prope limen erat_patrias vagitus ad auris @@venit, et indicio proditur ille suo! @1 eripit infantem mentitaque sacra revelat @@Aeolus; insana regia voce sonat. ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura, @@ut quatitur tepido fraxina virga Noto, sic mea vibrari pallentia membra videres; @@quassus ab inposito corpore lectus erat. inruit et nostrum vulgat clamore pudorem, @@et vix a misero continet ore manus. ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi; @@torpuerat gelido lingua retenta metu. Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem @@iusserat, in solis destituique locis. vagitus dedit ille miser_sensisse putares_ @@quaque suum poterat voce rogabat avum. quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse_ @@nam potes ex animo colligere ipse tuo_ cum mea me coram silvas inimicus in altas @@viscera montanis ferret edenda lupis? exierat thalamo; tunc demum pectora plangi @@contigit inque meas unguibus ire genas. Interea patrius vultu maerente satelles @@venit et indignos edidit ore sonos: 'Aeolus hunc ensem mittit tibi'_tradidit ensem_ @@'et iubet ex merito scire, quid iste velit.' scimus, et utemur violento fortiter ense; @@pectoribus condam dona paterna meis. his mea muneribus, genitor, conubia donas? @@hac tua dote, pater, filia dives erit? @1 tolle procul, decepte, faces, Hymenaee, maritas @@et fuge turbato tecta nefanda pede! ferte faces in me quas fertis, Erinyes atrae, @@et meus ex isto luceat igne rogus! nubite felices Parca meliore sorores, @@amissae memores sed tamen este mei! Quid puer admisit tam paucis editus horis? @@quo laesit facto vix bene natus avum? si potuit meruisse necem, meruisse putetur_ @@a, miser admisso plectitur ille meo! nate, dolor matris, rabidarum praeda ferarum, @@ei mihi! natali dilacerate tuo; nate, parum fausti miserabile pignus amoris_ @@haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit. non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis, @@in tua non tonsas ferre sepulcra comas; non super incubui, non oscula frigida carpsi. @@diripiunt avidae viscera nostra ferae. Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras @@nec mater fuero dicta nec orba diu. tu tamen, o frustra miserae sperate sorori, @@sparsa, precor, nati collige membra tui, et refer ad matrem socioque inpone sepulcro, @@urnaque nos habeat quamlibet arta duos! vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde, @@neve reformida corpus amantis amans. tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis @@perfice; mandatis obsequar ipsa patris! @1 @@@@MEDEA IASONI At tibi Colchorum, memini, regina vacavi, @@ars mea cum peteres ut tibi ferret opem. tunc quae dispensant mortalia fila sorores @@debuerant fusos evoluisse meos. tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo @@produxi vitam tempore, poena fuit. Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis @@Phrixeam petiit Pelias arbor ovem? cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo, @@turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam? cur mihi plus aequo flavi placuere capilli @@et decor et linguae gratia ficta tuae? aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas @@venerat audacis attuleratque viros, isset anhelatos non praemedicatus in ignes @@inmemor Aesonides oraque adusta boum; semina iecisset totidem quot semina et hostes, @@ut caderet cultu cultor ab ipse suo! quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset, @@dempta forent capiti quam mala multa meo! @1 Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas. @@hac fruar; haec de te gaudia sola feram. iussus inexpertam Colchos advertere puppim @@intrasti patriae regna beata meae. hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est; @@quam pater est illi, tam mihi dives erat. hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa @@omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet. Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos, @@et premitis pictos, corpora Graia, toros. tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses; @@illa fuit mentis prima ruina meae. et vidi et perii; nec notis ignibus arsi, @@ardet ut ad magnos pinea taeda deos. et formosus eras, et me mea fata trahebant; @@abstulerant oculi lumina nostra tui. perfide, sensisti_quis enim bene celat amorem? @@eminet indicio prodita flamma suo. Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum @@insolito premeres vomere colla boum. Martis erant tauri plus quam per cornua saevi, @@quorum terribilis spiritus ignis erat; aere pedes solidi praetentaque naribus aera, @@nigra per adflatus haec quoque facta suos. semina praeterea populos genitura iuberis @@spargere devota lata per arva manu, qui peterent natis secum tua corpora telis; @@illa est agricolae messis iniqua suo. @1 lumina custodis succumbere nescia somno, @@ultimus est aliqua decipere arte labor. Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes, @@mensaque purpureos deserit alta toros. quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae @@et socer et magni nata Creontis erat! tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis, @@et dixit tenui murmure lingua: 'vale!' ut positum tetigi thalamo male saucia lectum, @@acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit; ante oculos taurique meos segetesque nefandae, @@ante meos oculos pervigil anguis erat. hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem. @@mane erat, et thalamo cara recepta soror disiectamque comas adversaque in ora iacentem @@invenit, et lacrimis omnia plena meis. orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter: @@Aesonio iuveni quod rogat illa, damus. Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum; @@vix illuc radiis solis adire licet. sunt in eo_fuerant certe_delubra Dianae; @@aurea barbarica stat dea facta manu. noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc. @@orsus es infido sic prior ore loqui: 'ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis @@tradidit, inque tua est vitaque morsque manu. @1 perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas; @@sed tibi servatus gloria maior ero. per mala nostra precor, quorum potes esse levamen, @@per genus, et numen cuncta videntis avi, per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae, @@et si forte aliquos gens habet ista deos_ o virgo, miserere mei, miserere meorum; @@effice me meritis tempus in omne tuum! quodsi forte virum non dedignare Pelasgum_ @@sed mihi tam faciles unde meosque deos?_ spiritus ante meus tenues vanescet in auras @@quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo! conscia sit Iuno sacris praefecta maritis, @@et dea marmorea cuius in aede sumus!' Haec animum_et quota pars haec sunt!_movere puellae @@simplicis, et dextrae dextera iuncta meae. vidi etiam lacrimas_sua pars et fraudis in illis. @@sic cito sum verbis capta puella tuis. iungis aenipedes inadusto corpore tauros @@et solidam iusso vomere findis humum. arva venenatis pro semine dentibus inples, @@nascitur et gladios scutaque miles habens. ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi, @@cum vidi subitos arma tenere viros, donec terrigenae, facinus mirabile, fratres @@inter se strictas conseruere manus. @1 Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens @@sibilat et torto pectore verrit humum! dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx, @@quique maris gemini distinet Isthmos aquas? illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta, @@nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens, flammea subduxi medicato lumina somno, @@et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi. proditus est genitor, regnum patriamque reliqui; @@munus, in exilio quod licet esse, tuli! virginitas facta est peregrini praeda latronis; @@optima cum cara matre relicta soror. At non te fugiens sine me, germane, reliqui! @@deficit hoc uno littera nostra loco. quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra. @@sic ego, sed tecum, dilaceranda fui. nec tamen extimui_quid enim post illa timerem?_ @@credere me pelago, femina iamque nocens. numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto, @@tu fraudis poenas, credulitatis ego! Compressos utinam Symplegades elisissent, @@nostraque adhaererent ossibus ossa tuis; aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos_ @@debuit ingratis Scylla nocere viris; quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet, @@nos quoque Trinacriae supposuisset aquae! @1 sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes; @@ponitur ad patrios aurea lana deos. Quid referam Peliae natas pietate nocentes @@caesaque virginea membra paterna manu? ut culpent alii, tibi me laudare necesse est, @@pro quo sum totiens esse coacta nocens. ausus es_o, iusto desunt sua verba dolori!_ @@ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!' iussa domo cessi natis comitata duobus @@et, qui me sequitur semper, amore tui. ut subito nostras Hymen cantatus ad aures @@venit, et accenso lampades igne micant, tibiaque effundit socialia carmina vobis, @@at mihi funerea flebiliora tuba, pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam; @@sed tamen in toto pectore frigus erat. turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter_ @@quo propior vox haec, hoc mihi peius erat. diversi flebant servi lacrimasque tegebant_ @@quis vellet tanti nuntius esse mali? me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat; @@sed tamquam scirem, mens mea tristis erat, cum minor e pueris (casu studione videndi @@constitit ad geminae limina prima foris) 'huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason @@ducit et adiunctos aureus urget equos!' @1 protinus abscissa planxi mea pectora veste, @@tuta nec a digitis ora fuere meis. ire animus mediae suadebat in agmina turbae @@sertaque conpositis demere rapta comis; vix me continui, quin dilaniata capillos @@clamarem 'meus est!' iniceremque manus. Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti! @@inferias umbrae fratris habete mei; deseror amissis regno patriaque domoque @@coniuge, qui nobis omnia solus erat! serpentis igitur potui taurosque furentes; @@unum non potui perdomuisse virum, quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, @@non valeo flammas effugere ipsa meas. ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt; @@nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt. non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae, @@et tener a misero pectore somnus abest. quae me non possum, potui sopire draconem; @@utilior cuivis quam mihi cura mea est. quos ego servavi, paelex amplectitur artus, @@et nostri fructus illa laboris habet. Forsitan et, stultae dum te iactare maritae @@quaeris et iniustis auribus apta loqui, in faciem moresque meos nova crimina fingas. @@rideat et vitiis laeta sit illa meis! rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro_ @@flebit et ardores vincet adusta meos! dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni, @@hostis Medeae nullus inultus erit! @1 Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt, @@nunc animis audi verba minora meis! tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti, @@nec moror ante tuos procubuisse pedes. si tibi sum vilis, communis respice natos; @@saeviet in partus dira noverca meos. et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor, @@et quotiens video, lumina nostra madent. per superos oro, per avitae lumina flammae, @@per meritum et natos, pignora nostra, duos_ redde torum, pro quo tot res insana reliqui; @@adde fidem dictis auxiliumque refer! non ego te inploro contra taurosque virosque, @@utque tua serpens victa quiescat ope; te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, @@cum quo sum pariter facta parente parens. Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo, @@qui tibi laturo vellus arandus erat. aureus ille aries villo spectabilis alto @@dos mea, quam, dicam si tibi 'redde!,' neges. dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuventus! @@i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes! quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis, @@hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est. quos equidem actutum_sed quid praedicere poenam @@attinet? ingentis parturit ira minas. @1 quo feret ira, sequar! facti fortasse pigebit_ @@et piget infido consuluisse viro. viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat! @@nescio quid certe mens mea maius agit! @@@@LAODAMIA PROTESILAO Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem @@Haemonis Haemonio Laodamia viro. Aulide te fama est vento retinente morari. @@at me cum fugeres, hic ubi ventus erat? tum freta debuerant vestris obsistere remis; @@illud erat saevis utile tempus aquis. oscula plura viro mandataque plura dedissem; @@et sunt quae volui dicere multa tibi. raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret, @@quem cuperent nautae, non ego, ventus erat; ventus erat nautis aptus, non aptus amanti. @@solvor ab amplexu, Protesilae, tuo, linguaque mandantis verba inperfecta reliquit; @@vix illud potui dicere triste 'vale!' Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit, @@iamque meus longe Protesilaus erat. dum potui spectare virum, spectare iuvabat, @@sumque tuos oculos usque secuta meis; @1 ut te non poteram, poteram tua vela videre, @@vela diu vultus detinuere meos. at postquam nec te nec vela fugacia vidi, @@et quod spectarem nil nisi pontus erat, lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis @@succiduo dicor procubuisse genu. vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus, @@vix mater gelida maesta refecit aqua; officium fecere pium, sed inutile nobis. @@indignor miserae non licuisse mori! Ut rediit animus, pariter rediere dolores. @@pectora legitimus casta momordit amor. nec mihi pectendos cura est praebere capillos, @@nec libet aurata corpora veste tegi. ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta, @@creditur, huc illuc, qua furor egit, eo. conveniunt matres Phylaceides et mihi clamant: @@'Indue regales, Laudamia, sinus!' scilicet ipsa geram saturatas murice lanas, @@bella sub Iliacis moenibus ille geret? ipsa comas pectar, galea caput ille premetur? @@ipsa novas vestes, dura vir arma feret? qua possum, squalore tuos imitata labores @@dicar, et haec belli tempora tristis agam. Dyspari Priamide, damno formose tuorum, @@tam sis hostis iners, quam malus hospes eras! @1 aut te Taenariae faciem culpasse maritae, @@aut illi vellem displicuisse tuam! tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras, @@ei mihi, quam multis flebilis ultor eris! di, precor, a nobis omen removete sinistrum, @@et sua det Reduci vir meus arma Iovi! sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum; @@more nivis lacrimae sole madentis eunt. Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide @@nomina sunt ipso paene timenda sono. nec rapere ausurus, nisi se defendere posset, @@hospes erat; vires noverat ille suas. venerat, ut fama est, multo spectabilis auro @@quique suo Phrygias corpore ferret opes, classe virisque potens, per quae fera bella geruntur_ @@et sequitur regni pars quotacumque sui? his ego te victam, consors Ledaea gemellis, @@suspicor; haec Danais posse nocere puto. Hectora, quisquis is est, si sum tibi cura, caveto; @@signatum memori pectore nomen habe! hunc ubi vitaris, alios vitare memento @@et multos illic Hectoras esse puta; et facito dicas, quotiens pugnare parabis: @@'parcere me iussit Laodamia sibi.' si cadere Argolico fas est sub milite Troiam, @@te quoque non ullum vulnus habente cadet. pugnet et adversos tendat Menelaus in hostis; @@hostibus e mediis nupta petenda viro est. @1 causa tua est dispar; tu tantum vivere pugna, @@inque pios dominae posse redire sinus. Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni, @@ne meus ex illo corpore sanguis eat! non est quem deceat nudo concurrere ferro, @@saevaque in oppositos pectora ferre viros; fortius ille potest multo, quam pugnat, amare. @@bella gerant alii; Protesilaus amet! Nunc fateor_volui revocare, animusque ferebat; @@substitit auspicii lingua timore mali. cum foribus velles ad Troiam exire paternis, @@pes tuus offenso limine signa dedit. ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi: @@'signa reversuri sint, precor, ista viri!' haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis; @@fac, meus in ventos hic timor omnis eat! Sors quoque nescio quem fato designat iniquo, @@qui primus Danaum Troada tangat humum. infelix, quae prima virum lugebit ademptum! @@di faciant, ne tu strenuus esse velis! inter mille rates tua sit millensima puppis, @@iamque fatigatas ultima verset aquas! hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi; @@non est, quo properas, terra paterna tibi. cum venies, remoque move veloque carinam @@inque tuo celerem litore siste gradum! Sive latet Phoebus seu terris altior exstat, @@tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni, @1 nocte tamen quam luce magis_nox grata puellis @@quarum suppositus colla lacertus habet. aucupor in lecto mendaces caelibe somnos; @@dum careo veris gaudia falsa iuvant. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago? @@cur venit a labris multa querela tuis? excutior somno simulacraque noctis adoro; @@nulla caret fumo Thessalis ara meo; tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet, @@ut solet adfuso surgere flamma mero. quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, @@languida laetitia solvar ab ipsa mea? quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno @@militiae referas splendida facta tuae? quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit, @@multa tamen capies oscula, multa dabis. semper in his apte narrantia verba resistunt; @@promptior est dulci lingua referre mora. Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque; @@spes bona sollicito victa timore cadit. hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, @@me movet_invitis ire paratis aquis. quis velit in patriam vento prohibente reverti? @@a patria pelago vela vetante datis! ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem. @@quo ruitis? vestras quisque redite domos! quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis! @@non subiti casus, numinis ista mora est. @1 quid petitur tanto nisi turpis adultera bello? @@dum licet, Inachiae vertite vela rates! sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto, @@blandaque conpositas aura secundet aquas! Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum @@funera conspicient, nec procul hostis erit, ipsa suis manibus forti nova nupta marito @@inponet galeam Dardanaque arma dabit. arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet_ @@hoc genus officii dulce duobus erit_ producetque virum, dabit et mandata reverti @@et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!' ille ferens dominae mandata recentia secum @@pugnabit caute respicietque domum. exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet, @@excipietque suo corpora lassa sinu. Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit, @@quae possunt fieri, facta putare timor. dum tamen arma geres diverso miles in orbe, @@quae referat vultus est mihi cera tuos; illi blanditias, illi tibi debita verba @@dicimus, amplexus accipit illa meos. crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago; @@adde sonum cerae, Protesilaus erit. hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero, @@et, tamquam possit verba referre, queror. @1 Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro, @@perque pares animi coniugiique faces, me tibi venturam comitem, quocumque vocaris, @@sive_quod heu! timeo_sive superstes eris. ultima mandato claudetur epistula parvo: @@si tibi cura mei, sit tibi cura tui! @@@@HYPERMESTRA LYNCEO Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni_ @@cetera nuptarum crimine turba iacet. clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis; @@est mihi supplicii causa fuisse piam. quod manus extimuit iugulo demittere ferrum, @@sum rea; laudarer, si scelus ausa forem. esse ream praestat, quam sic placuisse parenti; @@non piget inmunes caedis habere manus. me pater igne licet, quem non violavimus, urat, @@quaeque aderant sacris, tendat in ora faces; aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem, @@ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam_ non tamen, ut dicant morientia 'paenitet!' ora, @@efficiet. non est, quam piget esse, pia. paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores; @@hic solet eventus facta nefanda sequi. @1 Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis, @@et subitus dextrae praepedit ossa tremor. quam tu caede putes fungi potuisse mariti, @@scribere de facta non sibi caede timet! Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris; @@ultima pars lucis primaque noctis erat. ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi, @@et socer armatas accipit ipse nurus. undique conlucent praecinctae lampades auro; @@dantur in invitos inpia tura focos; vulgus 'Hymen, Hymenaee!' vocant. fugit ille vocantis; @@ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua! ecce, mero dubii, comitum clamore frequentes, @@flore novo madidas inpediente comas, in thalamos laeti_thalamos, sua busta!_feruntur @@strataque corporibus funere digna premunt. Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant, @@securumque quies alta per Argos erat_ circum me gemitus morientum audire videbar; @@et tamen audibam, quodque verebar erat. sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit, @@inque novo iacui frigida facta toro. ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae, @@frigida populeas ut quatit aura comas, aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas, @@quemque tibi dederant vina, soporis eras. @1 Excussere metum violenti iussa parentis; @@erigor et capio tela tremente manu. non ego falsa loquar: ter acutum sustulit ensem, @@ter male sublato reccidit ense manus. admovi iugulo_sine me tibi vera fateri!_ @@admovi iugulo tela paterna tuo; sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis, @@castaque mandatum dextra refugit opus. purpureos laniata sinus, laniata capillos @@exiguo dixi talia verba sono: 'saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis @@effice; germanis sit comes iste suis! femina sum et virgo, natura mitis et annis; @@non faciunt molles ad fera tela manus. quin age, dumque iacet, fortis imitare sorores_ @@credibile est caesos omnibus esse viros! si manus haec aliquam posset committere caedem, @@morte foret dominae sanguinolenta suae. hanc meruere necem patruelia regna tenendo; @@cum sene nos inopi turba vagamur inops. finge viros meruisse mori_quid fecimus ipsae? @@quo mihi commisso non licet esse piae? quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae? @@aptior est digitis lana colusque meis.' Haec ego; dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur @@deque meis oculis in tua membra cadunt. dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas, @@paene manus telo saucia facta tua est. @1 iamque patrem famulosque patris lucemque timebam @@expulerunt somnos haec mea dicta tuos: 'surge age, Belide, de tot modo fratribus unus! @@nox tibi, ni properas, ista perennis erit!' territus exsurgis; fugit omnis inertia somni; @@adspicis in timida fortia tela manu. quaerenti causam 'dum nox sinit, effuge!' dixi. @@dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror. Mane erat, et Danaus generos ex caede iacentis @@dinumerat. summae criminis unus abes. fert male cognatae iacturam mortis in uno @@et queritur facti sanguinis esse parum. abstrahor a patriis pedibus, raptamque capillis_ @@haec meruit pietas praemia!_carcer habet. Scilicet ex illo Iunonia permanet ira, @@cum bos ex homine est, ex bove facta dea. at satis est poenae teneram mugisse puellam @@nec, modo formosam, posse placere Iovi. adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis, @@cornuaque in patriis non sua vidit aquis, conatoque queri mugitus edidit ore @@territaque est forma, territa voce sua. quid furis, infelix? quid te miraris in umbra? @@quid numeras factos ad nova membra pedes? illa Iovis magni paelex metuenda sorori @@fronde levas nimiam caespitibusque famem, @1 fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram @@et, te ne feriant, quae geris, arma, times, quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri, @@dives eras, nuda nuda recumbis humo. per mare, per terras cognataque flumina curris; @@dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam. quae tibi causa fugae? quid tu freta longa pererras? @@non poteris vultus effugere ipsa tuos. Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque; @@tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci. Per septem Nilus portus emissus in aequor @@exuit insana paelicis ora bove. ultima quid refero, quorum mihi cana senectus @@auctor? dant anni, quod querar, ecce, mei. bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque @@pellimur; eiectos ultimus orbis habet. de fratrum populo pars exiguissima restat. @@quique dati leto, quaeque dedere, fleo; nam mihi quot fratres, totidem periere sorores. @@accipiat lacrimas utraque turba meas! en, ego, quod vivis, poenae crucianda reservor; @@quid fiet sonti, cum rea laudis agar et consanguineae quondam centensima turbae @@infelix uno fratre manente cadam? At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis, @@quaeque tibi tribui munera, dignus habes, @1 vel fer opem, vel dede neci defunctaque vita @@corpora furtivis insuper adde rogis, et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa, @@sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi: 'exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum, @@quam mortem fratri depulit, ipsa tulit.' Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae @@est manus, et vires subtrahit ipse timor. @@@@SAPPHO PHAONI Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae, @@Protinus est oculis cognita nostra tuis_ an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus, @@hoc breve nescires unde movetur opus? Forsitan et quare mea sint alterna requiras @@carmina, cum lyricis sim magis apta modis. flendus amor meus est_elegiae flebile carmen; @@non facit ad lacrimas barbitos ulla meas. Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris @@fertilis accensis messibus ardet ager. arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae; @@me calor Aetnaeo non minor igne tenet. @1 nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis, @@proveniunt; vacuae carmina mentis opus! nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae, @@nec me Lesbiadum cetera turba iuvant. vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro; @@non oculis grata est Atthis, ut ante, meis, atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi; @@inprobe, multarum quod fuit, unus habes. Est in te facies, sunt apti lusibus anni_ @@o facies oculis insidiosa meis! sume fidem et pharetram_fies manifestus Apollo; @@accedant capiti cornua_Bacchus eris! et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit, @@nec norat lyricos illa vel illa modos; at mihi Pegasides blandissima carmina dictant; @@iam canitur toto nomen in orbe meum. nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque, @@laudis habet, quamvis grandius ille sonet. si mihi difficilis formam natura negavit, @@ingenio formae damna repende meo. sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes, @@est mihi; mensuram nominis ipsa fero. candida si non sum, placuit Cepheia Perseo @@Andromede, patriae fusca colore suae. et variis albae iunguntur saepe columbae, @@et niger a viridi turtur amatur ave. si, nisi quae facie poterit te digna videri, @@nulla futura tua est, nulla futura tua est. @1 At mea cum legerem, sat iam formosa videbar; @@unam iurabas usque decere loqui. cantabam, memini_meminerunt omnia amantes_ @@oscula cantanti tu mihi rapta dabas. haec quoque laudabas, omnique a parte placebam_ @@sed tum praecipue, cum fit amoris opus. tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat, @@crebraque mobilitas aptaque verba ioco, et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas, @@plurimus in lasso corpore languor erat. Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae. @@quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo. o vos erronem tellure remittite vestra, @@Nisiades matres Nisiadesque nurus, nec vos decipiant blandae mendacia linguae! @@quae dicit vobis, dixerat ante mihi. tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos_ @@nam tua sum_vati consule, diva, tuae! an gravis inceptum peragit fortuna tenorem @@et manet in cursu semper acerba suo? sex mihi natales ierant, cum lecta parentis @@ante diem lacrimas ossa bibere meas. arsit iners frater meretricis captus amore @@mixtaque cum turpi damna pudore tulit; factus inops agili peragit freta caerula remo, @@quasque male amisit, nunc male quaerit opes. @1 me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit; @@hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit. et tamquam desint, quae me sine fine fatigent, @@accumulat curas filia parva meas. Ultima tu nostris accedis causa querelis. @@non agitur vento nostra carina suo. ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli, @@nec premit articulos lucida gemma meos; veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum, @@non Arabum noster dona capillus habet. cui colar infelix, aut cui placuisse laborem? @@ille mei cultus unicus auctor abes. molle meum levibusque cor est violabile telis, @@et semper causa est, cur ego semper amem_ sive ita nascenti legem dixere Sorores @@nec data sunt vitae fila severa meae, sive abeunt studia in mores, artisque magistra @@ingenium nobis molle Thalia facit. quid mirum, si me primae lanuginis aetas @@abstulit, atque anni quos vir amare potest? hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam_ @@et faceres, sed te prima rapina tenet! hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe, @@iussus erit somnos continuare Phaon; hunc Venus in caelum curru vexisset eburno, @@sed videt et Marti posse placere suo. o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, @@o decus atque aevi gloria magna tui, huc ades inque sinus, formose, relabere nostros! @@non ut ames oro, verum ut amere sinas. Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis; @@adspice, quam sit in hoc multa litura loco! @1 si tam certus eras hinc ire, modestius isses, @@et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!' non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti; @@denique non timui, quod dolitura fui. nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu, @@admoneat quod te, pignus, amantis, habes. non mandata dedi, neque enim mandata dedissem @@ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei. per tibi_qui numquam longe discedat!_amorem, @@perque novem iuro, numina nostra, deas, cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit, @@nec me flere diu, nec potuisse loqui! et lacrimae deerant oculis et verba palato, @@adstrictum gelido frigore pectus erat. postquam se dolor invenit, nec pectora plangi @@nec puduit scissis exululare comis, non aliter, quam si nati pia mater adempti @@portet ad exstructos corpus inane rogos. gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus @@frater, et ante oculos itque reditque meos, utque pudenda mei videatur causa doloris, @@'quid dolet haec? certe filia vivit!' ait. non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat @@vulgus; eram lacero pectus aperta sinu. Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt_ @@somnia formoso candidiora die. illic te invenio, quamvis regionibus absis; @@sed non longa satis gaudia somnus habet saepe tuos nostra cervice onerare lacertos, @@saepe tuae videor supposuisse meos; @1 oscula cognosco, quae tu committere lingua @@aptaque consueras accipere, apta dare. blandior interdum verisque simillima verba @@eloquor, et vigilant sensibus ora meis. ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt, @@et iuvat, et siccae non licet esse mihi. At cum se Titan ostendit et omnia secum, @@tam cito me somnos destituisse queror; antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint_ @@conscia deliciis illa fuere meis. illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo @@attigit, in collo crine iacente feror. antra vident oculi scabro pendentia tofo, @@quae mihi Mygdonii marmoris instar erant; invenio silvam, quae saepe cubilia nobis @@praebuit et multa texit opaca coma_ sed non invenio dominum silvaeque meumque. @@vile solum locus est; dos erat ille loci. cognovi pressas noti mihi caespitis herbas; @@de nostro curvum pondere gramen erat. incubui tetigique locum, qua parte fuisti; @@grata prius lacrimas conbibit herba meas. quin etiam rami positis lugere videntur @@frondibus, et nullae dulce queruntur aves; sola virum non ulta pie maestissima mater @@concinit Ismarium Daulias ales Ityn. ales Ityn, Sappho desertos cantat amores_ @@hactenus; ut media cetera nocte silent. Est nitidus vitroque magis perlucidus omni @@fons sacer_hunc multi numen habere putant_ @1 quem supra ramos expandit aquatica lotos, @@una nemus; tenero caespite terra viret. hic ego cum lassos posuissem flebilis artus, @@constitit ante oculos Naias una meos. constitit et dixit: 'quoniam non ignibus aequis @@ureris, Ambracia est terra petenda tibi. Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor_ @@Actiacum populi Leucadiumque vocant. hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore @@misit, et inlaeso corpore pressit aquas. nec mora, versus amor fugit lentissima mersi @@pectora, Deucalion igne levatus erat. hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam @@Leucada nec saxo desiluisse time!' Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo, @@nec lacrimas oculi continuere mei. ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus; @@sit procul insano victus amore timor! quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subito @@et mea non magnum corpora pondus habe! tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti, @@ne sim Leucadiae mortua crimen aquae! inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam, @@et sub ea versus unus et alter erunt: &7grata lyram posui tibi, phoebe, poetria sappho:& @@&7convenit illa mihi, convenit illa tibi.& @1 Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, @@cum profugum possis ipse referre pedem? tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda; @@et forma et meritis tu mihi Phoebus eris. an potes, o scopulis undaque ferocior omni, @@si moriar, titulum mortis habere meae? ah quanto melius iungi mea pectora tecum @@quam poterant saxis praecipitanda dari! haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas, @@visaque sunt totiens ingeniosa tibi. nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat, @@ingeniumque meis substitit omne malis. non mihi respondent veteres in carmina vires; @@plectra dolore iacent muta, dolore lyra. Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles, @@Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra, Lesbides, infamem quae me fecistis amatae, @@desinite ad citharas turba venire mea! abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat, @@me miseram, dixi quam modo paene 'meus!' efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit. @@ingenio vires ille dat, ille rapit. Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur? @@an riget, et Zephyri verba caduca ferunt? qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent; @@hoc te, si saperes, lente, decebat opus. sive redis, puppique tuae votiva parantur @@munera, quid laceras pectora nostra mora? @1 solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti. @@aura dabit cursum; tu modo solve ratem! ipse gubernabit residens in puppe Cupido; @@ipse dabit tenera vela legetque manu. sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho_ @@non tamen invenies, cur ego digna fugi_ hoc saltem miserae crudelis epistula dicat, @@ut mihi Leucadiae fata petantur aquae! @@@@PARIS HELENAE Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem, @@quae tribui sola te mihi dante potest. Eloquar, an flammae non est opus indice notae, @@et plus quam vellem iam meus extat amor? ille quidem lateat malim, dum tempora dentur @@laetitiae mixtos non habitura metus, sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem, @@lumine qui semper proditur ipse suo? si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam_ @@uror! habes animi nuntia verba mei. @1 parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro @@perlege, sed formae conveniente tuae. Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta @@spem facit, hoc recipi me quoque posse modo. quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto, @@hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter; namque ego divino monitu_ne nescia pecces_ @@advehor, et coepto non leve numen adest. praemia magna quidem, sed non indebita, posco; @@pollicita est thalamo te Cytherea meo. hac duce Sigeo dubias a litore feci @@longa Phereclea per freta puppe vias. illa dedit faciles auras ventosque secundos_ @@in mare nimirum ius habet orta mari. perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum; @@deferat in portus et mea vota suos. Attulimus flammas, non hic invenimus, illas. @@hae mihi tam longae causa fuere viae, nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error; @@Taenaris est classi terra petita meae. nec me crede fretum merces portante carina @@findere_quas habeo, di tueantur opes! nec venio Graias veluti spectator ad urbes_ @@oppida sunt regni divitiora mei. te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro; @@te prius optavi, quam mihi nota fores. @1 ante tuos animo vidi quam lumine vultus; @@prima tulit vulnus nuntia fama tui. Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus, @@missilibus telis eminus ictus amo. sic placuit fatis; quae ne convellere temptes, @@accipe cum vera dicta relata fide. matris adhuc utero partu remorante tenebar; @@iam gravidus iusto pondere venter erat. illa sibi ingentem visa est sub imagine somni @@flammiferam pleno reddere ventre facem. territa consurgit metuendaque noctis opacae @@visa seni Priamo; vatibus ille refert. arsurum Paridis vates canit Ilion igni_ @@pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei! Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar, @@indicium tectae nobilitatis erat. est locus in mediis nemorosae vallibus Idae @@devius et piceis ilicibusque frequens, qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae @@nec patulo tardae carpitur ore bovis. hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta @@et freta prospiciens arbore nixus eram_ ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri_ @@vera loquar veri vix habitura fidem_ @1 constitit ante oculos actus velocibus alis @@Atlantis magni Pleionesque nepos_ fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre!_ @@inque dei digitis aurea virga fuit; tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno, @@graminibus teneros inposuere pedes. obstipui, gelidusque comas erexerat horror, @@cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait, 'arbiter es formae; certamina siste dearum; @@vincere quae forma digna sit una duas!' neve recusarem, verbis Iovis imperat et se @@protinus aetheria tollit in astra via. Mens mea convaluit, subitoque audacia venit, @@nec timui vultu quamque notare meo. vincere erant omnes dignae iudexque querebar @@non omnes causam posse tenere suam. sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat, @@hanc esse ut scires, unde movetur amor. tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent @@iudicium donis sollicitare meum. regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat; @@ipse potens dubito fortis an esse velim. dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant @@utraque suspensi plena timoris!' ait; 'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae @@ibit in amplexus pulchrior illa tuos!' dixit, et ex aequo donis formaque probatis @@victorem caelo rettulit illa pedem. @1 Interea_credo versis ad prospera fatis_ @@regius adgnoscor per rata signa puer. laeta domus nato post tempora longa recepto est, @@addit et ad festos hunc quoque Troia diem. utque ego te cupio, sic me cupiere puellae; @@multarum votum sola tenere potes! nec tantum regum natae petiere ducumque, @@sed nymphis etiam curaque amorque fui. quam super Oenones faciem mirarer? in orbe @@nec Priamo est a te dignior ulla nurus. sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam @@coniugii spes est, Tyndari, facta tui. te vigilans oculis, animo te nocte videbam, @@lumina cum placido victa sopore iacent. quid facies praesens, quae nondum visa placebas? @@ardebam, quamvis hic procul ignis erat, nec potui debere mihi spem longius istam, @@caerulea peterem quin mea vota via. Troica caeduntur Phrygia pineta securi @@quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis; ardua proceris spoliantur Gargara silvis, @@innumerasque mihi longa dat Ida trabes. fundatura citas flectuntur robora naves, @@texitur et costis panda carina suis. addimus antennas et vela sequentia malo; @@accipit et pictos puppis adunca deos; qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo @@sponsor coniugii stat dea picta tui. @1 inposita est factae postquam manus ultima classi, @@protinus Aegaeis ire lubebat aquis_ at pater et genetrix inhibent mea vota rogando @@propositumque pia voce morantur iter; et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis, @@cum vellent nostrae iam dare vela rates, 'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum! @@quanta per has nescis flamma petatur aquas!' vera fuit vates; dictos invenimus ignes, @@et ferus in molli pectore flagrat amor! Portubus egredior, ventisque ferentibus usus @@applicor in terras, Oebali nympha, tuas. excipit hospitio vir me tuus_hoc quoque factum @@non sine consilio numinibusque deum! ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota @@ostendi dignum conspicuumque fuit; sed mihi laudatam cupienti cernere formam @@lumina nil aliud quo caperentur erat. ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi @@attonitus curis intumuisse novis. his similes vultus, quantum reminiscor, habebat @@venit in arbitrium cum Cytherea meum. si tu venisses pariter certamen in illud, @@in dubio Veneris palma futura fuit! magna quidem de te rumor praeconia fecit, @@nullaque de facie nescia terra tua est; nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu @@inter formosas altera nomen habet! Crede sed hoc nobis!_minor est tua gloria vero, @@famaque de forma paene maligna tua est; @1 plus hic invenio, quam quod promiserat illa, @@et tua materia gloria victa sua est. ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus, @@et visa es tanto digna rapina viro, more tuae gentis nitida dum nuda palaestra @@ludis et es nudis femina mixta viris. quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam. @@tam bona constanter praeda tenenda fuit. ante recessisset caput hoc cervice cruenta, @@quam tu de thalamis abstraherere meis. tene manus umquam nostrae dimittere vellent? @@tene meo paterer vivus abire sinu? si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem, @@nec Venus ex toto nostra fuisset iners. vel mihi virginitas esset libata, vel illud @@quod poterat salva virginitate rapi. Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces; @@flamma rogi flammas finiet una meas. praeposui regnis ego te, quae maxima quondam @@pollicita est nobis nupta sororque Iovis; dumque tuo possem circumdare bracchia collo, @@contempta est virtus Pallade dante mihi. nec piget, aut umquam stulte legisse videbor; @@permanet in voto mens mea firma suo. spem modo ne nostram fieri patiare caducam, @@deprecor, o tanto digna labore peti! @1 non ego coniugium generosae degener opto, @@nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris. Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque @@invenies, medios ut taceamus avos; regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est, @@finibus inmensis vix obeunda, tenet. innumeras urbes atque aurea tecta videbis, @@quaeque suos dicas templa decere deos. Ilion adspicies firmataque turribus altis @@moenia, Phoebeae structa canore lyrae. quid tibi de turba narrem numeroque virorum? @@vix populum tellus sustinet illa suum. occurrent denso tibi Troades agmine matres, @@nec capient Phrygias atria nostra nurus. o quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!' @@una domus quaevis urbis habebit opes. Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram; @@in qua tu nata es, terra beata mihi est. parca sed est Sparte, tu cultu divite digna; @@ad talem formam non facit iste locus. hanc faciem largis sine fine paratibus uti @@deliciisque decet luxuriare novis. cum videas cultus nostra de gente virorum, @@qualem Dardanias credis habere nurus? da modo te facilem, nec dedignare maritum, @@rure Therapnaeo nata puella, Phrygem. Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc @@cum dis potando nectare miscet aquas. @1 Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum @@extremum noctis quae dea finit iter. Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum @@gaudet in Idaeis concubuisse iugis. nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis @@iudice te nobis anteferendus erit. non dabimus certe socerum tibi clara fugantem @@lumina, qui trepidos a dape vertat equos; nec Priamo pater est soceri de caede cruentus @@et qui Myrtoas crimine signat aquas; nec proavo Stygia nostro captantur in unda @@poma, nec in mediis quaeritur umor aquis. Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis, @@cogitur huic domui Iuppiter esse socer? heu facinus! totis indignus noctibus ille @@te tenet, amplexu perfruiturque tuo; at mihi conspiceris posita vix denique mensa, @@multaque quae laedant hoc quoque tempus habet. hostibus eveniant convivia talia nostris, @@experior posito qualia saepe mero! paenitet hospitii, cum me spectante lacertos @@inponit collo rusticus iste tuo. rumpor et invidia_quid enim non omnia narrem?_ @@membra superiecta cum tua veste fovet. oscula cum vero coram non dura daretis, @@ante oculos posui pocula sumpta meos; lumina demitto cum te tenet artius ille, @@crescit et invito lentus in ore cibus. @1 saepe dedi gemitus; et te_lasciva!_notavi @@in gemitu risum non tenuisse meo. saepe mero volui flammam compescere, at illa @@crevit, et ebrietas ignis in igne fuit, multaque ne videam, versa cervice recumbo; @@sed revocas oculos protinus ipsa meos. Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre, @@sed dolor a facie maior abesse tua. qua licet et possum, luctor celare furorem; @@sed tamen apparet dissimulatus amor. nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis! @@atque utinam soli sint ea nota tibi! a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi, @@ne causam fletus quaereret ille mei! a, quotiens aliquem narravi potus amorem, @@ad vulnus referens singula verba meum, indiciumque mei ficto sub nomine feci! @@ille ego, si nescis, verus amator eram. quin etiam, ut possem verbis petulantius uti, @@non semel ebrietas est simulata mihi. Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa @@atque oculis aditum nuda dedere meis_ pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve @@complexo matrem candidiora Iove. dum stupeo visis_nam pocula forte tenebam_ @@tortilis a digitis excidit ansa meis. oscula si natae dederas, ego protinus illa @@Hermiones tenero laetus ab ore tuli. @1 et modo cantabam veteres resupinus amores, @@et modo per nutum signa tegenda dabam. et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum @@ausus sum blandis nuper adire sonis, quae mihi non aliud, quam formidare, locutae @@orantis medias deseruere preces. Di facerent, pretium magni certaminis esses, @@teque suo posset victor habere toro!_ ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus, @@venit ut in Phrygios Hippodamia sinus, ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit, @@dum petit amplexus, Deianira, tuos. nostra per has leges audacia fortiter isset, @@teque mei scires esse laboris opus. nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari, @@amplectique tuos, si patiare, pedes. o decus, o praesens geminorum gloria fratrum, @@o Iove digna viro, ni Iove nata fores, aut ego Sigeos repetam te coniuge portus, @@aut hic Taenaria contegar exul humo! non mea sunt summa leviter destricta sagitta @@pectora; descendit vulnus ad ossa meum! hoc mihi_nam repeto_fore, ut a caeleste sagitta @@figar, erat verax vaticinata soror. parce datum fatis, Helene, contemnere amorem_ @@sic habeas faciles in tua vota deos! Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur, @@excipe me lecto nocte silente tuo. @1 an pudet et metuis Venerem temerare maritam @@castaque legitimi fallere iura tori? a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam, @@hanc faciem culpa posse carere putas? aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est; @@lis est cum forma magna pudicitiae. Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis; @@haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem. vix fieri, si sunt vires in semine morum, @@et Iovis et Ledae filia casta potest. casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit, @@et tua sim, quaeso, crimina solus ego. nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis, @@si modo promisit non mihi vana Venus! Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus, @@neve sui furtis hospitis obstet, abest. non habuit tempus, quo Cresia regna videret, @@aptius_o mira calliditate virum! 'res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus, @@'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.' neclegis absentis, testor, mandata mariti! @@cura tibi non est hospitis ulla tui. huncine tu speras, hominem sine pectore, dotes @@posse satis formae, Tyndari, nosse tuae? falleris_ignorat; nec, si bona magna putaret, @@quae tenet, externo crederet illa viro. ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor, @@cogimur ipsius commoditate frui_ aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum, @@si tam securum tempus abibit iners. @1 paene suis ad te manibus deducit amantem; @@utere mandantis simplicitate viri! Sola iaces viduo tam longa nocte cubili; @@in viduo iaceo solus et ipse toro. te mihi meque tibi communia gaudia iungant; @@candidior medio nox erit illa die. tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque @@adstringam verbis in sacra vestra meis; tunc ego, si non est fallax fiducia nostri, @@efficiam praesens, ut mea regna petas. si pudet et metuis ne me videare secuta, @@ipse reus sine te criminis huius ero; nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum. @@exemplo tangi non propiore potes. te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi; @@quartus in exemplis adnumerabor ego. Troica classis adest armis instructa virisque; @@iam facient celeres remus et aura vias. ibis Dardanias ingens regina per urbes, @@teque novam credet vulgus adesse deam, quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae, @@caesaque sanguineam victima planget humum. dona pater fratresque et cum genetrice sorores @@Iliadesque omnes totaque Troia dabit. ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri. @@plura feres, quam quae littera nostra refert. Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur, @@concitet et vires Graecia magna suas. @1 tot prius abductis ecqua est repetita per arma? @@crede mihi, vanos res habet ista metus. nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces, @@et tuta a bello Bistonis ora fuit; Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason, @@laesa neque est Colcha Thessala terra manu. te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus; @@nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat. terror in his ipso maior solet esse periclo, @@quaeque timere licet, pertimuisse pudet. Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum_ @@et mihi sunt vires, et mea tela nocent. nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae; @@illa viris dives, dives abundat equis. nec plus Atrides animi Menelaus habebit @@quam Paris aut armis anteferendus erit. paene puer caesis abducta armenta recepi, @@hostibus et causam nominis inde tuli; paene puer iuvenes vario certamine vici, @@in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit; neve putes, non me nisi comminus esse timendum, @@figitur in iusso nostra sagitta loco. num potes haec illi primae dare facta iuventae? @@instruere Atriden num potes arte mea? omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem? @@unus is innumeri militis instar erit! quid valeam nescis, et te mea robora fallunt; @@ignoras, cui sis nupta futura viro. @1 Aut igitur nullo belli repetere tumultu, @@aut cedent Marti Dorica castra meo. nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum @@coniuge. certamen praemia magna movent. tu quoque, si de te totus contenderit orbis, @@nomen ab aeterna posteritate feres spe modo non timida dis hinc egressa secundis; @@exige cum plena munera pacta fide. @@@@HELENE PARIDI Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros, @@non rescribendi gloria visa levis. ausus es hospitii temeratis advena sacris @@legitimam nuptae sollicitare fidem! scilicet idcirco ventosa per aequora vectum @@excepit portu Taenaris ora suo, nec tibi, diversa quamvis e gente venires, @@oppositas habuit regia nostra fores, esset ut officii merces iniuria tanti! @@qui sic intrabas, hospes an hostis eras? Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur @@rustica iudicio nostra querela tuo. rustica sim sane, dum non oblita pudoris, @@dumque tenor vitae sit sine labe meae. si non est ficto tristis mihi vultus in ore, @@nec sedeo duris torva superciliis, fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi, @@et laudem de me nullus adulter habet. @1 quo magis admiror, quae sit fiducia coepti, @@spemque tori dederit quae tibi causa mei. an, quia vim nobis Neptunius attulit heros, @@rapta semel videor bis quoque digna rapi? crimen erat nostrum, si delenita fuissem; @@cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit? non tamen e facto fructum tulit ille petitum; @@excepto redii passa timore nihil. oscula luctanti tantummodo pauca protervus @@abstulit; ulterius nil habet ille mei. quae tua nequitia est, non his contenta fuisset_ @@di melius! similis non fuit ille tui. reddidit intactam, minuitque modestia crimen, @@et iuvenem facti paenituisse patet; Thesea paenituit, Paris ut succederet illi, @@ne quando nomen non sit in ore meum? nec tamen irascor_quis enim succenset amanti?_ @@si modo, quem praefers, non simulatur amor. hoc quoque enim dubito_non quod fiducia desit, @@aut mea sit facies non bene nota mihi; sed quia credulitas damno solet esse puellis, @@verbaque dicuntur vestra carere fide. At peccant aliae, matronaque rara pudica est. @@quis prohibet raris nomen inesse meum? nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius @@exemplo flecti me quoque posse putes, matris in admisso falsa sub imagine lusae @@error inest; pluma tectus adulter erat. nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus @@error qui facti crimen obumbret erit. @1 illa bene erravit vitiumque auctore redemit. @@felix in culpa quo Iove dicar ego? Sed genus et proavos et regia nomina iactas. @@clara satis domus haec nobilitate sua est. Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne @@Tantalidae Pelopis Tyndareique decus, dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem, @@quae falsam gremio credula fovit avem. i nunc et Phrygiae late primordia gentis @@cumque suo Priamum Laumedonte refer! quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est @@quintus, is a nostro nomine primus erit. sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae, @@non tamen haec illis esse minora puto. si iam divitiis locus hic numeroque virorum @@vincitur, at certe barbara terra tua est. Munera tanta quidem promittit epistula dives @@ut possint ipsas illa movere deas; sed si iam vellem fines transire pudoris, @@tu melior culpae causa futurus eras. aut ego perpetuo famam sine labe tenebo, @@aut ego te potius quam tua dona sequar; utque ea non sperno, sic acceptissima semper @@munera sunt, auctor quae pretiosa facit. plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris, @@quod per tam longas spes tua venit aquas. @1 Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa, @@quamvis experiar dissimulare, noto_ cum modo me spectas oculis, lascive, protervis, @@quos vix instantes lumina nostra ferunt, et modo suspiras, modo pocula proxima nobis @@sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis. a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi @@signa supercilio paene loquente dari! et saepe extimui ne vir meus illa videret, @@non satis occultis erubuique notis! saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi: @@'nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit. orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro, @@quod deducta mero littera fecit, &7amo&. credere me tamen hoc oculo renuente negavi_ @@ei mihi, iam didici sic ego posse loqui! his ego blanditiis, si peccatura fuissem, @@flecterer; his poterant pectora nostra capi. est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque @@velle sub amplexus ire puella tuos; altera vel potius felix sine crimine fiat, @@quam cadat externo noster amore pudor. disce modo exemplo formosis posse carere; @@est virtus placitis abstinuisse bonis. quam multos credis iuvenes optare quod optas, @@qui sapiant? oculos an Paris unus habes? non tu plus cernis, sed plus temerarius audes: @@nec tibi plus cordis, sed nimis oris, adest. @1 Tunc ego te vellem celeri venisse carina, @@cum mea virginitas mille petita procis; si te vidissem, primus de mille fuisses. @@iudicio veniam vir dabit ipse meo. ad possessa venis praeceptaque gaudia, serus; @@spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet. ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx, @@invitam sic me nec Menelaus habet. desine molle, precor, verbis convellere pectus, @@neve mihi, quam te dicis amare, noce; sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri, @@nec spolium nostri turpe pudoris ave! At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae @@tres tibi se nudas exhibuere deae, unaque cum regnum, belli daret altera laudem, @@'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!' credere vix equidem caelestia corpora possum @@arbitrio formam supposuisse tuo, utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est, @@iudicii pretium qua data dicor ego. non est tanta mihi fiducia corporis, ut me @@maxima teste dea dona fuisse putem. contenta est oculis hominum mea forma probari; @@laudatrix Venus est invidiosa mihi. sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis_ @@nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget? nec tu succense, nimium mihi creditus aegre; @@tarda solet magnis rebus inesse fides. @1 Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas; @@proxima, me visam praemia summa tibi, nec te Palladios nec te Iunonis honores @@auditis Helenae praeposuisse bonis. ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum! @@ferrea sim, si non hoc ego pectus amem. ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno @@illum, quem fieri vix puto posse meum. quid bibulum curvo proscindere litus aratro, @@spemque sequi coner quam locus ipse negat? sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem_ @@di mihi sunt testes_lusimus arte virum. nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello, @@fungitur officio littera nostra novo. felices, quibus usus adest! ego nescia rerum @@difficilem culpae suspicor esse viam. Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes @@in nostris oculos vultibus esse reor. nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi, @@et quasdam voces rettulit Aethra mihi. at tu dissimula, nisi si desistere mavis! @@sed cur desistas? dissimulare potes. lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis @@est data libertas, quod Menelaus abest. ille quidem procul est, ita re cogente, profectus; @@magna fuit subitae iustaque causa viae_ aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret, @@'quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!' omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusque @@et tibi sit curae Troicus hospes,' ait. @1 vix tenui risum, quem dum conpescere luctor, @@nil illi potui dicere praeter 'erit.' Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis; @@sed tu non ideo cuncta licere puta! sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens_ @@an nescis longas regibus esse manus? forma quoque est oneri; nam quo constantius ore @@laudamur vestro, iustius ille timet. quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est, @@et melius famae verba dedisse fuit. nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta; @@moribus et vitae credidit ille meae. de facie metuit, vitae confidit, et illum @@securum probitas, forma timere facit. Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque @@simplicis utamur commoditate viri. et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas @@est satis; in dubio pectora nostra labant. et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis, @@inque vicem tua me, te mea forma capit; et longae noctes, et iam sermone coimus, @@et tu, me miseram! blandus, et una domus. et peream, si non invitant omnia culpam; @@nescio quo tardor sed tamen ipsa metu! quod male persuades, utinam bene cogere posses! @@vi mea rusticitas excutienda fuit. @1 utilis interdum est ipsis iniuria passis. @@sic certe felix esse coacta forem. Dum novus est, potius coepto pugnemus amori! @@flamma recens parva sparsa residit aqua. certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi, @@cumque nihil speres firmius esse, fugit. Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est, @@in non exhibitis utraque lusa toris. tu quoque dilectam multos, infide, per annos @@diceris Oenonen destituisse tuam. nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te @@quaerere, si nescis, maxima cura fuit. adde, quod, ut cupias constans in amore manere, @@non potes. expediunt iam tua vela Phryges; dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur, @@qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit. cursibus in mediis novitatis plena relinques @@gaudia; cum ventis noster abibit amor. An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam @@pronurus et magni Laumedontis ero? non ita contemno volucris praeconia famae, @@ut probris terras inpleat illa meis. quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota, @@quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui? quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor, @@totque tui fratres Dardanidesque nurus? tu quoque, qui poteris fore me sperare fidelem, @@et non exemplis anxius esse tuis? @1 quicumque Iliacos intraverit advena portus, @@is tibi solliciti causa timoris erit. ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices, @@oblitus nostro crimen inesse tuum! delicti fies idem reprehensor et auctor. @@terra, precor, vultus obruat ante meos! At fruar Iliacis opibus cultuque beato, @@donaque promissis uberiora feram; purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur, @@congestoque auri pondere dives ero! da veniam fassae_non sunt tua munera tanti; @@nescio quo tellus me tenet ista modo. quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris? @@unde petam fratres, unde parentis opem? omnia Medeae fallax promisit Iason_ @@pulsa est Aesonia num minus illa domo? non erat Aeetes, ad quem despecta rediret, @@non Idyia parens Chalciopeve soror. tale nihil timeo_sed nec Medea timebat! @@fallitur augurio spes bona saepe suo. omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto, @@navibus a portu lene fuisse fretum. Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam @@ante diem partus est tua visa parens; et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo @@Ilion arsurum praemonuisse ferunt. utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque @@parta per arbitrium bina tropaea tuum, sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est, @@iudice te causam non tenuere duae; @1 nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur. @@ibit per gladios, ei mihi! noster amor. an fera Centauris indicere bella coegit @@Atracis Haemonios Hippodamia viros_ tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira @@et geminos fratres Tyndareumque putas? Quod bene te iactes et fortia facta loquaris, @@a verbis facies dissidet ista tuis. apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti. @@bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama! Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto; @@militia est operis altera digna tuis. his ego, si saperem pauloque audacior essem, @@uterer; utetur, siqua puella sapit_ aut ego deposito sapiam fortasse pudore @@et dabo cunctatas tempore victa manus. Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur, @@scimus, quid captes conloquiumque voces; sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est. @@et mora sit voto forsan amica tuo. Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis @@littera iam lasso pollice sistat opus. cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur, @@quae mihi sunt comites consiliumque duae. @1 @@@@LEANDER HERONI Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem, @@si cadat unda maris, Sesti puella, tibi. si mihi di faciles, si sunt in amore secundi, @@invitis oculis haec mea verba leges. sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur @@currere me nota nec patiuntur aqua? ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis @@turbida perque cavas vix adeunda rates. unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra @@redditur, e portu navita movit iter; adscensurus eram, nisi quod, cum vincula prorae @@solveret, in speculis omnis Abydos erat. non poteram celare meos, velut ante, parentes, @@quemque tegi volumus, non latuisset amor. Protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi, @@'iam tibi formosam porriget illa manum. forsitan admotis etiam tangere labellis, @@rumpere dum niveo vincula dente volet.' talibus exiguo dictis mihi murmure verbis, @@cetera cum charta dextra locuta mea est. at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret, @@meque per adsuetas sedula ferret aquas! aptior illa quidem placido dare verbera ponto; @@est tamen et sensus apta ministra mei. @1 Septima nox agitur, spatium mihi longius anno, @@sollicitum raucis ut mare fervet aquis. his ego si vidi mulcentem pectora somnum @@noctibus, insani sit mora longa freti! rupe sedens aliqua specto tua litora tristis @@et, quo non possum corpore, mente feror. lumina quin etiam summa vigilantia turre @@aut videt aut acies nostra videre putat. ter mihi deposita est in sicca vestis harena; @@ter grave temptavi carpere nudus iter_ obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor, @@mersit et adversis ora natantis aquis. At tu, de rapidis inmansuetissime ventis, @@quid mecum certa proelia mente geris? in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis! @@quid faceres, esset ni tibi notus amor? tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam @@ignibus Actaeis incaluisse negas? gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet @@aerios aditus, quo paterere modo? parce, precor, facilemque move moderatius auram_ @@imperet Hippotades sic tibi triste nihil! Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse @@quasque quatit, nulla parte coercet aquas. nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas_ @@Icarium quamvis hinc prope litus abest! quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras @@tollere, quod dubia saepe pependit aqua. @1 Interea, dum cuncta negant ventique fretumque, @@mente agito furti tempora prima mei. nox erat incipiens_namque est meminisse voluptas_ @@cum foribus patriis egrediebar amans. nec mora, deposito pariter cum veste timore @@iactabam liquido bracchia lenta mari. luna fere tremulum praebebat lumen eunti @@ut comes in nostras officiosa vias. hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi, @@'et subeant animo Latmia saxa tuo! non sinit Endymion te pectoris esse severi. @@flecte, precor, vultus ad mea furta tuos! tu dea mortalem caelo delapsa petebas; @@vera loqui liceat!_quam sequor ipsa dea est. neu referam mores caelesti pectore dignos, @@forma nisi in veras non cadit illa deas. a Veneris facie non est prior ulla tuaque; @@neve meis credas vocibus, ipsa vide! quantum, cum fulges radiis argentea puris, @@concedunt flammis sidera cuncta tuis, tanto formosis formosior omnibus illa est. @@si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.' Haec ego, vel certe non his diversa, locutus @@per mihi cedentes sponte ferebar aquas. unda repercussae radiabat imagine lunae, @@et nitor in tacita nocte diurnus erat; nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures @@praeter dimotae corpore murmur aquae. Alcyones solae, memores Ceycis amati, @@nescio quid visae sunt mihi dulce queri. @1 Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis @@fortiter in summas erigor altus aquas. ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est: @@illa meum,' dixi, 'litora lumen habent!' et subito lassis vires rediere lacertis, @@visaque, quam fuerat, mollior unda mihi. frigora ne possim gelidi sentire profundi, @@qui calet in cupido pectore, praestat amor. quo magis accedo propioraque litora fiunt, @@quoque minus restat, plus libet ire mihi. cum vero possum cerni quoque, protinus addis @@spectatrix animos, ut valeamque facis. nunc etiam nando dominae placuisse laboro, @@atque oculis iacto bracchia nostra tuis. te tua vix prohibet nutrix descendere in altum_ @@hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam. nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem, @@ne fieret prima pes tuus udus aqua. excipis amplexu feliciaque oscula iungis_ @@oscula, di magni, trans mare digna peti!_ eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus, @@et madidam siccas aequoris imbre comam. Cetera nox et nos et turris conscia novit, @@quodque mihi lumen per vada monstrat iter. non magis illius numerari gaudia noctis @@Hellespontiaci quam maris alga potest; quo brevius spatium nobis ad furta dabatur, @@hoc magis est cautum, ne foret illud iners. Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem @@praevius Aurorae Lucifer ortus erat; @1 oscula congerimus properata sine ordine raptim @@et querimur parvas noctibus esse moras. atque ita cunctatus monitu nutricis amaro @@frigida deserta litora turre peto. digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor @@respiciens dominam, dum licet, usque meam. siqua fides vero est, veniens hinc esse natator, @@cum redeo, videor naufragus esse mihi. hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur; @@a te cum redeo, clivus inertis aquae. invitus repeto patriam_quis credere possit? @@invitus certe nunc moror urbe mea. Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis, @@unaque mens, tellus non habet una duos? vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos; @@tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet. cur ego confundor, quotiens confunditur aequor? @@cur mihi, causa levis, ventus obesse potest? iam nostros curvi norunt delphines amores, @@ignotum nec me piscibus esse reor. iam patet attritus solitarum limes aquarum, @@non aliter multa quam via pressa rota. quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar; @@at nunc per ventos hoc quoque deesse queror. fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent, @@vixque manet portu tuta carina suo; hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa, @@quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto. est satis amissa locus hic infamis ab Helle, @@utque mihi parcat, nomine crimen habet. @1 Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum @@aurea lanigero vellere vexit ovis; nec tamen officium pecoris navisve requiro, @@dummodo, quas findam corpore, dentur aquae. parte egeo nulla; fiat modo copia nandi, @@idem navigium, navita, vector ero! nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton; @@publica non curat sidera noster amor. Andromedan alius spectet claramque Coronam, @@quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo; at mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt, @@indicium dubiae non placet esse viae. est aliud lumen, multo mihi certius istis, @@non errat tenebris quo duce noster amor; hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti, @@quaque viam fecit Thessala pinus, eam, et iuvenem possim superare Palaemona nando @@morsaque quem subito reddidit herba deum. Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus, @@vixque per inmensas fessa trahuntur aquas. his ego cum dixi: 'pretium non vile laboris, @@iam dominae vobis colla tenenda dabo,' protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt, @@ut celer Eleo carcere missus equus. ipse meos igitur servo, quibus uror, amores @@teque, magis caelo digna puella, sequor. digna quidem caelo es_sed adhuc tellure morare, @@aut dic, ad superos et mihi qua sit iter! @1 hic es, et exigue misero contingis amanti, @@cumque mea fiunt turbida mente freta. quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest? @@num minus haec nobis tam brevis obstat aqua? an malim, dubito, toto procul orbe remotus @@cum domina longe spem quoque habere meam. quo propius nunc es, flamma propiore calesco, @@et res non semper, spes mihi semper adest. paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango; @@saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet! velle quid est aliud fugientia prendere poma @@spemque suo refugi fluminis ore sequi? Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo, @@et me felicem nulla videbit hiemps, cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda, @@in ventis et aqua spes mea semper erit? aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor @@Plias et Arctophylax Oleniumque pecus? aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me @@in freta non cautus tum quoque mittet amor; neve putes id me, quod abest, promittere, tempus, @@pignora polliciti non tibi tarda dabo. sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor, @@ire per invitas experiemur aquas; aut mihi continget felix audacia salvo, @@aut mors solliciti finis amoris erit! optabo tamen ut partis expellar in illas, @@et teneant portus naufraga membra tuos; flebis enim tactuque meum dignabere corpus @@et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!' @1 Scilicet interitus offenderis omine nostri, @@litteraque invisa est hac mea parte tibi. desino_parce queri! sed uti mare finiat iram, @@accedant, quaeso, fac tua vota meis. pace brevi nobis opus est, dum transferor isto; @@cum tua contigero litora, perstet hiemps! istic est aptum nostrae navale carinae, @@et melius nulla stat mea puppis aqua. illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est! @@tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero, nec faciam surdis convicia fluctibus ulla, @@triste nataturo nec querar esse fretum. me pariter venti teneant tenerique lacerti, @@per causas istic inpediarque duas! Cum patietur hiemps, remis ego corporis utar; @@lumen in adspectu tu modo semper habe! interea pro me pernoctet epistula tecum, @@quam precor ut minima prosequar ipse mora! @@@@HERO LEANDRO Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem @@ut possim missam rebus habere, veni! longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt. @@da veniam fassae; non patienter amo! urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar: @@fortius ingenium suspicor esse viris. ut corpus, teneris ita mens infirma puellis_ @@deficiam, parvi temporis adde moram! @1 Vos modo venando, modo rus geniale colendo @@ponitis in varia tempora longa mora. aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae, @@flectitis aut freno colla sequacis equi; nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo; @@diluitur posito serior hora mero. his mihi summotae, vel si minus acriter urar, @@quod faciam, superest praeter amare nihil. quod superest facio, teque, o mea sola voluptas, @@plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo! aut ego cum cana de te nutrice susurro, @@quaeque tuum, miror, causa moretur iter; aut mare prospiciens odioso concita vento @@corripio verbis aequora paene tuis; aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit, @@posse quidem, sed te nolle venire, queror; dumque queror lacrimae per amantia lumina manant, @@pollice quas tremulo conscia siccat anus. saepe tui specto si sint in litore passus, @@inpositas tamquam servet harena notas; utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo @@venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat. quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu @@Hellespontiaca ponis iturus aqua? Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora @@exhibuit pulso sidera clara die, protinus in summo vigilantia lumina tecto @@ponimus, adsuetae signa notamque viae, @1 tortaque versato ducentes stamina fuso @@feminea tardas fallimus arte moras. Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris? @@nil nisi Leandri nomen in ore meo est. 'iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix, @@an vigilant omnes, et timet ille suos? iamne suas umeris illum deponere vestes, @@pallade iam pingui tinguere membra putas?' adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet, @@sed movet obrepens somnus anile caput. postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam, @@'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.' paucaque cum tacta perfeci stamina terra, @@an medio possis, quaerimus, esse freto. et modo prospicimus, timida modo voce precamur, @@ut tibi det faciles utilis aura vias; auribus incertas voces captamus, et omnem @@adventus strepitum credimus esse tui. Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis @@acta, subit furtim lumina fessa sopor. forsitan invitus mecum tamen, inprobe, dormis, @@et, quamquam non vis ipse venire, venis. nam modo te videor prope iam spectare natantem, @@bracchia nunc umeris umida ferre meis, nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris, @@pectora nunc nostro iuncta fovere sinu multaque praeterea linguae reticenda modestae, @@quae fecisse iuvat, facta referre pudet. me miseram! brevis est haec et non vera voluptas; @@nam tu cum somno semper abire soles. @1 firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes, @@nec careant vera gaudia nostra fide! cur ego tot viduas exegi frigida noctes? @@cur totiens a me, lente morator, abes? est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti; @@nocte sed hesterna lenior aura fuit. cur ea praeterita est? cur non ventura timebas? @@tam bona cur periit, nec tibi rapta via est? protinus ut similis detur tibi copia cursus, @@hoc melior certe, quo prior, illa fuit. At cito mutata est pacati forma profundi. @@tempore, cum properas, saepe minore venis. hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes, @@meque tibi amplexo nulla noceret hiemps. certe ego tum ventos audirem laeta sonantis, @@et numquam placidas esse precarer aquas. quid tamen evenit, cur sis metuentior undae @@contemptumque prius nunc vereare fretum? nam memini, cum te saevum veniente minaxque @@non minus, aut multo non minus, aequor erat; cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto, @@ne miserae virtus sit tua flenda mihi!' unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit? @@magnus ubi est spretis ille natator aquis? Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas, @@et facias placidum per mare tutus iter_ dummodo sis idem, dum sic, ut scribis, amemur, @@flammaque non fiat frigidus illa cinis. @1 non ego tam ventos timeo mea vota morantes, @@quam similis vento ne tuus erret amor, ne non sim tanti, superentque pericula causam, @@et videar merces esse labore minor. Interdum metuo, patria ne laedar et inpar @@dicar Abydeno Thressa puella toro. ferre tamen possum patientius omnia, quam si @@otia nescio qua paelice captus agis, in tua si veniunt alieni colla lacerti, @@fitque novus nostri finis amoris amor. a, potius peream, quam crimine vulnerer isto, @@fataque sint culpa nostra priora tua! nec, quia venturi dederis mihi signa doloris, @@haec loquor aut fama sollicitata nova. omnia sed vereor_quis enim securus amavit? @@cogit et absentes plura timere locus. felices illas, sua quas praesentia nosse @@crimina vera iubet, falsa timere vetat! nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit, @@incitat et morsus error uterque pares. o utinam venias, aut ut ventusve paterve @@causaque sit certe femina nulla morae! quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo; @@iamdudum pecca, si mea fata petis! Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis, @@quoque minus venias, invida pugnat hiemps. me miseram! quanto planguntur litora fluctu, @@et latet obscura condita nube dies! @1 forsitan ad pontum mater pia venerit Helles, @@mersaque roratis nata fleatur aquis_ an mare ab inviso privignae nomine dictum @@vexat in aequoream versa noverca deam? non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis; @@hac Helle periit, hac ego laedor aqua. at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum @@nullus erat ventis inpediendus amor_ si neque Amymone nec, laudatissima forma, @@criminis est Tyro fabula vana tui, lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata, @@et nondum nexis angue Medusa comis, flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno, @@et quarum memini nomina lecta mihi. has certe pluresque canunt, Neptune, poetae @@molle latus lateri conposuisse tuo. cur igitur, totiens vires expertus amoris, @@adsuetum nobis turbine claudis iter? parce, ferox, latoque mari tua proelia misce! @@seducit terras haec brevis unda duas. te decet aut magnas magnum iactare carinas, @@aut etiam totis classibus esse trucem; turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem, @@gloriaque est stagno quolibet ista minor. nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non @@a tibi suspecto ducit Ulixe genus. da veniam servaque duos! natat ille, sed isdem @@corpus Leandri, spes mea pendet aquis. @1 Sternuit en lumen!_posito nam scribimus illo_ @@sternuit et nobis prospera signa dedit. ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes, @@'cras' que 'erimus plures,' inquit, et ipsa bibit. effice nos plures, evicta per aequora lapsus, @@o penitus toto corde recepte mihi! in tua castra redi, socii desertor amoris; @@ponuntur medio cur mea membra toro? quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit, @@sternet et aequoreas aequore nata vias. ire libet medias ipsi mihi saepe per undas, @@sed solet hoc maribus tutius esse fretum. nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore @@sola dedit vastis femina nomen aquis? Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint, @@aut gemini nequeas ferre laboris onus. at nos diversi medium coeamus in aequor @@obviaque in summis oscula demus aquis, atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes; @@exiguum, sed plus quam nihil illud erit! vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare, @@vel timidus famae cedere vellet amor! nunc, male res iunctae, calor et reverentia pugnant. @@quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat. ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason, @@inpositam celeri Phasida puppe tulit; ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter, @@cum praeda rediit protinus ille sua. @1 tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis, @@et quotiens grave sit puppibus ire, natas. Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum, @@sic facito spernas, ut vereare, fretum! arte laboratae merguntur ab aequore naves; @@tu tua plus remis bracchia posse putas? quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare; @@exitus hic fractis puppibus esse solet. me miseram! cupio non persuadere, quod hortor, @@sisque, precor, monitis fortior ipse meis_ dummodo pervenias excussaque saepe per undas @@inicias umeris bracchia lassa meis! Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas, @@nescio quo pavidum frigore pectus hebet. nec minus hesternae confundor imagine noctis, @@quamvis est sacris illa piata meis. namque sub aurora, iam dormitante lucerna, @@somnia quo cerni tempore vera solent, stamina de digitis cecidere sopore remissis, @@collaque pulvino nostra ferenda dedi. hic ego ventosas nantem delphina per undas @@cernere non dubia sum mihi visa fide, quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis, @@unda simul miserum vitaque deseruit. quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride @@nec nisi tranquillo bracchia crede mari! si tibi non parcis, dilectae parce puellae, @@quae numquam nisi te sospite sospes ero! @1 spes tamen est fractis vicinae pacis in undis; @@tu placidas toto pectore finde vias! interea nanti, quoniam freta pervia non sunt, @@leniat invisas littera missa moras. @@@@ACONTIUS CYDIPPAE Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti; @@promissam satis est te semel esse mihi. perlege! discedat sic corpore languor ab isto, @@quod meus est ulla parte dolere dolor! Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae, @@suspicor ingenuas erubuisse genas. coniugium pactamque fidem, non crimina posco; @@debitus ut coniunx, non ut adulter amo. verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus @@pertulit ad castas me iaciente manus; invenies illic, id te spondere, quod opto @@te potius, virgo, quam meminisse deam. nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud; @@adsumpsit vires auctaque flamma mora est, quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo @@et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor. @1 spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor. @@non potes hoc factum teste negare dea. adfuit et, praesens ut erat, tua verba notavit @@et visa est mota dicta tulisse coma. Deceptam dicas nostra te fraude licebit, @@dum fraudis nostrae causa feratur amor. fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer, unum? @@id te, quod quereris, conciliare potest. non ego natura nec sum tam callidus usu; @@sollertem tu me, crede, puella, facis. te mihi conpositis_siquid tamen egimus_a me @@adstrinxit verbis ingeniosus Amor. dictatis ab eo feci sponsalia verbis, @@consultoque fui iuris Amore vafer. sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus, @@si tamen est, quod ames, velle tenere dolus! En, iterum scribo mittoque rogantia verba! @@altera fraus haec est, quodque queraris habes. si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo, @@teque, peti caveas tu licet, usque petam. per gladios alii placitas rapuere puellas; @@scripta mihi caute littera crimen erit? di faciant, possim plures inponere nodos, @@ut tua sit nulla libera parte fides! mille doli restant_clivo sudamus in imo; @@ardor inexpertum nil sinet esse meus. sit dubium, possisne capi; captabere certe. @@exitus in dis est, sed capiere tamen. @1 ut partem effugias, non omnia retia falles, @@quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor. si non proficient artes, veniemus ad arma, @@inque tui cupido rapta ferere sinu. non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum, @@nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit. nos quoque_sed taceo! mors huius poena rapinae @@ut sit, erit, quam te non habuisse, minor. aut esses formosa minus, peterere modeste; @@audaces facie cogimur esse tua. tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt @@sidera, qui flammae causa fuere meae; hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix, @@quaeque, precor, veniant in mea colla manus, et decor et vultus sine rusticitate pudentes, @@et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes. cetera si possem laudare, beatior essem, @@nec dubito, totum quin sibi par sit opus. hac ego conpulsus, non est mirabile, forma @@si pignus volui vocis habere tuae. Denique, dum captam tu te cogare fateri, @@insidiis esto capta puella meis. invidiam patiar; passo sua praemia dentur. @@cur suus a tanto crimine fructus abest? Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles; @@utraque victorem nempe secuta virum. quamlibet accuses et sis irata licebit, @@irata liceat dum mihi posse frui. @1 idem, qui facimus, factam tenuabimus iram, @@copia placandi sit modo parva tui. ante tuos liceat flentem consistere vultus @@et liceat lacrimis addere verba suis, utque solent famuli, cum verbera saeva verentur, @@tendere submissas ad tua crura manus! ignoras tua iura; voca! cur arguor absens? @@iamdudum dominae more venire iube. ipsa meos scindas licet imperiosa capillos, @@oraque sint digitis livida nostra tuis. omnia perpetiar; tantum fortasse timebo, @@corpore laedatur ne manus ista meo. Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis_ @@servabor firmo vinctus amore tui! cum bene se quantumque voles satiaverit ira, @@ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!' ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri: @@'tam bene qui servit, serviat iste mihi!' nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit @@optima, non ullo causa tuente perit. Hoc quoque_quantumvis sit scriptum iniuria nostrum, @@quod de me solo, nempe, queraris, habes. non meruit falli mecum quoque Delia; si non @@vis mihi promissum reddere, redde deae. adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas, @@et vocem memori condidit aure tuam. omina re careant! nihil est violentius illa, @@cum sua, quod nolim, numina laesa videt. @1 testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo @@sit magis in natum saeva reperta parens. testis et Actaeon, quondam fera creditus illis, @@ipse dedit leto cum quibus ante feras; quaeque superba parens saxo per corpus oborto @@nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo. Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum, @@ne videar causa falsa monere mea; dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra @@ipso nubendi tempore saepe iaces. consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat, @@et salvam salva te cupit esse fide. inde fit ut, quotiens existere perfida temptas, @@peccatum totiens corrigat illa tuum. parce movere feros animosae virginis arcus; @@mitis adhuc fieri, si patiare, potest. parce, precor, teneros corrumpere febribus artus; @@servetur facies ista fruenda mihi. serventur vultus ad nostra incendia nati, @@quique subest niveo lenis in ore rubor. hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat, @@sic sit ut invalida te solet esse mihi! torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra @@dicere nec possum, quid minus ipse velim; maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi @@teque mea laedi calliditate puto. in caput ut nostrum dominae periuria quaeso @@eveniant; poena tuta sit illa mea! @1 Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro @@anxius huc illuc dissimulanter eo; subsequor ancillam furtim famulumque, requirens @@profuerint somni quid tibi quidve cibi. me miserum, quod non medicorum iussa ministro, @@effingoque manus, adsideoque toro! et rursus miserum, quod me procul inde remoto, @@quem minime vellem, forsitan alter adest! ille manus istas effingit, et adsidet aegrae @@invisus superis cum superisque mihi, dumque suo temptat salientem pollice venam, @@candida per causam bracchia saepe tenet, contrectatque sinus, et forsitan oscula iungit. @@officio merces plenior ista suo est! Quis tibi permisit nostras praecerpere messes? @@ad saepem alterius quis tibi fecit iter? iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis! @@a mihi promisso corpore tolle manus! inprobe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est; @@postmodo si facies istud, adulter eris. elige de vacuis quam non sibi vindicet alter; @@si nescis, dominum res habet ista suum. nec mihi credideris_recitetur formula pacti; @@neu falsam dicas esse, fac ipsa legat! alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi! @@quid facis hic? exi! non vacat iste torus! @1 nam quod habes et tu gemini verba altera pacti, @@non erit idcirco par tua causa meae. haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa; @@sed propior certe quam pater ipsa sibi est. promisit pater hanc, haec se iuravit amanti; @@ille homines, haec est testificata deam. hic metuit mendax, haec et periura vocari; @@an dubitas, hic sit maior an ille metus? denique, ut amborum conferre pericula possis, @@respice ad eventus_haec cubat, ille valet. nos quoque dissimili certamina mente subimus; @@nec spes par nobis nec timor aequus adest. tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est, @@idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo. si tibi iustitiae, si recti cura fuisset, @@cedere debueras ignibus ipse meis. Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua, @@ad quid, Cydippe, littera nostra redit? hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae; @@hunc tu, si sapias, limen adire vetes. hoc faciente subis tam saeva pericula vitae_ @@atque utinam pro te, qui movet illa, cadat! quem si reppuleris, nec, quem dea damnat, amaris, @@tu tunc continuo, certe ego salvus ero. siste metum, virgo! stabili potiere salute, @@fac modo polliciti conscia templa colas; non bove mactato caelestia numina gaudent, @@sed, quae praestanda est et sine teste, fide. @1 ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes, @@fert aliis tristem sucus amarus opem. nil opus est istis; tantum periuria vita @@teque simul serva meque datamque fidem! praeteritae veniam dabit ignorantia culpae_ @@exciderant animo foedera lecta tuo. admonita es modo voce mea cum casibus istis, @@quos, quotiens temptas fallere, ferre soles. his quoque vitatis in partu nempe rogabis, @@ut tibi luciferas adferat illa manus? audiet et repetens quae sunt audita requiret, @@iste tibi de quo coniuge partus eat. promittes votum_scit te promittere falso; @@iurabis_scit te fallere posse deos! Non agitur de me; cura maiore laboro. @@anxia sunt causa pectora nostra tua. cur modo te dubiam pavidi flevere parentes, @@ignaros culpae quos facis esse tuae? et cur ignorent? matri licet omnia narres. @@nil tua, Cydippe, facta ruboris habent. ordine fac referas ut sis mihi cognita primum @@sacra pharetratae dum facit ipsa deae; ut te conspecta subito, si forte notasti, @@restiterim fixis in tua membra genis; et, te dum nimium miror, nota certa furoris, @@deciderint umero pallia lapsa meo; postmodo nescio qua venisse volubile malum, @@verba ferens doctis insidiosa notis, @1 quod quia sit lectum sancta praesente Diana, @@esse tuam vinctam numine teste fidem ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit, @@lecta tibi quondam nunc quoque verba refer. 'nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt; @@quem fore iurasti, sit gener ille mihi. quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!' @@talis erit mater, si modo mater erit. Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto. @@inveniet vobis consuluisse deam. insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis, @@cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari. illa mihi patria est; nec, si generosa probatis @@nomina, despectis arguor ortus avis. sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores; @@amplius utque nihil, me tibi iungit Amor. appeteres talem vel non iurata maritum; @@iuratae vel non talis habendus eram. Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe; @@haec tibi me vigilem scribere iussit Amor; e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae, @@alterius noceant ne tibi tela, cave! iuncta salus nostra est_miserere meique tuique; @@quid dubitas unam ferre duobus opem? quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt, @@tinctaque votivo sanguine Delos erit, @1 aurea ponetur mali felicis imago, @@causaque versiculis scripta duobus erit: &7effigie pomi testatur acontius huius& @@&7quae fuerint in eo scripta fuisse rata&. Longior infirmum ne lasset epistula corpus @@clausaque consueto sit sibi fine: vale! @@@@CYDIPPE ACONTIO Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi, @@iuraret ne quos inscia lingua deos. et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris, @@promissam scires me satis esse semel. nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem, @@aucta foret saevae forsitan ira deae. omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae, @@illa tamen iusta plus tibi parte favet, utque cupis credi, memori te vindicat ira; @@talis in Hippolyto vix fuit illa suo. at melius virgo favisset virginis annis, @@quos vereor paucos ne velit esse mihi. Languor enim causis non apparentibus haeret; @@adiuvor et nulla fessa medentis ope. quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque @@pallida vix cubito membra levare putas? @1 nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix @@colloquii nobis sentiat esse vices. ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus, @@ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait. mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus @@credibilis tarda desinit esse mora, iamque venire videt quos non admittere durum est, @@excreat et dicta dat mihi signa nota. sicut erant, properans verba inperfecta relinquo, @@et tegitur trepido littera coepta sinu. inde meos digitos iterum repetita fatigat; @@quantus sis nobis adspicis ipse labor. quo peream si dignus eras, ut vera loquamur; @@sed melior iusto quamque mereris ego. Ergo te propter totiens incerta salutis @@commentis poenas doque dedique tuis? haec nobis formae te laudatore superbae @@contingit merces? et placuisse nocet? si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem, @@culpatum nulla corpus egeret ope; nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro @@perditis, et proprio vulneror ipsa bono. dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum, @@tu votis obstas illius, ille tuis. ipsa velut navis iactor quam certus in altum @@propellit Boreas, aestus et unda refert, @1 cumque dies caris optata parentibus instat, @@inmodicus pariter corporis ardor adest_ ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum @@Persephone nostras pulsat acerba fores! iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim, @@offensos videar ne meruisse deos. accidere haec aliquis casu contendit, at alter @@acceptum superis hunc negat esse virum; neve nihil credas in te quoque dicere famam, @@facta veneficiis pars putat ista tuis. causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis @@aspera submota proelia, plector ego! Dic age nunc, solitoque tibi ne decipe more: @@quid facies odio, sic ubi amore noces? si laedis, quod amas, hostem sapienter amabis_ @@me, precor, ut serves, perdere, dire, velis! aut tibi iam nulla est speratae cura puellae, @@quam ferus indigna tabe perire sinis, aut, dea si frustra pro me tibi saeva rogatur, @@qua mihi te iactes, gratia nulla tua est. elige, quid fingas: non vis placare Dianam_ @@inmemor es nostri; non potes_illa tui est! Vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo @@esset in Aegaeis cognita Delos aquis! tunc mea difficili deducta est aequore navis, @@et fuit ad coeptas hora sinistra vias. quo pede processi! quo me pede limine movi! @@picta citae tetigi quo pede texta ratis! @1 bis tamen adverso redierunt carbasa vento_ @@mentior, a demens! ille secundus erat! ille secundus erat qui me referebat euntem, @@quique parum felix inpediebat iter. atque utinam constans contra mea vela fuisset_ @@sed stultum est venti de levitate queri. Mota loci fama properabam visere Delon @@et facere ignava puppe videbar iter. quam saepe ut tardis feci convicia remis, @@questaque sum vento lintea parca dari! et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron, @@inque meis oculis candida Delos erat; quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula,' dixi, @@'laberis in magno numquid, ut ante, mari?' Institeram terrae, cum iam prope luce peracta @@demere purpureis sol iuga vellet equis. quos idem solitos postquam revocavit ad ortus, @@comuntur nostrae matre iubente comae. ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum, @@et vestes umeris induit ipsa meis. protinus egressae superis, quibus insula sacra est, @@flava salutatis tura merumque damus; dumque parens aras votivo sanguine tingit, @@sectaque fumosis ingerit exta focis, sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes, @@erramusque vago per loca sacra pede. et modo porticibus spatior modo munera regum @@miror et in cunctis stantia signa locis; @1 miror et innumeris structam de cornibus aram, @@et de qua pariens arbore nixa dea est, et quae praeterea_neque enim meminive libetve @@quidquid ibi vidi dicere_Delos habet. Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti, @@visaque simplicitas est mea posse capi. in templum redeo gradibus sublime Dianae_ @@tutior hoc ecquis debuit esse locus? mittitur ante pedes malum cum carmine tali_ @@ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi! sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit. @@insidias legi, magne poeta, tuas! nomine coniugii dicto confusa pudore, @@sensi me totis erubuisse genis, luminaque in gremio veluti defixa tenebam_ @@lumina propositi facta ministra tui. inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est? @@quidve vir elusa virgine laudis habes? non ego constiteram sumpta peltata securi, @@qualis in Iliaco Penthesilea solo; nullus Amazonio caelatus balteus auro, @@sicut ab Hippolyte, praeda relata tibi est. verba quid exultas tua si mihi verba dederunt, @@sumque parum prudens capta puella dolis? Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit; @@tu nunc Hippomenes scilicet alter eris! @1 at fuerat melius, si te puer iste tenebat, @@quem tu nescio quas dicis habere faces, more bonis solito spem non corrumpere fraude; @@exoranda tibi, non capienda fui! Cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas, @@propter quae nobis ipse petendus eras? cogere cur potius quam persuadere volebas, @@si poteram audita condicione capi? quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris @@linguaque praesentem testificata deam? quae iurat, mens est. sed nil iuravimus illa; @@illa fidem dictis addere sola potest. consilium prudensque animi sententia iurat, @@et nisi iudicii vincula nulla valent. si tibi coniugium volui promittere nostrum, @@exige polliciti debita iura tori; sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem, @@verba suis frustra viribus orba tenes. non ego iuravi_legi iurantia verba; @@vir mihi non isto more legendus eras. decipe sic alias_succedat epistula pomo! @@si valet hoc, magnas ditibus aufer opes; fac iurent reges sua se tibi regna daturos, @@sitque tuum toto quidquid in orbe placet! maior es hoc ipsa multum, mihi crede, Diana, @@si tua tam praesens littera numen habet. Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi, @@cum bene promissi causa peracta mei est, confiteor, timeo saevae Latoidos iram @@et corpus laedi suspicor inde meum. @1 nam quare, quotiens socialia sacra parantur, @@nupturae totiens languida membra cadunt? ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras @@fugit, et a thalami limine terga dedit, vixque manu pigra totiens infusa resurgunt @@lumina, vix moto corripit igne faces. saepe coronatis stillant unguenta capillis @@et trahitur multo splendida palla croco. cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem @@cernit et a cultu multa remota suo, proicit ipse sua deductas fronte coronas, @@spissaque de nitidis tergit amoma comis; et pudet in tristi laetum consurgere turba, @@quique erat in palla, transit in ora rubor. At mihi, vae miserae! torrentur febribus artus @@et gravius iusto pallia pondus habent, nostraque plorantes video super ora parentes, @@et face pro thalami fax mihi mortis adest. parce laboranti, picta dea laeta pharetra, @@daque salutiferam iam mihi fratris opem. turpe tibi est, illum causas depellere leti, @@te contra titulum mortis habere meae. numquid, in umbroso cum velles fonte lavari, @@inprudens vultus ad tua labra tuli, praeteriive tuas de tot caelestibus aras, @@ave mea spreta est vestra parente parens? @1 nil ego peccavi, nisi quod periuria legi @@inque parum fausto carmine docta fui. Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem, @@tura feras; prosint, quae nocuere, manus! cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella @@non tua sit, fieri ne tua possit, agis? omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert @@saeva mihi vitam, spem tibi diva mei? Nec tu credideris illum, cui destinor uxor, @@aegra superposita membra fovere manu. adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse @@sed meminit nostrum virginis esse torum. iam quoque nescio quid de me sensisse videtur; @@nam lacrimae causa saepe latente cadunt, et minus audacter blanditur et oscula rara @@applicat et timido me vocat ore suam. nec miror sensisse, notis cum prodar apertis; @@in dextrum versor, cum venit ille, latus, nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus, @@captantem tactus reicioque manum. ingemit et tacito suspirat pectore, meque @@offensam, quamvis non mereatur, habet. ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas! @@ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos! at mihi siqua foret, tu nostra iustius ira, @@qui mihi tendebas retia, dignus eras. Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus. @@es procul a nobis, et tamen inde noces. mirabar quare tibi nomen Acontius esset; @@quod faciat longe vulnus, acumen habes. @1 certe ego convalui nondum de vulnere tali, @@ut iaculo scriptis eminus icta tuis. quid tamen huc venias? sane miserabile corpus, @@ingenii videas magna tropaea tui! concidimus macie; color est sine sanguine, qualem @@in pomo refero mente fuisse tuo, candida nec mixto sublucent ora rubore. @@forma novi talis marmoris esse solet; argenti color est inter convivia talis, @@quod tactum gelidae frigore pallet aquae. si me nunc videas, visam prius esse negabis, @@'arte nec est,' dices, 'ista petita mea,' promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes, @@et cupies illud non meminisse deam. forsitan et facies iurem ut contraria rursus, @@quaeque legam mittes altera verba mihi. Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas, @@et videas sponsae languida membra tuae! durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti, @@tu veniam nostris vocibus ipse petas. ne tamen ignores ope qua revalescere possim, @@quaeritur a Delphis fata canente deo. is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat, @@neclectam queritur teste sorore fidem. hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt_ @@a! desunt voto numina nulla tuo! unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est @@quae capiat magnos littera lecta deos. @1 teque tenente deos numen sequor ipsa deorum, @@doque libens victas in tua vota manus; fassaque sum matri deceptae foedera linguae @@lumina fixa tenens plena pudoris humo. cetera cura tua est; plus hoc quoque virgine factum, @@non timuit tecum quod mea charta loqui. iam satis invalidos calamo lassavimus artus, @@et manus officium longius aegra negat. quid, nisi, quod cupio me iam coniungere tecum, @@restat, ut adscribat littera nostra: &7Vale&? @1 @@@@{1MEDICAMINA FACIEI}1 Discite quae faciem commendet cura, puellae, @@Et quo sit vobis forma tuenda modo. Cultus humum sterilem Cerealia pendere iussit @@Munera, mordaces interiere rubi. Cultus et in pomis sucos emendat acerbos, @@Fissaque adoptivas accipit arbor opes. Culta placent. auro sublimia tecta linuntur, @@Nigra sub imposito marmore terra latet: Vellera saepe eadem Tyrio medicantur ae+no: @@Sectile deliciis India praebet ebur. Forsitan antiquae Tatio sub rege Sabinae @@Maluerint, quam se, rura paterna coli: Cum matrona, premens altum rubicunda sedile, @@Assiduum duro pollice nebat opus, Ipsaque claudebat quos filia paverat agnos, @@Ipsa dabat virgas caesaque ligna foco. At vestrae matres teneras peperere puellas. @@Vultis inaurata corpora veste tegi, Vultis odoratos positu variare capillos, @@Conspicuam gemmis vultis habere manum: Induitis collo lapides oriente petitos, @@Et quantos onus est aure tulisse duos. Nec tamen indignum: sit vobis cura placendi, @@Cum comptos habeant saecula nostra viros. @1 Feminea vestri poliuntur lege mariti, @@Et vix ad cultus nupta, quod addat, habet. Se sibi quaeque parant, nec quos venentur amores @@Refert; munditia crimina nulla merent. Rure latent finguntque comas; licet arduus illas @@Celet Athos, cultas altus habebit Athos. Est etiam placuisse sibi cuicumque voluptas; @@Virginibus cordi grataque forma sua est. Laudatas homini volucris Iunonia pennas @@Explicat, et forma multa superbit avis. Sic potius iungendus amor quam fortibus herbis, @@Quas maga terribili subsecat arte manus. Nec vos graminibus nec mixto credite suco, @@Nec temptate nocens virus amantis equae; Nec mediae Marsis finduntur cantibus angues, @@Nec redit in fontes unda supina suos; Et quamvis aliquis Temesaea removerit aera, @@Numquam Luna suis excutietur equis. Prima sit in vobis morum tutela, puellae. @@Ingenio facies conciliante placet. Certus amor morum est: formam populabitur aetas, @@Et placitus rugis vultus aratus erit. Tempus erit, quo vos speculum vidisse pigebit, @@Et veniet rugis altera causa dolor. Sufficit et longum probitas perdurat in aevum, @@Perque suos annos hinc bene pendet amor. @1 Disce age, cum teneros somnus dimiserit artus, @@Candida quo possint ora nitere modo. Hordea, quae Libyci ratibus misere coloni, @@Exue de palea tegminibusque suis. Par ervi mensura decem madefiat ab ovis: @@Sed cumulent libras hordea nuda duas. Haec ubi ventosas fuerint siccata per auras, @@Lenta iube scabra frangat asella mola: Et quae prima cadent vivaci cornua cervo, @@Contere in haec (solidi sexta fac assis eat). Iamque ubi pulvereae fuerint confusa farinae, @@Protinus in cumeris omnia cerne cavis. Adice narcissi bis sex sine cortice bulbos, @@Strenua quos puro marmore dextra terat. Sextantemque trahat gummi cum semine Tusco: @@Huc novies tanto plus tibi mellis eat. Quaecumque afficiet tali medicamine vultum @@Fulgebit speculo levior ipsa suo. Nec tu pallentes dubita torrere lupinos, @@Et simul inflantes corpora frige fabas; Utraque sex habeant aequo discrimine libras, @@Utraque da nigris comminuenda molis. Nec cerussa tibi nec nitri spuma rubentis @@Desit et Illyrica quae venit iris humo. Da validis iuvenum pariter subigenda lacertis: @@Sed iustum tritis uncia pondus erit. Addita de querulo volucrum medicamina nido @@Ore fugant maculas: alcyonea vocant. @1 Pondere, si quaeris, quo sim contentus in illis, @@Quod trahit in partes uncia secta duas. Ut coeant apteque lini per corpora possint, @@Adice de flavis Attica mella favis. Quamvis tura deos irataque numina placent, @@Non tamen accensis omnia danda focis. Tus ubi miscueris radenti tubera nitro, @@Ponderibus iustis fac sit utrimque triens. Parte minus quarta dereptum cortice gummi, @@Et modicum e myrrhis pinguibus adde cubum. Haec ubi contrieris, per densa foramina cerne: @@Pulvis ab infuso melle premendus erit. Profuit et marathros bene olentibus addere myrrhis, @@(Quinque trahant marathri scrupula, myrrha novem) Arentisque rosae quantum manus una prehendat, @@Cumque Ammoniaco mascula tura sale. Hordea quem faciunt, illis affunde cremorem: @@Aequent expensas cum sale tura rosas. Tempore sint parvo molli licet illita vultu, @@Haerebit toto multus in ore color. Vidi quae gelida madefacta papavera lympha @@Contereret, teneris illineretque genis. @@@@{1ARS AMATORIA}1 @@@@{1LIBER PRIMUS}1 Siquis in hoc artem populo non novit amandi, @@Hoc legat et lecto carmine doctus amet. Arte citae veloque rates remoque moventur, @@Arte leves currus: arte regendus amor. Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, @@Tiphys in Haemonia puppe magister erat: Me Venus artificem tenero praefecit Amori; @@Tiphys et Automedon dicar Amoris ego. Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet: @@Sed puer est, aetas mollis et apta regi. Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem, @@Atque animos placida contudit arte feros. Qui totiens socios, totiens exterruit hostes, @@Creditur annosum pertimuisse senem. Quas Hector sensurus erat, poscente magistro @@Verberibus iussas praebuit ille manus. Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris: @@Saevus uterque puer, natus uterque dea. Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro, @@Frenaque magnanimi dente teruntur equi; Et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu @@Pectora, iactatas excutiatque faces. Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit, @@Hoc melior facti vulneris ultor ero: @1 Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, @@Nec nos ae+riae voce monemur avis, Nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores @@Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis: Usus opus movet hoc: vati parete perito; @@Vera canam: coeptis, mater Amoris, ades! Este procul, vittae tenues, insigne pudoris, @@Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. Nos venerem tutam concessaque furta canemus, @@Inque meo nullum carmine crimen erit. Principio, quod amare velis, reperire labora, @@Qui nova nunc primum miles in arma venis. Proximus huic labor est placitam exorare puellam: @@Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus, haec nostro signabitur area curru: @@Haec erit admissa meta terenda rota. Dum licet, et loris passim potes ire solutis, @@Elige cui dicas 'tu mihi sola places.' Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras: @@Quaerenda est oculis apta puella tuis. Scit bene venator, cervis ubi retia tendat, @@Scit bene, qua frendens valle moretur aper; Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos, @@Novit quae multo pisce natentur aquae: Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori, @@Ante frequens quo sit disce puella loco. Non ego quaerentem vento dare vela iubebo, @@Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est. @1 Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis, @@Raptaque sit Phrygio Graia puella viro, Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, @@'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.' Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, @@Aequore quot pisces, fronde teguntur aves, Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas: @@Mater in Aeneae constitit urbe sui. Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis, @@Ante oculos veniet vera puella tuos: Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt. @@Cogeris voti nescius esse tui: Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas, @@Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit. Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, @@Cum sol Herculei terga leonis adit: Aut ubi muneribus nati sua munera mater @@Addidit, externo marmore dives opus. Nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis, @@Porticus auctoris Livia nomen habet: Quaque parare necem miseris patruelibus ausae @@Belides et stricto stat ferus ense pater. Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis, @@Cultaque Iudaeo septima sacra Syro. @1 Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae: @@Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi. Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori: @@Flammaque in arguto saepe reperta foro: Subdita qua Veneris facto de marmore templo @@Appias expressis ae+ra pulsat aquis, Illo saepe loco capitur consultus Amori, @@Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi: Illo saepe loco desunt sua verba diserto, @@Resque novae veniunt, causaque agenda sua est. Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet: @@Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens. Sed tu praecipue curvis venare theatris: @@Haec loca sunt voto fertiliora tuo. Illic invenies quod ames, quod ludere possis, @@Quodque semel tangas, quodque tenere velis. Ut redit itque frequens longum formica per agmen, @@Granifero solitum cum vehit ore cibum, Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae @@Pascua per flores et thyma summa volant, Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos: @@Copia iudicium saepe morata meum est. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae: @@Ille locus casti damna pudoris habet. Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos, @@Cum iuvit viduos rapta Sabina viros. @1 Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, @@Nec fuerant liquido pulpita rubra croco; Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes @@Simpliciter positae, scena sine arte fuit; In gradibus sedit populus de caespite factis, @@Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam @@Quam velit, et tacito pectore multa movent. Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, @@Ludius aequatam ter pede pulsat humum, In medio plausu (plausus tunc arte carebant) @@Rex populo praedae signa petita dedit. Protinus exiliunt, animum clamore fatentes, @@Virginibus cupidas iniciuntque manus. Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, @@Ut fugit invisos agna novella lupos: Sic illae timuere viros sine more ruentes; @@Constitit in nulla qui fuit ante color. Nam timor unus erat, facies non una timoris: @@Pars laniat crines, pars sine mente sedet; Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem: @@Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit; Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, @@Et potuit multas ipse decere timor. Siqua repugnarat nimium comitemque negabat, @@Sublatam cupido vir tulit ipse sinu, Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos? @@Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.' Romule, militibus scisti dare commoda solus: @@Haec mihi si dederis commoda, miles ero. Scilicet ex illo sollemnia more theatra @@Nunc quoque formosis insidiosa manent. @1 Nec te nobilium fugiat certamen equorum; @@Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris, @@Nec tibi per nutus accipienda nota est: Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto, @@Iunge tuum lateri qua potes usque latus; Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, @@Quod tibi tangenda est lege puella loci. Hic tibi quaeratur socii sermonis origo, @@Et moveant primos publica verba sonos. Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras: @@Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave. At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis, @@Tu Veneri dominae plaude favente manu; Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae @@Deciderit, digitis excutiendus erit: Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum: @@Quaelibet officio causa sit apta tuo. Pallia si terra nimium demissa iacebunt, @@Collige, et inmunda sedulus effer humo; Protinus, officii pretium, patiente puella @@Contingent oculis crura videnda tuis. Respice praeterea, post vos quicumque sedebit, @@Ne premat opposito mollia terga genu. Parva leves capiunt animos: fuit utile multis @@Pulvinum facili composuisse manu. Profuit et tenui ventos movisse tabella, @@Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus Circusque novo praebebit amori, @@Sparsaque sollicito tristis harena foro. @1 Illa saepe puer Veneris pugnavit harena, @@Et qui spectavit vulnera, vulnus habet. Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum @@Et quaerit posito pignore, vincat uter, Saucius ingemuit telumque volatile sensit, @@Et pars spectati muneris ipse fuit. Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar @@Persidas induxit Cecropiasque rates? Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae @@Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit. Quis non invenit turba, quod amaret, in illa? @@Eheu, quam multos advena torsit amor! Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi @@Addere: nunc, oriens ultime, noster eris. Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti, @@Signaque barbaricas non bene passa manus. Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis, @@Bellaque non puero tractat agenda puer. Parcite natales timidi numerare deorum: @@Caesaribus virtus contigit ante diem. Ingenium caeleste suis velocius annis @@Surgit, et ignavae fert male damna morae. Parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues @@Pressit, et in cunis iam Iove dignus erat. @1 Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, @@Cum timuit thyrsos India victa tuos? Auspiciis annisque patris, puer, arma movebis, @@Et vinces annis auspiciisque patris: Tale rudimentum tanto sub nomine debes, @@Nunc iuvenum princeps, deinde future senum; Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos: @@Cumque pater tibi sit, iura tuere patris. Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque: @@Hostis ab invito regna parente rapit; Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas: @@Stabit pro signis iusque piumque tuis. Vincuntur causa Parthi: vincantur et armis; @@Eoas Latio dux meus addat opes. Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti: @@Nam deus e vobis alter es, alter eris. Auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam, @@Et magno nobis ore sonandus eris. Consistes, aciemque meis hortabere verbis; @@O desint animis ne mea verba tuis! Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam, @@Telaque, ab averso quae iacit hostis equo. Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis? @@Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet. Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum, @@Quattuor in niveis aureus ibis equis. @1 Ibunt ante duces onerati colla catenis, @@Ne possint tuti, qua prius, esse fuga. Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae, @@Diffundetque animos omnibus ista dies. Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret, @@Quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae, Omnia responde, nec tantum siqua rogabit; @@Et quae nescieris, ut bene nota refer. Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem: @@Cui coma dependet caerula, Tigris erit. Hos facito Armenios; haec est Danae+ia Persis: @@Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit. Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas, @@Si poteris, vere, si minus, apta tamen. Dant etiam positis aditum convivia mensis: @@Est aliquid praeter vina, quod inde petas. Saepe illic positi teneris adducta lacertis @@Purpureus Bacchi cornua pressit Amor: Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, @@Permanet et capto stat gravis ille loco. Ille quidem pennas velociter excutit udas: @@Sed tamen et spargi pectus amore nocet. Vina parant animos faciuntque caloribus aptos: @@Cura fugit multo diluiturque mero. Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit, @@Tum dolor et curae rugaque frontis abit. Tunc aperit mentes aevo rarissima nostro @@Simplicitas, artes excutiente deo. Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae, @@Et Venus in vinis ignis in igne fuit. @1 Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae: @@Iudicio formae noxque merumque nocent. Luce deas caeloque Paris spectavit aperto, @@Cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.' Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, @@Horaque formosam quamlibet illa facit. Consule de gemmis, de tincta murice lana, @@Consule de facie corporibusque diem. Quid tibi femineos coetus venatibus aptos @@Enumerem? numero cedet harena meo. Quid referam Baias, praetextaque litora velis, @@Et quae de calido sulpure fumat aqua? Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit @@'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.' Ecce suburbanae templum nemorale Dianae @@Partaque per gladios regna nocente manu: Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit, @@Multa dedit populo vulnera, multa dabit. Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, @@Praecipit imparibus vecta Thalea rotis. Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, @@Dicere praecipuae molior artis opus. Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes, @@Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis. Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas @@Posse capi; capies, tu modo tende plagas. Vere prius volucres taceant, aestate cicadae, @@Maenalius lepori det sua terga canis, @1 Femina quam iuveni blande temptata repugnet: @@Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet. Utque viro furtiva venus, sic grata puellae: @@Vir male dissimulat: tectius illa cupit. Conveniat maribus, nequam nos ante rogemus, @@Femina iam partes victa rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro: @@Femina cornipedi semper adhinnit equo. Parcior in nobis nec tam furiosa libido: @@Legitimum finem flamma virilis habet. Byblida quid referam, vetito quae fratris amore @@Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas? Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, @@Et nunc obducto cortice pressa latet: Illius lacrimis, quas arbore fundit odora, @@Unguimur, et dominae nomina gutta tenet. Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae @@Candidus, armenti gloria, taurus erat, Signatus tenui media inter cornua nigro: @@Una fuit labes, cetera lactis erant. Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae @@Optarunt tergo sustinuisse suo. Pasiphae+ fieri gaudebat adultera tauri; @@Invida formosas oderat illa boves. Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes, @@Quamvis sit mendax, Creta negare potest. Ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro @@Fertur inadsueta subsecuisse manu. It comes armentis, nec ituram cura moratur @@Coniugis, et Minos a bove victus erat. @1 Quo tibi, Pasiphae+, pretiosas sumere vestes? @@Ille tuus nullas sentit adulter opes. Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti? @@Quid totiens positas fingis, inepta, comas? Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam. @@Quam cuperes fronti cornua nata tuae! Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter: @@Sive virum mavis fallere, falle viro! In nemus et saltus thalamo regina relicto @@Fertur, ut Aonio concita Baccha deo. A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo, @@Et dixit 'domino cur placet ista meo? Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis: @@Nec dubito, quin se stulta decere putet.' Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci @@Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi, Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, @@Et tenuit laeta paelicis exta manu. Paelicibus quotiens placavit numina caesis, @@Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!' Et modo se Europen fieri, modo postulat Io, @@Altera quod bos est, altera vecta bove. Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna, @@Dux gregis, et partu proditus auctor erat. Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore @@(Et quantum est uno posse carere viro?), Non medium rupisset iter, curruque retorto @@Auroram versis Phoebus adisset equis. Filia purpureos Niso furata capillos @@Pube premit rabidos inguinibusque canes. @1 Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, @@Coniugis Atrides victima dira fuit. Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creu+sae, @@Et nece natorum sanguinolenta parens? Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix: @@Hippolytum pavidi diripuistis equi. Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis? @@Poena reversura est in caput ista tuum. Omnia feminea sunt ista libidine mota; @@Acrior est nostra, plusque furoris habet. Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas; @@Vix erit e multis, quae neget, una, tibi. Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: @@Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est. Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas @@Et capiant animos plus aliena suis? Fertilior seges est alienis semper in agris, @@Vicinumque pecus grandius uber habet. Sed prius ancillam captandae nosse puellae @@Cura sit: accessus molliet illa tuos. Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto, @@Neve parum tacitis conscia fida iocis. Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: @@Quod petis, ex facili, si volet illa, feres. Illa leget tempus (medici quoque tempora servant) @@Quo facilis dominae mens sit et apta capi. Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum @@Ut seges in pingui luxuriabit humo. Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore, @@Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus. @1 Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis: @@Militibus gravidum laeta recepit equum. Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: @@Tum facies opera, ne sit inulta, tua. Hanc matutinos pectens ancilla capillos @@Incitet, et velo remigis addat opem, Et secum tenui suspirans murmure dicat @@'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.' Tum de te narret, tum persuadentia verba @@Addat, et insano iuret amore mori. Sed propera, ne vela cadant auraeque residant: @@Ut fragilis glacies, interit ira mora. Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram? @@Talibus admissis alea grandis inest. Haec a concubitu fit sedula, tardior illa, @@Haec dominae munus te parat, illa sibi. Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis, @@Consilium tamen est abstinuisse meum. Non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, @@Nec iuvenum quisquam me duce captus erit. Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, @@Corpore, non tantum sedulitate placet, Fac domina potiare prius, comes illa sequatur: @@Non tibi ab ancilla est incipienda venus. Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, @@Nec mea dicta rapax per mare ventus agit: Aut non rem temptes aut perfice; tollitur index, @@Cum semel in partem criminis ipsa venit. Non avis utiliter viscatis effugit alis; @@Non bene de laxis cassibus exit aper. @1 Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo: @@Perprime temptatam, nec nisi victor abi. Tunc neque te prodet communi noxia culpa, @@Factaque erunt dominae dictaque nota tibi. Sed bene celetur: bene si celabitur index, @@Notitiae suberit semper amica tuae. Tempora qui solis operosa colentibus arva, @@Fallitur, et nautis aspicienda putat; Nec semper credenda ceres fallacibus arvis, @@Nec semper viridi concava puppis aquae, Nec teneras semper tutum captare puellas: @@Saepe dato melius tempore fiet idem. Sive dies suberit natalis, sive Kalendae, @@Quas Venerem Marti continuasse iuvat, Sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis, @@Sed regum positas Circus habebit opes, Differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, @@Tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua; Tunc bene desinitur: tunc siquis creditur alto, @@Vix tenuit lacerae naufraga membra ratis. Tu licet incipias qua flebilis Allia luce @@Vulneribus Latiis sanguinolenta fluit, Quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, @@Culta Palaestino septima festa Syro. Magna superstitio tibi sit natalis amicae: @@Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies. @1 Cum bene vitaris, tamen auferet; invenit artem @@Femina, qua cupidi carpat amantis opes. Institor ad dominam veniet discinctus emacem, @@Expediet merces teque sedente suas: Quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit: @@Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas. Hoc fore contentam multos iurabit in annos, @@Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi. Si non esse domi, quos des, causabere nummos, @@Littera poscetur_ne didicisse iuvet. Quid, quasi natali cum poscit munera libo, @@Et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi? Quid, cum mendaci damno maestissima plorat, @@Elapsusque cava fingitur aure lapis? Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt: @@Perdis, et in damno gratia nulla tuo. Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, @@Cum totidem linguis sint satis ora decem. Cera vadum temptet, rasis infusa tabellis: @@Cera tuae primum conscia mentis eat. Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem @@Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces. Hectora donavit Priamo prece motus Achilles; @@Flectitur iratus voce rogante deus. Promittas facito: quid enim promittere laedit? @@Pollicitis dives quilibet esse potest. Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum: @@Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est. Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui: @@Praeteritum tulerit, perdideritque nihil. @1 At quod non dederis, semper videare daturus: @@Sic dominum sterilis saepe fefellit ager: Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor, @@Et revocat cupidas alea saepe manus. Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi; @@Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit. Ergo eat et blandis peraretur littera verbis, @@Exploretque animos, primaque temptet iter. Littera Cydippen pomo perlata fefellit, @@Insciaque est verbis capta puella suis. Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus, @@Non tantum trepidos ut tueare reos; Quam populus iudexque gravis lectusque senatus, @@Tam dabit eloquio victa puella manus. Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus; @@Effugiant voces verba molesta tuae. Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae? @@Saepe valens odii littera causa fuit. Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba, @@Blanda tamen, praesens ut videare loqui. Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet, @@Lecturam spera, propositumque tene. Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci, @@Tempore lenta pati frena docentur equi: Ferreus adsiduo consumitur anulus usu, @@Interit adsidua vomer aduncus humo. Quid magis est saxo durum, quid mollius unda? @@Dura tamen molli saxa cavantur aqua. Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces: @@Capta vides sero Pergama, capta tamen. @1 Legerit, et nolit rescribere? cogere noli: @@Tu modo blanditias fac legat usque tuas. Quae voluit legisse, volet rescribere lectis: @@Per numeros venient ista gradusque suos. Forsitan et primo veniet tibi littera tristis, @@Quaeque roget, ne se sollicitare velis. Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes; @@Insequere, et voti postmodo compos eris. Interea, sive illa toro resupina feretur, @@Lecticam dominae dissimulanter adi, Neve aliquis verbis odiosas offerat auris, @@Qua potes ambiguis callidus abde notis. Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur @@Porticus, hic socias tu quoque iunge moras: Et modo praecedas facito, modo terga sequaris, @@Et modo festines, et modo lentus eas: Nec tibi de mediis aliquot transire columnas @@Sit pudor, aut lateri continuasse latus; Nec sine te curvo sedeat speciosa theatro: @@Quod spectes, umeris adferet illa suis. Illam respicias, illam mirere licebit: @@Multa supercilio, multa loquare notis. Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam: @@Et faveas illi, quisquis agatur amans. Cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis; @@Arbitrio dominae tempora perde tuae. Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, @@Nec tua mordaci pumice crura teras. Ista iube faciant, quorum Cybelei+a mater @@Concinitur Phrygiis exululata modis. Forma viros neglecta decet; Minoida Theseus @@Abstulit, a nulla tempora comptus acu. @1 Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit; @@Cura deae silvis aptus Adonis erat. Munditie placeant, fuscentur corpora Campo: @@Sit bene conveniens et sine labe toga: Lingula ne rigeat, careant rubigine dentes, @@Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet: Nec male deformet rigidos tonsura capillos: @@Sit coma, sit trita barba resecta manu. Et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues: @@Inque cava nullus stet tibi nare pilus. Nec male odorati sit tristis anhelitus oris: @@Nec laedat naris virque paterque gregis. Cetera lascivae faciant, concede, puellae, @@Et siquis male vir quaerit habere virum. Ecce, suum vatem Liber vocat; hic quoque amantes @@Adiuvat, et flammae, qua calet ipse, favet. Cnosis in ignotis amens errabat harenis, @@Qua brevis aequoreis Dia feritur aquis. Utque erat e somno tunica velata recincta, @@Nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, @@Indigno teneras imbre rigante genas. Clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat; @@Non facta est lacrimis turpior illa suis. Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis @@'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?' ait. 'Quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala toto @@Litore, et adtonita tympana pulsa manu. @1 Excidit illa metu, rupitque novissima verba; @@Nullus in exanimi corpore sanguis erat. Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis: @@Ecce leves satyri, praevia turba dei: Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello @@Vix sedet, et pressas continet ante iubas. Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque @@Quadrupedem ferula dum malus urget eques, In caput aurito cecidit delapsus asello: @@Clamarunt satyri 'surge age, surge, pater.' Iam deus in curru, quem summum texerat uvis, @@Tigribus adiunctis aurea lora dabat: Et color et Theseus et vox abiere puellae: @@Terque fugam petiit, terque retenta metu est. Horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae, @@Ut levis in madida canna palude tremit. Cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit: @@'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris. Munus habe caelum; caelo spectabere sidus; @@Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.' Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret, @@Desilit; inposito cessit harena pede: Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat) @@Abstulit; in facili est omnia posse deo. Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!' @@Sic coeunt sacro nupta deusque toro. Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, @@Atque erit in socii femina parte tori, Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare, @@Ne iubeant capiti vina nocere tuo. @1 Hic tibi multa licet sermone latentia tecto @@Dicere, quae dici sentiat illa sibi: Blanditiasque leves tenui perscribere vino, @@Ut dominam in mensa se legat illa tuam: Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem: @@Saepe tacens vocem verbaque vultus habet. Fac primus rapias illius tacta labellis @@Pocula, quaque bibet parte puella, bibas: Et quemcumque cibum digitis libaverit illa, @@Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus. Sint etiam tua vota, viro placuisse puellae: @@Utilior vobis factus amicus erit. Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem: @@Huic detur capiti missa corona tuo. Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat: @@Nec dubites illi verba secunda loqui. Tuta frequensque via est, per amici fallere nomen: @@Tuta frequensque licet sit via, crimen habet. Inde procurator nimium quoque multa procurat, @@Et sibi mandatis plura videnda putat. Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi: @@Officium praestent mensque pedesque suum. Iurgia praecipue vino stimulata caveto, @@Et nimium faciles ad fera bella manus. Occidit Eurytion stulte data vina bibendo; @@Aptior est dulci mensa merumque ioco. @1 Si vox est, canta: si mollia brachia, salta: @@Et quacumque potes dote placere, place. Ebrietas ut vera nocet, sic ficta iuvabit: @@Fac titubet blaeso subdola lingua sono, Ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, @@Credatur nimium causa fuisse merum. Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa; @@Sed, male sit, tacita mente precare, viro. At cum discedet mensa conviva remota, @@Ipsa tibi accessus turba locumque dabit. Insere te turbae, leviterque admotus eunti @@Velle latus digitis, et pede tange pedem. Conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe @@Hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuvat. Non tua sub nostras veniat facundia leges: @@Fac tantum cupias, sponte disertus eris. Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis; @@Haec tibi quaeratur qualibet arte fides. Nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda; @@Pessima sit, nulli non sua forma placet. Saepe tamen vere coepit simulator amare, @@Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae: @@Fiet amor verus, qui modo falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit, @@Ut pendens liquida ripa subestur aqua. Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos @@Et teretes digitos exiguumque pedem: Delectant etiam castas praeconia formae; @@Virginibus curae grataque forma sua est. Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis @@Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet? @1 Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas: @@Si tacitus spectes, illa recondit opes. Quadrupedes inter rapidi certamina cursus @@Depexaeque iubae plausaque colla iuvant. Nec timide promitte: trahunt promissa puellas; @@Pollicito testes quoslibet adde deos. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, @@Et iubet Aeolios inrita ferre notos. Per Styga Iunoni falsum iurare solebat @@Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo. Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus; @@Dentur in antiquos tura merumque focos; Nec secura quies illos similisque sopori @@Detinet; innocue vivite: numen adest; Reddite depositum; pietas sua foedera servet: @@Fraus absit; vacuas caedis habete manus. Ludite, si sapitis, solas impune puellas: @@Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum @@Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant. Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva @@Imbribus, atque annos sicca fuisse novem, Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari @@Hospitis adfuso sanguine posse Iovem. Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,' @@Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.' Et Phalaris tauro violenti membra Perilli @@Torruit: infelix inbuit auctor opus. Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est, @@Quam necis artifices arte perire sua. Ergo ut periuras merito periuria fallant, @@Exemplo doleat femina laesa suo. @1 Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis: @@Fac madidas videat, si potes, illa genas. Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper) @@Deficient, uda lumina tange manu. Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis? @@Illa licet non det, non data sume tamen. Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet: @@Pugnando vinci se tamen illa volet. Tantum ne noceant teneris male rapta labellis, @@Neve queri possit dura fuisse, cave. Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet, @@Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit. Quantum defuerat pleno post oscula voto? @@Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit. Vim licet appelles: grata est vis ista puellis: @@Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt. Quaecumque est veneris subita violata rapina, @@Gaudet, et inprobitas muneris instar habet. At quae cum posset cogi, non tacta recessit, @@Ut simulet vultu gaudia, tristis erit. Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori; @@Et gratus raptae raptor uterque fuit. Fabula nota quidem, sed non indigna referri, @@Scyrias Haemonio iuncta puella viro. Iam dea laudatae dederat mala praemia formae @@Colle sub Idaeo vincere digna duas: Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe, @@Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat: Iurabant omnes in laesi verba mariti: @@Nam dolor unius publica causa fuit. @1 Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles @@Veste virum longa dissimulatus erat. Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae; @@Tu titulos alia Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est: @@Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes? Rei+ce succinctos operoso stamine fusos! @@Quassanda est ista Pelias hasta manu. Forte erat in thalamo virgo regalis eodem; @@Haec illum stupro comperit esse virum. Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet: @@Sed voluit vinci viribus illa tamen. Saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles; @@Fortia nam posita sumpserat arma colo. Vis ubi nunc illa est? Quid blanda voce moraris @@Auctorem stupri, Dei+damia, tui? Scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem, @@Sic alio gratum est incipiente pati. A! nimia est iuveni propriae fiducia formae, @@Expectat siquis, dum prior illa roget. Vir prior accedat, vir verba precantia dicat: @@Excipiet blandas comiter illa preces. Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari; @@Da causam voti principiumque tui. Iuppiter ad veteres supplex heroi+das ibat: @@Corrupit magnum nulla puella Iovem. Si tamen a precibus tumidos accedere fastus @@Senseris, incepto parce referque pedem. Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat; @@Lenius instando taedia tolle tui. Nec semper veneris spes est profitenda roganti: @@Intret amicitiae nomine tectus amor. @1 Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae: @@Qui fuerat cultor, factus amator erat. Candidus in nauta turpis color, aequoris unda @@Debet et a radiis sideris esse niger: Turpis et agricolae, qui vomere semper adunco @@Et gravibus rastris sub Iove versat humum. Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae, @@Candida si fuerint corpora, turpis eris. Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti; @@Hoc decet, hoc stulti non valuisse putant. Pallidus in Side silvis errabat Orion, @@Pallidus in lenta nai+de Daphnis erat. Arguat et macies animum: nec turpe putaris @@Palliolum nitidis inposuisse comis. Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes @@Curaque et in magno qui fit amore dolor. Ut voto potiare tuo, miserabilis esto, @@Ut qui te videat, dicere possit 'amas.' Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque? @@Nomen amicitia est, nomen inane fides. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali; @@Cum tibi laudanti credidit, ipse subit. At non Actorides lectum temeravit Achillis: @@Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit. Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat, @@Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat. Siquis idem sperat, laturas poma myricas @@Speret, et e medio flumine mella petat. @1 Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas: @@Haec quoque ab alterius grata dolore venit. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti; @@Quos credis fidos, effuge, tutus eris. Cognatum fratremque cave carumque sodalem: @@Praebebit veros haec tibi turba metus. Finiturus eram, sed sunt diversa puellis @@Pectora: mille animos excipe mille modis. Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa @@Convenit, haec oleis; hac bene farra virent. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae; @@Qui sapit, innumeris moribus aptus erit, Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas, @@Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper. Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis: @@Hos cava contento retia fune trahunt. Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos: @@Longius insidias cerva videbit anus. Si doctus videare rudi, petulansve pudenti, @@Diffidet miserae protinus illa sibi. Inde fit, ut quae se timuit committere honesto, @@Vilis ad amplexus inferioris eat. Pars superat coepti, pars est exhausta laboris. @@Hic teneat nostras ancora iacta rates. @1 @@@@{1LIBER SECUNDUS}1 Dicite 'io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!' @@Decidit in casses praeda petita meos; Laetus amans donat viridi mea carmina palma, @@Praelata Ascraeo Maeonioque seni. Talis ab armiferis Priamei+us hospes Amyclis @@Candida cum rapta coniuge vela dedit; Talis erat qui te curru victore ferebat, @@Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Quid properas, iuvenis? mediis tua pinus in undis @@Navigat, et longe quem peto portus abest. Non satis est venisse tibi me vate puellam: @@Arte mea capta est, arte tenenda mea est. Nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri: @@Casus inest illic; hoc erit artis opus. Nunc mihi, siquando, puer et Cytherea, favete, @@Nunc Erato, nam tu nomen amoris habes. Magna paro, quas possit Amor remanere per artes, @@Dicere, tam vasto pervagus orbe puer. Et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas: @@Difficile est illis inposuisse modum. Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos: @@Audacem pinnis repperit ille viam. Daedalus ut clausit conceptum crimine matris @@Semibovemque virum semivirumque bovem, @1 'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos: @@Accipiat cineres terra paterna meos. Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis, @@Vivere non potui, da mihi posse mori. Da reditum puero, senis est si gratia vilis: @@Si non vis puero parcere, parce seni.' Dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat @@Dicere: regressus non dabat ille viro. Quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit: @@'Materiam, qua sis ingeniosus, habes. Possidet et terras et possidet aequora Minos: @@Nec tellus nostrae nec patet unda fugae. Restat iter caeli: caelo temptabimus ire. @@Da veniam coepto, Iupiter alte, meo: Non ego sidereas adfecto tangere sedes: @@Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est. Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas; @@Sunt mihi naturae iura novanda meae.' Ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam @@Ae+rias hominem carpere posse vias? Remigium volucrum disponit in ordine pinnas, @@Et leve per lini vincula nectit opus, Imaque pars ceris adstringitur igne solutis, @@Finitusque novae iam labor artis erat. Tractabat ceramque puer pinnasque renidens, @@Nescius haec umeris arma parata suis. Cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis, @@Hac nobis Minos effugiendus ope. Ae+ra non potuit Minos, alia omnia clausit; @@Quem licet, inventis ae+ra rumpe meis. Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae @@Ensiger Orion aspiciendus erit: @1 Me pinnis sectare datis; ego praevius ibo: @@Sit tua cura sequi; me duce tutus eris. Nam sive aetherias vicino sole per auras @@Ibimus, impatiens cera caloris erit: Sive humiles propiore freto iactabimus alas, @@Mobilis aequoreis pinna madescet aquis. Inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto, @@Quaque ferent aurae, vela secunda dato.' Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri, @@Erudit infirmas ut sua mater aves. Inde sibi factas umeris accommodat alas, @@Perque novum timide corpora librat iter. Iamque volaturus parvo dedit oscula nato, @@Nec patriae lacrimas continuere genae. Monte minor collis, campis erat altior aequis: @@Hinc data sunt miserae corpora bina fugae. Et movet ipse suas, et nati respicit alas @@Daedalus, et cursus sustinet usque suos. Iamque novum delectat iter, positoque timore @@Icarus audaci fortius arte volat. Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, @@Vidit, et inceptum dextra reliquit opus. Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae @@Et Paros et Clario Delos amata deo) Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne @@Cinctaque piscosis Astypalaea vadis, Cum puer, incautis nimium temerarius annis, @@Altius egit iter, deseruitque patrem. Vincla labant, et cera deo propiore liquescit, @@Nec tenues ventos brachia mota tenent. @1 Territus a summo despexit in aequora caelo: @@Nox oculis pavido venit oborta metu. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, @@Et trepidat nec, quo sustineatur, habet. Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit, @@Clauserunt virides ora loquentis aquae. At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat, @@'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?' 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis. @@Ossa tegit tellus: aequora nomen habent. Non potuit Minos hominis conpescere pinnas; @@Ipse deum volucrem detinuisse paro. Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes, @@Datque quod a teneri fronte revellit equi. Non facient, ut vivat amor, Medei+des herbae @@Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis. Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem, @@Si modo servari carmine posset amor. Nec data profuerint pallentia philtra puellis: @@Philtra nocent animis, vimque furoris habent. Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto: @@Quod tibi non facies solave forma dabit: Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, @@Nai+adumque tener crimine raptus Hylas, Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, @@Ingenii dotes corporis adde bonis. @1 Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos @@Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo. Nec violae semper nec hiantia lilia florent, @@Et riget amissa spina relicta rosa. Et tibi iam venient cani, formose, capilli, @@Iam venient rugae, quae tibi corpus arent. Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae: @@Solus ad extremos permanet ille rogos. Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes @@Cura sit et linguas edidicisse duas. Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, @@Et tamen aequoreas torsit amore deas. A quotiens illum doluit properare Calypso, @@Remigioque aptas esse negavit aquas! Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat: @@Ille referre aliter saepe solebat idem. Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso @@Exigit Odrysii fata cruenta ducis. Ille levi virga (virgam nam forte tenebat) @@Quod rogat, in spisso litore pingit opus. 'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit): @@'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta. Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis @@Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi: @@Hac ego sum captis nocte revectus equis.' Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus @@Abstulit et Rhesi cum duce castra suo. Tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro, @@Perdiderint undae nomina quanta, vides?' @1 Ergo age, fallaci timide confide figurae, @@Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe. Dextera praecipue capit indulgentia mentes; @@Asperitas odium saevaque bella movet. Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis, @@Et pavidum solitos in pecus ire lupos. At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo, @@Quasque colat turres, Chaonis ales habet. Este procul, lites et amarae proelia linguae: @@Dulcibus est verbis mollis alendus amor. Lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti, @@Inque vicem credant res sibi semper agi; Hoc decet uxores; dos est uxoria lites: @@Audiat optatos semper amica sonos. Non legis iussu lectum venistis in unum: @@Fungitur in vobis munere legis amor. Blanditias molles auremque iuvantia verba @@Adfer, ut adventu laeta sit illa tuo. Non ego divitibus venio praeceptor amandi: @@Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit; @@Cedimus: inventis plus placet ille meis. Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; @@Cum dare non possem munera, verba dabam. Pauper amet caute: timeat maledicere pauper, @@Multaque divitibus non patienda ferat. Me memini iratum dominae turbasse capillos: @@Haec mihi quam multos abstulit ira dies! Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa @@Dixerat, et pretio est illa redempta meo. @1 At vos, si sapitis, vestri peccata magistri @@Effugite, et culpae damna timete meae. Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica, @@Et iocus, et causas quicquid amoris habet. Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, @@Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: @@Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis @@Flumina, si contra, quam rapit unda, nates. Obsequium tigresque domat Numidasque leones; @@Rustica paulatim taurus aratra subit. Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta? @@Succubuit meritis trux tamen illa viri. Saepe suos casus nec mitia facta puellae @@Flesse sub arboribus Milaniona ferunt; Saepe tulit iusso fallacia retia collo, @@Saepe fera torvos cuspide fixit apros: Sensit et Hylaei contentum saucius arcum: @@Sed tamen hoc arcu notior alter erat. Non te Maenalias armatum scandere silvas, @@Nec iubeo collo retia ferre tuo: Pectora nec missis iubeo praebere sagittis; @@Artis erunt cauto mollia iussa meae. Cede repugnanti: cedendo victor abibis: @@Fac modo, quas partes illa iubebit, agas. Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato; @@Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges. Riserit, adride; si flebit, flere memento; @@Imponat leges vultibus illa tuis. @1 Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, @@Tu male iactato, tu male iacta dato: Seu iacies talos, victam ne poena sequatur, @@Damnosi facito stent tibi saepe canes: Sive latrocinii sub imagine calculus ibit, @@Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus. Ipse tene distenta suis umbracula virgis, @@Ipse fac in turba, qua venit illa, locum. Nec dubita tereti scamnum producere lecto, @@Et tenero soleam deme vel adde pedi. Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse, @@Algenti manus est calfacienda sinu. Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit), @@Ingenua speculum sustinuisse manu. Ille, fatigata praebendo monstra noverca @@Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit, Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas @@Creditur, et lanas excoluisse rudes. Paruit imperio dominae Tirynthius heros: @@I nunc et dubita ferre, quod ille tulit. Iussus adesse foro, iussa maturius hora @@Fac semper venias, nec nisi serus abi. Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ, @@Curre, nec inceptum turba moretur iter. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit: @@Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni. Rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes: @@Si rota defuerit, tu pede carpe viam. @1 Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet, @@Nec via per iactas candida facta nives. Militiae species amor est; discedite, segnes: @@Non sunt haec timidis signa tuenda viris. Nox et hiems longaeque viae saevique dolores @@Mollibus his castris et labor omnis inest. Saepe feres imbrem caelesti nube solutum, @@Frigidus et nuda saepe iacebis humo. Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei @@Fertur, et in parva delituisse casa. Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus, @@Curam mansuri quisquis amoris habes. Si tibi per tutum planumque negabitur ire, @@Atque erit opposita ianua fulta sera, At tu per praeceps tecto delabere aperto: @@Det quoque furtivas alta fenestra vias. Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli; @@Hoc dominae certi pignus amoris erit. Saepe tua poteras, Leandre, carere puella: @@Transnabas, animum nosset ut illa tuum. Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima, @@Nec tibi sit servos demeruisse pudor. Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta, @@Iunge tuis humiles, ambitiose, manus. Sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti @@Porrige Fortunae munera parva die: Porrige et ancillae, qua poenas luce pependit @@Lusa maritali Gallica veste manus. @1 Fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa @@Ianitor et thalami qui iacet ante fores. Nec dominam iubeo pretioso munere dones: @@Parva, sed e parvis callidus apta dato. Dum bene dives ager, cum rami pondere nutant, @@Adferat in calatho rustica dona puer. Rure suburbano poteris tibi dicere missa, @@Illa vel in Sacra sint licet empta via. Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat_ @@At nunc castaneas non amat illa nuces. Quin etiam turdoque licet missaque columba @@Te memorem dominae testificere tuae. Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus. @@A, pereant, per quos munera crimen habent! Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus? @@Ei mihi, non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: @@Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro @@Venit honos: auro conciliatur amor. Ipse licet venias Musis comitatus, Homere, @@Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae; @@Altera non doctae turba, sed esse volunt. Utraque laudetur per carmina: carmina lector @@Commendet dulci qualiacumque sono; His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas @@Forsitan exigui muneris instar erit. @1 At quod eris per te facturus, et utile credis, @@Id tua te facito semper amica roget. Libertas alicui fuerit promissa tuorum: @@Hanc tamen a domina fac petat ille tua: Si poenam servo, si vincula saeva remittis, @@Quod facturus eras, debeat illa tibi: Utilitas tua sit, titulus donetur amicae: @@Perde nihil, partes illa potentis agat. Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae, @@Attonitum forma fac putet esse sua. Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus: @@Sive erit in Cois, Coa decere puta. Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro; @@Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba. Astiterit tunicata, 'moves incendia' clama, @@Sed timida, caveat frigora, voce roga. Conpositum discrimen erit, discrimina lauda: @@Torserit igne comam, torte capille, place. Brachia saltantis, vocem mirare canentis, @@Et, quod desierit, verba querentis habe. Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit @@Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes. Ut fuerit torva violentior illa Medusa, @@Fiet amatori lenis et aequa suo. Tantum, ne pateas verbis simulator in illis, @@Effice, nec vultu destrue dicta tuo. Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem, @@Atque adimit merito tempus in omne fidem. Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, @@Plenaque purpureo subrubet uva mero, Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, @@Ae+re non certo, corpora languor habet. @1 Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit, @@Et vitium caeli senserit aegra sui, Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae, @@Tum sere, quod plena postmodo falce metas. Nec tibi morosi veniant fastidia morbi, @@Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus. Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre, @@Et sicco lacrimas conbibat ore tuas. Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit, @@Quae referas illi, somnia laeta vide. Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque, @@Praeferat et tremula sulpur et ova manu. Omnibus his inerunt gratae vestigia curae: @@In tabulas multis haec via fecit iter. Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra: @@Sit suus in blanda sedulitate modus: Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci @@Porrige: rivalis misceat illa tuus. Sed non cui dederas a litore carbasa vento, @@Utendum, medio cum potiere freto. Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: @@Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: @@Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, @@Quaque venit, multas accipit amnis aquas. Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius: @@Quam tu dum capias, taedia nulla fuge. Te semper videat, tibi semper praebeat aures; @@Exhibeat vultus noxque diesque tuos. @1 Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri, @@Cum procul absenti cura futurus eris, Da requiem: requietus ager bene credita reddit, @@Terraque caelestes arida sorbet aquas. Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit: @@Exarsit velis acrius illa datis. Penelopen absens sollers torquebat Ulixes; @@Phylacides aberat, Laodamia, tuus. Sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curae, @@Vanescitque absens et novus intrat amor. Dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret, @@Hospitis est tepido nocte recepta sinu. Quis stupor hic, Menelae+, fuit? tu solus abibas, @@Isdem sub tectis hospes et uxor erant. Accipitri timidas credis, furiose, columbas? @@Plenum montano credis ovile lupo? Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter: @@Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit. Cogis adulterium dando tempusque locumque; @@Quid nisi consilio est usa puella tuo? Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes, @@Et timet in vacuo sola cubare toro. Viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo: @@Usa est humani commoditate viri. Sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, @@Fulmineo rabidos cum rotat ore canes, Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, @@Nec brevis ignaro vipera laesa pede, Femina quam socii deprensa paelice lecti: @@Ardet et in vultu pignora mentis habet. @1 In ferrum flammasque ruit, positoque decore @@Fertur, ut Aonii cornibus icta dei. Coniugis admissum violataque iura marita est @@Barbara per natos Phasias ulta suos. Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo: @@Aspice, signatum sanguine pectus habet. Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores; @@Crimina sunt cautis ista timenda viris. Nec mea vos uni damnat censura puellae: @@Di melius! vix hoc nupta tenere potest. Ludite, sed furto celetur culpa modesto: @@Gloria peccati nulla petenda sui est. Nec dederis munus, cognosse quod altera possit, @@Nec sint nequitiae tempora certa tuae. Et, ne te capiat latebris sibi femina notis, @@Non uno est omnis convenienda loco; Et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas @@Inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt. Laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit, @@Et, modo quod questa est, ipse querare, facit. Dum fuit Atrides una contentus, et illa @@Casta fuit: vitio est improba facta viri. Audierat laurumque manu vittasque ferentem @@Pro nata Chrysen non valuisse sua: Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores, @@Bellaque per turpis longius isse moras. @1 Haec tamen audierat: Priamei+da viderat ipsa: @@Victor erat praedae praeda pudenda suae. Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit, @@Et male peccantem Tyndaris ulta virum. Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt, @@Illa, licet pateant, tu tamen usque nega. Tum neque subiectus, solito nec blandior esto: @@Haec animi multum signa nocentis habent: Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est; @@Concubitu prior est infitianda venus. Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes @@Sumere; iudiciis ista venena meis; Aut piper urticae mordacis semine miscent, @@Tritaque in annoso flava pyrethra mero; Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi, @@Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx. Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, @@Bulbus et, ex horto quae venit, herba salax Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, @@Quasque tulit folio pinus acuta nuces. Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes? @@Interior curru meta terenda meo est. Qui modo celabas monitu tua crimina nostro, @@Flecte iter, et monitu detege furta meo. Nec levitas culpanda mea est: non semper eodem @@Impositos vento panda carina vehit. Nam modo Threi+cio Borea, modo currimus Euro, @@Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto. @1 Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector @@Lora, modo admissos arte retentet equos. Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit, @@Et, si nulla subest aemula, languet amor. Luxuriant animi rebus plerumque secundis, @@Nec facile est aequa commoda mente pati. Ut levis absumptis paulatim viribus ignis @@Ipse latet, summo canet in igne cinis, Sed tamen extinctas admoto sulpure flammas @@Invenit, et lumen, quod fuit ante, redit: Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, @@Acribus est stimulis eliciendus amor. Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem: @@Palleat indicio criminis illa tui; O quater et quotiens numero conprendere non est @@Felicem, de quo laesa puella dolet: Quae, simul invitas crimen pervenit ad aures, @@Excidit, et miserae voxque colorque fugit. Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos: @@Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas, Quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis, @@Quo sine non possit vivere, posse velit. Si spatium quaeras, breve sit, quo laesa queratur, @@Ne lenta vires colligat ira mora; Candida iamdudum cingantur colla lacertis, @@Inque tuos flens est accipienda sinus. Oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti, @@Pax erit: hoc uno solvitur ira modo. Cum bene saevierit, cum certa videbitur hostis, @@Tum pete concubitus foedera, mitis erit. Illic depositis habitat Concordia telis: @@Illo, crede mihi, Gratia nata loco est. @1 Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, @@Quarum blanditias verbaque murmur habet. Prima fuit rerum confusa sine ordine moles, @@Unaque erat facies sidera, terra, fretum; Mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est @@Inque suas partes cessit inane chaos; Silva feras, volucres aer accepit habendas, @@In liquida, pisces, delituistis aqua. Tum genus humanum solis errabat in agris, @@Idque merae vires et rude corpus erat; Silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes: @@Iamque diu nulli cognitus alter erat. Blanda truces animos fertur mollisse voluptas: @@Constiterant uno femina virque loco; Quid facerent, ipsi nullo didicere magistro: @@Arte Venus nulla dulce peregit opus. Ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat, @@Invenit in media femina piscis aqua; Cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur, @@Haeret adulterio cum cane nexa canis; Laeta salitur ovis: tauro quoque laeta iuvenca est: @@Sustinet inmundum sima capella marem; In furias agitantur equae, spatioque remota @@Per loca dividuos amne sequuntur equos. Ergo age et iratae medicamina fortia praebe: @@Illa feri requiem sola doloris habent: Illa Machaonios superant medicamina sucos: @@His, ubi peccaris, restituendus eris. Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo @@Movit inauratae pollice fila lyrae. @1 In manibus laurus, sacris inducta capillis @@Laurus erat; vates ille videndus adit. Is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris, @@Duc, age, discipulos ad mea templa tuos, Est ubi diversum fama celebrata per orbem @@Littera, cognosci quae sibi quemque iubet. Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit, @@Atque opus ad vires exiget omne suas. Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa: @@Cui color est, umero saepe patente cubet: Qui sermone placet, taciturna silentia vitet: @@Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat. Sed neque declament medio sermone diserti, @@Nec sua non sanus scripta poeta legat!' Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti; @@Certa dei sacro est huius in ore fides. Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit @@Vincet, et e nostra, quod petet, arte feret. Credita non semper sulci cum faenore reddunt, @@Nec semper dubias adiuvat aura rates; Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes; @@Proponant animo multa ferenda suo. Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, @@Caerula quot bacas Palladis arbor habet, Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores; @@Quae patimur, multo spicula felle madent. Dicta erit isse foras: intus fortasse videre est: @@Isse foras, et te falsa videre puta. Clausa tibi fuerit promissa ianua nocte: @@Perfer et inmunda ponere corpus humo. @1 Forsitan et vultu mendax ancilla superbo @@Dicet 'quid nostras obsidet iste fores?' Postibus et durae supplex blandire puellae, @@Et capiti demptas in fore pone rosas. Cum volet, accedes: cum te vitabit, abibis; @@Dedecet ingenuos taedia ferre sui. 'Effugere hunc non est' quare tibi possit amica @@Dicere? non omni tempore sensus obest. Nec maledicta puta, nec verbera ferre puellae @@Turpe, nec ad teneros oscula ferre pedes. Quid moror in parvis? Animus maioribus instat; @@Magna canam: toto pectore, vulgus, ades. Ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus: @@Difficilis nostra poscitur arte labor. Rivalem patienter habe, victoria tecum @@Stabit: eris magni victor in arce Iovis. Haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas @@Dicere: nil istis ars mea maius habet. Innuet illa, feras; scribet, ne tange tabellas: @@Unde volet, veniat; quoque libebit, eat. Hoc in legitima praestant uxore mariti, @@Cum, tener, ad partes tu quoque, somne, venis. Hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte; @@Quid faciam? monitis sum minor ipse meis. Mene palam nostrae det quisquam signa puellae, @@Et patiar, nec me quo libet ira ferat? Oscula vir dederat, memini, suus: oscula questus @@Sum data; barbaria noster abundat amor. @1 Non semel hoc vitium nocuit mihi: doctior ille, @@Quo veniunt alii conciliante viri. Sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur, @@Ne fugiat ficto fassus ab ore pudor. Quo magis, o iuvenes, deprendere parcite vestras: @@Peccent, peccantes verba dedisse putent. Crescit amor prensis; ubi par fortuna duorum est, @@In causa damni perstat uterque sui. Fabula narratur toto notissima caelo, @@Mulciberis capti Marsque Venusque dolis. Mars pater, insano Veneris turbatus amore, @@De duce terribili factus amator erat. Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est) @@Rustica Gradivo difficilisque fuit. A, quotiens lasciva pedes risisse mariti @@Dicitur, et duras igne vel arte manus. Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat, @@Multaque cum forma gratia mixta fuit. Sed bene concubitus primos celare solebant. @@Plena verecundi culpa pudoris erat. Indicio Solis (quis Solem fallere possit?) @@Cognita Vulcano coniugis acta suae. Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa @@Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet. Mulciber obscuros lectum circaque superque @@Disponit laqueos: lumina fallit opus. Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes: @@Impliciti laqueis nudus uterque iacent. Convocat ille deos; praebent spectacula capti: @@Vix lacrimas Venerem continuisse putant. Non vultus texisse suos, non denique possunt @@Partibus obscenis opposuisse manus. @1 Hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors, @@Si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait. Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit @@Corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon. Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant, @@Liberius faciunt, ut pudor omnis abest: Saepe tamen demens stulte fecisse fateris, @@Teque ferunt artis paenituisse tuae. Hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione @@Insidias illas, quas tulit ipsa, dare. Nec vos rivali laqueos disponite, nec vos @@Excipite arcana verba notata manu. Ista viri captent, si iam captanda putabunt, @@Quos faciet iustos ignis et unda viros. En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum @@Luditur: in nostris instita nulla iocis. Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis, @@Magnaque Threi+cia sacra reperta Samo? Exigua est virtus praestare silentia rebus: @@At contra gravis est culpa tacenda loqui. O bene, quod frustra captatis arbore pomis @@Garrulus in media Tantalus aret aqua! Praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri: @@Admoneo, veniat nequis ad illa loquax. Condita si non sunt Veneris mysteria cistis, @@Nec cava vesanis ictibus aera sonant, At sic inter nos medio versantur in usu, @@Se tamen inter nos ut latuisse velint. @1 Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit, @@Protegitur laeva semireducta manu. In medio passimque coit pecus: hoc quoque viso @@Avertit vultus nempe puella suos. Conveniunt thalami furtis et ianua nostris, @@Parsque sub iniecta veste pudenda latet: Et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae @@Quaerimus, atque aliquid luce patente minus. Tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem @@Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, In nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas; @@Tanta rudi populo cura pudoris erat. At nunc nocturnis titulos inponimus actis, @@Atque emitur magno nil, nisi posse loqui! Scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas, @@Cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,' Nec desint, quas tu digitis ostendere possis? @@Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit? Parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent, @@Et nulli non se concubuisse ferunt. Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt, @@Famaque non tacto corpore crimen habet. I nunc, claude fores, custos odiose puellae, @@Et centum duris postibus obde seras! Quid tuti superest, cum nominis extat adulter, @@Et credi quod non contigit esse, cupit? Nos etiam veros parce profitemur amores, @@Tectaque sunt solida mystica furta fide. @1 Parcite praecipue vitia exprobrare puellis, @@Utile quae multis dissimulasse fuit. Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo, @@Mobilis in gemino cui pede pinna fuit. Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo: @@Unus, qui modicam diceret, Hector erat. Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus @@Leniet, incipiens omnia sentit amor. Dum novus in viridi coalescit cortice ramus, @@Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet: Mox eadem ventis, spatio durata, resistet, @@Firmaque adoptivas arbor habebit opes. Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas, @@Quodque fuit vitium, desinit esse mora. Ferre novae nares taurorum terga recusant: @@Adsiduo domitas tempore fallit odor. Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur, @@Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit: Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae: @@Sit gracilis, macie quae male viva sua est; Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, @@Et lateat vitium proximitate boni. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, @@Consule, quae rigidus munera Censor habet: Praecipue si flore caret, meliusque peractum @@Tempus, et albentes iam legit illa comas. Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas: @@Iste feret segetes, iste serendus ager. Dum vires annique sinunt, tolerate labores: @@Iam veniet tacito curva senecta pede. @1 Aut mare remigiis, aut vomere findite terras, @@Aut fera belligeras addite in arma manus, Aut latus et vires operamque adferte puellis: @@Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes. Adde, quod est illis operum prudentia maior, @@Solus et artifices qui facit, usus adest: Illae munditiis annorum damna rependunt, @@Et faciunt cura, ne videantur anus. Utque velis, venerem iungunt per mille figuras: @@Invenit plures nulla tabella modos. Illis sentitur non inritata voluptas: @@Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant. Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt; @@Hoc est, cur pueri tangar amore minus. Odi quae praebet, quia sit praebere necesse, @@Siccaque de lana cogitat ipsa sua. Quae datur officio, non est mihi grata voluptas: @@Officium faciat nulla puella mihi. Me voces audire iuvat sua gaudia fassas, @@Quaeque morer meme sustineamque rogent. Aspiciam dominae victos amentis ocellos: @@Langueat, et tangi se vetet illa diu. Haec bona non primae tribuit natura iuventae, @@Quae cito post septem lustra venire solent. Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum @@Consulibus priscis condita testa merum. Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, @@Et laedunt nudos prata novella pedes. Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses, @@Et melior Gorge, quam sua mater, erat? At venerem quicumque voles adtingere seram, @@Si modo duraris, praemia digna feres. @1 Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes: @@Ad thalami clausas, Musa, resiste fores. Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur, @@Nec manus in lecto laeva iacebit iners. Invenient digiti, quod agant in partibus illis, @@In quibus occulte spicula tingit Amor. Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector, @@Nec solum bellis utilis ille fuit. Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles, @@Cum premeret mollem lassus ab hoste torum. Illis te manibus tangi, Brisei+, sinebas, @@Imbutae Phrygia quae nece semper erant. An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret, @@Ad tua victrices membra venire manus? Crede mihi, non est veneris properanda voluptas, @@Sed sensim tarda prolicienda mora. Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, @@Non obstet, tangas quo minus illa, pudor. Aspicies oculos tremulo fulgore micantes, @@Ut sol a liquida saepe refulget aqua. Accedent questus, accedet amabile murmur, @@Et dulces gemitus aptaque verba ioco. Sed neque tu dominam velis maioribus usus @@Desere, nec cursus anteat illa tuos; Ad metam properate simul: tum plena voluptas, @@Cum pariter victi femina virque iacent. Hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur @@Otia, furtivum nec timor urget opus. Cum mora non tuta est, totis incumbere remis @@Utile, et admisso subdere calcar equo. Finis adest operi: palmam date, grata iuventus, @@Sertaque odoratae myrtea ferte comae. Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, @@Aeacides dextra, pectore Nestor erat, @1 Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, @@Automedon curru, tantus amator ego. Me vatem celebrate, viri, mihi dicite laudes, @@Cantetur toto nomen in orbe meum. Arma dedi vobis: dederat Vulcanus Achilli; @@Vincite muneribus, vicit ut ille, datis. Sed quicumque meo superarit Amazona ferro, @@Inscribat spoliis '&7Naso magister erat&.' Ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae: @@Vos eritis chartae proxima cura meae! @1 @@@@{1LIBER TERTIUS}1 Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, @@Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. Ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione @@Faverit et toto qui volat orbe puer. Non erat armatis aequum concurrere nudas; @@Sic etiam vobis vincere turpe, viri. Dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues @@Adicis, et rabidae tradis ovile lupae?' Parcite paucarum diffundere crimen in omnes; @@Spectetur meritis quaeque puella suis. Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem @@Quo premat Atrides crimine maior habet, Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae @@Vivus et in vivis ad Styga venit equis, Est pia Penelope lustris errante duobus @@Et totidem lustris bella gerente viro. Respice Phylaciden et quae comes isse marito @@Fertur et ante annos occubuisse suos. Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit: @@Proque viro est uxor funere lata viri. 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit @@Iphias, in medios desiluitque rogos. Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: @@Non mirum, populo si placet illa suo. @1 Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: @@Conveniunt cumbae vela minora meae. Nil nisi lascivi per me discuntur amores; @@Femina praecipiam quo sit amanda modo. Femina nec flammas nec saevos excutit arcus; @@Parcius haec video tela nocere viris. Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae, @@Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. Phasida iam matrem fallax dimisit Iason: @@Venit in Aesonios altera nupta sinus. Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas @@Pavit, in ignoto sola relicta loco! Quaere, novem cur una viae dicantur, et audi @@Depositis silvas Phyllida flesse comis. Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem @@Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. Quid vos perdiderit, dicam? nescistis amare: @@Defuit ars vobis; arte perennat amor. Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere @@Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae? @@Traditur armatis vulgus inerme viris. Illos artifices gemini fecere libelli: @@Haec quoque pars monitis erudienda tuis. Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, @@Mox cecinit laudes prosperiore lyra. Si bene te novi (cultas ne laede puellas!) @@Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.' @1 Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos @@Constiterat) folium granaque pauca dedit; Sensimus acceptis numen quoque: purior aether @@Fulsit, et e toto pectore cessit onus. Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, @@Quas pudor et leges et sua iura sinunt. Venturae memores iam nunc estote senectae: @@Sic nullum vobis tempus abibit iners. Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos, @@Ludite: eunt anni more fluentis aquae; Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda, @@Nec quae praeteriit, hora redire potest. Utendum est aetate: cito pede labitur aetas, @@Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi: @@Hac mihi de spina grata corona data est. Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, @@Frigida deserta nocte iacebis anus, Nec tua frangetur nocturna ianua rixa, @@Sparsa nec invenies limina mane rosa. Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, @@Et perit in nitido qui fuit ore color. Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, @@Spargentur subito per caput omne comae. Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, @@Nec faciunt cervos cornua iacta senes: Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, @@Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae @@Tempora: continua messe senescit ager. @1 Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, @@Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: @@Unde habet Aenean Harmoniamque suos? Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, @@Gaudia nec cupidis vestra negate viris. Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; @@Mille licet sumant, deperit inde nihil. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: @@Sufficit et damni pars caret illa metu. Quis vetet adposito lumen de lumine sumi? @@Quisve cavo vastas in mare servet aquas? Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? @@Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere @@Damna vetat: damnis munera vestra carent. Sed me flaminibus venti maioris iturum, @@Dum sumus in portu, provehat aura levis. Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis @@Provenit, et culto stat seges alta solo. Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? @@Pars vestrum tali munere magna caret. Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, @@Idaliae similis sit licet illa deae. Corpora si veteres non sic coluere puellae, @@Nec veteres cultos sic habuere viros; Si fuit Andromache tunicas induta valentes, @@Quid mirum? duri militis uxor erat. Scilicet Aiaci coniunx ornata venires, @@Cui tegumen septem terga fuere boum? @1 Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, @@Et domiti magnas possidet orbis opes. Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: @@Alterius dices illa fuisse Iovis. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, @@De stipula Tatio regna tenente fuit. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, @@Quid nisi araturis pascua bubus erant? Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum @@Gratulor: haec aetas moribus apta meis. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, @@Lectaque diverso litore concha venit: Nec quia decrescunt effosso marmore montes, @@Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos @@Rusticitas, priscis illa superstes avis. Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, @@Quos legit in viridi decolor Indus aqua, Nec prodite graves insuto vestibus auro, @@Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: @@Admotae formam dantque negantque manus. Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit @@Eligat, et speculum consulate ante suum. Longa probat facies capitis discrimina puri: @@Sic erat ornatis Laodamia comis. Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, @@Ut pateant aures, ora rotunda volunt. @1 Alterius crines umero iactentur utroque: @@Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. Altera succinctae religetur more Dianae, @@Ut solet, attonitas cum petit illa feras. Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: @@Illa sit adstrictis impedienda comis; Hanc placet ornari testudine Cyllenea: @@Sustineat similes fluctibus illa sinus. Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, @@Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: @@Adicit ornatus proxima quaeque dies. Et neglecta decet multas coma; saepe iacere @@Hesternam credas; illa repexa modo est. Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe @@Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe @@Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. O quantum indulget vestro natura decori, @@Quarum sunt multis damna pianda modis! Nos male detegimur, raptique aetate capilli, @@Ut Borea frondes excutiente, cadunt. Femina canitiem Germanis inficit herbis, @@Et melior vero quaeritur arte color: Femina procedit densissima crinibus emptis, @@Proque suis alios efficit aere suos. Nec rubor est emisse; palam venire videmus @@Herculis ante oculos virgineumque chorum. @1 Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro @@Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. Cum tot prodierint pretio leviore colores, @@Quis furor est census corpore ferre suos! Ae+ris, ecce, color, tum cum sine nubibus ae+r, @@Nec tepidus pluvias concitat auster aquas: Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen @@Diceris Inois eripuisse dolis; Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: @@Crediderim nymphas hac ego veste tegi. Ille crocum simulat: croceo velatur amictu, @@Roscida luciferos cum dea iungit equos: Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, @@Albentesve rosas, Threi+ciamve gruem; Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt; @@Et sua velleribus nomina cera dedit. Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti @@Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos: @@Nam non conveniens omnibus omnis erit. Pulla decent niveas: Brisei+da pulla decebant: @@Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. Alba decent fuscas: albis, Cephei+, placebas: @@Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat. Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, @@Neve forent duris aspera crura pilis! @1 Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, @@Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, @@Oraque suscepta mane laventur aqua? Scitis et inducta candorem quaerere creta: @@Sanguine quae vero non rubet, arte rubet. Arte supercilii confinia nuda repletis, @@Parvaque sinceras velat aluta genas. Nec pudor est oculos tenui signare favilla, @@Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, @@Parvus, sed cura grande, libellus, opus; Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; @@Non est pro vestris ars mea rebus iners. Non tamen expositas mensa deprendat amator @@Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. Quem non offendat toto faex inlita vultu, @@Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis @@Demptus ab inmundo vellere sucus ovis. Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas, @@Nec coram dentes defricuisse probem; Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu: @@Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis @@Pondus iners quondam duraque massa fuit; @1 Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; @@Quas geritis vestis, sordida lana fuit; Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, @@Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; @@Aptius a summa conspiciere manu. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? @@Claude forem thalami! quid rude prodis opus? Multa viros nescire decet; pars maxima rerum @@Offendat, si non interiora tegas. Aurea quae splendent ornato signa theatro, @@Inspice, contemnes: brattea ligna tegit; Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, @@Nec nisi summotis forma paranda viris. At non pectendos coram praebere capillos, @@Ut iaceant fusi per tua terga, veto. Illo praecipue ne sis morosa caveto @@Tempore, nec lapsas saepe resolve comas. Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora @@Unguibus et rapta brachia figit acu. Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque @@Plorat in invisas sanguinolenta comas. Quae male crinita est, custodem in limine ponat, @@Orneturve Bonae semper in aede deae. Dictus eram subito cuidam venisse puellae: @@Turbida perversas induit illa comas. Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris, @@Inque nurus Parthas dedecus illud eat. Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, @@Et sine fronde frutex, et sine crine caput. @1 Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae, @@Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, Aut Helene, quam non stulte, Menelae+, reposcis, @@Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae: @@Pluraque sunt semper deteriora bonis. Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt: @@Est illis sua dos, forma sine arte potens; Cum mare compositum est, securus navita cessat: @@Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, @@Quaque potes vitium corporis abde tui. Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: @@Inque tuo iaceas quantulacumque toro; Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, @@Iniecta lateant fac tibi veste pedes. Quae nimium gracilis, pleno velamina filo @@Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. Pallida purpureis spargat sua corpora virgis, @@Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. Pes malus in nivea semper celetur aluta: @@Arida nec vinclis crura resolve suis. Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis: @@Angustum circa fascia pectus eat. Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, @@Cui digiti pingues et scaber unguis erit. Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur, @@Et semper spatio distet ab ore viri. Si niger aut ingens aut non erit ordine natus @@Dens tibi, ridendo maxima damna feres. @1 Quis credat? discunt etiam ridere puellae, @@Quaeritur aque illis hac quoque parte decor. Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, @@Et summos dentes ima labella tegant. Nec sua perpetuo contendant ilia risu, @@Sed leve nescio quid femineumque sonent. Est, quae perverso distorqueat ora cachinno: @@Risu concussa est altera, flere putes. Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet, @@Ut rudit a scabra turpis asella mola. Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter, @@Quoque volunt plorant tempore, quoque modo. Quid, cum legitima fraudatur littera voce, @@Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? In vitio decor est: quaerunt male reddere verba; @@Discunt posse minus, quam potuere, loqui. Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: @@Discite femineo corpora ferre gradu. Est et in incessu pars non temnenda decoris: @@Allicit ignotos ille fugatque viros. Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras @@Accipit, expensos fertque superba pedes: Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti @@Ambulat, ingentes varica fertque gradus. Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter @@Motus, concesso mollior alter erit. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti @@Nuda sit, a laeva conspicienda manu. Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi, @@Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. @1 Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora @@Quamlibet admissas detinuere rates. His sua Sisyphides auditis paene resolvit @@Corpora, nam sociis inlita cera fuit. Res est blanda canor: discant cantare puellae: @@Pro facie multis vox sua lena fuit. Et modo marmoreis referant audita theatris, @@Et modo Niliacis carmina lusa modis. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra @@Nesciat arbitrio femina docta meo. Saxa ferasque lyra movit Rhodopei+us Orpheus, @@Tartareosque lacus tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, @@Fecerunt muros officiosa novos. Quamvis mutus erat, voci favisse putatur @@Piscis, Arioniae fabula nota lyrae. Disce etiam duplici genialia nablia palma @@Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis. Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, @@Sit quoque vinosi Tei+a Musa senis; Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?), @@Cuive pater vafri luditur arte Getae. Et teneri possis carmen legisse Properti, @@Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum: Dictaque Varroni fulvis insignia villis @@Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae: @1 Et profugum Aenean, altae primordia Romae, @@Quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, @@Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri @@Carmina, quis partes instruit ille duas: Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, @@Elige, quod docili molliter ore legas: Vel tibi composita cantetur Epistola voce: @@Ignotum hoc aliis ille novavit opus.' O ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum, @@Insignis cornu Bacche, novemque deae! Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam, @@Ut moveat posito brachia iussa mero? Artifices lateris, scenae spectacula, amantur: @@Tantum mobilitas illa decoris habet. Parva monere pudet, talorum dicere iactus @@Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas: Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte @@Quam subeat partem callida, quamque vocet. Cautaque non stulte latronum proelia ludat, @@Unus cum gemino calculus hoste perit, @1 Bellatorque sua prensus sine compare bellat, @@Aemulus et coeptum saepe recurrit iter. Reticuloque pilae leves fundantur aperto, @@Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. Est genus, in totidem tenui ratione redactum @@Scriptula, quot menses lubricus annus habet: Parva tabella capit ternos utrimque lapillos, @@In qua vicisse est continuasse suos. Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam @@Ludere: ludendo saepe paratur amor. Sed minimus labor est sapienter iactibus uti: @@Maius opus mores composuisse suos. Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, @@Nudaque per lusus pectora nostra patent; Ira subit, deforme malum, lucrique cupido, @@Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor: Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, @@Invocat iratos et sibi quisque deos: Nulla fides, tabulaeque novae per vota petuntur; @@Et lacrimis vidi saepe madere genas. Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat, @@In quibus est ulli cura placere viro. Hos ignava iocos tribuit natura puellis; @@Materia ludunt uberiore viri. Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique @@Armaque et in gyros ire coactus equus. Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, @@Nec Tuscus placida devehit amnis aqua. @1 At licet et prodest Pompeias ire per umbras, @@Virginis aetheriis cum caput ardet equis; Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo: @@Ille Paraetonicas mersit in alta rates; Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, @@Navalique gener cinctus honore caput; Visite turicremas vaccae Memphitidos aras, @@Visite conspicuis terna theatra locis; Spectentur tepido maculosae sanguine harenae, @@Metaque ferventi circueunda rota. Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido: @@Fructus abest, facies cum bona teste caret. Tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu, @@Non erit ignotae gratia magna lyrae. Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, @@Mersa sub aequoreis illa lateret aquis. Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? @@Hoc votum nostri summa laboris habet. Cura deum fuerant olim regumque poetae: @@Praemiaque antiqui magna tulere chori. Sanctaque maiestas et erat venerabile nomen @@Vatibus, et largae saepe dabantur opes. @1 Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, @@Contiguus poni, Scipio magne, tibi. Nunc ederae sine honore iacent, operataque doctis @@Cura vigil Musis nomen inertis habet. Sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum, @@Ilias aeternum si latuisset opus? Quis Danae+n nosset, si semper clusa fuisset, @@Inque sua turri perlatuisset anus? Utilis est vobis, formosae, turba, puellae. @@Saepe vagos ultra limina ferte pedes. Ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam, @@Et Iovis in multas devolat ales aves. Se quoque det populo mulier speciosa videndam: @@Quem trahat, e multis forsitan unus erit. Omnibus illa locis maneat studiosa placendi, @@Et curam tota mente decoris agat. Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus: @@Quo minime credas gurgite, piscis erit. Saepe canes frustra nemorosis montibus errant, @@Inque plagam nullo cervus agente venit. Quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae, @@Quam lacrimas ulli posse placere suas? Funere saepe viri vir quaeritur; ire solutis @@Crinibus et fletus non tenuisse decet. Sed vitate viros cultum formamque professos, @@Quique suas ponunt in statione comas. Quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis: @@Errat et in nulla sede moratur amor. Femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa, @@Forsitan et plures possit habere viros? @1 Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, @@Praeceptis Priamo si foret usa satae. Sunt qui mendaci specie grassentur amoris, @@Perque aditus talis lucra pudenda petant. Nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo, @@Nec brevis in rugas lingula pressa suas: Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si @@Anulus in digitis alter et alter erit. Forsitan ex horum numero cultissimus ille @@Fur sit, et uratur vestis amore tuae. 'Redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae, @@'Redde meum!' toto voce boante foro. Has, Venus, e templis multo radiantibus auro @@Lenta vides lites Appiadesque tuae. Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: @@Deceptae multi crimen amantis habent. Discite ab alterius vestras timuisse querellis; @@Ianua fallaci ne sit aperta viro. Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: @@Quos faciet testes, fecit et ante, deos. Et tibi, Demophoon, Thesei+ criminis heres, @@Phyllide decepta nulla relicta fides. Si bene promittent, totidem promittite verbis: @@Si dederint, et vos gaudia pacta date. Illa potest vigiles flammas extinguere Vestae, @@Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, Et dare mixta viro tritis aconita cicutis, @@Accepto venerem munere siqua negat. @1 Fert animus propius consistere: supprime habenas, @@Musa, nec admissis excutiare rotis. Verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis: @@Accipiat missas apta ministra notas. Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis, @@Fingat, an ex animo sollicitusque roget. Postque brevem rescribe moram: mora semper amantes @@Incitat, exiguum si modo tempus habet. Sed neque te facilem iuveni promitte roganti, @@Nec tamen e duro quod petit ille nega. Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, @@Spesque magis veniat certa minorque metus. Munda, sed e medio consuetaque verba, puellae, @@Scribite: sermonis publica forma placet; A! quotiens dubius scriptis exarsit amator, @@Et nocuit formae barbara lingua bonae! Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, @@Est vobis vestros fallere cura viros, Ancillae puerique manu perarate tabellas, @@Pignora nec iuveni credite vestra novo. Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat, @@Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent. Vidi ego pallentes isto terrore puellas @@Servitium miseras tempus in omne pati. Iudice me fraus est concessa repellere fraudem, @@Armaque in armatos sumere iura sinunt. Ducere consuescat multas manus una figuras, @@(A! pereant, per quos ista monenda mihi) @1 Nec nisi deletis tutum rescribere ceris, @@Ne teneat geminas una tabella manus. Femina dicatur scribenti semper amator: @@Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis. Si licet a parvis animum ad maiora referre, @@Plenaque curvato pandere vela sinu, Pertinet ad faciem rabidos compescere mores: @@Candida pax homines, trux decet ira feras. Ora tument ira: nigrescunt sanguine venae: @@Lumina Gorgoneo saevius igne micant. 'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' @@Ut vidit vultus Pallas in amne suos. Vos quoque si media speculum spectetis in ira, @@Cognoscat faciem vix satis ulla suam. Nec minus in vultu damnosa superbia vestro: @@Comibus est oculis alliciendus amor. Odimus inmodicos (experto credite) fastus: @@Saepe tacens odii semina vultus habet. Spectantem specta, ridenti mollia ride: @@Innuet, acceptas tu quoque redde notas. Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis @@Spicula de pharetra promit acuta sua. Odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax; @@Nos hilarem populum femina laeta capit. Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, @@Ut mea de vobis altera amica foret. Credere vix videor, cum cogar credere partu, @@Vos ego cum vestris concubuisse viris. Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit @@'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros? @1 Quis vetat a magnis ad res exempla minores @@Sumere, nec nomen pertimuisse ducis? Dux bonus huic centum commisit vite regendos, @@Huic equites, illi signa tuenda dedit: Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, @@Inspicite, et certo ponite quemque loco. Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit: @@Facundus causam saepe clientis agat: Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: @@Hic chorus ante alios aptus amare sumus. Nos facimus placitae late praeconia formae: @@Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet: Vesper et Eoae novere Lycorida terrae: @@Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant. Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt, @@Et facit ad mores ars quoque nostra suos. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi: @@Contempto colitur lectus et umbra foro. Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu, @@Et nimium certa scimus amare fide. Scilicet ingenium placida mollitur ab arte, @@Et studio mores convenienter eunt. Vatibus Aoniis faciles estote, puellae: @@Numen inest illis, Pieridesque favent. Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: @@Sedibus aetheriis spiritus ille venit. A doctis pretium scelus est sperare poetis; @@Me miserum! scelus hoc nulla puella timet. Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces @@Este: novus viso casse resistet amans. @1 Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, @@Comparibus frenis artificemque reget, Nec stabiles animos annis viridemque iuventam @@Ut capias, idem limes agendus erit. Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, @@Qui tetigit thalamos praeda novella tuos, Te solam norit, tibi semper inhaereat uni: @@Cingenda est altis saepibus ista seges. Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis; @@Non bene cum sociis regna Venusque manent. Ille vetus miles sensim et sapienter amabit, @@Multaque tironi non patienda feret: Nec franget postes, nec saevis ignibus uret, @@Nec dominae teneras adpetet ungue genas, Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae, @@Nec raptus flendi causa capillus erit. Ista decent pueros aetate et amore calentes; @@Hic fera composita vulnera mente feret. Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, @@Ut modo montanis silva recisa iugis. Certior hic amor est: brevis et fecundior ille; @@Quae fugiunt, celeri carpite poma manu. Omnia tradantur: portas reseravimus hosti; @@Et sit in infida proditione fides. Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: @@Miscenda est laetis rara repulsa iocis. Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat, @@Multaque summisse, multa minanter agat. Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro; @@Saepe perit ventis obruta cumba suis; Hoc est, uxores quod non patiatur amari: @@Conveniunt illas, cum voluere, viri; @1 Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore @@'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor. Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis; @@Nec dubito, telis quin petar ipse meis. Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator, @@Solum se thalamos speret habere tuos. Postmodo rivalem partitaque foedera lecti @@Sentiat: has artes tolle, senescet amor. Tum bene fortis equus reserato carcere currit, @@Cum quos praetereat quosque sequatur habet. Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: @@En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo. Causa tamen nimium non sit manifesta doloris, @@Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. Incitat et ficti tristis custodia servi, @@Et nimium duri cura molesta viri. Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas: @@Ut sis liberior Thaide, finge metus. Cum melius foribus possis, admitte fenestra, @@Inque tuo vultu signa timentis habe. Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' @@Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco. Admiscenda tamen venus est secura timori, @@Ne tanti noctes non putet esse tuas. Qua vafer eludi possit ratione maritus, @@Quaque vigil custos, praeteriturus eram. Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae; @@Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent. Te quoque servari, modo quam vindicta redemit, @@Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni! @1 Tot licet observent (adsit modo certa voluntas), @@Quot fuerant Argo lumina, verba dabis. Scilicet obstabit custos, ne scribere possis, @@Sumendae detur cum tibi tempus aquae? Conscia cum possit scriptas portare tabellas, @@Quas tegat in tepido fascia lata sinu? Cum possit sura chartas celare ligatas, @@Et vincto blandas sub pede ferre notas? Caverit haec custos, pro charta conscia tergum @@Praebeat, inque suo corpore verba ferat. Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti @@Littera: carbonis pulvere tange, leges. Fallet et umiduli quae fiet acumine lini, @@Ut ferat occultas pura tabella notas. Adfuit Acrisio servandae cura puellae: @@Hunc tamen illa suo crimine fecit avum. Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra, @@Cum spectet iunctos illa libenter equos, Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, @@Quoque sui comites ire vetantur, eat, Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, @@Praeterquam siquos illa venire iubet? Cum, custode foris tunicas servante puellae, @@Celent furtivos balnea multa iocos, Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica, @@Et cedat lecto quamlibet aegra suo, Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis, @@Quasque petas non det ianua sola vias? @1 Fallitur et multo custodis cura Lyaeo, @@Illa vel Hispano lecta sit uva iugo; Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos, @@Victaque Lethaea lumina nocte premant; Nec male deliciis odiosum conscia tardis @@Detinet, et longa iungitur ipsa mora. Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere, @@Cum minimo custos munere possit emi? Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: @@Placatur donis Iuppiter ipse datis. Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet? @@Ipse quoque accepto munere mutus erit. Sed semel est custos longum redimendus in aevum: @@Saepe dabit, dederit quas semel ille manus. Questus eram, memini, metuendos esse sodales: @@Non tangit solos ista querella viros. Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, @@Et lepus hic aliis exagitatus erit. Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque @@Crede mihi, mecum non semel illa fuit. Nec nimium vobis formosa ancilla ministret: @@Saepe vicem dominae praebuit illa mihi. Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem @@Mittor, et indicio prodor ab ipse meo? Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur: @@Non docet infestos currere cerva canes. Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam: @@Lemniasin gladios in mea fata dabo. Efficite (et facile est), ut nos credamus amari: @@Prona venit cupidis in sua vota fides. @1 Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo @@Femina, tam sero cur veniatque roget: Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, @@Et laniet digitis illius ora suis: Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro, @@Et dicet 'cura carpitur ista mei.' Praecipue si cultus erit speculoque placebit, @@Posse suo tangi credet amore deas. Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, @@Nec sis audita paelice mentis inops. Nec cito credideris: quantum cito credere laedat, @@Exemplum vobis non leve Procris erit. Est prope purpureos colles florentis Hymetti @@Fons sacer et viridi caespite mollis humus: Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam, @@Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: Nec densum foliis buxum fragilesque myricae, @@Nec tenues cytisi cultaque pinus abest. Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri @@Tot generum frondes herbaque summa tremit. Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis @@Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo, 'Quae' que 'meos releves aestus,' cantare solebat @@'Accipienda sinu, mobilis aura, veni.' Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures @@Auditos memori detulit ore sonos; Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, @@Excidit, et subito muta dolore fuit; Palluit, ut serae lectis de vite racemis @@Pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps, Quaeque suos curvant matura cydonia ramos, @@Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. @1 Ut rediit animus, tenues a pectore vestes @@Rumpit, et indignas sauciat ungue genas; Nec mora, per medias passis furibunda capillis @@Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. Ut prope perventum, comites in valle relinquit, @@Ipsa nemus tacito clam pede fortis init. Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, @@Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat? Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas @@Scilicet, atque oculis probra videnda tuis. Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles), @@Nunc iuvat: incertus pectora versat amor. Credere quae iubeant, locus est et nomen et index, @@Et quia mens semper quod timet, esse putat. Vidit ut oppressa vestigia corporis herba, @@Pulsantur trepidi corde micante sinus. Iamque dies medius tenues contraxerat umbras, @@Inque pari spatio vesper et ortus erant: Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, @@Oraque fontana fervida pulsat aqua. Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas, @@Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!' Ut patuit miserae iucundus nominis error, @@Et mens et rediit verus in ora color. Surgit, et oppositas agitato corpore frondes @@Movit, in amplexus uxor itura viri: Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus @@Corripit, in dextra tela fuere manu. Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! @@Me miserum! iaculo fixa puella tuo est. @1 'Ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum. @@Hic locus a Cephalo vulnera semper habet. Ante diem morior, sed nulla paelice laesa: @@Hoc faciet positae te mihi, terra, levem. Nomine suspectas iam spiritus exit in auras: @@Labor, eo, cara lumina conde manu!' Ille sinu dominae morientia corpora maesto @@Sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat: Exit, et incauto paulatim pectore lapsus @@Excipitur miseri spiritus ore viri. Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, @@Ut tangat portus fessa carina suos. Sollicite expectas, dum te in convivia ducam, @@Et quaeris monitus hac quoque parte meos. Sera veni, positaque decens incede lucerna: @@Grata mora venies; maxima lena mora est. Etsi turpis eris, formosa videbere potis, @@Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis. Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi: @@Ora nec immunda tota perungue manu. Neve domi praesume dapes, sed desine citra @@Quam capis; es paulo quam potes esse minus; Priamides Helenen avide si spectet edentem, @@Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' Aptius est, deceatque magis potare puellas: @@Cum Veneris puero non male, Bacche, facis. Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque @@Constant: nec, quae sunt singula, bina vide. @1 Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: @@Digna est concubitus quoslibet illa pati. Nec somnis posita tutum succumbere mensa: @@Per somnos fieri multa pudenda solent. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione @@'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.' Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos @@Sumite: non omnes una figura decet. Quae facie praesignis erit, resupina iaceto: @@Spectentur tergo, quis sua terga placent. Milanion umeris Atalantes crura ferebat: @@Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam @@Thebai+s Hectoreo nupta resedit equo. Strata premat genibus, paulum cervice reflexa, @@Femina per longum conspicienda latus. Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, @@Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro. Nec tibi turpe puta crinem, ut Phyllei+a mater, @@Solvere, et effusis colla reflecte comis. Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, @@Ut celer aversis utere Parthus equis. Mille modi veneris; simplex minimique laboris, @@Cum iacet in dextrum semisupina latus. Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon @@Vera magis vobis, quam mea Musa, canet: Siqua fides arti, quam longo fecimus usu, @@Credite: praestabunt carmina nostra fidem. Sentiat ex imis venerem resoluta medullis @@Femina, et ex aequo res iuvet illa duos. @1 Nec blandae voces iucundaque murmura cessent, @@Nec taceant mediis improba verba iocis. Tu quoque, cui veneris sensum natura negavit, @@Dulcia mendaci gaudia finge sono. Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, @@Quo pariter debent femina virque frui. Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto: @@Effice per motum luminaque ipsa fidem. Quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris; @@A! pudet, arcanas pars habet ista notas. Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, @@Illa suas nolet pondus habere preces. Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris; @@Aptius in vestro corpore multa latent. Lusus habet finem: cygnis descendere tempus, @@Duxerunt collo qui iuga nostra suo. Ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae @@Inscribant spoliis '&7Naso magister erat&.' @1 @@@@{1REMEDIA AMORIS}1 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: @@'Bella mihi, video, bella parantur' ait. 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, @@Tradita qui toties te duce signa tuli. Non ego Tydides, a quo tua saucia mater @@In liquidum rediit aethera Martis equis. Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi, @@Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo. Quin etiam docui, qua posses arte parari, @@Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, @@Nec nova praeteritum Musa retexit opus. Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens @@Gaudeat, et vento naviget ille suo. At siquis male fert indignae regna puellae, @@Ne pereat, nostrae sentiat artis opem. Cur aliquis laqueo collum nodatus amator @@A trabe sublimi triste pependit onus? Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? @@Invidiam caedis, pacis amator, habes. Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, @@Desinat; et nulli funeris auctor eris. Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: @@Lude; decent annos mollia regna tuos. [Nam poteras uti nudis ad bella sagittis: @@Sed tua mortifero sanguine tela carent.] @1 Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, @@Et victor multa caede cruentus eat: Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, @@Et quarum vitio nulla fit orba parens. Effice nocturna frangatur ianua rixa, @@Et tegat ornatas multa corona fores: Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae, @@Verbaque dent cauto qualibet arte viro: Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti @@Dicat et exclusus flebile cantet amans. His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; @@Non tua fax avidos digna subire rogos.' Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas, @@Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.' Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite, @@Quos suus ex omni parte fefellit amor. Discite sanari, per quem didicistis amare: @@Una manus vobis vulnus opemque feret. Terra salutares herbas, eademque nocentes @@Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, @@Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae, @@Credite: diversis partibus arma damus, E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, @@Attamen exemplo multa docere potest. Utile propositum est saevas extinguere flammas, @@Nec servum vitii pectus habere sui. Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, @@Et per quod novies, saepius isset iter; @1 Nec moriens Dido summa vidisset ab arce @@Dardanias vento vela dedisse rates; Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, @@Quae socii damno sanguinis ulta virum est. Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, @@Per facinus fieri non meruisset avis. Da mihi Pasiphae+n, iam tauri ponet amorem: @@Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, @@Nec manibus Danais Pergama victa cadent. Impia si nostros legisset Scylla libellos, @@Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. Me duce damnosas, homines, conpescite curas, @@Rectaque cum sociis me duce navis eat. Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: @@Idem nunc vobis Naso legendus erit. Publicus assertor dominis suppressa levabo @@Pectora: vindictae quisque favete suae. Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, @@Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. Tu pariter vati, pariter succurre medenti: @@Utraque tutelae subdita cura tua est. Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, @@Si piget, in primo limine siste pedem. Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, @@Et tuus incipiens ire resistat equus. @1 Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, @@Et validas segetes quae fuit herba, facit. Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, @@Quo posita est primum tempore virga fuit; Tum poterat manibus summa tellure revelli: @@Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, @@Et tua laesuro subtrahe colla iugo. Principiis obsta; sero medicina paratur, @@Cum mala per longas convaluere moras. Sed propera, nec te venturas differ in horas; @@Qui non est hodie, cras minus aptus erit: Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; @@Optima vindictae proxima quaeque dies. Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: @@Plurima collectis multiplicantur aquis. Si cito sensisses, quantum peccare parares, @@Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos. Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus @@Dilatum longae damna tulisse morae. Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, @@Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.' Interea tacitae serpunt in viscera flammae, @@Et mala radices altius arbor agit. Si tamen auxilii perierunt tempora primi, @@Et vetus in capto pectore sedit amor, Maius opus superest: sed non, quia serior aegro @@Advocor, ille mihi destituendus erit. Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros @@Certa debuerat praesecuisse manu; @1 Post tamen hic multos sanatus creditur annos @@Supremam bellis imposuisse manum. Qui modo nascentes properabam pellere morbos, @@Admoveo tardam nunc tibi lentus opem. Aut nova, si possis, sedare incendia temptes, @@Aut ubi per vires procubuere suas: Dum furor in cursu est, currenti cede furori; @@Difficiles aditus impetus omnis habet. Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, @@Pugnat in adversas ire natator aquas. Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem @@Respuit, atque odio verba monentis habet. Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi @@Iam sinet, et veris vocibus aptus erit. Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati @@Flere vetet? non hoc illa monenda loco est. Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum, @@Ille dolor verbis emoderandus erit. Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, @@Et data non apto tempore vina nocent. Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, @@Temporibus si non adgrediare suis. Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, @@Fac monitis fugias otia prima meis. Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; @@Haec sunt iucundi causa cibusque mali. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, @@Contemptaeque iacent et sine luce faces. Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, @@Et quam limosa canna palustris humo, @1 Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, @@Cedit amor rebus: res age, tutus eris. Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, @@Aleaque, et multo tempora quassa mero Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: @@Adfluit incautis insidiosus Amor. Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: @@Da vacuae menti, quo teneatur, opus. Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: @@Vade per urbanae splendida castra togae. Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis @@Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt. Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi, @@Iam videt in campis Caesaris arma suis: Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, @@Et refer ad patrios bina tropaea deos. Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, @@Mandat amatori bella gerenda suo. Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter? @@In promptu causa est: desidiosus erat. Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: @@Transtulerat vires Graecia tota suas. Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat: @@Sive foro, vacuum litibus Argos erat. Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit. @@Sic venit ille puer, sic puer ille manet. Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: @@Quaelibet huic curae cedere cura potest. @1 Colla iube domitos oneri supponere tauros, @@Sauciet ut duram vomer aduncus humum: Obrue versata Cerialia semina terra, @@Quae tibi cum multo faenore reddat ager. Aspice curvatos pomorum pondere ramos, @@Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; Aspice labentes iucundo murmure rivos; @@Aspice tondentes fertile gramen oves. Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: @@Iam referent haedis ubera plena suis; Pastor inaequali modulatur harundine carmen, @@Nec desunt comites, sedula turba, canes; Parte sonant alia silvae mugitibus altae, @@Et queritur vitulum mater abesse suum. Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, @@Ut relevent dempti vimina curva favi? Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas: @@Ver praebet flores: igne levatur hiems. Temporibus certis maturam rusticus uvam @@Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; Temporibus certis desectas alligat herbas, @@Et tonsam raro pectine verrit humum. Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, @@Ipse potes rivos ducere lenis aquae. Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet, @@Stetque peregrinis arbor operta comis. Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas, @@Debilibus pinnis inritus exit Amor. Vel tu venandi studium cole: saepe recessit @@Turpiter a Phoebi victa sorore Venus. Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, @@Nunc tua frondosis retia tende iugis, @1 Aut pavidos terre varia formidine cervos, @@Aut cadat adversa cuspide fossus aper. Nocte fatigatum somnus, non cura puellae, @@Excipit et pingui membra quiete levat. Lenius est studium, studium tamen, alite capta @@Aut lino aut calamis praemia parva sequi, Vel, quae piscis edax avido male devoret ore, @@Abdere sub parvis aera recurva cibis. Aut his aut aliis, donec dediscis amare, @@Ipse tibi furtim decipiendus eris. Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis, @@I procul, et longas carpere perge vias; Flebis, et occurret desertae nomen amicae, @@Stabit et in media pes tibi saepe via: Sed quanto minus ire voles, magis ire memento; @@Perfer, et invitos currere coge pedes. Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur @@Sabbata, nec damnis Allia nota suis. Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint @@Milia; nec, maneas ut prope, finge moras: Tempora nec numera, nec crebro respice Romam, @@Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est. Dura aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur @@Esse; sed ut valeas, multa dolenda feres. Saepe bibi sucos, quamvis invitus, amaros @@Aeger, et oranti mensa negata mihi. Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes, @@Arida nec sitiens ora levabis aqua: @1 Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis? @@At pretium pars haec corpore maius habet. Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae, @@Et labor est unus tempora prima pati. Aspicis, ut prensos urant iuga prima iuvencos, @@Et nova velocem cingula laedat equum? Forsitan a laribus patriis exire pigebit: @@Sed tamen exibis: deinde redire voles; Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicae, @@Praetendens culpae splendida verba tuae. Cum semel exieris, centum solatia curae @@Et rus et comites et via longa dabit. Nec satis esse putes discedere; lentus abesto, @@Dum perdat vires sitque sine igne cinis. Quod nisi firmata properaris mente reverti, @@Inferet arma tibi saeva rebellis Amor. Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis, @@Et spatium damno cesserit omne tuo. Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae @@Et magicas artes posse iuvare putat. Ista veneficii vetus est via; noster Apollo @@Innocuam sacro carmine monstrat opem. Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, @@Non anus infami carmine rumpet humum; Non seges ex aliis alios transibit in agros, @@Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: @@Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. Nulla recantatas deponent pectora curas, @@Nec fugiet vivo sulpure victus amor. Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae, @@Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? @1 Quid tibi profuerunt, Circe, Persei+des herbae, @@Cum sua Neritias abstulit aura rates? Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: @@Ille dedit certae lintea plena fugae. Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: @@Longus in invito pectore sedit amor. Vertere tu poteras homines in mille figuras, @@Non poteras animi vertere iura tui. Diceris his etiam, cum iam discedere vellet, @@Dulichium verbis detinuisse ducem: 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, @@Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis; Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar, @@Quod dea, quod magni filia Solis eram. Ne properes, oro; spatium pro munere posco: @@Quid minus optari per mea vota potest? Et freta mota vides, et debes illa timere: @@Utilior velis postmodo ventus erit. Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit, @@Non aliquis socios rursus ad arma vocat. Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, @@Tutaque sub regno terra futura tuo est.' Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: @@Inrita cum velis verba tulere noti. Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, @@Nec tamen est illis adtenuatus amor. Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, @@Deme veneficiis carminibusque fidem. @1 Si te causa potens domina retinebit in Urbe, @@Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. Optimus ille sui vindex, laedentia pectus @@Vincula qui rupit, dedoluitque semel. Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, @@Et dicam 'monitis non eget iste meis.' Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare, @@Nec potes, et velles posse, docendus eris. Saepe refer tecum sceleratae facta puellae, @@Et pone ante oculos omnia damna tuos. 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: @@Sub titulum nostros misit avara lares. Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit, @@Ante suas quotiens passa iacere fores! Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; @@Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' Haec tibi per totos inacescant omnia sensus: @@Haec refer, hinc odii semina quaere tui. Atque utinam possis etiam facundus in illis @@Esse! dole tantum, sponte disertus eris. Haeserat in quadam nuper mea cura puella: @@Conveniens animo non erat illa meo: Curabar propriis aeger Podalirius herbis, @@Et, fateor, medicus turpiter aeger eram. Profuit adsidue vitiis insistere amicae, @@Idque mihi factum saepe salubre fuit. 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!' @@Nec tamen, ut vere confiteamur, erant. @1 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!' @@Et tamen, ut vere confiteamur, erant. 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!' @@Haec odio venit maxima causa meo. Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo @@Pro vitio virtus crimina saepe tulit. Qua potes, in peius dotes deflecte puellae, @@Iudiciumque brevi limite falle tuum. Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur: @@In gracili macies crimen habere potest. Et poterit dici petulans, quae rustica non est: @@Et poterit dici rustica, siqua proba est. Quin etiam, quacumque caret tua femina dote, @@Hanc moveat, blandis usque precare sonis. Exige uti cantet, siqua est sine voce puella: @@Fac saltet, nescit siqua movere manum. Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur; @@Non didicit chordas tangere? posce lyram. Durius incedit? fac inambulet; omne papillae @@Pectus habent? vitium fascia nulla tegat. Si male dentata est, narra, quod rideat, illi; @@Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer. Proderit et subito, cum se non finxerit ulli, @@Ad dominam celeres mane tulisse gradus. Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur @@Omnia; pars minima est ipsa puella sui. Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras; @@Decipit hac oculos aegide dives Amor. Improvisus ades, deprendes tutus inermem: @@Infelix vitiis excidet illa suis. Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est: @@Fallit enim multos forma sine arte decens. @1 Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis, @@Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas. Pyxidas invenies et rerum mille colores, @@Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus. Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas: @@Non semel hinc stomacho nausea facta meo est. Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu, @@Eloquar: ex omni est parte fugandus amor. Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu @@Ingenio verbis concipe plura meis. Nuper enim nostros quidam carpsere libellos, @@Quorum censura Musa proterva mea est. Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe, @@Quamlibet impugnent unus et alter opus. Ingenium magni livor detractat Homeri: @@Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae, @@Pertulit huc victos quo duce Troia deos. Summa petit livor; perflant altissima venti: @@Summa petunt dextra fulmina missa Iovis. At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit, @@Si sapis, ad numeros exige quidque suos. Fortia Maeonio gaudent pede bella referri; @@Deliciis illic quis locus esse potest? Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos: @@Usibus e mediis soccus habendus erit. Liber in adversos hostes stringatur iambus, @@Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. @1 Blanda pharetratos Elegia cantet Amores, @@Et levis arbitrio ludat amica suo. Callimachi numeris non est dicendus Achilles, @@Cydippe non est oris, Homere, tui. Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes? @@Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat. Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est; @@Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est. Si mea materiae respondet Musa iocosae, @@Vicimus, et falsi criminis acta rea est. Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus; @@Maius erit, tantum quo pede coepit eat. Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis; @@Et capiunt animi carmina multa mei. Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore; @@Principio clivi noster anhelat equus. Tantum se nobis elegi debere fatentur, @@Quantum Vergilio nobile debet epos. Hactenus invidiae respondimus: attrahe lora @@Fortius, et gyro curre, poeta, tuo. Ergo ubi concubitus et opus iuvenale petetur, @@Et prope promissae tempora noctis erunt, Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes, @@Te capiant, ineas quamlibet ante velim; Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas @@Desinat: a prima proxima segnis erit. Sustentata venus gratissima; frigore soles, @@Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti. Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura, @@Qua minime iungi quamque decere putas. Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur, @@Et nihil est, quod se dedecuisse putent. @1 Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras, @@Turpiaque admisso membra notare die. At simul ad metas venit finita voluptas, @@Lassaque cum tota corpora mente iacent, Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam, @@Tacturusque tibi non videare diu, Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est, @@Luminaque in vitiis illius usque tene. Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit, @@Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant. Parva necat morsu spatiosum vipera taurum: @@A cane non magno saepe tenetur aper. Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum @@Contrahe: de multis grandis acervus erit. Sed quoniam totidem mores totidemque figurae, @@Non sunt iudiciis omnia danda meis. Quo tua non possunt offendi pectora facto, @@Forsitan hoc alio iudice crimen erit. Ille quod obscenas in aperto corpore partes @@Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor: Ille quod a Veneris rebus surgente puella @@Vidit in inmundo signa pudenda toro. Luditis, o siquos potuerunt ista movere: @@Adflarant tepidae pectora vestra faces. Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: @@Saucia maiorem turba petetis opem. Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, @@Et vidit, quae mos ipse videre vetat? Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! @@Ut prosint, non sunt expedienda tamen. @1 Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas @@(Fortior est, plures siquis habere potest): Secta bipertito cum mens discurrit utroque, @@Alterius vires subtrahit alter amor. Grandia per multos tenuantur flumina rivos, @@Saevaque diducto stipite flamma perit. Non satis una tenet ceratas ancora puppes, @@Nec satis est liquidis unicus hamus aquis: Qui sibi iam pridem solacia bina paravit, @@Iam pridem summa victor in arce fuit. At tibi, qui fueris dominae male creditus uni, @@Nunc saltem novus est inveniendus amor. Pasiphae+s Minos in Procride perdidit ignes: @@Cessit ab Idaea coniuge victa prior. Amphilochi frater ne Phegida semper amaret, @@Calliroe+ fecit parte recepta tori. Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos, @@Si non Oebalia paelice laesa foret. Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno: @@Sed melior clausae forma sororis erat. Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat? @@Successore novo vincitur omnis amor. Fortius e multis mater desiderat unum, @@Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.' Ac ne forte putes nova me tibi condere iura @@(Atque utinam inventi gloria nostra foret!), Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret, @@Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?) Marte suo captam Chrysei+da, victor amabat: @@At senior stulte flebat ubique pater. Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis: @@Officio natam laedis, inepte, tuo. @1 Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis, @@Iusserat, et patria est illa recepta domo, 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma, @@Et, si prima sinat syllaba, nomen idem: Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles: @@Si minus, imperium sentiat ille meum. Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi, @@Est aliquid valida sceptra tenere manu. Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla, @@In mea Thersites regna, licebit, eat.' Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris, @@Et posita est cura cura repulsa nova. Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas, @@Ut tuus in bivio distineatur amor. Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras: @@Plena puellarum iam tibi navis erit. Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo @@Utile mortales perdocet ore meo, Quamvis infelix media torreberis Aetna, @@Frigidior glacie fac videare tuae: Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis, @@Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris. Non ego te iubeo medias abrumpere curas: @@Non sunt imperii tam fera iussa mei. Quod non es, simula, positosque imitare furores: @@Sic facies vere, quod meditatus eris. Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri: @@Dum videor, somno lumina victa dedi: Deceptum risi, qui se simularat amare, @@In laqueos auceps decideratque suos. @1 Intrat amor mentes usu, dediscitur usu: @@Qui poterit sanum fingere, sanus erit. Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito; @@Veneris, et fuerit ianua clausa: feres. Nec dic blanditias, nec fac convicia posti, @@Nec latus in duro limine pone tuum. Postera lux aderit: careant tua verba querellis, @@Et nulla in vultu signa dolentis habe. Iam ponet fastus, cum te languere videbit: @@Hoc etiam nostra munus ab arte feres. Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi @@Propositus: frenis saepe repugnat equus. Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet: @@Quae nimis apparent retia, vitat avis. Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit; @@Sume animos, animis cedat ut illa tuis. Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi. @@Est data nox? dubita nocte venire data. Posse pati facile est, ubi, si patientia desit, @@Protinus ex facili gaudia ferre licet. Et quisquam praecepta potest mea dura vocare? @@En, etiam partes conciliantis ago. Nam quoniam variant animi, variabimus artes; @@Mille mali species, mille salutis erunt. Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto: @@Auxilium multis sucus et herba fuit. Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris, @@Et tua saevus Amor sub pede colla premit? Desine luctari: referant tua carbasa venti, @@Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat. @1 Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes; @@Cedimus; e medio iam licet amne bibas: Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt, @@Gutture fac pleno sumpta redundet aqua. I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella: @@Illa tibi noctes auferat, illa dies. Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem. @@Iam quoque, cum credes posse carere, mane, Dum bene te cumules et copia tollat amorem, @@Et fastidita non iuvet esse domo. Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit: @@Hunc tu si quaeres ponere, pone metum. Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam, @@Ille Machaonia vix ope sanus erit. Plus amat e natis mater plerumque duobus, @@Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet. Est prope Collinam templum venerabile portam; @@Inposuit templo nomina celsus Eryx: Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat, @@Inque suas gelidam lampadas addit aquam. Illic et iuvenes votis oblivia poscunt, @@Et siqua est duro capta puella viro. Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido, @@An somnus fuerit: sed puto, somnus erat) 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores, @@Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis. Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem; @@Omnibus illa deus plusve minusve dedit. @1 Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas, @@Torqueat hunc aeris mutua summa sui; Cui durus pater est, ut voto cetera cedant, @@Huic pater ante oculos durus habendus erit; Hic male dotata pauper cum coniuge vivit, @@Uxorem fato credat obesse suo. Est tibi rure bono generosae fertilis uvae @@Vinea? ne nascens usta sit uva, time. Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum @@Cogitet et damno litora foeda suo. Filius hunc miles, te filia nubilis angat; @@Et quis non causas mille doloris habet? Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum @@Debueras oculis substituisse tuis.' Plura loquebatur: placidum puerilis imago @@Destituit somnum, si modo somnus erat. Quid faciam? media navem Palinurus in unda @@Deserit; ignotas cogor inire vias. Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto! @@Quo fugis? in populo tutior esse potes. Non tibi secretis (augent secreta furores) @@Est opus: auxilio turba futura tibi est. Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae @@Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi; @@Quae relevet luctus, turba sodalis abest. Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa, @@Nec tenebris vultus flebilis abde tuos. @1 Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: @@Hic quoque amicitiae non levis usus erit. Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae? @@Certa necis causa est: incomitata fuit. Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho @@Ire solet fusis barbara turba comis, Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, @@Nunc in harenosa lassa iacebat humo. 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, @@Ruptaque singultu verba loquentis erant. Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, @@Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes. Nona terebatur miserae via: 'viderit!' inquit, @@Et spectat zonam pallida facta suam, Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet @@Et timet, et digitos ad sua colla refert. Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses: @@Non flesset positis Phyllida silva comis. Phyllidis exemplo nimium secreta timete, @@Laese vir a domina, laesa puella viro. Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat, @@Inque suae portu paene salutis erat: Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes, @@Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor. Siquis amas, nec vis, facito contagia vites; @@Haec etiam pecori saepe nocere solent. Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi, @@Multaque corporibus transitione nocent. In loca nonnumquam siccis arentia glebis @@De prope currenti flumine manat aqua: Manat amor tectus, si non ab amante recedas; @@Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. @1 Alter item iam sanus erat; vicinia laesit: @@Occursum dominae non tulit ille suae. Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix, @@Successumque artes non habuere meae. Proximus a tectis ignis defenditur aegre; @@Utile finitimis abstinuisse locis. Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, @@Te ferat, officium neve colatur idem. Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem? @@Alter, si possis, orbis habendus erit. Non facile esuriens posita retinebere mensa, @@Et multam saliens incitat unda sitim. Non facile est taurum visa retinere iuvenca, @@Fortis equus visae semper adhinnit equae. Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas, @@Non ipsam satis est deseruisse tibi. Et soror et mater valeant et conscia nutrix, @@Et quisquis dominae pars erit ulla tuae. Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum @@Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!' Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis; @@Perfer! erit lucro lingua retenta tuo. Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, @@Deque tua domina multa querenda refers, Parce queri; melius sic ulciscere tacendo, @@Ut desideriis effluat illa tuis. Et malim taceas quam te desisse loquaris: @@Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis @@Quam subito; lente desine, tutus eris. Flumine perpetuo torrens solet altior ire: @@Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua. @1 Fallat, et in tenues evanidus exeat auras, @@Perque gradus molles emoriatur amor. Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: @@Exitus ingeniis convenit iste feris. Non curare sat est: odio qui finit amorem, @@Aut amat, aut aegre desinet esse miser. Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; @@Non illas lites Appias ipsa probat. Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas @@Incidit, admonitu liber aberrat amor. Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat: @@Horrebant saevis omnia verba minis. Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit; @@Prodierat: visa coniuge mutus erat. Et manus et manibus duplices cecidere tabellae, @@Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait. Tutius est aptumque magis discedere pace, @@Nec petere a thalamis litigiosa fora. Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto: @@Esse solent magno damna minora bono. Quod si vos aliquis casus conducet in unum, @@Mente memor tota quae damus arma, tene. Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna: @@Vincenda est telo Penthesilea tuo. Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti, @@Nunc subeant mediis inrita verba deis. Nec compone comas, quia sis venturus ad illam, @@Nec toga sit laxo conspicienda sinu. @1 Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae; @@Iam facito e multis una sit illa tibi. Sed quid praecipue nostris conatibus obstet @@Eloquar, exemplo quemque docente suo. Desinimus tarde, quia nos speramus amari: @@Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. At tu nec voces (quid enim fallacius illis?) @@Crede, nec aeternos pondus habere deos. Neve puellarum lacrimis moveare, caveto: @@Ut flerent, oculos erudiere suos. Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, @@Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis. Nec causas aperi, quare divortia malis: @@Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, @@Ut melior causa causa sit illa tua. Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae @@Probra, satisfieri postulat ille sibi. Non ego Dulichio furari more sagittas, @@Nec raptas ausim tinguere in amne faces: Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, @@Nec sacer arte mea laxior arcus erit. Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, @@Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades. Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae; @@Signa deum nosco per sua: Phoebus adest. Confer Amyclaeis medicatum vellus ae+nis @@Murice cum Tyrio; turpius illud erit: Vos quoque formosis vestras conferte puellas; @@Incipiet dominae quemque pudere suae: @1 Utraque formosae Paridi potuere videri, @@Sed sibi conlatam vicit utramque Venus. Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: @@Tantum iudicio ne tuus obsit amor. Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud @@Exiguum multis: in quibus ipse fui. Scripta cave relegas blandae servata puellae: @@Constantes animos scripta relecta movent. Omnia pone feros (pones invitus) in ignes, @@Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.' Thestias absentem succendit stipite natum: @@Tu timide flammae perfida verba dabis? Si potes, et ceras remove: quid imagine muta @@Carperis? hoc periit Laodamia modo. Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri @@Concubitus; causas illa doloris habent. 'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo: @@Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.' Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum @@Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet. Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas, @@Vivet et e minimo maximus ignis erit, Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem, @@Flamma redardescet, quae modo nulla fuit. Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, @@Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. Praeterita cautus Nisei+de navita gaudet: @@Tu loca, quae nimium grata fuere, cave. @1 Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita: @@Hic vomit epotas dira Charybdis aquas. Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi, @@Saepe tamen casu facta iuvare solent. Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti, @@Nec faciet pavidos taurus avitus equos. Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset: @@Divitiis alitur luxuriosus amor. Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron? @@Nempe quod alter egens, altera pauper erat. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem: @@Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis. At tanti tibi sit non indulgere theatris, @@Dum bene de vacuo pectore cedat amor. Enervant animos citharae lotosque lyraeque @@Et vox et numeris brachia mota suis. Illic adsidue ficti saltantur amantes: @@Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet. Eloquar invitus: teneros ne tange poetas! @@Summoveo dotes impius ipse meas. Callimachum fugito: non est inimicus Amori: @@Et cum Callimacho tu quoque, Coe+, noces. Me certe Sappho meliorem fecit amicae, @@Nec rigidos mores Tei+a Musa dedit. Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, @@Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit? @1 Quis poterit lecto durus discedere Gallo? @@Et mea nescio quid carmina tale sonant. Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo, @@Aemulus est nostri maxima causa mali: At tu rivalem noli tibi fingere quemquam, @@Inque suo solam crede iacere toro. Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes, @@Esse quod alterius coeperat illa viri. Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten, @@Et poteras nupta lentus abesse tua. Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere @@Non potes: alterius crevit amore tuus. Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles, @@Illam Plisthenio gaudia ferre viro; Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides, @@Quod si non faceret, turpiter esset iners. Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo: @@Invidiae fructus maximus ille fuit. Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat @@Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. Di faciant, possis dominae transire relictae @@Limina, proposito sufficiantque pedes. Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire, @@Nunc opus est celeri subdere calcar equo. Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro @@Esse puta; remis adice vela tuis. Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas, @@Vellem desineres hostis habere loco. @1 At certe, quamvis odio remanente, saluta; @@Oscula cum poteris iam dare, sanus eris. Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni @@Munere, quos fugias quosque sequare, dabo. Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, @@An veniat Megaris, noxius omnis erit. Nec minus erucas aptum vitare salaces, @@Et quicquid Veneri corpora nostra parat. Utilius sumas acuentes lumina rutas, @@Et quidquid Veneri corpora nostra negat. Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris? @@Spe brevius monitis expediere meis. Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas @@Et stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur vento, vento restinguitur ignis: @@Lenis alit flammas, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas @@Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet. Hoc opus exegi: fessae date serta carinae; @@Contigimus portus, quo mihi cursus erat. Postmodo reddetis sacro pia vota poetae, @@Carmine sanati femina virque meo. @1 @@@@{1METAMORPHOSES}1 @@@@{1LIBER I}1 In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen! @@Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos: rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; utque erat et tellus illic et pontus et aer, sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer; nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. @@Hanc deus et melior litem natura diremit. nam caelo terras et terris abscidit undas @1 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit: ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce; proximus est aer illi levitate locoque; densior his tellus elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua; circumfluus umor ultima possedit solidumque coercuit orbem. @@Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra coegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae; addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant. iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes, utque duae dextra caelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. quarum quae media est, non est habitabilis aestu; @1 nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. @@Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos. @@His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit; vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regat diverso flamina tractu, quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones horrifer invasit Boreas; contraria tellus nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. haec super inposuit liquidum et gravitate carentem aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. @@Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, sidera coeperunt toto effervescere caelo; neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer. @@Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: @1 natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli. quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis, finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus: sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras. @@Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant; nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba derecti, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes. ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. @1 ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores; mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nec renovatus ager gravidis canebat aristis; flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. @@Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. tum primum siccis aer fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit; tum primum subiere domos; domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae. semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. @@Tertia post illam successit aenea proles, saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. protinus inrupit venae peioris in aevum omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; in quorum subiere locum fraudesque dolusque insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos navita, quaeque prius steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae, communemque prius ceu lumina solis et auras @1 cautus humum longo signavit limite mensor. nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae, quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum. iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; inminet exitio vir coniugis, illa mariti, lurida terribiles miscent aconita novercae, filius ante diem patrios inquirit in annos: victa iacet pietas, et virgo caede madentis ultima caelestum terras Astraea reliquit. @@Neve foret terris securior arduus aether, adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas altaque congestos struxisse ad sidera montis. tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae. obruta mole sua cum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, in faciem vertisse hominum; sed et illa propago contemptrix superum saevaeque avidissima caedis et violenta fuit: scires e sanguine natos. @@Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et facto nondum vulgata recenti @1 foeda Lycaoniae referens convivia mensae ingentes animo et dignas Iove concipit iras conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. @@Est via sublimis, caelo manifesta sereno; lactea nomen habet, candore notabilis ipso. hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum: dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. plebs habitat diversa locis: hac parte potentes caelicolae clarique suos posuere penates; hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli. @@Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. talibus inde modis ora indignantia solvit: 'non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo. nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno corpore et ex una pendebat origine bellum; nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus: per flumina iuro infera sub terras Stygio labentia luco! cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae ense recidendum, ne pars sincera trahatur. sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae faunique satyrique et monticolae silvani; quos quoniam caeli nondum dignamur honore, @1 quas dedimus, certe terras habitare sinamus. an satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?' @@Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tantae subito terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis; nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit; quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. contigerat nostras infamia temporis aures; quam cupiens falsam summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras. longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, mox ait "experiar deus hic discrimine aperto an sit mortalis: nec erit dubitabile verum." @1 nocte gravem somno necopina perdere morte comparat: haec illi placet experientia veri; nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni. quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma in domino dignos everti tecta penates; territus ipse fugit nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur: ab ipso colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. in villos abeunt vestes, in crura lacerti: fit lupus et veteris servat vestigia formae; canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. occidit una domus, sed non domus una perire digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.' @@Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi adiciunt, alii partes adsensibus inplent. est tamen humani generis iactura dolori omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae forma futura rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras. talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) @1 rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira. @@Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas longusque ardesceret axis: esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret. tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos demittere caelo. @@Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum. madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum; barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. utque manu lata pendentia nubila pressit, fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi; nuntia Iunonis varios induta colores concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. sternuntur segetes et deplorata coloni vota iacent, longique perit labor inritus anni. @@Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni intravere sui, 'non est hortamine longo @1 nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras: sic opus est! aperite domos ac mole remota fluminibus vestris totas inmittite habenas!' iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant et defrenato volvuntur in aequora cursu. @@Ipse tridente suo terram percussit, at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum. exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. si qua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erat, derant quoque litora ponto. @@Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper arabat: ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae; et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant. nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo, @1 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus. maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu. @@Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse vidit de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris. nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum @1 exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato: cava bucina sumitur illi, tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo; tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes. iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, flumina subsidunt collesque exire videntur; surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, postque diem longam nudata cacumina silvae ostendunt limumque tenent in fronde relictum @@Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; terrent etiamnum nubila mentem. quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem ferre modo posses? quo consolante doleres! namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. @1 o utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae! nunc genus in nobis restat mortale duobus. sic visum superis: hominumque exempla manemus.' dixerat, et flebant: placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes. nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae. ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!' @@Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo et velate caput cinctasque resolvite vestes ossaque post tergum magnae iactate parentis!' obstupuere diu: rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras. interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant. inde Promethides placidis Epimethida dictis mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, @1 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!) magna parens terra est: lapides in corpore terrae ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.' @@Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? descendunt: velantque caput tunicasque recingunt et iussos lapides sua post vestigia mittunt. saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) ponere duritiem coepere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam. mox ubi creverunt naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri forma potest hominis, sed uti de marmore coepta non exacta satis rudibusque simillima signis, quae tamen ex illis aliquo pars umida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum; quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit, inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum et de femineo reparata est femina iactu. inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus qua simus origine nati. @@Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum @1 vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando. sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est. ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti solibus aetheriis altoque recanduit aestu, edidit innumeras species; partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit. @@Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognita serpens, terror eras: tantum spatii de monte tenebas. hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta paene pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno. neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia de domitae serpentis nomine dictos. hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave @1 vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem. nondum laurus erat, longoque decentia crine tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. @@Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira, Delius hunc nuper, victa serpente superbus, viderat adducto flectentem cornua nervo 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?' dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. tu face nescio quos esto contentus amores inritare tua, nec laudes adsere nostras!' filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe, te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' dixit et eliso percussis aere pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo laesit Apollineas traiecta per ossa medullas; protinus alter amat, fugit altera nomen amantis silvarum latebris captivarumque ferarum @1 exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes: vitta coercebat positos sine lege capillos. multi illam petiere, illa aversata petentes inpatiens expersque viri nemora avia lustrat nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,' saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes'; illa velut crimen taedas exosa iugales pulchra verecundo suffuderat ora rubore inque patris blandis haerens cervice lacertis 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit 'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.' ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat: Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt, utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem. spectat inornatos collo pendere capillos et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis; laudat digitosque manusque bracchiaque et nudos media plus parte lacertos; si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura illa levi neque ad haec revocantis verba resistit: 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis; nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, @1 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi! me miserum! ne prona cadas indignave laedi crura notent sentes et sim tibi causa doloris! aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse. cui placeas, inquire tamen: non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo. nescis, temeraria, nescis, quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit; Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque estque, patet; per me concordant carmina nervis. certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit! inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!' @@Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens; nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis inpulsos retro dabat aura capillos, auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere @1 sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis, qua nimium placui, mutando perde figuram!' vix prece finita torpor gravis occupat artus, mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. @@Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos ut membra lacertis oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas; postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis mediamque tuebere quercum, @1 utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' finierat Paean: factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen. @@Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni amnis, in his residens facto de cautibus antro, undis iura dabat nymphisque colentibus undas. conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam: nescit, vitane fruatur an sit apud manes; sed quam non invenit usquam, esse putat nusquam atque animo peiora veretur. @@Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras) @1 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. @@Interea medios Iuno despexit in Argos et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti; atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae deprensi totiens iam nosset furta mariti. quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit. coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam; bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. quid faciat? crudele suos addicere amores, non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, @1 hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore, sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri! @@Paelice donata non protinus exuit omnem diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, donec Arestoridae servandam tradidit Argo. centum luminibus cinctum caput Argus habebat inde suis vicibus capiebant bina quietem, cetera servabant atque in statione manebant. constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. frondibus arboreis et amara pascitur herba. proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, conatoque queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit seque exsternata refugit. naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert. decerptas senior porrexerat Inachus herbas: illa manus lambit patriisque dat oscula palmis nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, @1 oret opem nomenque suum casusque loquatur; littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, corporis indicium mutati triste peregit. 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis cornibus et nivea pendens cervice iuvencae 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes nata mihi terras? tu non inventa reperta luctus eras levior! retices nec mutua nostris dicta refers, alto tantum suspiria ducis pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis! at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. nec finire licet tantos mihi morte dolores; sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum.' talia maerenti stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. @@Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest natumque vocat, quem lucida partu Pleias enixa est letoque det imperat Argum. parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce desilit in terras; illic tegumenque removit et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: hac agit, ut pastor, per devia rura capellas @1 dum venit abductas, et structis cantat avenis. voce nova captus custos Iunonius 'at tu, quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.' @@Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat. ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. @@Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit: nymphae Syringa vocabant. non semel et satyros eluserat illa sequentes et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae falleret et posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi; sic quoque fallebat. @@Redeuntem colle Lycaeo Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta talia verba refert'_restabat verba referre et precibus spretis fugisse per avia nympham, @1 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem venerit; hic illam cursum inpedientibus undis ut se mutarent liquidas orasse sorores, Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret, corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres, dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos effecisse sonum tenuem similemque querenti. arte nova vocisque deum dulcedine captum 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' atque ita disparibus calamis conpagine cerae inter se iunctis nomen tenuisse puellae. talia dicturus vidit Cyllenius omnes subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga. nec mora, falcato nutantem vulnerat ense, qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. @@Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. protinus exarsit nec tempora distulit irae horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos condidit et profugam per totum exercuit orbem. ultimus inmenso restabas, Nile, labori; quem simulac tetigit, positisque in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, @1 quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum. coniugis ille suae conplexus colla lacertis, finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes. @@Ut lenita dea est, vultus capit illa priores fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: de bove nil superest formae nisi candor in illa. officioque pedum nymphe contenta duorum erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat. @@Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. huic Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' erubuit Phaethon iramque pudore repressit et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, @1 ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis et dici potuisse et non potuisse refelli. at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, ede notam tanti generis meque adsere caelo!' dixit et inplicuit materno bracchia collo perque suum Meropisque caput taedasque sororum traderet oravit veri sibi signa parentis. ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira mota magis dicti sibi criminis utraque caelo bracchia porrexit spectansque ad lumina solis 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis, nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris! nec longus labor est patrios tibi nosse penates. unde oritur, domus est terrae contermina nostrae: si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' emicat extemplo laetus post talia matris dicta suae Phaethon et concipit aethera mente Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos sidereis transit patriosque adit inpiger ortus. @1 @@@@{1LIBER II}1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem Aegaeona suis inmania terga lacertis Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, pars in mole sedens viridis siccare capillos, pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum. terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. haec super inposita est caeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. @@Quo simul adclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul; neque enim propiora ferebat lumina: purpurea velatus veste sedebat @1 in solio Phoebus claris lucente smaragdis. a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. @@Ipse loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' dixerat, at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit amplexuque dato 'nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus, quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud me tribuente feras! promissi testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum. @@Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret @1 non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis: sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? ardua prima via est et qua vix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor et pavida trepidat formidine pectus; ultima prona via est et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet. nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis? forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse: per insidias iter est formasque ferarum! utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri @1 Haemoniosque arcus violentique ora Leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi cervixque repugnat habenis._ at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignora certa petis: do pignora certa timendo et patrio pater esse metu probor. adspice vultus ecce meos; utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! denique quidquid habet dives, circumspice, mundus eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!' @@Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus. ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; @1 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae clara repercusso reddebant lumina Phoebo. @@Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit. @@Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis. iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae inposuitque comae radios praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit: 'si potes his saltem monitis parere parentis parce, puer, stimulis et fortius utere loris! sponte sua properant, labor est inhibere volentes. nec tibi derectos placeat via quinque per arcus! sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus arcton: hac sit iter_manifesta rotae vestigia cernes_ utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme nec summum molire per aethera currum! altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras; medio tutissimus ibis. neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, @1 neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram, inter utrumque tene! Fortunae cetera mando, quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto. dum loquor, Hesperio positas in litore metas umida nox tetigit; non est mora libera nobis! poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, dumque male optatos nondum premis inscius axes, quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!' @@Occupat ille levem iuvenali corpore currum statque super manibusque leves contingere habenas gaudet et invito grates agit inde parenti. @@Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere viam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus Euros. sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani. @1 @@Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. ipse pavet nec qua commissas flectat habenas nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. tum primum radiis gelidi caluere Triones et vetito frustra temptarunt aequore tingui, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras; te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. @@Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae, et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et valuisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit. quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque et modo, quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus, quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere valet nec nomina novit equorum. sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus @1 Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum: hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit. @@Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur, inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant. corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno. parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentis in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent; ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus: ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. @1 nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. @@Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus ferventisque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit; et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. @@Sanguine tum credunt in corpora summa vocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; nec sortita loco distantes flumina ripas tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis Peneosque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandros in undis, Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro; Nilus in extremum fugit perterritus orbem occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. @1 fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem; et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras; corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. @@Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra, quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est: 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, summe deum? liceat periturae viribus ignis igne perire tuo clademque auctore levare! vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'; (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines @1 inque oculis tantum, tantum super ora favillae! hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges humano generi, vobis quoque tura ministro? sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, at caeli miserere tui! circumspice utrumque: fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis, atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat vixque suis umeris candentem sustinet axem! si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, si quid adhuc superest, et rerum consule summae!' @@Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem ulterius potuit nec dicere plura suumque rettulit os in se propioraque manibus antra; at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat; sed neque quas posset terris inducere nubes tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque @1 expulit et saevis conpescuit ignibus ignes. consternantur equi et saltu in contraria facto colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: illic frena iacent, illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum sparsaque sunt late laceri vestigia currus. @@At Phaethon rutilos flamma populante capillos volvitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. Naides Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: &7hic& %146 &7sitvs& %146 &7est& %146 &7phaethon& %146 &7cvrrvs& %146 &7avriga& %146 &7paterni &7qvem& %146 &7si& %146 &7non& %146 &7tenvit& %146 &7magnis& %146 &7tamen& %146 &7excidit& %146 &7avsis& @@Nam pater obductos luctu miserabilis aegro condiderat vultus, et, si modo credimus, unum isse diem sine sole ferunt: incendia lumen praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens et laniata sinus totum percensuit orbem exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit ossa tamen peregrina condita ripa incubuitque loco nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. nec minus Heliades fletus et, inania morti @1 munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis non auditurum miseras Phaethonta querellas nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; illae more suo (nam morem fecerat usus) plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum maxima, cum vellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes; ad quam conata venire candida Lampetie subita radice retenta est; tertia, cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes; haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex perque gradus uterum pectusque umerosque manusque ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? non satis est: truncis avellere corpora temptat et teneros manibus ramos abrumpit, at inde sanguineae manant tamquam de vulnere guttae. 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus iamque vale'_cortex in verba novissima venit. inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. @@Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto @1 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro canaeque capillos dissimulant plumae collumque a pectore longe porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; stagna petit patulosque lacus ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis. @@Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum! quilibet alter agat portantes lumina currus! si nemo est omnesque dei non posse fatentur, ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat! tum sciet ignipedum vires expertus equorum non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' @@Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit. @1 colligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis. @@At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et, ne quid labefactum viribus ignis corruat, explorat. quae postquam firma suique roboris esse videt, terras hominumque labores perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi cura suae: fontesque et nondum audentia labi flumina restituit, dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. non erat huius opus lanam mollire trahendo nec positu variare comas; ubi fibula vestem, vitta coercuerat neglectos alba capillos; et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est. @@Ulterius medio spatium sol altus habebat, cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat. Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' @1 protinus induitur faciem cultumque Dianae atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum, in quibus es venata iugis?' de caespite virgo se levat et 'salve numen, me iudice' dixit, 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, nec moderata satis nec sic a virgine danda. qua venata foret silva, narrare parantem inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. illa quidem contra, quantum modo femina posset (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), illa quidem pugnat, sed quem superare puella, quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva; unde pedem referens paene est oblita pharetram tollere cum telis et quem suspenderat arcum. @@Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens et caede superba ferarum adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa; sed postquam pariter nymphas incedere vidit, sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. heu! quam difficile est crimen non prodere vultu! vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri nec toto est agmine prima, sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur. orbe resurgebant lunaria cornua nono, @1 cum de venatu fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas. ut loca laudavit, summas pede contigit undas; his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis: nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!' Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt; una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est, qua posita nudo patuit cum corpore crimen. attonitae manibusque uterum celare volenti 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!' Cynthia deque suo iussit secedere coetu. @@Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graves in idonea tempora poenas. causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit, 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu nota, Iovisque mei testatum dedecus esset. haud inpune feres: adimam tibi namque figuram, qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' dixit et adversam prensis a fronte capillis stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex: bracchia coeperunt nigris horrescere villis curvarique manus et aduncos crescere in unguis officioque pedum fungi laudataque quondam ora Iovi lato fieri deformia rictu. neve preces animos et verba precantia flectant, posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur; @1 mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. a! quotiens, sola non ausa quiescere silva, ante domum quondamque suis erravit in agris! a! quotiens per saxa canum latratibus acta est venatrixque metu venantum territa fugit! saepe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. @@Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem, quae restitit Arcade viso et cognoscenti similis fuit: ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere aventi vulnifico fuerat fixurus pectora telo: arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit et pariter raptos per inania vento inposuit caelo vicinaque sidera fecit. @@Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit: 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum @1 sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. et vero quisquam Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas sontibus inpono, sic est mea magna potestas! vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit cur non et pulsa ducit Iunone meoque collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? at vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo stupri mercede recepta pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!' @@Di maris adnuerant: habili Saturnia curru, ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, corve loquax, subito nigrantis versus in alas. nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales, ut aequaret totas sine labe columbas, nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno. lingua fuit damno: lingua faciente loquaci qui color albus erat, nunc est contrarius albo @1 @@Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter. quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix auditaque viae causa 'non utile carpis' inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae! quid fuerim quid simque vide meritumque require: invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent. abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur, Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque vident adporrectumque draconem. acta deae refero. pro quo mihi gratia talis redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae et ponar post noctis avem! mea poena volucres admonuisse potest, ne voce pericula quaerant. at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem me petiit!_ipsa licet hoc a Pallade quaeras: quamvis irata est, non hoc irata negabit. @1 nam me Phocaica clarus tellure Coroneus (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo divitibusque procis (ne me contemne) petebar: forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus, utque precando tempora cum blandis absumpsit inania verbis, vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo litus et in molli nequiquam lassor harena. inde deos hominesque voco; nec contigit ullum vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo: bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis; reicere ex umeris vestem molibar, at illa pluma erat inque cutem radices egerat imas; plangere nuda meis conabar pectora palmis, sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam; currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena, sed summa tollebar humo; mox alta per auras evehor et data sum comes inculpata Minervae. quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris crimine Nyctimene nostro successit honori? an quae per totam res est notissima Lesbon, non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem celat et a cunctis expellitur aethere toto.' @@Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.' @1 nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. laurea delapsa est audito crimine amantis, et pariter vultusque deo plectrumque colorque excidit, utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indevitato traiecit pectora telo. icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.' hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit; corpus inane animae frigus letale secutum est. @@Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; odit avem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes. quae postquam frustra temptata rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu. @1 ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis eripuit geminique tulit Chironis in antrum, sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum. @@Semifer interea divinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; ecce venit rutilis umeros protecta capillis filia centauri, quam quondam nympha Chariclo fluminis in rapidi ripis enixa vocavit Ocyroen: non haec artes contenta paternas edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. ergo ubi vaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas fas erit, idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, eque deo corpus fies exsangue deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto; teque ex aeterno patientem numina mortis @1 efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.' restabat fatis aliquid: suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. non fuerant artes tanti, quae numinis iram contraxere mihi: mallem nescisse futura! iam mihi subduci facies humana videtur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est: in equam cognataque corpora vertor. tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' talia dicenti pars est extrema querellae intellecta parum confusaque verba fuerunt; mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur sed simulantis equam, parvoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. tum digiti coeunt et quinos alligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas, pariterque novata est et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. @@Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. @1 dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros processisse boves: videt has Atlantide Maia natus et arte sua silvis occultat abactas. senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo rure senex; Battum vicinia tota vocabat. divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum. hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!' et dedit. accepta voces has reddidit hospes: 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,' et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire; mox redit et versa pariter cum voce figura 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme! iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis. risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito vetus est infamia saxo. @1 @@Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervae despectabat humum cultique arbusta Lycei. illa forte die castae de more puellae vertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris. inde revertentes deus adspicit ales iterque non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem: ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras. quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto virginibus praestantior omnibus Herse ibat eratque decus pompae comitumque suarum. obstipuit forma Iove natus et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit: volat illud et incandescit eundo et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. vertit iter caeloque petit terrena relicto nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque adpareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. @1 @@Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, Aglauros laevum, medium possederat Herse. quae tenuit laevum, venientem prima notavit Mercurium nomenque dei scitarier ausa est et causam adventus; cui sic respondit Atlantis Plei+onesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. nec fingam causas, tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici: Herse causa viae; faveas oramus amanti.' adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper viderat Aglauros flavae secreta Minervae, proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat: interea tectis excedere cogit. @@Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti aegida concuteret: subit, hanc arcana profana detexisse manu, tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. protinus Invidiae nigro squalentia tabo tecta petit: domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris et quae igne vacet semper, caligine semper abundet. huc ubi pervenit belli metuenda virago, @1 constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. concussae patuere fores. videt intus edentem vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, Invidiam visaque oculos avertit; at illa surgit humo pigre semesarumque relinquit corpora serpentum passuque incedit inerti. utque deam vidit formaque armisque decoram, ingemuit vultumque una ac suspiria duxit. pallor in ore sedet, macies in corpore toto. nusquam recta acies, livent robigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; risus abest, nisi quem visi movere dolores; nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum carpitque et carpitur una suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis: 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. @@Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit successurumque Minervae indoluit baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque polluit et tandem Tritonida conspicit arcem @1 ingeniis opibusque et festa pace virentem vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus inplet inspiratque nocens virus piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum, neve mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit cunctaque magna facit; quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte anxia luce gemit lentaque miserrima tabe liquitur, et glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur. saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, saepe velut crimen rigido narrare parenti; denique in adverso venientem limine sedit exclusura deum. cui blandimenta precesque verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit, 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!' caelestique fores virga patefecit: at illi surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri: illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues labitur, et pallent amisso sanguine venae; @1 utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit, nec conata loqui est nec, si conata fuisset, vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. @@Has ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte!' dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci litora iussa petunt, ubi magni filia regis ludere virginibus Tyriis comitata solebat. non bene conveniunt nec in una sede morantur maiestas et amor; sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis. quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. @1 colla toris exstant, armis palearia pendent, cornua vara quidem, sed quae contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma. nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: pacem vultus habet. miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur; sed quamvis mitem metuit contingere primo, mox adit et flores ad candida porrigit ora. gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt; et nunc adludit viridique exsultat in herba, nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; paulatimque metu dempto modo pectora praebet virginea plaudenda manu, modo cornua sertis inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo nescia, quem premeret, tergo considere tauri, cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis vestigia ponit in undis; inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum respicit et dextra cornum tenet, altera dorso inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes. @1 @@@@{1LIBER III}1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et poenam, si non invenerit, addit exilium, facto pius et sceleratus eodem. orbe pererrato (quis enim deprendere possit furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis vitat Agenorides Phoebique oracula supplex consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis, nullum passa iugum curvique inmunis aratri. hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.' vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, incustoditam lente videt ire iuvencam nullum servitii signum cervice gerentem. subsequitur pressoque legit vestigia gressu auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: bos stetit et tollens speciosam cornibus altis @1 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras atque ita respiciens comites sua terga sequentis procubuit teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae figit et ignotos montes agrosque salutat. @@Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros et petere e vivis libandas fontibus undas. silva vetus stabat nulla violata securi, et specus in media virgis ac vimine densus efficiens humilem lapidum conpagibus arcum uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. quem postquam Tyria lucum de gente profecti infausto tetigere gradu, demissaque in undas urna dedit sonitum, longo caput extulit antro caeruleus serpens horrendaque sibila misit. effluxere urnae manibus sanguisque reliquit corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, si totum spectes, geminas qui separat arctos. nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, @1 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, hos necat adflati funesta tabe veneni. @@Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: quae mora sit sociis, miratur Agenore natus vestigatque viros. tegumen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum teloque animus praestantior omni. ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi tergoris hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis, aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem sustulit et magnum magno conamine misit. illius inpulsu cum turribus ardua celsis moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit loricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis validos cute reppulit ictus; at non duritia iaculum quoque vicit eadem, quod medio lentae spinae curvamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum. ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. tum vero postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. ipse modo inmensum spiris facientibus orbem @1 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantis proturbat pectore silvas. cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta: furit ille et inania duro vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. iamque venenifero sanguis manare palato coeperat et virides adspergine tinxerat herbas; sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. pondere serpentis curvata est arbor et ima parte flagellari gemuit sua robora caudae. @@Dum spatium victor victi considerat hostis, vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' ille diu pavidus pariter cum mente colorem perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: ecce viri fautrix superas delapsa per auras Pallas adest motaeque iubet supponere terrae vipereos dentes, populi incrementa futuri. paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. inde (fide maius) glaebae coepere moveri, @1 primaque de sulcis acies adparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere vultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt. @@Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus exclamat 'nec te civilibus insere bellis!' atque ita terrigenis rigido de fratribus unum comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; hunc quoque qui leto dederat, non longius illo vivit et exspirat, modo quas acceperat auras, exemploque pari furit omnis turba, suoque Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. iamque brevis vitae spatium sortita iuventus sanguineam tepido plangebat pectore matrem, quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: hos operis comites habuit Sidonius hospes, cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem. @@Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, @1 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper exspectanda dies hominis, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. @@Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita, vosque, canes satiatae sanguine erili. at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, non scelus invenies; quod enim scelus error habebat? @@Mons erat infectus variarum caede ferarum, iamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum conpellat Hyantius ore: 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunaeque dies habuit satis; altera lucem cum croceis invecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque distat idem meta finditque vaporibus arva. sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' iussa viri faciunt intermittuntque laborem. @@Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulaverat artem ingenio natura suo; nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum; fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus. @1 hic dea silvarum venatu fessa solebat virgineos artus liquido perfundere rore. quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, altera depositae subiecit bracchia pallae, vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae percussere viro subitisque ululatibus omne inplevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis; tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, is fuit in vultu visae sine veste Dianae. quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem perfudit spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia verba futurae: 'nunc tibi me posito visam velamine narres, sit poteris narrare, licet!' nec plura minata @1 dat sparso capiti vivacis cornua cervi, dat spatium collo summasque cacuminat aures cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso vellere corpus; additus et pavor est: fugit Autonoeius heros et se tam celerem cursu miratur in ipso. ut vero vultus et cornua vidit in unda, 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est! ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. quid faciat? repetatne domum et regalia tecta an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud. @@Dum dubitat, videre canes, primique Melampus Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. inde ruunt alii rapida velocius aura, Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro deque lupo concepta Nape pecudesque secuta Poemenis et natis comitata Harpyia duobus et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce et niveis Leucon et villis Asbolos atris praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce et nigram medio frontem distinctus ab albo Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor @1 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa, quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!' verba animo desunt; resonat latratibus aether. prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: tardius exierant, sed per conpendia montis anticipata via est; dominum retinentibus illis, cetera turba coit confertque in corpore dentes. iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis et genibus pronis supplex similisque roganti circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. at comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et velut absentem certatim Actaeona clamant (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae. vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre, non etiam sentire canum fera facta suorum. undique circumstant, mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi, @1 nec nisi finita per plurima vulnera vita ira pharetratae fertur satiata Dianae. @@Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant: pars invenit utraque causas. sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria collectum paelice transfert in generis socios odium; subit ecce priori causa recens, gravidamque dolet de semine magni esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est contenta, et thalami brevis est iniuria nostri. concipit_id derat_manifestaque crimina pleno fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.' @@Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles nec nubes ante removit quam simulavit anum posuitque ad tempora canos sulcavitque cutem rugis et curva trementi @1 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. ergo ubi captato sermone diuque loquendo ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto, Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi nomine divorum thalamos iniere pudicos. nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' @@Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus. cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' laeta malo nimiumque potens perituraque amantis obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis opprimere: exierat iam vox properata sub auras. ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille non iurasse potest. ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, @1 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae: tela secunda vocant superi; capit illa domumque intrat Agenoream. corpus mortale tumultus non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora conplet. furtim illum primis Ino matertera cunis educat, inde datum nymphae Nyseides antris occuluere suis lactisque alimenta dedere. @@Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant diffusum nectare curas seposuisse graves vacuaque agitasse remissos cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.' illa negat. placuit quae sit sententia docti quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. nam duo magnorum viridi coeuntia silva corpora serpentum baculi violaverat ictu deque viro factus (mirabile) femina septem egerat autumnos; octavo rursus eosdem vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae' dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem forma prior rediit, genetivaque venit imago. arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa @1 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto nec pro materia fertur doluisse suique iudicis aeterna damnavit lumina nocte; at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit poenamque levavit honore. @@Ille per Aonias fama celeberrimus urbes inreprehensa dabat populo responsa petenti; prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope, quam quondam flumine curvo inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset tempora maturae visurus longa senectae, fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. vana diu visa est vox auguris: exitus illam resque probat letique genus novitasque furoris. namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuvenisque videri: multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; sed fuit in tenera tam dura superbia forma, nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. @@Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, reddere de multis ut verba novissima posset. fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset @1 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat. ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. o quotiens voluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces! natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. forte puer comitum seductus ab agmine fido dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem. respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. perstat et alternae deceptus imagine vocis 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam responsura sono 'coeamus' rettulit Echo et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; @1 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; extenuant vigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. inde latet silvis nulloque in monte videtur, omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. @@Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; gramen erat circa, quod proximus umor alebat, silvaque sole locum passura tepescere nullo. hic puer et studio venandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, dumque bibit, visae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem @1 haeret, ut e Pario formatum marmore signum; spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui; tecum venitque manetque; tecum discedet, si tu discedere possis! @@Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus ad circumstantes tendens sua bracchia silvas 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? et placet et video; sed quod videoque placetque, non tamen invenio'_tantus tenet error amantem_ 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens @1 nec via nec montes nec clausis moenia portis; exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore. posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis quove petitus abis? certe nec forma nec aetas est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! spem mihi nescio quam vultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis et, quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras! iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; uror amore mei: flammas moveoque feroque. quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. o utinam a nostro secedere corpore possem! votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; nunc duo concordes anima moriemur in una.' @@Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto @1 reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire, 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!' dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis. pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem. quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu'; cumque suos manibus percusserat ille lacertos, haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo. ille caput viridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua. planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, @1 planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem inveniunt foliis medium cingentibus albis. @@Cognita res meritam vati per Achaidas urbes attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus contemptor superum Pentheus praesagaque ridet verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae obicit. ille movens albentia tempora canis 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres! namque dies aderit, quam non procul auguror esse, qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores. eveniet! neque enim dignabere numen honore, meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' talia dicentem proturbat Echione natus; dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. @@Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu @1 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant? vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque interiit: at vos pro fama vincite vestra! ille dedit leto fortes: vos pellite molles et patrium retinete decus! si fata vetabant stare diu Thebas, utinam tormenta virique moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; at nunc a puero Thebae capientur inermi, quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, sed madidus murra crinis mollesque coronae purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. an satis Acrisio est animi, contemnere vanum numen et Argolicas venienti claudere portas: Penthea terrebit cum totis advena Thebis? ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque @1 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!' hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. acrior admonitu est inritaturque retenta et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere vidi; at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. @@Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, 'o periture tuaque aliis documenta dature morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!' ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis decipere et calamo salientis ducere pisces. ars illi sua census erat; cum traderet artem, "accipe, quas habeo, studii successor et heres," dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit @1 praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos. forte petens Delum Chiae telluris ad oras adplicor et dextris adducor litora remis doque levis saltus udaeque inmittor harenae: nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas; ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque voco repetoque carinam. "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, utque putat, praedam deserto nactus in agro, virginea puerum ducit per litora forma. ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!" Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi. hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. @1 "non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris" inque aditu obsisto: furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exilium dira poenam pro caede luebat; is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus. inpia turba probat factum; tum denique Bacchus (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, huc ope perveni? quo me deferre paratis?" "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus ede velis!" dixit; "terra sistere petita." "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros! illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus." per mare fallaces perque omnia numina iurant sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete," pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu pars mihi significat, pars quid velit ore susurro. obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi meque ministerio scelerisque artisque removi. @1 increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque explet opus Naxoque petit diversa relicta. tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis "non haec mihi litora, nautae, promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est! quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?" iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras ridet et inpellit properantibus aequora remis. per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo est deus) adiuro, tam me tibi vera referre quam veri maiora fide: stetit aequore puppis haud aliter, quam si siccam navale teneret. illi admirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant: inpediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam; quem circa tigres simulacraque inania lyncum pictarumque iacent fera corpora pantherarum. exsiluere viri, sive hoc insania fecit sive timor, primusque Medon nigrescere toto corpore et expresso spinae curvamine flecti incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit "verteris?" et lati rictus et panda loquenti @1 naris erat, squamamque cutis durata trahebat. at Libys obstantis dum vult obvertere remos, in spatium resilire manus breve vidit et illas iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. alter ad intortos cupiens dare bracchia funes bracchia non habuit truncoque repandus in undas corpore desiluit: falcata novissima cauda est, qualia dividuae sinuantur cornua lunae. undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus: pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens "corde metum Diamque tene!" delatus in illam accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' @@'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' inquit 'ut ira mora vires absumere posset. praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris corpora tormentis Stygiae demittite nocti!' protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis; et dum crudelia iussae instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis sponte sua fama est nullo solvente catenas. @@Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron cantibus et clara bacchantum voce sonabat. @1 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem, Penthea sic ictus longis ululatibus aether movit, et audito clamore recanduit ira. @@Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: hic oculis illum cernentem sacra profanis prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores! ille aper, in nostris errat qui maximus agris, ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!' illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens dereptis vulnera membris 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue collaque iactavit movitque per aera crinem avulsumque caput digitis conplexa cruentis clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!' non citius frondes autumni frigore tactas iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. talibus exemplis monitae nova sacra frequentant turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras. @1 @@@@{1LIBER IV}1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iovis sociasque sorores inpietatis habet. festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos iusserat et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat: parent matresque nurusque telasque calathosque infectaque pensa reponunt turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus et cum Lenaeo genialis consitor uvae Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, @1 tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque decolor extremo qua tinguitur India Gange. Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantis ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello. quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una femineae voces inpulsaque tympana palmis concavaque aera sonant longoque foramine buxus. @@'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas aut stamina pollice versant aut haerent telae famulasque laboribus urguent. e quibus una levi deducens pollice filum 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 'utile opus manuum vario sermone levemus perque vices aliquid, quod tempora longa videri non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' dicta probant primamque iubent narrare sorores. illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus artus stagna Palaestini credunt motasse figura, @1 an magis, ut sumptis illius filia pennis extremos albis in turribus egerit annos, nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, talibus orsa modis lana sua fila sequente: @@'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. notitiam primosque gradus vicinia fecit, tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, sed vetuere patres: quod non potuere vetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo. conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret, paries domui communis utrique. id vitium nulli per saecula longa notatum_ quid non sentit amor?_primi vidistis amantes et vocis fecistis iter, tutaeque per illud murmure blanditiae minimo transire solebant. saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? @1 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad amicas transitus auris." talia diversa nequiquam sede locuti sub noctem dixere "vale" partique dedere oscula quisque suae non pervenientia contra. postera nocturnos Aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas: ad solitum coiere locum. tum murmure parvo multa prius questi statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, neve sit errandum lato spatiantibus arvo, conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, ardua morus, erat, gelido contermina fonti. pacta placent; et lux, tarde discedere visa, praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. @@'Callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos adopertaque vultum pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. audacem faciebat amor. venit ecce recenti caede leaena boum spumantis oblita rictus depositura sitim vicini fontis in unda; quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniavit amictus. @1 serius egressus vestigia vidit in alto pulvere certa ferae totoque expalluit ore Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, e quibus illa fuit longa dignissima vita; nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui iussi nocte venires nec prior huc veni. nostrum divellite corpus et scelerata fero consumite viscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe leones! sed timidi est optare necem." velamina Thisbes tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tinguit pendentia mora colore. @@'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit; utque locum et visa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. @1 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos et laniata comas amplexaque corpus amatum vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in vultibus oscula figens "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!" ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos Pyramus erexit visaque recondidit illa. @@'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. persequar extinctum letique miserrima dicar causa comesque tui: quique a me morte revelli heu sola poteras, poteris nec morte revelli. hoc tamen amborum verbis estote rogati, o multum miseri meus illiusque parentes, ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit, conponi tumulo non invideatis eodem; at tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." @1 dixit et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.' @@Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, cepit amor Solem: Solis referemus amores. primus adulterium Veneris cum Marte putatur hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. indoluit facto Iunonigenaeque marito furta tori furtique locum monstravit, at illi et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat excidit: extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat. non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno; utque levis tactus momentaque parva sequantur, efficit et lecto circumdata collocat arte. ut venere torum coniunx et adulter in unum, arte viri vinclisque nova ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas inmisitque deos; illi iacuere ligati turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat sic fieri turpis; superi risere, diuque haec fuit in toto notissima fabula caelo. @@'Exigit indicii memorem Cythereia poenam @1 inque vices illum, tectos qui laesit amores, laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, ureris igne novo; quique omnia cernere debes, Leucothoen spectas et virgine figis in una, quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo temperius caelo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumalis porrigis horas; deficis interdum, vitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres. nec tibi quod lunae terris propioris imago obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, gentis odoriferae quam formosissima partu edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque septimus a prisco numeratur origine Belo. @@'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori. dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, @1 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso. ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve eripite arbitrium matri secreta loquendi." paruerant, thalamoque deus sine teste relicto "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis. ipse timor decuit. nec longius ille moratus in veram rediit speciem solitumque nitorem; at virgo quamvis inopino territa visu victa nitore dei posita vim passa querella est. @@'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatamque parenti indicat. ille ferox inmansuetusque precantem tendentemque manus ad lumina Solis et "ille vim tulit invitae" dicentem defodit alta crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere vultus; nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: nil illo fertur volucrum moderator equorum @1 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem; sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. protinus inbutum caelesti nectare corpus delicuit terramque suo madefecit odore, virgaque per glaebas sensim radicibus actis turea surrexit tumulumque cacumine rupit. @@'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. tabuit ex illo dementer amoribus usa; nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque sedit humo nuda nudis incompta capillis, perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo; tantum spectabat euntis ora dei vultusque suos flectebat ad illum. membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas; est in parte rubor violaeque simillimus ora flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' dixerat, et factum mirabile ceperat auris; pars fieri potuisse negant, pars omnia veros posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. @@Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. @1 quae radio stantis percurrens stamina telae 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in parvos versum cum Smilace flores praetereo dulcique animos novitate tenebo. @@'Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis enervet tactosque remolliat artus, discite. causa latet, vis est notissima fontis. Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idaeis enutrivere sub antris, cuius erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota videre flumina gaudebat, studio minuente laborem. ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae; non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis. nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, @1 solaque naiadum celeri non nota Dianae. saepe suas illi fama est dixisse sorores "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras et tua cum duris venatibus otia misce!" nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, cum puerum vidit visumque optavit habere. @@'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus et finxit vultum et meruit formosa videri. tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; sed longe cunctis longeque beatior illa, si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. poscenti nymphae sine fine sororia saltem @1 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, hospes" ait simulatque gradu discedere verso, tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit flexuque genu submisit; at ille, scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, huc it et hinc illuc et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; nec mora, temperie blandarum captus aquarum mollia de tenero velamina corpore ponit. tum vero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus; vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens. ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis signa tegat claro vel candida lilia vitro. "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus, invitaque pectora tangit, et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; denique nitentem contra elabique volentem inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas; utve solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem @1 continet ex omni dimissis parte flagellis. perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae denegat; illa premit commissaque corpore toto sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto." vota suos habuere deos; nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una. velut, si quis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit, sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. @@'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas semimarem fecisse videt mollitaque in illis membra, manus tendens, sed iam non voce virili Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde semivir et tactis subito mollescat in undis!" motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' @@Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles urguet opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, resque fide maior, coepere virescere telae inque hederae faciem pendens frondescere vestis; pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, @1 palmite mutantur; de stamine pampinus exit; purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. iamque dies exactus erat, tempusque subibat, quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, fumida iamdudum latitant per tecta sorores diversaeque locis ignes ac lumina vitant, dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna; nec qua perdiderint veterem ratione figuram, scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, sustinuere tamen se perlucentibus alis conataeque loqui minimam et pro corpore vocem emittunt peraguntque levi stridore querellas. tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae nocte volant seroque tenent a vespere nomen. @@Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque novi matertera vires narrat ubique dei de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores: adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus @1 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare viscera matri et triplices operire novis Minyeidas alis: nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), quidque furor valeat, Penthea caede satisque ac super ostendit: cur non stimuletur eatque per cognata suis exempla furoribus Ino?' @@Est via declivis funesta nubila taxo: ducit ad infernas per muta silentia sedes; Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulcris: pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. mille capax aditus et apertas undique portas urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille nec ulli exiguus populo est turbamve accedere sentit. errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. @@Sustinet ire illuc caelesti sede relicta (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno; quo simul intravit sacroque a corpore pressum ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora @1 et tres latratus semel edidit; illa sorores Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen: carceris ante fores clausas adamante sedebant deque suis atros pectebant crinibus angues. quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae; sedes scelerata vocatur: viscera praebebat Tityos lanianda novemque iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; volvitur Ixion et se sequiturque fugitque, molirique suis letum patruelibus ausae adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. @@Quos omnes acie postquam Saturnia torva vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum regia dives habet, qui me cum coniuge semper sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. imperium, promissa, preces confundit in unum sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum desere teque refer caeli melioris ad auras.' @1 laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. @@Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam, tortoque incingitur angue egrediturque domo. Luctus comitatur euntem et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. limine constiterat: postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas solque locum fugit. monstris est territa coniunx, territus est Athamas, tectoque exire parabant: obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque vipereis distendens bracchia nodis caesariem excussit: motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit, at illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant inspirantque graves animas; nec vulnera membris ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti coxerat aere cavo viridi versata cicuta; dumque pavent illi, vergit furiale venenum pectus in amborum praecordiaque intima movit. @1 tum face iactata per eundem saepius orbem consequitur motis velociter ignibus ignes. sic victrix iussique potens ad inania magni regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. @@Protinus Aeolides media furibundus in aula clamat 'io, comites, his retia tendite silvis! hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena' utque ferae sequitur vestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox; tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; occupat hunc (vires insania fecerat) Ino seque super pontum nullo tardata timore mittit onusque suum; percussa recanduit unda. @@At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, @1 magna quidem posco, sed tu miserere meorum, iactari quos cernis in Ionio inmenso, et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, quod mortale fuit, maiestatemque verendam inposuit nomenque simul faciemque novavit Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. @@Sidoniae comites, quantum valuere secutae signa pedum, primo videre novissima saxo; nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum scissae cum veste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saevae invidiam fecere deae. convicia Iuno non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit 'in freta reginam' saltumque datura moveri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; altera, dum solito temptat plangore ferire pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; saxea facta manus in easdem porrigit undas; huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, duratos subito digitos in crine videres: @1 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo aequora destringunt summis Ismenides alis. @@Nescit Agenorides natam parvumque nepotem aequoris esse deos; luctu serieque malorum victus et ostentis, quae plurima viderat, exit conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, non sua se premeret, longisque erroribus actus contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. iamque malis annisque graves dum prima retractant fata domus releguntque suos sermone labores, 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? quem si cura deum tam certa vindicat ira, ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis variari corpora guttis in pectusque cadit pronus, commissaque in unum paulatim tereti tenuantur acumine crura. bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' @1 ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas, nec verba volenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?' dixerat, ille suae lambebat coniugis ora inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa lubrica permulcet cristati colla draconis, et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras, nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. @@Sed tamen ambobus versae solacia formae magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achai+a templis; solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis Argolicae contraque deum ferat arma genusque non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) tam violasse deum quam non agnosse nepotem @1 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis, cumque super Libycas victor penderet harenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; quas humus exceptas varios animavit in angues, unde frequens illa est infestaque terra colubris. @@Inde per inmensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque supervolat orbem. ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, iamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. hic hominum cunctos ingenti corpore praestans Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis et fessos excipit axes. mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum vicinia nulla premebat; arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; sive es mirator rerum, mirabere nostras; hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: @1 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.' id metuens solidis pomaria clauserat Atlas moenibus et vasto dederat servanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes. huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. viribus inferior (quis enim par esset Atlantis viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae ipse retro versus squalentia protulit ora. quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne cum tot sideribus caelum requievit in illo. @@Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos, admonitorque operum caelo clarissimus alto Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit. gentibus innumeris circumque infraque relictis Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. illic inmeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; @1 quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas. ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet adpellare virum virgo, manibusque modestos celasset vultus, si non religata fuisset; lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat, et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor. conclamat virgo: genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed iustius illa, nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent, cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est. hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis aerias ausus iactatis ire per auras, @1 praeferrer cunctis certe gener; addere tantis dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: ut mea sit servata mea virtute, paciscor.' accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant promittuntque super regnum dotale parentes. @@Ecce, velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli, cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa arduus in nubes abiit: ut in aequore summo umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram, utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis versat apri, quem turba canum circumsona terret. ille avidos morsus velocibus effugit alis quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda desinit in piscem, falcato verberat ense; @1 belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus ore vomit: maduere graves adspergine pennae. nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere conspexit scopulum, qui vertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra ter quater exegit repetita per ilia ferrum. litora cum plausu clamor superasque deorum inplevere domos: gaudent generumque salutant auxiliumque domus servatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis incedit virgo, pretiumque et causa laboris. ipse manus hausta victrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore virgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque novum ramis et fronde rigorem. at pelagi nymphae factum mirabile temptant pluribus in virgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant iactata per undas: nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere quodque vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. @@Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae, alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. @1 protinus Andromedan et tanti praemia facti indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes, sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant; reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis. @@Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quaerit Lyncides moresque animumque virorum; qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque artibus abstuleris crinita draconibus ora!' narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem esse locum solidae tutum munimine molis; cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas unius partitas luminis usum; id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, eripuisse caput collo; pennisque fugacem Pegason et fratrem matris de sanguine natos. @1 @@Addidit et longi non falsa pericula cursus, quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto et quae iactatis tetigisset sidera pennis; ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus ex numero procerum quaerens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues. hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, accipe quaesiti causam. clarissima forma multorumque fuit spes invidiosa procorum illa, nec in tota conspectior ulla capillis pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae dicitur: aversa est et castos aegide vultus nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.' @1 @@@@{1LIBER V}1 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros agmine commemorat, fremida regalia turba atria conplentur, nec coniugialia festa qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis. primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis redditur? hac vitam servatae dote rependis? quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. @1 scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' @@Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu alterno spectans petat hunc ignorat an illum: cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus exsiluit teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset: et (indignum) scelerato profuit ara. fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori; sed limine tecti exierat Cepheus testatus iusque fidemque hospitiique deos, ea se prohibente moveri. bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem datque animos. @@Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis @1 creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; ornabant aurata monilia collum et madidos murra curvum crinale capillos; ille quidem iaculo quamvis distantia misso figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora. @@Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit; 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum dixerat: emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit. vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae Acrisioniades adigitque in pectus; at ille iam moriens oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque adclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis. @@Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugman, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. @1 @@At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem et resupinus humum moribundo vertice pulsat. inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos. @@Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum. ille tuens oculis inmitem Phinea torvis 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!' iamque remissurus tractum de corpore telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. @@Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis Emathion, aequi cultor timidusque deorum, qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma; huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput, quod protinus incidit arae atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit et medios animam exspiravit in ignes. @1 @@Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon invicti, vinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos Ampycus albenti velatus tempora vitta, tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; iussus eras celebrare dapes festumque canendo. quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit; concidit et digitis morientibus ille retemptat fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis, at ille procubuit terrae mactati more iuvenci. demere temptabat laevi quoque robora postis Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit. sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, dives agri Dorylas, quo non possederat alter latius aut totidem tollebat turis acervos. huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam @1 ultor Abantiades; media quae nare recepta cervice exacta est in partesque eminet ambas; dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, matre satos una, diverso vulnere fudit: nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus matre Palaestina dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam ventura videre, tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. @@Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx cum genetrice favent ululatuque atria conplent, sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, pollutosque simul multo Bellona penates sanguine perfundit renovataque proelia miscet. @@Circueunt unum Phineus et mille secuti Phinea: tela volant hiberna grandine plura praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae tutaque terga gerens adversaque in agmina versus sustinet instantes: instabat parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. tigris ut auditis diversa valle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris @1 contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, sed furit et cupiens alto dare vulnera collo non circumspectis exactum viribus ensem fregit, in extrema percussae parte columnae: lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. non tamen ad letum causas satis illa valentes plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. @@Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros, si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora. 'quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. proximus huic Ampyx animi plenissima magni pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelaverat auro, 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis: magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis in medio suppressa sono est, adapertaque velle ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum @1 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!' incursurus erat: tenuit vestigia tellus, inmotusque silex armataque mansit imago. @@Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet vultus mirantis in ore. nomina longa mora est media de plebe virorum dicere: bis centum restabant corpora pugnae, Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. @@Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; sed quid agat? simulacra videt diversa figuris adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum poscit opem credensque parum sibi proxima tangit corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex confessasque manus obliquaque bracchia tendens 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae, tolle, precor! non nos odium regnique cupido conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, @1 et possum tribuisse et magnum est munus inerti,_ pone metum!_tribuam: nullo violabere ferro. quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, ad quam se trepido Phineus obverterat ore. tum quoque conanti sua vertere lumina cervix deriguit, saxoque oculorum induruit umor, sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. @@Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inmeriti vindex ultorque parentis adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce torva colubriferi superavit lumina monstri. @@Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, nec iuvenis virtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus exerces odium, nec iniqua finis in ira est; detrectas etiam laudem fictamque Medusae arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri. parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. @@Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri @1 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum via visa brevissima, Thebas virgineumque Helicona petit. quo monte potita constitit et doctas sic est adfata sorores: 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. is mihi causa viae; volui mirabile factum cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.' excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. vera tamen fama est: est Pegasus huius origo fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. quae mirata diu factas pedis ictibus undas silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, in partem ventura chori Tritonia nostri, vera refers meritoque probas artesque locumque, et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus vertitur, et nondum tota me mente recepi. Daulida Threicio Phoceaque milite rura ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; templa petebamus Parnasia: vidit euntes nostraque fallaci veneratus numina vultu "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit @1 "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem" (imber erat) "vitare meo; subiere minores saepe casas superi." dictis et tempore motae adnuimusque viro primasque intravimus aedes. desierant imbres, victoque aquilonibus austro fusca repurgato fugiebant nubila caelo: inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. ipse secuturo similis stetit arduus arce "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem" seque iacit vecors e summae culmine turris et cadit in vultus discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' @@Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, voxque salutantum ramis veniebat ab altis. suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes unde sonent hominemque putat Iove nata locutum; ales erat. numeroque novem sua fata querentes institerant ramis imitantes omnia picae. miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae auxerunt volucrum victae certamine turbam. Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. intumuit numero stolidarum turba sororum perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit proelia voce: "desinite indoctum vana dulcedine vulgus fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis, @1 Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte vincemur totidemque sumus: vel cedite victae fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos cedemus campis! dirimant certamina nymphae." @@'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum turpius; electae iurant per flumina nymphae factaque de vivo pressere sedilia saxo. tunc sine sorte prior quae se certare professa est, bella canit superum falsoque in honore gigantas ponit et extenuat magnorum facta deorum; emissumque ima de sede Typhoea terrae caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus ceperit et septem discretus in ostia Nilus. huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat et se mentitis superos celasse figuris; "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis." @@'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: poscimur Aonides,_sed forsitan otia non sint, nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.' 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!' Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra; Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; surgit et inmissos hedera collecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas @1 atque haec percussis subiungit carmina nervis: "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim carmina digna dea! certe dea carmine digna est. @@'"Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urguet aetherias ausum sperare Typhoea sedes. nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. saepe remoliri luctatur pondera terrae oppidaque et magnos devolvere corpore montes: inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras. hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae. postquam exploratum satis est loca nulla labare depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens natumque amplexa volucrem 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, @1 inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni. tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti victa domas ipsumque, regit qui numina ponti: Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque imperium profers? agitur pars tertia mundi, et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem. @@'"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. silva coronat aquas cingens latus omne suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus; frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque inplet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo est properatus amor. dea territa maesto @1 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, collecti flores tunicis cecidere remissis, tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem. raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum rupta ferventia terra et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus. @@'"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, quod coit angustis inclusum cornibus aequor: hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit; 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda, non rapienda fuit. quodsi conponere magnis parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' dixit et in partes diversas bracchia tendens obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit; icta viam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit. @1 @@'"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis iura sui maerens, inconsolabile vulnus mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas extenuatur aquas: molliri membra videres, ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, caerulei crines digitique et crura pedesque (nam brevis in gelidas membris exilibus undas transitus est); post haec umeri tergusque latusque pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; denique pro vivo vitiatas sanguine venas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. @@'"Interea pavidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo. illam non udis veniens Aurora capillis cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. fessa labore sitim conceperat, oraque nulli conluerant fontes, cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit; at inde prodit anus divamque videt lymphamque roganti dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. dum bibit illa datum, duri puer oris et audax constitit ante deam risitque avidamque vocavit. offensa est neque adhuc epota parte loquentem cum liquido mixta perfudit diva polenta: conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, crura gerit; cauda est mutatis addita membris, inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, @1 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. mirantem flentemque et tangere monstra parantem fugit anum latebramque petit aptumque pudori nomen habet variis stellatus corpora guttis. @@'"Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, omnia narrasset; sed et os et lingua volenti dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro Persephones zonam summis ostendit in undis. quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis. nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit. fertilitas terrae latum vulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; sideraque ventique nocent, avidaeque volucres @1 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen. @@'"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe et frugum genetrix, inmensos siste labores neve tibi fidae violenta irascere terrae. terra nihil meruit patuitque invita rapinae, nec sum pro patria supplex: huc hospita veni. Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva. mota loco cur sim tantique per aequoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris. mihi pervia tellus praebet iter, subterque imas ablata cavernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, visa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit, utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias: ibi toto nubila vultu ante Iovem passis stetit invidiosa capillis @1 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu. en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus, dummodo reddat eam! neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.' Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus addere vera placet, non hoc iniuria factum, verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi?_sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' @@'"Dixerat, at Cereri certum est educere natam; non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, puniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo, solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris; vidit et indicio reditum crudelis ademit. @1 ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis inque caput crescit longosque reflectitur ungues vixque movet natas per inertia bracchia pennas foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, ignavus bubo, dirum mortalibus omen. @@'"Hic tamen indicio poenam linguaque videri commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, protinus, et vestram sentirent aequora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis facilesque deos habuistis et artus vidistis vestros subitis flavescere pennis. ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit. @@'"At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo volventem dividit annum: nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. vertitur extemplo facies et mentis et oris; nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. @1 @@'"Exigit alma Ceres nata secura recepta, quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. conticuere undae, quarum dea sustulit alto fonte caput viridesque manu siccata capillos fluminis Elei veteres narravit amores. 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit 'una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses. sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, quamvis fortis eram, formosae nomen habebam, nec mea me facies nimium laudata iuvabat, quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote corporis erubui crimenque placere putavi. lassa revertebar (memini) Stymphalide silva; aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum: invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras. accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor molliaque inpono salici velamina curvae nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia iacto, nescio quod medio sensi sub gurgite murmur territaque insisto propioris margine ripae. "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis, "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore. @1 sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum visa paratior illi. sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urguere columbas. usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin currere sustinui, nec me velocior ille; sed tolerare diu cursus ego viribus inpar non poteram, longi patiens erat ille laboris. per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri. sol erat a tergo: vidi praecedere longam ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales vittas adflabat anhelitus oris. fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!" mota dea est spissisque ferens e nubibus unam me super iniecit: lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quaerit bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!" quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, si qua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus? non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit longius ulla pedum: servat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, @1 quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. sed enim cognoscit amatas amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis advehor Ortygiam, quae me cognomine divae grata meae superas eduxit prima sub auras.' @@'"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae. iam super Europen sublimis et Asida terram vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras. rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates. qua veniat, causamque viae nomenque rogatus et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae; Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' barbarus invidit tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum adgreditur ferro: conantem figere pectus @1 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales." @@'Finierat doctos e nobis maxima cantus; at nymphae vicisse deas Helicona colentes concordi dixere sono: convicia victae cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis supplicium meruisse parum est maledictaque culpae additis et non est patientia libera nobis, ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur." rident Emathides spernuntque minacia verba, conantesque loqui et magno clamore protervas intentare manus pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis, alteraque alterius rigido concrescere rostro ora videt volucresque novas accedere silvis; dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae aere pendebant, nemorum convicia, picae. Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.' @1 @@@@{1LIBER VI}1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat. non illa loco nec origine gentis clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; occiderat mater, sed et haec de plebe suoque aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes quaesierat studio nomen memorabile, quamvis orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. huius ut adspicerent opus admirabile, saepe deseruere sui nymphae vineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas. nec factas solum vestes, spectare iuvabat tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, @1 seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!' @@Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. consilium ne sperne meum: tibi fama petatur inter mortales faciendae maxima lanae; cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit vixque manum retinens confessaque vultibus iram talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 'mentis inops longaque venis confecta senecta, et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; consilii satis est in me mihi, neve monendo profecisse putes, eadem est sententia nobis. cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo, sed tamen erubuit, subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu. @1 perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat nec monet ulterius nec iam certamina differt. haud mora, constituunt diversis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas: tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes. utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes bracchia docta movent, studio fallente laborem. illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae; qualis ab imbre solent percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum; in quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum. @@Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce pingit et antiquam de terrae nomine litem. bis sex caelestes medio Iove sedibus altis augusta gravitate sedent; sua quemque deorum inscribit facies: Iovis est regalis imago; stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, @1 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae; mirarique deos: operis Victoria finis. ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, quod pretium speret pro tam furialibus ausis quattuor in partes certamina quattuor addit, clara colore suo, brevibus distincta sigillis: Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, nomina summorum sibi qui tribuere deorum; altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bellum; pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; isque gradus templi, natarum membra suarum, amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. circuit extremas oleis pacalibus oras (is modus est) operisque sua facit arbore finem. @@Maeonis elusam designat imagine tauri Europam: verum taurum, freta vera putares; ipsa videbatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque vereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas. fecit et Asterien aquila luctante teneri, @1 fecit olorinis Ledam recubare sub alis; addidit, ut satyri celatus imagine pulchram Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, et te flava comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit volucrem crinita colubris mater equi volucris, sensit delphina Melantho: omnibus his faciemque suam faciemque locorum reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos. @@Non illud Pallas, non illud carpere Livor possit opus: doluit successu flava virago et rupit pictas, caelestia crimina, vestes, utque Cytoriaco radium de monte tenebat, ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. non tulit infelix laqueoque animosa ligavit guttura: pendentem Pallas miserata levavit atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit, 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' post ea discedens sucis Hecateidos herbae @1 sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae defluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est: in latere exiles digiti pro cruribus haerent, cetera venter habet, de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas. @@Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; nec tamen admonita est poena popularis Arachnes, cedere caelitibus verbisque minoribus uti. multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regni sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, ut sua progenies; et felicissima matrum dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. nam sata Tiresia venturi praescia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem: ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant turaque dant sanctis et verba precantia flammis. @@Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos @1 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis caelestes? aut cur colitur Latona per aras, numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas; Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque viroque reguntur. in quamcumque domus adverti lumina partem, inmensae spectantur opes; accedit eodem digna dea facies; huc natas adice septem et totidem iuvenes et mox generosque nurusque! quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negavit! nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: exsul erat mundi, donec miserata vagantem "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" instabilemque locum Delos dedit. illa duorum facta parens: uteri pars haec est septima nostri. sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. maior sum quam cui possit Fortuna nocere, multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. @1 excessere metum mea iam bona. fingite demi huic aliquid populo natorum posse meorum: non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? ite_satis pro re sacri_laurumque capillis ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet, tacito venerantur murmure numen. @@Indignata dea est summoque in vertice Cynthi talibus est dictis gemina cum prole locuta: 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. nec dolor hic solus; diro convicia facto Tantalis adiecit vosque est postponere natis ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' adiectura preces erat his Latona relatis: 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. @@Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subiectas ungula glaebas. pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graves moderantur habenas. e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam @1 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa tela gerit frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo. proximus audito sonitu per inane pharetrae frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris nube fugit visa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: frena tamen dantem non evitabile telum consequitur, summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque volvitur et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem inposuere labori, transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita nervo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt. adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, inque pio cadit officio; nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro. quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis eruta cumque anima cruor est effusus in auras. at non intonsum simplex Damasicthona vulnus @1 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua mollia nervosus facit internodia poples. dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura. ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' dixerat ignarus non omnes esse rogandos 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille vulnere, non alte percusso corde sagitta. @@Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse irascentemque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem. heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submoverat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti! corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes; a quibus ad caelum liventia bracchia tollens 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!' @1 @@Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; qui praeter Nioben unam conterruit omnes: illa malo est audax. stabant cum vestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; e quibus una trahens haerentia viscere tela inposito fratri moribunda relanguit ore; altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. sexque datis leto diversaque vulnera passis ultima restabat; quam toto corpore mater, tota veste tegens 'unam minimamque relinque! de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit exanimes inter natos natasque virumque deriguitque malis; nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et venae desistunt posse moveri; nec flecti cervix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. flet tamen et validi circumdata turbine venti in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. @@Tum vero cuncti manifestam numinis iram femina virque timent cultuque inpensius omnes @1 magna gemelliparae venerantur numina divae; utque fit, a facto propiore priora renarrant. e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris non inpune deam veteres sprevere coloni. res obscura quidem est ignobilitate virorum, mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque prodigio notum. nam me iam grandior aevo inpatiensque viae genitor deducere lectos iusserat inde boves gentisque illius eunti ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi. Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx orbem interdixit, quam vix erratica Delos orantem accepit tum, cum levis insula nabat; illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit invita geminos Latona noverca. hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos. iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciae longo dea fessa labore @1 sidereo siccata sitim collegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati. forte lacum mediocris aquae prospexit in imis vallibus; agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam; accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas: ad publica munera veni; quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim. caret os umore loquentis, et fauces arent, vixque est via vocis in illis. haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor accepisse simul: vitam dederitis in unda. hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. quem non blanda deae potuissent verba movere? hi tamen orantem perstant prohibere minasque, ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbavere lacus imoque e gurgite mollem huc illuc limum saltu movere maligno. distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra verba minora dea tollensque ad sidera palmas 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' @1 eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes litibus exercent linguas pulsoque pudore, quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus; terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' @@Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' clamanti cutis est summos direpta per artus, nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat, detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla pelle micant venae; salientia viscera possis et perlucentes numerare in pectore fibras. illum ruricolae, silvarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis lanigerosque greges armentaque bucera pavit. fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac venis perbibit imis; quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. @1 inde petens rapidus ripis declivibus aequor Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. @@Talibus extemplo redit ad praesentia dictis vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, qui locus est iuguli medius summique lacerti, defuit: inpositum est non conparentis in usum partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. @@Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae oravere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae et nondum torvae Calydon invisa Dianae Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo; credere quis posset? solae cessastis Athenae. obstitit officio bellum, subvectaque ponto barbara Mopsopios terrebant agmina muros. @@Threicius Tereus haec auxiliaribus armis fuderat et clarum vincendo nomen habebat; @1 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem et genus a magno ducentem forte Gradivo conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit. hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, quaque data est claro Pandione nata tyranno quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari: usque adeo latet utilitas. @@Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori, vel soror huc veniat: redituram tempore parvo promittes socero; magni mihi muneris instar germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas in freta deduci veloque et remige portus Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. ut primum soceri data copia, dextera dextrae iungitur, et fausto committitur omine sermo. coeperat, adventus causam, mandata referre coniugis et celeres missae spondere recursus: ecce venit magno dives Philomela paratu, divitior forma; quales audire solemus naidas et dryadas mediis incedere silvis, @1 si modo des illis cultus similesque paratus. non secus exarsit conspecta virgine Tereus, quam si quis canis ignem supponat aristis aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. digna quidem facies; sed et hunc innata libido exstimulat, pronumque genus regionibus illis in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque inpendere regnum aut rapere et saevo raptam defendere bello; et nihil est, quod non effreno captus amore ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. iamque moras male fert cupidoque revertitur ore ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa. facundum faciebat amor, quotiensque rogabat ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat. addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. pro superi, quantum mortalia pectora caecae noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus creditur esse pius laudemque a crimine sumit. quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, perque suam contraque suam petit ipsa salutem. spectat eam Tereus praecontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens vellet: neque enim minus inpius esset. @1 vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus id putat infelix, quod erit lugubre duabus. @@Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: regales epulae mensis et Bacchus in auro ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa aestuat et repetens faciem motusque manusque qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes ipse suos nutrit cura removente soporem. lux erat, et generi dextram conplexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu) do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' mandabat pariterque suae dabat oscula natae, et lacrimae mites inter mandata cadebant; utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas iunxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent; supremumque vale pleno singultibus ore vix dixit timuitque suae praesagia mentis. @1 @@Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!' exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto; nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. @@Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit fassusque nefas et virginem et unam vi superat frustra clamato saepe parente, saepe sorore sua, magnis super omnia divis. illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues. mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis caesis plangore lacertis intendens palmas 'o diris barbare factis, o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura? omnia turbasti; paelex ego facta sororis, tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! @1 quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, eripis? atque utinam fecisses ante nefandos concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. si tamen haec superi cernunt, si numina divum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore proiecto tua facta loquar: si copia detur, in populos veniam; si silvis clausa tenebor, inplebo silvas et conscia saxa movebo; audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' @@Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma fixis post terga lacertis vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat spemque suae mortis viso conceperat ense: ille indignantem et nomen patris usque vocantem luctantemque loqui conprensam forcipe linguam abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. @@Sustinet ad Procnen post talia facta reverti; coniuge quae viso germanam quaerit, at ille @1 dat gemitus fictos commentaque funera narrat, et lacrimae fecere fidem. velamina Procne deripit ex umeris auro fulgentia lato induiturque atras vestes et inane sepulcrum constituit falsisque piacula manibus infert et luget non sic lugendae fata sororis. @@Signa deus bis sex acto lustraverat anno; quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum moenia saxo, os mutum facti caret indice. grande doloris ingenium est, miserisque venit sollertia rebus: stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis. evolvit vestes saevi matrona tyranni germanaeque suae fatum miserabile legit et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, verbaque quaerenti satis indignantia linguae defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque confusura ruit poenaeque in imagine tota est. @@Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris, nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti) nocte sua est egressa domo regina deique ritibus instruitur furialiaque accipit arma; @1 vite caput tegitur, lateri cervina sinistro vellera dependent, umero levis incubat hasta. concita per silvas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi induit et vultus hederarum frondibus abdit attonitamque trahens intra sua moenia ducit. @@Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore; nacta locum Procne sacrorum pignora demit oraque develat miserae pudibunda sororis amplexumque petit; sed non attollere contra sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram non capit ipsa suam Procne fletumque sororis corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi; quid sit, adhuc dubito.' @1 @@Peragit dum talia Procne, ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam es similis patri!' dixit nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis; sed simul ex nimia mentem pietate labare sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito! degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.' nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae lactentem fetum per silvas tigris opacas, utque domus altae partem tenuere remotam, tendentemque manus et iam sua fata videntem et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit, vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt; manant penetralia tabo. @@His adhibet coniunx ignarum Terea mensis et patrii moris sacrum mentita, quod uni @1 fas sit adire viro, comites famulosque removit. ipse sedens solio Tereus sublimis avito vescitur inque suam sua viscera congerit alvum, tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. dissimulare nequit crudelia gaudia Procne iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti, sicut erat sparsis furiali caede capillis, prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum misit in ora patris nec tempore maluit ullo posse loqui et meritis testari gaudia dictis. Thracius ingenti mensas clamore repellit vipereasque ciet Stygia de valle sorores et modo, si posset, reserato pectore diras egerere inde dapes semesaque viscera gestit, flet modo seque vocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. corpora Cecropidum pennis pendere putares: pendebant pennis. quarum petit altera silvas, altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis excessere notae, signataque sanguine pluma est. ille dolore suo poenaeque cupidine velox vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae. prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; nomen epops volucri, facies armata videtur. @1 @@Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, iustitia dubium validisne potentior armis. quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat femineae sortis, sed erat par forma duarum. e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, quae solita est illi nimiumque domestica vento, 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus? apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso; idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, ut medius nostris concursibus insonet aether exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; idem ego, cum subii convexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cavernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem. hac ope debueram thalamos petiisse, socerque non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' @1 haec Boreas aut his non inferiora locutus excussit pennas, quarum iactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit aequor, pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis. dum volat, arserunt agitati fortius ignes, nec prius aerii cursus suppressit habenas, quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent. non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; mox pariter pennae ritu coepere volucrum cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina. @1 @@@@{1LIBER VII}1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes et luctata diu, postquam ratione furorem vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi, ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? excute virgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix! si possem, sanior essem! sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, mens aliud suadet: video meliora proboque, deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, @1 ureris et thalamos alieni concipis orbis? haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, ore movere potest? certe mea pectora movit. at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore concurretque suae segeti, tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! cur non et specto pereuntem oculosque videndo conscelero? cur non tauros exhortor in illum terrigenasque feros insopitumque draconem? di meliora velint! quamquam non ista precanda, sed facienda mihi._prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis virque sit alterius, poenae Medea relinquar? si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, occidat ingratus! sed non is vultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes esse deos. quid tuta times? accingere et omnem pelle moram: tibi se semper debebit Iason, te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas @1 servatrix urbes matrum celebrabere turba. ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum ventis ablata relinquam? nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, maximus intra me deus est! non magna relinquam, magna sequar: titulum servatae pubis Achivae notitiamque soli melioris et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix et dis cara ferar et vertice sidera tangam. quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo._ coniugiumne putas speciosaque nomina culpae inponis, Medea, tuae?_quin adspice, quantum adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. @@Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. @1 erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque parva sub inducta latuit scintilla favilla crescere et in veteres agitata resurgere vires, sic iam lenis amor, iam quem languere putares, ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. et casu solito formosior Aesone natus illa luce fuit: posses ignoscere amanti. spectat et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora videre putat nec se declinat ab illo; ut vero coepitque loqui dextramque prehendit hospes et auxilium submissa voce rogavit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri decipiet, sed amor. servabere munere nostro, servatus promissa dato!' per sacra triformis ille deae lucoque foret quod numen in illo perque patrem soceri cernentem cuncta futuri eventusque suos et tanta pericula iurat: creditus accepit cantatas protinus herbas edidicitque usum laetusque in tecta recessit. @@Postera depulerat stellas Aurora micantes: conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum consistuntque iugis; medio rex ipse resedit agmine purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae ardent, utque solent pleni resonare camini, @1 aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus obvius it. vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro pulvereumque solum pede pulsavere bisulco fumificisque locum mugitibus inpleverunt. deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) pendulaque audaci mulcet palearia dextra suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum: mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent adiciuntque animos. galea tum sumit aena vipereos dentes et aratos spargit in agros. semina mollit humus valido praetincta veneno, et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros conponitur infans nec nisi maturus communes exit in auras, sic, ubi visceribus gravidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii iuvenis torquere parantis, demisere metu vultumque animumque Pelasgi; ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, @1 palluit et subito sine sanguine frigida sedit, neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque advocat artes. ille gravem medios silicem iaculatus in hostes a se depulsum Martem convertit in ipsos: terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres civilique cadunt acie. gratantur Achivi victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. quod licet, adfectu tacito laetaris agisque carminibus grates et dis auctoribus horum. @@Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae. hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. @@Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson @1 iam propior leto fessusque senilibus annis, cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti excessitque fidem meritorum summa tuorum, si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) deme meis annis et demptos adde parenti!' nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam posse tuae videor spatium transcribere vitae? nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, quod petis, experiar maius dare munus, Iason. arte mea soceri longum temptabimus aevum, non annis revocare tuis, modo diva triformis adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' @@Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit ac solida terras spectavit imagine luna, egreditur tectis vestes induta recinctas, nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque vagos mediae per muta silentia noctis incomitata gradus: homines volucresque ferasque solverat alta quies, nullo cum murmure saepes, inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora @1 solvit et in dura submisso poplite terra 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo iubeoque tremescere montis et mugire solum manesque exire sepulcris! te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco inpatiens oneris collum pressistis aratro, vos serpentigenis in se fera bella dedistis custodemque rudem somni sopistis et aurum vindice decepto Graias misistis in urbes: nunc opus est sucis, per quos renovata senectus in florem redeat primosque recolligat annos, @1 et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra volucrum tractus cervice draconum currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leves agitavit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et certis regionibus adplicat angues: et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, perspicit et placitas partim radice revellit, partim succidit curvamine falcis aenae. multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; nec non Peneos nec non Spercheides undae contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, nondum mutato vulgatum corpore Glauci. @@Et iam nona dies curru pennisque draconum nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, et tamen annosae pellem posuere senectae. constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus, statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas; @1 tum super invergens liquidi carchesia mellis alteraque invergens tepidi carchesia lactis, verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili. @@Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, Aesonis effetum proferri corpus ad auras iussit et in plenos resolutum carmine somnos exanimi similem stratis porrexit in herbis. hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros et monet arcanis oculos removere profanos. diffugiunt iussi; passis Medea capillis bacchantum ritu flagrantis circuit aras multifidasque faces in fossa sanguinis atra tinguit et infectas geminis accendit in aris terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. @@Interea validum posito medicamen aeno fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. illic Haemonia radices valle resectas seminaque floresque et sucos incoquit atros; adicit extremo lapides Oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas; addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infamis ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi; nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit ova caputque novem cornicis saecula passae. his et mille aliis postquam sine nomine rebus @1 propositum instruxit mortali barbara maius, arenti ramo iampridem mitis olivae omnia confudit summisque inmiscuit ima. ecce vetus calido versatus stipes aeno fit viridis primo nec longo tempore frondes induit et subito gravidis oneratur olivis: at quacumque cavo spumas eiecit aeno ignis et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum veteremque exire cruorem passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant: Aeson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos. @@Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. @@Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, excipiunt natae; quas tempore callida parvo Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, dumque refert inter meritorum maxima demptos Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creatis, @1 arte suum parili revirescere posse parentem, idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. illa brevi spatio silet et dubitare videtur suspenditque animos ficta gravitate rogantum. mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' protinus innumeris effetus laniger annis attrahitur flexo circum cava tempora cornu; cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, membra simul pecudis validosque venefica sucos mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, et tener auditur medio balatus aeno: nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. @@Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam exhibuere fidem, tum vero inpensius instant. ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis dempserat et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Aeetias igni imponit purum laticem et sine viribus herbas. iamque neci similis resoluto corpore regem et cum rege suo custodes somnus habebat, quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; intrarant iussae cum Colchide limina natae @1 ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem, ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas! in manibus vestris vita est aetasque parentis: si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, officium praestate patri telisque senectam exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus, semilacerque toro temptat consurgere, et inter tot medius gladios pallentia bracchia tendens 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis armat?' ait: cecidere illis animique manusque; plura locuturo cum verbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis. @@Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae: fugit alta superque Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: hic ope nympharum sublatus in aera pennis, cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas. Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum, occuluit Liber falsi sub imagine cervi, @1 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Maera novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae miraturus erat nasci potuisse columbam. inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic imperio pueri volucrisque ferumque leonem tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus vicerat et spreto totiens iratus amore praemia poscenti taurum suprema negabat; ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: factus olor niveis pendebat in aere pennis; at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo delicuit stagnumque suo de nomine fecit. adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum vulnera Combe; inde Calaureae Letoidos adspicit arva in volucrem versi cum coniuge conscia regis. dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron concubiturus erat saevarum more ferarum; Cephison procul hinc deflentem fata nepotis @1 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi Eumelique domum lugentis in aere natum. @@Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis contigit: hic aevo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, sanguine natorum perfunditur inpius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma. hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, teque, senex Peripha, pariter videre volantes innixamque novis neptem Polypemonis alis. excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. @@Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: huius in exitium miscet Medea, quod olim attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira inplevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros; @1 has concresse putant nactasque alimenta feracis fecundique soli vires cepisse nocendi; quae quia nascuntur dura vivacia caute, agrestes aconita vocant. ea coniugis astu ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore. effugit illa necem nebulis per carmina motis; @@At genitor, quamquam laetatur sospite nato, attonitus tamen est, ingens discrimine parvo committi potuisse nefas: fovet ignibus aras muneribusque deos inplet, feriuntque secures colla torosa boum vinctorum cornua vittis. nullus Erecthidis fertur celebratior illo inluxisse dies: agitant convivia patres et medium vulgus nec non et carmina vino ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, quodque suis securus arat Cromyona colonus, munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. occidit ille Sinis magnis male viribus usus, qui poterat curvare trabes et agebat ab alto ad terram late sparsuras corpora pinus. tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes conposito Scirone patet, sparsisque latronis @1 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; quae iactata diu fertur durasse vetustas in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. si titulos annosque tuos numerare velimus, facta prement annos. pro te, fortissime, vota publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' consonat adsensu populi precibusque faventum regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. @@Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus gaudia percepit nato secura recepto: bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam classe valet, patria tamen est firmissimus ira Androgeique necem iustis ulciscitur armis. ante tamen bello vires adquirit amicas, quaque potens habitus volucri freta classe pererrat: hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Syron planamque Seriphon marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis. @@At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. @1 turba ruit tantaeque virum cognoscere famae expetit; occurrunt illi Telamonque minorque quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit. admonitus patrii luctus suspirat et illi dicta refert rector populorum talia centum: 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque pars sis militiae; tumulo solacia posco.' huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi non facienda meae; neque enim coniunctior ulla Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' dixit et utilius bellum putat esse minari quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris spectari poterat, cum pleno concita velo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. Aeacidae longo iuvenes post tempore visum agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere inque patris duxere domum: spectabilis heros et veteris retinens etiamnum pignora formae ingreditur ramumque tenens popularis olivae a dextra laevaque duos aetate minores maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. @@Postquam congressus primi sua verba tulerunt, Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque auxilium foedusque refert et iura parentum, imperiumque peti totius Achaidos addit. @1 sic ubi mandatam iuvit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae, nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) robora non desunt; superat mihi miles et hoc est, gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi, cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus obvia processit; multos tamen inde requiro, quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.' Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: 'flebile principium melior fortuna secuta est; hanc utinam possem vobis memorare sine illo! ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, et quota pars illi rerum periere mearum! dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras. dum visum mortale malum tantaeque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: exitium superabat opem, quae victa iacebat. principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; dumque quater iunctis explevit cornibus orbem Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri. constat et in fontis vitium venisse lacusque, miliaque incultos serpentum multa per agros errasse atque suis fluvios temerasse venenis. @1 strage canum primo volucrumque oviumque boumque inque feris subiti deprensa potentia morbi. concidere infelix validos miratur arator inter opus tauros medioque recumbere sulco; lanigeris gregibus balatus dantibus aegros sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent; acer equus quondam magnaeque in pulvere famae degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti. non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. omnia languor habet: silvisque agrisque viisque corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae. mira loquar: non illa canes avidaeque volucres, non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt adflatuque nocent et agunt contagia late. @@'Pervenit ad miseros damno graviore colonos pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. viscera torrentur primo, flammaeque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus; igni aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis ora patent, auraeque graves captantur hiatu. non stratum, non ulla pati velamina possunt, nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; quo propior quisque est servitque fidelius aegro, in partem leti citius venit, utque salutis @1 spes abiit finemque vident in funere morbi, indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: utile enim nihil est. passim positoque pudore fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; tantaque sunt miseris invisi taedia lecti, prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, corpora devolvunt in humum fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, et quia causa latet, locus est in crimine; partim semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque versantes supremo lumina motu; membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. @@'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. templa vides contra gradibus sublimia longis: Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, pro gnato genitor dum verba precantia dicit, non exoratis animam finivit in aris, inque manu turis pars inconsumpta reperta est! admoti quotiens templis, dum vota sacerdos concipit et fundit durum inter cornua vinum, @1 haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque cum facerem natis, mugitus victima diros edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. exta quoque aegra notas veri monitusque deorum perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. ante sacros vidi proiecta cadavera postes, ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. pars animam laqueo claudunt mortisque timorem morte fugant ultroque vocant venientia fata. corpora missa neci nullis de more feruntur funeribus (neque enim capiebant funera portae): aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos; et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur natorumque patrumque animae iuvenumque senumque, nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. @@Attonitus tanto miserarum turbine rerum, "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. "accipio sintque ista precor felicia mentis signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen." forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo; @1 hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem; dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, "tu mihi da cives et inania moenia supple!" intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus: pavido mihi membra timore horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. nox subit, et curis exercita corpora somnus occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse et ramis totidem totidemque animalia ramis ferre suis visa est pariterque tremescere motu graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; crescere desubito et maius maiusque videri ac se tollere humo rectoque adsistere trunco et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam. somnus abit: damno vigilans mea visa querorque in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni esse, venit Telamon properus foribusque reclusis "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis: egredere!" egredior, qualesque in imagine somni visus eram vidisse viros, ex ordine tales adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. vota Iovi solvo populisque recentibus urbem partior et vacuos priscis cultoribus agros, @1 Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. corpora vidisti; mores, quos ante gerebant, nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum quaesitique tenax et quod quaesita reservet. hi te ad bella pares annis animisque sequentur, cum primum qui te feliciter attulit eurus' (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' @@Talibus atque aliis longum sermonibus illi inplevere diem; lucis pars ultima mensae est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, ad regem Cephalus simul et Pallante creati conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. excipit Aeacides illos in limine Phocus; nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. pauca prius mediis sermonibus ille locutus 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; qua tamen e silva teneas hastile recisum, iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. unde sit, ignoro, sed non formosius isto viderunt oculi telum iaculabile nostri.' excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum @1 maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum non regit, et revolat nullo referente cruentum.' tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, qua tulerit mercede; silet tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum flere facit facietque diu, si vivere nobis fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! @@'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, si faciem moresque velis conferre duarum, dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris invitumque rapit. liceat mihi vera referre pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis, nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. sacra tori coitusque novos thalamosque recentes primaque deserti referebam foedera lecti: @1 mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est, non habuisse voles." meque illi irata remisit. cum redeo mecumque deae memorata retracto, esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx non bene servasset: facies aetasque iubebat credere adulterium, prohibebant credere mores; sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam sollicitare fidem; favet huic Aurora timori inmutatque meam (videor sensisse) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide; male me, quin vera faterer, continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque dolebat coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! quid referam, quotiens temptamina nostra pudici reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo." cui non ista fide satis experientia sano magna foret? non sum contentus et in mea pugno @1 vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare coegi. exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter! verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris." illa nihil; tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit; offensaque mei genus omne perosa virorum montibus errabat, studiis operata Dianae. tum mihi deserto violentior ignis ad ossa pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere culpae me quoque muneribus, si munera tanta darentur. haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos; dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset dona, canem munus; quem cum sua traderet illi Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. muneris alterius quae sit fortuna, requiris? accipe mirandum: novitate movebere facti! @@'Carmina Laiades non intellecta priorum solverat ingeniis, et praecipitata iacebat inmemor ambagum vates obscura suarum: protinus Aoniis inmittitur altera Thebis [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!] pestis, et exitio multi pecorumque suoque rurigenae pavere feram; vicina iuventus @1 venimus et latos indagine cinximus agros. illa levi velox superabat retia saltu summaque transibat postarum lina plagarum: copula detrahitur canibus, quas illa sequentes effugit et coetum non segnior alite ludit. poscor et ipse meum consensu Laelapa magno (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit. vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat, ipse oculis ereptus erat: non ocior illo hasta nec excussae contorto verbere glandes nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. collis apex medii subiectis inminet arvis: tollor eo capioque novi spectacula cursus, quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso vulnere visa fera est; nec limite callida recto in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: inminet hic sequiturque parem similisque tenenti non tenet et vanos exercet in aera morsus. ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat dum mea, dum digitos amentis addere tempto, lumina deflexi. revocataque rursus eodem rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo adspicio; fugere hoc, illud captare putares. scilicet invictos ambo certamine cursus esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.' @1 hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?' Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: @@'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: illa prius referam. iuvat o meminisse beati temporis, Aeacide, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito. mutua cura duos et amor socialis habebat, nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, ulla erat; aequales urebant pectora flammae. sole fere radiis feriente cacumina primis venatum in silvas iuvenaliter ire solebam nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes nec lina sequi nodosa solebant: tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras et quae de gelidis exibat vallibus aura: aura petebatur medio mihi lenis in aestu, auram exspectabam, requies erat illa labori. "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam, "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!" forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), blanditias plures et "tu mihi magna voluptas" dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque, tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque spiritus iste tuus semper captatur ab ore." vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum @1 esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. criminis extemplo ficti temerarius index Procrin adit linguaque refert audita susurra. credula res amor est: subito conlapsa dolore, ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta tempore se miseram, se fati dixit iniqui deque fide questa est et crimine concita vano, quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix veluti de paelice vera. saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti. postera depulerant Aurorae lumina noctem: egredior silvamque peto victorque per herbas "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!" et subito gemitus inter mea verba videbar nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi: Procris erat medioque tenens in pectore vulnus "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem invenio corpusque meo mihi carius ulnis mollibus attollo scissaque a pectore veste vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem neu me morte sua sceleratum deserat, oro. @1 viribus illa carens et iam moribunda coegit haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti perque deos supplex oro superosque meosque, per si quid merui de te bene perque manentem nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" dixit, et errorem tum denique nominis esse et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat? labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires, dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore; sed vultu meliore mori secura videtur.' @@Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis. @1 @@@@{1LIBER VIII}1 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos. interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni. @@Sexta resurgebant orientis cornua lunae, et pendebat adhuc belli fortuna, diuque inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. regia turris erat vocalibus addita muris, in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. saepe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat spectare ex illa rigidi certamina Martis, iamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; @1 noverat ante alios faciem ducis Europaei, plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; seu sumpserat aere fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat virgo iunctam cum viribus artem; inposito calamo patulos sinuaverat arcus: sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Cnosia mittere corpus castra vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus haberet. si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. o ego ter felix, si pennis lapsa per auras Cnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, @1 vellet emi, tantum patrias ne posceret arces! nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens!_quamvis saepe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis. iusta gerit certe pro nato bella perempto: et causaque valet causamque tuentibus armis. at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem, cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors et non noster amor? melius sine caede moraque inpensaque sui poterit superare cruoris. non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te derigere inmitem non inscius audeat hastam? coepta placent, et stat sententia tradere mecum dotalem patriam finemque inponere bello; verum velle parum est! aditus custodia servat, claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum infelix timeo, solus mea vota moratur. di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. altera iamdudum succensa cupidine tanto perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. et cur ulla foret me fortior? ire per ignes et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. illa mihi est auro pretiosior, illa beatam purpura me votique mei factura potentem.' @@Talia dicenti curarum maxima nutrix nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. prima quies aderat, qua curis fessa diurnis @1 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda per medios hostes (meriti fiducia tanta est) pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est: 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi Scylla tibi trado patriaeque meosque penates; praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra munera porrexit; Minos porrecta refugit turbatusque novi respondit imagine facti: 'di te summoveant, o nostri infamia saecli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' @@Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor hostibus inposuit, classis retinacula solvi iussit et aeratas impelli remige puppes. Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram intendensque manus passis furibunda capillis 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti? quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te noster amor movit, nec quod spes omnis in unum @1 te mea congesta est? nam quo deserta revertar? in patriam? superata iacet! sed finge manere: proditione mea clausa est mihi! patris ad ora? quem tibi donavi? cives odere merentem, finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae terrarum, nobis ut Crete sola pateret. hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus, [et ferus et captus nullius amore iuvencae] qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris, moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro, insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est, officium tibi sit! te vere coniuge digna est, quae torvum ligno decepit adultera taurum discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures perveniunt mea dicta tuas, an inania venti verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. me miseram! properare iubet! divulsaque remis unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. @1 nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: insequar invitum puppimque amplexa recurvam per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates faciente cupidine vires Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura et modo factus erat fulvis haliaeetus alis), ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco; illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. pluma subit palmis: in avem mutata vocatur Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. @@Vota Iovi Minos taurorum corpora centum solvit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, et spoliis decorata est regia fixis. creverat obprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis; destinat hunc Minos thalamo removere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis. Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexum ducit in errorem variarum ambage viarum. non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi venturas aspicit undas et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas: ita Daedalus implet @1 innumeras errore vias vixque ipse reverti ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. @@Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis, utque ope virginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inventa relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam vela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit; desertae et multa querenti amplexus et opem Liber tulit, utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit caelo: tenues volat illa per auras dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. @@Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: omnia possideat, non possidet aera Minos.' dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. nam ponit in ordine pennas a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis; tum lino medias et ceris alligat imas atque ita conpositas parvo curvamine flectit, @1 ut veras imitetur aves. puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus. postquam manus ultima coepto inposita est, geminas opifex libravit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura; instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: inter utrumque vola. nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus; dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas. hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, credidit esse deos. et iam Iunonia laeva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu @1 deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. @@Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est, unica tunc volucris nec visa prioribus annis, factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen. namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; ille etiam medio spinas in pisce notatas traxit in exemplum ferroque incidit acuto perpetuos dentes et serrae repperit usum; primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo vinxit, ut aequali spatio distantibus illis altera pars staret, pars altera duceret orbem. Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque reddidit et medio velavit in aere pennis, @1 sed vigor ingenii quondam velocis in alas inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos: propter humum volitat ponitque in saepibus ova antiquique memor metuit sublimia casus. @@Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur; iam lamentabile Athenae pendere desierant Thesea laude tributum: templa coronantur, bellatricemque Minervam cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto muneribusque datis et acerris turis honorant; sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, huius opem magnis inploravere periclis, huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, sollicita supplex petiit prece: causa petendi sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. Oenea namque ferunt pleni successibus anni primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, Palladios flavae latices libasse Minervae; coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes ambitiosus honor: solas sine ture relictas praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. tangit et ira deos. 'at non inpune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae' inquit, et Olenios ultorem spreta per agros @1 misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores: sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et setae similes rigidis hastilibus horrent: fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent. is modo crescentes segetes proculcat in herba, nunc matura metit fleturi vota coloni et Cererem in spicis intercipit: area frustra et frustra exspectant promissas horrea messes. sternuntur gravidi longo cum palmite fetus bacaque cum ramis semper frondentis olivae. saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, non armenta truces possunt defendere tauri. diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus et velox Idas, et iam non femina Caeneus, Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. nec Telamon aberat magnique creator Achillis cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao @1 inpiger Eurytion et cursu invictus Echion Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: rasilis huic summam mordebat fibula vestem, crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, ex umero pendens resonabat eburnea laevo telorum custos, arcum quoque laeva tenebat; talis erat cultu, facies, quam dicere vere virgineam in puero, puerilem in virgine possis. hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros optavit renuente deo flammasque latentes hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque dicere: maius opus magni certaminis urguet. @@Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, incipit a plano devexaque prospicit arva: quo postquam venere viri, pars retia tendunt, vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. concava vallis erat, quo se demittere rivi adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae: @1 hinc aper excitus medios violentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti tela tenent dextra lato vibrantia ferro. ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno; proxima, si nimiis mittentis viribus usa non foret, in tergo visa est haesura petito: longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque, da mihi, quod petitur, certo contingere telo!' qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit. ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuvenes certo sic impete vulnificus sus fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; at non letiferos effugit Enaesimus ictus Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi. @1 forsitan et Pylius citra Troiana perisset tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. dentibus ille ferox in querno stipite tritis inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. at gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, nive candidioribus ambo vectabantur equis, ambo vibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu. vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas. persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus. dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam inposuit nervo sinuatoque expulit arcu: fixa sub aure feri summum destrinxit harundo corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas; nec tamen illa sui successu laetior ictus quam Meleagros erat: primus vidisse putatur et primus sociis visum ostendisse cruorem et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.' erubuere viri seque exhortantur et addunt cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas @1 'discite, femineis quid tela virilia praestent, o iuvenes, operique meo concedite!' dixit. 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.' talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis pronos suspensus in ictus: occupat audentem, quaque est via proxima leto, summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. ibat in adversum proles Ixionis hostem Pirithous valida quatiens venabula dextra; cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit 'pars animae consiste meae! licet eminus esse fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.' dixit et aerata torsit grave cuspide cornum; quo bene librato votique potente futuro obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus. misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo vertit in inmeriti fatum latrantis et inter ilia coniectum tellure per ilia fixum est. at manus Oenidae variat, missisque duabus hasta prior terra, medio stetit altera tergo. nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos. @1 gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant neque adhuc contingere tutum esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. @@Ipse pede inposito caput exitiabile pressit atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,' dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' protinus exuvias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora. illi laetitiae est cum munere muneris auctor; invidere alii, totoque erat agmine murmur. e quibus ingenti tendentes bracchia voce 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi. non tulit et tumida frendens Mavortius ira 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, facta minis quantum distent,' hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro. Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum. @@Dona deum templis nato victore ferebat, cum videt exstinctos fratres Althaea referri. quae plangore dato maestis clamoribus urbem @1 inplet et auratis mutavit vestibus atras; at simul est auctor necis editus, excidit omnis luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. @@Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores staminaque inpresso fatalia pollice nentes 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto excessere deae, flagrantem mater ab igne eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. ille diu fuerat penetralibus abditus imis servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos. protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes. tum conata quater flammis inponere ramum coepta quater tenuit: pugnat materque sororque, et diversa trahunt unum duo nomina pectus. saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem, et modo nescio quid similis crudele minanti vultus erat, modo quem misereri credere posses; cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, inveniebantur lacrimae tamen, utque carina, quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, vim geminam sentit paretque incerta duobus, Thestias haud aliter dubiis affectibus errat inque vices ponit positamque resuscitat iram. incipit esse tamen melior germana parente et consanguineas ut sanguine leniat umbras, inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis @1 convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit, utque manu dira lignum fatale tenebat, ante sepulcrales infelix adstitit aras 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros! ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus: per coacervatos pereat domus inpia luctus! an felix Oeneus nato victore fruetur, Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. vos modo, fraterni manes animaeque recentes, officium sentite meum magnoque paratas accipite inferias, uteri mala pignora nostri! ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri! deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor. ergo inpune feret vivusque et victor et ipso successu tumidus regnum Calydonis habebit, vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam! mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum et quos sustinui bis mensum quinque labores? o utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem! vixisti munere nostro; nunc merito moriere tuo! cape praemia facti bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, redde animam vel me fraternis adde sepulcris! et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, @1 nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres, dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes: aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit. @@Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores. quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam velante favilla. @@Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae; pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per viscera ferro. non mihi si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, tristia persequerer miserarum fata sororum. inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, @1 oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. post cinerem cineres haustos ad pectora pressant adfusaeque iacent tumulo signataque saxo nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt. quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit. @@Interea Theseus sociati parte laboris functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces. clausit iter fecitque moras Achelous eunti imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis, Cecropide, nec te committe rapacibus undis: ferre trabes solidas obliquaque volvere magno murmure saxa solent. vidi contermina ripae cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic profuit armentis nec equis velocibus esse. multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis corpora turbineo iuvenalia vertice mersit. tutior est requies, solito dum flumina currant limite, dum tenues capiat suus alveus undas.' adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque consilioque tuo' respondit; et usus utroque est. pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit: molli tellus erat umida musco, @1 summa lacunabant alterno murice conchae. iamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum, hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum. tum maximus heros, aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!' Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum: quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit. quoque minus spretae factum mirere Dianae, naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, inmemores nostri festas duxere choreas. intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi. fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resolvit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit insula, grata mihi; Perimelen navita dicit: @1 huic ego virgineum dilectae nomen ademi; quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae. excepi nantemque ferens "o proxima mundi regna vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae, adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!" dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes et gravis increvit mutatis insula membris.' @@Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos moverat: inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex animo maturus et aevo, sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quicquid superi voluere, peractum est, quoque minus dubites, tiliae contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro; ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus misit in arva suo quondam regnata parenti. haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere serae; tamen una recepit, @1 parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo; nec refert, dominos illic famulosne requiras: tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates summissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili; cui superiniecit textum rude sedula Baucis inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit parvoque admovit aeno, quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; furca levat ille bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis. interea medias fallunt sermonibus horas concutiuntque torum de molli fluminis ulva inpositum lecto sponda pedibusque salignis. vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno. adcubuere dei. mensam succincta tremensque @1 ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar: testa parem fecit; quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes. ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris; parva mora est, epulasque foci misere calentes, nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis: hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae, candidus in medio favus est; super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas. @@'Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant. unicus anser erat, minimae custodia villae: quem dis hospitibus domini mactare parabant; ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est visus ad ipsos confugisse deos: superi vetuere necari @1 "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul!" parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo. tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flavescunt aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus. talia tum placido Saturnius edidit ore: "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: "esse sacerdotes delubraque vestra tueri poscimus, et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa." vota fides sequitur: templi tutela fuere, donec vita data est; annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit @1 ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic incola de gemino vicinos corpore truncos. haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent) narravere senes; equidem pendentia vidi serta super ramos ponensque recentia dixi "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."' @@Desierat, cunctosque et res et moverat auctor, Thesea praecipue; quem facta audire volentem mira deum innixus cubito Calydonius amnis talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum forma semel mota est et in hoc renovamine mansit; sunt, quibus in plures ius est transire figuras, ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. nam modo te iuvenem, modo te videre leonem, nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri, interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, flumen eras, interdum undis contrarius ignis. @@'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata, iuris habet: pater huius erat, qui numina divum sperneret et nullos aris adoleret odores; ille etiam Cereale nemus violasse securi dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus; vittae mediam memoresque tabellae sertaque cingebant, voti argumenta potentum. @1 saepe sub hac dryades festas duxere choreas, saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. non tamen idcirco ferrum Triopeius illa abstinuit famulosque iubet succidere sacrum robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno edidit haec rapta sceleratus verba securi: "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit sit dea, iam tanget frondente cacumine terram." dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, et pariter frondes, pariter pallescere glandes coepere ac longi pallorem ducere rami. cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi. obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem: aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora caedit, redditus e medio sonus est cum robore talis: "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti." persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostravit pondere silvam. @1 @@'Attonitae dryades damno nemorumque suoque, omnes germanae, Cererem cum vestibus atris maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant. adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit gravidis oneratos messibus agros, moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem conpellat oreada dictis: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum vincat eam superetque meas certamine vires, neve viae spatium te terreat, accipe currus, accipe, quos frenis alte moderere, dracones!" et dedit; illa dato subvecta per aera curru devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent; ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, ventris erat pro ventre locus; pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri. @1 auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali. @@'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta ausa) refert mandata deae paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, visa tamen sensisse famem est, retroque dracones egit in Haemoniam versis sublimis habenis. @@'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper illius est operi, peragit perque aera vento ad iussam delata domum est, et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora adflat et in vacuis spargit ieiunia venis; functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta revertitur antra. @@'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, oraque vana movet dentemque in dente fatigat, exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras; ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat. nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. utque fretum recipit de tota flumina terra @1 nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque trabes cremat et, quo copia maior est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: sic epulas omnes Erysicthonis ora profani accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. @@'Iamque fame patrias altique voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu, filia restabat, non illo digna parente. hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat et vicina suas tendens super aequora palmas "eripe me domino, qui raptae praemia nobis virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat; qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti esset ero, formamque novat vultumque virilem induit et cultus piscem capientibus aptos. hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo aera cibo celas, moderator harundinis," inquit "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: quae modo cum vili turbatis veste capillis litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant." illa dei munus bene cedere sensit et a se se quaeri gaudens his est resecuta rogantem: "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem @1 gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi, quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla." credidit et verso dominus pede pressit harenam elususque abiit: illi sua reddita forma est. ast ubi habere suam transformia corpora sensit, saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti. vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam derantque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacerans divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat._ @@'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est corporis, o iuvenis, numero finita, potestas. nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem, armenti modo dux vires in cornua sumo,_ cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti. @1 @@@@{1LIBER IX}1 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines: 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, magnaque dat nobis tantus solacia victor. nomine siqua suo fando pervenit ad aures Dei+anira tuas, quondam pulcherrima virgo multorumque fuit spes invidiosa procorum. cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": dixit et Alcides. alii cessere duobus. ille Iovem socerum dare se, famamque laborum, et superata suae referebat iussa novercae. contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi_ nondum erat ille deus_"dominum me cernis aquarum @1 cursibus obliquis inter tua regna fluentum. nec gener externis hospes tibi missus ab oris, sed popularis ero et rerum pars una tuarum. tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit, et omnis abest iussorum poena laborum. nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. matris adulterio patrem petis. elige, fictum esse Iovem malis, an te per dedecus ortum." talia dicentem iamdudum lumine torvo spectat, et accensae non fortiter imperat irae, verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. dummodo pugnando superem, tu vince loquendo" congrediturque ferox. puduit modo magna locutum cedere: reieci viridem de corpore vestem, bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi. ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat, aut captare putes, omnique a parte lacessit. me mea defendit gravitas frustraque petebar; haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus et digitos digitis et frontem fronte premebam. non aliter vidi fortes concurrere tauros, @1 cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu expetitur coniunx: spectant armenta paventque nescia, quem maneat tanti victoria regni. ter sine profectu voluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora; quarto excutit amplexus, adductaque bracchia solvit, inpulsumque manu_certum est mihi vera fateri_ protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit. siqua fides,_neque enim ficta mihi gloria voce quaeritur_inposito pressus mihi monte videbar. vix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, vix solvi duros a corpore nexus. instat anhelanti, prohibetque resumere vires, et cervice mea potitur. tum denique tellus pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. inferior virtute, meas devertor ad artes, elaborque viro longum formatus in anguem. qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes, cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit, et inludens nostras Tirynthius artes "cunarum labor est angues superare mearum," dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum de centum numero caput est inpune recisum, quin gemino cervix herede valentior esset. hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui, domitamque reclusi. quid fore te credis, falsum qui versus in anguem @1 arma aliena moves, quem forma precaria celat?" dixerat, et summo digitorum vincula collo inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. sic quoque devicto restabat tertia tauri forma trucis. tauro mutatus membra rebello. induit ille toris a laeva parte lacertos, admissumque trahens sequitur, depressaque dura cornua figit humo, meque alta sternit harena. nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit. naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.' @@Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas. lux subit; et primo feriente cacumina sole discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. @@Huic tamen ablati doluit iactura decoris, cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna aut superinposita celatur harundine damnum. at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor perdiderat volucri traiectum terga sagitta. namque nova repetens patrios cum coniuge muros @1 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. intrepidum pro se, curam de coniuge agentem Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!' pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis_ nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus_ 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, coniugis agnovit vocem Nessoque paranti fallere depositum 'quo te fiducia' clamat 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. si te nulla mei reverentia movit, at orbes concubitus vetitos poterant inhibere paterni. haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta re probat, et missa fugientia terga sagitta traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. @1 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore dat munus raptae velut inritamen amoris. @@Longa fuit medii mora temporis, actaque magni Herculis inplerant terras odiumque novercae. victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, Deianira, tuas, quae veris addere falsa gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. credit amans, venerisque novae perterrita fama indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?' in cursus animus varios abit. omnibus illis praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem @1 mittere, quae vires defecto reddat amori, ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, dona det illa viro, mandat. capit inscius heros, induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. @@Tura dabat primis et verba precantia flammis, vinaque marmoreas patera fundebat in aras: incaluit vis illa mali, resolutaque flammis Herculeos abiit late dilapsa per artus. dum potuit, solita gemitum virtute repressit. victa malis postquam est patientia, reppulit aras, inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. nec mora, letiferam conatur scindere vestem: qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata revelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa. ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae, caeruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nervi, caecaque medullis tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, corque ferum satia. vel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram invisamque animam natamque laboribus aufer. mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. @1 ergo ego foedantem peregrino templa cruore Busirin domui? saevoque alimenta parentis Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae, Partheniumque nemus? vestra virtute relatus Thermodontiaco caelatus balteus auro, pomaque ab insomni concustodita dracone? nec mihi centauri potuere resistere, nec mi Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae crescere per damnum geminasque resumere vires? quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris praesepia vidi, visaque deieci, dominumque ipsosque peremi? his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti nec telis armisque potest. pulmonibus errat ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten haud aliter graditur, quam si venabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, saepe retemptantem totas infringere vestes sternentemque trabes irascentemque videres montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. @1 @@Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque pallidus, et timide verba excusantia dicit. dicentem genibusque manus adhibere parantem corripit Alcides, et terque quaterque rotatum mittit in Euboicas tormento fortius undas. ille per ae+rias pendens induruit auras: utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis astringi et spissa glomerari grandine corpus, sic illum validis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos versum silices prior edidit aetas. nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanae servat vestigia formae, quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur, appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles, arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, inque pyram structis arcum pharetramque capacem regnaque visuras iterum Troiana sagittas ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis, et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis. @1 @@Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat, securosque artus contemptoremque petebat flamma suum. timuere dei pro vindice terrae. quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, quod memoris populi dicor rectorque paterque et mea progenies vestro quoque tuta favore est. nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas! omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes; nec nisi materna Vulcanum parte potentem sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers atque inmune necis, nullaque domabile flamma. idque ego defunctum terra caelestibus oris accipiam, cunctisque meum laetabile factum dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis forte deo doliturus erit, data praemia nolet, sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.' adsensere dei. coniunx quoque regia visa est cetera non duro, duro tamen ultima vultu dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam. interea quodcumque fuit populabile flammae, Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet, squamaque nitere recenti, @1 sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget, maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus. quem pater omnipotens inter cava nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris. @@Sensit Atlas pondus. neque adhuc Sthenelei+us iras solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum exercebat atrox. at longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, inpleratque uterum generoso semine; cui sic incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem, conripiantque moras tum cum matura vocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus, dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque quae donare caput Iunoni vellet iniquae. @1 utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara, dextroque a poplite laevum pressa genu et digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus. tacita quoque carmina voce dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. nitor, et ingrato facio convicia demens vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros verba queror silices. matres Cadmei+des adsunt, votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. una ministrarum, media de plebe, Galanthis, flava comas, aderat, faciendis strenua iussis, officiis dilecta suis. ea sensit iniqua nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat saepe fores, divam residentem vidit in ara bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto." exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. numine decepto risisse Galanthida fama est. ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos. strenuitas antiqua manet; nec terga colorem amisere suum: forma est diversa priori. quae quia mendaci parientem iuverat ore, ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' @@Dixit, et admonitu veteris commota ministrae @1 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro rapta movet facies. quid si tibi mira sororis fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri_ me pater ex alia genuit_notissima forma Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem vimque dei passam Delphos Delonque tenentis excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. est lacus, adclivis devexo margine formam litoris efficiens, summum myrteta coronant. venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque indignere magis, nymphis latura coronas, inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. haut procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos. carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura videbar_ namque aderam_vidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moveri. scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos, servato nomine, vultus. @@'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro ire et adoratis vellet discedere nymphis, haeserunt radice pedes. convellere pugnat, nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo, totaque paulatim lentus premit inguina cortex. @1 ut vidit, conata manu laniare capillos, fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. spectatrix aderam fati crudelis, opemque non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar, et, fateor, volui sub eodem cortice condi. @@'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis ostendi loton. tepido dant oscula ligno, adfusique suae radicibus arboris haerent. nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat cara soror: lacrimae misero de corpore factis inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant vocis iter, tales effundit in ae+ra questus: "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. viximus innocuae. si mentior, arida perdam quas habeo frondes, et caesa securibus urar. hunc tamen infantem maternis demite ramis, et date nutrici, nostraque sub arbore saepe lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, @1 et frutices omnes corpus putet esse dearum. care vale coniunx, et tu, germana, paterque! qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras. et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, dum tangi possum, parvumque attollite natum! plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis colla liber serpit, summoque cacumine condor. ex oculis removete manus. sine munere vestro contegat inductus morientia lumina cortex!" desierant simul ora loqui, simul esse. diuque corpore mutato rami caluere recentes.' @@Dumque refert Iole factum mirabile, dumque Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem res nova tristitiam. nam limine constitit alto paene puer dubiaque tegens lanugine malas, ora reformatus primos Iolaus in annos. hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, victa viri precibus. quae cum iurare pararet, dona tributuram post hunc se talia nulli, non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, subductaque suos manes tellure videbit @1 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem natus erit facto pius et sceleratus eodem attonitusque malis, exul mentisque domusque, vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, cognatumque latus Phegei+us hauserit ensis. tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Iove Calliroe natis infantibus annos addat, neve necem sinat esse ultoris inultam. Iuppiter his motus privignae dona nurusque praecipiet, facietque viros inpubibus annis.' @@Haec ubi faticano venturi praescia dixit ore Themis, vario superi sermone fremebant, et, cur non aliis eadem dare dona liceret, murmur erat. queritur veteres Pallantias annos coniugis esse sui, queritur canescere mitis Ia+siona Ceres, repetitum Mulciber aevum poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos. cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur, fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent @1 Calliroe geniti, non ambitione nec armis. vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, me quoque fata regunt. quae si mutare valerem, nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet cum Minoe meo, qui propter amara senectae pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' @@Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus, cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi, terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; tunc erat invalidus, Dei+onidenque iuventae robore Miletum Phoeboque parente superbum pertimuit, credensque suis insurgere regnis, haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. sponte fugis, Milete, tua, celerique carina Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra moenia constituis positoris habentia nomen. hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, filia Maeandri totiens redeuntis eodem cognita Cyanee, praestanti corpora forma, Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. @@Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae, Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. illa quidem primo nullos intellegit ignes, nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo; @1 mendacique diu pietatis fallitur umbra. paulatim declinat amor, visuraque fratrem culta venit, nimiumque cupit formosa videri et siqua est illic formosior, invidet illi. sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo igne facit votum, verumtamen aestuat intus. iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit, Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. @@Spes tamen obscenas animo demittere non est ausa suo vigilans; placida resoluta quiete saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. somnus abit; silet illa diu repetitque quietis ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis et placet, et possim, si non sit frater, amare, et me dignus erat. verum nocet esse sororem. dummodo tale nihil vigilans committere temptem, saepe licet simili redeat sub imagine somnus! testis abest somno, nec abest imitata voluptas. pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido contigit! ut iacui totis resoluta medullis! ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. @@'O ego, si liceat mutato nomine iungi, @1 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! omnia, di facerent, essent communia nobis, praeter avos: tu me vellem generosior esses! nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum. quid mihi significant ergo mea visa? quod autem somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? di melius! di nempe suas habuere sorores. sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus exigere humanos diversaque foedera tempto? aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua componar, positaeque det oscula frater. et tamen arbitrium quaerit res ista duorum! finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. @@'At non Aeolidae thalamos timuere sororum! unde sed hos novi? cur haec exempla paravi? quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori. ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri? coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignes.' @1 @@Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem. in latus erigitur cubitoque innixa sinistro 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores! ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?' et meditata manu componit verba trementi. dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, et notat et delet, mutat culpatque probatque inque vicem sumptas ponit positasque resumit. quid velit ignorat; quicquid factura videtur, displicet. in vultu est audacia mixta pudori. scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris: 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis ante forem, quam spes votorum certa fuisset. @@'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent. ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix, et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli. superata fateri @1 cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. tu servare potes, tu perdere solus amantem: elige, utrum facias. non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse expetit et vinclo tecum propiore ligari. iura senes norint, et quid liceatque nefasque fasque sit, inquirant, legumque examina servent. conveniens Venus est annis temeraria nostris. quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. nec nos aut durus pater aut reverentia famae aut timor impediet: tantum sit causa timendi, dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus, et iungimus oscula coram. quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem, et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, neve merere meo subscribi causa sepulchro.' @@Talia nequiquam perarantem plena reliquit cera manum, summusque in margine versus adhaesit. protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor): deque suis unum famulis pudibunda vocavit, et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.' cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. omine turbata est, misit tamen. apta minister @1 tempora nactus adit traditque latentia verba. attonitus subita iuvenis Maeandrius ira proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, et pavet obsessum glaciali frigore corpus. mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque vix tales icto dedit ae+re voces: 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius indicium feci? quid, quae celanda fuerunt, tam cito commisi properatis verba tabellis? ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, parte aliqua veli, qualis foret aura, notare debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc non exploratis inplevi lintea ventis. auferor in scopulos igitur, subversaque toto obruor oceano, neque habent mea vela recursus. @@'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas? nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas, sed potius mutanda dies? deus ipse monebat signaque certa dabat, si non male sana fuissem. et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae @1 debueram, praesensque meos aperire furores. vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis; plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. invito potui circumdare bracchia collo, et, si reicerer, potui moritura videri amplectique pedes, adfusaque poscere vitam. omnia fecissem, quorum si singula duram flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: non adiit apte, nec legit idonea, credo, tempora, nec petiit horamque animumque vacantem. @@'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae. vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. nam primum, si facta mihi revocare liceret, non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum. et, quia desierim, leviter voluisse videbor, aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit pectora nostra, deo, sed victa libidine credar; denique iam nequeo nil commisisse nefandum. et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas; ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. @1 quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.' dixit, et (incertae tanta est discordia mentis), cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque exit et infelix committit saepe repelli. mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, inque peregrina ponit nova moenia terra. @@Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos; iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur spem veneris, siquidem patriam invisosque penates deserit, et profugi sequitur vestigia fratris. utque tuo motae, proles Semelei+a, thyrso Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, Byblida non aliter latos ululasse per agros Bubasides videre nurus. quibus illa relictis Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo concidis, et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas. saepe illam nymphae teneris Lelegei+des ulnis tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti. muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo. @1 naidas his venam, quae numquam arescere posset, subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant? protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen; utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit quae frigore constitit unda; sic lacrimis consumpta suis Phoebei+a Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat. @@Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset. proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum, nec census in illo nobilitate sua maior, sed vita fidesque inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore, utque marem parias. onerosior altera sors est, et vires fortuna negat. quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu,_ invitus mando; pietas, ignosce!_necetur.' dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum @1 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus; cum qua latrator Anubis, sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet; sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, plenaque somniferis serpens peregrina venenis. tum velut excussam somno et manifesta videntem sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, pone graves curas, mandataque falle mariti. nec dubita, cum te partu Lucina levarit, tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque exorata fero; nec te coluisse quereris ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit. laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. @@Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras expulit, et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita. fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. @1 vota pater solvit, nomenque inponit avitum: Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater, quod commune foret, nec quemquam falleret illo. inde incepta pia mendacia fraude latebant. cultus erat pueri; facies, quam sive puellae, sive dares puero, fuerat formosus uterque. @@Tertius interea decimo successerat annus: cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. par aetas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo, vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent, parcere debuerant; si non, et perdere vellent, naturale malum saltem et de more dedissent. nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: urit oves aries, sequitur sua femina cervum. sic et aves coeunt, interque animalia cuncta @1 femina femineo conrepta cupidine nulla est. vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem. meus est furiosior illo, si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter. huc licet ex toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet? num me puerum de virgine doctis artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? @@'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes? quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, et pete quod fas est, et ama quod femina debes! spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. hanc tibi res adimit. non te custodia caro arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent. nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt; quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus. at non vult natura, potentior omnibus istis, quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus, luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe_ nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. @1 pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina saepe visaque causatur. sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae institerant, unusque dies restabat. at illa crinalem capiti vittam nataeque sibique detrahit, et passis aram complexa capillis 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce consilium munusque tuum est. miserere duarum, auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae. visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. non secura quidem, fausto tamen omine laeta mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore permanet, et vires augentur, et acrior ipse est vultus, et incomptis brevior mensura capillis, @1 plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae femina nuper eras, puer es! date munera templis, nec timida gaudete fide! dant munera templis, addunt et titulum: titulus breve carmen habebat: &7dona& %146 &7puer& %146 &7solvit& %146 &7quae& %146 &7femina& %146 &7voverat& %146 &7iphis.& postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. @1 @@@@{1LIBER X}1 Inde per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba nec laetos vultus nec felix attulit omen. fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo usque fuit nullosque invenit motibus ignes. exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas dum nova naiadum turba comitata vagatur, occidit in talum serpentis dente recepto. quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras deflevit vates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Taenaria est ausus descendere porta perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis sic ait: 'o positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri: @1 causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos. posse pati volui nec me temptasse negabo: vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est; an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse, famaque si veteris non est mentita rapinae, vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris, per Chaos hoc ingens vastique silentia regni, Eurydices, oro, properata retexite fata. omnia debemur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis. haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit vestri: pro munere poscimus usum; quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.' @@Talia dicentem nervosque ad verba moventem exsangues flebant animae; nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. tunc primum lacrimis victarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx sustinet oranti nec, qui regit ima, negare, Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes inter et incessit passu de vulnere tardo. hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, @1 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles; aut inrita dona futura. carpitur adclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca, nec procul afuerunt telluris margine summae: hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix arripit auras. iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?) supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. @@Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior saxo per corpus oborto, quique in se crimen traxit voluitque videri Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. orantem frustraque iterum transire volentem portitor arcuerat: septem tamen ille diebus squalidus in ripa Cereris sine munere sedit; cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. @1 esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. @@Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus femineam Venerem, seu quod male cesserat illi, sive fidem dederat; multas tamen ardor habebat iungere se vati, multae doluere repulsae. ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque iuventam aetatis breve ver et primos carpere flores. @@Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae: umbra loco deerat; qua postquam parte resedit dis genitus vates et fila sonantia movit, umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor, non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus inpar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus. vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis exuit hac hominem truncoque induruit illo. @@Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, @1 nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, qui citharam nervis et nervis temperat arcum. namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva ingens cervus erat, lateque patentibus altas ipse suo capiti praebebat cornibus umbras. cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo. bulla super frontem parvis argentea loris vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant auribus e geminis circum cava tempora bacae; isque metu vacuus naturalique pavore deposito celebrare domos mulcendaque colla quamlibet ignotis manibus praebere solebat. sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo texebas varios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris. @@Aestus erat mediusque dies, solisque vapore concava litorei fervebant bracchia Cancri: fessus in herbosa posuit sua corpora terra cervus et arborea frigus ducebat ab umbra. hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit, velle mori statuit. quae non solacia Phoebus dixit et, ut leviter pro materiaque doleret, admonuit! gemit ille tamen munusque supremum hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. iamque per inmensos egesto sanguine fletus in viridem verti coeperunt membra colorem, @1 et, modo qui nivea pendebant fronte capilli, horrida caesaries fieri sumptoque rigore sidereum gracili spectare cacumine caelum. ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit. @@Tale nemus vates attraxerat inque ferarum concilio, medius turbae, volucrumque sedebat. ut satis inpulsas temptavit pollice chordas et sensit varios, quamvis diversa sonarent, concordare modos, hoc vocem carmine movit: 'ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno) carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis. nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus dilectos superis inconcessisque puellas ignibus attonitas meruisse libidine poenam. @@'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse, quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. nec mora, percusso mendacibus aere pennis abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet invitaque Iovi nectar Iunone ministrat. @@'Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, tristia si spatium ponendi fata dedissent. qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, @1 tu totiens oreris viridique in caespite flores. te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe in medio positi caruerunt praeside Delphi, dum deus Eurotan inmunitamque frequentat Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae: inmemor ipse sui non retia ferre recusat, non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui ire comes, longaque alit adsuetudine flammas. iamque fere medius Titan venientis et actae noctis erat spatioque pari distabat utrimque, corpora veste levant et suco pinguis olivi splendescunt latique ineunt certamina disci. quem prius aerias libratum Phoebus in auras misit et oppositas disiecit pondere nubes; reccidit in solidam longo post tempore terram pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem. protinus inprudens actusque cupidine lusus tollere Taenarides orbem properabat, at illum dura repercusso subiecit verbere tellus in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus. ut, siquis violas rigidumve papaver in horto liliaque infringat fulvis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa vietum nec se sustineant spectentque cacumine terram: @1 sic vultus moriens iacet et defecta vigore ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. "laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa," Phoebus ait "videoque tuum, mea crimina, vulnus. tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor. quae mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari? atque utinam tecumque mori vitamque liceret reddere! quod quoniam fatali lege tenemur, semper eris mecum memorique haerebis in ore. te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. tempus et illud erit, quo se fortissimus heros addat in hunc florem folioque legatur eodem." talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est. nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. @1 @@'At si forte roges fecundam Amathunta metallis, an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae. ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara; ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam advena vidisset, mactatos crederet illic lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes: hospes erat caesus! sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus. "sed quid loca grata, quid urbes peccavere meae? quod" dixit "crimen in illis? exilio poenam potius gens inpia pendat vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque. idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?" dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum flexit et admonita est haec illis posse relinqui grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. @@'Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae esse negare deam; pro quo sua numinis ira corpora cum fama primae vulgasse feruntur, utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, in rigidum parvo silicem discrimine versae. @@'Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis viderat, offensus vitiis, quae plurima menti femineae natura dedit, sine coniuge caelebs vivebat thalamique diu consorte carebat. @1 interea niveum mira feliciter arte sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci nulla potest, operisque sui concepit amorem. virginis est verae facies, quam vivere credas, et, si non obstet reverentia, velle moveri: ars adeo latet arte sua. miratur et haurit pectore Pygmalion simulati corporis ignes. saepe manus operi temptantes admovet, an sit corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur. oscula dat reddique putat loquiturque tenetque et credit tactis digitos insidere membris et metuit, pressos veniat ne livor in artus, et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus, dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, aure leves bacae, redimicula pectore pendent: cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur. conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis adpellatque tori sociam adclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit. @@'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro venerat, et pandis inductae cornibus aurum conciderant ictae nivea cervice iuvencae, turaque fumabant, cum munere functus ad aras @1 constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis, sit coniunx, opto," non ausus "eburnea virgo" dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnae." sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, vota quid illa velint et, amici numinis omen, flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. ut rediit, simulacra suae petit ille puellae incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est; admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat: temptatum mollescit ebur positoque rigore subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole cera remollescit tractataque pollice multas flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, rursus amans rursusque manu sua vota retractat. corpus erat! saliunt temptatae pollice venae. tum vero Paphius plenissima concipit heros verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen attollens pariter cum caelo vidit amantem. coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis cornibus in plenum noviens lunaribus orbem illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. @@'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, inter felices Cinyras potuisset haberi. dira canam; procul hinc natae, procul este parente aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, @1 vel, si credetis, facti quoque credite poenam. si tamen admissum sinit hoc natura videri, [gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,] gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, quae tantum genuere nefas: sit dives amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis e tribus una soror: scelus est odisse parentem, hic amor est odio maius scelus._undique lecti te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus ad thalami certamen adest: ex omnibus unum elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus. illa quidem sentit foedoque repugnat amori et secum "quo mente feror? quid molior?" inquit "di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales. felices, quibus ista licent! humana malignas cura dedit leges, et quod natura remittit, invida iura negant. gentes tamen esse feruntur, @1 in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, et pietas geminato crescit amore. me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, fortunaque loci laedor!_quid in ista revolvor? spes interdictae, discedite! dignus amari ille, sed ut pater, est._ergo, si filia magni non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem: nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno est mihi proximitas: aliena potentior essem. ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem, ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo? et quot confundas et iura et nomina, sentis? tune eris et matris paelex et adultera patris? tune soror nati genetrixque vocabere fratris? nec metues atro crinitas angue sorores, quas facibus saevis oculos atque ora petentes noxia corda vident? at tu, dum corpore non es passa nefas, animo ne concipe neve potentis concubitu vetito naturae pollue foedus! velle puta: res ipsa vetat; pius ille memorque est moris_et o vellem similis furor esset in illo!" @@'Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa, nominibus dictis, cuius velit esse mariti; illa silet primo patriisque in vultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore. @1 virginei Cinyras haec credens esse timoris, flere vetat siccatque genas atque oscula iungit; Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem optet habere virum, "similem tibi" dixit; at ille non intellectam vocem conlaudat et "esto tam pia semper" ait. pietatis nomine dicto demisit vultus sceleris sibi conscia virgo. @@'Noctis erat medium, curasque et corpora somnus solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni carpitur indomito furiosaque vota retractat et modo desperat, modo vult temptare, pudetque et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur, sic animus vario labefactus vulnere nutat huc levis atque illuc momentaque sumit utroque, nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris. mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta "care, vale, Cinyra, causamque intellege mortis!" dixit et aptabat pallenti vincula collo. @@'Murmura verborum fidas nutricis ad aures pervenisse ferunt limen servantis alumnae. surgit anus reseratque fores mortisque paratae instrumenta videns spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat; tum denique flere vacavit, tum dare conplexus laqueique requirere causam. muta silet virgo terramque inmota tuetur @1 et deprensa dolet tardae conamina mortis. instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem aversata gemit; certa est exquirere nutrix nec solam spondere fidem. "dic" inquit "opemque me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus. seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis; sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu; ira deum sive est, sacris placabilis ira. quid rear ulterius? certe fortuna domusque sospes et in cursu est: vivunt genetrixque paterque." Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem; propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita conplectens infirmis membra lacertis "sensimus," inquit "amas! et in hoc mea (pone timorem) sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam hoc pater." exiluit gremio furibunda torumque ore premens "discede, precor, miseroque pudori parce!" ait; instanti "discede, aut desine" dixit "quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras." horret anus tremulasque manus annisque metuque tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, terret et indicium laquei coeptaeque minatur @1 mortis et officium commisso spondet amori. extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis pectora nutricis conataque saepe fateri saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!" hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto vertice canities rigidis stetit hirta capillis, multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, addidit. at virgo scit se non falsa moneri; certa mori tamen est, si non potiatur amore. "vive," ait haec, "potiere tuo"_et, non ausa "parente" dicere, conticuit promissaque numine firmat. @@'Festa piae Cereris celebrabant annua matres illa, quibus nivea velatae corpora veste primitias frugum dant spicea serta suarum perque novem noctes venerem tactusque viriles in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat. ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix, nomine mentito veros exponit amores et faciem laudat; quaesitis virginis annis "par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna: vicimus!" infelix non toto pectore sentit laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent, sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis. @@'Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones flexerat obliquo plaustrum temone Bootes: @1 ad facinus venit illa suum; fugit aurea caelo luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes; nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus, Erigoneque pio sacrata parentis amore. ter pedis offensi signo est revocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit: it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem; nutricisque manum laeva tenet, altera motu caecum iter explorat. thalami iam limina tangit, iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem. quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi paenitet, et vellet non cognita posse reverti. cunctantem longaeva manu deducit et alto admotam lecto cum traderet "accipe," dixit, "ista tua est, Cinyra" devotaque corpora iunxit. accipit obsceno genitor sua viscera lecto virgineosque metus levat hortaturque timentem. forsitan aetatis quoque nomine "filia" dixit, dixit et illa "pater," sceleri ne nomina desint. @@'Plena patris thalamis excedit et inpia diro semina fert utero conceptaque crimina portat. postera nox facinus geminat, nec finis in illa est, cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem @1 post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem; Myrrha fugit: tenebrisque et caecae munere noctis intercepta neci est latosque vagata per agros palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit perque novem erravit redeuntis cornua lunae, cum tandem terra requievit fessa Sabaea; vixque uteri portabat onus. tum nescia voti atque inter mortisque metus et taedia vitae est tales conplexa preces: "o siqua patetis numina confessis, merui nec triste recuso supplicium, sed ne violem vivosque superstes mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis mutataeque mihi vitamque necemque negate!" numen confessis aliquod patet: ultima certe vota suos habuere deos. nam crura loquentis terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues porrigitur radix, longi firmamina trunci, ossaque robur agunt, mediaque manente medulla sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos, in parvos digiti, duratur cortice pellis. iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque obruerat collumque operire parabat: non tulit illa moram venientique obvia ligno subsedit mersitque suos in cortice vultus. quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus, flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae. est honor et lacrimis, stillataque cortice murra nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo. @1 @@'At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret; media gravidus tumet arbore venter. tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores, nec Lucina potest parientis voce vocari. nitenti tamen est similis curvataque crebros dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. constitit ad ramos mitis Lucina dolentes admovitque manus et verba puerpera dixit: arbor agit rimas et fissa cortice vivum reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis naides inpositum lacrimis unxere parentis. laudaret faciem Livor quoque; qualia namque corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus, aut huic adde leves, aut illis deme pharetras. @@'Labitur occulte fallitque volatilis aetas, et nihil est annis velocius: ille sorore natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, nuper erat genitus, modo formosissimus infans, iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est, iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes. namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus; laesa manu natum dea reppulit: altius actum vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam. capta viri forma non iam Cythereia curat litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam piscosamque Cnidon gravidamve Amathunta metallis; @1 abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis. hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genus vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes tutaeque animalia praedae, aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos vitat et armenti saturatos caede leones. te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo possit, Adoni, monet, "fortis" que "fugacibus esto" inquit; "in audaces non est audacia tuta. parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo, neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse, stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas nec facies nec quae Venerem movere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum. fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, impetus est fulvis et vasta leonibus ira, invisumque mihi genus est." quae causa, roganti "dicam," ait "et veteris monstrum mirabere culpae. sed labor insolitus iam me lassavit, et, ecce, opportuna sua blanditur populus umbra, datque torum caespes: libet hac requiescere tecum" (et requievit) "humo" pressitque et gramen et ipsum inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis: @1 @@'"Forsitan audieris aliquam certamine cursus veloces superasse viros: non fabula rumor ille fuit; superabat enim. nec dicere posses, laude pedum formaene bono praestantior esset. scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit 'nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum. nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.' territa sorte dei per opacas innuba silvas vivit et instantem turbam violenta procorum condicione fugat, 'ne' c 'sum potiunda, nisi' inquit 'victa prius cursu. pedibus contendite mecum: praemia veloci coniunx thalamique dabuntur, mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.' illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formae est) venit ad hanc legem temeraria turba procorum. sederat Hippomenes cursus spectator iniqui et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?' dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores; ut faciem et posito corpus velamine vidit, quale meum, vel quale tuum, si femina fias, obstipuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit 'quos modo culpavi! nondum mihi praemia nota, quae peteretis, erant.' laudando concipit ignes et, ne quis iuvenum currat velocius, optat invidiaque timet. 'sed cur certaminis huius intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit 'audentes deus ipse iuvat!' dum talia secum exigit Hippomenes, passu volat alite virgo. @1 quae quamquam Scythica non setius ire sagitta Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem miratur magis: et cursus facit ipse decorem. aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo; inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras. dum notat haec hospes, decursa novissima meta est, et tegitur festa victrix Atalanta corona. dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas. @@'"Non tamen eventu iuvenis deterritus horum constitit in medio vultuque in virgine fixo 'quid facilem titulum superando quaeris inertes? mecum confer' ait. 'seu me fortuna potentem fecerit, a tanto non indignabere vinci: namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis Hippomene victo magnum et memorabile nomen.' talia dicentem molli Schoeneia vultu aspicit et dubitat, superari an vincere malit, atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus perdere vult caraeque iubet discrimine vitae coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti. nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi) sed quod adhuc puer est; non me movet ipse, sed aetas. @1 quid, quod inest virtus et mens interrita leti? quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus? quid, quod amat tantique putat conubia nostra, ut pereat, si me fors illi dura negarit? dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla nolet, et optari potes a sapiente puella._ cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis? viderit! intereat, quoniam tot caede procorum admonitus non est agiturque in taedia vitae._ occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, indignamque necem pretium patietur amoris? non erit invidiae victoria nostra ferendae. sed non culpa mea est! utinam desistere velles, aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! at quam virgineus puerili vultus in ore est! a! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem! vivere dignus eras. quodsi felicior essem, nec mihi coniugium fata inportuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.' dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta, quod facit, ignorans amat et non sentit amorem. @@'"Iam solitos poscunt cursus populusque paterque, cum me sollicita proles Neptunia voce invocat Hippomenes 'Cytherea,' que 'conprecor, ausis adsit' ait 'nostris et quos dedit, adiuvet ignes.' @1 detulit aura preces ad me non invida blandas: motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur. est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt, telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci sacravere senes templisque accedere dotem hanc iussere meis; medio nitet arbor in arvo, fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro: hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi Hippomenen adii docuique, quis usus in illis. signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque emicat et summam celeri pede libat harenam: posse putes illos sicco freta radere passu et segetis canae stantes percurrere aristas. adiciunt animos iuveni clamorque favorque verbaque dicentum 'nunc, nunc incumbere tempus! Hippomene, propera! nunc viribus utere totis! pelle moram: vinces!' dubium, Megareius heros gaudeat an virgo magis his Schoeneia dictis. o quotiens, cum iam posset transire, morata est spectatosque diu vultus invita reliquit! aridus e lasso veniebat anhelitus ore, metaque erat longe: tum denique de tribus unum fetibus arboreis proles Neptunia misit. obstipuit virgo nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque volubile tollit; praeterit Hippomenes: resonant spectacula plausu. @1 illa moram celeri cessataque tempora cursu corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit: et rursus pomi iactu remorata secundi consequitur transitque virum. pars ultima cursus restabat; 'nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!' inque latus campi, quo tardius illa rediret, iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum. an peteret, virgo visa est dubitare: coegi tollere et adieci sublato pondera malo inpediique oneris pariter gravitate moraque, neve meus sermo cursu sit tardior ipso, praeterita est virgo: duxit sua praemia victor. @@'"Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem ferret, Adoni, fui? nec grates inmemor egit, nec mihi tura dedit. subitam convertor in iram, contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris, exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos: templa, deum Matri quae quondam clarus Echion fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis, transibant, et iter longum requiescere suasit; illic concubitus intempestiva cupido occupat Hippomenen a numine concita nostro. luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncae similis, nativo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos @1 lignea contulerat veterum simulacra deorum; hunc init et vetito temerat sacraria probro. sacra retorserunt oculos, turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda: poena levis visa est; ergo modo levia fulvae colla iubae velant, digiti curvantur in ungues, ex umeris armi fiunt, in pectora totum pondus abit, summae cauda verruntur harenae; iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt, pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi dente premunt domito Cybeleia frena leones. hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus!" @@'Illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis carpit iter, sed stat monitis contraria virtus. forte suem latebris vestigia certa secuti excivere canes, silvisque exire parantem fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu: protinus excussit pando venabula rostro sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem trux aper insequitur totosque sub inguine dentes abdidit et fulva moribundum stravit harena. vecta levi curru medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum pervenerat alis: agnovit longe gemitum morientis et albas flexit aves illuc, utque aethere vidit ab alto exanimem inque suo iactantem sanguine corpus, desiluit pariterque sinum pariterque capillos rupit et indignis percussit pectora palmis questaque cum fatis "at non tamen omnia vestri @1 iuris erunt" dixit. "luctus monimenta manebunt semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago annua plangoris peraget simulamina nostri; at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam femineos artus in olentes vertere mentas, Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros invidiae mutatus erit?" sic fata cruorem nectare odorato sparsit, qui tinctus ab illo intumuit sic, ut fulvo perlucida caeno surgere bulla solet, nec plena longior hora facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, qualem, quae lento celant sub cortice granum, punica ferre solent; brevis est tamen usus in illo; namque male haerentem et nimia levitate caducum excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.' @1 @@@@{1LIBER XI}1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum Threicius vates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis pectora velleribus tumuli de vertice cernunt Orphea percussis sociantem carmina nervis. e quibus una leves iactato crine per auras, 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam vatis Apollinei vocalia misit in ora, quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; alterius telum lapis est, qui missus in ipso aere concentu victus vocisque lyraeque est ac veluti supplex pro tam furialibus ausis ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae, tum denique saxa non exauditi rubuerunt sanguine vatis. ac primum attonitas etiamnum voce canentis innumeras volucres anguesque agmenque ferarum maenades Orphei titulum rapuere triumphi; inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris @1 et coeunt ut aves, si quando luce vagantem noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro ceu matutina cervus periturus harena praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes coniciunt thyrsos non haec in munera factos. hae glaebas, illae direptos arbore ramos, pars torquent silices; neu desint tela furori, forte boves presso subigebant vomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arva coloni, agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros sarculaque rastrique graves longique ligones; quae postquam rapuere ferae cornuque minaces divulsere boves, ad vatis fata recurrunt tendentemque manus et in illo tempore primum inrita dicentem nec quicquam voce moventem sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit. @@Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, te carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos. membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne, @1 flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae. iamque mare invectae flumen populare relinquunt et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: hic ferus expositum peregrinis anguis harenis os petit et sparsos stillanti rore capillos. tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. @@Umbra subit terras, et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. @@Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit; quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat, at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, aspicit in teretes lignum succedere suras @1 et conata femur maerenti plangere dextra robora percussit, pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallare putando. @@Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui vineta Timoli Pactolonque petit, quamvis non aureus illo tempore nec caris erat invidiosus harenis. hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant, at Silenus abest: titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, hospitis adventu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes, et iam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. @@Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium gaudens altore recepto. ille male usurus donis ait 'effice, quicquid corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.' adnuit optatis nocituraque munera solvit Liber et indoluit, quod non meliora petisset. laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo singula temptat vixque sibi credens, non alta fronde virentem ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; @1 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; contigit et glaebam: contactu glaeba potenti massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas: aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes; si postibus altis admovit digitos, postes radiare videntur; ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, unda fluens palmis Danaen eludere posset; vix spes ipse suas animo capit aurea fingens omnia. gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus nec tostae frugis egentes: tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat; miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare videres. @@Attonitus novitate mali divesque miserque effugere optat opes et quae modo voverat, odit. copia nulla famem relevat; sitis arida guttur urit, et inviso meritus torquetur ab auro ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem restituit pactique fide data munera solvit 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro, @1 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum nitens labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit flumen et humano de corpore cessit in amnem; nunc quoque iam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glaebis. @@Ille perosus opes silvas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris, pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, rursus erant domino stultae praecordia mentis. nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar. @@Monte suo senior iudex consedit et aures liberat arboribus: quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. @1 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla instructamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum; artificis status ipse fuit. tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. @@Iudicium sanctique placet sententia montis omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur unius sermone Midae; nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus inplet instabilesque imas facit et dat posse moveri: cetera sunt hominis, partem damnatur in unam induiturque aures lente gradientis aselli. ille quidem celare cupit turpique pudore tempora purpureis temptat relevare tiaris; sed solitus longos ferro resecare capillos viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam: leni nam motus ab austro obruta verba refert dominique coarguit aures. @@Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus angustum citra pontum Nepheleidos Helles @1 Laomedonteis Latoius adstitit arvis. dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti: inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros pactus pro moenibus aurum. stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes inclinavit aquas ad avarae litora Troiae inque freti formam terras conplevit opesque abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam vindicat Alcides promissaque munera dictos poscit equos tantique operis mercede negata bis periura capit superatae moenia Troiae. nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus clarus erat diva nec avi magis ille superbus nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. @1 @@Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis acta patris vincet maiorque vocabitur illo.' ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae. @@Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus, bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, portus erat; summis inductum est aequor harenis; litus habet solidum, quod nec vestigia servet nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis. est specus in medio, natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, vim parat, innectens ambobus colla lacertis; quod nisi venisses variatis saepe figuris ad solitas artes, auso foret ille potitus; sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat; nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; tertia forma fuit maculosae tigridis: illa territus Aeacides a corpore bracchia solvit. inde deos pelagi vino super aequora fuso @1 et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite vates 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. nec te decipiat centum mentita figuras, sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum admisitque suos in verba novissima fluctus. @@Pronus erat Titan inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; vix bene virgineos Peleus invaserat artus: illa novat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diversas bracchia tendi. tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis' exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros et potitur votis ingentique inplet Achille. @@Felix et nato, felix et coniuge Peleus, et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant: fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. quo postquam Aeacides fessus curaque viaque @1 venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haut procul a muris sub opaca valle reliquit; copia cum facta est adeundi prima tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; adicis huic animo momenta potentia, clarum nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando! quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, qualiacumque vides! utinam meliora videres!' et flebat: moveat tantos quae causa dolores, Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis: vir fuit (et_tanta est animi constantia_iam tum acer erat belloque ferox ad vimque paratus) nomine Daedalion. illo genitore creatis, qui vocat Auroram caeloque novissimus exit, culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: illius virtus reges gentesque subegit, quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. nata erat huic Chione, quae dotatissima forma @1 mille procos habuit, bis septem nubilis annis. forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo, videre hanc pariter, pariter traxere colorem. spem veneris differt in tempora noctis Apollo; non fert ille moras virgaque movente soporem virginis os tangit: tactu iacet illa potenti vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. ut sua maturus conplevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriae non degener artis; nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine vocali clarus citharaque Philammon. quid peperisse duos et dis placuisse duobus et forti genitore et progenitore nitenti esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae sustinuit faciemque deae culpavit, at illi ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit. nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam inpulit et meritam traiecit harundine linguam. lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, conantemque loqui cum sanguine vita reliquit; quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi, quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti @1 accipit et natam delamentatur ademptam; ut vero ardentem vidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuvenco spicula crabronum pressa cervice gerenti, qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. effugit ergo omnes veloxque cupidine leti vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, cum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit avem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, virtutem antiquam, maiores corpore vires, et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' @@Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse videret, parsque boum fulvis genua inclinarat harenis latarumque iacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; nant alii celsoque exstant super aequora collo. templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti @1 edidit esse deos, dum retia litore siccat); iuncta palus huic est densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem: inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, acrior est rabie: neque enim ieiunia curat caede boum diramque famem finire, sed omne vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data; sanguine litus undaque prima rubet demugitaeque paludes. sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!' dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant, sed memor admissi Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco. induere arma viros violentaque sumere tela rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu prosilit et nondum totos ornata capillos disicit hos ipsos colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur @1 et lacrimis, animasque duas ut servet in una. Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque pone metus! plena est promissi gratia vestri. non placet arma mihi contra nova monstra moveri; numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris, arce focus summa, fessis nota grata carinis: ascendunt illuc stratosque in litore tauros cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine villos. inde manus tendens in aperti litora ponti caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex accepit veniam. sed enim revocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit: corpus praeterque colorem omnia servavit, lapidis color indicat illum iam non esse lupum, iam non debere timeri. nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. @@Interea fratrisque sui fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, @1 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit singultuque pias interrumpente querellas 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? iam potes Alcyone securus abesse relicta? iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curaeque timore carebunt. aequora me terrent et ponti tristis imago: et laceras nuper tabulas in litore vidi et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. neve tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. cum semel emissi tenuerunt aequora venti, nil illis vetitum est: incommendataque tellus omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. @1 quod tua si flecti precibus sententia nullis, care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, me quoque tolle simul! certe iactabimur una, nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' @@Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; sed neque propositos pelagi dimittere cursus, nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli multaque respondit timidum solantia pectus. non tamen idcirco causam probat; addidit illis hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.' his ubi promissis spes est admota recursus, protinus eductam navalibus aequore tingui aptarique suis pinum iubet armamentis; qua rursus visa veluti praesaga futuri horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit tristique miserrima tandem ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa umentes oculos stantemque in puppe recurva concussaque manu dantem sibi signa maritum prona videt redditque notas; ubi terra recessit longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus, @1 dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; haec quoque ut haut poterat spatio submota videri, vela tamen spectat summo fluitantia malo; ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum seque toro ponit: renovat lectusque torusque Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. @@Portibus exierant, et moverat aura rudentes: obvertit lateri pendentes navita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit venientesque accipit auras. aut minus, aut certe medium non amplius aequor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, cum mare sub noctem tumidis albescere coepit fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. 'ardua iamdudum demittite cornua' rector clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae, nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam: sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars ventis vela negare; egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve: tanta mali moles tantoque potentior arte est. quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. @1 fluctibus erigitur caelumque aequare videtur pontus et inductas aspergine tangere nubes; et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, sternitur interdum spumisque sonantibus albet. ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis et nunc sublimis veluti de vertice montis despicere in valles imumque Acheronta videtur, nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum. saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries balistave concutit arces, utque solent sumptis incursu viribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, ibat in alta ratis multoque erat altior illis; iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae rima patet praebetque viam letalibus undis. ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, inque fretum credas totum descendere caelum, inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. vela madent nimbis, et cum caelestibus undis aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. discutiunt tamen has praebentque micantia lumen fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. dat quoque iam saltus intra cava texta carinae @1 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille viros murum tamen occupat unus, sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, vastius insurgens decimae ruit impetus undae nec prius absistit fessam oppugnare carinam, quam velut in captae descendat moenia navis. pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, quam solet urbs aliis murum fodientibus extra atque aliis murum trepidare tenentibus intus. deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, funera quos maneant, hic votis numen adorat bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras respicere inque domum supremos vertere vultus, verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus fervet, et inducta piceis e nubibus umbra omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas; nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, @1 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato functa suo est, alii partes et membra carinae trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, fragmina navigii Ceyx socerumque patremque invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus optat et exanimis manibus tumuletur amicis. dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda. Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses illa luce fuit, quoniamque excedere caelo non licuit, densis texit sua nubibus ora. @@Aeolis interea, tantorum ignara malorum, dinumerat noctes et iam, quas induat ille, festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, ante tamen cunctos Iunonis templa colebat proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras utque foret sospes coniunx suus utque rediret, optabat, nullamque sibi praeferret; at illi hoc de tot votis poterat contingere solum. @@At dea non ultra pro functo morte rogari @1 sustinet utque manus funestas arceat aris, 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, vise soporiferam Somni velociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' dixerat: induitur velamina mille colorum Iris et arquato caelum curvamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis. @@Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser; non fera, non pecudes, non moti flamine rami humanaeve sonum reddunt convicia linguae. muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis. ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem Nox legit et spargit per opacas umida terras. ianua, ne verso stridores cardine reddat, nulla domo tota est, custos in limine nullus; at medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, quo cubat ipse deus membris languore solutis. hunc circa passim varias imitantia formas Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, silva gerit frondes, eiectas litus harenas. @1 @@Quo simul intravit manibusque obstantia virgo Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento excussit tandem sibi se cubitoque levatus, quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa: 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, Somnia, quae veras aequent imitamine formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis vim poterat, labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo venerat arcus. @@At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figurae Morphea: non illo quisquam sollertius alter exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; adicit et vestes et consuetissima cuique verba; sed hic solos homines imitatur, at alter fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus nominat; est etiam diversae tertius artis Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit; regibus hi ducibusque suos ostendere vultus nocte solent, populos alii plebemque pererrant. praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum @1 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus eligit et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto. @@Ille volat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque morae breve tempus in urbem pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. tum lecto incumbens fletu super ora profuso haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx, an mea mutata est facies nece? respice: nosces inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt! occidimus! falso tibi me promittere noli! nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem auster et ingenti iactatam flamine solvit, oraque nostra tuum frustra clamantia nomen inplerunt fluctus._non haec tibi nuntiat auctor ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me indeploratum sub inania Tartara mitte!' adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa crederet esse sui (fletus quoque fundere veros visus erat), gestumque manus Ceycis habebat. ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos per somnum corpusque petens amplectitur auras exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.' @1 voce sua specieque viri turbata soporem excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, qui modo visus erat; nam moti voce ministri intulerant lumen. postquam non invenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore vestes pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat: scindit et altrici, quae luctus causa, roganti 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una cum Ceyce suo. solantia tollite verba! naufragus interiit: vidi agnovique manusque ad discedentem cupiens retinere tetendi. umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat: pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint. 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. at certe vellem, quoniam periturus abibas, me quoque duxisses: multum fuit utile tecum ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam non simul egissem, nec mors discreta fuisset. nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet. crudelior ipso sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori! sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro @1 si non urna, tamen iunget nos littera: si non ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' plura dolor prohibet, verboque intervenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. @@Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit dumque notata locis reminiscitur acta fretumque prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis facta manu moles, quae primas aequoris iras frangit et incursus quae praedelassat aquarum. @1 insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat percutiensque levem modo natis aera pennis stringebat summas ales miserabilis undas, dumque volat, maesto similem plenumque querellae ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae tollere sit visus, populus dubitabat, at ille senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo alite mutantur; fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. @@Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes spectat et ad finem servatos laudat amores: proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) 'regia progenies, et si descendere ad ipsum ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, @1 quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula secretos montes et inambitiosa colebat rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens silvas captatam saepe per omnes aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa iniectos umeris siccantem sole capillos. visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros insequitur celeremque metu celer urget amore. ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens exanimem clamatque "piget, piget esse secutum! sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, a me causa data est! ego sim sceleratior illo, ni tibi morte mea mortis solacia mittam." dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem molliter excepit nantemque per aequora pennis texit, et optatae non est data copia mortis. indignatur amans, invitum vivere cogi obstarique animae misera de sede volenti @1 exire, utque novas umeris adsumpserat alas, subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum pronus abit letique viam sine fine retemptat. fecit amor maciem: longa internodia crurum, longa manet cervix, caput est a corpore longe; aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' @1 @@@@{1LIBER XII}1 Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti inferias dederat cum fratribus Hector inanes; defuit officio Paridis praesentia tristi, postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum attulit in patriam: coniurataeque sequuntur mille rates gentisque simul commune Pelasgae; nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi invia fecissent venti, Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: quas simul et matrem circum sua damna volantem corripuit serpens avidoque recondidit ore, obstipuere omnes, at veri providus augur Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' atque novem volucres in belli digerit annos. @1 ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, fit lapis et signat serpentis imagine saxum. @@Permanet Aoniis Boreas violentus in undis bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve sanguine virgineo placandam virginis iram esse deae. postquam pietatem publica causa rexque patrem vicit, castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri vocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerva. ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. @@Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures: Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit et nullis inclusit limina portis; nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, @1 tota fremit vocesque refert iteratque quod audit; nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum confusaque verba volutant; e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque repens dubioque auctore Susurri; ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur et tellure, videt totumque inquirit in orbem. @@Fecerat haec notum, Graias cum milite forti adventare rates, neque inexspectatus in armis hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, mille viros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu @1 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens congreditur Cycno (decimum dilatus in annum Hector erat): tum colla iugo candentia pressos exhortatus equos currum derexit in hostem concutiensque suis vibrantia tela lacertis 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est, sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?' (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius tegminis officium: tamen indestrictus abibo; est aliquid non esse satum Nereide, sed qui Nereaque et natas et totum temperat aequor.' dixit et haesurum clipei curvamine telum misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. excutit hoc heros rursusque trementia forti tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum et se praebentem valuit destringere Cycnum. haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, @1 cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit; num tamen exciderit ferrum considerat hastae: haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno? nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque Eetioneas inplevi sanguine Thebas, vel cum purpureus populari caede Caicus fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos et feci et video, valuit mea dextra valetque.' dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam misit in adversum Lycia de plebe Menoeten loricamque simul subiectaque pectora rupit. quo plangente gravem moribundo vertice terram extrahit illud idem calido de vulnere telum atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non evitata sinistro, inde velut muro solidaque a caute repulsa est; qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! tum vero praeceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem ense petens parmam gladio galeamque cavari cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. @1 haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti aversos passus medio lapis obstitit arvo; quem super inpulsum resupino corpore Cycnum vi multa vertit terraeque adflixit Achilles. tum clipeo genibusque premens praecordia duris vincla trahit galeae, quae presso subdita mento elidunt fauces et respiramen iterque eripiunt animae. victum spoliare parabat: arma relicta videt; corpus deus aequoris albam contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. @@Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum attulit et positis pars utraque substitit armis. dumque vigil Phrygios servat custodia muros, et vigil Argolicas servat custodia fossas, festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles Pallada mactatae placabat sanguine vaccae; cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, et dis acceptus penetravit in aethera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. discubuere toris proceres et corpora tosta carne replent vinoque levant curasque sitimque. non illos citharae, non illos carmina vocum longave multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi @1 materia est: pugnas referunt hostisque suasque, inque vices adita atque exhausta pericula saepe commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles, aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? proxima praecipue domito victoria Cycno in sermone fuit: visum mirabile cunctis, quod iuveni corpus nullo penetrabile telo invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo contemptor ferri nulloque forabilis ictu Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, femina natus erat.' monstri novitate moventur quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas, o facunde senex, aevi prudentia nostri, quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, qua tibi militia, cuius certamine pugnae cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas, multaque me fugiant primis spectata sub annis, plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla pectore res nostro est inter bellique domique acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus spectatorem operum multorum reddere, vixi annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. @@'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, @1 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum. temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: sed iam aut contigerant illi conubia matris aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos denupsit thalamos secretaque litora carpens aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae: elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum, tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: omnia praestiteris." graviore novissima dixit verba sono poteratque viri vox illa videri, sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti adnuerat dederatque super, nec saucius ullis vulneribus fieri ferrove occumbere posset. munere laetus abit studiisque virilibus aevum exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. @@'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus nubigenasque feros positis ex ordine mensis arboribus tecto discumbere iusserat antro. Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, festaque confusa resonabat regia turba. ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, @1 praesignis facie; felicem diximus illa coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. femineo clamore sonat domus: ocius omnes surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas Pirithoum violesque duos ignarus in uno?" [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, submovet instantes raptamque furentibus aufert.] ille nihil contra, (neque enim defendere verbis talia facta potest) sed vindicis ora protervis insequitur manibus generosaque pectora pulsat. forte fuit iuxta signis exstantibus asper antiquus crater; quem vastum vastior ipse sustulit Aegides adversaque misit in ora: sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque vulnere et ore vomens madida resupinus harena calcitrat. ardescunt germani caede bimembres certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur. vina dabant animos, et prima pocula pugna missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. @1 @@'Primus Ophionides Amycus penetralia donis haut timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis elatumque alte, veluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore. exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris acta retro naris medioque est fixa palato. hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae stravit humi Pelates deiecto in pectora mento cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. @@'Proximus ut steterat spectans altaria vultu fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?" cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen depressitque duos, Brotean et Orion: Orio mater erat Mycale, quam deduxisse canendo saepe reluctanti constabat cornua lunae. "non impune feres, teli modo copia detur!" dixerat Exadius telique habet instar, in alta quae fuerant pinu votivi cornua cervi. figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. @@'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi tempora perfringit fulvo protecta capillo. correpti rapida, veluti seges arida, flamma @1 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud stridet et in trepida submersum sibilat unda. saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen. gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!" semicremoque novat repetitum stipite vulnus terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. @@'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; e quibus ut prima tectus lanugine malas procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis condidit ora viri perque os in pectora flammas. te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato insequitur, sed non in te quoque constitit idem exitus: adsiduae successu caedis ovantem, qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. ingemuit duroque sudem vix osse revulsit Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo @1 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, quique pedum nuper certamine vicerat omnes Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, quique suis frustra bellum dissuaserat augur Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus." at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus effugere necem; quos omnes dextra Dryantis perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti: nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, qua naris fronti committitur, accipis, imae. @@'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat sopitus venis et inexperrectus Aphidas languentique manu carchesia mixta tenebat, fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae; quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, inserit amento digitos "miscenda" que dixit "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. @@'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, lancea Pirithoi costis inmissa Petraei pectora cum duro luctantia robore fixit. @1 Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant, Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit et missum a dextra laevam penetravit ad aurem, Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, dum fugit instantem trepidans Ixione natum, decidit in praeceps et pondere corporis ornum ingentem fregit suaque induit ilia fractae. @@'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum mittere conatur; conantem stipite querno occupat Aegides cubitique ingentia frangit ossa nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit. robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat. haut tulit utentem pugnae successibus ultra Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco annosam pinum magno molimine temptat; quod quia non potuit, praefractam misit in hostem, sed procul a telo Theseus veniente recessit Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. @1 non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum: armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor, accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit contentis viribus hastam, quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est; ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem erigitur pedibusque virum proculcat equinis. excipit ille ictus galea clipeoque sonantes defensatque umeros praetentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu. ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi saevique vicem praestantia teli cornua vara boum multo rubefacta cruore. @@'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi "quantum concedant nostro tua cornua ferro" et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret, opposuit dextram passurae vulnera fronti: adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum @1 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo. @@'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, si modo naturae formam concedimus illi. barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea ex umeris medios coma dependebat in armos. gratus in ore vigor; cervix umerique manusque pectoraque artificum laudatis proxima signis, et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo deteriorque viro facies; da colla caputque, Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. multae illum petiere sua de gente, sed una abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter semiferos altis habitavit femina silvis; haec et blanditiis et amando et amare fatendo Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. @1 par amor est illis: errant in montibus una, antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra venit et inferius quam collo pectora subsunt, Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum corpore cum toto post tela educta refrixit. protinus Hylonome morientes excipit artus inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora admovet atque animae fugienti obsistere temptat; ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, incubuit moriensque suum conplexa maritum est. @@'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum vinxerat inter se conexis vellera nodis, Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent, Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit; [fracta volubilitas capitis latissima, perque os perque cavas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit, veluti concretum vimine querno lac solet utve liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus.] ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum @1 gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit: signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix. tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; tum poteram magni, si non superare, morari Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus, aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas. quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi, Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli fixit in adverso cornum sine cuspide vultu? vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto stravit Erigdupum; memini et venabula condi inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. nec tu credideris tantum cecinisse futura Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis occubuit frustraque loqui temptavit Hodites ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. @@'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: vulnera non memini, numerum nomenque notavi. provolat Emathii spoliis armatus Halesi, quem dederat leto, membris et corpore Latreus maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque, vis iuvenalis erat, variabant tempora cani. qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque armaque concussit certumque equitavit in orbem @1 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras: "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo praemia facto quaque viri falsam speciem mercede pararis? quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque; bella relinque viris." iactanti talia Caeneus extentum cursu missa latus eruit hasta, qua vir equo commissus erat. furit ille dolore nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa: non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, aut siquis parvo feriat cava tympana saxo. comminus adgreditur laterique recondere duro luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt. "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra. plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto, fractaque dissiluit percusso lammina callo. ut satis inlaesos miranti praebuit artus, "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro temptemus!" capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecamque in viscera movit versavitque manum vulnusque in vulnere fecit. ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni inque cruentatus Caeneus Elateius ictu. @1 fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!" Monychus exclamat. "populus superamur ab uno vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis, quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt? quid geminae vires et quod fortissima rerum in nobis natura duplex animalia iunxit? nec nos matre dea, nec nos Ixione natos esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! saxa trabesque super totosque involvite montes vivacemque animam missis elidite silvis! massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus." dixit et insanis deiectam viribus austri forte trabem nactus validum coniecit in hostem exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris, sed enim postquam super ora caputque crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque evolvere silvas interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide. exitus in dubio est: alii sub inania corpus Tartara detrusum silvarum mole ferebant; abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis vidit avem pennis liquidas exire sub auras, quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu @1 Mopsus et ingenti circum clangore sonantem adspexit pariterque animis oculisque secutus "o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis, maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!" credita res auctore suo est: dolor addidit iram, oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, quam data pars leto, partem fuga noxque removit.' @@Haec inter Lapithas et semihomines Centauros proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis acta tibi, senior; certe mihi saepe referre nubigenas domitos a se pater esse solebat.' tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum cogis et obductos annis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri? ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem inplevit meritis, quod mallem posse negare; sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem? ille tuus genitor Messenia moenia quondam stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus, bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: mira Periclymeni mors est, cui posse figuras sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas @1 Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis ferre solet pedibus divum gratissima regi; viribus usus avis pennis rostroque redunco hamatisque viri laniaverat unguibus ora. tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus atque inter nubes sublimia membra ferentem pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala; nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi deficiunt motumque negant viresque volandi. decidit in terram, non concipientibus auras infirmis pennis, et qua levis haeserat alae corporis adflicti pressa est gravitate sagitta perque latus summum iugulo est exacta sinistro. nunc videor debere tui praeconia rebus Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' @@Haec postquam dulci Neleius edidit ore, a sermone senis repetito munere Bacchi surrexere toris: nox est data cetera somno. @@At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras. iamque fere tracto duo per quinquennia bello @1 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: 'o mihi de fratris longe gratissime natis, inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces, ingemis? aut ecquid tot defendentia muros milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta!' adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula velatus in agmen pervenit Iliacum mediaque in caede virorum rara per ignotos spargentem cernit Achivos tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum, vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!' dixit et ostendens sternentem Troica ferro corpora Peliden, arcus obvertit in illum certaque letifera derexit spicula dextra. quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille, victus es a timido Graiae raptore maritae! at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. @1 @@Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, arserat: armarat deus idem idemque cremarat; iam cinis est, et de tam magno restat Achille nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam, at vivit totum quae gloria conpleat orbem. haec illi mensura viro respondet, et hac est par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, non minor Atrides, non bello maior et aevo poscere, non alii: solis Telamone creatis Laertaque fuit tantae fiducia laudis. a se Tantalides onus invidiamque removit Argolicosque duces mediis considere castris iussit et arbitrium litis traiecit in omnes. @1 @@@@{1LIBER XIII}1 Consedere duces et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo litora respexit classemque in litore vultu intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. tutius est igitur fictis contendere verbis, quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes, quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! praemia magna peti fateor; sed demit honorem aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes; iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. @@'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intravit Pagasaea Colcha carina; @1 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget; Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, si mihi cum magno non est communis Achille: frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Aeacidis alienae nomina gentis? @@'An quod in arma prior nulloque sub indice veni, arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detractavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto sed sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma? optima num sumat, quia sumere noluit ulla: nos inhonorati et donis patruelibus orbi, obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? @@'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum! non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris, quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo @1 debita Troianis exercet spicula fatis. ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; mallet et infelix Palamedes esse relictus, [viveret aut certe letum sine crimine haberet] quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. ergo aut exilio vires subduxit Achivis, aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! @@'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. aspiciunt oculis superi mortalia iustis! en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. conclamat socios: adsum videoque trementem pallentemque metu et trepidantem morte futura; opposui molem clipei texique iacentem servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. si perstas certare, locum redeamus in illum: redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem post clipeumque late et mecum contende sub illo! at postquam eripui, cui standi vulnera vires non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. @1 @@'Hector adest secumque deos in proelia ducit, quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. hunc ego sanguineae successu caedis ovantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi, et vestrae valuere preces. si quaeritis huius fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? nempe ego mille meo protexi pectore puppes, spem vestri reditus: date pro tot navibus arma. @@'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; si semel ista datis meritis tam vilibus arma, dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. @@'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem? ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem; sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, nec clipeus vasti caelatus imagine mundi @1 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus. @@'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.' @@Finierat Telamone satus, vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono, neque abest facundis gratia dictis. @@'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles? huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, @1 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset. @@'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto: meritis expendite causam, dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! aut si proximitas primusque requiritur heres, est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur! nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, plura quidem feci, quam quae conprendere dictis in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. @@'Praescia venturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis: arma ego femineis animum motura virilem @1 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?" iniecique manum fortemque ad fortia misi. ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, victum orantemque refeci; quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse; mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alios taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! illis haec armis, quibus est inventus Achilles, arma peto: vivo dederam, post fata reposco. @@'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saevae natam mactare Dianae. denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est, ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti: hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) difficilem tenui sub iniquo iudice causam. hunc tamen utilitas populi fraterque datique summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu @1 decipienda fuit, quo si Telamonius isset, orba suis essent etiam nunc lintea ventis. @@'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae, plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi quam mihi mandarat communem Graecia causam accusoque Parin praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum; at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. @@'Longa referre mora est, quae consilioque manuque utiliter feci spatiosi tempore belli. post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno: quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossa munimina cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi armandique modo, mittor, quo postulat usus. @@'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni rex iubet incepti curam dimittere belli; ille potest auctore suam defendere vocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? @1 cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares; nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi "concitat, o socii, captam dimittere Troiam, quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?" talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum fecerat, aversos profuga de classe reduxi. convocat Atrides socios terrore paventes: nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haut inpune protervis! erigor et trepidos cives exhortor in hostem amissamque mea virtutem voce repono. tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. @@'Denique de Danais quis te laudatve petitve? at sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe. est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. @1 omnia cognoram nec, quod specularer, habebam et iam promissa poteram cum laude reverti: haut contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo, victor votisque potitus, ingredior curru laetos imitante triumphos; cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis, aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt pectora semper' ait 'vestris exercita rebus! at nihil inpendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! @@'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis @1 Troas ab arsuris cum defensore carinis. ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis se putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in officio et praelatus munere sortis. sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! @@'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo, Graium murus, Achilles procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, est animus certe vestros sensurus honores: scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret? neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!] @@'Quid, quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis: haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen @1 cum tanto commune viro: deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. @@'Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit. an falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. @@'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, esse reus merui (factum defendite vestrum! consensistis enim), nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viaeque labori temptaretque feros requie lenire dolores. paruit_et vivit! non haec sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi! melius Telamonius ibit eloquioque virum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte! ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. sis licet infestus sociis regique mihique dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, @1 utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: te tamen adgrediar mecumque reducere nitar tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, quam responsa deum Troianaque fata retexi, quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax? nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti perque feros enses non tantum moenia Troum, verum etiam summas arces intrare suaque eripere aede deam raptamque adferre per hostes? quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus gestasset laeva taurorum tergora septem. illa nocte mihi Troiae victoria parta est: Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi. @@'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis ostentare meum: pars est sua laudis in illo! nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae: @1 quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, consiliis cessere meis. tibi dextera bello utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero. nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. @@'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: iam labor in fine est; obstantia fata removi altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, [si Troiae fatis aliquid restare putatis,] este mei memores! aut si mihi non datis arma, huic date!' et ostendit signum fatale Minervae. @@Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. @1 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor: arripit ensem et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' dixit et in pectus tum demum vulnera passum, qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. nec valuere manus infixum educere telum: expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus purpureum viridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; littera communis mediis pueroque viroque inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae. @@Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis et veterum terras infames caede virorum vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; quae postquam ad Graios domino comitante revexit, inposita est sero tandem manus ultima bello. [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx perdidit infelix hominis post omnia formam externasque novo latratu terruit auras, longus in angustum qua clauditur Hellespontus.] Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem conbiberat, tractata comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas; Dardanidas matres patriorum signa deorum, @1 dum licet, amplexas succensaque templa tenentes invidiosa trahunt victores praemia Grai; mittitur Astyanax illis de turribus, unde pugnantem pro se proavitaque regna tuentem saepe videre patrem monstratum a matre solebat. iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis; 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. ultima conscendit classem_miserabile visu!_ in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris: prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, @@Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic regia dives erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas adiecisset opes, animi inritamen avari. ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas. @@Litore Threicio classem religarat Atrides, dum mare pacatum, dum ventus amicior esset: @1 hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat, exit humo late rupta similisque minanti temporis illius vultum referebat Achilles, quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi, obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae! ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, placet Achilleos mactata Polyxena manes!' dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, fortis et infelix et plus quam femina virgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem; inque suo vidit figentem lumina vultu, 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit 'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum conde meo' iugulumque simul pectusque retexit. 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem. haud per tale sacrum numen placabitis ullum! mors tantum vellem matrem mea fallere posset: mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis non mea mors illi, verum sua vita tremenda est. vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, ite procul, si iusta peto, tactuque viriles virgineo removete manus! acceptior illi, quisquis is est, quem caede mea placare paratis, liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri verba movent oris (Priami vos filia regis, non captiva rogat), genetrici corpus inemptum @1 reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.' dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro. illa super terram defecto poplite labens pertulit intrepidos ad fata novissima vultus; tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, cum caderet, castique decus servare pudoris. @@Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quot dederit domus una cruores, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras: dominum matri vix repperit Hector! quae corpus conplexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque viroque, huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concretam sanguine vellens plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit: 'nata, tuae_quid enim superest?_dolor ultime matris, nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus: en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum, tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, @1 totque tuos idem fratres, te perdidit idem, exitium Troiae nostrique orbator, Achilles; at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem: Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens, eventuque gravi finita est publica clades, sed finita tamen; soli mihi Pergama restant. in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque viroque nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, Penelopae munus, quae me data pensa trahentem matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx," postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas maternos luctus, hostilia busta piasti! inferias hosti peperi! quo ferrea resto? quidve moror? quo me servas, annosa senectus? quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, vivacem differtis anum? quis posse putaret felicem Priamum post diruta Pergama dici? felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. at, puto, funeribus dotabere, regia virgo, condeturque tuum monumentis corpus avitis! non haec est fortuna domus: tibi munera matris @1 contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus in breve sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, has datus Ismario regi Polydorus in oras. quid moror interea crudelia vulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?' @@Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!' dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: adspicit eiectum Polydori in litore corpus factaque Threiciis ingentia vulnera telis; Troades exclamant, obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati, vulnera praecipue, seque armat et instruit ira. qua simul exarsit, tamquam regina maneret, ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, utque furit catulo lactente orbata leaena signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram, non oblita animorum, annorum oblita suorum, vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis conloquiumque petit; nam se monstrare relictum velle latens illi, quod nato redderet, aurum. @1 credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore in secreta venit: tum blando callidus ore 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, per superos iuro.' spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira potentem) inmergitque manus foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. clade sui Thracum gens inritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere iactu coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur rictuque in verba parato latravit, conata loqui: locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros. illius Troasque suos hostesque Pelasgos, illius fortuna deos quoque moverat omnes, sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque eventus Hecaben meruisse negaverit illos. @@Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri. cura deam propior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis vidit Achillea pereuntem cuspide mater; vidit, et ille color, quo matutina rubescunt @1 tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. at non inpositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) diva tamen, veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, tum cum luce nova noctis confinia servo, praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra pro patruo tulit arma suo primisque sub annis occidit a forti (sic vos voluistis) Achille. da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, summe deum rector, maternaque vulnera leni!' Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus, nigrique volumina fumi infecere diem, veluti cum flumine Nais exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas) et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis, pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, @1 terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor, quarto seducunt castra volatu; tum duo diversa populi de parte feroces bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras exercent alasque adversaque pectora lassant, inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto corpora seque viro forti meminere creatas. praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo Memnonides dictae, cum sol duodena peregit signa, parentali moriturae more rebellant. ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est; luctibus est Aurora suis intenta piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. @@Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros. de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus ventis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque Latona quondam stirpes pariente retentas. ture dato flammis vinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis @1 regia tecta petunt, positique tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' huic Anius niveis circumdata tempora vittis concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros maxime; vidisti natorum quinque parentem, quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat) paene vides orbum. quod enim mihi filius absens auxilium, quem dicta suo de nomine tellus Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber femineae stirpi voto maiora fideque munera: nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Minervae transformabantur, divesque erat usus in illis. hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam nos quoque parte putes), armorum viribus usus abstrahit invitas gremio genitoris alantque imperat Argolicam caelesti munere classem. effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus et totidem natis Andros fraterna petita est. miles adest et, ni dedantur, bella minatur: victa metu pietas consortia corpora poenae dedidit; et timido possis ignoscere fratri: non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, Hector erat, per quem decimum durastis in annum. @1 iamque parabantur captivis vincla lacertis: illae tollentes etiamnum libera caelo bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque muneris auctor opem,_si miro perdere more ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque coniugis in volucres, niveas abiere columbas.' @@Talibus atque aliis postquam convivia dictis inplerunt, mensa somnum petiere remota cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, qui petere antiquam matrem cognataque iussit litora; prosequitur rex et dat munus ituris, Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon Hyleus et longo caelaverat argumento. urbs erat, et septem posses ostendere portas: hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant; ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum; nymphae quoque flere videntur siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. ecce facit mediis natas Orione Thebis hac non femineum iugulo dare vulnus aperto, illac demisso per fortia pectora telo @1 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari. tum de virginea geminos exire favilla, ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas nominat, et cineri materno ducere pompam. hactenus antiquo signis fulgentibus aere, summus inaurato crater erat asper acantho. nec leviora datis Troiani dona remittunt dantque sacerdoti custodem turis acerram, dant pateram claramque auro gemmisque coronam. @@Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium Creten tenuere locique ferre diu nequiere Iovem centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus, saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Aello. et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, praeter erant vecti: certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis. @@Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis rura petunt, Epiros ab his regnataque vati Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur; inde futurorum certi, quae cuncta fideli @1 Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis, e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreanque Peloros. hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo sub noctem potitur Zanclaea classis harena: Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis infestat; vorat haec raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo: hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuvenum narrabat amores. cui dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur repetens suspiria dictis: 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum expetit, utque facis, potes his inpune negare; at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis. quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!' Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas. @1 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis horrendus silvis et visus ab hospite nullo inpune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sentit validaque cupidine captus uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et conponere vultus. caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae. Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes." risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit, "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra. prominet in pontum cuneatus acumine longo collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda): huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; lanigerae pecudes nullo ducente secutae. cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est antemnis apta ferendis sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, @1 senserunt undae; latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque mente notavi: @@'"Candidior folio nivei Galatea ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, mobilior damma, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cycni plumis et lacta coacto, et, si non fugias, riguo formosior horto; @@'"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue vellem tibi demere possem, non tantum cervo claris latratibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura, (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores) sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, sunt auro similes longis in vitibus uvae, sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. @1 ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras. nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. @@'"Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, multas silva tegit, multae stabulantur in antris, nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: pauperis est numerare pecus; de laudibus harum nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre, ut vix circumeant distentum cruribus uber. sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni. sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda servatur, partem liquefacta coagula durant. @@'"Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque, parve columbarum demptusve cacumine nidus: inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosae catulos in summis montibus ursae: inveni et dixi 'dominae servabimus istos.' @@'"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto, iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra! certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos @1 prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est: barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis. @@'"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est. atque ego contemptus essem patientior huius, si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! viscera viva traham divulsaque membra per agros perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, cumque suis videor translatam viribus Aetnen pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris." @@'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) surgit et ut taurus vacca furibundus adempta stare nequit silvaque et notis saltibus errat, @1 cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae." tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor; terga fugae dederat conversa Symaethius heros et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes," dixerat "et vestris periturum admittite regnis!" insequitur Cyclops partemque e monte revulsam mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, at nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit, fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, vivaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cavum saxi sonat exsultantibus undis, miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' @@Desierat Galatea loqui, coetuque soluto discedunt placidisque natant Nereides undis. Scylla redit; neque enim medio se credere ponto audet, et aut bibula sine vestibus errat harena @1 aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: ecce fretum stringens, alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret et, quaecumque putat fugientem posse morari, verba refert; fugit illa tamen veloxque timore pervenit in summum positi prope litora montis. ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum longa sub arboribus convexus in aequora vertex: constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans admiraturque colorem caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. sensit et innitens, quae stabat proxima, moli 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis; nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum. sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; non apis inde tulit conlectos sedula flores, @1 non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus; ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? gramine contacto coepit mea praeda moveri et mutare latus terraque ut in aequore niti. dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas turba suas dominumque novum litusque relinquunt. obstipui dubitoque diu causamque requiro, num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: "quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque pabula decerpsi decerptaque dente momordi. vix bene conbiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus praecordia sensi alteriusque rapi naturae pectus amore; nec potui restare diu "repetenda" que "numquam terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi. di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, et purgante nefas noviens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum; nec mora, diversis lapsi de partibus amnes totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. quae postquam rediit, alium me corpore toto, @1 ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam caesariemque meam, quam longa per aequora verro, ingentesque umeros et caerula bracchia vidi cruraque pinnigero curvata novissima pisce. quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?' talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes. @1 @@@@{1LIBER XIV}1 Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, nescia nec quicquam iunctis debentia bubus liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus Sole satae Circes, variarum plena ferarum. quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 'diva, dei miserere, precor! nam sola levare tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem. quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. neve mei non nota tibi sit causa furoris: litore in Italico, Messenia moenia contra, Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque blanditiasque meas contemptaque verba referre; at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen ore move sacro, sive expugnacior herba est, utere temptatis operosae viribus herbae nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando, @1 fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.' at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,) talia verba refert: 'melius sequerere volentem optantemque eadem parilique cupidine captam. dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. neu dubites absitque tuae fiducia formae, en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti redde vices, unoque duas ulciscere facto.' talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes' Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae, Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.' indignata dea est et laedere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa, protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula oppositumque petens contra Zancleia saxa Region ingreditur ferventes aestibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis. parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu @1 et maris et caeli, medio cum plurimus orbe sol erat et minimas a vertice fecerat umbras. hunc dea praevitiat portentificisque venenis inquinat; hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum verborum ambage novorum ter noviens carmen magico demurmurat ore. Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, cum sua foedari latrantibus inguina monstris adspicit ac primo credens non corporis illas esse sui partes, refugitque abigitque timetque ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una et corpus quaerens femorum crurumque pedumque Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: statque canum rabie subiectaque terga ferarum inguinibus truncis uteroque exstante coercet. @@Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae viribus herbarum fugit conubia Circes; Scylla loco mansit cumque est data copia, primum in Circes odium sociis spoliavit Ulixem; mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret: scopulum quoque navita vitat. @@Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin evicere rates, cum iam prope litus adessent Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. excipit Aenean illic animoque domoque non bene discidium Phrygii latura mariti @1 Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta incubuit ferro deceptaque decipit omnes. rursus harenosae fugiens nova moenia terrae ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten sacrificat tumulumque sui genitoris honorat. quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natae dira in periuria linguae; posse queri tantum rauco stridore reliquit. @@Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeva de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis, litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae intrat et, ut manes adeat per Averna paternos, orat. at illa diu vultum tellure moratum @1 erexit tandemque deo furibunda recepto 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cuius dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis Elysiasque domos et regna novissima mundi me duce cognosces simulacraque cara parentis. invia virtuti nulla est via.' dixit et auro fulgentem ramum silva Iunonis Avernae monstravit iussitque suo divellere trunco. paruit Aeneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum, quaeque novis essent adeunda pericula bellis. inde ferens lassos averso tramite passus cum duce Cumaea mollit sermone laborem. dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit, 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor muneris esse tui, quae me loca mortis adire, quae loca me visae voluisti evadere mortis. pro quibus aerias meritis evectus ad auras templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.' respicit hunc vates et suspiratibus haustis 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore humanum dignare caput, neu nescius erres, lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, si mea virginitas Phoebo patuisset amanti. dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes: @1 optatis potiere tuis." ego pulveris hausti ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, tot mihi natales contingere vana rogavi; excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos. hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, si Venerem paterer: contempto munere Phoebi innuba permaneo; sed iam felicior aetas terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus, quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem, ter centum messes, ter centum musta videre. tempus erit, cum de tanto me corpore parvam longa dies faciet, consumptaque membra senecta ad minimum redigentur onus: nec amata videbor nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse vel non cognoscet, vel dilexisse negabit: usque adeo mutata ferar nullique videnda, voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.' @@Talia convexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen. hic quoque substiterat post taedia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae noscit Achaemeniden inprovisoque repertum @1 vivere miratus, 'qui te casusve deusve servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium prora vehit? petitur vestra quae terra carina?' talia quaerenti, iam non hirsutus amictu, iam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, si minus Aenean veneror genitore, nec umquam esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. quod loquor et spiro caelumque et sidera solis respicio, possimne ingratus et inmemor esse? ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, aut tumulo aut certe non illa condar in alvo. quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum inmanem scopulum medias permisit in undas; vidi iterum veluti tormenti viribus acta vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, pertimui, iam me non esse oblitus in illa. ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, @1 aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira, viscera cuius edam, cuius viventia dextra membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!" haec et plura ferox, me luridus occupat horror spectantem vultus etiamnum caede madentes crudelesque manus et inanem luminis orbem membraque et humano concretam sanguine barbam. mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago temporis illius, quo vidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis visceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus avidam condebat in alvum; me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus, mandentemque videns eiectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata vomentem: talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremiscens ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri glande famem pellens et mixta frondibus herba solus inops exspes leto poenaeque relictus hanc procul adspexi longo post tempore navem oravique fugam gestu ad litusque cucurri, et movi: Graiumque ratis Troiana recepit! @1 tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.' @@Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo lucibus isse novem et terram aspexisse petitam; proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem venimus: Antiphates terra regnabat in illa. missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, vixque fuga quaesita salus comitique mihique, tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit ora cruore suo. fugientibus instat et agmen concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque coniciunt merguntque viros merguntque carinas. una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem, effugit. amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum, nate dea, (neque enim finito Marte vocandus hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes! nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, @1 ire negabamus; sed tecta ignota subire sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini bisque novem socios Circaea ad moenia misit. quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore vulnus; quin etiam blandas movere per aera caudas nostraque adulantes comitant vestigia, donec excipiunt famulae perque atria marmore tecta ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu sollemni solio pallamque induta nitentem insuper aurato circumvelatur amictu. Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis variasque coloribus herbas; ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas. haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute diffudit vultus et reddidit omina votis. nec mora, misceri tosti iubet hordea grani mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos adicit. accipimus sacra data pocula dextra. quae simul arenti sitientes hausimus ore, et tetigit summos virga dea dira capillos, (et pudet et referam) saetis horrescere coepi, nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum @1 murmur et in terram toto procumbere vultu, osque meum sensi pando occallescere rostro, colla tumere toris, et qua modo pocula parte sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) claudor hara, solumque suis caruisse figura vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo certior ad Circen ultor venisset Ulixes. pacifer huic dederat florem Cyllenius album: moly vocant superi, nigra radice tenetur; tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes et ad insidiosa vocatus pocula conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense. inde fides dextraeque datae thalamoque receptus coniugii dotem sociorum corpora poscit. spargimur ignotae sucis melioribus herbae percutimurque caput conversae verbere virgae, verbaque dicuntur dictis contraria verbis. quo magis illa canit, magis hoc tellure levati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi haeremusque ducis collo nec verba locuti ulla priora sumus quam nos testantia gratos. annua nos illic tenuit mora, multaque praesens @1 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una quattuor e famulis ad talia sacra paratis. cum duce namque meo Circe dum sola moratur, illa mihi niveo factum de marmore signum ostendit iuvenale gerens in vertice picum, aede sacra positum multisque insigne coronis. quis foret et quare sacra coleretur in aede, cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem! @@'"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris rex fuit, utilium bello studiosus equorum; forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem adspicias fictaque probes ab imagine verum; par animus formae; nec adhuc spectasse per annos quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. haec ubi nubilibus primum maturuit annis, praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, @1 rara quidem facie, sed rarior arte canendi, unde Canens dicta est: silvas et saxa movere et mulcere feras et flumina longa morari ore suo volucresque vagas retinere solebat. quae dum feminea modulatur carmina voce, exierat tecto Laurentes Picus in agros indigenas fixurus apros tergumque premebat acris equi laevaque hastilia bina ferebat poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. venerat in silvas et filia Solis easdem, utque novas legeret fecundis collibus herbas, nomine dicta suo Circaea reliquerat arva. quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit, obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, flammaque per totas visa est errare medullas. ut primum valido mentem conlegit ab aestu, quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, cursus equi fecit circumfususque satelles. 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit, si modo me novi, si non evanuit omnis herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.' dixit et effigiem nullo cum corpore falsi fingit apri praeterque oculos transcurrere regis iussit et in densum trabibus nemus ire videri, plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt. haut mora, continuo praedae petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens vanam silva pedes errat in alta. @1 concipit illa preces et verba venefica dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niveae vultum confundere Lunae et patrio capiti bibulas subtexere nubes. tum quoque cantato densetur carmine caelum et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur limitibus comites, et abest custodia regis. nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem accipe nec durus Titanida despice Circen.' dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum, nec Venere externa socialia foedera laedam, dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.' saepe retemptatis precibus Titania frustra 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!' tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus, ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit. ille fugit, sed se solito velocius ipse currere miratur: pennas in corpore vidit, seque novam subito Latiis accedere silvis @1 indignatus avem duro fera robora rostro figit et iratus longis dat vulnera ramis; purpureum chlamydis pennae traxere colorem; fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. @@'"Interea comites, clamato saepe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) criminibusque premunt veris regemque reposcunt vimque ferunt saevisque parant incessere telis: illa nocens spargit virus sucosque veneni et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque convocat et longis Hecaten ululatibus orat. exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides visi mugitus edere raucos et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae volitare silentum: attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis ora venenata tetigit mirantia virga, cuius ab attactu variarum monstra ferarum in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago. @@'"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, et frustra coniunx oculis animoque Canentis exspectatus erat: famuli populusque per omnes @1 discurrunt silvas atque obvia lumina portant; nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros. sex illam noctes, totidem redeuntia solis lumina viderunt inopem somnique cibique per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem; ultimus adspexit Thybris luctuque viaque fessam et iam longa ponentem corpora ripa. illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cycnus; luctibus extremum tenues liquefacta medullas tabuit inque leves paulatim evanuit auras, fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae veteres dixere Camenae." @@'Talia multa mihi longum narrata per annum visaque sunt. resides et desuetudine tardi rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur, ancipitesque vias et iter Titania vastum dixerat et saevi restare pericula ponti: pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.' @@Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix condita marmorea tumulo breve carmen habebat &7hic& %146 &7me& %146 &7caietam& %146 &7notae& %146 &7pietatis& %146 &7alumnus &7ereptam& %146 &7argolico& %146 &7quo& %146 &7debuit& %146 &7igne& %146 &7cremavit& solvitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt @1 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flava prorumpit Thybris harena; Faunigenaeque domo potitur nataque Latini, non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus. concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque ardua sollicitis victoria quaeritur armis. auget uterque suas externo robore vires, et multi Rutulos, multi Troiana tuentur castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra, at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno moenia condiderat dotaliaque arva tenebat; sed Venulus Turni postquam mandata peregit auxiliumque petit, vires Aetolius heros excusat: nec se aut soceri committere pugnae velle sui populos, aut quos e gente suorum armet habere ullos, 'neve haec commenta putetis, admonitu quamquam luctus renoventur amari, perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas, Naryciusque heros, a virgine virgine rapta, quam meruit poenam solus, digessit in omnes, spargimur et ventis inimica per aequora rapti fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis, @1 neve morer referens tristes ex ordine casus, Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri. me tamen armiferae servatum cura Minervae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe vocati, quos communis hiems inportunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem. @@'Ultima iam passi comites belloque fretoque deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, "quid superest, quod iam patientia vestra recuset ferre, viri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra, velle puta, faciat? nam dum peiora timentur, est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, sub pedibus timor est securaque summa malorum. audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes sub Diomede viros, odium tamen illius omnes spernimus: haud magno stat magna potentia nobis." talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon instimulat verbis veteremque resuscitat iram. dicta placent paucis, numeri maioris amici Acmona conripimus; cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas @1 accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas; magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt. hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subvolat et remos plausis circumvolat alis: si volucrum quae sit subitarum forma requiris, ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis. vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni arva gener teneo minima cum parte meorum.' @@Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit. in quibus antra videt, quae, multa nubila silva et levibus cannis latitantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae. Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas; inprobat has pastor saltuque imitatus agresti addidit obscenis convicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores. quippe notam linguae bacis oleaster amaris exhibet: asperitas verborum cessit in illa. @@Hinc ubi legati rediere, negata ferentes arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis @1 bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit. iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incurvae fumabant transtra carinae, cum memor has pinus Idaeo vertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati conplevit murmure buxi perque leves domitis invecta leonibus auras 'inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit ignis edax nemorum partes et membra meorum.' intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, aeraque et tumidum subitis concursibus aequor Astraei turbant et eunt in proelia fratres. e quibus alma parens unius viribus usa stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis, fertque rates pronas medioque sub aequore mergit; robore mollito lignoque in corpora verso in capitum faciem puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina subdita navigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant, illas virgineis exercent lusibus undas @1 Naides aequoreae durisque in montibus ortae molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo; non tamen oblitae, quam multa pericula saepe pertulerint pelago, iactatis saepe carinis subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos: cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis vultibus et laetis videre rigescere puppim vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. @@Spes erat, in nymphas animata classe marinas posse metu monstri Rutulum desistere bello: perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est instar, habent animos; nec iam dotalia regna, nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, sed vicisse petunt deponendique pudore bella gerunt, tandemque Venus victricia nati arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, congerie e media tum primum cognita praepes subvolat et cineres plausis everberat alis. et sonus et macies et pallor et omnia, captam quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. @@Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus Iunonem veteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestivus erat caelo Cythereius heros. ambieratque Venus superos colloque parentis @1 circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.' adsensere dei, nec coniunx regia vultus inmotos tenuit placatoque adnuit ore; tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni, quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!' fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti perque leves auras iunctis invecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis vicina Numicius undis. hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, abluere et tacito deferre sub aequora cursu; corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respersit aquis; pars optima restitit illi. lustratum genetrix divino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. @@Inde sub Ascanii dicione binominis Alba resque Latina fuit. succedit Silvius illi. quo satus antiquo tenuit repetita Latinus nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum. Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque, sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis @1 cepit et in Tusci demersus fluminis undis nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem monte iacet positus tribuitque vocabula monti; iamque Palatinae summam Proca gentis habebat. @@Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas inter hamadryadas coluit sollertius hortos nec fuit arborei studiosior altera fetus; unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes, rus amat et ramos felicia poma ferentes; nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam inserit et sucos alieno praestat alumno; nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas radicis fibras labentibus inrigat undis. hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est; vim tamen agrestum metuens pomaria claudit intus et accessus prohibet refugitque viriles. quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus, fecere et pinu praecincti cornua Panes Silvanusque, suis semper iuvenilior annis, quique deus fures vel falce vel inguine terret, ut poterentur ea? sed enim superabat amando hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis. o quotiens habitu duri messoris aristas @1 corbe tulit verique fuit messoris imago! tempora saepe gerens faeno religata recenti desectum poterat gramen versasse videri; saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum iurares fessos modo disiunxisse iuvencos. falce data frondator erat vitisque putator; induerat scalas: lecturum poma putares; miles erat gladio, piscator harundine sumpta; denique per multas aditum sibi saepe figuras repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit suspiciens pandos autumni pondere ramos. ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis: quam socia postquam pariter cum vite probavit, 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus, nil praeter frondes, quare peteretur, haberet; haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in ulmo: si non nupta foret, terrae acclinata iaceret; tu tamen exemplo non tangeris arboris huius concubitusque fugis nec te coniungere curas. atque utinam velles! Helene non pluribus esset @1 sollicitata procis nec quae Lapitheia movit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis. nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, mille viri cupiunt et semideique deique et quaecumque tenent Albanos numina montes. sed tu si sapies, si te bene iungere anumque hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, plus, quam credis, amo: vulgares reice taedas Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est, quam mihi; nec passim toto vagus errat in orbe, haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum, quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi ardor eris, solique suos tibi devovet annos. adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris munus habet formasque apte fingetur in omnes, et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet. quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur, primus habet laetaque tenet tua munera dextra! sed neque iam fetus desiderat arbore demptos nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum, qui petit, ore meo praesentem crede precari. ultoresque deos et pectora dura perosam Idalien memoremque time Rhamnusidis iram! quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas @1 scire dedit) referam tota notissima Cypro facta, quibus flecti facile et mitescere possis. @@'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, viderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem vincere non potuit, supplex ad limina venit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum voce favorem; saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque serae convicia fecit. saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet, factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. non tulit impatiens longi tormenta doloris Iphis et ante fores haec verba novissima dixit: "vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem ulla ferenda mei: laetos molire triumphos et Paeana voca nitidaque incingere lauru! vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude! certe aliquid laudare mei cogeris amoris, quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum. non tamen ante tui curam excessisse memento quam vitam geminaque simul mihi luce carendum. @1 nec tibi fama mei ventura est nuntia leti: ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor, corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. si tamen, o superi, mortalia facta videtis, este mei memores (nihil ultra lingua precari sustinet) et longo facite ut narremur in aevo, et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!" dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret vincula summis, "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit. icta pedum motu trepidantum aperire iubentem visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum prodidit, exclamant famuli frustraque levatum (nam pater occiderat) referunt ad limina matris; accipit illa sinu conplexaque frigida nati membra sui postquam miserorum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro. forte viae vicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat. mota tamen "videamus" ait "miserabile funus" et patulis iniit tectum sublime fenestris @1 vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin: deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata avertere vultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum. neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum Prospicientis habet._quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe: sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat poma, nec excutiant rapidi florentia venti!' @@Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat: sed vi non est opus, inque figura capta dei nympha est et mutua vulnera sensit. @@Proximus Ausonias iniusti miles Amuli rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque Palilibus urbis moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa dignam animam poena congestis exuit armis; inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt voces et corpora victa sopore invadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit @1 nec strepitum verso Saturnia cardine fecit; sola Venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant naides Ausoniae gelido rorantia fonte: has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui; nondum tamen invia Iani ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: lurida subponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cavas fumante bitumine venas. viribus his aliisque vapor penetravit ad ima fontis, et Alpino modo quae certare rigori audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! flammifera gemini fumant aspergine postes, portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma indueret miles; quae postquam Romulus ultro obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis. pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro decertare placet Tatiumque accedere regno. @@Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors talibus adfatur divumque hominumque parentem: 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno res Romana valet nec praeside pendet ab uno, @1 praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti) solvere et ablatum terris inponere caelo. tu mihi concilio quondam praesente deorum (nam memoro memorique animo pia verba notavi) "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli" dixisti: rata sit verborum summa tuorum!' adnuit omnipotens et nubibus aera caecis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem. quae sibi promissae sensit rata signa rapinae, innixusque hastae pressos temone cruento inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu verberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo iam regia iura Quiriti abstulit Iliaden: corpus mortale per auras dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere caelo; pulchra subit facies et pulvinaribus altis dignior, est qualis trabeati forma Quirini. @@Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno Irin ad Hersilien descendere limite curvo imperat et vacuae sua sic mandata referre: 'o et de Latia, o et de gente Sabina praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini, siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini @1 qui viret et templum Romani regis obumbrat'; paret et in terram pictos delapsa per arcus, Hersilien iussis conpellat vocibus Iris; illa verecundo vix tollens lumina vultu 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est, et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer coniugis ora mihi, quae si modo posse videre fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!' nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum decidit in terras; a cuius lumine flagrans Hersilie crinis cum sidere cessit in auras: hanc manibus notis Romanae conditor urbis excipit et priscum pariter cum corpore nomen mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est. @1 @@@@{1LIBER XV}1 Quaeritur interea qui tantae pondera molis sustineat tantoque queat succedere regi: destinat imperio clarum praenuntia veri fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae gentis habet ritus, animo maiora capaci concipit et, quae sit rerum natura, requirit. huius amor curae patria Curibusque relictis fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. Graia quis Italicis auctor posuisset in oris moenia, quaerenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, veteris non inscius aevi: 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur, et armento teneras errante per herbas ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum relevasse laborem atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt. nam fuit Argolico generatus Alemone quidam Myscelus, illius dis acceptissimus aevi. hunc super incumbens pressum gravitate soporis claviger adloquitur: @8 "patrias, age, desere sedes; @1 i, pete diversi @8 lapidosas Aesaris undas!" et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; post ea discedunt pariter somnusque deusque surgit Alemonides tacitaque recentia mente visa refert, pugnatque diu sententia secum: numen abire iubet, prohibent discedere leges, poenaque mors posita est patriam mutare volenti. candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, et caput extulerat densissima sidereum Nox: visus adesse idem deus est eademque monere et, nisi paruerit, plura et graviora minari. pertimuit patriumque simul transferre parabat in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, spretarumque agitur legum reus, utque peracta est causa prior, crimenque patet sine teste probatum, squalidus ad superos tollens reus ora manusque "o cui ius caeli bis sex fecere labores, fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor." mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpa; tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis calculus inmitem demittitur ater in urnam: quae simul effudit numerandos versa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta @1 solvit Alemoniden: grates agit ille parenti Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor navigat Ionium Sallentinumque Neretum praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva, vixque pererratis, quae spectant aequora, terris, invenit Aesarei fatalia fluminis ora nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' talia constabat certa primordia fama esse loci positaeque Italis in finibus urbis. @@Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exul sponte erat isque licet caeli regione remotos mente deos adiit et, quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent, et quodcumque latet, primusque animalia mensis arguit inponi, primus quoque talibus ora docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: @1 @@'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant; nec vobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia florem: prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt; at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi ingestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animans animantis vivere leto! scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare voracis et male morati poteris ieiunia ventris! @@'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis fortunata fuit nec polluit ora cruore. tunc et aves tutae movere per aera pennas, et lepus inpavidus mediis erravit in arvis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor @1 victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum corporeasque dapes avidum demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur: sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. @@'Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni; vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, mollia quae nobis vestras velamina lanas praebetis vitaque magis quam morte iuvatis? quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, innocuum, simplex, natum tolerare labores? inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curvi dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, quot dederat messes, percussit colla securi. nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos inscripsere deos sceleri numenque supernum caede laboriferi credunt gaudere iuvenci! victima labe carens et praestantissima forma @1 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem inponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda. protinus ereptas viventi pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; inde (fames homini vetitorum tanta ciborum) audetis vesci, genus o mortale! quod, oro, ne facite, et monitis animos advertite nostris! cumque boum dabitis caesorum membra palato, mandere vos vestros scite et sentite colonos. @@'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam aethera et augustae reserabo oracula mentis: magna nec ingeniis investigata priorum quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim et rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati! @@'O genus attonitum gelidae formidine mortis, quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, materiem vatum, falsi terricula mundi? corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas @1 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! morte carent animae semperque priore relicta sede novis domibus vivunt habitantque receptae: ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae; cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae, nuper Abanteis templo Iunonis in Argis! omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus spiritus eque feris humana in corpora transit inque feras noster, nec tempore deperit ullo, utque novis facilis signatur cera figuris nec manet ut fuerat nec formam servat eandem, sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem esse, sed in varias doceo migrare figuras. ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! @@'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen; neque enim consistere flumen nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda urgeturque prior veniente urgetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. @1 @@'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, candidus in summo est, melior natura quod illic aetheris est terraeque procul contagia fugit. nec par aut eadem nocturnae forma Dianae esse potest umquam semperque hodierna sequente, si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. @@'Quid? non in species succedere quattuor annum adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? nam tener et lactens puerique simillimus aevo vere novo est: tunc herba recens et roboris expers turget et insolida est et spe delectat agrestes; omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. transit in aestatem post ver robustior annus fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. excipit autumnus, posito fervore iuventae maturus mitisque inter iuvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis. inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. @1 @@'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum spesque hominum primae matris latitavimus alvo: artifices natura manus admovit et angi corpora visceribus distentae condita matris noluit eque domo vacuas emisit in auras. editus in lucem iacuit sine viribus infans; mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, paulatimque tremens et nondum poplite firmo constitit adiutis aliquo conamine nervis. inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter declive senectae. subruit haec aevi demoliturque prioris robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, omnia destruitis vitiataque dentibus aevi paulatim lenta consumitis omnia morte! @@'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus, quasque vices peragant, animos adhibete: docebo. quattuor aeternus genitalia corpora mundus continet; ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem gravitate carent nulloque premente @1 alta petunt, aer atque aere purior ignis. quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus in superos aer tenuissimus emicat ignes; inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. ignis enim densum spissatus in aera transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. @@'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix ex aliis alias reparat natura figuras: nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat faciemque novat, nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, haec translata illuc, summa tamen omnia constant. @@'Nil equidem durare diu sub imagine eadem crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, saecula, sic totiens versa est fortuna locorum. vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, esse fretum, vidi factas ex aequore terras; et procul a pelago conchae iacuere marinae, et vetus inventa est in montibus ancora summis; quodque fuit campus, vallem decursus aquarum fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et aut imis commota tremoribus orbis @1 flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore; sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, et Mysum capitisque sui ripaeque prioris paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; nec non Sicanias volvens Amenanus harenas nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis eripienda fides, illic lavere bimembres vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus. quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? @@'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est. Leucada continuam veteres habuere coloni: nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse dicitur Italiae, donec confinia pontus abstulit et media tellurem reppulit unda; si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae inclinata solent cum moenibus oppida mersis. est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis arduus arboribus, quondam planissima campi area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra @1 liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro; tumor ille loci permansit et alti collis habet speciem longoque induruit aevo. @@'Plurima cum subeant audita et cognita nobis, pauca super referam. quid? non et lympha figuras datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon, unda die gelida est, ortuque obituque calescit, admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes. flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit viscera, quod tactis inducit marmora rebus; Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris electro similes faciunt auroque capillos; quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum, verum animos etiam valeant mutare liquores: cui non audita est obscenae Salmacis undae Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, aut furit aut patitur mirum gravitate soporem; Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, vina fugit gaudetque meris abstemius undis, seu vis est in aqua calido contraria vino, sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas eripuit furiis, purgamina mentis in illas misit aquas, odiumque meri permansit in undis. huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, @1 quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset. est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur; sic alias aliasque lacus et flumina vires concipiunt._tempusque fuit, quo navit in undis, nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo undarum sparsas Symplegadas elisarum, quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt. nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne, ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas; sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis; sive bitumineae rapiunt incendia vires, luteave exiguis ardescunt sulphura fumis, nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum viribus aevum, naturaeque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis. @@'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant levibus velari corpora plumis, @1 cum Tritoniacam noviens subiere paludem; haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis exercere artes Scythides memorantur easdem. @@'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, nonne vides, quaecumque mora fluidove calore corpora tabuerint, in parva animalia verti? in scrobe deiecto mactatos obrue tauros (cognita res usu): de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant. pressus humo bellator equus crabronis origo est; concava litoreo si demas bracchia cancro, cetera supponas terrae, de parte sepulta scorpius exibit caudaque minabitur unca; quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram. @@'Semina limus habet virides generantia ranas, et generat truncas pedibus, mox apta natando crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior partes superat mensura priores. nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, sed male viva caro est; lambendo mater in artus fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus melliferarum apium sine membris corpora nasci @1 et serosque pedes serasque adsumere pennas? Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, mutari credant humanas angue medullas. @@'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt, una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales: Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis, sed turis lacrimis et suco vivit amomi. haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae, ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae unguibus et puro nidum sibi construit ore, quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulva substravit cinnama murra, se super inponit finitque in odoribus aevum. inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, corpore de patrio parvum phoenica renasci; cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit. @@'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, alternare vices et, quae modo femina tergo passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; @1 id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. victa racemifero lyncas dedit India Baccho: e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit, vertitur in lapides et congelat aere tacto. sic et curalium quo primum contigit auras tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. @@'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis in species translata novas: sic tempora verti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has; sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum. clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae, nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces. vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae, Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, Appenninigenae quae proxima Thybridis undis mole sub ingenti rerum fundamina ponit: haec igitur formam crescendo mutat et olim inmensi caput orbis erit! sic dicere vates faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, Priamides Helenus flenti dubioque salutis dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret: "nate dea, si nota satis praesagia nostrae mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! @1 flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique externum patria contingat amicius arvum, urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes, quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. hanc alii proceres per saecula longa potentem, sed dominam rerum de sanguine natus Iuli efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi." haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae mente memor refero cognataque moenia laetor crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos. @@'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas possumus ire domos pecudumque in pectora condi, corpora, quae possint animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis! quam male consuescit, quem se parat ille cruori inpius humano, vituli qui guttura ferro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest aut alite vesci, cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis @1 ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? bos aret aut mortem senioribus inputet annis, horriferum contra borean ovis arma ministret, ubera dent saturae manibus pressanda capellae! retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas tollite! nec volucrem viscata fallite virga nec formidatis cervos includite pinnis nec celate cibis uncos fallacibus hamos; perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum: ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!' @@Talibus atque aliis instructo pectore dictis in patriam remeasse ferunt ultroque petitum accepisse Numam populi Latialis habenas. coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes. qui postquam senior regnumque aevumque peregit, exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta vallis Aricinae densis latet abdita silvis sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia verba dixerunt! quotiens flenti Theseius heros 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda sola tua est; similes aliorum respice casus: mitius ista feres, utinamque exempla dolentem non mea te possent relevare! sed et mea possunt. @1 @@'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci, mirabere, vixque probabo, sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam temptatum frustra patrium temerare cubile, quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso (indiciine metu magis offensane repulsae?) damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe hostilique caput prece detestatur euntis. Pittheam profugo curru Troezena petebam iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum in montis speciem curvari et crescere visus et dare mugitus summoque cacumine findi; corniger hinc taurus ruptis expellitur undis pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris evomit ore. corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit exiliis contenta suis, cum colla feroces ad freta convertunt adrectisque auribus horrent quadrupedes monstrique metu turbantur et altis praecipitant currum scopulis; ego ducere vana frena manu spumis albentibus oblita luctor et retro lentas tendo resupinus habenas. nec tamen has vires rabies superasset equorum, ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. excutior curru, lorisque tenentibus artus viscera viva trahi, nervos in stipe teneri, @1 membra rapi partim partimque reprensa relinqui, ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres exhalari animam nullasque in corpore partes, noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus. num potes aut audes cladi conponere nostrae, nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineae valido medicamine prolis reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis atque ope Paeonia Dite indignante recepi, tum mihi, ne praesens augerem muneris huius invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, utque forem tutus possemque inpune videri, addidit aetatem nec cognoscenda reliquit ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam traderet an Delon: Delo Creteque relictis hic posuit nomenque simul, quod possit equorum admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!" hoc nemus inde colo de disque minoribus unus numine sub dominae lateo atque accenseor illi.' @@Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent; montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas. @@Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus @1 haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis: indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros; utve Palatinis haerentem collibus olim cum subito vidit frondescere Romulus hastam, quae radice nova, non ferro stabat adacto et iam non telum, sed lenti viminis arbor non exspectatas dabat admirantibus umbras; aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans restitit, ut victor domito remeabat ab hoste, ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto, seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta; quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, magna quidem rerum molimina vidit in illis, non manifesta tamen; cum vero sustulit acre a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque @1 hic locus et Latiae parebunt cornibus arces. tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum exul agam, quam me videant Capitolia regem.' dixit et extemplo populumque gravemque senatum convocat, ante tamen pacali cornua lauro velat et aggeribus factis a milite forti insistit priscosque deos e more precatus 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe, rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur, si Romam intrarit, famularia iura daturum. ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites, vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis aut finite metum fatalis morte tyranni!' qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, tale sonat populus; sed per confusa frementis verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?' et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt. rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis' @1 et dempta capiti populo prohibente corona exhibuit gemino praesignia tempora cornu. demisere oculos omnes gemitumque dedere atque illud meritis clarum (quis credere possit?) inviti videre caput: nec honore carere ulterius passi festam inposuere coronam; at proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bobus aratro conplecti posses ad finem lucis ab ortu. cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum. @@Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris adiecerit urbis. @@Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant: et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit @1 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. ite bonis avibus prolemque accersite nostram.' iussa dei prudens postquam accepere senatus, quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem, quique petant ventis Epidauria litora, mittunt; quae simul incurva missi tetigere carina, concilium Graiosque patres adiere, darentque, oravere, deum, qui praesens funera gentis finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes. dissidet et variat sententia, parsque negandum non putat auxilium, multi retinere suamque non emittere opem nec numina tradere suadent: dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem; umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere visus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede esse solet, baculumque tenens agreste sinistra caesariem longae dextra deducere barbae et placido tales emittere pectore voces: 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam. hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis! vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor, in quantum verti caelestia corpora debent.' extemplo cum voce deus, cum voce deoque somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. postera sidereos aurora fugaverat ignes: @1 incerti, quid agant, proceres ad templa petiti conveniunt operosa dei, quaque ipse morari sede velit, signis caelestibus indicet, orant. vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit atque oculos circumtulit igne micantes: territa turba pavet, cognovit numina castos evinctus vitta crines albente sacerdos et 'deus en, deus est! animis linguisque favete, quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus utiliter populosque iuves tua sacra colentes!' quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes verba sacerdotis referunt geminata piumque Aeneadae praestant et mente et voce favorem. adnuit his motisque deus rata pignora cristis ter repetita dedit vibrata sibila lingua; tum gradibus nitidis delabitur oraque retro flectit et antiquas abiturus respicit aras adsuetasque domos habitataque templa salutat. inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem tendit ad incurvo munitos aggere portus. restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis officium placido visus dimittere vultu corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa @1 sensit onus, pressa estque dei gravitate carina; Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro torta coronatae solvunt retinacula navis. inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte inpositaque premens puppim cervice recurvam caeruleas despectat aquas modicisque per aequor Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo nobilitate deae Scylaceaque litora fertur; linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti. inde legit Capreas promunturiumque Minervae et Surrentino generosos palmite colles Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium. huc ubi veliferam nautae advertere carinam, (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens @1 templa parentis init flavum tangentia litus. aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine navis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit. huc omnis populi passim matrumque patrumque obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant. quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem: erigitur serpens summoque acclinia malo colla movet sedesque sibi circumspicit aptas. scinditur in geminas partes circumfluus amnis (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum porrigit aequales media tellure lacertos: huc se de Latia pinu Phoebeius anguis contulit et finem specie caeleste resumpta luctibus inposuit venitque salutifer urbi. @@Hic tamen accessit delubris advena nostris: Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestae properataque gloria rerum in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis @1 ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius: scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum humano generi, superi, favistis abunde! ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur insidiae, quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae videam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor damna mei generis? timor hic meminisse priorum non sinit; en acui sceleratos cernitis enses. quos prohibete, precor, facinusque repellite neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!' @1 @@Talia nequiquam toto Venus anxia caelo verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haut incerta futuri; arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua caelo praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris; saepe faces visae mediis ardere sub astris, saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae; caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et verba minantia lucis. victima nulla litat, magnosque instare tumultus fibra monet, caesumque caput reperitur in extis, inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes umbrasque silentum erravisse ferunt motamque tremoribus urbem. non tamen insidias venturaque vincere fata praemonitus potuere deum, strictique feruntur in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe ad facinus diramque placet nisi curia caedem. tum vero Cytherea manu percussit utraque pectus et Aeneaden molitur condere nube, qua prius infesto Paris est ereptus Atridae, et Diomedeos Aeneas fugerat enses. talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, @1 nata, movere paras? intres licet ipsa sororum tecta trium: cernes illic molimine vasto ex aere et solido rerum tabularia ferro, quae neque concursum caeli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas; invenies illic incisa adamante perenni fata tui generis: legi ipse animoque notavi et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis. ut deus accedat caelo templisque colatur, tu facies natusque suus, qui nominis heres inpositum feret unus onus caesique parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. illius auspiciis obsessae moenia pacem victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo. quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes oceano numerem? quodcunque habitabile tellus sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi! @1 @@'Pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior meritis aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget. hanc animam interea caeso de corpore raptam fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque divus ab excelsa prospectet Iulius aede!' @@Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus constitit alma Venus nulli cernenda suique Caesaris eripuit membris nec in aera solvi passa recentem animam caelestibus intulit astris dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit emisitque sinu: luna volat altius illa flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat natique videns bene facta fatetur esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia iussis invitum praefert unaque in parte repugnat: sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles; denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces @1 temperat aetherias et mundi regna triformis, terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est: tarda sit illa dies et nostro serior aevo, qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo faveatque precantibus absens! @@Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam. @1 @@@@{1FASTI}1 @@@@{1LIBER PRIMVS}1 Tempora cum causis Latium digesta per annum @@lapsaque sub terras ortaque signa canam. excipe pacato, Caesar Germanice, voltu @@hoc opus et timidae derige navis iter, officioque, levem non aversatus honorem, @@en tibi devoto numine dexter ades. sacra recognosces annalibus eruta priscis @@et quo sit merito quaeque notata dies. invenies illic et festa domestica vobis; @@saepe tibi pater est, saepe legendus avus, quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos, @@tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras @@et quoscumque sacris addidit ille dies. adnue conanti per laudes ire tuorum @@deque meo pavidos excute corde metus. da mihi te placidum, dederis in carmina vires: @@ingenium voltu statque caditque tuo. pagina iudicium docti subitura movetur @@principis, ut Clario missa legenda deo. quae sit enim culti facundia sensimus oris, @@civica pro trepidis cum tulit arma reis. scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, @@ingenii currant flumina quanta tui. si licet et fas est, vates rege vatis habenas, @@auspice te felix totus ut annus eat. @1 Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno @@constituit menses quinque bis esse suo. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, @@curaque finitimos vincere maior erat. est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum, @@erroremque suum quo tueatur habet. quod satis est, utero matris dum prodeat infans, @@hoc anno statuit temporis esse satis; per totidem menses a funere coniugis uxor @@sustinet in vidua tristia signa domo. haec igitur vidit trabeati cura Quirini, @@cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus; @@haec generis princeps, ipsius ille pater: tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, @@quae sequitur, numero turba notata fuit. at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, @@mensibus antiquis praeposuitque duos. Ne tamen ignores variorum iura dierum, @@non habet officii Lucifer omnis idem. ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: @@fastus erit, per quem lege licebit agi. nec toto perstare die sua iura putaris: @@qui iam fastus erit, mane nefastus erat; nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, @@verbaque honoratus libera praetor habet. est quoque, quo populum ius est includere saeptis; @@est quoque, qui nono semper ab orbe redit. vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; @@Idibus alba Iovi grandior agna cadit; Nonarum tutela deo caret. omnibus istis @@(ne fallare cave) proximus ater erit. omen ab eventu est: illis nam Roma diebus @@damna sub averso tristia Marte tulit. @1 haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, @@ne seriem rerum scindere cogar, erunt. @@@@`1. A K %146 IAN %146 F Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum @@inque meo primum carmine Ianus adest. Iane biceps, anni tacite labentis origo, @@solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore @@otia terra ferax, otia pontus habet: dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, @@et resera nutu candida templa tuo. prospera lux oritur: linguis animisque favete; @@nunc dicenda bona sunt bona verba die. lite vacent aures, insanaque protinus absint @@iurgia: differ opus, livida turba, tuum. cernis odoratis ut luceat ignibus aether, @@et sonet accensis spica Cilissa focis? flamma nitore suo templorum verberat aurum, @@et tremulum summa spargit in aede iubar. vestibus intactis Tarpeias itur in arces, @@et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, @@et nova conspicuum pondera sentit ebur. colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, @@quos aluit campis herba Falisca suis. Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, @@nil nisi Romanum quod tueatur habet. salve, laeta dies, meliorque revertere semper, @@a populo rerum digna potente coli. Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? @@nam tibi par nullum Graecia numen habet. ede simul causam, cur de caelestibus unus @@sitque quod a tergo sitque quod ante vides. @1 haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, @@lucidior visa est quam fuit ante domus. tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus @@bina repens oculis obtulit ora meis. extimui sensique metu riguisse capillos, @@et gelidum subito frigore pectus erat. ille tenens baculum dextra clavemque sinistra @@edidit hos nobis ore priore sonos: 'disce metu posito, vates operose dierum, @@quod petis, et voces percipe mente meas. me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant: @@aspice quam longi temporis acta canam. lucidus hic aer et quae tria corpora restant, @@ignis, aquae, tellus, unus acervus erat. ut semel haec rerum secessit lite suarum @@inque novas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, @@sederunt medio terra fretumque solo. tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, @@in faciem redii dignaque membra deo. nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, @@ante quod est in me postque videtur idem. accipe quaesitae quae causa sit altera formae, @@hanc simul ut noris officiumque meum. quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, @@omnia sunt nostra clausa patentque manu. me penes est unum vasti custodia mundi, @@et ius vertendi cardinis omne meum est. cum libuit Pacem placidis emittere tectis, @@libera perpetuas ambulat illa vias: @1 sanguine letifero totus miscebitur orbis, @@ni teneant rigidae condita Bella serae. praesideo foribus caeli cum mitibus Horis @@(it, redit officio Iuppiter ipse meo): inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos @@imponit libum farraque mixta sale, nomina ridebis: modo namque Patulcius idem @@et modo sacrifico Clusius ore vocor. scilicet alterno voluit rudis illa vetustas @@nomine diversas significare vices. vis mea narrata est; causam nunc disce figurae: @@iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, @@e quibus haec populum spectat, at illa Larem, utque sedens primi vester prope limina tecti @@ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae @@Eoas partes Hesperiasque simul. ora vides Hecates in tres vertentia partes, @@servet ut in ternas compita secta vias: et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, @@cernere non moto corpore bina licet.' dixerat: et voltu, si plura requirere vellem, @@difficilem mihi se non fore pactus erat. sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, @@verbaque sum spectans plura locutus humum: 'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, @@qui melius per ver incipiendus erat? omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, @@et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, @@prodit et in summum seminis herba solum, @1 et tepidum volucres concentibus aera mulcent, @@ludit et in pratis luxuriatque pecus. tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo @@et luteum celsa sub trabe figit opus: tum patitur cultus ager et renovatur aratro. @@haec anni novitas iure vocanda fuit.' quaesieram multis; non multis ille moratus @@contulit in versus sic sua verba duos: 'bruma novi prima est veterisque novissima solis: @@principium capiunt Phoebus et annus idem.' post ea mirabar cur non sine litibus esset @@prima dies. 'causam percipe' Ianus ait. 'tempora commisi nascentia rebus agendis, @@totus ab auspicio ne foret annus iners. quisque suas artes ob idem delibat agendo, @@nec plus quam solitum testificatur opus.' mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem, @@Iane, tibi primum tura merumque fero?' 'ut possis aditum per me, qui limina servo, @@ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.' 'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, @@et damus alternas accipimusque preces?' tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat, @@'omina principiis' inquit 'inesse solent. ad primam vocem timidas advertitis aures, @@et visam primum consulit augur avem. templa patent auresque deum, nec lingua caducas @@concipit ulla preces, dictaque pondus habent.' desierat Ianus. nec longa silentia feci, @@sed tetigi verbis ultima verba meis: 'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi @@'et data sub niveo candida mella cado?' @1 'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur @@et peragat coeptum dulcis ut annus iter.' 'dulcia cur dentur video: stipis adice causam, @@pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit, @@'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas! vix ego Saturno quemquam regnante videbam @@cuius non animo dulcia lucra forent. tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: @@vix ultra quo iam progrediatur habet. pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis, @@dum populus pauper, dum nova Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, @@et dabat exiguum fluminis ulva torum. Iuppiter angusta vix totus stabat in aede, @@inque Iovis dextra fictile fulmen erat. frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, @@pascebatque suas ipse senator oves: nec pudor in stipula placidam cepisse quietem @@et fenum capiti subposuisse fuit. iura dabat populis posito modo praetor aratro, @@et levis argenti lammina crimen erat. at postquam fortuna loci caput extulit huius @@et tetigit summo vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, @@et, cum possideant plurima, plura petunt. quaerere ut absumant, absumpta requirere certant, @@atque ipsae vitiis sunt alimenta vices: sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, @@quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. in pretio pretium nunc est: dat census honores, @@census amicitias; pauper ubique iacet. tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris, @@curque iuvent nostras aera vetusta manus, @1 aera dabant olim: melius nunc omen in auro est, @@victaque concessit prisca moneta novae. nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, @@aurea: maiestas convenit ipsa deo. laudamus veteres, sed nostris utimur annis: @@mos tamen est aeque dignus uterque coli.' finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante, @@clavigerum verbis adloquor ipse deum: 'multa quidem didici: sed cur navalis in aere @@altera signata est, altera forma biceps?' 'noscere me duplici posses ut imagine' dixit, @@'ni vetus ipsa dies extenuasset opus. causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem @@ante pererrato falcifer orbe deus. hac ego Saturnum memini tellure receptum @@(caelitibus regnis a Iove pulsus erat). inde diu genti mansit Saturnia nomen; @@dicta quoque est Latium terra latente deo. at bona posteritas puppem formavit in aere, @@hospitis adventum testificata dei. ipse solum colui, cuius placidissima laevum @@radit harenosi Thybridis unda latus. hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, @@tantaque res paucis pascua bubus erat. arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro @@nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat. tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum @@esset, et humanis numina mixta locis. nondum Iustitiam facinus mortale fugarat @@(ultima de superis illa reliquit humum), @1 proque metu populum sine vi pudor ipse regebat; @@nullus erat iustis reddere iura labor. nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar, @@et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.' presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi, @@voce mea voces eliciente dei: 'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno, @@hic ubi iuncta foris templa duobus habes?' ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam, @@protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque levis custos, armillis capta, Sabinos @@ad summae tacitos duxerit arcis iter. 'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit @@'arduus in valles per fora clivus erat. et iam contigerat portam, Saturnia cuius @@dempserat oppositas invidiosa seras; cum tanto veritus committere numine pugnam, @@ipse meae movi callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi, @@sumque repentinas eiaculatus aquas. ante tamen madidis subieci sulpura venis, @@clauderet ut Tatio fervidus umor iter. cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, @@quae fuerat, tuto reddita forma loco est; ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: @@haec adolet flammis cum strue farra suis.' 'at cur pace lates, motisque recluderis armis?' @@nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: 'ut populo reditus pateant ad bella profecto, @@tota patet dempta ianua nostra sera. pace fores obdo, ne qua discedere possit; @@Caesareoque diu numine clausus ero.' dixit, et attollens oculos diversa videntes @@aspexit toto quicquid in orbe fuit: @1 pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi, @@tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, @@neve suum praesta deserat auctor opus. Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, @@sacravere patres hac duo templa die. accepit Phoebo nymphaque Coronide natum @@insula, dividua quam premit amnis aqua. Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque @@iunctaque sunt magno templa nepotis avo. @@@@(2. B F) 3. C C (4. D C) Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, @@dicere? promissi pars sit et ista mei. felices animae, quibus haec cognoscere primis @@inque domos superas scandere cura fuit! credibile est illos pariter vitiisque locisque @@altius humanis exseruisse caput. non Venus et vinum sublimia pectora fregit @@officiumque fori militiaeve labor; nec levis ambitio perfusaque gloria fuco @@magnarumque fames sollicitavit opum. admovere oculis distantia sidera mentis @@aetheraque ingenio subposuere suo. sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus @@summaque Peliacus sidera tangat apex. nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis, @@ponemusque suos ad vaga signa dies. Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis, @@sparsaque caelesti rore madebit humus, @1 octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri: @@praeceps occiduas ille subibit aquas. @@@@`5. E NON %146 F Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris @@signa dabunt imbres exoriente Lyra. @@@@(6. F F) (7. G C) (8. H C) 9. A AGON %146 (? NP) Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, @@Ianus Agonali luce piandus erit. nominis esse potest succinctus causa minister, @@hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros @@semper agatne rogat nec nisi iussus agit. pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu @@nomen Agonalem credit habere diem. pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, @@una sit ut proprio littera dempta loco. an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, @@a pecoris lux est ipsa notata metu? fas etiam fieri solitis aetate priorum @@nomina de ludis Graeca tulisse diem. et pecus antiquus dicebat agonia sermo; @@veraque iudicio est ultima causa meo. utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum @@numina lanigerae coniuge debet ovis. victima quae dextra cecidit victrice vocatur; @@hostibus a domitis hostia nomen habet. ante, deos homini quod conciliare valeret, @@far erat et puri lucida mica salis. @1 nondum pertulerat lacrimatas cortice murras @@acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, @@nec fuerant rubri cognita fila croci. ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, @@et non exiguo laurus adusta sono; siquis erat factis prati de flore coronis @@qui posset violas addere, dives erat. hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, @@in sacris nullum culter habebat opus. prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, @@ulta suas merita caede nocentis opes: nam sata vere novo teneris lactentia sucis @@eruta saetigerae comperit ore suis. sus dederat poenas: exemplo territus huius @@palmite debueras abstinuisse, caper. quem spectans aliquis dentes in vite prementem, @@talia non tacito dicta dolore dedit: 'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram, @@in tua quod spargi cornua possit erit.' verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis @@spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: @@quid bos, quid placidae commeruistis oves? flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas @@viderat inceptos destituisse favos; caerula quem genetrix aegre solata dolentem @@addidit haec dictis ultima verba suis: 'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit @@quoque modo repares quae periere dabit. decipiat ne te versis tamen ille figuris, @@impediant geminas vincula firma manus.' pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno @@alligat aequorei bracchia capta senis. ille sua faciem transformis adulterat arte; @@mox domitus vinclis in sua membra redit, @1 oraque caerulea tollens rorantia barba @@'qua' dixit 'repares arte requiris apes? obrue mactati corpus tellure iuvenci: @@quod petis a nobis, obrutus ille dabit.' iussa facit pastor; fervent examina putri @@de bove: mille animas una necata dedit. poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, @@quas pia dis ruris ferre solebat anus. quid tuti superest, animam cum ponat in aris @@lanigerumque pecus ruricolaeque boves? placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, @@ne detur celeri victima tarda deo. quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae, @@nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit. exta canum vidi Triviae libare Sapaeos @@et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. caeditur et rigido custodi ruris asellus; @@causa pudenda quidem, sed tamen apta deo. festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, @@tertia quae solito tempore bruma refert. di quoque cultores in idem venere Lyaei @@et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus @@quaeque colunt amnes solaque rura deae. venerat et senior pando Silenus asello, @@quique ruber pavidas inguine terret aves. dulcia qui dignum nemus in convivia nacti @@gramine vestitis accubuere toris: vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, @@miscendas parce rivus agebat aquas. @1 Naides effusis aliae sine pectinis usu, @@pars aderant positis arte manuque comis; illa super suras tunicam collecta ministrat, @@altera dissuto pectus aperta sinu; exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas, @@impediunt teneros vincula nulla pedes. hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, @@pars tibi, qui pinu tempora nexa geris: te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt: @@nequitia est quae te non sinit esse senem. at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus @@omnibus ex illis Lotide captus erat: hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, @@signaque dat nutu sollicitatque notis. fastus inest pulchris sequiturque superbia formam: @@inrisum voltu despicit illa suo. nox erat, et vino somnum faciente iacebant @@corpora diversis victa sopore locis; Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, @@sicut erat lusu fessa, quievit humo. surgit amans animamque tenens vestigia furtim @@suspenso digitis fert taciturna gradu. ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, @@ipsa sui flatus ne sonet aura cavet; et iam finitima corpus librabat in herba: @@illa tamen multi plena soporis erat. gaudet et a pedibus tracto velamine vota @@ad sua felici coeperat ire via. ecce rudens rauco Sileni vector asellus @@intempestivos edidit ore sonos. territa consurgit nymphe, manibusque Priapum @@reicit, et fugiens concitat omne nemus. at deus, obscena nimium quoque parte paratus, @@omnibus ad lunae lumina risus erat. @1 morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est @@Hellespontiaco victima grata deo. intactae fueratis aves, solacia ruris, @@adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis, @@et facili dulces editis ore modos; sed nihil ista iuvant, quia linguae crimen habetis, @@dique putant mentes vos aperire suas. (nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque, @@nunc pinna veras, nunc datis ore notas.) tuta diu volucrum proles tum denique caesa est, @@iuveruntque deos indicis exta sui. ergo saepe suo coniunx abducta marito @@uritur Idaliis alba columba focis. nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser @@det iecur in lances, Inachioti, tuas. nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, @@quod tepidum vigili provocet ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus @@tollitur et patriis exserit ora vadis. @@@@`10. B EN Postera lux hiemem medio discrimine signat, @@aequaque praeteritae quae superabit erit. @@@@`11. C CAR %146 NP (12. D C) Proxima prospiciet Tithono nupta relicto @@Arcadiae sacrum pontificale deae. te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, @@hic ubi Virginea Campus obitur aqua. @1 unde petam causas horum moremque sacrorum? @@deriget in medio quis mea vela freto? ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, @@propositoque fave, ne tuus erret honor. orta prior luna, de se si creditur ipsi, @@a magno tellus Arcade nomen habet. hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque, @@nobilior sacrae sanguine matris erat; quae, simul aetherios animo conceperat ignes, @@ore dabat vero carmina plena dei. dixerat haec nato motus instare sibique, @@multaque praeterea tempore nacta fidem. nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus @@deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit @@'(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est. sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit, @@sed deus: offenso pulsus es urbe deo. non meriti poenam pateris, sed numinis iram: @@est aliquid magnis crimen abesse malis. conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra @@pectora pro facto spemque metumque suo. nec tamen ut primus maere mala talia passus: @@obruit ingentes ista procella viros. passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris @@Cadmus in Aonia constitit exul humo; passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason, @@et quos praeterea longa referre mora est. omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, @@ut volucri vacuo quicquid in orbe patet. nec fera tempestas toto tamen horret in anno: @@et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.' vocibus Euander firmata mente parentis @@nave secat fluctus Hesperiamque tenet. @1 iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem @@egerat et Tuscis obvius ibat aquis: fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti, @@aspicit et sparsas per loca sola casas; utque erat, immissis puppem stetit ante capillis, @@continuitque manum torva regentis iter, et procul in dextram tendens sua bracchia ripam @@pinea non sano ter pede texta ferit, neve daret saltum properans insistere terrae @@vix est Euandri vixque retenta manu; 'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum, @@tuque, novos caelo terra datura deos, fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, @@et nemorum silvae Naiadumque chori, este bonis avibus visi natoque mihique, @@ripaque felici tacta sit ista pede. fallor, an hi fient ingentia moenia colles, @@iuraque ab hac terra cetera terra petet? montibus his olim totus promittitur orbis. @@quis tantum fati credat habere locum? et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: @@hic quoque causa novi femina Martis erit. care nepos Palla, funesta quid induis arma? @@indue: non humili vindice caesus eris. victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges: @@obruit hostiles ista ruina domos. urite victrices Neptunia Pergama flammae: @@num minus hic toto est altior orbe cinis? iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem @@adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos. tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem, @@et fient ipso sacra colente deo, @1 et penes Augustos patriae tutela manebit: @@hanc fas imperii frena tenere domum. inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, @@pondera caelesti mente paterna feret, utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, @@sic Augusta novum Iulia numen erit.' talibus ut dictis nostros descendit in annos, @@substitit in medio praescia lingua sono. puppibus egressus Latia stetit exul in herba: @@felix, exilium cui locus ille fuit! nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter @@montibus Ausoniis Arcade maior erat. ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros @@emensus longi claviger orbis iter, dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur @@incustoditae lata per arva boves. mane erat: excussus somno Tirynthius actor @@de numero tauros sentit abesse duos. nulla videt quaerens taciti vestigia furti: @@traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, @@non leve finitimis hospitibusque malum. dira viro facies, vires pro corpore, corpus @@grande (pater monstri Mulciber huius erat), proque domo longis spelunca recessibus ingens, @@abdita, vix ipsis invenienda feris; ora super postes adfixaque bracchia pendent, @@squalidaque humanis ossibus albet humus. servata male parte boum Iove natus abibat: @@mugitum rauco furta dedere sono. 'accipio revocamen' ait, vocemque secutus @@impia per silvas ultor ad antra venit. @1 ille aditum fracti praestruxerat obice montis; @@vix iuga movissent quinque bis illud opus. nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis), @@et vastum motu conlabefactat onus. quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum, @@ictaque subsedit pondere molis humus. prima movet Cacus conlata proelia dextra @@remque ferox saxis stipitibusque gerit. quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes @@confugit, et flammas ore sonante vomit; quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas @@et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. occupat Alcides, adductaque clava trinodis @@ter quater adverso sedit in ore viri. ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos @@et lato moriens pectore plangit humum. immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum @@victor et Euandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, @@hic ubi pars Urbis de bove nomen habet. nec tacet Euandri mater prope tempus adesse @@Hercule quo tellus sit satis usa suo. at felix vates, ut dis gratissima vixit, @@possidet hunc Iani sic dea mense diem. @@@@`13. E EID %146 NP (14. F EN) Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos @@semimaris flammis viscera libat ovis; redditaque est omnis populo provincia nostro @@et tuus Augusto nomine dictus avus. perlege dispositas generosa per atria ceras: @@contigerunt nulli nomina tanta viro. @1 Africa victorem de se vocat, alter Isauras @@aut Cretum domitas testificatur opes; hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; @@ille Numantina traxit ab urbe notam: et mortem et nomen Druso Germania fecit; @@me miserum, virtus quam brevis illa fuit! si petat a victis, tot sumet nomina Caesar @@quot numero gentes maximus orbis habet. ex uno quidam celebres aut torquis adempti @@aut corvi titulos auxiliaris habent. Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum: @@sed qui te vicit nomine maior erat. nec gradus est supra Fabios cognominis ullus: @@illa domus meritis Maxima dicta suis. sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes, @@hic socium summo cum Iove nomen habet. sancta vocant augusta patres, augusta vocantur @@templa sacerdotum rite dicata manu: huius et augurium dependet origine verbi @@et quodcumque sua Iuppiter auget ope. augeat imperium nostri ducis, augeat annos, @@protegat et vestras querna corona fores: auspicibusque deis tanti cognominis heres @@omine suscipiat, quo pater, orbis onus. @@@@`15. G CAR %146 NP Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, @@fient Parrhasiae sacra relata deae. nam prius Ausonias matres carpenta vehebant @@(haec quoque ab Euandri dicta parente reor); mox honor eripitur, matronaque destinat omnis @@ingratos nulla prole novare viros, @1 neve daret partus, ictu temeraria caeco @@visceribus crescens excutiebat onus. corripuisse patres ausas immitia nuptas, @@ius tamen exemptum restituisse ferunt, binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti @@pro pueris fieri virginibusque iubent. scortea non illi fas est inferre sacello, @@ne violent puros exanimata focos. siquis amas veteres ritus, adsiste precanti; @@nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placatur Postvertaque, sive sorores, @@sive fugae comites, Maenali diva, tuae; altera quod porro fuerat cecinisse putatur, @@altera venturum postmodo quicquid erat. @@@@`16. H C (NP inde ab anno 10 p. C.) Candida, te niveo posuit lux proxima templo, @@qua fert sublimes alta Moneta gradus, nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam, @@%nunc% te sacratae constituere manus. Furius antiquam, populi superator Etrusci, @@voverat et voti solverat ille fidem. causa, quod a patribus sumptis secesserat armis @@volgus, et ipsa suas Roma timebat opes. causa recens melior: passos Germania crines @@porrigit auspiciis, dux venerande, tuis. inde triumphatae libasti munera gentis @@templaque fecisti, quam colis ipse, deae. hanc tua constituit genetrix et rebus et ara, @@sola toro magni digna reperta Iovis. @1 @@@@`17. A C, postea NP @@@@(18. B C) (19. C C) (20. D C) (21. E C) (22. F C) 23. G C Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto @@per iuvenis curres signa regentis aquam. septimus hinc Oriens cum se demiserit undis, @@fulgebit toto iam Lyra nulla polo. @@@@`24. H C (25. A C) (26. B C) Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis @@qui micat in medio pectore, mersus erit. Ter quater evolvi signantes tempora fastos, @@nec Sementiva est ulla reperta dies; cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit @@Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis? utque dies incerta sacri, sic tempora certa, @@seminibus iactis est ubi fetus ager.' state coronati plenum ad praesepe, iuvenci: @@cum tepido vestrum vere redibit opus. rusticus emeritum palo suspendat aratrum: @@omne reformidat frigore volnus humus. vilice, da requiem terrae semente peracta; @@da requiem, terram qui coluere, viris. pagus agat festum: pagum lustrate, coloni, @@et date paganis annua liba focis. placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, @@farre suo gravidae visceribusque suis: officium commune Ceres et Terra tuentur; @@haec praebet causam frugibus, illa locum. @1 consortes operis, per quas correcta vetustas @@quernaque glans victa est utiliore cibo, frugibus immensis avidos satiate colonos, @@ut capiant cultus praemia digna sui. vos date perpetuos teneris sementibus auctus, @@nec nova per gelidas herba sit usta nives. cum serimus, caelum ventis aperite serenis; @@cum latet, aetheria spargite semen aqua. neve graves cultis Cerialia rura cavete @@agmine laesuro depopulentur aves. vos quoque, formicae, subiectis parcite granis: @@post messem praedae copia maior erit. interea crescat scabrae robiginis expers @@nec vitio caeli palleat ulla seges, et neque deficiat macie nec pinguior aequo @@divitiis pereat luxuriosa suis; et careant loliis oculos vitiantibus agri, @@nec sterilis culto surgat avena solo; triticeos fetus passuraque farra bis ignem @@hordeaque ingenti fenore reddat ager. haec ego pro vobis, haec vos optate coloni, @@efficiatque ratas utraque diva preces. bella diu tenuere viros: erat aptior ensis @@vomere, cedebat taurus arator equo; sarcula cessabant, versique in pila ligones, @@factaque de rastri pondere cassis erat. gratia dis domuique tuae: religata catenis @@iampridem vestro sub pede Bella iacent. sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas: @@Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres. @@@@`27. C C (28. D C) (29. E F [? NP]) At quae venturas praecedit sexta Kalendas, @@hac sunt Ledaeis templa dicata deis: @1 fratribus illa deis fratres de gente deorum @@circa Iuturnae composuere lacus. @@@@`30. F NP (31. GC) Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram: @@haec erit a mensis fine secunda dies. frondibus Actiacis comptos redimita capillos, @@Pax, ades et toto mitis in orbe mane. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: @@tu ducibus bello gloria maior eris. sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, @@canteturque fera nil nisi pompa tuba. horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: @@siqua parum Romam terra timebat, amet. tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis, @@albaque perfusa victima fronte cadat; utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet @@ad pia propensos vota rogate deos. Sed iam prima mei pars est exacta laboris, @@cumque suo finem mense libellus habet. @@@@{1LIBER SECVNDVS}1 Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus: @@alter ut hic mensis, sic liber alter eat. nunc primum velis, elegi, maioribus itis: @@exiguum, memini, nuper eratis opus. ipse ego vos habui faciles in amore ministros, @@cum lusit numeris prima iuventa suis. idem sacra cano signataque tempora fastis: @@ecquis ad haec illinc crederet esse viam? @1 haec mea militia est; ferimus quae possumus arma, @@dextraque non omni munere nostra vacat. si mihi non valido torquentur pila lacerto @@nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense @@(his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, @@nomina, per titulos ingredimurque tuos. ergo ades et placido paulum mea munera voltu @@respice, pacando siquid ab hoste vacat. Februa Romani dixere piamina patres: @@nunc quoque dant verbo plurima signa fidem. pontifices ab rege petunt et flamine lanas, @@quis veterum lingua februa nomen erat; quaeque capit lictor domibus purgamina certis, @@torrida cum mica farra, vocantur idem; nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura @@casta sacerdotum tempora fronde tegit. ipse ego flaminicam poscentem februa vidi; @@februa poscenti pinea virga data est. denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, @@hoc apud intonsos nomen habebat avos. mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci @@omne solum lustrant, idque piamen habent; aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, @@tum cum ferales praeteriere dies. omne nefas omnemque mali purgamina causam @@credebant nostri tollere posse senes. @1 Graecia principium moris dedit: illa nocentes @@impia lustratos ponere facta putat. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci @@caede per Haemonias solvit Acastus aquas; vectam frenatis per inane draconibus Aegeus @@credulus immerita Phasida fovit ope; Amphiareiades Naupactoo Acheloo @@'solve nefas' dixit, solvit et ille nefas. ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis @@fluminea tolli posse putatis aqua! Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, @@primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni: @@tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: @@qui sacer est imis manibus, imus erat. postmodo creduntur spatio distantia longo @@tempora bis quini continuasse viri. @@@@`1. H %146 K %146 FEB %146 N Principio mensis Phrygiae contermina Matri @@Sospita delubris dicitur aucta novis. nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis @@templa deae? longa procubuere die. cetera ne simili caderent labefacta ruina @@cavit sacrati provida cura ducis, sub quo delubris sentitur nulla senectus; @@nec satis est homines, obligat ille deos. templorum positor, templorum sancte repostor, @@sit superis opto mutua cura tui. @1 dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, @@proque tua maneant in statione domo. tum quoque vicini lucus celebratur Alerni, @@qua petit aequoreas advena Thybris aquas. ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem @@inque Iovis summa caeditur arce bidens. saepe graves pluvias adopertus nubibus aether @@concitat, aut posita sub nive terra latet. @@@@`2. A N Proximus Hesperias Titan abiturus in undas @@gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum, @@dicet 'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?' dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis @@in liquidas subito mersa notabit aquas. @@@@`3. B N Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, @@is fugiet visus nocte sequente tuos, seu fuit occultis felix in amoribus index, @@Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus? @@carmine currentes ille tenebat aquas. saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, @@saepe avidum fugiens restitit agna lupum; saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, @@et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix @@sedit, et accipitri iuncta columba fuit. Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion, @@tamquam fraternis obstipuisse modis. @1 nomen Arionium Siculas impleverat urbes @@captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; inde domum repetens puppem conscendit Arion, @@atque ita quaesitas arte ferebat opes. forsitan, infelix, ventos undasque timebas: @@at tibi nave tua tutius aequor erat. namque gubernator destricto constitit ense @@ceteraque armata conscia turba manu. quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem: @@non haec sunt digitis arma tenenda tuis. ille, metu pavidus, 'mortem non deprecor' inquit, @@'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' dant veniam ridentque moram: capit ille coronam, @@quae possit crines, Phoebe, decere tuos; induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: @@reddidit icta suos pollice chorda sonos, flebilibus numeris veluti canentia dura @@traiectus penna tempora cantat olor. protinus in medias ornatus desilit undas; @@spargitur impulsa caerula puppis aqua. inde (fide maius) tergo delphina recurvo @@se memorant oneri subposuisse novo. ille, sedens citharamque tenens, pretiumque vehendi @@cantat et aequoreas carmine mulcet aquas. di pia facta vident: astris delphina recepit @@Iuppiter et stellas iussit habere novem. @@@@(4. C N) 5. D NON %146 NP Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles @@vellem, Maeonide, pectus inesse tuum, @1 dum canimus sacras alterno carmine Nonas. @@maximus hic fastis accumulatur honor. deficit ingenium, maioraque viribus urgent: @@haec mihi praecipuo est ore canenda dies. quid volui demens elegis imponere tantum @@ponderis? heroi res erat ista pedis. sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen @@hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti @@nomina, iam pridem tu pater orbis eras. hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, @@nomen habes: hominum tu pater, ille deum. Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo @@moenia, tu dederas transilienda Remo. te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit, @@hoc duce Romanum est solis utrumque latus; tu breve nescioquid victae telluris habebas, @@quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet. tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas; @@tu recipis luco, reppulit ille nefas; vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; @@tu domini nomen, principis ille tenet; te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille; @@caelestem fecit te pater, ille patrem. Iam puer Idaeus media tenus eminet alvo, @@et liquidas mixto nectare fundit aquas. en etiam, siquis Borean horrere solebat, @@gaudeat: a Zephyris mollior aura venit. @@@@(6. E N) (7. F N) (8. G N) (9. H N vel NP) 10. A N Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis @@Lucifer, et primi tempora veris erunt. @1 ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, @@magnaque discedens signa reliquit hiems. @@@@(11. B N) 12. C N Tertia nox veniat, Custodem protinus Ursae @@aspicies geminos exseruisse pedes. inter hamadryadas iaculatricemque Dianam @@Callisto sacri pars fuit una chori. illa, deae tangens arcus, 'quos tangimus arcus, @@este meae testes virginitatis' ait. Cynthia laudavit, 'promissa' que 'foedera serva, @@et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' foedera servasset, si non formosa fuisset: @@cavit mortales, de Iove crimen habet. mille feras Phoebe silvis venata redibat @@aut plus aut medium sole tenente diem; ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, @@in medio gelidae fons erat altus aquae), 'hic' ait 'in silva, virgo Tegeaea, lavemur'; @@erubuit falso virginis illa sono. dixerat et nymphis. nymphae velamina ponunt; @@hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. exuerat tunicas; uteri manifesta tumore @@proditur indicio ponderis ipsa suo. cui dea 'virgineos, periura Lycaoni, coetus @@desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' luna novum decies implerat cornibus orbem: @@quae fuerat virgo credita, mater erat. laesa furit Iuno, formam mutatque puellae: @@quid facis? invito est pectore passa Iovem. @1 utque ferae vidit turpes in paelice voltus, @@'huius in amplexus, Iuppiter,' inquit 'eas.' ursa per incultos errabat squalida montes @@quae fuerat summo nuper amata Iovi. iam tria lustra puer furto conceptus agebat, @@cum mater nato est obvia facta suo. illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, @@et gemuit: gemitus verba parentis erant. hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto @@ni foret in superas raptus uterque domos. signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, @@Arctophylax formam terga sequentis habet. saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn @@Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis. @@@@`13. D EID %146 NP Idibus agrestis fumant altaria Fauni @@hic ubi discretas insula rumpit aquas. haec fuit illa dies in qua Veientibus armis @@ter centum Fabii ter cecidere duo. una domus vires et onus susceperat urbis: @@sumunt gentiles arma professa manus. egreditur castris miles generosus ab isdem, @@e quis dux fieri quilibet aptus erat. Carmentis portae dextro est via proxima iano: @@ire per hanc noli, quisquis es; omen habet. illa fama refert Fabios exisse trecentos: @@porta vacat culpa, sed tamen omen habet. ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem @@(turbidus hibernis ille fluebat aquis), castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi @@Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt; @1 non aliter quam cum Libyca de gente leones @@invadunt sparsos lata per arva greges. diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo @@accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte @@non datur, insidias armaque tecta parant. campus erat, campi claudebant ultima colles @@silvaque montanas occulere apta feras. in medio paucos armentaque rara relinquunt, @@cetera virgultis abdita turba latet. ecce velut torrens undis pluvialibus auctus @@aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, @@riparum clausas margine finit aquas, sic Fabii vallem latis discursibus implent, @@quodque vident sternunt, nec metus alter inest. quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: @@simplex nobilitas, perfida tela cave. fraude perit virtus: in apertos undique campos @@prosiliunt hostes et latus omne tenent. quid faciant pauci contra tot milia fortes? @@quidve, quod in misero tempore restet, adest? sicut aper longe silvis latratibus actus @@fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, @@volneraque alterna dantque feruntque manu. una dies Fabios ad bellum miserat omnes, @@ad bellum missos perdidit una dies. ut tamen Herculeae superessent semina gentis, @@credibile est ipsos consuluisse deos: nam puer impubes et adhuc non utilis armis @@unus de Fabia gente relictus erat; @1 scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, @@cui res cunctando restituenda foret. @@@@`14. E N Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis @@et medius Crater inter utrumque, iacent. Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; @@quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat @@(non faciet longas fabula nostra moras): 'i, mea' dixit 'avis, ne quid pia sacra moretur, @@et tenuem vivis fontibus adfer aquam.' corvus inauratum pedibus cratera recurvis @@tollit et aerium pervolat altus iter. stabat adhuc duris ficus densissima pomis: @@temptat eam rostro, non erat apta legi; immemor imperii sedisse sub arbore fertur, @@dum fierent tarda dulcia poma mora. iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, @@ad dominumque redit, fictaque verba refert: 'hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum: @@hic tenuit fontes officiumque meum.' 'addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes @@fatidicum verbis fallere velle deum? at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, @@de nullo gelidae fonte bibentur aquae.' dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, @@Anguis, avis, Crater sidera iuncta micant. @@@@`15. F LVPER %146 NP Tertia post Idus nudos aurora Lupercos @@aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. @1 dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, @@attigerint Latias unde petita domos. Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur @@Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, @@quique citis Ladon in mare currit aquis, cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, @@altaque Tricrene Parrhasiaeque nives. Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, @@munus ob incolumes ille ferebat oves. transtulit Euander silvestria numina secum: @@hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis: @@flamen ad haec prisco more Dialis erat. cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) @@nuda ferant posita corpora veste, rogas? ipse deus velox discurrere gaudet in altis @@montibus, et subitas concipit ipse fugas: ipse deus nudus nudos iubet ire ministros; @@nec satis ad cursus commoda vestis erit. ante Iovem genitum terras habuisse feruntur @@Arcades, et luna gens prior illa fuit. vita feris similis, nullos agitata per usus: @@artis adhuc expers et rude volgus erat. pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; @@nectar erat palmis hausta duabus aqua. nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, @@nulla sub imperio terra colentis erat: nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat: @@ibat ovis lana corpus amicta sua. @1 sub Iove durabant et corpora nuda gerebant, @@docta graves imbres et tolerare Notos. nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti @@moris, et antiquas testificantur opes. Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, @@traditur antiqui fabula plena ioci. forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat: @@vidit ab excelso Faunus utrumque iugo; vidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit @@'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.' ibat odoratis umeros perfusa capillis @@Maeonis, aurato conspicienda sinu: aurea pellebant tepidos umbracula soles, @@quae tamen Herculeae sustinuere manus. iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, @@Hesperos et fusco roscidus ibat equo. antra subit tofis laqueata et pumice vivo; @@garrulus in primo limine rivus erat. dumque parant epulas potandaque vina ministri, @@cultibus Alciden instruit illa suis: dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas, @@dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat, @@ut posset magnas exseruisse manus. fregerat armillas non illa ad bracchia factas, @@scindebant magni vincula parva pedes. ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis @@conditaque in pharetra tela minora sua. sic epulis functi sic dant sua corpora somno, @@et positis iuxta secubuere toris: causa, repertori vitis quia sacra parabant, @@quae facerent pure, cum foret orta dies. noctis erat medium. quid non amor improbus audet? @@roscida per tenebras Faunus ad antra venit: @1 utque videt comites somno vinoque solutos, @@spem capit in dominis esse soporis idem. intrat et huc illuc temerarius errat adulter, @@et praefert cautas subsequiturque manus. venerat ad strati captata cubilia lecti, @@et felix prima sorte futurus erat; ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis @@vellera, pertimuit sustinuitque manum, attonitusque metu rediit, ut saepe viator @@turbatum viso rettulit angue pedem. inde tori qui iunctus erat velamina tangit @@mollia, mendaci decipiturque nota. ascendit spondaque sibi propiore recumbit, @@et tumidum cornu durius inguen erat. interea tunicas ora subducit ab ima: @@horrebant densis aspera crura pilis. cetera temptantem subito Tirynthius heros @@reppulit: e summo decidit ille toro. fit sonus, inclamat comites et lumina poscit @@Maeonis: inlatis ignibus acta patent. ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, @@membraque de dura vix sua tollit humo. ridet et Alcides et qui videre iacentem, @@ridet amatorem Lyda puella suum. veste deus lusus fallentes lumina vestes @@non amat, et nudos ad sua sacra vocat. Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, @@inque suo noster pulvere currat equus. cornipedi Fauno caesa de more capella @@venit ad exiguas turba vocata dapes. dumque sacerdotes veribus transuta salignis @@exta parant, medias sole tenente vias, @1 Romulus et frater pastoralisque iuventus @@solibus et campo corpora nuda dabant. vectibus et iaculis et misso pondere saxi @@bracchia per lusus experienda dabant: pastor ab excelso 'per devia rura iuvencos, @@Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.' longum erat armari: diversis exit uterque @@partibus, occursu praeda recepta Remi. ut rediit, veribus stridentia detrahit exta @@atque ait 'haec certe non nisi victor edet.' dicta facit, Fabiique simul. venit inritus illuc @@Romulus et mensas ossaque nuda videt. risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque @@vincere, Quintilios non potuisse suos. forma manet facti: posito velamine currunt, @@et memorem famam quod bene cessit habet. Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal, @@quaeve diem tali nomine causa notet. Silvia Vestalis caelestia semina partu @@ediderat, patruo regna tenente suo; is iubet auferri parvos et in amne necari: @@quid facis? ex istis Romulus alter erit. iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri @@(flent tamen) et geminos in loca sola ferunt. Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis @@reddidit, hibernis forte tumebat aquis: hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, @@quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae. huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt @@longius), ex illis unus et alter ait: @1 'at quam sunt similes! at quam formosus uterque! @@plus tamen ex illis iste vigoris habet. si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, @@nescioquem in vobis suspicor esse deum. at siquis vestrae deus esset originis auctor, @@in tam praecipiti tempore ferret opem: ferret opem certe, si non ope, mater, egeret, @@quae facta est uno mater et orba die. nata simul, moritura simul, simul ite sub undas @@corpora.' desierat, deposuitque sinu. vagierunt ambo pariter: sensisse putares; @@hi redeunt udis in sua tecta genis. sustinet impositos summa cavus alveus unda: @@heu quantum fati parva tabella tulit! alveus in limo silvis adpulsus opacis @@paulatim fluvio deficiente sedet. arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur @@Rumina nunc ficus Romula ficus erat. venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos: @@quis credat pueris non nocuisse feram? non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit, @@perdere cognatae sustinuere manus. constitit et cauda teneris blanditur alumnis, @@et fingit lingua corpora bina sua. Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt @@nec sibi promissi lactis aluntur ope. illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; @@magna dati nutrix praemia lactis habet. Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos? @@Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. @1 Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis @@nec prece nec magico carmine mater eris; excipe fecundae patienter verbera dextrae, @@iam socer optatum nomen habebit avi. nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae @@reddebant uteri pignora rara sui. 'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas' @@Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit), 'si mea non vires, sed bellum iniuria fecit? @@utilius fuerat non habuisse nurus.' monte sub Esquilio multis incaeduus annis @@Iunonis magnae nomine lucus erat. huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique @@suppliciter posito procubuere genu: cum subito motae tremuere cacumina silvae, @@et dea per lucos mira locuta suos. 'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.' @@obstipuit dubio territa turba sono. augur erat, nomen longis intercidit annis: @@nuper ab Etrusca venerat exul humo; ille caprum mactat: iussae sua terga puellae @@pellibus exsectis percutienda dabant. luna resumebat decimo nova cornua motu, @@virque pater subito nuptaque mater erat. gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus, @@aut quia principium tu, dea, lucis habes. parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis, @@maturumque utero molliter aufer onus. Orta dies fuerit, tu desine credere ventis; @@perdidit illius temporis aura fidem. flamina non constant, et sex reserata diebus @@carceris Aeolii ianua lata patet. iam levis obliqua subsedit Aquarius urna: @@proximus aetherios excipe, Piscis, equos. te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis @@signa) duos tergo sustinuisse deos. @1 terribilem quondam fugiens Typhona Dione, @@tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit, venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo, @@inque Palaestinae margine sedit aquae. populus et cannae riparum summa tenebant, @@spemque dabant salices hos quoque posse tegi. dum latet, insonuit vento nemus: illa timore @@pallet, et hostiles credit adesse manus, utque sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphae, @@et dis auxilium ferte duobus' ait. nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli: @@pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent. inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis @@nec violant timidi piscibus ora Syri. @@@@(16. G EN) 17. H QVIR %146 NP Proxima lux vacua est; at tertia dicta Quirino, @@qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit), sive quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis @@(bellicus a telo venit in astra deus); sive suum regi nomen posuere Quirites, @@seu quia Romanis iunxerat ille Cures. nam pater armipotens postquam nova moenia vidit, @@multaque Romulea bella peracta manu, 'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia vires: @@sanguinis officio non eget illa mei. redde patri natum: quamvis intercidit alter, @@pro se proque Remo qui mihi restat erit. "unus erit quem tu tolles in caerula caeli" @@tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.' Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque @@est polus, et caeli pondera novit Atlas. @1 est locus, antiqui Caprae dixere paludem: @@forte tuis illic, Romule, iura dabas. sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum, @@et gravis effusis decidit imber aquis. hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether: @@fit fuga, rex patriis astra petebat equis. luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis, @@haesissetque animis forsitan illa fides; sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba, @@lunaque fulgebat, nec facis usus erat, cum subito motu saepes tremuere sinistrae: @@rettulit ille gradus, horrueruntque comae. pulcher et humano maior trabeaque decorus @@Romulus in media visus adesse via et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, @@nec violent lacrimis numina nostra suis: tura ferant placentque novum pia turba Quirinum, @@et patrias artes militiamque colant.' iussit et in tenues oculis evanuit auras; @@convocat hic populos iussaque verba refert. templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est, @@et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur @@accipe: parva quidem causa, sed apta, subest. non habuit doctos tellus antiqua colonos: @@lassabant agiles aspera bella viros. plus erat in gladio quam curvo laudis aratro: @@neglectus domino pauca ferebat ager. farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, @@primitias Cereri farra resecta dabant: usibus admoniti flammis torrenda dederunt, @@multaque peccato damna tulere suo; @1 nam modo verrebant nigras pro farre favillas, @@nunc ipsas ignes corripuere casas. facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni @@orant ut fruges temperet illa suas. curio legitimis nunc Fornacalia verbis @@maximus indicit nec stata sacra facit: inque foro, multa circum pendente tabella, @@signatur certa curia quaeque nota, stultaque pars populi quae sit sua curia nescit, @@sed facit extrema sacra relata die. @@@@(18. A C) (19. B C) (20. C C) 21. D FERAL %146 F vel FP Est honor et tumulis, animas placare paternas, @@parvaque in exstructas munera ferre pyras. parva petunt manes: pietas pro divite grata est @@munere; non avidos Styx habet ima deos. tegula porrectis satis est velata coronis @@et sparsae fruges parcaque mica salis, inque mero mollita Ceres violaeque solutae: @@haec habeat media testa relicta via. nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est: @@adde preces positis et sua verba focis. hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, @@attulit in terras, iuste Latine, tuas. ille patris Genio sollemnia dona ferebat: @@hinc populi ritus edidicere pios. at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis @@bella, Parentales deseruere dies. non impune fuit; nam dicitur omine ab isto @@Roma suburbanis incaluisse rogis. @1 vix equidem credo: bustis exisse feruntur @@et tacitae questi tempore noctis avi, perque vias Urbis latosque ululasse per agros @@deformes animas, volgus inane, ferunt. post ea praeteriti tumulis redduntur honores, @@prodigiisque venit funeribusque modus. dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae: @@exspectet puros pinea taeda dies, nec tibi, quae cupidae matura videbere matri, @@comat virgineas hasta recurva comas. conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris @@aufer: habent alias maesta sepulcra faces. di quoque templorum foribus celentur opertis, @@ture vacent arae stentque sine igne foci. nunc animae tenues et corpora functa sepulcris @@errant, nunc posito pascitur umbra cibo. nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint @@Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem; @@ultima placandis manibus illa dies. Ecce anus in mediis residens annosa puellis @@sacra facit Tacitae (vix tamen ipsa tacet), et digitis tria tura tribus sub limine ponit, @@qua brevis occultum mus sibi fecit iter: tum cantata ligat cum fusco licia plumbo, @@et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, @@obsutum maenae torret in igne caput; @1 vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est, @@aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit. 'hostiles linguas inimicaque vinximus ora' @@dicit discedens ebriaque exit anus. protinus a nobis quae sit dea Muta requires: @@disce per antiquos quae mihi nota senes. Iuppiter, inmodico Iuturnae victus amore, @@multa tulit tanto non patienda deo: illa modo in silvis inter coryleta latebat, @@nunc in cognatas desiliebat aquas. convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant, @@et iacit in medio talia verba choro: 'invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi @@vestra soror, summo iungere membra deo. consulite ambobus: nam quae mea magna voluptas, @@utilitas vestrae magna sororis erit. vos illi in prima fugienti obsistite ripa, @@ne sua fluminea corpora mergat aqua.' dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes @@quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos. forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi @@dicta bis antiquum syllaba nomen erat, ex vitio positum. saepe illi dixerat Almo @@'nata, tene linguam': nec tamen illa tenet. quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis, @@'effuge' ait 'ripas', dicta refertque Iovis. illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas @@'Naida Iuturnam vir tuus' inquit 'amat.' Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste @@eripit huic linguam, Mercuriumque vocat: 'duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus. @@nympha, sed infernae nympha paludis erit.' @1 iussa Iovis fiunt. accepit lucus euntes: @@dicitur illa duci tum placuisse deo. vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur, @@et frustra muto nititur ore loqui, fitque gravis geminosque parit, qui compita servant @@et vigilant nostra semper in urbe Lares. @@@@`22. E C Proxima cognati dixere Karistia kari, @@et venit ad socios turba propinqua deos. scilicet a tumulis et qui periere propinquis @@protinus ad vivos ora referre iuvat, postque tot amissos quicquid de sanguine restat @@aspicere et generis dinumerare gradus. innocui veniant: procul hinc, procul impius esto @@frater et in partus mater acerba suos, cui pater est vivax, qui matris digerit annos, @@quae premit invisam socrus iniqua nurum. Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor, @@et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus @@et quicumque suas per scelus auget opes. dis generis date tura boni: Concordia fertur @@illa praecipue mitis adesse die; et libate dapes, ut, grati pignus honoris, @@nutriat incinctos missa patella Lares. iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos, @@larga precaturi sumite vina manu, et 'bene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar' @@dicite; suffuso sint bona verba mero. @1 @@@@`23. F TER %146 NP Nox ubi transierit, solito celebretur honore @@separat indicio qui deus arva suo. Termine, sive lapis sive es defossus in agro @@stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. te duo diversa domini de parte coronant, @@binaque serta tibi binaque liba ferunt. ara fit: huc ignem curto fert rustica testo @@sumptum de tepidis ipsa colona focis. ligna senex minuit concisaque construit arte, @@et solida ramos figere pugnat humo; tum sicco primas inritat cortice flammas; @@stat puer et manibus lata canistra tenet. inde ubi ter fruges medios immisit in ignes, @@porrigit incisos filia parva favos. vina tenent alii: libantur singula flammis; @@spectant, et linguis candida turba favet. spargitur et caeso communis Terminus agno, @@nec queritur lactans cum sibi porca datur. conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex @@et cantant laudes, Termine sancte, tuas: 'tu populos urbesque et regna ingentia finis: @@omnis erit sine te litigiosus ager. nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro, @@legitima servas credita rura fide. si tu signasses olim Thyreatida terram, @@corpora non leto missa trecenta forent, nec foret Othryades congestis lectus in armis. @@o quantum patriae sanguinis ille dedit! quid, nova cum fierent Capitolia? nempe deorum @@cuncta Iovi cessit turba locumque dedit; @1 Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede @@restitit et magno cum Iove templa tenet. nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, @@exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud levitas tibi libera non est: @@qua positus fueris in statione, mane; nec tu vicino quicquam concede roganti, @@ne videare hominem praeposuisse Iovi: et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris, @@clamato "tuus est hic ager, ille tuus".' est via quae populum Laurentes ducit in agros, @@quondam Dardanio regna petita duci: illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris @@sacra videt fieri sextus ab Urbe lapis. gentibus est aliis tellus data limite certo: @@Romanae spatium est Urbis et orbis idem. @@@@`24. G REGIF %146 N Nunc mihi dicenda est regis fuga. traxit ab illa @@sextus ab extremo nomina mense dies. ultima Tarquinius Romanae gentis habebat @@regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen. ceperat hic alias, alias everterat urbes, @@et Gabios turpi fecerat arte suos. namque trium minimus, proles manifesta Superbi, @@in medios hostes nocte silente venit. nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem: @@hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, qui mea crudeli laceravit verbere terga' @@(dicere ut hoc posset, verbera passus erat). luna fuit: spectant iuvenem, gladiosque recondunt, @@tergaque, deducta veste, notata vident: flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur. @@callidus ignaris adnuit ille viris. @1 iamque potens misso genitorem appellat amico, @@perdendi Gabios quod sibi monstret iter. hortus odoratis suberat cultissimus herbis, @@sectus humum rivo lene sonantis aquae: illic Tarquinius mandata latentia nati @@accipit, et virga lilia summa metit. nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, @@filius 'agnosco iussa parentis' ait. nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina, @@traduntur ducibus moenia nuda suis. ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis @@exit et exstinctis ignibus exta rapit. consulitur Phoebus. sors est ita reddita: 'matri @@qui dederit princeps oscula, victor erit.' oscula quisque suae matri properata tulerunt, @@non intellecto credula turba deo. Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset @@tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, @@creditus offenso procubuisse pede. cingitur interea Romanis Ardea signis, @@et patitur longas obsidione moras. dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, @@luditur in castris, otia miles agit. Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque @@accipit; ex illis rege creatus ait: 'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello, @@nec sinit ad patrios arma referre deos, ecquid in officio torus est socialis? et ecquid @@coniugibus nostris mutua cura sumus?' quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, @@et fervet multo linguaque corque mero. @1 surgit cui dederat clarum Collatia nomen: @@'non opus est verbis, credite rebus' ait. 'nox superest: tollamur equis Urbemque petamus'; @@dicta placent, frenis impediuntur equi. pertulerant dominos. regalia protinus illi @@tecta petunt: custos in fore nullus erat. ecce nurum regis fusis per colla coronis @@inveniunt posito pervigilare mero. inde cito passu petitur Lucretia, cuius @@ante torum calathi lanaque mollis erat. lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant; @@inter quas tenui sic ait illa sono: 'mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae) @@quamprimum nostra facta lacerna manu. quid tamen auditis (nam plura audire potestis)? @@quantum de bello dicitur esse super? postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas, @@improba, quae nostros cogis abesse viros. sint tantum reduces. sed enim temerarius ille @@est meus, et stricto qualibet ense ruit. mens abit et morior, quotiens pugnantis imago @@me subit, et gelidum pectora frigus habet.' desinit in lacrimas inceptaque fila remisit, @@in gremio voltum deposuitque suum. hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam, @@et facies animo dignaque parque fuit. 'pone metum, veni' coniunx ait; illa revixit, @@deque viri collo dulce pependit onus. interea iuvenis furiales regius ignes @@concipit, et caeco raptus amore furit. forma placet niveusque color flavique capilli @@quique aderat nulla factus ab arte decor: @1 verba placent et vox et quod corrumpere non est; @@quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. iam dederat cantus lucis praenuntius ales, @@cum referunt iuvenes in sua castra pedem. carpitur attonitos absentis imagine sensus @@ille; recordanti plura magisque placent. sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, @@iniectae collo sic iacuere comae, hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, @@hic color, haec facies, hic decor oris erat. ut solet a magno fluctus languescere flatu, @@sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, @@quem dederat praesens forma, manebat amor. ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris @@comparat indigno vimque metumque toro. 'exitus in dubio est: audebimus ultima' dixit: @@'viderit! audentes forsque deusque iuvat. cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus @@ense latus cinxit tergaque pressit equi. accipit aerata iuvenem Collatia porta, @@condere iam voltus sole parante suos. hostis ut hospes init penetralia Collatini: @@comiter excipitur; sanguine iunctus erat. quantum animis erroris inest! parat inscia rerum @@infelix epulas hostibus illa suis. functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; @@nox erat, et tota lumina nulla domo. surgit et aurata vagina liberat ensem @@et venit in thalamos, nupta pudica, tuos; @1 utque torum pressit, 'ferrum, Lucretia, mecum est' @@natus ait regis, 'Tarquiniusque loquor.' illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi @@aut aliquid toto pectore mentis habet; sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis @@parva sub infesto cum iacet agna lupo. quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans. @@clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat. effugiat? positis urgentur pectora palmis, @@tum primum externa pectora tacta manu. instat amans hostis precibus pretioque minisque: @@nec prece nec pretio nec movet ille minis. 'nil agis: eripiam' dixit 'per crimina vitam: @@falsus adulterii testis adulter ero: interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' @@succubuit famae victa puella metu. quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet. @@heu quanto regnis nox stetit una tuis! iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, @@ut solet ad nati mater itura rogum, grandaevumque patrem fido cum coniuge castris @@evocat: et posita venit uterque mora. utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt, @@cui paret exsequias, quoque sit icta malo. illa diu reticet pudibundaque celat amictu @@ora: fluunt lacrimae more perennis aquae. hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant @@indicet et caeco flentque paventque metu. ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto @@non oculos ideo sustulit illa suos. 'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar' inquit, @@'eloquar infelix dedecus ipsa meum?' @1 quaeque potest, narrat; restabant ultima: flevit, @@et matronales erubuere genae. dant veniam facto genitor coniunxque coactae: @@'quam' dixit 'veniam vos datis, ipsa nego.' nec mora, celato fixit sua pectora ferro, @@et cadit in patrios sanguinulenta pedes. tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste @@respicit: haec etiam cura cadentis erat. ecce super corpus, communia damna gementes, @@obliti decoris virque paterque iacent. Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, @@fixaque semanimi corpore tela rapit, stillantemque tenens generoso sanguine cultrum @@edidit impavidos ore minante sonos: 'per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem, @@perque tuos manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum. @@iam satis est virtus dissimulata diu.' illa iacens ad verba oculos sine lumine movit, @@visaque concussa dicta probare coma. fertur in exsequias animi matrona virilis @@et secum lacrimas invidiamque trahit. volnus inane patet: Brutus clamore Quirites @@concitat et regis facta nefanda refert. Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul @@iura: dies regnis illa suprema fuit. Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo, @@nec metuit ne qua versa recurrat hiems? saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris, @@virque tuo Tereus frigore laetus erit. @1 @@@@(25. H C) (26. A EN) 27. B EQVIR %146 NP (28. C C) Iamque duae restant noctes de mense secundo, @@Marsque citos iunctis curribus urget equos; ex vero positum permansit Equirria nomen, @@quae deus in campo prospicit ipse suo. iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt, @@signatusque tuo nomine mensis adest. venimus in portum libro cum mense peracto. @@naviget hinc alia iam mihi linter aqua. @@@@{1LIBER TERTIVS}1 Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, @@Mars, ades et nitidas casside solve comas. forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae: @@a te qui canitur nomina mensis habet. ipse vides manibus peragi fera bella Minervae: @@num minus ingenuis artibus illa vacat? Palladis exemplo ponendae tempora sume @@cuspidis: invenies et quod inermis agas. tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos @@cepit, ut huic urbi semina magna dares. Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?) @@sacra lavaturas mane petebat aquas. ventum erat ad molli declivem tramite ripam; @@ponitur e summa fictilis urna coma: fessa resedit humo, ventosque accepit aperto @@pectore, turbatas restituitque comas. dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae @@fecerunt somnos et leve murmur aquae; @1 blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, @@et cadit a mento languida facta manus. Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita, @@et sua divina furta fefellit ope. somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra @@viscera Romanae conditor urbis erat. languida consurgit, nec scit cur languida surgat, @@et peragit tales arbore nixa sonos: 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni @@vidimus: an somno clarius illud erat? ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis @@decidit ante sacros lanea vitta focos. inde duae pariter, visu mirabile, palmae @@surgunt: ex illis altera maior erat, et gravibus ramis totum protexerat orbem, @@contigeratque sua sidera summa coma. ecce meus ferrum patruus molitur in illas: @@terreor admonitu, corque timore micat. Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant @@et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' dixerat, et plenam non firmis viribus urnam @@sustulit: implerat, dum sua visa refert. interea crescente Remo, crescente Quirino, @@caelesti tumidus pondere venter erat. quo minus emeritis exiret cursibus annus @@restabant nitido iam duo signa deo: Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur @@virgineas oculis opposuisse manus. ara deae certe tremuit pariente ministra, @@et subiit cineres territa flamma suos. hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi @@(nam raptas fratri victor habebat opes), @1 amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit: @@in sicca pueri destituuntur humo. lacte quis infantes nescit crevisse ferino, @@et picum expositis saepe tulisse cibos? non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, @@nec taceam vestras, Faustule pauper, opes: vester honos veniet, cum Larentalia dicam: @@acceptus geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleverat annos, @@et suberat flavae iam nova barba comae: omnibus agricolis armentorumque magistris @@Iliadae fratres iura petita dabant. saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti @@et redigunt actos in sua rura boves. ut genus audierunt, animos pater editus auget, @@et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, @@regnaque longaevo restituuntur avo. moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt, @@non tamen expediit transiluisse Remo. iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus, @@urbs erat, aeternae cum pater urbis ait: 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus @@credor et, ut credar, pignora multa dabo, a te principium Romano dicimus anno: @@primus de patrio nomine mensis erit.' vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem: @@dicitur haec pietas grata fuisse deo. et tamen ante omnes Martem coluere priores; @@hoc dederat studiis bellica turba suis. Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, @@Volcanum tellus Hypsipylaea colit, @1 Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, @@pinigerum Fauni Maenalis ora caput: Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis; @@arma ferae genti remque decusque dabant. quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: @@mensis in his etiam nomine Martis erit. tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, @@sextus apud populos, Hernica terra, tuos; inter Aricinos Albanaque tempora constat @@factaque Telegoni moenia celsa manu; quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, @@a tribus hunc primum turba Curensis habet; et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis @@convenit; huic genti quartus utrique deus. Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem, @@sanguinis auctori tempora prima dedit. nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas: @@ille minor geminis mensibus annus erat. nondum tradiderat victas victoribus artes @@Graecia, facundum sed male forte genus: qui bene pugnabat, Romanam noverat artem; @@mittere qui poterat pila, disertus erat. quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas @@senserat, aut geminos esse sub axe polos, esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur @@Sidoniis, Helicen Graia carina notet, signaque quae longo frater percenseat anno, @@ire per haec uno mense sororis equos? libera currebant et inobservata per annum @@sidera; constabat sed tamen esse deos. non illi caelo labentia signa tenebant, @@sed sua, quae magnum perdere crimen erat, @1 illa quidem [2e]2 feno, sed erat reverentia feno @@quantam nunc aquilas cernis habere tuas. pertica suspensos portabat longa maniplos, @@unde maniplaris nomina miles habet. ergo animi indociles et adhuc ratione carentes @@mensibus egerunt lustra minora decem. annus erat decimum cum luna receperat orbem: @@hic numerus magno tunc in honore fuit, seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, @@seu quia bis quinto femina mense parit, seu quod adusque decem numero crescente venitur, @@principium spatiis sumitur inde novis. inde patres centum denos secrevit in orbes @@Romulus, hastatos instituitque decem, et totidem princeps, totidem pilanus habebat @@corpora, legitimo quique merebat equo. quin etiam partes totidem Titiensibus ille, @@quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. adsuetos igitur numeros servavit in anno; @@hoc luget spatio femina maesta virum. neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae @@Martis, ad haec animum signa referre potes. laurea flaminibus quae toto perstitit anno @@tollitur, et frondes sunt in honore novae; ianua tum regis posita viret arbore Phoebi; @@ante tuas fit idem, Curia prisca, fores. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, @@cedit ab Iliacis laurea cana focis. adde quod arcana fieri novus ignis in aede @@dicitur, et vires flamma refecta capit. @1 nec mihi parva fides annos hinc isse priores @@Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. hinc etiam veteres initi memorantur honores @@ad spatium belli, perfide Poene, tui. denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde @@incipit a numero nomina quisquis habet. primus, oliviferis Romam deductus ab arvis, @@Pompilius menses sensit abesse duos, sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci @@nos putat, Egeria sive monente sua. sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec @@Caesaris in multis haec quoque cura fuit. non haec ille deus tantaeque propaginis auctor @@credidit officiis esse minora suis, promissumque sibi voluit praenoscere caelum @@nec deus ignotas hospes inire domos. ille moras solis, quibus in sua signa rediret, @@traditur exactis disposuisse notis; is decies senos ter centum et quinque diebus @@iunxit et a pleno tempora quinta die. hic anni modus est: in lustrum accedere debet, @@quae consummatur partibus, una dies. @@@@`1. D %146 K %146 MAR %146 NP 'Si licet occultos monitus audire deorum @@vatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, @@dic mihi matronae cur tua festa colant.' sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors @@(sed tamen in dextra missilis hasta fuit): 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis @@advocor, et gressus in nova castra fero. @1 nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari, @@hoc solam ne se posse Minerva putet. disce, Latinorum vates operose dierum, @@quod petis, et memori pectore dicta nota. parva fuit, si prima velis elementa referre, @@Roma, sed in parva spes tamen huius erat. moenia iam stabant, populis angusta futuris, @@credita sed turbae tum nimis ampla suae. quae fuerit nostri si quaeris regia nati, @@aspice de canna straminibusque domum. in stipula placidi capiebat munera somni, @@et tamen ex illo venit in astra toro. iamque loco maius nomen Romanus habebat, @@nec coniunx illi nec socer ullus erat. spernebant generos inopes vicinia dives, @@et male credebar sanguinis auctor ego. in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat @@iugeraque inculti pauca tenere soli. cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque @@atque aliquam de qua procreet anguis habet. extremis dantur conubia gentibus: at quae @@Romano vellet nubere nulla fuit. indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. @@"tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt." festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, @@illa facta die dum sua sacra canet. intumuere Cures et quos dolor attigit idem: @@tum primum generis intulit arma socer. iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, @@tractaque erant longa bella propinqua mora: conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, @@quas inter mea sic est nurus ausa loqui: @1 "o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus, @@non ultra lente possumus esse piae. stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi @@eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. quaerendum est viduae fieri malitis an orbae. @@consilium vobis forte piumque dabo." consilium dederat: parent, crinesque resolvunt @@maestaque funerea corpora veste tegunt. iam steterant acies ferro mortique paratae, @@iam lituus pugnae signa daturus erat, cum raptae veniunt inter patresque virosque, @@inque sinu natos, pignora cara, tenent. ut medium campi scissis tetigere capillis, @@in terram posito procubuere genu; et, quasi sentirent, blando clamore nepotes @@tendebant ad avos bracchia parva suos. qui poterat, clamabat avum tum denique visum, @@et, qui vix poterat, posse coactus erat. tela viris animique cadunt, gladiisque remotis @@dant soceri generis accipiuntque manus, laudatasque tenent natas, scutoque nepotem @@fert avus: hic scuti dulcior usus erat. inde %diem quae prima% meas celebrare Kalendas @@Oebaliae matres non leve munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausae @@finierant lacrimis Martia bella suis; vel quod erat de me feliciter Ilia mater @@rite colunt matres sacra diemque meum. @1 quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, @@et pereunt lapsae sole tepente nives; arboribus redeunt detonsae frigore frondes, @@uvidaque in tenero palmite gemma tumet; quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, @@fertilis occultas invenit herba vias? nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, @@nunc avis in ramo tecta laremque parat. tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, @@quarum militiam votaque partus habet. adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, @@qui nunc Esquilias nomina collis habet, illic a nuribus Iunoni templa Latinis @@hac sunt, si memini, publica facta die. quid moror et variis onero tua pectora causis? @@eminet ante oculos quod petis ecce tuos. mater amat nuptas: matris me turba frequentat. @@haec nos praecipue tam pia causa decet.' ferte deae flores: gaudet florentibus herbis @@haec dea; de tenero cingite flore caput: dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': @@dicite 'tu voto parturientis ades.' siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur @@ut solvat partus molliter illa suos. Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis @@arma ferant Salii Mamuriumque canant? nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; @@nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni. @1 vallis Aricinae silva praecinctus opaca @@est lacus, antiqua religione sacer; hic latet Hippolytus loris direptus equorum, @@unde nemus nullis illud aditur equis. licia dependent longas velantia saepes, @@et posita est meritae multa tabella deae. saepe potens voti, frontem redimita coronis, @@femina lucentes portat ab Urbe faces. regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, @@et perit exemplo postmodo quisque suo. defluit incerto lapidosus murmure rivus: @@saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: @@illa Numae coniunx consiliumque fuit. principio nimium promptos ad bella Quirites @@molliri placuit iure deumque metu. inde datae leges, ne firmior omnia posset, @@coeptaque sunt pure tradita sacra coli. exuitur feritas, armisque potentius aequum est, @@et cum cive pudet conseruisse manus, atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara @@vinaque dat tepidis farraque salsa focis. ecce deum genitor rutilas per nubila flammas @@spargit, et effusis aethera siccat aquis. non alias missi cecidere frequentius ignes: @@rex pavet et volgi pectora terror habet. cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen @@est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis. sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi @@tradere, Romani numen utrumque soli. @1 nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis'; @@atque ita qua possint edidit arte capi. lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, @@quo posses viso dicere 'numen inest'. in medio gramen, muscoque adoperta virenti @@manabat saxo vena perennis aquae; inde fere soli Faunus Picusque bibebant: @@huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, @@cumque suis antro conditus ipse latet. ad solitos veniunt silvestria numina fontes @@et relevant multo pectora sicca mero. vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro @@vinclaque sopitas addit in arta manus. somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant @@rumpere; pugnantes fortius illa tenent. tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris @@si scelus ingenio scitis abesse meo, quoque modo possit fulmen monstrate piari.' @@sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait: 'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro @@fas sit: habent fines numina nostra suos. di sumus agrestes et qui dominemur in altis @@montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi. hunc tu non poteris per te deducere caelo, @@at poteris nostra forsitan usus ope.' dixerat haec Faunus; par est sententia Pici. @@'deme tamen nobis vincula', Picus ait, 'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte: @@nubila promissi Styx mihi testis erit.' @1 emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, @@quaque trahant superis sedibus arte Iovem scire nefas homini. nobis concessa canentur @@quaeque pio dici vatis ab ore licet. eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores @@nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant. constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, @@terraque subsedit pondere pressa Iovis: corda micant regis totoque e corpore sanguis @@fugit et hirsutae deriguere comae. ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit @@'fulminis, altorum rexque paterque deum, si tua contigimus manibus donaria puris, @@hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' adnuit oranti, sed verum ambage remota @@abdidit et dubio terruit ore virum. 'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit; @@'caedenda est hortis eruta cepa meis.' addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.' @@postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait. risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, @@o vir conloquio non abigende deum. sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem @@Cynthius, imperii pignora certa dabo.' dixit et ingenti tonitru super aethera motum @@fertur, adorantem destituitque Numam. ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: @@tarda venit dictis difficilisque fides. 'at certe credemur' ait 'si verba sequetur @@exitus: en audi crastina, quisquis ades. protulerit terris cum totum Cynthius orbem, @@Iuppiter imperii pignora certa dabit.' @1 discedunt dubii, promissaque tarda videntur, @@dependetque fides a veniente die. mollis erat tellus rorata mane pruina: @@ante sui populus limina regis adest. prodit et in solio medius consedit acerno; @@innumeri circa stantque silentque viri. ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: @@sollicitae mentes speque metuque pavent. constitit atque caput niveo velatus amictu @@iam bene dis notas sustulit ille manus, atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; @@'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.' dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, @@et gravis aetherio venit ab axe fragor. ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. @@credite dicenti: mira sed acta loquor: a media caelum regione dehiscere coepit: @@summisere oculos cum duce turba suo. ecce levi scutum versatum leniter aura @@decidit: a populo clamor ad astra venit. tollit humo munus caesa prius ille iuvenca @@quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, @@quaque notes oculis angulus omnis abest. tum, memor imperii sortem consistere in illo, @@consilium multae calliditatis init: plura iubet fieri simili caelata figura, @@error ut ante oculos insidiantis eat. Mamurius, morum fabraene exactior artis @@difficile est, illud, dicere, clausit opus. cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: @@'si mea nota fides, inrita nulla petes.' @1 iam dederat Saliis a saltu nomina ducta @@armaque et ad certos verba canenda modos; tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, @@nominaque extremo carmine nostra sonent.' inde sacerdotes operi promissa vetusto @@praemia persolvunt Mamuriumque vocant. Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, @@differ; habent parvae commoda magna morae. arma movent pugnas, pugna est aliena maritis; @@condita cum fuerint, aptius omen erit. His etiam coniunx apicati cincta Dialis @@lucibus impexas debet habere comas. @@@@(2. E F) 3. F C (4. G C) Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus @@conditus e geminis Piscibus alter erit. nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille @@proximus; a vento nomen uterque tenet. @@@@`5. H C Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx @@coeperit et quintae tempora lucis aget, sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, @@mergetur visus effugietque tuos. at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam @@unde trahat sidus parva docere mora est. Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum @@fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis. @1 tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi, @@quae nunc de pueri nomine nomen habet. dum legit in ramo pictas temerarius uvas, @@decidit: amissum Liber in astra tulit. @@@@`6. A NP Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum @@Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, @@gratare, Iliacis turaque pone focis. Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri, @@accessit titulis pontificalis honor. ignibus aeternis aeterni numina praesunt @@Caesaris: imperii pignora iuncta vides. di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti, @@qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit, ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos @@numina: cognatum, Vesta, tuere caput. quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes: @@vivite inexstincti, flammaque duxque, precor. @@@@`7. B NON %146 F Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis @@templa putant lucos Veiovis ante duos. Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto, @@'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.' o quam de tenui Romanus origine crevit, @@turba vetus quam non invidiosa fuit! @1 ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, @@disce quis iste deus, curve vocetur ita. Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus; @@aspice deinde manum: fulmina nulla tenet. fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas @@sumpta Iovi: primo tempore inermis erat; ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa @@arsit et in solida fixus Olympus humo. stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur @@Cretides, infanti lac dedit illa Iovi. nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni @@quae male creverunt, vescaque parva vocant; vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem @@aedem non magni suspicer esse Iovis? Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum, @@suspice: Gorgonei colla videbis equi. creditur hic caesae gravida cervice Medusae @@sanguine respersis prosiluisse iubis. huic supra nubes et subter sidera lapso @@caelum pro terra, pro pede pinna fuit; iamque indignanti nova frena receperat ore @@cum levis Aonias ungula fodit aquas. nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat, @@et nitidus stellis quinque decemque micat. @@@@`8. CF Protinus aspicies venienti nocte Coronam @@Cnosida: Theseo crimine facta dea est. iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum @@quae dedit ingrato fila legenda viro; @1 sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit; @@'utiliter nobis perfidus ille fuit.' interea Liber depexos crinibus Indos @@vicit, et Eoo dives ab orbe redit. inter captivas facie praestante puellas @@grata nimis Baccho filia regis erat. flebat amans coniunx, spatiataque litore curvo @@edidit incultis talia verba comis: 'en iterum, fluctus, similes audite querellas. @@en iterum lacrimas accipe, harena, meas. dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!" @@ille abiit, eadem crimina Bacchus habet. nunc quoque "nulla viro" clamabo "femina credat"; @@nomine mutato causa relata mea est. o utinam mea sors qua primum coeperat isset, @@iamque ego praesenti tempore nulla forem. quid me desertis morituram, Liber, harenis @@servabas? potui dedoluisse semel. Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt, @@frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, ausus es ante oculos adducta paelice nostros @@tam bene compositum sollicitare torum? heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas? @@me miseram, quotiens haec ego verba loquar? Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas: @@iudicio peccas turpius ipse tuo. ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar, @@ne totiens falli digna fuisse puter. praecipue cupiam celari Thesea, ne te @@consortem culpae gaudeat esse suae. at, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex! @@eveniat nostris hostibus ille color. quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. @@quid facis? amplexus inquinat illa tuos. @1 Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam @@coniugis: adsuevi semper amare virum. ceperunt matrem formosi cornua tauri, @@me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor. ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat @@quod flammas nobis fassus es ipse tuas. nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne @@diceris, et patria raptus ab igne manu. illa ego sum cui tu solitus promittere caelum. @@ei mihi, pro caelo qualia dona fero!' dixerat; audibat iamdudum verba querentis @@Liber, ut a tergo forte secutus erat. occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, @@et 'pariter caeli summa petamus' ait: 'tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, @@nam tibi mutatae Libera nomen erit, sintque tuae tecum faciam monimenta coronae, @@Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.' dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes: @@aurea per stellas nunc micat illa novem. @@@@(9. DC) (10. EC) (11. FC) @@@@(12. GC) (13. H EN) 14. A EQVIRR %146 NP Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes @@purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, @@quem Tiberis curvis in latus urget aquis; qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, @@Caelius accipiat pulverulentus equos. @@@@`15. B EID %146 NP Idibus est Annae festum geniale Perennae @@non procul a ripis, advena Thybri, tuis. @1 plebs venit ac virides passim disiecta per herbas @@potat, et accumbit cum pare quisque sua. sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, @@sunt quibus e ramis frondea facta casa est; pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, @@desuper extentas imposuere togas. sole tamen vinoque calent annosque precantur @@quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. invenies illic qui Nestoris ebibat annos, @@quae sit per calices facta Sibylla suos. illic et cantant quicquid didicere theatris, @@et iactant faciles ad sua verba manus, et ducunt posito duras cratere choreas, @@cultaque diffusis saltat amica comis. cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, @@et fortunatos obvia turba vocat. occurrit nuper (visa est mihi digna relatu) @@pompa: senem potum pota trahebat anus. quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat, @@fabula proposito nulla tegenda meo. arserat Aeneae Dido miserabilis igne, @@arserat exstructis in sua fata rogis, compositusque cinis, tumulique in marmore carmen @@hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat: &7praebvit aeneas et cavsam mortis et ensem:& @@&7ipsa sva dido concidit vsa manv&. protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, @@et potitur capta Maurus Iarba domo, seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae @@en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.' diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim @@amisso dubiae rege vagantur apes. @1 tertia nudandas acceperat area messes, @@inque cavos ierant tertia musta lacus: pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit @@moenia; germanae iusta dat ante suae. mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae, @@vertice libatas accipiuntque comas, terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos @@pressit, et est illis visa subesse soror. nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo @@moenia respiciens, dulce sororis opus. fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae @@insula, quam Libyci verberat unda freti. hanc petit, hospitio regis confisa vetusto: @@hospes opum dives rex ibi Battus erat. qui postquam didicit casus utriusque sororis, @@'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.' et tamen hospitii servasset ad ultima munus; @@sed timuit magnas Pygmalionis opes. signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat @@annus, et exilio terra paranda nova est. frater adest belloque petit. rex arma perosus @@'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait. iussa fugit ventoque ratem committit et undis: @@asperior quovis aequore frater erat. est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes @@parvus ager, Cameren incola turba vocat: illuc cursus erat. nec longius abfuit inde @@quam quantum novies mittere funda potest: vela cadunt primo et dubia librantur ab aura: @@'findite remigio' navita dixit 'aquas'; dumque parant torto subducere carbasa lino, @@percutitur rapido puppis adunca Noto, @1 inque patens aequor, frustra pugnante magistro, @@fertur, et ex oculis visa refugit humus. adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus @@vertitur, et canas alveus haurit aquas. vincitur ars vento nec iam moderator habenis @@utitur, at votis is quoque poscit opem. iactatur tumidas exul Phoenissa per undas, @@umidaque opposita lumina veste tegit. tum primum Dido felix est dicta sorori @@et quaecumque aliquam corpore pressit humum. ducitur ad Laurens ingenti flamine litus @@puppis, et expositis omnibus hausta perit. iam pius Aeneas regno nataque Latini @@auctus erat, populos miscueratque duos. litore dotali solo comitatus Achate @@secretum nudo dum pede carpit iter, aspicit errantem, nec credere sustinet Annam @@esse: quid in Latios illa veniret agros? dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates: @@ad nomen voltus sustulit illa suos. heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus? @@ante oculos miserae fata sororis erant. sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros @@(flet tamen admonitu motus, Elissa, tui): 'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas @@tellurem fato prosperiore dari, perque deos comites, hac nuper sede locatos, @@saepe meas illos increpuisse moras. nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. @@ei mihi, credibili fortior illa fuit. ne refer: aspexi non illo corpore digna @@volnera Tartareas ausus adire domos. @1 at tu, seu ratio te nostris adpulit oris @@sive deus, regni commoda carpe mei. multa tibi memores, nil non debemus Elissae: @@nomine grata tuo, grata sororis eris.' talia dicenti (neque enim spes altera restat) @@credidit, errores exposuitque suos; utque domum intravit Tyrios induta paratus, @@incipit Aeneas (cetera turba tacet): 'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx, @@est mihi: consumpsi naufragus huius opes. orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora: @@quam precor ut carae more sororis ames.' omnia promittit falsumque Lavinia volnus @@mente premit tacita dissimulatque metus; donaque cum videat praeter sua lumina ferri @@multa, tamen mitti clam quoque multa putat. non habet exactum quid agat: furialiter odit, @@et parat insidias et cupit ulta mori. nox erat: ante torum visa est adstare sororis @@squalenti Dido sanguinulenta coma et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum'; @@sub verbum querulas impulit aura fores. exsilit et velox humili %super ausa% fenestra @@se iacit (audacem fecerat ipse timor), cumque metu rapitur tunica velata recincta, @@currit ut auditis territa damma lupis, corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis @@creditur et stagnis occuluisse suis. Sidonis interea magno clamore per agros @@quaeritur: apparent signa notaeque pedum; @1 ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis; @@sustinuit tacitas conscius amnis aquas. ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici: @@amne perenne latens Anna Perenna vocor.' protinus erratis laeti vescuntur in agris @@et celebrant largo seque diemque mero. Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum; @@pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem. invenies qui te nymphen Azanida dicant @@teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos. haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures @@fama, nec a veri dissidet illa fide. plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis @@fugit et in Sacri vertice Montis erat; iam quoque quem secum tulerant defecerat illos @@victus et humanis usibus apta Ceres. orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis, @@pauper, sed multae sedulitatis anus; illa, levi mitra canos incincta capillos, @@fingebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat @@dividere: haec populo copia grata fuit. pace domi facta signum posuere Perennae, @@quod sibi defectis illa ferebat opem. Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, @@dicere; nam coeunt certaque probra canunt. nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam, @@et cum seducta talia verba facit: 'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum; @@pendet ab officio spes mihi magna tuo. @1 armifer armiferae correptus amore Minervae @@uror, et hoc longo tempore volnus alo. effice, di studio similes coeamus in unum: @@conveniunt partes hae tibi, comis anus.' dixerat; illa deum promisso ludit inani, @@et stultam dubia spem trahit usque mora. saepius instanti 'mandata peregimus' inquit; @@'evicta est: precibus vix dedit illa manus.' credit amans thalamosque parat. deducitur illuc @@Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos. oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam: @@nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. ridet amatorem carae nova diva Minervae, @@nec res hac Veneri gratior ulla fuit. inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur, @@et iuvat hanc magno verba dedisse deo. Praeteriturus eram gladios in principe fixos, @@cum sic a castis Vesta locuta focis: 'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos; @@sacrilegae telis me petiere manus. ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui: @@quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.' ille quidem caelo positus Iovis atria vidit, @@et tenet in magno templa dicata foro; at quicumque nefas ausi, prohibente deorum @@numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita: testes estote, Philippi, @@et quorum sparsis ossibus albet humus. hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt @@Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem. @1 @@@@`16. C F Postera cum teneras aurora refecerit herbas, @@Scorpios a prima parte videndus erit. @@@@`17. D LIB %146 AGON %146 NP Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho: @@Bacche, fave vati, dum tua festa cano. nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum @@Iuppiter adferret, %parvus inermis eras%; nec, puer ut posses maturo tempore nasci, @@expletum patrio corpore matris opus. Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos @@et domitas gentes, turifer Inde, tuas. tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris, @@inque tuum furiis acte Lycurge genus. ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra @@dicere; sed non est carminis huius opus. carminis huius opus causas exponere quare @@vitisator populos ad sua liba vocet. ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, @@Liber, et in gelidis herba reperta focis. te memorant, Gange totoque Oriente subacto, @@primitias magno seposuisse Iovi: cinnama tu primus captivaque tura dedisti @@deque triumphato viscera tosta bove. nomine ab auctoris ducunt libamina nomen @@libaque, quod sanctis pars datur inde focis; @1 liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem @@gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro @@(non habet ingratos fabula nostra iocos); iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum: @@aeriferae comitum concrepuere manus. ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, @@quosque movent sonitus aera, sequuntur apes; colligit errantes et in arbore claudit inani @@Liber, et inventi praemia mellis habet. ut satyri levisque senex tetigere saporem @@quaerebant flavos per nemus omne favos. audit in exesa stridorem examinis ulmo, @@aspicit et ceras dissimulatque senex; utque piger pandi tergo residebat aselli, @@adplicat hunc ulmo corticibusque cavis. constitit ipse super ramoso stipite nixus, @@atque avide trunco condita mella petit: milia crabronum coeunt, et vertice nudo @@spicula defigunt oraque sima notant. ille cadit praeceps et calce feritur aselli, @@inclamatque suos auxiliumque rogat. concurrunt satyri turgentiaque ora parentis @@rident: percusso claudicat ille genu. ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat; @@hic paret monitis et linit ora luto. melle pater fruitur, liboque infusa calenti @@iure repertori splendida mella damus. femina cur praesit, non est rationis opertae: @@femineos thyrso concitat ille choros. cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas @@%haec erat et% gravidae munera vitis amat. @1 cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho; @@hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est. Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca @@hanc frondem cunis opposuisse ferunt. Restat ut inveniam quare toga libera detur @@Lucifero pueris, candide Bacche, tuo: sive quod ipse puer semper iuvenisque videris, @@et media est aetas inter utrumque tibi; seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, @@commendant curae numinibusque tuis: sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te @@sumitur et vitae liberioris iter: an quia, cum colerent prisci studiosius agros, @@et faceret patrio rure senator opus, et caperet fasces a curvo consul aratro, @@nec crimen duras esset habere manus, rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem_ @@sed dis, non studiis ille dabatur honor: luce sua ludos uvae commentor habebat, @@quos cum taedifera nunc habet ille dea_ ergo ut tironem celebrare frequentia possit, @@visa dies dandae non aliena togae? mite caput, pater, huc placataque cornua vertas, @@et des ingenio vela secunda meo. Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet) @@hac, si commemini, praeteritaque die. stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton @@Miluus: haec illa nocte videnda venit. quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum, @@Saturnus regnis a Iove pulsus erat; @1 concitat iratus validos Titanas in arma, @@quaeque fuit fatis debita temptat opem. matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus @@parte sui serpens posteriore fuit: hunc triplici muro lucis incluserat atris @@Parcarum monitu Styx violenta trium. viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, @@sors erat aeternos vincere posse deos. immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, @@et iamiam flammis exta daturus erat: Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi @@miluus, et meritis venit in astra suis. @@@@(18. EC) 19. F QVINQ %146 NP @@@@`20. GC 21. HC 22. AN Una dies media est, et fiunt sacra Minervae, @@nomina quae iunctis quinque diebus habent. sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro: @@causa, quod est illa nata Minerva die. altera tresque super rasa celebrantur harena: @@ensibus exsertis bellica laeta dea est. Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae; @@qui bene placarit Pallada, doctus erit. Pallade placata lanam mollire puellae @@discant et plenas exonerare colos. illa etiam stantes radio percurrere telas @@erudit et rarum pectine denset opus. hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers: @@hanc cole, velleribus quisquis aena paras. @1 nec quisquam invita faciet bene vincula plantae @@Pallade, sit Tychio doctior ille licet: et licet antiquo manibus conlatus Epeo @@sit prior, irata Pallade mancus erit. vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte, @@munera de vestris pauca referte deae. nec vos, turba fere censu fraudata, magistri, @@spernite (discipulos attrahit illa novos), quique moves caelum, tabulamque coloribus uris, @@quique facis docta mollia saxa manu. mille dea est operum: certe dea carminis illa est; @@si mereor, studiis adsit amica meis. Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, @@hic, ubi non plana est, sed prope plana via, parva licet videas Captae delubra Minervae, @@quae dea natali coepit habere suo. nominis in dubio causa est. capitale vocamus @@ingenium sollers: ingeniosa dea est. an quia de capitis fertur sine matre paterni @@vertice cum clipeo prosiluisse suo? an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis @@venit? et hoc signo littera prisca docet. an quod habet legem, capitis quae pendere poenas @@ex illo iubeat furta recepta loco? a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, @@pro ducibus nostris aegida semper habe. @@@@`23. B TVBIL %146 NP Summa dies e quinque tubas lustrare canoras @@admonet et forti sacrificare deae. @1 nunc potes ad solem sublato dicere voltu @@'hic here Phrixeae vellera pressit ovis.' seminibus tostis sceleratae fraude novercae @@sustulerat nullas, ut solet, herba comas: mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet @@quam sterili terrae Delphicus edat opem. hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles @@et iuvenis Phrixi funera sorte peti. usque recusantem cives et tempus et Ino @@compulerunt regem iussa nefanda pati; et soror et Phrixus, velati tempora vittis, @@stant simul ante aras iunctaque fata gemunt. aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater @@et ferit attonita pectora nuda manu, inque draconigenam nimbis comitantibus urbem @@desilit, et natos eripit inde suos; utque fugam capiant, aries nitidissimus auro @@traditur: ille vehit per freta longa duos. dicitur infirma cornu tenuisse sinistra @@femina, cum de se nomina fecit aquae. paene simul periit, dum volt succurrere lapsae, @@frater, et extentas porrigit usque manus. flebat, ut amissa gemini consorte pericli, @@caeruleo iunctam nescius esse deo. litoribus tactis aries fit sidus; at huius @@pervenit in Colchas aurea lana domos. @@@@(24. C Q %146 REX %146 C %146 F) (25. DC) 26. EC Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos, @@tempora nocturnis aequa diurna feres. @1 @@@@(27. F NP) (28. GC) (29. HC) 30. AC Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, @@canuerint herbae rore recente quater, Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis @@et Romana Salus Araque Pacis erit. @@@@`31. BC Luna regit menses: huius quoque tempora mensis @@finit Aventino Luna colenda iugo. @@@@{1LIBER QVARTVS}1 'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum'; @@ad vatem voltus rettulit illa suos; 'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas. @@num vetus in molli pectore volnus habes?' 'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether @@protinus ex illa parte serenus erat. 'saucius an sanus numquid tua signa reliqui? @@tu mihi propositum, tu mihi semper opus. quae decuit primis sine crimine lusimus annis; @@nunc teritur nostris area maior equis. tempora cum causis, annalibus eruta priscis, @@lapsaque sub terras ortaque signa cano. venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense: @@et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.' mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto @@contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'. sensimus, et causae subito patuere dierum: @@dum licet et spirant flamina, navis eat. @1 Siqua tamen pars te de fastis tangere debet, @@Caesar, in Aprili quod tuearis habes: hic ad te magna descendit imagine mensis, @@et fit adoptiva nobilitate tuus. hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum, @@vidit et auctores rettulit ipse tuos: utque fero Marti primam dedit ordine sortem, @@quod sibi nascendi proxima causa fuit, sic Venerem gradibus multis in gente receptam @@alterius voluit mensis habere locum; principiumque sui generis revolutaque quaerens @@saecula, cognatos venit adusque deos. Dardanon Electra nesciret Atlantide natum @@scilicet, Electran concubuisse Iovi? huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo, @@Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn; proximus Anchises, cum quo commune parentis @@non dedignata est nomen habere Venus: hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes @@sacra patremque umeris, altera sacra, tulit. venimus ad felix aliquando nomen Iuli, @@unde domus Teucros Iulia tangit avos. Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis, @@Silvius in Latia gente vocatus erat. isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum; @@proximus est titulis Epytus, Alba, tuis. ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae @@et tuus est idem, Calpete, factus avus. @1 cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, @@dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem @@viderat; in Remulum fulmina missa ferunt. venit Aventinus post hos, locus unde vocatur, @@mons quoque; post illum tradita regna Procae; quem sequitur duri Numitor germanus Amuli; @@Ilia cum Lauso de Numitore sati: ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti, @@teque parit, gemino iuncte Quirine Remo. ille suos semper Venerem Martemque parentes @@dixit, et emeruit vocis habere fidem: neve secuturi possent nescire nepotes, @@tempora dis generis continuata dedit. sed Veneris mensem Graio sermone notatum @@auguror; a spumis est dea dicta maris. nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici; @@Itala nam tellus Graecia maior erat. venerat Euander plena cum classe suorum, @@venerat Alcides, Graius uterque genus (hospes Aventinis armentum pavit in herbis @@claviger, et tanto est Albula pota deo), dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant @@et quod adhuc Circes nomina litus habet; et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi @@stabant, Argolicae quod posuere manus. venerat Atridae fatis agitatus Halaesus, @@a quo se dictam terra Falisca putat. adice Troianae suasorem Antenora pacis, @@et generum Oeniden, Apule Daune, tuum. serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis @@attulit Aeneas in loca nostra deos. huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida, @@a quo Sulmonis moenia nomen habent, @1 Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae. @@me miserum, Scythico quam procul illa solo est! ergo ego tam longe_sed supprime, Musa, querellas: @@non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem @@eripuisse velint invideantque, Venus. nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit @@frigoris asperitas fetaque terra patet, Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, @@quem Venus iniecta vindicat alma manu. illa quidem totum dignissima temperat orbem, @@illa tenet nullo regna minora deo, iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis, @@perque suos initus continet omne genus. illa deos omnes (longum est numerare) creavit, @@illa satis causas arboribusque dedit, illa rudes animos hominum contraxit in unum, @@et docuit iungi cum pare quemque sua. quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas? @@nec coeant pecudes, si levis absit amor. cum mare trux aries cornu decertat, at idem @@frontem dilectae laedere parcit ovis; deposita sequitur taurus feritate iuvencam, @@quem toti saltus, quem nemus omne tremit; vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit @@servat, et innumeris piscibus implet aquas. prima feros habitus homini detraxit: ab illa @@venerunt cultus mundaque cura sui. primus amans carmen vigilatum nocte negata @@dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, @@proque sua causa quisque disertus erat. mille per hanc artes motae; studioque placendi, @@quae latuere prius, multa reperta ferunt. @1 hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi @@audeat? a nobis sit furor iste procul. quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta, @@urbe tamen nostra ius dea maius habet? pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat, @@cum gemuit teneram cuspide laesa manum; caelestesque duas Troiano iudice vicit @@(ah nolim victas hoc meminisse deas), Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim @@magnus Iuleos Caesar haberet avos. nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum @@(vere nitent terrae, vere remissus ager; nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, @@nunc tumido gemmas cortice palmes agit), et formosa Venus formoso tempore digna est, @@utque solet, Marti continuata suo est. vere monet curvas materna per aequora puppes @@ire nec hibernas iam timuisse minas. @@@@`1. C K %146 APRIL %146 F Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque @@et vos, quis vittae longaque vestis abest. aurea marmoreo redimicula demite collo, @@demite divitias: tota lavanda dea est. aurea siccato redimicula reddite collo: @@nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari: @@causaque cur iubeat, discite, certa subest. litore siccabat rorantes nuda capillos: @@viderunt satyri, turba proterva, deam. sensit et opposita texit sua corpora myrto: @@tuta fuit facto, vosque referre iubet. @1 discite nunc, quare Fortunae tura Virili @@detis eo, gelida qui locus umet aqua. accipit ille locus posito velamine cunctas @@et vitium nudi corporis omne videt; ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis @@praestat et hoc parvo ture rogata facit. nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver @@sumere et expressis mella liquata favis: cum primum cupido Venus est deducta marito, @@hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit. supplicibus verbis illam placate: sub illa @@et forma et mores et bona fama manet. Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est: @@Cumaeam, veteres, consuluistis anum. templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis @@inde Venus verso nomina corde tenet. semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu @@respice, totque tuas, diva, tuere nurus. Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae @@Scorpios in virides praecipitatur aquas. @@@@`2. D F Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo @@coeperit, et tactae rore querentur aves, semustamque facem vigilata nocte viator @@ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pliades incipient umeros relevare paternos, @@quae septem dici, sex tamen esse solent: seu quod in amplexum sex hinc venere deorum @@(nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, @@Maian et Electran Taygetenque Iovi), @1 septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; @@paenitet, et facti sola pudore latet: sive quod Electra Troiae spectare ruinas @@non tulit, ante oculos opposuitque manum. @@@@(3. EC) 4. FC Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, @@ter iungat Titan terque resolvat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu @@flabit, et Idaeae festa parentis erunt. ibunt semimares et inania tympana tundent, @@aeraque tinnitus aere repulsa dabunt; ipsa sedens molli comitum cervice feretur @@Urbis per medias exululata vias. scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites, @@et fora Marte suo litigiosa vacent. quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti @@terret et horrendo lotos adunca sono. 'da, dea, quam sciter.' doctas Cybeleia neptes @@vidit et has curae iussit adesse meae. 'pandite mandati memores, Heliconis alumnae, @@gaudeat assiduo cur dea Magna sono.' sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi @@cessit, quod teneri nomen amoris habet): 'reddita Saturno sors haec erat: "optime regum, @@a nato sceptris excutiere tuis." ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem @@devorat, immersam visceribusque tenet. saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam @@mater, et indoluit fertilitate sua. Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas @@creditur; acceptam parce movere fidem) veste latens saxum caelesti gutture sedit: @@sic genitor fatis decipiendus erat. @1 ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, @@tutus ut infanti vagiat ore puer. pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes: @@hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. res latuit, priscique manent imitamina facti: @@aera deae comites raucaque terga movent. cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: @@tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.' desierat; coepi: 'cur huic genus acre leonum @@praebent insolitas ad iuga curva iubas?' desieram; coepit: 'feritas mollita per illam @@creditur; id curru testificata suo est.' 'at cur turrifera caput est onerata corona? @@an primis turres urbibus illa dedit?' adnuit. 'unde venit' dixi 'sua membra secandi @@impetus?' ut tacui, Pieris orsa loqui: 'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis @@turrigeram casto vinxit amore deam; hunc sibi servari voluit, sua templa tueri, @@et dixit "semper fac puer esse velis." ille fidem iussis dedit, et "si mentiar", inquit @@"ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi." fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse @@quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. Naida volneribus succidit in arbore factis, @@illa perit; fatum Naidos arbor erat; hic furit, et credens thalami procumbere tectum @@effugit, et cursu Dindyma summa petit; et modo "tolle faces", "remove" modo "verbera" clamat, @@saepe %Palaestinas% iurat adesse deas. @1 ille etiam saxo corpus laniavit acuto, @@longaque in immundo pulvere tracta coma est, voxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas. @@ah pereant partes quae nocuere mihi!" "ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert, @@nullaque sunt subito signa relicta viri. venit in exemplum furor hic, mollesque ministri @@caedunt iactatis vilia membra comis.' talibus Aoniae facunda voce Camenae @@reddita quaesiti causa furoris erat. 'hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita @@venerit; an nostra semper in urbe fuit?' 'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden @@semper et Iliacas Mater amavit opes: cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros, @@est dea sacriferas paene secuta rates, sed nondum fatis Latio sua numina posci @@senserat, adsuetis substiteratque locis. post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque @@vidit et edomito sustulit orbe caput, carminis Euboici fatalia verba sacerdos @@inspicit; inspectum tale fuisse ferunt: "mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras. @@cum veniet, casta est accipienda manu." obscurae sortis patres ambagibus errant, @@quaeve parens absit, quove petenda loco. consulitur Paean, "divum" que "arcessite Matrem" @@inquit; "in Idaeo est invenienda iugo." mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat @@Attalus; Ausoniis rem negat ille viris. mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, @@et sic est adytis diva locuta suis: "ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem: @@dignus Roma locus quo deus omnis eat." ille soni terrore pavens "proficiscere" dixit; @@"nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos." @1 protinus innumerae caedunt pineta secures @@illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. mille manus coeunt, et picta coloribus ustis @@caelestum Matrem concava puppis habet. illa sui per aquas fertur tutissima nati, @@longaque Phrixeae stagna sororis adit, Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit, @@et Tenedum et veteres Eetionis opes. Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, @@quaeque Carysteis frangitur unda vadis; transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas @@Icarus, et vastae nomina fecit aquae. tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas @@deserit, et Veneris sacra Cythera petit. hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum @@Brontes et Steropes Acmonidesque solent, aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris @@respicit a remis, Ausoniamque tenet. ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum @@dividit et campo liberiore natat: omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus @@obvius ad Tusci fluminis ora venit. procedunt pariter matres nataeque nurusque @@quaeque colunt sanctos virginitate focos. sedula fune viri contento bracchia lassant: @@vix subit adversas hospita navis aquas. sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas: @@sedit limoso pressa carina vado. quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, @@adiuvat et fortes voce sonante manus: illa velut medio stabilis sedet insula ponto; @@attoniti monstro stantque paventque viri. @1 Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto @@(nec facies impar nobilitate fuit), casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus @@laeserat, et falsi criminis acta rea est. cultus et ornatis varie prodisse capillis @@obfuit ad rigidos promptaque lingua senes. conscia mens recti famae mendacia risit, @@sed nos in vitium credula turba sumus. haec ubi castarum processit ab agmine matrum @@et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas @@(quicumque aspiciunt, mente carere putant), summissoque genu voltus in imagine divae @@figit, et hos edit crine iacente sonos: "supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, @@accipe sub certa condicione preces. casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor; @@morte luam poenas iudice victa dea; sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae @@re dabis, et castas casta sequere manus." dixit, et exiguo funem conamine traxit; @@mira, sed et scaena testificata loquar: mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo; @@index laetitiae fertur ad astra sonus. fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores @@Atria dixerunt), unde sinister abit. nox aderat: querno religant in stipite funem, @@dantque levi somno corpora functa cibo. lux aderat: querno solvunt a stipite funem, @@ante tamen posito tura dedere foco, ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam @@mactarunt operum coniugiique rudem. est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo @@et nomen magno perdit in amne minor. @1 illic purpurea canus cum veste sacerdos @@Almonis dominam sacraque lavit aquis. exululant comites, furiosaque tibia flatur, @@et feriunt molles taurea terga manus. Claudia praecedit laeto celeberrima voltu, @@credita vix tandem teste pudica dea; ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena: @@sparguntur iunctae flore recente boves. Nasica accepit; templi non perstitit auctor: @@Augustus nunc est, ante Metellus erat.' substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram. @@'dic' inquam 'parva cur stipe quaerat opes.' 'contulit aes populus, de quo delubra Metellus @@fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.' cur vicibus factis ineant convivia, quaero, @@tum magis indictas concelebrentque dapes. 'quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit @@'captant mutatis sedibus omen idem.' institeram, quare primi Megalesia ludi @@urbe forent nostra, cum dea (sensit enim) 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti, @@principiumque dati Mater honoris habet.' 'cur igitur Gallos qui se excidere vocamus, @@cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?' 'inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celaenas @@amnis it insana, nomine Gallus, aqua. qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est @@cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.' 'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum @@in dominae mensis: an sua causa subest?' 'lacte mero veteres usi narrantur et herbis, @@sponte sua siquas terra ferebat' ait; 'candidus elisae miscetur caseus herbae, @@cognoscat priscos ut dea prisca cibos.' @1 @@@@`5. G NON %146 N Postera cum caelo motis Pallantias astris @@fulserit, et niveos Luna levarit equos, qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini @@hac Fortuna die Publica', verus erit. @@@@`6. H NP (7. AN) (8. BN) 9. CN Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam @@spectanti senior continuusque loco 'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris @@perfida magnanimi contudit arma Iubae. dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus @@glorior: officio praefuit ille meo. hanc ego militia sedem, tu pace parasti, @@inter bis quinos usus honore viros.' plura locuturi subito seducimur imbre: @@pendula caelestes Libra movebat aquas. Ante tamen quam summa dies spectacula sistat @@ensifer Orion aequore mersus erit. @@@@`10. DN Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos @@et dederit Phoebo stella fugata locum, Circus erit pompa celeber numeroque deorum, @@primaque ventosis palma petetur equis. @@@@`11. EN 12. FN Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae; @@sponte deae munus promeritumque patet. @1 panis erat primis virides mortalibus herbae, @@quas tellus nullo sollicitante dabat; et modo carpebant vivax e caespite gramen, @@nunc epulae tenera fronde cacumen erant. postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta, @@duraque magnificas quercus habebat opes. prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato @@mutavit glandes utiliore cibo. illa iugo tauros collum praebere coegit: @@tum primum soles eruta vidit humus. aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat: @@eheu, perpetuo debuit illa tegi. pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni, @@perpetuam pacem pacificumque ducem. farra deae micaeque licet salientis honorem @@detis et in veteres turea grana focos; et, si tura aberunt, unctas accendite taedas: @@parva bonae Cereri, sint modo casta, placent. a bove succincti cultros removete ministri: @@bos aret; ignavam sacrificate suem. apta iugo cervix non est ferienda securi: @@vivat et in dura saepe laboret humo. Exigit ipse locus raptus ut virginis edam: @@plura recognosces, pauca docendus eris. terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor @@Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri: multas ea possidet urbes, @@in quibus est culto fertilis Henna solo. frigida caelestum matres Arethusa vocarat: @@venerat ad sacras et dea flava dapes. filia, consuetis ut erat comitata puellis, @@errabat nudo per sua prata pede. @1 valle sub umbrosa locus est aspergine multa @@uvidus ex alto desilientis aquae. tot fuerant illic, quot habet natura, colores, @@pictaque dissimili flore nitebat humus. quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit @@'et mecum plenos flore referte sinus.' praeda puellares animos prolectat inanis, @@et non sentitur sedulitate labor. haec implet lento calathos e vimine nexos, @@haec gremium, laxos degravat illa sinus; illa legit calthas, huic sunt violaria curae, @@illa papavereas subsecat ungue comas; has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris; @@pars thyma, pars rhoean et meliloton amat; plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores: @@ipsa crocos tenues liliaque alba legit. carpendi studio paulatim longius itur, @@et dominam casu nulla secuta comes. hanc videt et visam patruus velociter aufert @@regnaque caeruleis in sua portat equis. illa quidem clamabat 'io, carissima mater, @@auferor!', ipsa suos abscideratque sinus: panditur interea Diti via, namque diurnum @@lumen inadsueti vix patiuntur equi. at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae @@'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.' ut clamata silet, montes ululatibus implent, @@et feriunt maesta pectora nuda manu. attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam) @@nec mora, 'me miseram! filia' dixit 'ubi es?' @1 mentis inops rapitur, quales audire solemus @@Threicias fusis maenadas ire comis. ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto @@et quaerit fetus per nemus omne suos, sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu @@fertur, et e campis incipit, Henna, tuis. inde puellaris nacta est vestigia plantae @@et pressam noto pondere vidit humum; forsitan illa dies erroris summa fuisset, @@si non turbassent signa reperta sues. iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu @@praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas: praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi @@et te, verticibus non adeunde Gela. liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, @@quaque Symaetheas accipit aequor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, @@quique locus curvae nomina falcis habet, Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque, @@sacrarumque Mylas pascua laeta boum: hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe, @@quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx. iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon @@lustrarat, terrae cornua prima suae: quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis @@implet, ut amissum cum gemit ales Ityn. perque vices modo 'Persephone!' modo 'filia!' clamat, @@clamat et alternis nomen utrumque ciet; sed neque Persephone Cererem nec filia matrem @@audit, et alternis nomen utrumque perit; @1 unaque, pastorem vidisset an arva colentem, @@vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?' iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur @@omnia, iam vigiles conticuere canes: alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne, @@cuius anhelatis ignibus ardet humus; illic accendit geminas pro lampade pinus: @@hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur. est specus exesi structura pumicis asper, @@non homini regio, non adeunda ferae: quo simul ac venit, frenatos curribus angues @@iungit et aequoreas sicca pererrat aquas. effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi, @@et vos, Nisei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum: @@sic venit ad portus, Attica terra, tuos. hic primum sedit gelido maestissima saxo: @@illud Cecropidae nunc quoque triste vocant. sub Iove duravit multis immota diebus, @@et lunae patiens et pluvialis aquae. sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin @@dicitur, hoc Celei rura fuere senis. ille domum glandes excussaque mora rubetis @@portat et arsuris arida ligna focis. filia parva duas redigebat monte capellas, @@et tener in cunis filius aeger erat. 'mater' ait virgo (mota est dea nomine matris), @@'quid facis in solis incomitata locis?' perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat @@tecta suae subeat quantulacumque casae. illa negat (simularat anum mitraque capillos @@presserat); instanti talia dicta refert: @1 'sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est. @@heu, melior quanto sors tua sorte mea est!' dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est) @@decidit in tepidos lucida gutta sinus. flent pariter molles animis virgoque senexque; @@e quibus haec iusti verba fuere senis: 'sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes; @@surge, nec exiguae despice tecta casae.' cui dea 'duc' inquit; 'scisti qua cogere posses', @@seque levat saxo subsequiturque senem. dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger, @@nec capiat somnos invigiletque malis. illa soporiferum, parvos initura penates, @@colligit agresti lene papaver humo. dum legit, oblito fertur gustasse palato @@longamque imprudens exsoluisse famem; quae quia principio posuit ieiunia noctis, @@tempus habent mystae sidera visa cibi. limen ut intravit, luctus videt omnia plena; @@iam spes in puero nulla salutis erat. matre salutata (mater Metanira vocatur) @@iungere dignata est os puerile suo. pallor abit, subitasque vident in corpore vires: @@tantus caelesti venit ab ore vigor. tota domus laeta est, hoc est, materque paterque @@nataque: tres illi tota fuere domus. mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte @@pomaque et in ceris aurea mella suis. abstinet alma Ceres, somnique papavera causas @@dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer. noctis erat medium placidique silentia somni: @@Triptolemum gremio sustulit illa suo, terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, @@carmina mortali non referenda sono, @1 inque foco corpus pueri vivente favilla @@obruit, humanum purget ut ignis onus. excutitur somno stulte pia mater, et amens @@'quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit. cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti: @@inrita materno sunt mea dona metu. iste quidem mortalis erit: sed primus arabit @@et seret et culta praemia tollet humo.' dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones @@transit et aligero tollitur axe Ceres. Sunion expositum Piraeaque tuta recessu @@linquit et in dextrum quae iacet ora latus; hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes, @@Ioniumque rapax Icariumque legit, perque urbes Asiae longum petit Hellespontum, @@diversumque locis alta pererrat iter. nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos; @@hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest; nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque @@teque, future parens, Thybri, potentis aquae. quo feror? immensum est erratas dicere terras: @@praeteritus Cereri nullus in orbe locus. errat et in caelo, liquidique immunia ponti @@adloquitur gelido proxima signa polo: 'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis, @@aequoreas numquam cum subeatis aquas, Persephonen natam miserae monstrate parenti.' @@dixerat. huic Helice talia verba refert: 'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta @@consule, qui late facta diurna videt.' Sol aditus 'quam quaeris', ait 'ne vana labores, @@nupta Iovis fratri tertia regna tenet.' questa diu secum, sic est adfata Tonantem @@(maximaque in voltu signa dolentis erant): @1 'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata, @@dimidium curae debet habere tuae. orbe pererrato sola est iniuria facti @@cognita: commissi praemia raptor habet. at neque Persephone digna est praedone marito, @@nec gener hoc nobis more parandus erat. quid gravius victore Gyge captiva tulissem @@quam nunc te caeli sceptra tenente tuli? verum impune ferat, nos haec patiemur inultae; @@reddat et emendet facta priora novis.' Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore, @@nec gener est nobis ille pudendus ait; 'non ego nobilior: posita est mihi regia caelo, @@possidet alter aquas, alter inane chaos. sed si forte tibi non est mutabile pectus, @@statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit; @@si minus, inferni coniugis uxor erit.' Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis, @@speque redit citius visaque certa refert: 'rapta tribus' dixit 'solvit ieiunia granis, @@Punica quae lento cortice poma tegunt.' non secus indoluit quam si modo rapta fuisset @@maesta parens, longa vixque refecta mora est. atque ita 'nec nobis caelum est habitabile' dixit; @@'Taenaria recipi me quoque valle iube.' et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset @@bis tribus ut caelo mensibus illa foret. tum demum voltumque Ceres animumque recepit, @@imposuitque suae spicea serta comae: largaque provenit cessatis messis in arvis, @@et vix congestas area cepit opes. @1 alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas @@sumite; nunc pulli velleris usus abest. @@@@`13. G EID %146 NP Occupat Apriles Idus cognomine Victor @@Iuppiter: hac illi sunt data templa die. hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro @@atria Libertas coepit habere sua. @@@@`14. HN Luce secutura tutos pete, navita, portus: @@ventus ab occasu grandine mixtus erit. scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar @@grandine militia perculit arma sua. @@@@`15. A FORD %146 NP 16. BN Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, @@pontifices, forda sacra litate bove. forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo: @@hinc etiam fetus nomen habere putant. nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae: @@Telluri plenae victima plena datur. pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas @@accipit et largo sparsa cruore madet. ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri, @@sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat vitulos quae natu maxima Virgo est, @@luce Palis populos purget ut ille cinis. rege Numa, fructu non respondente labori, @@inrita decepti vota colentis erant. nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus, @@nunc ager assidua luxuriabat aqua; @1 saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, @@et levis obsesso stabat avena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, @@agnaque nascendo saepe necabat ovem. silva vetus nullaque diu violata securi @@stabat, Maenalio sacra relicta deo: ille dabat tacitis animo responsa quieto @@noctibus; hic geminas rex Numa mactat oves. prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno; @@sternitur in duro vellus utrumque solo. bis caput intonsum fontana spargitur unda, @@bis sua faginea tempora fronde premit. usus abest Veneris, nec fas animalia mensis @@ponere, nec digitis anulus ullus inest; veste rudi tectus supra nova vellera corpus @@ponit, adorato per sua verba deo. interea placidam redimita papavere frontem @@Nox venit, et secum somnia nigra trahit; Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro @@edidit a dextro talia verba toro: 'morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum: @@det sacris animas una iuvenca duas.' excutitur terrore quies: Numa visa revolvit, @@et secum ambages caecaque iussa refert. expedit errantem nemori gratissima coniunx @@et dixit 'gravidae posceris exta bovis.' exta bovis gravidae dantur; fecundior annus @@provenit, et fructum terra pecusque ferunt. Hanc quondam Cytherea diem properantius ire @@iussit et admissos praecipitavit equos, ut titulum imperii cum primum luce sequenti @@Augusto iuveni prospera bella darent. @1 @@@@`17. CN (18. DN) Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus @@respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent. @@@@`19. E CER %146 NP Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas, @@carcere partitos Circus habebit equos. cur igitur missae vinctis ardentia taedis @@terga ferant volpes causa docenda mihi est. frigida Carseolis nec olivis apta ferendis @@terra, sed ad segetes ingeniosus ager; hac ego Paelignos, natalia rura, petebam, @@parva, sed assiduis obvia semper aquis. hospitis antiqui solitas intravimus aedes; @@dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis. is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat, @@unde meum praesens instrueretur opus: 'hoc' ait 'in campo' (campumque ostendit) 'habebat @@rus breve cum duro parca colona viro. ille suam peragebat humum, sive usus aratri, @@seu curvae falcis, sive bidentis erat; haec modo verrebat stantem tibicine villam, @@nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos @@aut humilem grato calfacit igne focum; et tamen assiduis exercet bracchia telis, @@adversusque minas frigoris arma parat. filius huius erat primo lascivus in aevo, @@addideratque annos ad duo lustra duos. is capit extremi volpem convalle salicti: @@abstulerat multas illa cohortis aves. @1 captivam stipula fenoque involvit et ignes @@admovet: urentes effugit illa manus: qua fugit, incendit vestitos messibus agros; @@damnosis vires ignibus aura dabat. factum abiit, monimenta manent: %nam dicere certam% @@nunc quoque lex volpem Carseolana vetat, utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet, @@quoque modo segetes perdidit ipsa perit.' @@@@`20. FN Proxima cum veniet terras visura patentes @@Memnonis in roseis lutea mater equis, de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, @@sol abit: egresso victima maior adest. vacca sit an taurus non est cognoscere promptum: @@pars prior apparet, posteriora latent. seu tamen est taurus sive est hoc femina signum, @@Iunone invita munus amoris habet. @@@@`21. G PAR %146 NP Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor; @@non poscor frustra, si favet alma Pales. alma Pales, faveas pastoria sacra canenti, @@prosequor officio si tua festa meo. certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales @@saepe tuli plena, februa tosta, manu; certe ego transilui positas ter in ordine flammas, @@udaque roratas laurea misit aquas. mota dea est, operique favet. navalibus exit @@puppis; habent ventos iam mea vela suos. @1 i, pete virginea, populus, suffimen ab ara; @@Vesta dabit, Vestae munere purus eris. sanguis equi suffimen erit vitulique favilla, @@tertia res durae culmen inane fabae. pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra: @@unda prius spargat, virgaque verrat humum; frondibus et fixis decorentur ovilia ramis, @@et tegat ornatas longa corona fores. caerulei fiant puro de sulpure fumi, @@tactaque fumanti sulpure balet ovis. ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, @@et crepet in mediis laurus adusta focis; libaque de milio milii fiscella sequatur: @@rustica praecipue est hoc dea laeta cibo. adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis @@silvicolam tepido lacte precare Palem. 'consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris: @@effugiat stabulis noxa repulsa meis. sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra, @@pabulaque e bustis inscia carpsit ovis; si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae @@sunt oculis nymphae semicaperque deus; si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, @@unde data est aegrae fiscina frondis ovi, da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit @@agresti fano subposuisse pecus. nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae, @@mota quod obscuras ungula fecit aquas. @1 tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa @@numina, tu sparsos per nemus omne deos. nec dryadas nec nos videamus labra Dianae @@nec Faunum, medio cum premit arva die. pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque, @@et valeant vigiles, provida turba, canes. neve minus multos redigam quam mane fuerunt, @@neve gemam referens vellera rapta lupo. absit iniqua fames: herbae frondesque supersint, @@quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae. ubera plena premam, referat mihi caseus aera, @@dentque viam liquido vimina rara sero; sitque salax aries, conceptaque semina coniunx @@reddat, et in stabulo multa sit agna meo; lanaque proveniat nullas laesura puellas, @@mollis et ad teneras quamlibet apta manus. quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum @@pastorum dominae grandia liba Pali.' his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus @@dic quater et vivo perlue rore manus. tum licet adposita, veluti cratere, camella @@lac niveum potes purpureamque sapam; moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos @@traicias celeri strenua membra pede. expositus mos est; moris mihi restat origo: @@turba facit dubium coeptaque nostra tenet. omnia purgat edax ignis vitiumque metallis @@excoquit: idcirco cum duce purgat oves? an, quia cunctarum contraria semina rerum @@sunt duo discordes, ignis et unda, dei, iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt @@ignibus et sparsa tangere corpus aqua? an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul, @@his nova fit coniunx, haec duo magna putant? @1 vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri @@credant et nimias Deucalionis aquas. pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, @@scintillam subito prosiluisse ferunt; prima quidem periit, stipulis excepta secunda est: @@hoc argumentum flamma Parilis habet? an magis hunc morem pietas Aeneia fecit, @@innocuum victo cui dedit ignis iter? num tamen est vero propius, cum condita Roma est, @@transferri iussos in nova tecta Lares, mutantesque domum tectis agrestibus ignem @@et cessaturae subposuisse casae, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos? @@quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo. ipse locum casus vati facit: Urbis origo @@venit; ades factis, magne Quirine, tuis. iam luerat poenas frater Numitoris, et omne @@pastorum gemino sub duce volgus erat; contrahere agrestes et moenia ponere utrique @@convenit: ambigitur moenia ponat uter. 'nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo; @@magna fides avium est: experiamur aves.' res placet: alter init nemorosi saxa Palati; @@alter Aventinum mane cacumen init. sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto @@statur, et arbitrium Romulus urbis habet. apta dies legitur qua moenia signet aratro: @@sacra Palis suberant; inde movetur opus. fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima @@et de vicino terra petita solo; fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, @@et novus accenso fungitur igne focus. inde premens stivam designat moenia sulco; @@alba iugum niveo cum bove vacca tulit. @1 vox fuit haec regis: 'condenti, Iuppiter, urbem, @@et genitor Mavors Vestaque mater, ades, quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti: @@auspicibus vobis hoc mihi surgat opus. longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae, @@sitque sub hac oriens occiduusque dies.' ille precabatur, tonitru dedit omina laevo @@Iuppiter, et laevo fulmina missa polo. augurio laeti iaciunt fundamina cives, @@et novus exiguo tempore murus erat. hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat, @@'sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae, neve quis aut muros aut factam vomere fossam @@transeat; audentem talia dede neci.' quod Remus ignorans humiles contemnere muros @@coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?' nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum; @@ille premit duram sanguinulentus humum. haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas @@devorat et clausum pectore volnus habet. flere palam non volt exemplaque fortia servat, @@'sic' que 'meos muros transeat hostis' ait. dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum @@sustinet, et pietas dissimulata patet; osculaque adplicuit posito suprema feretro, @@atque ait 'invito frater adempte, vale', arsurosque artus unxit: fecere, quod ille, @@Faustulus et maestas Acca soluta comas. tum iuvenem nondum facti flevere Quirites; @@ultima plorato subdita flamma rogo est. urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?) @@victorem terris impositura pedem. cuncta regas et sis magno sub Caesare semper, @@saepe etiam plures nominis huius habe; et, quotiens steteris domito sublimis in orbe, @@omnia sint humeris inferiora tuis. @1 @@@@(22. HN) 23. A VIN %146 FP (ut vid.) Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam. @@una tamen media est inter utramque dies. numina, volgares, Veneris celebrate, puellae: @@multa professarum quaestibus apta Venus. poscite ture dato formam populique favorem, @@poscite blanditias dignaque verba ioco; cumque sua dominae date grata sisymbria myrto @@tectaque composita iuncea vincla rosa. templa frequentari Collinae proxima portae @@nunc decet; a Siculo nomina colle tenent, utque Syracusas Arethusidas abstulit armis @@Claudius et bello te quoque cepit, Eryx, carmine vivacis Venus est translata Sibyllae, @@inque suae stirpis maluit urbe coli. cur igitur Veneris festum Vinalia dicant @@quaeritis, et quare sit Iovis ista dies? Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae @@bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes. clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis, @@et vel equo magnus vel pede maior erat; quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat @@partibus. haec contra dux ita Tuscus ait: 'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor @@armaque, quae sparsi sanguine saepe meo. qui petis auxilium, non grandia divide mecum @@praemia, de lacubus proxima musta tuis. nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum. @@quam velit Aeneas ista negata mihi!' adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma, @@induit Aeneas adloquiturque Iovem: 'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi: @@Iuppiter, e Latio palmite musta feres.' vota valent meliora: cadit Mezentius ingens @@atque indignanti pectore plangit humum. @1 venerat Autumnus calcatis sordidus uvis: @@redduntur merito debita vina Iovi. dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa @@vindicat, et festis gaudet inesse suis. @@@@(24. BC) 25. C ROB %146 NP Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, @@in medio cursu tempora veris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, @@signaque dant imbres, exoriturque Canis. hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, @@obstitit in media candida turba via: flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, @@exta canis flammis, exta daturus ovis. protinus accessi, ritus ne nescius essem; @@edidit haec flamen verba, Quirine, tuus: 'aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, @@et tremat in summa leve cacumen humo. tu sata sideribus caeli nutrita secundi @@crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti, @@maestus in amissis illa colonus habet; nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres, @@nec sic marmoreo pallet adusta gelu, quantum si culmos Titan incalfacit udos: @@tum locus est irae, diva timenda, tuae. parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer, @@neve noce cultis; posse nocere sat est. nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, @@quodque potest alios perdere perde prior. utilius gladios et tela nocentia carpes: @@nil opus est illis; otia mundus agit. sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus, @@ruris opes, niteant; inquinet arma situs, @1 conatusque aliquis vagina ducere ferrum @@adstrictum longa sentiat esse mora. at tu ne viola Cererem, semperque colonus @@absenti possit solvere vota tibi.' dixerat; a dextra villis mantele solutis @@cumque meri patera turis acerra fuit. tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis @@turpiaque obscenae (vidimus) exta canis. tum mihi 'cur detur sacris nova victima quaeris?' @@(quaesieram) 'causam percipe' flamen ait. 'est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto @@tosta sitit tellus praecipiturque seges: pro cane sidereo canis hic imponitur arae, @@et quare fiat nil nisi nomen habet.' @@@@(26. DF) (27. EC) 28. F NP 29. GC 30. HC Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto @@sustulit immenso ter iubar orbe suum, mille venit variis florum dea nexa coronis; @@scaena ioci morem liberioris habet. exit et in Maias sacrum Florale Kalendas: @@tunc repetam, nunc me grandius urget opus. aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est @@limine; sic iusti constituere patres. Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit: @@quod superest illis, tertius ipse tenet. state Palatinae laurus, praetextaque quercu @@stet domus: aeternos tres habet una deos. @@@@{1LIBER QVINTVS}1 Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi? @@non satis est liquido cognita causa mihi. ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, @@cum videt ex omni parte, viator, iter, @1 sic, quia posse datur diversas reddere causas, @@qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet. dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes, @@grata Medusaei signa, tenetis, equi. dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit @@prima (silent aliae, dictaque mente notant): 'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo @@inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit: @@at caelum levitas in loca summa tulit; sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus @@et vos, Lunares, exsiluistis, equi. sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo @@sidera cedebant: par erat omnis honos. saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, @@ausus de media plebe sedere deus: nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit, @@et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu @@corpora legitimis imposuere toris. hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes, @@quaque die partu est edita, magna fuit. nec mora, consedit medio sublimis Olympo @@aurea, purpureo conspicienda sinu; consedere simul Pudor et Metus. omne videres @@numen ad hanc voltus composuisse suos. protinus intravit mentes suspectus honorum: @@fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. hic status in caelo multos permansit in annos, @@dum senior fatis excidit arce deus. Terra feros partus, immania monstra, Gigantas @@edidit ausuros in Iovis ire domum. @1 mille manus illis dedit et pro cruribus angues, @@atque ait "in magnos arma movete deos." exstruere hi montes ad sidera summa parabant @@et magnum bello sollicitare Iovem; fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce @@vertit in auctores pondera vasta suos. his bene Maiestas armis defensa deorum @@restat, et ex illo tempore culta manet. assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos, @@et praestat sine vi sceptra timenda Iovi. venit et in terras: coluerunt Romulus illam @@et Numa, mox alii, tempore quisque suo. illa patres in honore pio matresque tuetur, @@illa comes pueris virginibusque venit; illa datos fasces commendat eburque curule, @@illa coronatis alta triumphat equis.' finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt @@Clioque et curvae scita Thalia lyrae. excipit Uranie: fecere silentia cunctae, @@et vox audiri nulla, nisi illa, potest. 'magna fuit quondam capitis reverentia cani, @@inque suo pretio ruga senilis erat. Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant, @@et pro dis aderant in statione suis; viribus illa minor nec habendis utilis armis @@consilio patriae saepe ferebat opem; nec nisi post annos patuit tunc curia seros, @@nomen et aetatis mite senatus habet. iura dabat populo senior, finitaque certis @@legibus est aetas unde petatur honor, et medius iuvenum, non indignantibus ipsis, @@ibat, et interior, si comes unus erat. verba quis auderet coram sene digna rubore @@dicere? censuram longa senecta dabat. @1 Romulus hoc vidit selectaque pectora patres @@dixit: ad hos urbis summa relata novae. hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio @@tangor, et aetati consuluisse suae. et Numitor dixisse potest "da, Romule, mensem @@hunc senibus", nec avum sustinuisse nepos. nec leve propositi pignus successor honoris @@Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.' tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, @@prima sui coepit Calliopea chori: 'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, @@qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis; hinc sata Pleione cum caelifero Atlante @@iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. quarum Maia suas forma superasse sorores @@traditur et summo concubuisse Iovi. haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes @@aetherium volucri qui pede carpit iter; Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens @@rite colunt, luna credita terra prior. exul ab Arcadia Latios Euander in agros @@venerat, impositos attuleratque deos. hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae @@et paucae pecudes et casa rara fuit: quo postquam ventum est, "consistite", praescia mater @@"nam locus imperii rus erit istud" ait. et matri et vati paret Nonacrius heros, @@inque peregrina constitit hospes humo; sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis @@has docuit gentes alipedisque dei. @1 semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, @@cum lustrant celebres verbera secta vias; at tu materno donasti nomine mensem, @@inventor curvae, furibus apte, fidis. nec pietas haec prima tua est: septena putaris, @@Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.' haec quoque desierat: laudata est voce suarum. @@quid faciam? turbae pars habet omnis idem. gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, @@nullaque laudetur plusve minusve mihi. @@@@`1. A K %146 MAI %146 F Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda @@stella est in cunas officiosa Iovis: nascitur Oleniae signum pluviale Capellae; @@illa dati caelum praemia lactis habet. Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, @@dicitur in silvis occuluisse Iovem. huic fuit haedorum mater formosa duorum, @@inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, @@ubere, quod nutrix posset habere Iovis. lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu, @@truncaque dimidia parte decoris erat. sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis, @@et plenum pomis ad Iovis ora tulit. ille ubi res caeli tenuit solioque paterno @@sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu @@fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet. Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae @@aram constitui parvaque signa deum: @1 voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas @@destruit; et saxo longa senecta nocet. causa tamen positi fuerat cognominis illis @@quod praestant oculis omnia tuta suis: stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis, @@et sunt praesentes auxiliumque ferunt. at canis ante pedes saxo fabricatus eodem @@stabat: quae standi cum Lare causa fuit? servat uterque domum, domino quoque fidus uterque: @@compita grata deo, compita grata cani. exagitant et Lar et turba Diania fures: @@pervigilantque Lares, pervigilantque canes. bina gemellorum quaerebam signa deorum @@viribus annosae facta caduca morae: mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, @@Urbs habet, et vici numina terna colunt. quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius @@ius dabit: interea Diva canenda Bona est. est moles nativa, loco res nomina fecit: @@appellant Saxum; pars bona montis ea est. huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri @@prima Palatinae signa dedistis aves; templa patres illic oculos exosa viriles @@leniter adclivi constituere iugo. dedicat haec veteris Crassorum nominis heres, @@virgineo nullum corpore passa virum: Livia restituit, ne non imitata maritum @@esset et ex omni parte secuta %virum%. @1 @@@@`2. B F Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris @@in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, @@candidaque a Calabris vela dabuntur aquis. at simul inducent obscura crepuscula noctem, @@pars Hyadum toto de grege nulla latet. ora micant Tauri septem radiantia flammis, @@navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat; pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse @@Tethyos has neptes Oceanique senis. nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo @@cum satus est forma conspiciendus Hyas: hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra @@edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas. dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos @@terret, et est illi praeda benigna lepus: at postquam virtus annis adolevit, in apros @@audet et hirsutas comminus ire leas; dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, @@ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae. mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores @@cervicemque polo subpositurus Atlas. victus uterque parens tamen est pietate sororum: @@illa dedit caelum, nomina fecit Hyas. 'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis: @@distuleram partes mense priore tuas. incipis Aprili, transis in tempora Maii: @@alter te fugiens, cum venit alter habet. cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, @@convenit in laudes ille vel ille tuas. @1 Circus in hunc exit clamataque palma theatris; @@hoc quoque cum Circi munere carmen eat. ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax; @@optima tu proprii nominis auctor eris.' sic ego; sic nostris respondit diva rogatis @@(dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas): 'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino @@nominis est nostri littera Graeca sono. Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis @@rem fortunatis ante fuisse viris. quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae; @@sed generum matri repperit illa deum. ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam; @@insequitur, fugio: fortior ille fuit. et dederat fratri Boreas ius omne rapinae, @@ausus Erecthea praemia ferre domo. vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, @@inque meo non est ulla querella toro. [vere fruor semper: semper nitidissimus annus, @@arbor habet frondes, pabula semper humus.] est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; @@aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae: hunc meus implevit generoso flore maritus, @@atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe." saepe ego digestos volui numerare colores, @@nec potui: numero copia maior erat. roscida cum primum foliis excussa pruina est @@et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae, @@inque leves calathos munera nostra legunt; protinus accedunt Charites, nectuntque coronas @@sertaque caelestes implicitura comas. prima per immensas sparsi nova semina gentes: @@unius tellus ante coloris erat; @1 prima Therapnaeo feci de sanguine florem, @@et manet in folio scripta querella suo. tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, @@infelix, quod non alter et alter eras. quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, @@de quorum per me volnere surgit honor? Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: @@Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva @@officio doluit non eguisse suo. ibat ut Oceano quereretur facta mariti; @@restitit ad nostras fessa labore fores. quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi @@"attulit?" exponit, quem petat, illa, locum; addidit et causam. verbis solabar amicis. @@"non" inquit "verbis cura levanda mea est. si pater est factus neglecto coniugis usu @@Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet, cur ego desperem fieri sine coniuge mater, @@et parere intacto, dummodo casta, viro? omnia temptabo latis medicamina terris, @@et freta Tartareos excutiamque sinus." vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. @@"nescioquid, nymphe, posse videris" ait. ter volui promittere opem, ter lingua retenta est: @@ira Iovis magni causa timoris erat. "fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", @@et Stygiae numen testificatur aquae. "quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvis @@flos dabit: est hortis unicus ille meis. qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam, @@mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." protinus haerentem decerpsi pollice florem; @@tangitur, et tacto concipit illa sinu. @1 iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat, @@fitque potens voti, Marsque creatus erat. qui memor accepti per me natalis "habeto @@tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." forsitan in teneris tantum mea regna coronis @@esse putes. tangit numen et arva meum. si bene floruerint segetes, erit area dives: @@si bene floruerit vinea, Bacchus erit; si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, @@pomaque proventum temporis huius habent. flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque, @@et pereunt lentes, advena Nile, tuae. vina quoque in magnis operose condita cellis @@florent, et nebulae dolia summa tegunt. mella meum munus: volucres ego mella daturas @@ad violam et cytisos et thyma cana voco.' [nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis @@luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.] talia dicentem tacitus mirabar; at illa @@'ius tibi discendi, siqua requiris' ait. 'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.' @@vix bene desieram, rettulit illa mihi: 'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant; @@aut pecus aut latam dives habebat humum (hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est); @@sed iam de vetito quisque parabat opes. venerat in morem populi depascere saltus, @@idque diu licuit, poenaque nulla fuit; vindice servabat nullo sua publica volgus, @@iamque in privato pascere inertis erat. plebis ad aediles perducta licentia talis @@Publicios; animus defuit ante viris. rem populus recipit, multam subiere nocentes: @@vindicibus laudi publica cura fuit. @1 multa data est ex parte mihi, magnoque favore @@victores ludos instituere novos; parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes, @@utile nunc iter est, Publiciumque vocant.' annua credideram spectacula facta: negavit, @@addidit et dictis altera verba suis: 'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris, @@turbaque caelestes ambitiosa sumus. saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, @@et pro delictis hostia blanda fuit; saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet @@fulmina, ture dato sustinuisse manum. at si neglegimur, magnis iniuria poenis @@solvitur, et iustum praeterit ira modum. respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; @@causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit. respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat; @@virgo est, et spretos bis tamen ulta focos. Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, @@cum consternatis diripereris equis. longa referre mora est correcta oblivia damnis: @@me quoque Romani praeteriere patres. quid facerem, per quod fierem manifesta doloris? @@exigerem nostrae qualia damna notae? excidit officium tristi mihi: nulla tuebar @@rura, nec in pretio fertilis hortus erat; lilia deciderant, violas arere videres, @@filaque punicei languida facta croci. saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli @@ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat. florebant oleae, venti nocuere protervi: @@florebant segetes, grandine laesa seges. in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris @@et subita frondes decutiuntur aqua. @1 nec volui fieri nec sum crudelis in ira; @@cura repellendi sed mihi nulla fuit. convenere patres, et, si bene floreat annus, @@numinibus nostris annua festa vovent. adnuimus voto: consul cum consule ludos @@Postumio Laenas persoluere mihi.' Quaerere conabar quare lascivia maior @@his foret in ludis liberiorque iocus; sed mihi succurrit numen non esse severum, @@aptaque deliciis munera ferre deam. tempora sutilibus cinguntur tota coronis, @@et latet iniecta splendida mensa rosa; ebrius incinctis philyra conviva capillis @@saltat, et imprudens utitur arte meri; ebrius ad durum formosae limen amicae @@cantat, habent unctae mollia serta comae. nulla coronata peraguntur seria fronte, @@nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae; donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis, @@gratia sumendae non erat ulla rosae. Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam @@ex Ariadnaeo sidere nosse potes. scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est @@illa cothurnatas inter habenda deas. turba quidem cur hos celebret meretricia ludos @@non ex difficili causa petita subest. non est de tetricis, non est de magna professis: @@volt sua plebeio sacra patere choro, et monet aetatis specie, dum floreat, uti; @@contemni spinam, cum cecidere rosae. Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae, @@sic haec est cultu versicolore decens? an quia maturis albescit messis aristis, @@et color et species floribus omnis inest? @1 adnuit, et motis flores cecidere capillis, @@accidere in mensas ut rosa missa solet. lumina restabant, quorum me causa latebat, @@cum sic errores abstulit illa meos: 'vel quia purpureis conlucent floribus agri, @@lumina sunt nostros visa decere dies; vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, @@atque oculos in se splendor uterque trahit; vel quia deliciis nocturna licentia nostris @@convenit: a vero tertia causa venit.' 'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat, @@si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'. 'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis @@inbelles capreae sollicitusque lepus?' non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos @@arvaque pugnaci non adeunda ferae. omnia finierat: tenues secessit in auras, @@mansit odor; posses scire fuisse deam. floreat ut toto carmen Nasonis in aevo, @@sparge, precor, donis pectora nostra tuis. @@@@`3. C C Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron @@semivir et flavi corpore mixtus equi. Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros: @@summa virent pinu, cetera quercus habet. Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto, @@quae iustum memorant incoluisse senem. ille manus olim missuras Hectora leto @@creditur in lyricis detinuisse modis. venerat Alcides exhausta parte laborum, @@iussaque restabant ultima paene viro. stare simul casu Troiae duo fata videres: @@hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat. excipit hospitio iuvenem Philyreius heros, @@et causam adventus hic rogat, ille docet. @1 respicit interea clavam spoliumque leonis, @@'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!' nec se, quin horrens auderent tangere saetis @@vellus, Achilleae continuere manus. dumque senex tractat squalentia tela venenis, @@excidit et laevo fixa sagitta pede est. ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum: @@adgemit Alcides Haemoniusque puer. ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas @@temperat et varia volnera mulcet ope; virus edax superabat opem, penitusque recepta @@ossibus et toto corpore pestis erat: sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae @@mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles: @@sic flendus Peleus, si moreretur, erat. saepe manus aegras manibus fingebat amicis: @@morum, quos fecit, praemia doctor habet. oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti @@'vive, precor, nec me, care, relinque, pater.' nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, @@bis septem stellis corpora cinctus eras. @@@@(4. D C) 5. E C Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum @@est via: nox aptum tertia tempus erit. @@@@`6. F C Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas @@dicimus, a media parte notandus erit. @1 @@@@(7. G NON %146 N vel F) @@@@(8. H F) 9. A LEM %146 N Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora, @@ter dederint Phoebo sidera victa locum, ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri: @@inferias tacitis manibus illa dabunt. annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, @@nec tu dux mensum, Iane biformis, eras: iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant, @@compositique nepos busta piabat avi. mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, @@qui partem prisci nunc quoque moris habet. nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, @@et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum @@surgit (habent gemini vincula nulla pedes), signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, @@occurrat tacito ne levis umbra sibi. cumque manus puras fontana perluit unda, @@vertitur et nigras accipit ante fabas, aversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mitto, @@his' inquit 'redimo meque meosque fabis.' hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur @@colligere et nullo terga vidente sequi. rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera, @@et rogat ut tectis exeat umbra suis. cum dixit novies 'manes exite paterni' @@respicit, et pure sacra peracta putat. dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo @@me fugit: ex aliquo est invenienda deo. Pliade nate, mone, virga venerande potenti: @@saepe tibi est Stygii regia visa Iovis. venit adoratus Caducifer. accipe causam @@nominis: ex ipso est cognita causa deo. @1 Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, @@et male veloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis @@spargebant lacrimis ossa perusta suis; inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti, @@utque erat, in duro procubuere toro. umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto, @@atque haec exiguo murmure verba loqui: 'en ego dimidium vestri parsque altera voti, @@cernite sim qualis, qui modo qualis eram! qui modo, si volucres habuissem regna iubentes, @@in populo potui maximus esse meo, nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago: @@haec est ex illo forma relicta Remo. heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti, @@uberaque expositis ille ferina dedit. quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis @@perdidit. o quanto mitior illa fuit! saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas, @@utque ego, sub terras sanguinulentus eas. noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est: @@quod potuit, lacrimas in mea fata dedit. hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate @@ut celebrem nostro signet honore diem.' mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt: @@lubrica prensantes effugit umbra manus. ut secum fugiens somnos abduxit imago, @@ad regem voces fratris uterque ferunt. Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit @@illam, qua positis iusta feruntur avis. aspera mutata est in lenem tempore longo @@littera, quae toto nomine prima fuit; @1 mox etiam lemures animas dixere silentum: @@hic sensus verbi, vis ea vocis erat. fana tamen veteres illis clausere diebus, @@ut nunc ferali tempore operta vides; nec viduae taedis eadem nec virginis apta @@tempora: quae nupsit, non diuturna fuit. hac quoque de causa, si te proverbia tangunt, @@mense malas Maio nubere volgus ait. sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa @@inter se nulla continuata die. @@@@`10. B C 11. C LEM %146 N Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres, @@falsus eris: signi causa canenda mihi. Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater @@carpebant socias Mercuriusque vias; tempus erat quo versa iugo referuntur aratra, @@et pronus saturae lac bibit agnus ovis. forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, @@hos videt, exiguam stabat ut ante casam, atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt', @@dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.' addidit et voltum verbis, iterumque rogavit: @@parent promissis dissimulantque deos. tecta senis subeunt nigro deformia fumo; @@ignis in hesterno stipite parvus erat: ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, @@et promit quassas comminuitque faces. stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat, @@et spumat testo pressus uterque suo. dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra: @@accipit aequoreus pocula prima deus. quae simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit @@'Iuppiter.' audito palluit ille Iove. @1 ut rediit animus, cultorem pauperis agri @@immolat et magno torret in igne bovem; quaeque puer quondam primis diffuderat annis @@promit fumoso condita vina cado. nec mora, flumineam lino celantibus ulvam, @@sic quoque non altis, incubuere toris. nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo; @@terra rubens crater, pocula fagus erant. verba fuere Iovis: 'si quid fert impetus, opta: @@omne feres.' placidi verba fuere senis: 'cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventae @@cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit. huic ego iuratus, vobis in verba vocatis, @@"coniugio" dixi "sola fruere meo." et dixi et servo; sed enim diversa voluntas @@est mihi: nec coniunx et pater esse volo.' adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenci @@constiterant_pudor est ulteriora loqui. tum superiniecta texere madentia terra: @@iamque decem menses, et puer ortus erat. hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona: @@perdidit antiquum littera prima sonum. creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit; @@ille deae custos, ille satelles erat. verba movent iras non circumspecta deorum: @@'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.' scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi @@curva gemelliparae spicula ferre deae; obstitit Orion. Latona nitentibus astris @@addidit et 'meriti praemia' dixit 'habe.' @1 @@@@`12. D NP Sed quid et Orion et cetera sidera mundo @@cedere festinant, noxque coartat iter? quid solito citius liquido iubar aequore tollit @@candida, Lucifero praeveniente, dies? fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant: @@Mars venit et veniens bellica signa dedit. Ultor ad ipse suos caelo descendit honores @@templaque in Augusto conspicienda foro. et deus est ingens et opus: debebat in urbe @@non aliter nati Mars habitare sui. digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis: @@hinc fera Gradivum bella movere decet, seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, @@seu quis ab occiduo sole domandus erit. perspicit Armipotens operis fastigia summi, @@et probat invictas summa tenere deas; perspicit in foribus diversae tela figurae, @@armaque terrarum milite victa suo. hinc videt Aenean oneratum pondere caro @@et tot Iuleae nobilitatis avos; hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem, @@claraque dispositis acta subesse viris. spectat et Augusto praetextum nomine templum, @@et visum lecto Caesare maius opus. voverat hoc iuvenis tum cum pia sustulit arma: @@a tantis princeps incipiendus erat. ille manus tendens, hinc stanti milite iusto, @@hinc coniuratis, talia dicta dedit: 'si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos @@auctor, et ulcisci numen utrumque paro, Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum, @@stetque favor causa pro meliore tuus. @1 templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.' @@voverat, et fuso laetus ab hoste redit. nec satis est meruisse semel cognomina Marti: @@persequitur Parthi signa retenta manu. gens fuit et campis et equis et tuta sagittis @@et circumfusis invia fluminibus; addiderant animos Crassorum funera genti, @@cum periit miles signaque duxque simul. signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, @@Romanaeque aquilae signifer hostis erat; isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis @@Caesaris Ausoniae protegerentur opes. ille notas veteres et longi dedecus aevi @@sustulit: agnorunt signa recepta suos. quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae, @@quid loca, quid rapidi profuit usus equi? Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus: @@pignora iam nostri nulla pudoris habes. rite deo templumque datum nomenque bis ulto, @@et meritus voti debita solvit honor. sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites: @@non visa est fortem scaena decere deum. @@@@`13. E LEM %146 N Pliadas aspicies omnes totumque sororum @@agmen, ubi ante Idus nox erit una super: tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas, @@et tepidi finem tempora veris habent. @@@@`14. F C Idibus ora prior stellantia tollere Taurum @@indicat: huic signo fabula nota subest. @1 praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae @@Iuppiter et falsa cornua fronte tulit, illa iubam dextra, laeva retinebat amictus, @@et timor ipse novi causa decoris erat; aura sinus implet, flavos movet aura capillos: @@Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi. saepe puellares subduxit ab aequore plantas, @@et metuit tactus adsilientis aquae; saepe deus prudens tergum demisit in undas, @@haereat ut collo fortius illa suo. litoribus tactis stabat sine cornibus ullis @@Iuppiter inque deum de bove versus erat. taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet, @@parsque tuum terrae tertia nomen habet. hoc alii signum Phariam dixere iuvencam, @@quae bos ex homine est, ex bove facta dea. Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorum @@mittere roboreo scirpea ponte solet. corpora post decies senos qui credidit annos @@missa neci, sceleris crimine damnat avos. fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est, @@talia fatidici dicta fuisse Iovis: 'falcifero libata seni duo corpora gentis @@mittite, quae Tuscis excipiantur aquis'; donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis @@tristia Leucadio sacra peracta modo; illum stramineos in aquam misisse Quirites, @@Herculis exemplo corpora falsa iaci. pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli, @@pontibus infirmos praecipitasse senes. @1 Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est; @@principium ritus tu bene nosse potes. Thybris harundiferum medio caput extulit alveo @@raucaque dimovit talibus ora sonis: 'haec loca desertas vidi sine moenibus herbas: @@pascebat sparsas utraque ripa boves, et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, @@tunc etiam pecori despiciendus eram. Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur: @@ille meas remis advena torsit aquas. venit et Alcides, turba comitatus Achiva: @@Albula, si memini, tunc mihi nomen erat. excipit hospitio iuvenem Pallantius heros, @@et tandem Caco debita poena venit. victor abit, secumque boves, Erytheida praedam, @@abstrahit; at comites longius ire negant. magnaque pars horum desertis venerat Argis: @@montibus his ponunt spemque laremque suum. saepe tamen patriae dulci tanguntur amore, @@atque aliquis moriens hoc breve mandat opus: "mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis @@litus ad Inachium pulvis inanis eam." displicet heredi mandati cura sepulcri: @@mortuus Ausonia conditur hospes humo; scirpea pro domino Tiberi iactatur imago, @@ut repetat Graias per freta longa domos.' hactenus, et subiit vivo rorantia saxo @@antra; leves cursum sustinuistis aquae. @1 @@@@`15. G EID %146 NP (16. H F) @@@@(17. A C) (18. B C) (19. C C) Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim @@edidit Arcadiis Pleias una Iovi: pacis et armorum superis imisque deorum @@arbiter, alato qui pede carpis iter, laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, @@quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum @@Idibus; ex illo est haec tibi festa dies. te, quicumque suas profitentur vendere merces, @@ture dato tribuas ut sibi lucra rogant. est aqua Mercurii portae vicina Capenae; @@si iuvat expertis credere, numen habet. huc venit incinctus tunica mercator et urna @@purus suffita, quam ferat, haurit aquam. uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda @@omnia quae dominos sunt habitura novos. spargit et ipse suos lauro rorante capillos, @@et peragit solita fallere voce preces: 'ablue praeteriti periuria temporis', inquit @@'ablue praeteritae perfida verba die. sive ego te feci testem, falsove citavi @@non audituri numina vana Iovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, @@abstulerint celeres improba dicta Noti: et pateant veniente die periuria nobis, @@nec curent superi siqua locutus ero. da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, @@et fac ut emptori verba dedisse iuvet.' @1 talia Mercurius poscenti ridet ab alto, @@se memor Ortygias subripuisse boves. @@@@`20. D C At mihi pande, precor, tanto meliora petenti, @@in Geminos ex quo tempore Phoebus eat. 'cum totidem de mense dies superesse videbis @@quot sunt Herculei facta laboris' ait. 'dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.' @@causam facundo reddidit ore deus: 'abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem @@Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil. bella parant repetuntque suas et frater et Idas, @@Leucippo fieri pactus uterque gener. his amor ut repetant, illis ut reddere nolint, @@suadet; et ex causa pugnat uterque pari. effugere Oebalidae cursu potuere sequentes, @@sed visum celeri vincere turpe fuga. liber ab arboribus locus est, apta area pugnae: @@constiterant illo (nomen Aphidna) loco. pectora traiectus Lynceo Castor ab ense @@non exspectato volnere pressit humum; ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta, @@qua cervix umeros continuata premit. ibat in hunc Idas, vixque est Iovis igne repulsus; @@tela tamen dextrae fulmine rapta negant. iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat, @@cum "mea" dixisti "percipe verba, pater: quod mihi das uni caelum, partire duobus; @@dimidium toto munere maius erit." dixit et alterna fratrem statione redemit: @@utile sollicitae sidus utrumque rati.' @1 @@@@`21. E AGON %146 NP Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint: @@quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. @@@@`22. F N Nocte sequente diem canis Erigoneius exit: @@est alio signi reddita causa loco. @@@@`23. G TVB %146 NP Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt: @@lustrantur purae, quas facit ille, tubae. @@@@`24. H Q %146 REX C %146 F Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis @@vel mos sacrorum vel fuga regis inest. @@@@`25. A C 26. B C 27. C C (28. D C) (29. E C) (30. F C) (31. G C) Nec te praetereo, populi Fortuna potentis @@publica, cui templum luce sequente datum est. hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite, @@grata Iovi fulvae rostra videbis avis. auferet ex oculis veniens aurora Booten, @@continuaque die sidus Hyantis erit. @1 @@@@{1LIBER SEXTVS}1 Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: @@quae placeat, positis omnibus ipse leges. facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, @@nullaque mortali numina visa putent. est deus in nobis, agitante calescimus illo; @@impetus hic sacrae semina mentis habet: fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, @@vel quia sum vates, vel quia sacra cano. est nemus arboribus densum, secretus ab omni @@voce locus, si non obstreperetur aquis: hic ego quaerebam coepti quae mensis origo @@esset, et in cura nominis huius eram. ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi @@viderat, Ascraeas cum sequeretur oves; nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae @@contulit: ex illis sed tamen una fuit, ex illis fuit una, sui germana mariti; @@haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis. horrueram tacitoque animum pallore fatebar; @@tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. namque ait 'o vates, Romani conditor anni, @@ause per exiguos magna referre modos, ius tibi fecisti numen caeleste videndi, @@cum placuit numeris condere festa tuis: ne tamen ignores volgique errore traharis, @@Iunius a nostro nomine nomen habet. est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem: @@fratre magis dubito glorier anne viro. si genus aspicitur, Saturnum prima parentem @@feci, Saturni sors ego prima fui. a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: @@haec illi a caelo proxima terra fuit. si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, @@iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi. @1 an potuit Maio paelex dare nomina mensi, @@hic honor in nobis invidiosus erit? cur igitur regina vocor princepsque dearum, @@aurea cur dextrae sceptra dedere meae? an facient mensem luces, Lucinaque ab illis @@dicar, et a nullo nomina mense traham? tum me paeniteat posuisse fideliter iras @@in genus Electrae Dardaniamque domum. causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, @@forma quoque Idaeo iudice victa mea est. paeniteat quod non foveo Carthaginis arces, @@cum mea sint illo currus et arma loco: paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas @@et veterem Latio subposuisse Samon: adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, @@quos ego Romanis succubuisse tuli. sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: @@hic colar, hic teneam cum Iove templa meo. ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit @@"haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris." dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, @@nec levior quovis est mihi mensis honor. nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem @@Roma: suburbani dant mihi munus idem. inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos @@et populus Laurens Lanuviumque meum: est illic mensis Iunonius. inspice Tibur @@et Praenestinae moenia sacra deae, Iunonale leges tempus: nec Romulus illas @@condidit, at nostri Roma nepotis erat.' finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor @@stabat, et in voltu signa vigoris erant. 'non ego, si toto mater me cedere caelo @@iusserit, invita matre morabor' ait. 'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: @@blandior, et partes paene rogantis ago, @1 remque mei iuris malim tenuisse precando: @@et faveas causae forsitan ipse meae. aurea possedit socio Capitolia templo @@mater et, ut debet, cum Iove summa tenet; at decus omne mihi contingit origine mensis: @@unicus est, de quo sollicitamur, honor. quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti @@Herculis uxori, posteritasque memor? haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni @@coniugis: huc captas adpulit ille boves, hic male defensus flammis et dote paterna @@Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. ad propiora vocor: populum digessit ab annis @@Romulus, in partes distribuitque duas; haec dare consilium, pugnare paratior illa est, @@haec aetas bellum suadet, at illa gerit. sic statuit, mensesque nota secrevit eadem: @@Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.' dixit; et in litem studio certaminis issent, @@atque ira pietas dissimulata foret: venit Apollinea longas Concordia lauro @@nexa comas, placidi numen opusque ducis. haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum @@binaque cum populis regna coisse suis, et lare communi soceros generosque receptos, @@'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae: @@res est arbitrio non dirimenda meo. ite pares a me. perierunt iudice formae @@Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. @@@@`1. H K %146 IVN %146 N Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est: @@numine clausa aperit, claudit aperta suo. unde datas habeat vires, obscurior aevo @@fama; sed e nostro carmine certus eris. @1 adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: @@pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores) @@nequiquam multis saepe petita procis. rura sequi iaculisque feras agitare solebat, @@nodosasque cava tendere valle plagas; non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem @@credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba, @@reddebat tales protinus illa sonos: 'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: @@si secreta magis ducis in antra, sequor.' credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, @@et latet et nullo est invenienda modo. viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus @@ad duram verbis mollibus usus erat. nympha iubet quaeri de more remotius antrum, @@utque comes sequitur, destituitque ducem. stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur: @@nil agis, et latebras respicit ille tuas. nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem @@occupat amplexu, speque potitus ait 'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: @@hoc pretium positae virginitatis habe.' sic fatus spinam, qua tristes pellere posset @@a foribus noxas (haec erat alba) dedit. sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis @@guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; @@canities pennis, unguibus hamus inest; nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, @@et vitiant cunis corpora rapta suis; carpere dicuntur lactentia viscera rostris, @@et plenum poto sanguine guttur habent. @1 est illis strigibus nomen; sed nominis huius @@causa quod horrenda stridere nocte solent. sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt @@neniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae: Proca natus in illis @@praeda recens avium quinque diebus erat, pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; @@at puer infelix vagit opemque petit. territa voce sui nutrix accurrit alumni, @@et rigido sectas invenit ungue genas. quid faceret? color oris erat qui frondibus olim @@esse solet seris, quas nova laesit hiems. pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem @@pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' venerat ad cunas; flebant materque paterque: @@'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait. protinus arbutea postes ter in ordine tangit @@fronde, ter arbutea limina fronde notat, spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) @@extaque de porca cruda bimenstre tenet, atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit @@'parcite: pro parvo victima parva cadit. cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras: @@hanc animam vobis pro meliore damus.' sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, @@quique adsint sacris respicere illa vetat: virgaque Ianalis de spina subditur alba, @@qua lumen thalamis parva fenestra dabat. post illud nec aves cunas violasse feruntur, @@et rediit puero qui fuit ante color. Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis @@mixtaque cum calido sit faba farre rogas? prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, @@nec petit adscitas luxuriosa dapes. @1 piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, @@ostreaque in conchis tuta fuere suis; nec Latium norat quam praebet Ionia dives @@nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis; et praeter pennas nihil in pavone placebat, @@nec tellus captas miserat arte feras. sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; @@terra fabas tantum duraque farra dabat. quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis @@ederit, huic laedi viscera posse negant. Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae @@ex voto memorant facta, Camille, tuo. ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam @@a Capitolino reppulit arma Iove. quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa @@defensor solii, Iuppiter alte, tui! vixit, ut occideret damnatus crimine regni: @@hunc illi titulum longa senecta dabat. Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra @@adpositum Tectae porta Capena Viae. te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, @@cum paene est Corsis obruta classis aquis. haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, @@tunc oritur magni praepes adunca Iovis. @@@@`2. A F Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, @@evocat, et multa terra madescit aqua. @@@@`3. B C Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus @@factaque erit posito rore bis uda seges, @1 hac sacrata die Tusco Bellona duello @@dicitur, et Latio prospera semper adest. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata @@multum animo vidit, lumine captus erat. prospicit a templo summum brevis area Circum: @@est ibi non parvae parva columna notae; hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, @@in regem et gentes cum placet arma capi. @@@@`4. C C Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, @@quod deus Euboico carmine munus habet. muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; @@si titulum quaeris, Sulla probavit opus. @@@@`5. D NON %146 N Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem @@an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: 'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: @@nomina terna fero: sic voluere Cures.' hunc igitur veteres donarunt aede Sabini, @@inque Quirinali constituere iugo. @@@@`6. E N Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, @@filia, qua felix sospite semper ero. hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis @@apta requirebam, quaeque cavenda forent: tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus @@utilis et nuptis, utilis esse viris, primaque pars huius thalamis aliena reperta est; @@nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: @1 'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta @@detulerit flavis in mare Thybris aquis, non mihi detonso crinem depectere buxo, @@non ungues ferro subsecuisse licet, non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, @@quamvis perpetua sit mihi lege datus. tu quoque ne propera: melius tua filia nubet @@ignea cum pura Vesta nitebit humo.' @@@@`7. F N Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe @@fertur, et a tergo non habet Ursa metum. tunc ego me memini ludos in gramine Campi @@aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. festa dies illis qui lina madentia ducunt, @@quique tegunt parvis aera recurva cibis. @@@@`8. G N Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus @@vota metu belli, perfide Poene, tui. Poene, rebellaras, et leto consulis omnes @@attoniti Mauras pertimuere manus. spem metus expulerat, cum Menti vota senatus @@suscipit, et melior protinus illa venit. aspicit instantes mediis sex lucibus Idus @@illa dies qua sunt vota soluta deae. @@@@`9. H VEST %146 N Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora, @@ad tua si nobis sacra venire licet. in prece totus eram: caelestia numina sensi, @@lactaque purpurea luce refulsit humus. @1 non equidem vidi (valeant mendacia vatum) @@te, dea, nec fueras aspicienda viro; sed quae nescieram quorumque errore tenebar @@cognita sunt nullo praecipiente mihi. dena quater memorant habuisse Parilia Romam, @@cum flammae custos aede recepta dea est, regis opus placidi, quo non metuentius ullum @@numinis ingenium terra Sabina tulit. quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, @@et paries lento vimine textus erat. hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae, @@tunc erat intonsi regia magna Numae; forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse @@dicitur, et formae causa probanda subest. Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: @@significant sedem terra focusque suam. terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, @@aere subiecto tam grave pendet onus: ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, @@quique premat partes angulus omnis abest: cumque sit in media rerum regione locata, @@ut tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, @@nec medium terram mundus haberet onus. arte Syracosia suspensus in aere clauso @@stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis @@terra; quod ut fiat forma rotunda facit. par facies templi; nullus procurrit in illo @@angulus, a pluvio vindicat imbre tholus. cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris? @@inveniam causas hac quoque parte suas. @1 ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas @@semine Saturni; tertia Vesta fuit. utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; @@de tribus impatiens restitit una viri. quid mirum, virgo si virgine laeta ministra @@admittit castas ad sua sacra manus? nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam; @@nataque de flamma corpora nulla vides. iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit @@nec capit, et comites virginitatis amat. esse diu stultus Vestae simulacra putavi, @@mox didici curvo nulla subesse tholo. ignis inexstinctus templo celatur in illo: @@effigiem nullam Vesta nec ignis habet. stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; @@causaque par Grai nominis esse potest. at focus a flammis et quod fovet omnia dictus; @@qui tamen in primis aedibus ante fuit. hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando @@praefamur Vestam, quae loca prima tenet. Ante focos olim scamnis considere longis @@mos erat, et mensae credere adesse deos; nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, @@ante Vacunales stantque sedentque focos. venit in hos annos aliquid de more vetusto: @@fert missos Vestae pura patella cibos. Ecce coronatis panis dependet asellis, @@et velant scabras florida serta molas. sola prius furnis torrebant farra coloni @@(et Fornacali sunt sua sacra deae): subpositum cineri panem focus ipse parabat, @@strataque erat tepido tegula quassa solo. @1 inde focum servat pistor dominamque focorum @@et quae pumiceas versat asella molas. praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, @@dedecus? est multi fabula parva ioci. turrigera frontem Cybele redimita corona @@convocat aeternos ad sua festa deos; convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; @@Silenus, quamvis nemo vocarat, adest. nec licet et longum est epulas narrare deorum: @@in multo nox est pervigilata mero. hi temere errabant in opacae vallibus Idae, @@pars iacet et molli gramine membra levat; hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit @@et viridem celeri ter pede pulsat humum. Vesta iacet placidamque capit secura quietem, @@sicut erat, positum caespite fulta caput. at ruber hortorum custos nymphasque deasque @@captat, et errantes fertque refertque pedes; aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit @@an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, @@et fert suspensos corde micante gradus. forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum @@liquerat ad ripas lene sonantis aquae; ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, @@intempestivo cum rudit ille sono. territa voce gravi surgit dea; convolat omnis @@turba, per infestas effugit ille manus. Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, @@'apta' canens 'flammis indicis exta damus.' quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; @@cessat opus, vacuae conticuere molae. @1 Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis @@dicam Pistoris quid velit ara Iovis. cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: @@fecerat obsidio iam diuturna famem. Iuppiter, ad solium superis regale vocatis, @@'incipe' ait Marti; protinus ille refert: 'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, @@et dolor hic animi voce querentis eget. si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori @@exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. haec est cui fuerat promissa potentia rerum, @@Iuppiter? hanc terris impositurus eras? iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: @@spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. vidimus ornatos aerata per atria picta @@veste triumphales occubuisse senes; vidimus Iliacae transferri pignora Vestae @@sede: putant aliquos scilicet esse deos. at si respicerent qua vos habitatis in arce @@totque domos vestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum, @@et data sollicita tura perire manu. atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, @@et, si non poterunt exsuperare, cadant. nunc inopes victus ignavaque fata timentes @@monte suo clausos barbara turba premit.' tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus @@Vestaque pro Latio multa locuta suo est. 'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' @@Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit. tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur @@effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. @1 quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat, @@mollitamque manu duret in igne focus.' iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis @@adnuit, et mediae tempora noctis erant. iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos @@Iuppiter et sacro quid velit ore docet: 'surgite, et in medios de summis arcibus hostes @@mittite, quam minime mittere voltis, opem.' somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti, @@tradere quam nolint et iubeantur opem. esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona: @@iacta super galeas scutaque longa sonant. posse fame vinci spes excidit: hoste repulso @@candida Pistori ponitur ara Iovi. Forte revertebar festis Vestalibus illa @@quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est: huc pede matronam nudo descendere vidi; @@obstipui tacitus sustinuique gradum. sensit anus vicina loci, iussumque sedere @@adloquitur, quatiens voce tremente caput: 'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; @@amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, @@nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit; qua Velabra solent in Circum ducere pompas, @@nil praeter salices cassaque canna fuit: saepe suburbanas rediens conviva per undas @@cantat et ad nautas ebria verba iacit. nondum conveniens diversis iste figuris @@nomen ab averso ceperat amne deus. hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus @@et pede velato non adeunda palus. @1 stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, @@siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi; @@'quod superest aevi molle sit omne tui.' Cetera iam pridem didici puerilibus annis, @@non tamen idcirco praetereunda mihi. moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus @@(Ilus adhuc Asiae dives habebat opes); creditur armiferae signum caeleste Minervae @@urbis in Iliacae desiluisse iuga. cura videre fuit: vidi templumque locumque; @@hoc superest illi, Pallada Roma tenet. consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco @@hos non mentito reddidit ore sonos: 'aetheriam servate deam, servabitis urbem: @@imperium secum transferet illa loci.' servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, @@curaque ad heredem Laomedonta redit; sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat, @@ex quo iudicio forma revicta sua est. seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, @@seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt; auctor in incerto, res est Romana: tuetur @@Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt. heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta @@arsit et est tectis obruta paene suis! flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, @@mixtaque erat flammae flamma profana piae; attonitae flebant demisso crine ministrae: @@abstulerat vires corporis ipse timor. provolat in medium, et magna 'succurrite' voce, @@'non est auxilium flere' Metellus ait. @1 'pignora virgineis fatalia tollite palmis: @@non ea sunt voto, sed rapienda manu. me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat @@et pavidas posito procubuisse genu. haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit @@'sacra: vir intrabo non adeunda viro. si scelus est, in me commissi poena redundet: @@sit capitis damno Roma soluta mei.' dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit, @@pontificisque sui munere tuta fuit. nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: @@ignis in Iliacis nunc erit estque focis; nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos @@hoc duce, nec viva defodietur humo: sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam @@conditur: est Tellus Vestaque numen idem. Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste @@fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. scilicet interdum miscentur tristia laetis, @@ne populum toto pectore festa iuvent: Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque @@perdidit, et leto est ultimus ipse datus. 'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes, @@quique necem Crassi vindicet ultor erit.' @@@@`10. A N At simul auritis violae demuntur asellis, @@et Cereris fruges aspera saxa terunt, navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit @@'umida cum pulso nox erit orta die.' @@@@`11. B MATR %146 N vel NP Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, @@et vigil Eois Lucifer exit aquis: @1 ite, bonae matres (vestrum Matralia festum), @@flavaque Thebanae reddite liba deae. pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo @@area, quae posito de bove nomen habet. hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti @@sceptriferas Servi templa dedisse manus. quae dea sit, quare famulas a limine templi @@arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche racemiferos hedera distincte capillos, @@si domus illa tua est, derige vatis opus. arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino @@te, puer, et summa sedula nutrit ope. intumuit Iuno, raptum quod paelice natum @@educet: at sanguis ille sororis erat. hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, @@tuque cadis patria, parve Learche, manu; maesta Learcheas mater tumulaverat umbras @@et dederat miseris omnia iusta rogis. haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, @@prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. est spatio contracta brevi, freta bina repellit, @@unaque pulsatur, terra, duabus aquis: huc venit insanis natum complexa lacertis, @@et secum celso mittit in alta iugo. excipit inlaesos Panope centumque sorores, @@et placido lapsu per sua regna ferunt. nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon @@verticibus densi Thybridis ora tenent. lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur; @@maenadas Ausonias incoluisse ferunt: quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse @@audit et Euandrum sceptra tenere loci; @1 dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas @@instimulat fictis insidiosa sonis: 'o nimium faciles, o toto pectore captae, @@non venit haec nostris hospes amica choris. fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: @@quo possit poenas pendere pignus habet.' vix bene desierat, complent ululatibus auras @@thyiades, effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. @@quos ignorat adhuc, invocat illa deos: 'dique virique loci, miserae succurrite matri.' @@clamor Aventini saxa propinqua ferit. adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas; @@audit, et ad vocem concitus urget iter: Herculis adventu quae vim modo ferre parabant @@turpia femineae terga dedere fugae. 'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi? @@an numen, quod me, te quoque vexat?' ait. illa docet partim, partim praesentia nati @@continet, et furiis in scelus isse pudet. Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, @@estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. hospita Carmentis fidos intrasse penates @@diceris et longam deposuisse famem. liba sua properata manu Tegeaea sacerdos @@traditur in subito cocta dedisse foco. nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam; @@rustica sedulitas gratior arte fuit. 'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, @@qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' parva mora est, caelum vates ac numina sumit, @@fitque sui toto pectore plena dei; vix illam subito posses cognoscere, tanto @@sanctior et tanto, quam modo, maior erat. @1 'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' @@dixit, 'et huic populo prospera semper ades. numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. @@in vestris aliud sumite nomen aquis: Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; @@in portus nato ius erit omne tuo, quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. @@ite, precor, nostris aequus uterque locis.' adnuerat, promissa fides; posuere labores, @@nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit, @@principiumque odii, si sinat illa, canam. una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum @@saepe sub amplexus coniugis ire tui. improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa @@comperit agricolis semina tosta dari: ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: @@hoc est cur odio sit tibi serva manus. non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: @@ipsa parum felix visa fuisse parens. alterius prolem melius mandabitis illi: @@utilior Baccho quam fuit illa suis. hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili, @@'luce mea Marso consul ab hoste cades.' exitus accessit verbis, flumenque Toleni @@purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. proximus annus erat: Pallantide caesus eadem @@Didius hostiles ingeminavit opes. Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; @@sed superiniectis quis latet iste togis? Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi @@discrepat, et dubium me quoque mentis habet. @1 dum dea furtivos timide profitetur amores, @@caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis, @@caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra, @@unde Fenestellae nomina porta tenet. nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, @@oraque sunt multa regia tecta toga. an magis est verum post Tulli funera plebem @@confusam placidi morte fuisse ducis: nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, @@donec eum positis occuluere togis? tertia causa mihi spatio maiore canenda est; @@nos tamen adductos intus agemus equos. Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto @@his solita est dictis exstimulare virum: 'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis @@meque tui fratris, si pia vita placet? vivere debuerant et vir meus et tua coniunx, @@si nullum ausuri maius eramus opus. et caput et regnum facio dotale parentis. @@si vir es, i, dictas exige dotis opes. regia res scelus est: socero cape regna necato, @@et nostras patrio sanguine tingue manus.' talibus instinctus solio privatus in alto @@sederat: attonitum volgus in arma ruit: hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas: @@sceptra gener socero rapta Superbus habet. ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus @@concidit in dura sanguinulentus humo. filia carpento, patrios initura penates, @@ibat per medias alta feroxque vias. corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis @@restitit; hunc tali corripit illa sono: 'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum? @@duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.' @1 certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa @@vicus, et aeterna res ea pressa nota. post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, @@tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. signum erat in solio residens sub imagine Tulli; @@dicitur hoc oculis opposuisse manum, et vox audita est 'voltus abscondite nostros, @@ne natae videant ora nefanda meae.' veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri, @@et sic e templo est ipsa locuta suo: 'ore revelato qua primum luce patebit @@Servius, haec positi prima pudoris erit.' parcite, matronae, vetitas attingere vestes @@(sollemni satis est voce movere preces), sitque caput semper Romano tectus amictu @@qui rex in nostra septimus urbe fuit. arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit @@ignis; opem nato Mulciber ipse tulit. namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater @@praesignis facie Corniculana fuit. hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, @@iussit in ornatum fundere vina focum: hinc inter cineres obsceni forma virilis @@aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis. iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa @@Servius a caelo semina gentis habet. signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco @@contigit, inque comis flammeus arsit apex. Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede @@Livia, quam caro praestitit ipsa viro. disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est @@porticus, immensae tecta fuere domus; @1 urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat @@quo brevius muris oppida multa tenent. haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, @@sed quia luxuria visa nocere sua. sustinuit tantas operum subvertere moles @@totque suas heres perdere Caesar opes: sic agitur censura et sic exempla parantur, @@cum vindex, alios quod monet, ipse facit. @@@@`12. C N 13. D EID %146 NP ut vid. Nulla nota est veniente die, quam dicere possis; @@Idibus Invicto sunt data templa Iovi. et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. @@nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis. 'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe? @@quid sibi personae, quid stola longa volunt?' sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit @@(possim utinam doctae verba referre deae): 'temporibus veterum tibicinis usus avorum @@magnus et in magno semper honore fuit: cantabat fanis, cantabat tibia ludis, @@cantabat maestis tibia funeribus; dulcis erat mercede labor. tempusque secutum @@quod subito gratae frangeret artis opus. adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, @@artifices solos iusserat esse decem. exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: @@exilium quodam tempore Tibur erat. quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris; @@ducit supremos nenia nulla toros. servierat quidam, quantolibet ordine dignus, @@Tibure, sed longo tempore liber erat. @1 rure dapes parat ille suo, turbamque canoram @@convocat: ad festas convenit illa dapes. nox erat, et vinis oculique animique natabant, @@cum praecomposito nuntius ore venit, atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit @@"auctor vindictae nam venit ecce tuae." nec mora, convivae valido titubantia vino @@membra movent; dubii stantque labantque pedes. at dominus "discedite" ait, plaustroque morantes @@sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. adliciunt somnos tempus motusque merumque, @@potaque se Tibur turba redire putat. iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, @@et mane in medio plaustra fuere foro. Plautius, ut posset specie numeroque senatum @@fallere, personis imperat ora tegi, admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum @@augeat, in longis vestibus esse iubet; sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur @@contra collegi iussa venire sui. res placuit, cultuque novo licet Idibus uti @@et canere ad veteres verba iocosa modos.' haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi @@'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.' 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, @@estque sub inventis haec quoque turba meis. prima, terebrato per rara foramina buxo, @@ut daret, effeci, tibia longa sonos. vox placuit: faciem liquidis referentibus undis @@vidi virgineas intumuisse genas. "ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia" dixi: @@excipit abiectam caespite ripa suo. @1 inventam satyrus primum miratur, et usum @@nescit, et inflatam sentit habere sonum; et modo dimittit digitis, modo concipit auras, @@iamque inter nymphas arte superbus erat: provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit; @@caesa recesserunt a cute membra sua. sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius: @@hoc est cur nostros ars colat ista dies.' @@@@(14. E EN) 15. F Q %146 ST %146 D %146 F Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone, @@stabis Agenorei fronte videnda bovis. haec est illa dies qua tu purgamina Vestae, @@Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. @@@@`16. G C Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae: @@cras veniet vestris ille secundus aquis. @@@@`17. H C 18. A C At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, @@et cinget geminos stella serena polos, tollet humo validos proles Hyriea lacertos; @@continua Delphin nocte videndus erit. scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos @@viderat in campis, Algida terra, tuis; unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho @@vectus es in niveis postmodo victor equis. @1 @@@@`19. B C Iam sex et totidem luces de mense supersunt, @@huic unum numero tu tamen adde diem. sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: @@coepit Aventina Pallas in arce coli. @@@@`20. C C Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem @@pellit, et e pratis uda pruina fugit: reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, @@tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. @@@@`21. D C Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, @@plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis adflatus avitis, @@et gemino nexas porrigit angue manus. notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: @@devovit natum credulus ille suum. non impune pius iuvenis Troezena petebat: @@dividit obstantes pectore taurus aquas. solliciti terrentur equi, frustraque retenti @@per scopulos dominum duraque saxa trahunt. exciderat curru, lorisque morantibus artus @@Hippolytus lacero corpore raptus erat, reddideratque animam, multum indignante Diana. @@'nulla' Coronides 'causa doloris' ait: 'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam, @@et cedent arti tristia fata meae.' gramina continuo loculis depromit eburnis: @@profuerant Glauci manibus illa prius, @1 tum cum observatas augur descendit in herbas, @@usus et auxilio est anguis ab angue dato. pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit: @@depositum terra sustulit ille caput. lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu @@celat: Aricino Virbius ille lacu. at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri, @@hic fieri regni iura minora sui. Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum @@fulmina qui nimiae moverat artis opem. Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: @@propter te, fieri quod vetat, ipse facit. @@@@`22. E C 23. F C Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar, @@si vetet auspicium, signa movere velim. sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes @@per volucres aequos multa monere deos. tempora si veteris quaeris temeraria damni, @@quintus ab extremo mense bis ille dies. postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, @@et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. @@@@`24. G C Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, @@et fugiunt freno non remorante dies. quam cito venerunt Fortunae Fortis honores! @@post septem luces Iunius actus erit. ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites: @@in Tiberis ripa munera regis habet. @1 pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, @@nec pudeat potos inde redire domum. ferte coronatae iuvenum convivia, lintres, @@multaque per medias vina bibantur aquas. plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse @@fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. convenit et servis, serva quia Tullius ortus @@constituit dubiae templa propinqua deae. @@@@`25. H C 26. A C, postea NP Ecce suburbana rediens male sobrius aede @@ad stellas aliquis talia verba iacit: 'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: @@dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' at, si non esset potus, dixisset eadem @@venturum tempus solstitiale die. @@@@`27. B C 28. C C Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt @@hic ubi fit docta multa corona manu. tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim @@ante Palatini condidit ora iugi. @@@@`29. D F Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, @@cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. @@@@`30. E C Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: @@Pierides, coeptis addite summa meis. dicite, Pierides, quis vos addixerit isti @@cui dedit invitas victa noverca manus. @1 sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi @@aspicis, unde trahit Marcia casta genus, Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, @@in qua par facies nobilitate sua. par animo quoque forma suo respondet; in illa @@et genus et facies ingeniumque simul. nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: @@laudamus magnas hac quoque parte deas. nupta fuit quondam matertera Caesaris illi: @@o decus, o sacra femina digna domo!' sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores; @@adnuit Alcides increpuitque lyram. @1 @@@@{1TRISTIA}1 @@@@{1LIBER PRIMUS}1 @@@@{1I}1 Parve_nec invideo_sine me, liber, ibis in Vrbem, @@ei mihi, quo domino non licet ire tuo! vade, sed incultus, qualem decet exulis esse; @@infelix habitum temporis huius habe. nec te purpureo velent vaccinia fuco_ @@non est conveniens luctibus ille color_ nec titulus minio, nec cedro charta notetur, @@candida nec nigra cornua fronte geras. felices ornent haec instrumenta libellos: @@fortunae memorem te decet esse meae. nec fragili geminae poliantur pumice frontes, @@hirsutus sparsis ut videare comis. neve liturarum pudeat; qui viderit illas, @@de lacrimis factas sentiat esse meis. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: @@contingam certe quo licet illa pede. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi, @@siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit, vivere me dices, salvum tamen esse negabis; @@id quoque, quod vivam, munus habere dei. atque ita tu tacitus, quaerent si plura legentes, @@ne, quae non opus est, forte loquare, cave! protinus admonitus repetet mea crimina lector, @@et peragar populi publicus ore reus. tu cave defendas, quamvis mordebere dictis; @@causa patrocinio non bona maior erit. invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, @@carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, @1 @@sit mea lenito Caesare poena levis. nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, @@placatos miseris qui volet esse deos; quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira @@sedibus in patriis det mihi posse mori. ut peragas mandata, liber, culpabere forsan @@ingeniique minor laude ferere mei. iudicis officium est ut res, ita tempora rerum @@quaerere: quaesito tempore tutus eris. carmina proveniunt animo deducta sereno; @@nubila sunt subitis pectora nostra malis. carmina secessum scribentis et otia quaerunt; @@me mare, me venti, me fera iactat hiems. carminibus metus omnis obest; ego perditus ensem @@haesurum iugulo iam puto iamque meo. haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, @@scriptaque cum venia qualiacumque leget. da mihi Maeoniden et tot circumice casus, @@ingenium tantis excidet omne malis. denique securus famae, liber, ire memento, @@nec tibi sit lecto displicuisse pudor. non ita se praebet nobis Fortuna secundam, @@ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. donec eram sospes, tituli tangebar amore, @@quaerendique mihi nominis ardor erat; carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, @@sit satis: ingenio sic fuga parta meo. tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam. @@di facerent, possem nunc meus esse liber! nec te, quod venias magnam peregrinus in Vrbem, @@ignotum populo posse venire puta. ut titulo careas, ipso noscere colore; @@dissimulare velis, te liquet esse meum. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant; @@non sunt ut quondam plena favoris erant. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum @@non putet, e gremio reiciatque suo, 'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris; @@quas meruit, poenas iam dedit illud opus.' forsitan expectes, an in alta Palatia missum @@scandere te iubeam Caesareamque domum. @1 ignoscant augusta mihi loca dique locorum! @@venit in hoc illa fulmen ab arce caput. esse quidem memini mitissima sedibus illis @@numina, sed timeo qui nocuere deos. terretur minimo pennae stridore columba, @@unguibus, accipiter, saucia facta tuis. nec procul a stabulis audet discedere, siqua @@excussa est avidi dentibus agna lupi. vitaret caelum Phae+thon, si viveret, et quos @@optarat stulte, tangere nollet equos. me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere: @@me reor infesto, cum tonat, igne peti. quicumque Argolica de classe Capherea fugit, @@semper ab Euboicis vela retorquet aquis; et mea cumba semel vasta percussa procella @@illum, quo laesa est, horret adire locum. ergo cave, liber, et timida circumspice mente, @@ut satis a media sit tibi plebe legi. dum petit infirmis nimium sublimia pennis @@Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. difficile est tamen hinc remis utaris an aura, @@dicere: consilium resque locusque dabunt. si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis @@mitia, si vires fregerit ira suas, siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem @@tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. luce bona dominoque tuo felicior ipse @@pervenias illuc et mala nostra leves. namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit @@solus Achilleo tollere more potest. tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto_ @@nam spes est animi nostra timore minor_ quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira @@et poenae tu sis altera causa, cave! cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, @@contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, @@quos studium cunctos evigilavit idem. cetera turba palam titulos ostendet apertos, @@et sua detecta nomina fronte geret; tres procul obscura latitantes parte videbis; @@sic quoque, quod nemo nescit, amare docent. @1 hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, @@Oedipodas facito Telegonosque voces. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, @@ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, @@nuper ab exequiis carmina rapta meis. his mando dicas, inter mutata referri @@fortunae vultum corpora posse meae, namque ea dissimilis subito est effecta priori, @@flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam, @@sed vereor tardae causa fuisse viae; et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, @@sarcina laturo magna futurus eras. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis @@ultimus, a terra terra remota mea. @@@@{1II}1 'Di maris et caeli_quid enim nisi vota supersunt?_ @@solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae! @@saepe premente deo fert deus alter opem. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo; @@aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. oderat Aenean propior Saturnia Turno; @@ille tamen Veneris numine tutus erat. saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem; @@eripuit patruo saepe Minerva suo. et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, @@quis vetat irato numen adesse deo?' verba miser frustra non proficientia perdo: @@ipsa graves spargunt ora loquentis aquae, terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque @@ad quos mittuntur, non sinit ire deos. ergo idem venti, ne causa laedar in una, @@velaque nescio quo votaque nostra ferunt. me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! @@iam iam tacturos sidera summa putes. quantae diducto subsidunt aequore valles! @@iam iam tacturas Tartara nigra putes. @1 quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et ae+r, @@fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. inter utrumque fremunt immani murmure venti. @@nescit, cui domino pareat, unda maris. nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, @@nunc Zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, @@nunc Notus adversa proelia fronte gerit. rector in incerto est nec quid fugiatve petatve @@invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, @@dumque loquor, vultus obruit unda meos. opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti @@ore necaturas accipiemus aquas. at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: @@hoc unum nostri scitque gemitque mali. nescit in immenso iactari corpora ponto, @@nescit agi ventis, nescit adesse necem. o bene, quod non sum mecum conscendere passus, @@ne mihi mors misero bis patienda foret! at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, @@dimidia certe parte superstes ero. ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! @@quantus ab aetherio personat axe fragor! nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, @@quam grave ballistae moenia pulsat onus. qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: @@posterior nono est undecimoque prior. nec letum timeo, genus est miserabile leti; @@demite naufragium, mors mihi munus erit. est aliquid, fatove suo ferrove cadentem @@in solita moriens ponere corpus humo, et mandare suis aliqua et sperare sepulcra @@et non aequoreis piscibus esse cibum. fingite me dignum tali nece, non ego solus @@hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit? 'pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, @@utraque iam vestras sistite turba minas, quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, @@hanc sinite infelix in loca iussa feram. @1 si quam commerui poenam me pendere vultis, @@culpa mea est ipso iudice morte minor. mittere me Stygias si iam voluisset in undas @@Caesar, in hoc vestra non eguisset ope. est illi nostri non invidiosa cruoris @@copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret. vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, @@contenti nostris iam, precor, este malis! nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, @@quod periit, salvum iam caput esse potest. ut mare considat ventisque ferentibus utar, @@ut mihi parcatis, non minus exul ero. non ego divitias avidus sine fine parandi @@latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, @@oppida non Asiae, non loca visa prius; non ut Alexandri claram delatus in urbem @@delicias videam, Nile iocose, tuas: quod faciles opto ventos_quis credere possit?_ @@Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt. obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti; @@quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, @@exilem facio per mea vota viam. seu me diligitis, tantos compescite fluctus, @@pronaque sint nostrae numina vestra rati; seu magis odistis, iussae me advertite terrae: @@supplicii pars est in regione mei. ferte_quid hic facio?_rapidi mea carbasa venti! @@Ausonios fines cur mea vela volunt? noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis? @@aspiciat vultus Pontica terra meos. et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille, @@crimina defendi fasque piumque puto. si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, @@a culpa facinus scitis abesse mea. immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, @@stultaque mens nobis, non scelerata fuit, @1 quod licet et minimis, domui si favimus illi, @@si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque @@Caesare tura pius Caesaribusque dedi,_ si fuit hic animus nobis, ita parcite divi! @@si minus, alta cadens obruat unda caput!' fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, @@victaque mutati frangitur ira maris? 'non casu, vos sed sub condicione vocati, @@fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.' @@@@{1III}1 Cum subit illius tristissima noctis imago, @@quae mihi supremum tempus in Vrbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, @@labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar @@finibus extremae iusserat Ausoniae. nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: @@torpuerant longa pectora nostra mora. non mihi servorum, comitis non cura legendi, @@non aptae profugo vestis opisve fuit. non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus @@vivit et est vitae nescius ipse suae. ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, @@et tandem sensus convaluere mei, adloquor extremum maestos abiturus amicos, @@qui modo de multis unus et alter erant. uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, @@imbre per indignas usque cadente genas. nata procul Libycis aberat diversa sub oris, @@nec poterat fati certior esse mei. quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, @@formaque non taciti funeris intus erat. femina virque meo, pueri quoque funere maerent, @@inque domo lacrimas angulus omnis habet. si licet exemplis in parvo grandibus uti, @1 @@haec facies Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque @@Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, @@quae nostro frustra iuncta fuere Lari, 'numina vicinis habitantia sedibus', inquam, @@'iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos Vrbs habet alta Quirini, @@este salutati tempus in omne mihi, et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, @@attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, @@dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor: @@placato possum non miser esse deo.' hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, @@singultu medios impediente sonos. illa etiam ante Lares passis adstrata capillis @@contigit extinctos ore tremente focos, multaque in aversos effudit verba Penates @@pro deplorato non valitura viro. iamque morae spatium nox praecipitata negabat, @@versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. quid facerem? blando patriae retinebar amore, @@ultima sed iussae nox erat illa fugae. a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges? @@vel quo festinas ire, vel unde, vide.' a! quotiens certam me sum mentitus habere @@horam, propositae quae foret apta viae. ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse @@indulgens animo pes mihi tardus erat. saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, @@et quasi discedens oscula summa dedi. saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, @@respiciens oculis pignora cara meis. denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam, @@'Roma relinquenda est, utraque iusta mora. uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, @@et domus et fidae dulcia membra domus, quosque ego dilexi fraterno more sodales, @@o mihi Thesea pectora iuncta fide! @1 dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit @@amplius; in lucro est quae datur hora mihi.' nec mora sermonis verba inperfecta relinquo, @@complectens animo proxima quaeque meo. dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, @@stella gravis nobis, Lucifer ortus erat. dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, @@et pars abrumpi corpore visa suo est. [sic doluit Mettus tum cum in contraria versos @@ultores habuit proditionis equos.] tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, @@et feriunt maestae pectora nuda manus. tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens @@miscuit haec lacrimis tristia verba suis: 'non potes avelli: simul ah! simul ibimus', inquit, @@'te sequar et coniunx exulis exul ero. et mihi facta via est, et me capit ultima tellus: @@accedam profugae sarcina parva rati. te iubet e patria discedere Caesaris ira, @@me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.' talia temptabat, sicut temptaverat ante, @@vixque dedit victas utilitate manus. egredior (sive illud erat sine funere ferri?) @@squalidus inmissis hirta per ora comis. illa dolore amens tenebris narratur obortis @@semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi @@crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, @@nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeve meumve @@vidisset structos corpus habere rogos, et voluisse mali moriendo ponere sensum, @@respectuque tamen non potuisse mei. vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt, @@vivat ut, auxilio sublevet usque suo. @1 @@@@{1IV}1 Tingitur Oceano custos Erymanthidos Vrsae, @@aequoreasque suo sidere turbat aquas. nos tamen Ionium non nostra findimus aequor @@sponte, sed audaces cogimur esse metu. me miserum! quantis nigrescunt aequora ventis, @@erutaque ex imis fervet harena fretis! monte nec inferior prorae puppique recurvae @@insilit et pictos verberat unda deos. pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes, @@adgemit et nostris ipsa carina malis. navita confessus gelidum pallore timorem, @@iam sequitur victus, non regit arte ratem. utque parum validus non proficientia rector @@cervicis rigidae frena remittit equo, sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, @@aurigam video vela dedisse rati. quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, @@in loca iam nobis non adeunda ferar. nam procul Illyriis laeva de parte relictis @@interdicta mihi cernitur Italia. desinat in vetitas quaeso contendere terras, @@et mecum magno pareat aura deo. dum loquor et cupio pariter timeoque repelli, @@increpuit quantis viribus unda latus! parcite caerulei vos saltem numina ponti, @@infestumque mihi sit satis esse Iovem. vos animam saevae fessam subducite morti, @@si modo, qui periit, non periisse potest. @@@@{1V}1 O mihi post nullos umquam memorande sodales, @@et cui praecipue sors mea visa sua est, @1 attonitum qui me, memini, carissime, primus @@ausus es adloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium vivendi mite dedisti, @@cum foret in misero pectore mortis amor: scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, @@officium nec te fallit, amice, meum. haec mihi semper erunt imis infixa medullis, @@perpetuusque animae debitor huius ero: spiritus in vacuas prius hic evanidus auras @@ibit, et in tepido deseret ossa rogo, quam subeant animo meritorum oblivia nostro, @@et longa pietas excidat ista die. di tibi sint faciles, et opis nullius egentem @@fortunam praestent dissimilemque meae. si tamen haec navis vento ferretur amico, @@ignoraretur forsitan ista fides. Thesea Pirithous non tam sensisset amicum, @@si non infernas vivus adisset aquas. ut foret exemplum veri Phoceus amoris, @@fecerunt Furiae, tristis Oresta, tuae. si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes, @@Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret. scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, @@tempore sic duro est inspicienda fides. dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno, @@indelibatas cuncta sequuntur opes: at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, @@agminibus comitum qui modo cinctus erat. atque haec, exemplis quondam collecta priorum, @@nunc mihi sunt propriis cognita vera malis. vix duo tresve mihi de tot superestis amici: @@cetera Fortunae, non mea turba fuit. quo magis, o pauci, rebus succurrite lassis, @@et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes, @@hac offendatur ne pietate deus! saepe fidem adversis etiam laudavit in armis, @@inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat. causa mea est melior, qui non contraria fovi @@arma, sed hanc merui simplicitate fugam. @1 invigiles igitur nostris pro casibus, oro, @@deminui siqua numinis ira potest. scire meos casus siquis desiderat omnes, @@plus, quam quod fieri res sinit, ille petit. tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent @@parvaque quot siccus corpora pulvis habet; multaque credibili tulimus maiora ratamque, @@quamvis acciderint, non habitura fidem. pars etiam quaedam mecum moriatur oportet, @@meque velim possit dissimulante tegi. si vox infragilis, pectus mihi firmius aere, @@pluraque cum linguis pluribus ora forent, non tamen idcirco complecterer omnia verbis, @@materia vires exsuperante meas. pro duce Neritio docti mala nostra poetae @@scribite: Neritio nam mala plura tuli. ille brevi spatio multis erravit in annis @@inter Dulichias Iliacasque domos: nos freta sideribus totis distantia mensos @@detulit in Geticos Caesaris ira sinus. ille habuit fidamque manum sociosque fideles: @@me profugum comites deseruere mei. ille suam laetus patriam victorque petebat: @@a patria fugi victus et exul ego. nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Sameve, @@poena quibus non est grandis abesse locis, sed quae de septem totum circumspicit orbem @@montibus, imperii Roma deumque locus. illi corpus erat durum patiensque laborum: @@invalidae vires ingenuaeque mihi. ille erat adsidue saevis agitatus in armis: @@adsuetus studiis mollibus ipse fui. me deus oppressit, nullo mala nostra levante: @@bellatrix illi diva ferebat opem. cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis, @@illum Neptuni, me Iovis ira premit. adde, quod illius pars maxima ficta laborum: @@ponitur in nostris fabula nulla malis. denique quaesitos tetigit tamen ille Penates, @@quaeque diu petiit, contigit arva tamen: at mihi perpetuo patria tellure carendum est, @@ni fuerit laesi mollior ira dei. @1 @@@@{1VI}1 Nec tantum Clario Lyde dilecta poetae, @@nec tantum Coo Bittis amata suo est, pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, @@digna minus misero, non meliore viro. te mea supposita veluti trabe fulta ruina est: @@siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, @@naufragii tabulas qui petiere mei. utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris @@incustoditum captat ovile lupus, aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod @@sub nulla positum cernere possit humo, sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis, @@in bona venturus, si paterere, fuit. hunc tua per fortis virtus summovit amicos, @@nulla quibus reddi gratia digna potest. ergo quam misero, tam vero teste probaris, @@hic aliquod pondus si modo testis habet. nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor, @@aut comes extincto Laodamia viro. tu si Maeonium vatem sortita fuisses, @@Penelopes esset fama secunda tuae: prima locum sanctas heroidas inter haberes, @@prima bonis animi conspicerere tui. sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro, @@cumque nova mores sunt tibi luce dati, femina seu princeps omnes tibi culta per annos @@te docet exemplum coniugis esse bonae, adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, @@grandia si parvis adsimilare licet. ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, @@nostraque sunt meritis ora minora tuis! siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris, @@exstinctum longis excidit omne malis! quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, @@carminibus vives tempus in omne meis. @1 @@@@{1VII}1 Siquis habes nostri similes in imagine vultus, @@deme meis hederas, Bacchica serta, comis. ista decent laetos felicia signa poetas: @@temporibus non est apta corona meis. hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, @@in digito qui me fersque refersque tuo, effigiemque meam fulvo complexus in auro @@cara relegati, quae potes, ora vides. quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan @@'quam procul a nobis Naso sodalis abest!' grata tua est pietas, sed carmina maior imago @@sunt mea, quae mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, @@infelix domini quod fuga rupit opus. haec ego discedens, sicut bene multa meorum, @@ipse mea posui maestus in igne manu. utque cremasse suum fertur sub stipite natum @@Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos @@imposui rapidis viscera nostra rogis: vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, @@vel quod adhuc crescens et rude carmen erat. quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant_ @@pluribus exemplis scripta fuisse reor_ nunc precor ut vivant et non ignava legentum @@otia delectent admoneantque mei. nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, @@nesciet his summam siquis abesse manum. ablatum mediis opus est incudibus illud, @@defuit et coeptis ultima lima meis. et veniam pro laude peto, laudatus abunde, @@non fastiditus si tibi, lector, ero. hos quoque sex versus, in prima fronte libelli @@si praeponendos esse putabis, habe: 'orba parente suo quicumque volumina tangis, @@his saltem vestra detur in Vrbe locus. @1 quoque magis faveas, non haec sunt edita ab ipso, @@sed quasi de domini funere rapta sui. quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, @@emendaturus, si licuisset, erat.' @@@@{1VIII}1 In caput alta suum labentur ab aequore retro @@flumina, conversis Solque recurret equis: terra feret stellas, caelum findetur aratro, @@unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, @@parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, @@et nihil est, de quo non sit habenda fides. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, @@laturum misero quem mihi rebar opem. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, @@adflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres nec solarere iacentem, @@dure, neque exequias prosequerere meas? illud amicitiae sanctum et venerabile nomen @@re tibi pro vili sub pedibusque iacet? quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem @@visere et adloquii parte levare tui, inque meos si non lacrimam demittere casus, @@pauca tamen ficto verba dolore loqui, idque quod ignoti, 'factum male' dicere saltem, @@et vocem populi publicaque ora sequi, denique lugubres vultus numquamque videndos @@cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo @@accipere et parili reddere voce 'vale'? at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, @@et lacrimas animi signa dedere sui. quid, nisi convictu causisque valentibus essem @1 @@temporis et longi iunctus amore tibi? quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, @@tot nossem lusus seriaque ipse tua? [quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, @@adscitus totiens in genus omne loci?] cunctane in aerios abierunt irrita ventos? @@cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis? non ego te genitum placida reor Vrbe Quirini, @@urbe, meo quae iam non adeunda pedi, sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri, @@inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis: et tua sunt silicis circum praecordia venae, @@et rigidum ferri semina pectus habet, quaeque tibi quondam tenero ducenda palato @@plena dedit nutrix ubera, tigris erat: aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, @@duritiaeque mihi non agerere reus. sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, @@ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor huius, et illo @@officium laudem, quo queror, ore tuum. @@@@{1IX}1 Detur inoffenso vitae tibi tangere metam, @@qui legis hoc nobis non inimicus opus. atque utinam pro te possint mea vota valere, @@quae pro me duros non tetigere deos! donec eris sospes, multos numerabis amicos: @@tempora si fuerint nubila, solus eris. aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae, @@accipiat nullas sordida turris aves. horrea formicae tendunt ad inania numquam: @@nullus ad amissas ibit amicus opes. utque comes radios per solis euntibus umbra est, @@(cum latet hic pressus nubibus, illa fugit) @1 mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus: @@quae simul inducta nube teguntur, abit. haec precor ut semper possint tibi falsa videri: @@sunt tamen eventu vera fatenda meo. dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat @@nota quidem, sed non ambitiosa domus. at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, @@cautaque communi terga dedere fugae. saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum @@ignibus adflari proxima quaeque solent. sed tamen in duris remanentem rebus amicum @@quamlibet inviso Caesar in hoste probat, nec solet irasci_neque enim moderatior alter_ @@cum quis in adversis, siquid amavit, amat. de comite Argolici postquam cognovit Orestae, @@narratur Pyladen ipse probasse Thoas. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille, @@laudari solita est Hectoris ore fides. quod pius ad manes Theseus comes iret amico, @@Tartareum dicunt condoluisse deum. Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata @@credibile est lacrimis immaduisse genas. est etiam in miseris pietas, et in hoste probatur. @@ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent! is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, @@debeat ut lacrimis nullus adesse modus; at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, @@pectora processu facta serena tuo. hoc ego venturum iam tum, carissime, vidi, @@ferret adhuc istam cum minor aura ratem. sive aliquod morum seu vitae labe carentis @@est pretium, nemo pluris emendus erat, sive per ingenuas aliquis caput extulit artes, @@quaelibet eloquio fit bona causa tuo. his ego commotus dixi tibi protinus ipsi @@'scaena manet dotes grandis, amice, tuas.' haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, @1 @@linguave servatae pennave dixit avis: augurium ratio est et coniectura futuri: @@hac divinavi notitiamque tuli. quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique @@gratulor, ingenium non latuisse tuum. at nostrum tenebris utinam latuisset in imis! @@expediit studio lumen abesse meo. utque tibi prosunt artes, facunde, severae, @@dissimiles illis sic nocuere mihi. vita tamen tibi nota mea est, scis artibus illis @@auctoris mores abstinuisse sui; scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos, @@ut non laudandos, sic tamen esse iocos. ergo ut defendi nullo mea posse colore, @@sic excusari crimina posse puto. qua potes, excusa, nec amici desere causam: @@qua bene coepisti, sic bene semper eas. @@@@{1X}1 Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, @@navis et a picta casside nomen habet. sive opus est velis, minimam bene currit ad auram, @@sive opus est remo, remige carpit iter. nec comites volucri contenta est vincere cursu, @@occupat egressas quamlibet ante rates, et pariter fluctus ferit atque silentia longe @@aequora, nec saevis victa fatiscit aquis. illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, @@fida manet trepidae duxque comesque fugae, perque tot eventus et iniquis concita ventis @@aequora Palladio numine tuta fuit. nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, @@quasque petit, Getici litoris intret aquas. @1 quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, @@et longum tenui limite fecit iter, fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe @@venimus ad portus, Imbria terra, tuos. inde, levi vento Zerynthia litora nacta, @@Threi+ciam tetigit fessa carina Samon. saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti: @@hac dominum tenus est illa secuta suum. nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos: @@Hellespontiacas illa relegit aquas, Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, @@et te, ruricola, Lampsace tuta, deo, quodque per angustas vectae male virginis undas @@Seston Abydena separat urbe fretum, inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, @@Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus, quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces: @@hic locus est gemini ianua vasta maris. haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris @@transeat instabilis strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem @@alta sub Anchiali moenia tendat iter. inde Mesembriacos portus et Odeson et arces @@praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos @@sedibus his profugos constituisse Larem. a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, @@offensi quo me detulit ira dei. haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae: @@non facit ad nostras hostia maior opes. vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, @@mite, precor, duplici numen adeste viae! altera namque parat Symplegadas ire per artas, @@scindere Bistonias altera puppis aquas. vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus, @@illa suos habeat, nec minus illa suos. @1 @@@@{1XI}1 Littera quaecumque est toto tibi lecta libello, @@est mihi sollicitae tempore facta viae. aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri, @@scribentem mediis Hadria vidit aquis; aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, @@alteraque est nostrae sumpta carina fugae, quod facerem versus inter fera murmura ponti, @@Cycladas Aegaeas obstipuisse puto. ipse ego nunc miror tantis animique marisque @@fluctibus ingenium non cecidisse meum. seu stupor huic studio sive est insania nomen, @@omnis ab hac cura cura levata mea est. saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, @@saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae, @@aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi @@carmina ducebam qualiacumque manu. nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, @@inque modum cumuli concava surgit aqua. ipse gubernator tollens ad sidera palmas @@exposcit votis, inmemor artis, opem. quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, @@quam dubia timeo mente timensque precor. attigero portum, portu terrebor ab ipso: @@plus habet infesta terra timoris aqua; nam simul insidiis hominum pelagique laboro, @@et faciunt geminos ensis et unda metus. ille meo vereor ne speret sanguine praedam, @@haec titulum nostrae mortis habere velit. barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, @@quam cruor et caedes bellaque semper habent, cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, @@pectora sunt ipso turbidiora mari. @1 quo magis his debes ignoscere, candide lector, @@si spe sunt, ut sunt, inferiora tua. non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, @@nec, consuete, meum, lectule, corpus habes. iactor in indomito brumali luce profundo @@ipsaque caeruleis charta feritur aquis. improba pugnat hiems indignaturque quod ausim @@scribere se rigidas incutiente minas. vincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso, @@ipse modum statuam carminis, illa sui. @@@@{1LIBER SECUNDUS}1 @@@@{1I}1 Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, @@ingenio perii qui miser ipse meo? cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas? @@an semel est poenam commeruisse parum? carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet @@omine non fausto femina virque meo; carmina fecerunt, ut me moresque notaret @@iam pridem emissa Caesar ab Arte mea. deme mihi studium, vitae quoque crimina demes; @@acceptum refero versibus esse nocens. hoc pretium curae vigilatorumque laborum @@cepimus: ingenio est poena reperta meo. si saperem, doctas odissem iure sorores, @@numina cultori perniciosa suo. at nunc_tanta meo comes est insania morbo_ @@saxa malum refero rursus ad icta pedem: scilicet et victus repetit gladiator harenam, @@et redit in tumidas naufraga puppis aquas. forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, @@sic mihi res eadem vulnus opemque ferat, Musaque, quam movit, motam quoque leniat iram; @@exorant magnos carmina saepe deos. ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque @@carmina turrigerae dicere iussit Opi; iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos @@fecit, quos aetas aspicit una semel. his precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar, @@fiat ab ingenio mollior ira meo. illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo_ @@non adeo nostro fugit ab ore pudor_ sed nisi peccassem, quid tu concedere posses? @@materiam veniae sors tibi nostra dedit. @1 si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat @@Iuppiter, exiguo tempore inermis erit; nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, @@purum discussis ae+ra reddit aquis. iure igitur genitorque deum rectorque vocatur, @@iure capax mundus nil Iove maius habet. tu quoque, cum patriae rector dicare paterque, @@utere more dei nomen habentis idem. idque facis, nec te quisquam moderatius umquam @@imperii potuit frena tenere sui. tu veniam parti superatae saepe dedisti, @@non concessurus quam tibi victor erat. divitiis etiam multos et honoribus auctos @@vidi, qui tulerant in caput arma tuum; quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram, @@parsque simul templis utraque dona tulit; utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem, @@sic victum cur se gaudeat, hostis habet. causa mea est melior, qui nec contraria dicor @@arma nec hostiles esse secutus opes. per mare, per terram, per tertia numina iuro, @@per te praesentem conspicuumque deum, hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, @@qua sola potui, mente fuisse tuum. optavi, peteres caelestia sidera tarde, @@parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus @@ipse quoque adiuvi publica vota meis. quid referam libros, illos quoque, crimina nostra, @@mille locis plenos nominis esse tui? inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur, @@in non credendos corpora versa modos: invenies vestri praeconia nominis illic, @@invenies animi pignora certa mei. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo, @@ut maior fiat, crescere possit, habet. fama Iovi superest: tamen hunc sua facta referri @@et se materiam carminis esse iuvat, cumque Gigantei memorantur proelia belli, @@credibile est laetum laudibus esse suis. te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque @@ingenio laudes uberiore canunt: @1 sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, @@sic capitur minimo turis honore deus. ah! ferus et nobis nimium crudeliter hostis, @@delicias legit qui tibi cumque meas, carmina de nostris cum te venerantia libris @@iudicio possint candidiore legi! esse sed irato quis te mihi posset amicus? @@vix tunc ipse mihi non inimicus eram. cum coepit quassata domus subsidere, partes @@in proclinatas omne recumbit onus, [cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, @@ipsa suo quondam pondere tracta ruunt.] ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque @@debuit, est vultus turba secuta tuos. at, memini, vitamque meam moresque probabas @@illo, quem dederas, praetereuntis equo. quod si non prodest et honesti gratia nulla @@redditur, at nullum crimen adeptus eram. nec male commissa est nobis fortuna reorum @@lisque decem deciens inspicienda viris. res quoque privatas statui sine crimine iudex, @@deque mea fassa est pars quoque victa fide. me miserum! potui, si non extrema nocerent, @@iudicio tutus non semel esse tuo. ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit @@incolumem totiens una procella ratem. nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes @@pressere hoc fluctus oceanusque caput. cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci? @@cur imprudenti cognita culpa mihi? inscius Actaeon vidit sine veste Dianam: @@praeda fuit canibus non minus ille suis. scilicet in superis etiam fortuna luenda est, @@nec veniam laeso numine casus habet. illa nostra die, qua me malus abstulit error, @@parva quidem periit, sed sine labe domus: @1 sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo @@clara nec ullius nobilitate minor, et neque divitiis nec paupertate notanda, @@unde fit in neutrum conspiciendus eques. sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, @@ingenio certe non latet illa meo; quo videar quamvis nimium iuveniliter usus, @@grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet @@non fastiditis adnumerare viris. corruit haec igitur Musis accepta sub uno, @@sed non exiguo crimine lapsa domus: atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi @@ematuruerit Caesaris ira, queat, cuius in eventu poenae clementia tanta est, @@venerit ut nostro lenior illa metu. vita data est, citraque necem tua constitit ira, @@o princeps parce viribus use tuis! insuper accedunt, te non adimente, paternae, @@tamquam vita parum muneris esset, opes. nec mea decreto damnasti facta senatus, @@nec mea selecto iudice iussa fuga est. tristibus invectus verbis_ita principe dignum_ @@ultus es offensas, ut decet, ipse tuas. adde quod edictum, quamvis immite minaxque, @@attamen in poenae nomine lene fuit: quippe relegatus, non exul, dicor in illo, @@parcaque fortunae sunt ibi verba meae. nulla quidem sano gravior mentisque potenti @@poena est, quam tanto displicuisse viro; sed solet interdum fieri placabile numen: @@nube solet pulsa candidus ire dies. vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, @@quae fuerat saevo fulmine tacta Iovis. ipse licet sperare vetes, sperabimus usque; @@hoc unum fieri te prohibente potest. spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps, @@spes mihi, respicio cum mea facta, cadit. @1 ac veluti ventis agitantibus aequora non est @@aequalis rabies continuusque furor, sed modo subsidunt intermissique silescunt, @@vimque putes illos deposuisse suam: sic abeunt redeuntque mei variantque timores, @@et spem placandi dantque negantque tui. per superos igitur, qui dent tibi longa dabuntque @@tempora, Romanum si modo nomen amant, per patriam, quae te tuta et secura parente est, @@cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,_ sic tibi, quem semper factis animoque mereris, @@reddatur gratae debitus Vrbis amor; Livia sic tecum sociales compleat annos, @@quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit, quae si non esset, caelebs te vita deceret, @@nullaque, cui posses esse maritus, erat; sospite sic te sit natus quoque sospes, et olim @@imperium regat hoc cum seniore senex; ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes, @@per tua perque sui facta parentis eant; sic adsueta tuis semper Victoria castris @@nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, @@ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, @@auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens dum respicis Vrbem, @@dimidio procul es saevaque bella geris; hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, @@inque coronatis fulgeat altus equis,_ parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, @@heu nimium misero cognita tela mihi! parce, pater patriae, nec nominis immemor huius @@olim placandi spem mihi tolle tui! non precor ut redeam, quamvis maiora petitis @@credibile est magnos saepe dedisse deos; mitius exilium si das propiusque roganti, @@pars erit ex poena magna levata mea. @1 ultima perpetior medios eiectus in hostes, @@nec quisquam patria longius exul abest. solus ad egressus missus septemplicis Histri @@Parrhasiae gelido virginis axe premor; Ciziges et Colchi Matereaque turba Getaeque @@Danuvii mediis vix prohibentur aquis; cumque alii causa tibi sint graviore fugati, @@ulterior nulli, quam mihi, terra data est. longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, @@et maris adstricto quae coit unda gelu. hactenus Euxini pars est Romana sinistri: @@proxima Bastarnae Sauromataeque tenent. haec est Ausonio sub iure novissima vixque @@haeret in imperii margine terra tui, unde precor supplex ut nos in tuta releges, @@ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, neu timeam gentes, quas non bene summovet Hister, @@neve tuus possim civis ab hoste capi. fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum @@Caesaribus salvis barbara vincla pati. perdiderint cum me duo crimina, carmen et error, @@alterius facti culpa silenda mihi: nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Caesar, @@quem nimio plus est indoluisse semel. altera pars superest, qua turpi carmine lecto @@arguor obsceni doctor adulterii. fas ergo est aliqua caelestia pectora falli? @@et sunt notitia multa minora tua; utque deos caelumque simul sublime tuenti @@non vacat exiguis rebus adesse Iovi, de te pendentem sic dum circumspicis orbem, @@effugiunt curas inferiora tuas. scilicet imperii princeps statione relicta @@imparibus legeres carmina facta modis? non ea te moles Romani nominis urget, @@inque tuis umeris tam leve fertur onus, lusibus ut possis advertere numen ineptis, @@excutiasque oculis otia nostra tuis. nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, @1 @@Raetica nunc praebent Thraciaque arma metum, nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus @@Parthus eques timida captaque signa manu, nunc te prole tua iuvenem Germania sentit, @@bellaque pro magno Caesare Caesar obit; denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam, @@corpore pars nulla est, quae labet, imperii. Vrbs quoque te et legum lassat tutela tuarum @@et morum, similes quos cupis esse tuis, nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas, @@bellaque cum vitiis inrequieta geris. mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum @@te numquam nostros evoluisse iocos? at si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset, @@nullum legisses crimen in Arte mea. illa quidem fateor frontis non esse severae @@scripta, nec a tanto principe digna legi: non tamen idcirco legum contraria iussis @@sunt ea Romanas erudiuntque nurus. neve, quibus scribam, possis dubitare, libellus @@quattuor hos versus e tribus unus habet: 'este procul, vittae tenues, insigne pudoris, @@quaeque tegis medios instita longa pedes! nil nisi legitimum concessaque furta canemus, @@inque meo nullum carmine crimen erit.' ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, @@quas stola contingi vittaque sumpta vetat? 'at matrona potest alienis artibus uti, @@quoque trahat, quamvis non doceatur, habet.' nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni @@ad delinquendum doctior esse potest. quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri, @@ad vitium mores instruet inde suos. sumpserit Annales_nihil est hirsutius illis_ @@facta sit unde parens Ilia, nempe leget. sumpserit 'Aeneadum genetrix' ubi prima, requiret, @@Aeneadum genetrix unde sit alma Venus. persequar inferius, modo si licet ordine ferri, @@posse nocere animis carminis omne genus. @1 non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: @@nil prodest, quod non laedere possit idem. igne quid utilius? siquis tamen urere tecta @@comparat, audaces instruit igne manus. eripit interdum, modo dat medicina salutem, @@quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens. et latro et cautus praecingitur ense viator; @@ille sed insidias, hic sibi portat opem. discitur innocuas ut agat facundia causas; @@protegit haec sontes, immeritosque premit. sic igitur carmen, recta si mente legatur, @@constabit nulli posse nocere meum. 'at quaedam vitio' quicumque hoc concipit, errat, @@et nimium scriptis arrogat ille meis. ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent @@nequitiae: tolli tota theatra iube! peccandi causam multis quam saepe dederunt, @@Martia cum durum sternit harena solum! tollatur Circus! non tuta licentia Circi est: @@hic sedet ignoto iuncta puella viro. cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem @@conveniat, quare porticus ulla patet? quis locus est templis augustior? haec quoque vitet, @@in culpam siqua est ingeniosa suam. cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede @@quam multas matres fecerit ille deus. proxima adoranti Iunonia templa, subibit @@paelicibus multis hanc doluisse deam. Pallade conspecta, natum de crimine virgo @@sustulerit quare, quaeret, Ericthonium. venerit in magni templum, tua munera, Martis, @@stat Venus Vltori iuncta, vir ante fores. Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret, @@egerit Ionio Bosphorioque mari. in Venere Anchises, in Luna Latmius heros, @@in Cerere Iasion, qui referatur, erit. omnia perversas possunt corrumpere mentes; @@stant tamen illa suis omnia tuta locis. @1 quaecumque inrupit, qua non sinit ire sacerdos, @@protinus huic dempti criminis ipsa rea est. et procul a scripta solis meretricibus Arte @@summovet ingenuas pagina prima manus. nec tamen est facinus versus evolvere mollis; @@multa licet castae non facienda legant. saepe supercilii nudas matrona severi @@et Veneris stantis ad genus omne videt. corpora Vestales oculi meretricia cernunt, @@nec domino poenae res ea causa fuit. at cur in nostra nimia est lascivia Musa, @@curve meus cuiquam suadet amare liber? nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: @@paenitet ingenii iudiciique mei. cur non Argolicis potius quae concidit armis @@vexata est iterum carmine Troia meo? cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum, @@et septem portas sub duce quamque suo? nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, @@et pius est patriae facta referre labor. denique cum meritis impleveris omnia, Caesar, @@pars mihi de multis una canenda fuit, utque trahunt oculos radiantia lumina solis, @@traxissent animum sic tua facta meum. arguor inmerito: tenuis mihi campus aratur; @@illud erat magnae fertilitatis opus. non ideo debet pelago se credere, siqua @@audet in exiguo ludere cumba lacu. forsan_et hoc dubitem_numeris levioribus aptus @@sim satis, in parvos sufficiamque modos: at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantas @@dicere, conantem debilitabit onus. divitis ingenii est immania Caesaris acta @@condere, materia ne superetur opus. et tamen ausus eram; sed detrectare videbar, @@quodque nefas, damno viribus esse tuis. ad leve rursus opus, iuvenilia carmina, veni, @@et falso movi pectus amore meum. non equidem vellem, sed me mea fata trahebant, @@inque meas poenas ingeniosus eram. ei mihi quo didici? cur me docuere parentes @@litteraque est oculos ulla morata meos? @1 haec tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes, @@quas ratus es vetitos sollicitare toros. sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, @@quodque parum novit, nemo docere potest. sic ego delicias et mollia carmina feci, @@strinxerit ut nomen fabula nulla meum. nec quisquam est adeo media de plebe maritus, @@ut dubius vitio sit pater ille meo. crede mihi, distant mores a carmine nostri_ @@vita verecunda est, Musa iocosa mea_ magnaque pars mendax operum est et ficta meorum: @@plus sibi permisit compositore suo. nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas @@plurima mulcendis auribus apta feret. Accius esset atrox, conviva Terentius esset, @@essent pugnaces qui fera bella canunt. denique composui teneros non solus amores: @@composito poenas solus amore dedi. quid, nisi cum multo Venerem confundere vino @@praecepit lyrici Tei+a Musa senis? Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? @@tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit. nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti @@delicias versu fassus es ipse tuas. fabula iucundi nulla est sine amore Menandri, @@et solet hic pueris virginibusque legi. Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua @@inter amatorem pugna virumque fuit? quid prius est illi flamma Briseidos, utque @@fecerit iratos rapta puella duces? aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem, @@dum vir abest, multis una petita viris? quis nisi Maeonides Venerem Martemque ligatos @@narrat, in obsceno corpora prensa toro? unde nisi indicio magni sciremus Homeri @@hospitis igne duas incaluisse deas? omne genus scripti gravitate tragoedia vincit: @@haec quoque materiam semper amoris habet. numquid in Hippolyto nisi caeca est flamma novercae? @@nobilis est Canace fratris amore sui. @1 quid? non Tantalides, agitante Cupidine currus, @@Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis? tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, @@concitus a laeso fecit amore dolor. fecit amor subitas volucres cum paelice regem, @@quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn. si non Ae+ropen frater sceleratus amasset, @@aversos Solis non legeremus equos. impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos, @@ni patrium crinem desecuisset amor. qui legis Electran et egentem mentis Oresten, @@Aegisthi crimen Tyndaridosque legis. nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae, @@quem leto fallax hospita paene dedit? quid loquar Hermionen, quid te, Schoenei+a virgo, @@teque, Mycenaeo Phoebas amata duci? quid Danae+n Danae+sque nurum matremque Lyaei @@Haemonaque et noctes cui coiere duae? quid Peliae generum, quid Thesea, quique Pelasgum @@Iliacam tetigit de rate primus humum? huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, @@huc accedat Hylas Iliacusque puer. tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, @@vixque meus capiet nomina nuda liber. est et in obscenos commixta tragoedia risus, @@multaque praeteriti verba pudoris habet; nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, @@infregisse suis fortia facta modis. iunxit Aristides Milesia crimina secum, @@pulsus Aristides nec tamen urbe sua est. nec qui descripsit corrumpi semina matrum, @@Eubius, impurae conditor historiae, nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, @@nec quae concubitus non tacuere suos. suntque ea doctorum monumentis mixta virorum, @@muneribusque ducum publica facta patent. @1 neve peregrinis tantum defendar ab armis, @@et Romanus habet multa iocosa liber. utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore_ @@Ennius ingenio maximus, arte rudis_ explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, @@casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo @@femina, cui falsum Lesbia nomen erat; nec contentus ea, multos vulgavit amores, @@in quibus ipse suum fassus adulterium est. par fuit exigui similisque licentia Calvi, @@detexit variis qui sua furta modis. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos @@rebus adest nomen nominibusque pudor? Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, @@et leve Cornifici parque Catonis opus, et quorum libris modo dissimulata Perillae @@nomine, nunc legitur, dicta, Metelle, tuo, is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas, @@non potuit Veneris furta tacere suae. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi @@carmina. quis dubitet nomina tanta sequi? vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi @@historiae turpis inseruisse iocos. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, @@sed linguam nimio non tenuisse mero. credere iuranti durum putat esse Tibullus, @@sic etiam de se quod neget illa viro. fallere custodes idem docuisse fatetur, @@seque sua miserum nunc ait arte premi. saepe, velut gemmam dominae signumve probaret, @@per causam meminit se tetigisse manum; utque refert, digitis saepe est nutuque locutus, @@et tacitam mensae duxit in orbe notam; et quibus e sucis abeat de corpore livor, @@impresso fieri qui solet ore, docet: denique ab incauto nimium petit ille marito, @@se quoque uti servet, peccet ut illa minus. scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas @@cur totiens clausas excreet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque @@qua nuptae possint fallere ab arte viros. non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus @@et placet, et iam te principe notus erat. @1 invenies eadem blandi praecepta Properti: @@destrictus minima nec tamen ille nota est. his ego successi, quoniam praestantia candor @@nomina vivorum dissimulare iubet. non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, @@naufraga servatis omnibus una foret. sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes_ @@hoc est ad nostros non leve crimen avos_, quid valeant tali, quo possis plurima iactu @@figere, damnosos effugiasque canes; tessera quos habeat numeros, distante vocato @@mittere quo deceat, quo dare missa modo; discolor ut recto grassetur limite miles, @@cum medius gemino calculus hoste perit, ut dare bella sequens sciat et revocare priorem, @@nec tuto fugiens incomitatus eat; parva sit ut ternis instructa tabella lapillis, @@in qua vicisse est continuasse suos; quique alii lusus_neque enim nunc persequar omnes_ @@perdere, rem caram, tempora nostra solent. ecce canit formas alius iactusque pilarum, @@hic artem nandi praecipit, ille trochi. composita est aliis fucandi cura coloris; @@hic epulis leges hospitioque dedit; alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, @@quaeque, docet, liquido testa sit apta mero. talia luduntur fumoso mense Decembri, @@quae damno nulli composuisse fuit. his ego deceptus non tristia carmina feci, @@sed tristis nostros poena secuta iocos. denique nec video tot de scribentibus unum, @@quem sua perdiderit Musa; repertus ego. quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, @@qui semper vetiti crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, @@verbaque dat stulto callida nupta viro? nubilis hoc virgo matronaque virque puerque @1 @@spectat, et ex magna parte senatus adest. nec satis incestis temerari vocibus aures; @@adsuescunt oculi multa pudenda pati: cumque fefellit amans aliqua novitate maritum, @@plauditur et magno palma favore datur; quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae, @@tantaque non parvo crimina praetor emit. inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum: @@empta tibi magno talia multa leges. haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti_ @@maiestas adeo comis ubique tua est_ luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, @@scaenica vidisti lentus adulteria. scribere si fas est imitantes turpia mimos, @@materiae minor est debita poena meae. an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum, @@quodque licet, mimis scaena licere dedit? et mea sunt populo saltata poemata saepe, @@saepe oculos etiam detinuere tuos. scilicet in domibus vestris ut prisca virorum @@artificis fulgent corpora picta manu, sic quae concubitus varios Venerisque figuras @@exprimat, est aliquo parva tabella loco. utque sedet vultu fassus Telamonius iram, @@inque oculis facinus barbara mater habet, sic madidos siccat digitis Venus uda capillos, @@et modo maternis tecta videtur aquis. bella sonant alii telis instructa cruentis, @@parsque tui generis, pars tua facta canunt. invida me spatio natura coercuit arto, @@ingenio vires exiguasque dedit. et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor @@contulit in Tyrios arma virumque toros, nec legitur pars ulla magis de corpore toto, @@quam non legitimo foedere iunctus amor. Phyllidis hic idem teneraeque Amaryllidis ignes @@bucolicis iuvenis luserat ante modis. nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto: @@supplicium patitur non nova culpa novum; carminaque edideram, cum te delicta notantem @@praeterii totiens rite citatus eques. @1 ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi @@scripta parum prudens, nunc nocuere seni. sera redundavit veteris vindicta libelli, @@distat et a meriti tempore poena sui. ne tamen omne meum credas opus esse remissum, @@saepe dedi nostrae grandia vela rati. sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos, @@cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar, @@et tibi sacratum sors mea rupit opus; et dedimus tragicis sceptrum regale tyrannis, @@quaeque gravis debet verba cothurnus habet; dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis @@defuit, in facies corpora versa novas. atque utinam revoces animum paulisper ab ira, @@et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi, pauca, quibus prima surgens ab origine mundi @@in tua deduxi tempora, Caesar, opus! aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, @@quoque favore animi teque tuosque canam. non ego mordaci destrinxi carmine quemquam, @@nec meus ullius crimina versus habet. candidus a salibus suffusis felle refugi: @@nulla venenato littera tincta ioco est. inter tot populi, tot scriptis, milia nostri, @@quem mea Calliope laeserit, unus ego. non igitur nostris ullum gaudere Quiritem @@auguror, at multos indoluisse malis; nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti @@gratia candori si qua relata meo est. his, precor, atque aliis possint tua numina flecti, @@o pater, o patriae cura salusque tuae! non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim, @@cum longo poenae tempore victus eris: tutius exilium pauloque quietius oro, @@ut par delicto sit mea poena suo. @1 @@@@{1LIBER TERTIUS}1 @@@@{1I}1 'Missus in hanc venio timide liber exulis Vrbem: @@da placidam fesso, lector amice, manum; neve reformida, ne sim tibi forte pudori: @@nullus in hac charta versus amare docet. haec domini fortuna mei est, ut debeat illam @@infelix nullis dissimulare iocis. id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, @@heu nimium sero damnat et odit opus! inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, @@carmine temporibus conveniente suis. clauda quod alterno subsidunt carmina versu, @@vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, @@erubui domino cultior esse meo; littera suffusas quod habet maculosa lituras, @@laesit opus lacrimis ipse poeta suum. siqua videbuntur casu non dicta Latine, @@in qua scribebat, barbara terra fuit. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, @@quasque petam sedes hospes in Vrbe liber.' haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, @@qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter. 'di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, @@molliter in patria vivere posse tua. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique @@longinquo referam lassus ab orbe pedem.' paruit, et ducens 'haec sunt fora Caesaris', inquit, @@'haec est a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, @@haec fuit antiqui regia parva Numae.' inde petens dextram 'porta est' ait 'ista Palati, @@hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.' @1 singula dum miror, video fulgentibus armis @@conspicuos postes tectaque digna deo, et 'Iovis haec' dixi 'domus est?' quod ut esse putarem, @@augurium menti querna corona dabat. cuius ut accepi dominum, 'non fallimur', inquam, @@'et magni verum est hanc Iovis esse domum. cur tamen opposita velatur ianua lauro, @@cingit et augustas arbor opaca fores? num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, @@an quia Leucadio semper amata deo est? ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? @@quam tribuit terris, pacis an ista nota est? utque viret semper laurus nec fronde caduca @@carpitur, aeternum sic habet illa decus? causa superpositae scripto est testata coronae: @@servatos civis indicat huius ope. adice servatis unum, pater optime, civem, @@qui procul extremo pulsus in orbe iacet, in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, @@non facinus causam, sed suus error habet. me miserum! vereorque locum vereorque potentem, @@et quatitur trepido littera nostra metu. aspicis exsangui chartam pallere colore? @@aspicis alternos intremuisse pedes? quandocumque, precor, nostro placere parenti @@isdem et sub dominis aspiciare domus!' inde tenore pari gradibus sublimia celsis @@ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, @@Belides et stricto barbarus ense pater, quaeque viri docto veteres cepere novique @@pectore, lecturis inspicienda patent. quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, @@quos suus optaret non genuisse pater. quaerentem frustra custos me sedibus illis @@praepositus sancto iussit abire loco. altera templa peto, vicino iuncta theatro: @@haec quoque erant pedibus non adeunda meis. nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, @@atria Libertas tangere passa sua est. in genus auctoris miseri fortuna redundat, @@et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. @1 forsitan et nobis olim minus asper et illi @@evictus longo tempore Caesar erit. di, precor, atque adeo_neque enim mihi turba roganda est_ @@Caesar, ades voto, maxime dive, meo! interea, quoniam statio mihi publica clausa est, @@privato liceat delituisse loco. vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae @@sumite plebeiae carmina nostra manus. @@@@{1II}1 Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, @@quaeque Lycaonio terra sub axe iacet, nec vos, Pierides, nec stirps Letoi+a, vestro @@docta sacerdoti turba tulistis opem. nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, @@quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum @@ustus ab adsiduo frigore Pontus habet. quique fugax rerum securaque in otia natus, @@mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum @@perdere, diversae nec potuere viae; suffecitque malis animus; nam corpus ab illo @@accepit vires vixque ferenda tulit. dum tamen et terris dubius iactabar et undis, @@fallebat curas aegraque corda labor: ut via finita est et opus requievit eundi, @@et poenae tellus est mihi tacta meae, nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber @@lumine, de verna quam nive manat aqua. Roma domusque subit desideriumque locorum, @@quicquid et amissa restat in Vrbe mei. ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri @@ianua, sed nullo tempore aperta fuit? cur ego tot gladios fugi totiensque minata @1 @@obruit infelix nulla procella caput? di, quos experior nimium constanter iniquos, @@participes irae quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique @@interitus clausas esse vetate fores! @@@@{1III}1 Haec mea si casu miraris epistula quare @@alterius digitis scripta sit, aeger eram, aeger in extremis ignoti partibus orbis; @@incertusque meae paene salutis eram. quem mihi nunc animum dira regione iacenti @@inter Sauromatas esse Getasque putes? nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis, @@terraque nescio quo non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, @@nullus, Apollinea qui levet arte malum, non qui soletur, non qui labentia tarde @@tempora narrando fallat, amicus adest. lassus in extremis iaceo populisque locisque, @@et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest. omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx, @@et plus in nostro pectore parte tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam; @@nulla venit sine te nox mihi, nulla dies. quin etiam sic me dicunt aliena locutum, @@ut foret amenti nomen in ore tuum. sit iam deficiens suppressaque lingua palato, @@vix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, @@spesque tui nobis causa vigoris erit. ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic @@iucundum nostri nescia tempus agis? non agis, adfirmo: liquet hoc, carissima, nobis, @@tempus agi sine me non nisi triste tibi. si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, @@et mihi vivendi tam cito finis adest, @1 quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, @@ut saltem patria contumularer humo! vel poena in tempus mortis dilata fuisset, @@vel praecepisset mors properata fugam. integer hanc potui nuper bene reddere lucem; @@exul ut occiderem, nunc mihi vita data est. iam procul ignotis igitur moriemur in oris, @@et fient ipso tristia fata loco; nec mea consueto languescent corpora lecto, @@depositum nec me qui fleat, ullus erit; nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora @@accedent animae tempora parva meae; nec mandata dabo, nec cum clamore supremo @@labentes oculos condet amica manus; sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri @@indeploratum barbara terra teget! ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, @@et feries pavida pectora fida manu? ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, @@clamabis miseri nomen inane viri? parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: @@non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. cum patriam amisi, tunc me periisse putato: @@et prior et gravior mors fuit illa mihi. nunc, si forte potes_sed non potes, optima coniunx_ @@finitis gaude tot mihi morte malis. quod potes, extenua forti mala corde ferendo, @@ad quae iam pridem non rude pectus habes. atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, @@effugiatque avidos pars mihi nulla rogos! nam si morte carens vacua volat altus in aura @@spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, @@perque feros manes hospita semper erit. ossa tamen facito parva referantur in urna: @@sic ego non etiam mortuus exul ero (non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum @@supposuit tumulo rege vetante soror) atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, @1 @@inque suburbano condita pone solo; quosque legat versus oculo properante viator, @@grandibus in tumuli marmore caede notis: &7hic& %146 &7ego& %146 &7qvi& %146 &7iaceo& %146 &7tenerorvm& %146 &7lvsor& %146 &7amorvm& @@&7ingenio& %146 &7perii& %146 &7naso& %146 &7poeta& %146 &7meo &7at& %146 &7tibi& %146 &7qvi& %146 &7transis& %146 &7ne& %146 &7sit& %146 &7grave& %146 &7qvisqvis& %146 &7amasti& @@&7dicere& %146 &7nasonis& %146 &7molliter& %146 &7ossa& %146 &7cvbent& hoc satis in titulo est: etenim maiora libelli @@et diuturna magis sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamvis nocuere, daturos @@nomen et auctori tempora longa suo. tu tamen extincto feralia munera semper @@deque tuis lacrimis umida serta dato. quamvis in cinerem corpus mutaverit ignis, @@sentiet officium maesta favilla pium. scribere plura libet, sed vox mihi fessa loquendo @@dictandi vires siccaque lingua negat. accipe supremo dictum mihi forsitan ore, @@quod, tibi qui mittit, non habet ipse, 'vale'. @@@@{1IV}1 O mihi care quidem semper, sed tempore duro @@cognite, res postquam procubuere meae, usibus edocto si quicquam credis amico, @@vive tibi et longe nomina magna fuge. vive tibi, quantumque potes praelustria vita: @@saevum praelustri fulmen ab igne venit. nam quamquam soli possunt prodesse potentes, @@num prosit potius, siquis obesse potest? effugit hibernas demissa antemna procellas, @@lataque plus parvis vela timoris habent. aspicis ut summa cortex levis innatet unda, @@cum grave nexa simul retia mergat onus? haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, @@in qua debebam forsitan Vrbe forem. dum mecum vixi, dum me levis aura ferebat, @@haec mea per placidas cumba cucurrit aquas. qui cadit in plano_vix hoc tamen evenit ipsum_ @1 @@sic cadit, ut tacta surgere possit humo; at miser Elpenor tecto delapsus ab alto @@occurrit regi debilis umbra suo. qui fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas, @@Icarus immensas nomine signet aquas? nempe quod hic alte, demissius ille volabat; @@nam pennas ambo non habuere suas. crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra @@fortunam debet quisque manere suam. non foret Eumedes orbus, si filius eius @@stultus Achilleos non adamasset equos; nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, @@cepisset genitor si Phae+thonta Merops. tu quoque formida nimium sublimia semper, @@propositique, precor, contrahe vela tui. nam pede inoffenso spatium decurrere vitae @@dignus es et fato candidiore frui. quae pro te ut voveam, miti pietate mereris @@haesuraque mihi tempus in omne fide. vidi ego te tali vultu mea fata gementem, @@qualem credibile est ore fuisse meo. nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, @@tempore quas uno fidaque verba bibi. nunc quoque summotum studio defendis amico, @@et mala vix ulla parte levanda levas. vive sine invidia, mollesque inglorius annos @@exige, amicitias et tibi iunge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, @@nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet. @@@@{1IVb}1 Proxima sideribus tellus Erymanthidos Vrsae @@me tenet, adstricto terra perusta gelu. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes @@vixque satis noti nomina pauca loci. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus: @@heu quam vicina est ultima terra mihi! at longe patria est, longe carissima coniunx, @@quicquid et haec nobis post duo dulce fuit. @1 sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est @@corpore, sint animo cuncta videnda meo. ante oculos errant domus, Vrbsque et forma locorum, @@acceduntque suis singula facta locis. coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago; @@illa meos casus ingravat, illa levat: ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem @@inpositumque sibi firma tuetur onus. vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, @@dicere quos cupio nomine quemque suo. sed timor officium cautus compescit, et ipsos @@in nostro poni carmine nolle puto. ante volebatis, gratique erat instar honoris, @@versibus in nostris nomina vestra legi. quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque @@adloquar, et nulli causa timoris ero, nec meus indicio latitantes versus amicos @@protrahet; occulte siquis amabit, amet. scite tamen, quamvis longa regione remotus @@absim, vos animo semper adesse meo; et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, @@fidam proiecto neve negate manum. prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam @@contacti simili sorte rogetis idem. @@@@{1V}1 Vsus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam @@non aegre posses dissimulare, fuit, nec me complexus vinclis propioribus esses @@nave mea vento, forsan, eunte suo. ut cecidi cunctique metu fugere ruinae, @@versaque amicitiae terga dedere meae, ausus es igne Iovis percussum tangere corpus @@et deploratae limen adire domus: idque recens praestas nec longo cognitus usu, @@quod veterum misero vix duo tresve mihi. vidi ego confusos vultus visosque notavi, @@osque madens fletu pallidiusque meo, @1 et lacrimas cernens in singula verba cadentes @@ore meo lacrimas, auribus illa bibi; brachiaque accepi presso pendentia collo, @@et singultatis oscula mixta sonis. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens_ @@scis "carum" veri nominis esse loco_ multaque praeterea manifestaque signa favoris @@pectoribus teneo non abitura meis. di tibi posse tuos tribuant defendere semper, @@quos in materia prosperiore iuves. si tamen interea, quid in his ego perditus oris_ @@quod te credibile est quaerere_quaeris, agam: spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, @@tristia leniri numina posse dei. seu temere expecto, sive id contingere fas est, @@tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi est linguae facundia, confer in illud, @@ut doceas votum posse valere meum. quo quisque est maior, magis est placabilis irae, @@et faciles motus mens generosa capit. corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, @@pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi, @@et quaecumque minor nobilitate fera est. maius apud Troiam forti quid habemus Achille? @@Dardanii lacrimas non tulit ille senis. quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus @@Dareique docent funeris exequiae. neve hominum referam flexas ad mitius iras, @@Iunonis gener est qui prius hostis erat. denique non possum nullam sperare salutem, @@cum poenae non sit causa cruenta meae. non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum @@Caesareum caput est, quod caput orbis erat; non aliquid dixi velandave lingua locuta est, @@lapsave sunt nimio verba profana mero: inscia quod crimen viderunt lumina, plector, @@peccatumque oculos est habuisse meum. @1 non equidem totam possum defendere culpam, @@sed partem nostri criminis error habet. spes igitur superest, ut molliat ipse, futurum @@mutati poenam condicione loci. hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus @@afferat admisso Lucifer albus equo! @@@@{1VI}1 Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, @@nec, si forte velis, dissimulare potes. donec enim licuit, nec te mihi carior alter, @@nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset @@paene magis quam tu quamque ego notus, amor, quique est in caris animi tibi candor amicis @@cognitus est illi, quem colis ipse, viro. nil ita celabas, ut non ego conscius essem, @@pectoribusque dabas multa tegenda meis: cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, @@excepto quod me perdidit, unus eras. id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, @@consilioque forem sospes, amice, tuo. sed mea me in poenam nimirum Parca trahebat, @@omne bonae claudens utilitatis iter, sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, @@seu ratio fatum vincere nulla valet. tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, @@pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, @@illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, @@mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, @@principiumque mei criminis error habet. nec leve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu @@lumina funesti conscia facta mali; mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus @@illud, et admonitu fit novus ipse dolor; @1 et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, @@illa tegi caeca condita nocte decet. nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo @@praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, @@nomina si facto reddere vera velis. quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, @@quaere_suburbana haec sit mihi terra_locum. @@@@{1VII}1 Vade salutatum, subito perarata, Perillam, @@littera, sermonis fida ministra mei. aut illam invenies dulci cum matre sedentem, @@aut inter libros Pieridasque suas. quidquid aget, cum te scierit venisse, relinquet, @@nec mora, quid venias quidve, requiret, agam. vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, @@nec mala tam longa nostra levata mora; et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti, @@aptaque in alternos cogere verba pedes. 'tu quoque' dic 'studiis communibus ecquid inhaeres, @@doctaque non patrio carmina more canis? nam tibi cum facie mores natura pudicos @@et raras dotes ingeniumque dedit. hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, @@ne male fecundae vena periret aquae; primus id aspexi teneris in virginis annis, @@utque pater natae duxque comesque fui. ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, @@sola tuum vates Lesbia vincet opus. sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, @@postque meos casus sit tibi pectus iners. dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; @@saepe tuis iudex, saepe magister eram: aut ego praebebam factis modo versibus aures, @@aut, ubi cessaras, causa ruboris eram. forsitan exemplo, quia me laesere libelli, @@tu quoque %sis poenae facta ruina meae%. pone, Perilla, metum; tantummodo femina nulla @1 @@neve vir a scriptis discat amare tuis. ergo desidiae remove, doctissima, causas, @@inque bonas artes et tua sacra redi. ista decens facies longis vitiabitur annis, @@rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formae damnosa senectus, @@quae strepitus passu non faciente venit; cumque aliquis dicet "fuit haec formosa" dolebis, @@et speculum mendax esse querere tuum. sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: @@finge sed inmensis censibus esse pares, nempe addit cuicumque libet Fortuna rapitque, @@Irus et est subito, qui modo Croesus erat. singula ne referam, nil non mortale tenemus @@pectoris exceptis ingeniique bonis. en ego, cum caream patria vobisque domoque, @@raptaque sint, adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: @@Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, @@me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis victrix septem de montibus orbem @@prospiciet domitum Martia Roma, legar. tu quoque, quam studii maneat felicior usus, @@effuge venturos, qua potes usque, rogos!' @@@@{1VIII}1 Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, @@misit in ignotam quo rude semen humum; nunc ego Medeae vellem frenare dracones, @@quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua; nunc ego iactandas optarem sumere pennas, @@sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas: ut tenera nostris cedente volatibus aura @@aspicerem patriae dulce repente solum, desertaeque domus vultum, memoresque sodales, @@caraque praecipue coniugis ora meae. @1 stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, @@quae non ulla tibi fertque feretque dies? si semel optandum est, Augusti numen adora, @@et, quem sensisti, rite precare deum. ille tibi pennasque potest currusque volucres @@tradere: det reditum, protinus ales eris. si precer hoc_neque enim possum maiora rogare_ @@ne mea sint, timeo, vota modesta parum. forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, @@tum quoque sollicita mente rogandus erit. quod nimis interea est instar mihi muneris ampli: @@ex his me iubeat quolibet ire locis. nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; @@ei mihi, perpetuus corpora languor habet! seu vitiant artus aegrae contagia mentis, @@sive mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque @@ossa tegit macies nec iuvat ora cibus; quique per autumnum percussis frigore primo @@est color in foliis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, @@et numquam queruli causa doloris abest. nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est @@utraque pars aeque binaque damna fero. haeret et ante oculos veluti spectabile corpus @@adstat fortunae forma tegenda meae; cumque locum moresque hominum cultusque sonumque @@cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, @@quod non offensas vindicet ense suas. at, quoniam semel est odio civiliter usus, @@mutato levior sit fuga nostra loco. @@@@{1IX}1 Hic quoque sunt igitur Graiae_quis crederet?_urbes @@inter inhumanae nomina barbariae; @1 huc quoque Mileto missi venere coloni, @@inque Getis Graias constituere domos. sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, @@constat ab Absyrti caede fuisse loco. nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae @@per non temptatas prima cucurrit aquas, impia desertum fugiens Medea parentem @@dicitur his remos applicuisse vadis. quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, @@'hospes,' ait 'nosco, Colchide, vela, venit'. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, @@dum sequitur celeres ancora tracta manus, conscia percussit meritorum pectora Colchis @@ausa atque ausura multa nefanda manu; et, quamquam superest ingens audacia menti, @@pallor in attonitae virginis ore fuit. ergo ubi prospexit venientia vela 'tenemur', @@et 'pater est aliqua fraude morandus' ait. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus, @@ad fratrem casu lumina flexa tulit. cuius ut oblata est praesentia, 'vicimus' inquit: @@'hic mihi morte sua causa salutis erit.' protinus ignari nec quicquam tale timentis @@innocuum rigido perforat ense latus, atque ita divellit divulsaque membra per agros @@dissipat in multis invenienda locis (neu pater ignoret, scopulo proponit in alto @@pallentesque manus sanguineumque caput), ut genitor luctuque novo tardetur et, artus @@dum legat extinctos, triste retardet iter. inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo @@membra soror fratris consecuisse sui. @@@@{1X}1 Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, @@et superest sine me nomen in Vrbe meum, @1 suppositum stellis numquam tangentibus aequor @@me sciat in media vivere barbaria. Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque, @@quam non ingenio nomina digna meo! dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro: @@ille suis liquidus bella repellit aquis. at cum tristis hiems squalentia protulit ora, @@terraque marmoreo est candida facta gelu, %dum patet et Boreas et nix habitare sub Arcto, @@tum patet has gentes axe tremente premi% nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant, @@indurat Boreas perpetuamque facit. ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, @@et solet in multis bima manere locis. tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas @@aequet humo turres tectaque rapta ferat. pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, @@oraque de toto corpore sola patent. saepe sonant moti glacie pendente capilli, @@et nitet inducto candida barba gelu; nudaque consistunt, formam servantia testae, @@vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. quid? loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, @@deque lacu fragiles effodiantur aquae? ipse, papyrifero qui non angustior amne @@miscetur vasto multa per ora freto, caeruleos ventis latices durantibus, Hister @@congelat et tectis in mare serpit aquis; quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas @@frigore concretas ungula pulsat equi; perque novos pontes, subter labentibus undis, @@ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi @@nulla, ratam debet testis habere fidem: vidimus ingentem glacie consistere pontum, @@lubricaque inmotas testa premebat aquas. nec vidisse sat est; durum calcavimus aequor, @@undaque non udo sub pede summa fuit. si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, @@non foret angustae mors tua crimen aquae. tum neque se pandi possunt delphines in auras @@tollere; conantes dura coe+rcet hiems; @1 et quamvis Boreas iactatis insonet alis, @@fluctus in obsesso gurgite nullus erit; inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes, @@nec poterit rigidas findere remus aquas. vidimus in glacie pisces haerere ligatos, @@et pars ex illis tunc quoque viva fuit. sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, @@sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro @@invehitur celeri barbarus hostis equo; hostis equo pollens longeque volante sagitta @@vicinam late depopulatur humum. diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros @@incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, @@et quas divitias incola pauper habet. pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, @@respiciens frustra rura Laremque suum; pars cadit hamatis misere confixa sagittis: @@nam volucri ferro tinctile virus inest. quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, @@et cremat insontes hostica flamma casas. tum quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, @@nec quisquam presso vomere sulcat humum. aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem; @@cessat iners rigido terra relicta situ. non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, @@nec cumulant altos fervida musta lacus. poma negat regio, nec haberet Acontius in quo @@scriberet hic dominae verba legenda suae. aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos: @@heu loca felici non adeunda viro! ergo tam late pateat cum maximus orbis, @@haec est in poenam terra reperta meam! @@@@{1XI}1 Quisquis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, @@meque reum dempto fine cruentus agas, @1 natus es e scopulis, es pastus lacte ferino, @@et dicam silices pectus habere tuum. quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, @@restat? quidve meis cernis abesse malis? barbara me tellus et inhospita litora Ponti @@cumque suo Borea Maenalis Vrsa videt. nulla mihi cum gente fera commercia linguae: @@omnia solliciti sunt loca plena metus. utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, @@cinctaque montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus @@terreor, hoste meum paene premente latus. utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, @@quod patria careo pignoribusque meis; ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram, @@nuda parum nobis Caesaris ira mali est? et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, @@solvat et in mores ora diserta meos. in causa facili cuivis licet esse disertum, @@et minimae vires frangere quassa valent. subruere est arces et stantia moenia virtus: @@quilibet ignavi praecipitata premunt. non sum ego quod fueram: quid inanem proteris umbram? @@quid cinerem saxis bustaque nostra petis? Hector erat tunc cum bello certabat; at idem @@vinctus ad Haemonios non erat Hector equos. me quoque, quem noras olim, non esse memento: @@ex illo superant haec simulacra viro. quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris? @@parce, precor, manes sollicitare meos! omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, @@quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi_satia tua pectora_poenas @@exilioque graves exiliique loco. carnifici fortuna potest mea flenda videri: @@et tamen est uno iudice mersa parum. saevior es tristi Busiride, saevior illo, @@qui falsum lento torruit igne bovem, quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, @1 @@et dictis artes conciliasse suas: 'munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior, @@nec sola est operis forma probanda mei. aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? @@hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. protinus inclusum lentis carbonibus ure: @@mugiet, et veri vox erit illa bovis. pro quibus inventis, ut munus munere penses, @@da, precor, ingenio praemia digna meo.' dixerat; at Phalaris 'poenae mirande repertor, @@ipse tuum praesens imbue' dixit 'opus'. nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus @@exhibuit geminos ore gemente sonos. quid mihi cum Siculis inter Cizigasque Getasque? @@ad te, quisquis is es, nostra querela redit. utque sitim nostro possis explere cruore, @@quantaque vis, avido gaudia corde feras: tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, @@te quoque ut auditis posse dolere putem. crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes, @@Neptuni levior quam Iovis ira fuit. ergo quicumque es, rescindere crimina noli, @@deque gravi duras vulnere tolle manus, utque meae famam tenuent oblivia culpae, @@facta cicatricem ducere nostra sine; humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem @@et premit, incertas ipse verere vices. et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, @@est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas: fortuna miserrima tuta est, @@omne trahit secum Caesaris ira malum. quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, @@ipse velim poenas experiare meas. @1 @@@@{1XII}1 Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto @@longior %antiquis visa maeotis% hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, @@tempora nocturnis aequa diurna facit. iam violam puerique legunt hilaresque puellae, @@rustica quae nullo nata serente venit; prataque pubescunt variorum flore colorum, @@indocilique loquax gutture vernat avis; utque malae matris crimen deponat, hirundo @@sub trabibus cunas tectaque parva facit; herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, @@exserit e tepida molle cacumen humo; quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur: @@nam procul a Getico litore vitis abest; quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus: @@nam procul a Geticis finibus arbor abest. otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis @@cedunt verbosi garrula bella fori. usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, @@nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus; nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus, @@defessos artus Virgine tinguit aqua. scaena viget studiisque favor distantibus ardet, @@proque tribus resonant terna theatra foris. o quater et quotiens non est numerare, beatum, @@non interdicta cui licet Vrbe frui! at mihi sentitur nix verno sole soluta, @@quaeque lacu durae non fodiuntur aquae; nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum @@stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. incipient aliquae tamen huc adnare carinae, @@hospitaque in Ponti litore puppis erit. sedulus occurram nautae, dictaque salute, @@quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis. ille quidem mirum ni de regione propinqua @@non nisi vicinas tutus ararit aquas. fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis @@huc aliquem certo vela dedisse Noto. @1 rarus ab Italia tantum mare navita transit, @@litora rarus in haec portubus orba venit. sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina @@voce loqui_certe gratior huius erit_ quisquis is est, memori rumorem voce referre @@et fieri famae parsque gradusque potest. is, precor, auditos possit narrare triumphos @@Caesaris et Latio reddita vota Iovi, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni @@triste caput pedibus supposuisse ducis. haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo, @@ille meae domui protinus hospes erit. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est? @@iamque tuum mihi das pro Lare, Ponte, locum? di facite ut Caesar non hic penetrale domumque, @@hospitium poenae sed velit esse meae. @@@@{1XIII}1 Ecce supervacuus_quid enim fuit utile gigni?_ @@ad sua Natalis tempora noster adest. dure, quid ad miseros veniebas exulis annos? @@debueras illis inposuisse modum. si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, @@non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, @@illo temptasses ultimus esse mihi, iamque relinquenda, quod idem fecere sodales, @@tu quoque dixisses tristis in Vrbe 'vale'. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira @@extremam gelidi misit in orbis humum? scilicet expectas solitum tibi moris honorem, @@pendeat ex umeris vestis ut alba meis, fumida cingatur florentibus ara coronis, @@micaque sollemni turis in igne sonet, libaque dem proprie genitale notantia tempus, @@concipiamque bonas ore favente preces? non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, @@adventu possim laetus ut esse tuo. @1 funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, @@convenit et structis flamma parata rogis. nec dare tura libet nil exorantia divos, @@in tantis subeunt nec bona verba malis. si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, @@in loca ne redeas amplius ista, precor, dum me terrarum pars paene novissima, Pontus @@Euxinus falso nomine dictus, habet. @@@@{1XIV}1 Cultor et antistes doctorum sancte virorum, @@quid facis, ingenio semper amice meo? ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, @@nunc quoque, ne videar totus abesse, caves? conficis exceptis ecquid mea carmina solis @@Artibus, artifici quae nocuere suo? immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum, @@quaque potes, retine corpus in Vrbe meum. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, @@qui domini poenam non meruere sui. saepe per externas profugus pater exulat oras, @@Vrbe tamen natis exulis esse licet. Palladis exemplo de me sine matre creata @@carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, @@hoc tibi tutori sarcina maior erit. tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: @@cetera fac curae sit tibi turba palam. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, @@carmina de domini funere rapta sui. illud opus potuit, si non prius ipse perissem, @@certius a summa nomen habere manu: nunc incorrectum populi pervenit in ora, @@in populi quicquam si tamen ore meum est. hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, @@diverso missum quod tibi ab orbe venit. quod quicumque leget_si quis leget_, aestimet ante, @@compositum quo sit tempore quoque loco. aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse @1 @@exilium tempus barbariamque locum, inque tot adversis carmen mirabitur ullum @@ducere me tristi sustinuisse manu. ingenium fregere meum mala, cuius et ante @@fons infecundus parvaque vena fuit. sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, @@et longo periit arida facta situ. non hic librorum, per quos inviter alarque, @@copia: pro libris arcus et arma sonant. nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius @@intellecturis auribus utar, adest; nec quo secedam locus est; custodia muri @@summovet infestos clausaque porta Getas. saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque, @@nec quisquam est a quo certior esse queam. dicere saepe aliquid conanti_turpe fateri!_ @@verba mihi desunt dedidicique loqui. Threi+cio Scythicoque fere circumsonor ore, @@et videor Geticis scribere posse modis. crede mihi, timeo ne Sintia mixta Latinis @@inque meis scriptis Pontica verba legas. qualemcumque igitur venia dignare libellum, @@sortis et excusa condicione meae. @@@@{1LIBER QUARTUS}1 @@@@{1I}1 Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, @@excusata suo tempore, lector, habe. exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, @@mens intenta suis ne foret usque malis. hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, @@indocili numero cum grave mollit opus. cantat et innitens limosae pronus harenae, @@adverso tardam qui trahit amne ratem; quique refert pariter lentos ad pectora remos, @@in numerum pulsa brachia iactat aqua. fessus ubi incubuit baculo saxove resedit @@pastor, harundineo carmine mulcet oves. cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, @@fallitur ancillae decipiturque labor. fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles @@Haemonia curas attenuasse lyra. cum traheret silvas Orpheus et dura canendo @@saxa, bis amissa coniuge maestus erat. me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem: @@sola comes nostrae perstitit illa fugae; sola nec insidias, nec Sinti militis ensem, @@nec mare nec ventos barbariamque timet. scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, @@et culpam in facto, non scelus, esse meo, scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, @@cum mecum iuncti criminis acta rea est. non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt, @@Pieridum sacris inposuisse manum. sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum, @@et carmen demens carmine laesus amo. @1 sic nova Dulichio lotos gustata palato @@illo, quo nocuit, grata sapore fuit. sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis, @@materiam culpae persequiturque suae. nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, @@quodque mihi telum vulnera fecit, amo. forsitan hoc studium possit furor esse videri, @@sed quiddam furor hic utilitatis habet: semper in obtutu mentem vetat esse malorum, @@praesentis casus immemoremque facit. utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, @@dum stupet Idaeis exululata iugis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, @@altior humano spiritus ille malo est. ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, @@ille nec iratos sentit habere deos. utque soporiferae biberem si pocula Lethes, @@temporis adversi sic mihi sensus abest. iure deas igitur veneror mala nostra levantes, @@sollicitae comites ex Helicone fugae, et partim pelago, partim vestigia terra @@vel rate dignatas vel pede nostra sequi. sint, precor, hae saltem faciles mihi! namque deorum @@cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, @@quotque fretum pisces, ovaque piscis habet. vere prius flores, aestu numerabis aristas, @@poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, @@dum miser Euxini litora laeva peto. nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est: @@huc quoque sunt nostras fata secuta vias; hic quoque cognosco natalis stamina nostri, @@stamina de nigro vellere facta mihi. utque neque insidias capitisque pericula narrem, @@vera quidem, veri sed graviora fide, vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque @@illum, qui populi semper in ore fuit! quam miserum est, porta vitam muroque tueri, @1 @@vixque sui tutum viribus esse loci! aspera militiae iuvenis certamina fugi, @@nec nisi lusura movimus arma manu; nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, @@canitiem galeae subicioque meam. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, @@induimus trepida protinus arma manu. hostis habens arcus imbutaque tela venenis, @@saevus anhelanti moenia lustrat equo; utque rapax pecudem, quae se non texit ovili, @@per sata, per silvas fertque trahitque lupus, sic, siquem nondum portarum saepe receptum @@barbarus in campis repperit hostis, habet: aut sequitur captus coniectaque vincula collo @@accipit, aut telo virus habente perit. hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis: @@heu nimium fati tempora longa mei! et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti @@sustinet in tantis hospita Musa malis. sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui @@auribus accipiat verba Latina suis. ipse mihi_quid enim faciam?_scriboque legoque, @@tutaque iudicio littera nostra meo est. saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat? @@an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, @@umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, @@inque sinum maestae labitur imber aquae. cum, vice mutata, qui sim fuerimque, recordor @@et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, @@misit in arsuros carmina nostra rogos. atque ita, de multis quoniam non multa supersunt, @@cum venia facito, quisquis es, ista legas. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, @@interdicta mihi, consule, Roma, boni. @1 @@@@{1II}1 Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, @@victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, @@turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi @@victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum @@reddere victores Caesar uterque parent; et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, @@perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato @@munera det meritis, saepe datura, deis; et pariter matres et quae sine crimine castos @@perpetua servant virginitate focos; plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus, @@parvaque cuius eram pars ego nuper, eques. nos procul expulsos communia gaudia fallunt, @@famaque tam longe non nisi parva venit. ergo omnis populus poterit spectare triumphos, @@cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes @@ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, @@terribiles aliis inmemoresque sui. quorum pars causas et res et nomina quaeret, @@pars referet, quamvis noverit illa parum: 'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, @@dux fuerat belli, proximus ille duci. hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, @@non isto vultu, cum tulit arma, fuit. ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens @@hortator pugnae consiliumque fuit. perfidus hic nostros inclusit fraude locorum, @@squalida promissis qui tegit ora comis. illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro @@saepe recusanti corpora capta deo. hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes @1 @@plena ferae caedis, plena cruoris erant. Drusus in his meruit quondam cognomina terris, @@quae bona progenies, digna parente, tulit. cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva @@decolor ipse suo sanguine Rhenus erat. crinibus en etiam fertur Germania passis, @@et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi @@vincula fert illa, qua tulit arma, manu.' hos super in curru, Caesar, victore veheris @@purpureus populi rite per ora tui, quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, @@undique iactato flore tegente vias. tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que @@miles 'io' magna voce 'triumphe' canet. ipse sono plausuque simul fremituque calentes @@quadriiugos cernes saepe resistere equos. inde petes arcem, delubra faventia votis, @@et dabitur merito laurea vota Iovi. haec ego summotus, qua possum, mente videbo: @@erepti nobis ius habet illa loci; illa per inmensas spatiatur libera terras, @@in caelum celeri pervenit illa fuga; illa meos oculos mediam deducit in Vrbem, @@immunes tanti nec sinit esse boni; invenietque animus, qua currus spectet eburnos; @@sic certe in patria per breve tempus ero. vera tamen capiet populus spectacula felix, @@laetaque erit praesens cum duce turba suo. at mihi fingendo tantum longeque remotis @@auribus hic fructus percipiendus erit, aque procul Latio diversum missus in orbem @@qui narret cupido, vix erit, ista mihi. is quoque iam serum referet veteremque triumphum: @@quo tamen audiero tempore, laetus ero. illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, @@causaque privata publica maior erit. @1 @@@@{1III}1 Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, @@altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, @@et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem @@vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam @@dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, @@sitque memor nostri necne, referte mihi. ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro? @@cur iacet ambiguo spes mea mixta metu? crede quod est et vis, ac desine tuta vereri, @@deque fide certa sit tibi certa fides, quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, @@non mentitura tu tibi voce refer, esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, @@quodque potest, secum nomen habere tuum. vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, @@%teque remota procul% si modo vivit, amat. ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, @@lenis ab admonito pectore somnus abit? tunc subeunt curae, dum te lectus locusque @@tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, @@fessaque iactati corporis ossa dolent? non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, @@detque tuus maesti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum @@Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, @@affectum quem te mentis habere velim. tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris: @@non es? at amisso coniuge digna fores. tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, @@tempus et a nostris exige triste malis, fleque meos casus: est quaedam flere voluptas; @@expletur lacrimis egeriturque dolor. @1 atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset @@mors mea, morte fores sola relicta mea! spiritus hic per te patrias exisset in auras, @@sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum @@texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus iacuisset avito, @@tactaque nascenti corpus haberet humus; denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem: @@nunc mea supplicio vita pudenda suo est. me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor, @@avertis vultus et subit ora rubor! me miserum, si turpe putas mihi nupta videri! @@me miserum, si te iam pudet esse meam! tempus ubi est illud, quo te iactare solebas @@coniuge, nec nomen dissimulare viri? tempus ubi est, quo te_nisi non vis illa referri_ @@et dici, memini, iuvit et esse meam? utque probae dignum est, omni tibi dote placebam: @@addebat veris multa faventis amor. nec, quem praeferres_ita res tibi magna videbar_ @@quemque tuum malles esse, vir alter erat. nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque @@non debet dolor hinc, debet abesse pudor. cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, @@num legis Euadnen erubuisse viro? nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, @@ipse suis Phae+thon infitiandus erat. nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, @@quod precibus periit ambitiosa suis. nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, @@purpureus molli fiat in ore pudor. sed magis in curam nostri consurge tuendi, @@exemplumque mihi coniugis esto bonae, materiamque tuis tristem virtutibus imple: @@ardua per praeceps gloria vadit iter. Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? @@publica virtuti per mala facta via est. ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in aequore fluctus: @@si valeant homines, ars tua, Phoebe, vacet. quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, @1 @@apparet virtus arguiturque malis. dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque @@conspicuum pietas qua tua tollat, habet. utere temporibus, quorum nunc munere facta est @@et patet in laudes area magna tuas. @@@@{1IV}1 O qui, nominibus cum sis generosus avorum, @@exsuperas morum nobilitate genus, cuius inest animo patrii candoris imago, @@non careat numeris candor ut iste suis, cuius in ingenio est patriae facundia linguae, @@qua prior in Latio non fuit ulla foro: quod minime volui, positis pro nomine signis @@dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt; @@si, quod es, appares, culpa soluta mea est. nec tamen officium nostro tibi carmine factum @@principe tam iusto posse nocere puto. ipse pater patriae_quid enim est civilius illo?_ @@sustinet in nostro carmine saepe legi; nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, @@et de communi pars quoque nostra bono est. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, @@seque celebrari quolibet ore sinit. causa tua exemplo superorum tuta deorum est, @@quorum hic aspicitur, creditur ille deus. ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: @@non fuit arbitrii littera nostra tui. nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, @@incolumis cum quo saepe locutus eram. quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, @@invidiam, siqua est, auctor habere potest. nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis_ @@hoc certe noli dissimulare_pater, ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat @@plus etiam quam me iudice dignus eram; deque meis illo referebat versibus ore, @@in quo pars magnae nobilitatis erat. @1 non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, @@sed prius auctori sunt data verba tuo. nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis, @@ultima si demas, vita tuenda mea est. hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, @@si tanti series sit tibi nota mali. aut timor aut error nobis, prius obfuit error. @@ah! sine me fati non meminisse mei; neve retractando nondum coe+untia rumpam @@vulnera: vix illis proderit ipsa quies. ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne @@peccato facinus consiliumque meo; idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, @@nec mihi detractas possidet alter opes. forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, @@tempore cum fuerit lenior ira, fugam. nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non @@nostra verecundo vota pudore carent. mitius exilium pauloque propinquius opto, @@quique sit a saevo longius hoste locus. quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo @@hoc peteret pro me, forsitan ille daret. frigida me cohibent Euxini litora Ponti: @@dictus ab antiquis Axenus ille fuit. nam neque iactantur moderatis aequora ventis, @@nec placidos portus hospita navis adit. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; @@nec minus infida terra timetur aqua. illi, quos audis hominum gaudere cruore, @@paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira @@caede pharetratae spargitur ara deae. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis @@nec cupienda bonis regna Thoantis erant. hic pro supposita virgo Pelopei+a cerva @@sacra deae coluit qualiacumque suae. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes @@exactus Furiis venerat ipse suis, et comes exemplum veri Phoceus amoris, @@qui duo corporibus, mentibus unus erant, @1 protinus evincti tristem ducuntur ad aram, @@quae stabat geminas ante cruenta fores. nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; @@alter ob alterius funera maestus erat. et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, @@cinxerat et Graias barbara vitta comas, cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi @@pro nece complexus Iphigenia dedit. laeta deae signum crudelia sacra perosae @@transtulit ex illis in meliora locis. haec igitur regio, magni paene ultima mundi, @@quam fugere homines dique, propinqua mihi est; aque mea terra prope sunt funebria sacra, @@si modo Nasoni barbara terra sua est. o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, @@placato referant et mea vela deo! @@@@{1V}1 O mihi dilectos inter pars prima sodales, @@unica fortunis ara reperta meis, cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, @@ut vigil infusa Pallade flamma solet; qui veritus non es portus aperire fideles @@fulmine percussae confugiumque rati; cuius eram censu non me sensurus egentem, @@si Caesar patrias eripuisset opes: temporis oblitum dum me rapit impetus huius, @@excidit heu nomen quam mihi paene tuum! tu tamen agnoscis, tactusque cupidine laudis @@'ille ego sum' cuperes dicere posse palam. certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, @@et raram famae conciliare fidem. ne noceam grato vereor tibi carmine, neve @@intempestivus nominis obstet honor. quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude @@meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, @@dum veniat placido mollior aura deo; et tutare caput nulli servabile, si non @1 @@qui mersit Stygia sublevet illud aqua; teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne @@indeclinatae munus amicitiae. sic tua processus habeat fortuna perennes, @@sic ope non egeas ipse iuvesque tuos; sic aequet tua nupta virum probitate perenni, @@incidat et vestro rara querela toro; diligat et semper socius te sanguinis illo, @@quo pius affectu Castora frater amat; sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum @@moribus agnoscat quilibet esse tuum; sic faciat socerum taeda te nata iugali, @@nec tardum iuveni det tibi nomen avi. @@@@{1VI}1 Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, @@praebet et incurvo colla premenda iugo; tempore paret equus lentis animosus habenis, @@et placido duros accipit ore lupos; tempore Poenorum compescitur ira leonum, @@nec feritas animo, quae fuit ante, manet; quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri @@belua, servitium tempore victa subit. tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, @@vixque merum capiant grana quod intus habent; tempus et in canas semen producit aristas, @@et ne sint tristi poma sapore cavet. hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, @@hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, @@hoc minuit luctus maestaque corda levat. cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas @@praeterquam curas attenuare meas. ut patria careo, bis frugibus area trita est, @@dissiluit nudo pressa bis uva pede. nec quaesita tamen spatio patientia longo est, @@mensque mali sensum nostra recentis habet. scilicet et veteres fugiunt iuga saeva iuvenci, @@et domitus freno saepe repugnat equus. tristior est etiam praesens aerumna priore: @1 @@ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est. nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; @@nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant. est quoque non nihilum vires afferre recentes, @@nec praeconsumptum temporis esse malis. fortior in fulva novus est luctator harena, @@quam cui sunt tarda brachia fessa mora. integer est melior nitidis gladiator in armis, @@quam cui tela suo sanguine tincta rubent. fert bene praecipites navis modo facta procellas: @@quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante) @@quae mala sunt longa multiplicata die. credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum @@auguror, accedent tempora parva malis. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: @@vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem. corpore sed mens est aegro magis aegra, malique @@in circumspectu stat sine fine sui. Vrbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, @@et, qua nulla mihi carior, uxor abest. vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: @@sic me quae video non videoque movent. una tamen spes est quae me soletur in istis, @@haec fore morte mea non diuturna mala. @@@@{1VII}1 Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, @@bisque suum tacto Pisce peregit iter. tempore tam longo cur non tua dextera versus @@quamlibet in paucos officiosa fuit? cur tua cessavit pietas scribentibus illis, @@exiguus nobis cum quibus usus erat? cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi, @@illam speravi nomen habere tuum? di faciant ut saepe tua sit epistula dextra @@scripta, sed e multis reddita nulla mihi. quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae @@Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, @1 esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, @@a truce quae flammis separet angue leam, quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos, @@tergeminumque virum tergeminumque canem, Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas, @@centimanumque Gyen semibovemque virum. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam @@mutatum curam deposuisse mei. innumeri montes inter me teque viaeque @@fluminaque et campi nec freta pauca iacent: mille potest causis, a te quae littera saepe @@missa sit, in nostras rara venire manus; mille tamen causas scribendo vince frequenter, @@excusem ne te semper, amice, mihi. @@@@{1VIII}1 Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, @@inficit et nigras alba senecta comas. iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, @@iamque parum firmo me mihi ferre grave est. nunc erat, ut posito deberem fine laborum @@vivere cor nullo sollicitante metu, quaeque meae semper placuerunt otia menti @@carpere et in studiis molliter esse meis, et parvam celebrare domum veteresque Penates @@et quae nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominae carisque sodalibus inque @@securus patria consenuisse mea. haec mea sic quondam peragi speraverat aetas; @@hos ego sic annos ponere dignus eram. non ita dis visum est, qui me terraque marique @@actum Sarmaticis exposuere locis. in cava ducuntur quassae navalia puppes, @@ne temere in mediis dissoluantur aquis. ne cadat et %multas palmas inhonestet adeptus% @@languidus in pratis gramina carpit equus. miles ubi emeritis non est satis utilis annis, @1 @@ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares. sic igitur, tarda vires minuente senecta, @@me quoque donari iam rude tempus erat; tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, @@nec siccam Getico fonte levare sitim, sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, @@nunc hominum visu rursus et Vrbe frui. sic animo quondam non divinante futura @@optabam placide vivere posse senex. fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima @@mollia praebuerint, posteriora gravant. iamque decem lustris omni sine labe peractis, @@parte premor vitae deteriore meae; nec procul a metis, quas paene tenere videbar, @@curriculo gravis est facta ruina meo. ergo illum demens in me saevire coe+gi, @@mitius inmensus quo nihil orbis habet, ipsaque delictis victa est clementia nostris, @@nec tamen errori vita negata meo est, vita procul patria peragenda sub axe Boreo, @@qua maris Euxini terra sinistra iacet? hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa, @@esse videretur vanus uterque locus. nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, @@ut maneat rapido firmius igne Iovis; nil ita sublime est supraque pericula tendit @@non sit ut inferius suppositumque deo. nam quamquam vitio pars est contracta malorum, @@plus tamen exitii numinis ira dedit. at vos admoniti nostris quoque casibus este, @@aequantem superos emeruisse virum. @@@@{1IX}1 Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, @@et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, nostraque vincetur lacrimis sententia seris, @@fac modo te pateat paenituisse tui; @1 fac modo te damnes cupiasque eradere vitae @@tempora, si possis, Tisiphonaea tuae. sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri, @@induet infelix arma coacta dolor. sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, @@nostra suas isto porriget ira manus. omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, @@et sola est patria poena carere mea. et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo: @@saepe Iovis telo quercus adusta viret. denique vindictae si sit mihi nulla facultas, @@Pierides vires et sua tela dabunt. quod Scythicis habitem longe summotus in oris, @@siccaque sint oculis proxima signa meis, nostra per inmensas ibunt praeconia gentes, @@quodque querar notum qua patet orbis erit. ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu, @@testis et Hesperiae vocis Eous erit. trans ego tellurem, trans altas audiar undas, @@et gemitus vox est magna futura mei; nec tua te sontem tantummodo saecula norint, @@perpetuae crimen posteritatis eris. iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi, @@nec mihi sumendi causa sit ulla velim. Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam @@taurus et infesto iam pede pulsat humum. hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus, @@dum licet huic nomen dissimulare suum. @@@@{1X}1 Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, @@quem legis, ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, @@milia qui novies distat ab Vrbe decem. editus hic ego sum nec non ut tempora noris, @@cum cecidit fato consul uterque pari. @1 si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, @@non modo fortunae munere factus eques. nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, @@qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem: @@una celebrata est per duo liba dies; haec est armiferae festis de quinque Minervae, @@quae fieri pugna prima cruenta solet. protinus excolimur teneri, curaque parentis @@imus ad insignes Vrbis ab arte viros. frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, @@fortia verbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant, @@inque suum furtim Musa trahebat opus. saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas? @@Maeonides nullas ipse reliquit opes.' motus eram dictis, totoque Helicone relicto @@scribere temptabam verba soluta modis. sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, @@et quod temptabam scribere versus erat. interea tacito passu labentibus annis @@liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clavo, @@et studium nobis, quod fuit ante, manet. iamque decem vitae frater geminaverat annos, @@cum perit, et coepi parte carere mei. cepimus et tenerae primos aetatis honores, @@eque viris quondam pars tribus una fui. curia restabat: clavi mensura coacta est; @@maius erat nostris viribus illud onus. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, @@sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores @@otia, iudicio semper amata meo. temporis illius colui fovique poetas, @@quotque aderant vates, rebar adesse deos. saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, @@quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer. saepe suos solitus recitare Propertius ignes @@iure sodalicii, quo mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis @@dulcia convictus membra fuere mei. et tenuit nostras numerosus Horatius aures, @1 @@dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo @@tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; @@quartus ab his serie temporis ipse fui. utque ego maiores, sic me coluere minores, @@notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuvenilia legi, @@barba resecta mihi bisve semelve fuit. moverat ingenium totam cantata per Vrbem @@nomine non vero dicta Corinna mihi. multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi, @@emendaturis ignibus ipse dedi. tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi @@iratus studio carminibusque meis. molle Cupidineis nec inexpugnabile telis @@cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, @@nomine sub nostro fabula nulla fuit. paene mihi puero nec digna nec utilis uxor @@est data, quae tempus perbreve nupta fuit. illi successit, quamvis sine crimine coniunx, @@non tamen in nostro firma futura toro. ultima, quae mecum seros permansit in annos, @@sustinuit coniunx exulis esse viri. filia me mea bis prima fecunda iuventa, @@sed non ex uno coniuge, fecit avum. et iam complerat genitor sua fata novemque @@addiderat lustris altera lustra novem. non aliter flevi, quam me fleturus adempto @@ille fuit; matri proxima iusta tuli. felices ambo tempestiveque sepulti, @@ante diem poenae quod periere meae! me quoque felicem, quod non viventibus illis @@sum miser, et de me quod doluere nihil! si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, @@et gracilis structos effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, @@et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) @@errorem iussae, non scelus, esse fugae. @1 manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor, @@pectora, qui vitae quaeritis acta meae. iam mihi canities pulsis melioribus annis @@venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva @@abstulerat deciens praemia victor equus, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas @@quaerere me laesi principis ira iubet. causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae @@indicio non est testificanda meo. quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? @@ipsa multa tuli non leviora fuga. indignata malis mens est succumbere seque @@praestitit invictam viribus usa suis; oblitusque mei ductaeque per otia vitae @@insolita cepi temporis arma manu; totque tuli terra casus pelagoque quot inter @@occultum stellae conspicuumque polum. tacta mihi tandem longis erroribus acto @@iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis. hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, @@tristia, quo possum, carmine fata levo. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, @@sic tamen absumo decipioque diem. ergo quod vivo durisque laboribus obsto, @@nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, @@tu curae requies, tu medicina venis. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, @@in medioque mihi das Helicone locum; tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti @@nomen, ab exequiis quod dare fama solet. nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo @@ullum de nostris dente momordit opus. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, @@non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis @@dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, @@protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, @@iure tibi grates, candide lector, ago. @1 @@@@{1LIBER QUINTUS}1 @@@@{1I}1 Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum @@litore praemissis quattuor adde meis; hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae: @@invenies toto carmine dulce nihil. flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, @@materiae scripto conveniente suae. integer et laetus laeta et iuvenalia lusi: @@illa tamen nunc me composuisse piget. ut cecidi, subiti perago praeconia casus, @@sumque argumenti conditor ipse mei. utque iacens ripa deflere Caystrius ales @@dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, @@efficio tacitum ne mihi funus eat. delicias siquis lascivaque carmina quaerit, @@praemoneo, non est scripta quod ista legat. aptior huic Gallus blandique Propertius oris, @@aptior, ingenium come, Tibullus erit. atque utinam numero non nos essemus in isto! @@ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est? sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri @@ille pharetrati lusor Amoris abest. quod superest, numeros ad publica carmina flexi, @@et memores iussi nominis esse sui. si tamen ex vobis aliquis, tam multa requiret @@unde dolenda canam: multa dolenda tuli. non haec ingenio, non haec componimus arte: @@materia est propriis ingeniosa malis. et quota fortunae pars est in carmine nostrae? @@felix, qui patitur quae numerare potest! @1 quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, @@mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque @@nulla nisi in studio est Pieridumque mora. 'quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?' inquis: @@idem, fortunae qui modus huius erit. quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, @@nec mea sunt, fati verba sed ista mei. at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, @@sint vultus hilares, simque quod ante fui. lenior invicti si sit mihi Caesaris ira, @@carmina laetitiae iam tibi plena dabo. nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet: @@sit semel illa malo luxuriata meo! quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata @@barbariam rigidos effugiamque Getas. interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? @@tibia funeribus convenit ista meis. 'at poteras' inquis 'melius mala ferre silendo, @@et tacitus casus dissimulare tuos'. exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, @@acceptoque gravi vulnere flere vetas? ipse Perilleo Phalaris permisit in aere @@edere mugitus et bovis ore queri. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, @@tu fletus inhibes, durior hoste, meos? cum faceret Nioben orbam Latonia proles, @@non tamen et siccas iussit habere genas. est aliquid, fatale malum per verba levare: @@hoc querulam Procnen Halcyonenque facit. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro @@voce fatigaret Lemnia saxa sua. strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus, @@cogitur et vires multiplicare suas. da veniam potius, vel totos tolle libellos, @@si, mihi quod prodest, hoc tibi, lector, obest. sed neque obesse potest ulli, nec scripta fuerunt @@nostra nisi auctori perniciosa suo. 'at mala sunt.' fateor: quis te mala sumere cogit? @@aut quis deceptum ponere sumpta vetat? ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur, @@non sunt illa suo barbariora loco. @1 nec me Roma suis debet conferre poetis: @@inter Sauromatas ingeniosus eram. denique nulla mihi captatur gloria, quaeque @@ingeniis stimulos subdere fama solet. nolumus assiduis animum tabescere curis, @@quae tamen inrumpunt, quoque vetantur, eunt. cur scribam, docui: cur mittam, quaeritis, isto? @@vobiscum cupio quolibet esse modo. @@@@{1II}1 Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, @@et tibi sollicita solvitur illa manu? pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum @@inpatiens nobis invalidumque fuit, sufficit atque ipso vexatum induruit usu: @@an magis infirmo non vacat esse mihi? mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit, @@affectusque animi, qui fuit ante, manet. quaeque mora spatioque suo coitura putavi @@vulnera non aliter quam modo facta dolent. scilicet exiguis prodest annosa vetustas, @@grandibus accedunt tempore damna malis. paene decem totis aluit Poeantius annis @@pestiferum tumido vulnus ab angue datum; Telephus aeterna consumptus tabe perisset, @@si non, quae nocuit, dextra tulisset opem. et mea, si facinus nullum commisimus, opto, @@vulnera qui fecit, facta levare velit, contentusque mei iam tandem parte doloris @@exiguum pleno de mare demat aquae. detrahat ut multum, multum restabit acerbi, @@parsque meae poenae totius instar erit. litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, @@quotve soporiferum grana papaver habet, @1 silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, @@quot tenerum pennis ae+ra pulsat avis, tot premor adversis: quae si comprendere coner, @@Icariae numerum dicere coner aquae. utque viae casus, ut amara pericula ponti, @@ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni @@sustinet et saevo cinctus ab hoste locus. hinc ego traicerer_neque enim mea culpa cruenta est_ @@esset, quae debet, si tibi cura mei. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, @@saepe suo victor lenis in hoste fuit. quid dubitas et tuta times? accede rogaque: @@Caesare nil ingens mitius orbis habet. me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt? @@subtrahis effracto tu quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus? @@ancora iam nostram non tenet ulla ratem. viderit ipse: sacram, quamvis invisus, ad aram @@confugiam; nullas summovet ara manus. adloquor en absens absentia numina supplex, @@si fas est homini cum Iove posse loqui. arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos @@Ausoniae curam gentis habere deos, o decus, o patriae per te florentis imago, @@o vir non ipso, quem regis, orbe minor_ sic habites terras et te desideret aether, @@sic ad pacta tibi sidera tardus eas_ parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem @@deme! satis poenae, quod superabit, erit. ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, @@nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul @@edicti verbis nominor ipse tui, omnia quae timui, quoniam meruisse videbar; @@sed tua peccato lenior ira meo est: arva relegatum iussisti visere Ponti, @@et Scythicum profuga scindere puppe fretum. @1 iussus ad Euxini deformia litora veni @@aequoris_haec gelido terra sub axe iacet_ nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, @@glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, @@Graecaque quod Getico victa loquela sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, @@vixque brevis tutos murus ab hoste facit. pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam: @@sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus. hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis @@devoret aque suis ad Styga mittat aquis, vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, @@vel freta Leucadio mittar in alta modo. quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso, @@sed precor ut possim tutius esse miser. @@@@{1III}1 Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, @@si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, festaque odoratis innectunt tempora sertis, @@et dicunt laudes ad tua vina tuas. inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, @@non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae @@iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis. quique prius mollem vacuamque laboribus egi @@in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Geticis circumsonor armis, @@multa prius pelago multaque passus humo. sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, @@nubila nascenti seu mihi Parca fuit, tu tamen e sacris hederae cultoribus unum @@numine debueras sustinuisse tuo. an dominae fati quicquid cecinere sorores, @@omne sub arbitrio desinit esse dei? ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, @1 @@quo non exiguo facta labore via est; nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum @@Strymona venisti Marticolamque Geten, Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, @@et quascumque bibit decolor Indus aquas. scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae @@stamina bis genito bis cecinere tibi. me quoque, si fas est exemplis ire deorum, @@ferrea sors vitae difficilisque premit. illo nec levius cecidi, quem magna locutum @@reppulit a Thebis Iuppiter igne suo. ut tamen audisti percussum fulmine vatem, @@admonitu matris condoluisse potes, et potes aspiciens circum tua sacra poetas @@'nescioquis nostri' dicere 'cultor abest'. fer, bone Liber, opem: sic albida degravet ulmum @@vitis et incluso plena sit uva mero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus @@adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, @@impia nec poena Pentheos umbra vacet, sic micet aeternum vicinaque sidera vincat @@coniugis in caelo clara corona tuae: huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, @@unum de numero me memor esse tuo. sunt dis inter se commercia: flectere tempta @@Caesareum numen numine, Bacche, tuo. vos quoque, consortes studii, pia turba, poe+tae, @@haec eadem sumpto quisque rogate mero. atque aliquis vestrum, Nasonis nomine dicto, @@adponat labris pocula mixta suis, admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, @@dicat 'ubi est nostri pars modo Naso chori?' idque ita, si vestrum merui candore favorem, @@nullaque iudicio littera laesa meo est, si, veterum digne venerer cum scripta virorum, @@proxima non illis esse minora reor, sic igitur dextro faciatis Apolline carmen: @@quod licet, inter vos nomen habete meum. @1 @@@@{1IV}1 Litore ab Euxino Nasonis epistula veni @@lassaque facta mari, lassaque facta via, qui mihi flens dixit 'tu, cui licet, aspice Romam: @@heu quanto melior sors tua sorte mea est!' flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est @@ante, sed ad madidas gemma relata genas. tristitiae causam siquis cognoscere quaerit, @@ostendi solem postulat ille sibi, nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato @@gramina, nec pleno flumine cernit aquam; quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto, @@quidve Philoctetes ictus ab angue gemat. di facerent utinam talis status esset in illo, @@ut sibi tristitiae causa docenda foret! fert tamen, ut debet, casus patienter amaros, @@more nec indomiti frena recusat equi. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram, @@conscius in culpa non scelus esse sua. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius @@se quoque in exemplis adnumerare solet: nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis, @@denique quod vivat, munus habere dei. te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi @@omnibus) in toto pectore semper habet; teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten, @@te vocat Aegiden Euryalumque suum. nec patriam magis ille suam desiderat et quae @@plurima cum patria sentit abesse sibi, quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo @@melle, quod in ceris Attica ponit apis. saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, @@quod non praeventum morte fuisse dolet; cumque alii fugerent subitae contagia cladis, @@nec vellent ictae limen adire domus, te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem, @@si paucos aliquis tresve duosve vocat. quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te @@se minus adversis indoluisse suis. verba solet vultumque tuum gemitusque referre, @1 @@et te flente suos emaduisse sinus: quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum @@sis ope, solandus cum simul ipse fores. pro quibus adfirmat fore se memoremque piumque, @@sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus iurare tuumque, @@quod scio non illi vilius esse suo. plena tot ac tantis referetur gratia factis, @@nec sinet ille tuos litus arare boves. fac modo, constanter profugum tueare: quod ille, @@qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo. @@@@{1V}1 Annuus adsuetum dominae natalis honorem @@exigit: ite manus ad pia sacra meae. sic quondam festum Lae+rtius egerit heros @@forsan in extremo coniugis orbe diem. lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, @@quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui; quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno, @@sumatur fatis discolor alba meis; araque gramineo viridis de caespite fiat, @@et velet tepidos nexa corona focos. da mihi tura, puer, pingues facientia flammas, @@quodque pio fusum stridat in igne merum. optime natalis! quamvis procul absumus, opto @@candidus huc venias dissimilisque meo, si quod et instabat dominae miserabile vulnus, @@sit perfuncta meis tempus in omne malis; quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, @@quod superest, tutum per mare navis eat. illa domo nataque sua patriaque fruatur_ @@erepta haec uni sit satis esse mihi_ quatenus et non est in caro coniuge felix, @@pars vitae tristi cetera nube vacet. vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, @@consumatque annos, sed diuturna, suos. adicerem et nostros, sed ne contagia fati @@corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei. @1 nil homini certum est: fieri quis posse putaret, @@ut facerem in mediis haec ego sacra Getis? aspice ut aura tamen fumos e ture coortos @@in partes Italas et loca dextra ferat. sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis: @@consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum. consilio, commune sacrum cum fiat in ara @@fratribus, alterna qui periere manu, ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, @@scinditur in partes atra favilla duas. hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar, @@et me Battiades iudice falsus erat: omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto @@terga, vapor, dederis Ausoniamque petas. haec ergo lux est, quae si non orta fuisset, @@nulla fuit misero festa videnda mihi. edidit haec mores illis heroisin aequos, @@quis erat Ee+tion Icariusque pater. nata pudicitia est ista probitasque, fidesque, @@at non sunt ista gaudia nata die, sed labor et curae fortunaque moribus impar, @@iustaque de viduo paene querela toro. scilicet adversis probitas exercita rebus @@tristi materiam tempore laudis habet. si nihil infesti durus vidisset Vlixes, @@Penelope felix, sed sine laude foret. victor Echionias si vir penetrasset in arces, @@forsitan Euadnen vix sua nosset humus. cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est? @@nempe fuit misero nupta quod una viro. effice ut Iliacas tangat prior alter harenas, @@Laodamia nihil cur referatur erit. et tua, quod malles, pietas ignota maneret, @@implerent venti si mea vela sui. di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, @@aequarint Pylios cum tua fata dies, non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi @@parcite, quae nullo digna dolore dolet! @1 @@@@{1VI}1 Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, @@qui mihi confugium, qui mihi portus eras, tu quoque suscepti curam dimittis amici, @@officiique pium tam cito ponis onus? sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro @@depositurus eras, non subeunda fuit. fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis? @@ne fuge, neve tua sit minor arte fides! numquid Achilleos inter fera proelia fidi @@deseruit levitas Automedontis equos? quem semel excepit, numquam Podalirius aegro @@promissam medicae non tulit artis opem. turpius eicitur, quam non admittitur hospes: @@quae patuit, dextrae firma sit ara meae. nil nisi me solum primo tutatus es, at nunc @@me pariter serva iudiciumque tuum; si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque @@mutarunt subito crimina nostra fidem. spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, @@quod cupio, membris exeat ante meis, quam tua delicto stringantur pectora nostro, @@et videar merito vilior esse tibi. non adeo toti fatis urgemur iniquis, @@ut mea sit longis mens quoque mota malis. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum @@dixisse in Pyladen improba verba putas? nec procul a vero est quin vel pulsarit amicum: @@mansit in officiis non minus ille suis. hoc est cum miseris solum commune beatis, @@ambobus tribui quod solet obsequium; ceditur et caecis et quos praetexta verendos @@virgaque cum verbis imperiosa facit. si mihi non parcis, fortunae parcere debes: @@non habet in nobis ullius ira locum. elige nostrorum minimum minimumque malorum, @@isto, quo reris, grandius illud erit. quam multa madidae celantur harundine fossae, @@florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre @1 @@limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum: @@crede mihi, vero est nostra querela minor. his qui contentus non est, in litus harenas, @@in segetem spicas, in mare fundat aquas. intempestivos igitur compesce tumores, @@vela nec in medio desere nostra mari. @@@@{1VII}1 Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra, @@latus ubi aequoreis additur Hister aquis. si tibi contingit cum dulci vita salute, @@candida fortunae pars manet una meae. scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris, @@quamvis hoc vel me scire tacente potes. sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum, @@quisquis et offenso Caesare vivit, erit. turba Tomitanae quae sit regionis et inter @@quos habitem mores, discere cura tibi est? mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque, @@a male pacatis plus trahit ora Getis. Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis @@per medias in equis itque reditque vias. in quibus est nemo, qui non coryton et arcum @@telaque vipereo lurida felle gerat. vox fera, trux vultus, verissima Martis imago, @@non coma, non ulla barba resecta manu. dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, @@quem iunctum lateri barbarus omnis habet. vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum! @@hos videt, hos vates audit, amice, tuus: atque utinam vivat non et moriatur in illis, @@absit ab invisis ut tamen umbra locis. @1 @@@@{1VIIb}1 Carmina quod pleno saltari nostra theatro, @@versibus et plaudi scribis, amice, meis: nil equidem feci_tu scis hoc ipse_theatris, @@Musa nec in plausus ambitiosa mea est; non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri @@impedit et profugi nomen in ora refert. quamvis interdum, quae me laesisse recordor, @@carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, @@vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet @@Graia Capherea currere puppis aqua. nec tamen, ut lauder vigilo curamque futuri @@nominis, utilius quod latuisset, ago. detineo studiis animum falloque dolores, @@experior curis et dare verba meis. quid potius faciam desertis solus in oris, @@quamve malis aliam quaerere coner opem? sive locum specto, locus est inamabilis, et quo @@esse nihil toto tristius orbe potest, sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni, @@quamque lupi, saevae plus feritatis habent. non metuunt leges, sed cedit viribus aequum, @@victaque pugnaci iura sub ense iacent. pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, @@oraque sunt longis horrida tecta comis. in paucis extant Graecae vestigia linguae, @@haec quoque iam Getico barbara facta sono. unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine @@quamlibet e medio reddere verba queat. ille ego Romanus vates_ignoscite, Musae!_ @@Sarmatico cogor plurima more loqui. et pudet et fateor, iam desuetudine longa @@vix subeunt ipsi verba Latina mihi. nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello @@barbara: non hominis culpa, sed ista loci. ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae, @@et fiat patrio vox mea muta sono, @1 ipse loquor mecum desuetaque verba retracto, @@et studii repeto signa sinistra mei. sic animum tempusque traho sensumque reduco @@a contemplatu summoveoque mali. carminibus quaero miserarum oblivia rerum: @@praemia si studio consequar ista, sat est. @@@@{1VIII}1 Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra @@te quoque sim, inferius quo nihil esse potest. quae tibi res animos in me facit, improbe? curve @@casibus insultas, quos potes ipse pati? nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti @@nostra, quibus possint inlacrimare ferae? nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe @@numen et exosae verba superba deae? exigit at dignas ultrix Rhamnusia poenas: @@inposito calcas quid mea fata pede? vidi ego naufragium qui risit in aequore mergi, @@et 'numquam' dixi 'iustior unda fuit'. vilia qui quondam miseris alimenta negarat, @@nunc mendicato pascitur ipse cibo. passibus ambiguis Fortuna volubilis errat @@et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta nitet, vultus modo sumit acerbos, @@et tantum constans in levitate sua est. nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, @@flammaque de stipula nostra brevisque fuit. neve tamen tota capias fera gaudia mente, @@non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore @@non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu @@illo, cui paret, mitius orbis habet. scilicet ut non est per vim superabilis ulli, @@molle cor ad timidas sic habet ille preces, exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, @@cum poenae venia plura roganda dabit. @1 si numeres anno soles et nubila toto, @@invenies nitidum saepius isse diem. ergo ne nimium nostra laetere ruina, @@restitui quondam me quoque posse puta; posse puta fieri lenito principe, vultus @@ut videas media tristis in Vrbe meos; utque ego te videam causa graviore fugatum, @@haec sunt a primis proxima vota meis. @@@@{1IX}1 O tua si sineres in nostris nomina poni @@carminibus, positus quam mihi saepe fores! te canerem solum, meriti memor, inque libellis @@crevisset sine te pagina nulla meis. quid tibi deberem, tota sciretur in Vrbe, @@exul in amissa si tamen Vrbe legor. te praesens mitem nosset, te serior aetas, @@scripta vetustatem si modo nostra ferent, nec tibi cessaret doctus bene dicere lector: @@hic te servato vate maneret honor. Caesaris est primum munus, quod ducimus auras; @@gratia post magnos est tibi habenda deos. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris, @@et facis accepto munere posse frui. cumque perhorruerit casus pars maxima nostros, @@pars etiam credi praetimuisse velit, naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto, @@nec dederit nanti per freta saeva manum, seminecem Stygia revocasti solus ab unda: @@hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est. di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos: @@non potuit votum plenius esse meum. haec meus argutis, si tu paterere, libellis @@poneret in multa luce videnda labor; nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te @@nominet invitum, vix mea Musa tenet. utque canem pavidae nactum vestigia cervae @@luctantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer @@nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, @1 sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia @@per titulum vetiti nominis ire cupit. ne tamen officio memoris laedaris amici, @@parebo iussis_parce timere_tuis. at non parerem, si non meminisse putarer: @@hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero, dumque_quod o breve sit!_lumen vitale videbo, @@serviet officio spiritus iste tuo. @@@@{1X}1 Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, @@facta est Euxini dura ter unda maris. at mihi iam videor patria procul esse tot annis, @@Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit. stare putes, adeo procedunt tempora tarde, @@et peragit lentis passibus annus iter; nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, @@efficit angustos nec mihi bruma dies. scilicet in nobis rerum natura novata est, @@cumque meis curis omnia longa facit? an peragunt solitos communia tempora motus, @@stantque magis vitae tempora dura meae, quem tenet Euxini mendax cognomine litus, @@et Scythici vere terra sinistra freti? innumerae circa gentes fera bella minantur, @@quae sibi non rapto vivere turpe putant; nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse @@moenibus exiguis ingenioque loci. cum minime credas, ut avis, densissimus hostis @@advolat, et praedam vix bene visus agit. saepe intra muros clausis venientia portis @@per medias legimus noxia tela vias. est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque @@hac arat infelix, hac tenet arma manu. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, @@proque lupo pavidae bella verentur oves. vix ope castelli defendimur, et tamen intus @@mixta facit Graecis barbara turba metum. @1 quippe simul nobis habitat discrimine nullo @@barbarus et tecti plus quoque parte tenet. quos ut non timeas, possis odisse videndo @@pellibus et longa pectora tecta coma. hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, @@pro patrio cultu Persica braca tegit. exercent illi sociae commercia linguae: @@per gestum res est significanda mihi. barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, @@et rident stolidi verba Latina Getae; meque palam de me tuto male saepe loquuntur, @@forsitan obiciunt exiliumque mihi. utque fit, insanum me aliquid dicentibus illis @@abnuerim quotiens adnuerimque, putant. adde quod iniustum rigido ius dicitur ense, @@dantur et in medio vulnera saepe foro. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti @@fila dedit vitae non breviora meae! quod patriae vultu vestroque caremus, amici, @@atque hic in Scythicis gentibus esse queror: utraque poena gravis, merui tamen Vrbe carere, @@non merui tali forsitan esse loco. quid loquor, ah, demens? ipsam quoque perdere vitam @@Caesaris offenso numine, dignus eram! @@@@{1XI}1 Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse @@exulis uxorem, littera questa tua est. indolui, non tam mea quod fortuna male audit, @@qui iam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, @@teque reor nostris erubuisse malis. perfer et obdura; multo graviora tulisti, @@eripuit cum me principis ira tibi. fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul: @@mollior est culpam poena secuta meam. maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque @1 @@venisset mallem funeris hora mihi. quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, @@utque caret portu, sic tamen extat aquis. nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, @@qui merui vitio perdere cuncta meo, sed quia peccato facinus non adfuit illi, @@nil nisi me patriis iussit abesse focis, utque aliis, quorum numerum comprendere non est, @@Caesareum numen sic mihi mite fuit. ipse relegati, non exulis utitur in me @@nomine: tuta suo iudice causa mea est. iure igitur laudes, Caesar, pro parte virili @@carmina nostra tuas qualiacumque canunt; iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant, @@teque velint sine se, comprecor, esse deum. optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum, @@sic solet exiguae currere rivus aquae. at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, @@nomine mendaci parce gravare meam! @@@@{1XII}1 Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, @@ne pereant turpi pectora nostra situ. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum @@sunt opus, et pacem mentis habere volunt. nostra per adversas agitur fortuna procellas, @@sorte nec ulla mea tristior esse potest. exigis ut Priamus natorum a funere ludat, @@et Niobe festos ducat ut orba choros. luctibus a studio videor debere teneri, @@solus in extremos iussus abire Getas. des licet invalido pectus mihi robore fultum, @@fama refert Anyti quale fuisse reo: fracta cadet tantae sapientia mole ruinae; @@plus valet humanis viribus ira dei. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum @@scribere in hoc casu sustinuisset opus. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, @1 @@omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat, esse quietum @@cinctus ab innumero me vetat hoste locus. adde quod ingenium longa rubigine laesum @@torpet et est multo, quam fuit ante, minus. fertilis, assiduo si non renovetur aratro, @@nil nisi cum spinis gramen habebit ager. tempore qui longo steterit, male currit et inter @@carceribus missos ultimus ibit equus. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, @@siqua diu solitis cumba vacarit aquis. me quoque despera, fuerim cum parvus et ante, @@illi, qui fueram, posse redire parem. contudit ingenium patientia longa malorum, @@et pars antiqui nulla vigoris adest. siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, @@inque suos volui cogere verba pedes, carmina nulla mihi veniunt aut qualia cernis, @@digna sui domini tempore, digna loco. denique non parvas animo dat gloria vires, @@et fecunda facit pectora laudis amor. nominis et famae quondam fulgore trahebar, @@dum tulit antemnas aura secunda meas. non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae: @@si liceat, nulli cognitus esse velim. an quia cesserunt primo bene carmina, suades @@scribere, successus ut sequar ipse meos? pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: @@vos estis nostrae maxima causa fugae. utque dedit iustas tauri fabricator ae+ni, @@sic ego do poenas Artibus ipse meis. nil mihi debebat cum versibus amplius esse, @@cum fugerem merito naufragus omne fretum. at, puto, si demens studium fatale retemptem, @@hic mihi praebebit carminis arma locus? non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, @@verbaque significent quid mea, norit, adest. %omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae @@omnia quae possint plena timore soni%. @1 ipse mihi videor iam dedidicisse Latine: @@nam didici Getice Sarmaticeque loqui. nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri @@a componendo carmine Musa potest. scribimus et scriptos absumimus igne libellos: @@exitus est studii parva favilla mei. nec possum et cupio non ullos ducere versus: @@ponitur idcirco noster in igne labor, nec nisi pars casu flammis erepta dolove @@ad vos ingenii pervenit ulla mei. sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum @@perdidit, in cineres Ars mea versa foret! @@@@{1XIII}1 Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem, @@mittere si quisquam, quo caret ipse, potest. aeger enim traxi contagia corpore mentis, @@libera tormento pars mihi ne qua vacet, perque dies multos lateris cruciatibus uror, @@saeva quod immodico frigore laesit hiems. si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus: @@quippe mea est umeris fulta ruina tuis. quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque @@per numeros omnes hoc tueare caput, quod tua me raro solatur epistula, peccas, @@remque piam praestas, sed mihi verba negas? hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum, @@nullus in egregio corpore naevus erit. pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me @@littera non veniat, missa sit illa tamen. di faciant, ut sit temeraria nostra querela, @@teque putem falso non meminisse mei. quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur @@credere me fas est pectoris esse tui. cana prius gelido desint absinthia Ponto, @@et careat dulci Trinacris Hybla thymo, inmemorem quam te quisquam convincat amici. @@non ita sunt fati stamina nigra mei. @1 tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae @@crimina, quod non es, ne videare, cave. utque solebamus consumere longa loquendo @@tempora, sermoni deficiente die, sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, @@et peragant linguae charta manusque vices. quod fore ne nimium videar diffidere (sitque @@versibus hoc paucis admonuisse satis), accipe quo semper finitur epistula verbo, @@aque meis distent ut tua fata, 'vale'. @@@@{1XIV}1 Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, @@o mihi me coniunx carior, ipsa vides. detrahat auctori multum fortuna licebit, @@tu tamen ingenio clara ferere meo; dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, @@nec potes in maestos omnis abire rogos; cumque viri casu possis miseranda videri, @@invenies aliquas, quae, quod es, esse velint, quae te, nostrorum cum sis in parte malorum, @@felicem dicant invideantque tibi. non ego divitias dando tibi plura dedissem: @@nil feret ad manes divitis umbra sui. perpetui fructum donavi nominis, idque @@quo dare nil potui munere maius, habes. adde quod, ut rerum sola es tutela mearum, @@ad te non parvi venit honoris onus, quod numquam vox est de te mea muta tuique @@indiciis debes esse superba viri. quae ne quis possit temeraria dicere, persta, @@et pariter serva meque piamque fidem. nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit, @@et tantum probitas inreprehensa fuit. area de nostra nunc est tibi facta ruina; @@conspicuum virtus hic tua ponat opus. @1 esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, @@et nihil officio nupta quod obstet habet. cum deus intonuit, non se subducere nimbo, @@id demum est pietas, id socialis amor. rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet, @@quae maneat stabili, cum fugit illa, pede. %siqua tamen pretii sibi merces ipsa petiti% @@inque parum laetis ardua rebus adest, ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur, @@ut loca, mirantur qua patet orbis iter. aspicis ut longo teneat laudabilis aevo @@nomen inextinctum Penelopaea fides? cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor @@ausaque in accensos Iphias ire rogos? ut vivat fama coniunx Phylaceia, cuius @@Iliacam celeri vir pede pressit humum? morte nihil opus est pro me, sed amore fideque: @@non ex difficili fama petenda tibi est. nec te credideris, quia non facis, ista moneri: @@vela damus, quamvis remige puppis eat. qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo @@laudat et hortatu comprobat acta suo. @@@@{1LIBER PRIMVS}1 @@@@BRVTO Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae @@hoc tibi de Getico litore mittit opus. Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos @@excipe dumque aliquo, quolibet abde modo. Publica non audent intra monimenta uenire, @@ne suus hoc illis clauserit auctor iter. A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis, @@ite, patet castis uersibus ille locus.' Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere @@sub lare priuato tutius esse putant. Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? @@Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi. Quid ueniant nouitate roges fortasse sub ipsa. @1 @@Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor. Inuenies, quamuis non est miserabilis index, @@non minus hoc illo triste quod ante dedi. Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit @@non occultato nomine missa docet. Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis @@Musaque ad inuitos officiosa uenit. Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos @@exule seruatis legibus Vrbe frui. Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur @@doctus et in promptu scrinia Brutus habet. Nec me nominibus furiosus confero tantis: @@saeua deos contra non tamen arma tuli. Denique Caesareo, quod non desiderat ipse, @@non caret e nostris ullus honore liber. Si dubitas de me, laudes admitte deorum @@et carmen dempto nomine sume meum. Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae @@proderit auctorem pacis habere nihil? Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti, @@dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam. Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? @@At patriae pater hic, ipsius ille fuit. @1 Ecquis ita est audax ut limine cogat abire @@iactantem Pharia tinnula sistra manu? Ante deum Matrem cornu tibicen adunco @@cum canit, exiguae quis stipis aera negat? Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae; @@unde tamen uiuat uaticinator habet. Ipsa mouent animos superorum numina nostros @@turpe nec est tali credulitate capi. En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi @@gentis Iuleae nomina sancta fero. Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti; @@non mihi, sed magno poscitur ille deo, nec, quia uel merui uel sensi principis iram, @@a nobis ipsum nolle putate coli. Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem @@Isidis Isiacos ante sedere focos. Alter ob huic similem priuatus lumine culpam @@clamabat media se meruisse uia. Talia caelestes fieri praeconia gaudent, @@ut sua quid ualeant numina teste probent. Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt, @@cum bene peccati paenituisse uident. Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, @1 @@paenitet et facto torqueor ipse meo. Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori @@estque pati poenam quam meruisse minus. Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse, @@poena potest demi, culpa perennis erit. Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul; @@ne non peccarim mors quoque non faciet. Non igitur mirum, si mens mea tabida facta @@de niue manantis more liquescit aquae. Estur ut occulta uitiata teredine nauis, @@aequorei scopulos ut cauat unda salis, roditur ut scabra positum rubigine ferrum, @@conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, @@fine quibus nullo conficiantur, habent. Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet @@quique dolet citius quam dolor ipse cadet. Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, @@forsitan exigua dignus habebor ope, inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu. @@Plus isto duri si precer oris ero. @1 @@@@FABIO MAXIMO Maxime, qui tanti mensuram nominis inples @@et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti, @@non omnis Fabios abstulit una dies, forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, @@quisque loquar tecum certior esse uelis. Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto @@durus et auersa cetera mente legas! Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri @@[2 . . . . . . . . . . . . . . ]2 qui, cum me poena dignum grauiore fuisse @@confiteor, possum uix grauiora pati. Hostibus in mediis interque pericula uersor, @@tamquam cum patria pax sit adempta mihi. Qui, mortis saeuo geminent ut uulnere causas, @@omnia uipereo spicula felle linunt. His eques instructus perterrita moenia lustrat @@more lupi clausas circumeuntis oues, @1 at semel intentus neruo leuis arcus equino @@uincula semper habens inresoluta manet; tecta rigent fixis ueluti uelata sagittis @@portaque uix firma submouet arma sera. Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti @@et quod iners hiemi continuatur hiems. Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis @@cumque meo fato quarta fatigat hiems. Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis @@et similis morti pectora torpor habet. Felicem Nioben, quamuis tot funera uidit, @@quae posuit sensum saxea facta mali! Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem @@cortice uelauit populus ora nouo! Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum; @@ille ego sum frustra qui lapis esse uelim. Ipsa Medusa oculis ueniat licet obuia nostris, @@amittet uires ipsa Medusa suas. Viuimus ut numquam sensu careamus amaro, @@et grauior longa fit mea poena mora. Sic inconsumptum Tityi semperque renascens @@non perit, ut possit saepe perire, iecur. At, puto, cum requies medicinaque publica curae @@somnus adest, solitis nox uenit orba malis. Somnia me terrent ueros imitantia casus @1 @@et uigilant sensus in mea damna mei. Aut ego Sarmaticas uideor uitare sagittas @@aut dare captiuas ad fera uincla manus aut, ubi decipior melioris imagine somni, @@aspicio patriae tecta relicta meae et modo uobiscum, quos sum ueneratus, amici, @@et modo cum cara coniuge multa loquor. Sic ubi percepta est breuis et non uera uoluptas, @@peior ab admonitu fit status iste boni. Siue dies igitur caput hoc miserabile cernit, @@siue pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, @@ignibus admotis ut noua cera solet. Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, @@ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo @@mollia naufragiis litora posse dari. Cum uideo quam sint mea fata tenacia, frangor @@spesque leuis magno uicta timore cadit, nec tamen ulterius quicquam speroue precorue @@quam male mutato posse carere loco. Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste @@gratia quod saluo uestra pudore queat. Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae @@difficilis causae mite patrocinium. @1 Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente: @@lenia pro misera fac modo uerba fuga. Nescit enim Caesar, quamuis deus omnia norit, @@ultimus hic qua sit condicione locus. Magna tenent illud numen molimina rerum, @@haec est caelesti pectore cura minor, nec uacat in qua sint positi regione Tomitae @@quaerere_finitimo uix loca nota Getae_ aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres @@cultaque Oresteae Taurica terra deae quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, @@dura meant celeri terga per amnis equo. Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, @@Roma, nec Ausonii militis arma timet. Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae @@quamque libet longis cursibus aptus equus quodque sitim didicere diu tolerare famemque @@quodque sequens nullas hostis habebit aquas. Ira uiri mitis non me misisset in istam, @@si satis haec illi nota fuisset humus. Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste @@meque minus, uitam cui dabat ipse, capi. Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu: @1 @@nil opus est ullis in mea fata Getis. Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum, @@et minus infestus quam fuit esse potest. Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi; @@paene etiam merito parcior ira meo est. Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, @@alma nihil maius Caesare terra ferat. Vtque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra @@perque manus huius tradita gentis eat. At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum @@iudice pro lacrimis ora resolue meis. Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque @@exilium saeuo distet ab hoste meum, quamque dedere mihi praesentia numina uitam, @@non adimat stricto squalidus ense Getes, denique, si moriar, subeam pacatius aruum @@ossa nec a Scythica nostra premantur humo nec male compositos, ut scilicet exule dignum, @@Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, @@terreat et manes Sarmatis umbra meos. Caesaris haec animum poterant audita mouere, @@Maxime, mouissent si tamen ante tuum. @1 Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, @@auxilio trepidis quae solet esse reis, adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae @@aequandi superis pectora flecte uiri. Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus @@quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia uelox, @@quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox, qui uicit semper, uictis ut parcere posset, @@clausit et aeterna ciuica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, @@et iacit inuita fulmina rara manu. Ergo tam placidas orator missus ad aures @@ut propior patriae sit fuga nostra roga. Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat @@inter conuiuas mensa uidere tuos, ille ego qui duxi uestros Hymenaeon ad ignes @@et cecini fausto carmina digna toro, cuius te solitum memini laudare libellos @@exceptis domino qui nocuere suo, cui tua nonnumquam miranti scripta legebas, @@ille ego de uestra cui data nupta domo est. @1 Hanc probat et primo dilectam semper ab aeuo @@est inter comites Marcia censa suas inque suis habuit matertera Caesaris ante; @@quarum iudicio si quam probata, proba est. Ipsa sua melior fama laudantibus istis @@Claudia diuina non eguisset ope. Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: @@proxima pars uitae transilienda meae. Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina uestra est: @@non potes hanc salua dissimulare fide. Confugit haec ad uos, uestras amplectitur aras_ @@iure uenit cultos ad sibi quisque deos_ flensque rogat precibus lenito Caesare uestris @@busta sui fiant ut propiora uiri. @@@@RVFINO Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, @@qui miser est, ulli si suus esse potest. Reddita confusae nuper solacia menti @1 @@auxilium nostris spemque tulere malis. Vtque Machaoniis Poeantius artibus heros @@lenito medicam uulnere sensit opem, sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu @@admonitu coepi fortior esse tuo et iam deficiens sic ad tua uerba reuixi, @@ut solet infuso uena redire mero. Non tamen exhibuit tantas facundia uires @@ut mea sint dictis pectora sana tuis. Vt multum demas nostrae de gurgite curae, @@non minus exhausto quod superabit erit. Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: @@horrent admotas uulnera cruda manus. Non est in medico semper releuetur ut aeger: @@interdum docta plus ualet arte malum. Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus @@ad Stygias certo limite ducat aquas. Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, @@sanabit nulla uulnera cordis ope. Tollere nodosam nescit medicina podagram @@nec formidatis auxiliatur aquis. Cura quoque interdum nulla medicabilis arte @@aut, ut sit, longa est extenuanda mora. Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem @1 @@sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriae ratione ualentior omni @@quod tua fecerunt scripta retexit opus. Siue pium uis hoc, seu uis muliebre uocari, @@confiteor misero molle cor esse mihi. Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat @@fumum de patriis posse uidere focis. Nescio qua natale solum dulcedine cunctos @@ducit et inmemores non sinit esse sui. Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? @@Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit. Cum bene sit clausae cauea Pandione natae, @@nititur in siluas illa redire suas. Adsuetos tauri saltus, adsueta leones_ @@nec feritas illos inpedit_antra petunt. Tu tamen exilii morsus e pectore nostro @@fomentis speras cedere posse tuis. Effice uos ipsi ne tam mihi sitis amandi, @@talibus ut leuius sit caruisse malum. At, puto, qua genitus fueram tellure carenti @@in tamen humano contigit esse loco: orbis in extremi iaceo desertus harenis, @@fert ubi perpetuas obruta terra niues. Non ager hic pomum, non dulces educat uuas, @1 @@non salices ripa, robora monte uirent. Neue fretum laudes terra magis, aequora semper @@uentorum rabie solibus orba tument. Quocumque aspicias, campi cultore carentes @@uastaque quae nemo uindicat arua iacent. Hostis adest dextra laeuaque a parte timendus @@uicinoque metu terret utrumque latus: altera Bistonias pars est sensura sarisas, @@altera Sarmatica spicula missa manu. I nunc et ueterum nobis exempla uirorum @@qui forti casum mente tulere refer et graue magnanimi robur mirare Rutili @@non usi reditus condicione dati. Zmyrna uirum tenuit, non Pontus et hostica tellus, @@paene minus nullo Zmyrna petenda loco. Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus, @@legit enim sedes, Attica terra, tuas. Arma Neoclides qui Persica contudit armis @@Argolica primam sensit in urbe fugam. Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, @@inter quas dubium quae prior esset erat. Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit @@Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. @1 Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam @@quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, @@poneret ut muros in meliore loco. Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus @@et Teucrum Veneri grata recepit humus. Quid referam ueteres Romanae gentis, apud quos @@exulibus tellus ultima Tibur erat? Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aeuis @@tam procul a patria est horridiorue locus. Quo magis ignoscat sapientia uestra dolenti: @@quae facit ex dictis, non ita multa, tuis. Nec tamen infitior, si possint nostra coire @@uulnera, praeceptis posse coire tuis. Sed uereor, ne me frustra seruare labores @@nec iuuer admota perditus aeger ope, nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis, @@sed sum quam medico notior ipse mihi. Vt tamen hoc ita sit, munus tua grande uoluntas @@ad me peruenit consuliturque boni. @1 @@@@VXORI Iam mihi deterior canis aspergitur aetas @@iamque meos uultus ruga senilis arat, iam uigor et quasso languent in corpore uires @@nec iuueni lusus qui placuere iuuant nec, si me subito uideas, agnoscere possis, @@aetatis facta est tanta ruina meae. Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, @@anxietas animi continuusque labor; nam mea per longos si quis mala digerat annos, @@crede mihi, Pylio Nestore maior ero. Cernis ut in duris_et quid boue firmius?_aruis @@fortia taurorum corpora frangat opus. Quae numquam uacuo solita est cessare nouali @@fructibus adsiduis lassa senescit humus. Occidet, ad circi si quis certamina semper @@non intermissis cursibus ibit equus. Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis @1 @@quae numquam liquidis sicca carebit aquis. Me quoque debilitat series inmensa malorum @@ante meum tempus cogit et esse senem. Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis, @@inmodicus contra carpit utrumque labor. Aspice, in has partis quod uenerit Aesone natus, @@quam laudem a sera posteritate ferat. At labor illius nostro leuiorque minorque est, @@si modo non uerum nomina magna premunt. Ille est in Pontum Pelia mittente profectus @@qui uix Thessaliae fine timendus erat: Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu @@solis ad occasus utraque terra tremit. Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro @@et breuius quam nos ille peregit iter. Ille habuit comites primos telluris Achiuae, @@at nostram cuncti destituere fugam. Nos fragili ligno uastum sulcauimus aequor, @@quae tulit Aesoniden, densa carina fuit. Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus @@quas fugerem docuit quas sequererque uias. Illum tutata est cum Pallade regia Iuno: @@defendere meum numina nulla caput. Illum furtiuae iuuere Cupidinis artes @1 @@quas a me uellem non didicisset amor. Ille domum rediit, nos his moriemur in aruis, @@perstiterit laesi si grauis ira dei. Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, @@illo quod subiit Aesone natus opus. Te quoque, quam iuuenem discedens Vrbe reliqui, @@credibile est nostris insenuisse malis. O! ego_di faciant!_talem te cernere possim, @@caraque mutatis oscula ferre comis amplectique meis corpus non pingue lacertis @@et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei' et narrare meos flenti flens ipse labores @@sperato numquam conloquioque frui turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, @@dis ueris, memori debita ferre manu! Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater @@quam primum roseo prouocet ore diem! @@@@[2COTTAE]2 MAXIMO Ille tuos quondam non ultimus inter amicos @@ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat, @1 in quibus ingenium desiste requirere nostrum, @@nescius exilii ne uideare mei. Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus, @@ut capiant uitium, ni moueantur, aquae. Et mihi si quis erat ducendi carminis usus, @@deficit estque minor factus inerte situ. Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis, @@scribimus inuita uixque coacta manu. Non libet in talis animum contendere curas @@nec uenit ad duros Musa uocata Getas. Vt tamen ipse uides, luctor deducere uersum, @@sed non fit fato mollior ille meo. Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno @@me quoque, qui feci, iudice digna lini. Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior @@mensque pati durum sustinet aegra nihil. Scilicet incipiam lima mordacius uti @@et sub iudicium singula uerba uocem. Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum @@confluat et frondes Alpibus addat Atho. Parcendum est animo miserabile uulnus habenti: @@subducunt oneri colla perusta boues. @1 At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, @@et sata cum multo fenore reddit ager. Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum @@profuit_atque utinam non nocuisset!_opus. Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse @@et tecum quaero saepe quid inde petam. An populus uere sanos negat esse poetas @@sumque fides huius maxima uocis ego qui, sterili totiens cum sim deceptus ab aruo, @@damnosa persto condere semen humo? Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum @@tempus et adsueta ponere in arte iuuat. Saucius eiurat pugnam gladiator et idem @@inmemor antiqui uulneris arma capit. Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis @@et ducit remos qua modo nauit aqua. Sic ego constanter studium non utile seruo @@et repeto nollem quas coluisse deas. Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam @@otia: mors nobis tempus habetur iners. Nec iuuat in lucem nimio marcescere uino @@nec tenet incertas alea blanda manus. Cum dedimus somno quas corpus postulat horas, @@quo ponam uigilans tempora longa modo? Moris an oblitus patrii contendere discam @1 @@Sarmaticos arcus et trahar arte loci? Hoc quoque me studium prohibent adsumere uires @@mensque magis gracili corpore nostra ualet. Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est @@artibus his quae nil utilitatis habent. Consequor ex illis casus obliuia nostri: @@hanc messem satis est si mea reddit humus. Gloria uos acuat; uos, ut recitata probentur @@carmina, Pieriis inuigilate choris. Quod uenit ex facili satis est componere nobis, @@et nimis intenti causa laboris abest. Cur ego sollicita poliam mea carmina cura? @@An uerear ne non adprobet illa Getes? Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum @@ingenio nullum maius habere meo. Hoc ubi uiuendum est, satis est, si consequor aruo, @@inter inhumanos esse poeta Getas. Quo mihi diuersum fama contendere in orbem? @@Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus. Hoc mea contenta est infelix Musa theatro. @@Hoc merui, magni sic uoluere dei. Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis @@quo Boreas penna deficiente uenit. @1 Diuidimur caelo quaeque est procul urbe Quirini @@aspicit hirsutos comminus ursa Getas. Per tantum terrae, tot aquas uix credere possum @@indicium studii transiluisse mei. Finge legi, quodque est mirabile, finge placere: @@auctorem certe res iuuat ista nihil. Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae @@aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua? Altius ire libet? Si te distantia longe @@Pleiadum laudent signa, quid inde feras? Sed neque peruenio scriptis mediocribus istuc @@famaque cum domino fugit ab Vrbe suo, uosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, @@nunc quoque de nostra morte tacere reor. @1 @@@@GRAECINO Ecquid, ut audisti_nam te diuersa tenebat @@terra_meos casus, cor tibi triste fuit? Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri, @@si bene te noui, triste fuisse liquet. Non cadit in mores feritas inamabilis istos @@nec minus a studiis dissidet illa tuis. Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, @@pectora mollescunt asperitasque fugit; nec quisquam meliore fide complectitur illas, @@qua sinit officium militiaeque labor. Certe ego cum primum potui sentire quid essem, @@_nam fuit attonito mens mea nulla diu_ hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses, @@qui mihi praesidium grande futurus eras. Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis @@magnaque pars animi consiliique mei. At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam @1 @@adloquioque iuua pectora nostra tuo, quae, non mendaci si quicquam credis amico, @@stulta magis dici quam scelerata decet. Nec breue nec tutum peccati quae sit origo @@scribere: tractari uulnera nostra timent. Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare @@desine; non agites, si qua coire uelis. Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa uocanda est: @@omnis an in magnos culpa deos scelus est? Spes igitur menti poenae, Graecine, leuandae @@non est ex toto nulla relicta meae. Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, @@in dis inuisa sola remansit humo. Haec facit ut uiuat fossor quoque compede uinctus @@liberaque a ferro crura futura putet. Haec facit ut, uideat cum terras undique nullas, @@naufragus in mediis brachia iactet aquis. Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit @@nec spes huic uena deficiente cadit. Carcere dicuntur clausi sperare salutem @@atque aliquis pendens in cruce uota facit. Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis @@non est proposita passa perire nece. @1 Me quoque conantem gladio finire dolorem @@arguit iniecta continuitque manu: 'Quid' que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine', dixit, @@'saepe per has flecti principis ira solet'. Quamuis est igitur meritis indebita nostris, @@magna tamen spes est in bonitate dei. Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare @@confer et in uotum tu quoque uerba meum. Inque Tomitana iaceam tumulatus harena, @@si te non nobis ista uouere liquet. Nam prius incipient turris uitare columbae, @@antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas quam male se praestet ueteri Graecinus amico. @@Non ita sunt fatis omnia uersa meis. @@@@MESSALINO Littera pro uerbis tibi, Messaline, salutem @@quam legis a saeuis attulit usque Getis. Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto @@haec me Nasonem scribere uerba latet? Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, @1 @@me tamen excepto, qui precor esse tuus? Di procul a cunctis qui te uenerantur amantque @@huius notitiam gentis habere uelint. Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas @@uiuere, si uita est mortis habenda genus. Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum @@truxque Getes armis, grandine pugnet hiems, nos habeat regio nec pomo feta nec uuis @@et cuius nullum cesset ab hoste latus. Cetera sit sospes cultorum turba tuorum, @@in quibus, ut populo, pars ego parua fui. Me miserum, si tu uerbis offenderis istis @@nosque negas ulla parte fuisse tuos! Idque sit ut uerum, mentito ignoscere debes. @@Nil demit laudi gloria nostra tuae. Quis se Caesaribus notus non fingit amicum? @@Da ueniam fasso, tu mihi Caesar eras. Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est @@atria si nobis non patuisse negas. Vtque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno @@nempe salutaris quam prius ore minus. Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, @@hortator studii causaque faxque mei, cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, @@et dedimus medio scripta canenda foro. @1 Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore @@quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: is me nec comitem nec dedignatus amicum est, @@si tamen haec illi non nocitura putas; si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: @@clausa mihi potius tota sit ista domus. Sed neque claudenda est et nulla potentia uires @@praestandi ne quid peccet amicus habet. Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, @@sic facinus nemo nescit abesse mihi. Quod nisi delicti pars excusabilis esset, @@parua relegari poena futura fuit. Ipse sed hoc uidit, qui peruidet omnia, Caesar, @@stultitiam dici crimina posse mea. Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit @@usus et est modice fulminis igne sui. Nec uitam nec opes nec ademit posse reuerti, @@si sua per uestras uicta sit ira preces. At grauiter cecidi. Quid enim mirabile, si quis @@a Ioue percussus non leue uulnus habet? Ipse suas etiam uires inhiberet Achilles, @@missa grauis ictus Pelias hasta dabat. Iudicium nobis igitur cum uindicis adsit, @1 @@non est cur tua me ianua nosse neget. Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est, @@sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis. Nec tamen officium sensit domus altera nostrum: @@hic illic uestro sub lare semper eram. Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, @@ius aliquod tecum fratris amicus habet. Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, @@sic est fortunae promeruisse tuae? Quod si permittis nobis suadere quid optes, @@ut des quam reddas plura precare deos. Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas @@officii causa pluribus esse dati. Quo libet in numero me, Messaline, repone, @@sim modo pars uestrae non aliena domus, et mala Nasonem, quoniam meruisse uidetur, @@si non ferre doles, at meruisse dole. @1 @@@@SEVERO A tibi dilecto missam Nasone salutem @@accipe, pars animae magna, Seuere, meae. Neue roga quid agam. Si persequar omnia, flebis: @@summa satis nostri si tibi nota mali. Viuimus adsiduis expertes pacis in armis @@dura pharetrato bella mouente Geta. Deque tot expulsis sum miles in exule solus: @@tuta_nec inuideo_cetera turba latet. Quoque magis nostros uenia dignere libellos, @@haec in procinctu carmina facta leges. Stat uetus urbs, ripae uicina binominis Histri, @@moenibus et positu uix adeunda loci. Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis, @@condidit et proprio nomine dixit opus. Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis @1 @@cepit et in regem sustulit arma Getes. Ille memor magni generis uirtute quod auget, @@protinus innumero milite cinctus adest nec prius abscessit merita quam caede nocentum @@. . . . . . . . . . . . . . . At tibi, rex aeuo, detur, fortissime nostro, @@semper honorata sceptra tenere manu, teque, quod et praestat_quid enim tibi plenius optem?_ @@Martia cum magno Caesare Roma probet. Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, @@accedant nostris saeua quod arma malis. Vt careo uobis, Stygias detrusus in oras, @@quattuor autumnos Pleias orta facit. Nec tu credideris urbanae commoda uitae @@quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen. Nam modo uos animo, dulces, reminiscor, amici, @@nunc mihi cum cara coniuge nata subit, aque domo rursus pulchrae loca uertor ad Vrbis @@cunctaque mens oculis peruidet illa suis. Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, @@nunc subit aequata porticus omnis humo, @1 gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos @@stagnaque et euripi Virgineusque liquor. At, puto, sic Vrbis misero est erepta uoluptas, @@quolibet ut saltem rure frui liceat! Non meus amissos animus desiderat agros @@ruraque Paeligno conspicienda solo nec quos piniferis positos in collibus hortos @@spectat Flaminiae Clodia iuncta uiae, quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam @@ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas, sunt ubi, si uiuunt, nostra quoque consita quaedam, @@sed non et nostra poma legenda manu. Pro quibus amissis utinam contingere possit @@hic saltem profugo glaeba colenda mihi! Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, @@ipse uelim baculo pascere nixus oues. Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, @@ducam ruricolas sub iuga curua boues et discam Getici quae norunt uerba iuuenci @@adsuetas illis adiciamque minas. Ipse manu capulum pressi moderatus aratri @@experiar mota spargere semen humo. Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas @1 @@et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas. Vnde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem @@discrimen murus clausaque porta facit? At tibi nascenti, quod toto pectore laetor, @@nerunt fatales fortia fila deae. Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra, @@nunc in quo ponis tempora rara forum; Vmbria nunc reuocat nec non Albana petentem @@Appia feruenti ducit in arua rota. Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram @@Caesar et hospitium sit tua uilla meum. A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta @@et uoti quaeso contrahe uela tui. Terra uelim propior nullique obnoxia bello @@detur: erit nostris pars bona dempta malis. @1 @@@@COTTAE MAXIMO Quae mihi de rapto tua uenit epistula Celso @@protinus est lacrimis umida facta meis, quodque nefas dictu fieri nec posse putaui, @@inuitis oculis littera lecta tua est. Nec quicquam ad nostras peruenit acerbius aures, @@ut sumus in Ponto, perueniatque precor. Ante meos oculos tamquam praesentis imago @@haeret et extinctum uiuere fingit amor. Saepe refert animus lusus grauitate carentes, @@seria cum liquida saepe peracta fide. Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis @@quae uellem uitae summa fuisse meae, cum domus ingenti subito mea lapsa ruina @@concidit in domini procubuitque caput. Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, @@Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes. Illum ego non aliter flentem mea funera uidi @1 @@ponendus quam si frater in igne foret. Haesit in amplexu consolatusque iacentem est @@cumque meis lacrimis miscuit usque suas. O quotiens uitae custos inuisus amarae @@continuit promptas in mea fata manus! O quotiens dixit: 'Placabilis ira deorum est: @@uiue nec ignosci tu tibi posse nega!' Vox tamen illa fuit celeberrima: 'Respice quantum @@debeat auxilium Maximus esse tibi. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit @@ne sit ad extremum Caesaris ira tenax, cumque suis fratris uires adhibebit et omnem, @@quo leuius doleas, experietur opem.' Haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae: @@quae tu ne fuerint, Maxime, uana caue. Huc quoque uenturum mihi se iurare solebat @@non nisi te longae ius sibi dante uiae. Nam tua non alio coluit penetralia ritu @@terrarum dominos quam colis ipse deos. Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, @@non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen auorum, @@sed probitas magnos ingeniumque facit. @1 Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto, @@cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi; carmina iure damus raros testantia mores, @@ut tua uenturi nomina, Celse, legant. Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab aruis; @@hoc solum est istic quod licet esse meum. Funera non potui comitare nec ungere corpus @@atque tuis toto diuidor orbe rogis. Qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas, @@praestitit officium Maximus omne tibi. Ille tibi exequias et magni funus honoris @@fecit et in gelidos uertit amoma sinus diluit et lacrimis maerens unguenta profusis @@ossaque uicina condita texit humo. Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis, @@et nos extinctis adnumerare potest. @1 @@@@FLACCO Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, @@mittere rem si quis qua caret ipse potest. Longus enim curis uitiatum corpus amaris @@non patitur uires languor habere suas. Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis @@et peragit soliti uena tenoris iter. Os hebes est positaeque mouent fastidia mensae @@et queror, inuisi cum uenit hora cibi. Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer, @@nil ibi quod nobis esuriatur erit. Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, @@det mihi formosa gnaua Iuuenta manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum @@stabit et in stomacho pondus inerte diu. Haec ego non ausim, cum sint uerissima, cuiuis @@scribere, delicias ne mala nostra uocet. Scilicet is status est, ea rerum forma mearum @@deliciis etiam possit ut esse locus! @1 Delicias illi precor has contingere, si quis @@ne mihi sit leuior Caesaris ira timet. Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus @@non alit officio corpus inane suo, sed uigilo uigilantque mei sine fine dolores, @@quorum materiam dat locus ipse mihi. Vix igitur possis uisos agnoscere uultus @@quoque ierit quaeras qui fuit ante color. Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus @@membraque sunt cera pallidiora noua. Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo: @@scis mihi quam solae paene bibantur aquae. Non epulis oneror, quarum si tangar amore, @@est tamen in Geticis copia nulla locis. Nec uires adimit Veneris damnosa uoluptas: @@non solet in maestos illa uenire toros. Vnda locusque nocent et causa ualentior istis, @@anxietas animi, quae mihi semper adest. Haec nisi tu pariter simili cum fratre leuares, @@uix mens tristitiae nostra tulisset onus. Vos estis fracto tellus non dura phaselo @@quamque negant multi uos mihi fertis opem. Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa, @@Caesaris offensum dum mihi numen erit. Qui meritam nobis minuat, non finiat iram, @@suppliciter uestros quisque rogate deos. @1 @@@@{1LIBER SECVNDVS}1 @@@@[2GERMANICO]2 Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi, @@languida quo fessi uix uenit aura Noti. Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui: @@iam minus hic odio est quam fuit ante locus. Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum @@uidi fortunae uerba dedique meae. Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, @@uelle potest cuiuis haec tamen una dari. Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, @@tristitiam poni per sua festa iubent. Denique, quod certus furor est audere fateri, @@hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar. @1 Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros, @@mixta tenax segeti crescere lappa solet. Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba @@numen et inuita saepe iuuamur ope. Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili @@sunt mea: priuati nil habet illa domus. Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi @@incluso mediis est mihi pompa Getis! Indice te didici nuper uisenda coisse @@innumeras gentes ad ducis ora sui, quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem, @@hospitiis Romam uix habuisse locum. Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante @@fuderit adsiduas nubilus auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum @@cum populi uultu conueniente die atque ita uictorem cum magnae uocis honore @@bellica laudatis dona dedisse uiris claraque sumpturum pictas insignia uestes @@tura prius sanctis inposuisse focis Iustitiamque sui caste placasse parentis, @1 @@illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit, felix adiectum plausibus omen @@saxaque roratis erubuisse rosis; protinus argento uersos imitantia muros @@barbara cum pictis oppida lata uiris fluminaque et montes et in altis proelia siluis @@armaque cum telis in strue mixta sua deque tropaeorum quod sol incenderet auro @@aurea Romani tecta fuisse fori totque tulisse duces captiuos addita collis @@uincula paene hostis quot satis esse fuit. Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt, @@in quibus et belli summa caputque Bato. Cur ego posse negem minui mihi numinis iram, @@cum uideam mitis hostibus esse deos? Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor @@oppida sub titulo nominis isse tui atque ea te contra nec muri mole nec armis @@nec satis ingenio tuta fuisse loci. Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes, @@sint modo uirtuti tempora longa tuae. Quod precor eueniet_sunt quaedam oracula uatum_, @1 @@nam deus optanti prospera signa dedit. Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces @@laeta coronatis Roma uidebit equis maturosque pater nati spectabit honores @@gaudia percipiens quae dedit ipse suis. Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque @@maxime, dicta tibi uaticinante nota. Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, @@sufficiet nostris si modo uita malis, inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas @@abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. Quae si me saluo dabitur tua laurea templis, @@omina bis dices uera fuisse mea. @@@@MESSALINO Ille domus uestrae primis uenerator ab annis @@pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, @@quam solitus praesens est tibi ferre, Getis. @1 Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est @@qui fuit et dubitas cetera perlegere! Perlege nec mecum pariter mea uerba relega: @@Vrbe licet uestra uersibus esse meis. Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, @@clara mea tangi sidera posse manu, nec nos Enceladi dementia castra secuti @@in rerum dominos mouimus arma deos, nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, @@numina sunt telis ulla petita meis. Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum @@ausa sit et nullum maius adorta nefas. Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari: @@haec duo sunt animi nomina uera mei. Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram @@difficilem precibus te quoque iure meis, quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, @@te laedi, cum quis laeditur inde, putas. Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris, @@non tamen efficies ut timeare mihi. Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, @@profuit et Myso Pelias hasta duci. Confugit interdum templi uiolator ad aram @@nec petere offensi numinis horret opem. @1 Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur, @@sed non per placidas it mea nauis aquas. Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est; @@nam timor euentu deterioris abest. Qui rapitur . . . . . . . . . . . . . @@porrigit [2et]2 spinas duraque saxa . . . . . accipitremque timens pennis trepidantibus ales @@audet ad humanos fessa uenire sinus, nec se uicino dubitat committere tecto @@quae fugit infestos territa cerua canes. Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris @@nec rigidam timidis uocibus obde forem uerbaque nostra fauens Romana ad numina perfer @@non tibi Tarpeio culta Tonante minus mandatique mei legatus suscipe causam, @@nulla meo quamuis nomine causa bona est. Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger @@seruatus per te, si modo seruor, ero. Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus @@principis aeterni quam tibi praestat amor, nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit @@quo poteras trepidis utilis esse reis. Viuit enim in uobis facundi lingua parentis @@et res heredem repperit illa suum. @1 Hanc ego non ut me defendere temptet adoro: @@non est confessi causa tuenda rei. Num tamen excuses erroris origine factum @@an nihil expediat tale mouere uide. Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, @@non contrectari tutius esse puto. Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam. @@Posse uelim cineres obruere ipse meos. Sic igitur, quasi me nullus deceperit error, @@uerba fac, ut uita quam dedit ipse fruar. Cumque serenus erit uultusque remiserit illos @@qui secum terras imperiumque mouent, exiguam ne me praedam sinat esse Getarum @@detque solum miserae mite precare fugae. Tempus adest aptum precibus. Valet ille uidetque @@quas fecit uires, Roma, ualere tuas. Incolumis coniunx sua puluinaria seruat, @@promouet Ausonium filius imperium. Praeterit ipse suos animo Germanicus annos @@nec uigor est Drusi nobilitate minor. Adde nurus neptesque pias natosque nepotum @@ceteraque Augustae membra ualere domus. @1 Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis @@subdita montanae brachia Dalmatiae. Nec dedignata est abiectis Illyris armis @@Caesareum famulo uertice ferre pedem. Ipse super currum placido spectabilis ore @@tempora Phoebea uirgine nexa tulit, quem pia uobiscum proles comitauit euntem, @@digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis @@Diuus ab excelsa Iulius aede uidet. His Messalinus quibus omnia cedere debent @@primum laetitiae non negat esse locum. Quicquid ab his superest uenit in certamen amoris, @@hac hominum nulli parte secundus erit. Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti, @@uenit honoratis laurea digna comis. Felices quibus o licuit spectare triumphos @@et ducis ore deos aequiperante frui! At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi @@terraque pacis inops undaque uincta gelu. Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc, @@sit tua mutando gratia blanda loco. Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo, @1 @@si quid habet sensus umbra diserta, petit. Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur @@seruandi noceat ne tibi cura mei. Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare @@et nos in turbae parte fuisse tuae. Ingenii certe quo nos male sensimus usos @@Artibus exceptis saepe probator eras, nec mea, si tantum peccata nouissima demas, @@esse potest domui uita pudenda tuae. Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis @@curaque sit superis Caesaribusque tui. Mite, sed iratum merito mihi numen adora, @@eximar ut Scythici de feritate loci. Difficile est, fateor, sed tendit in ardua uirtus @@et talis meriti gratia maior erit. Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro @@accipiet uoces Antiphatesue tuas, sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus @@et qui fulmineo saepe sine igne tonat, qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse @@cuique fere poenam sumere poena sua est. Victa tamen uitio est huius clementia nostro @@uenit et ad uires ira coacta suas. @1 Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti @@nec licet ante ipsos procubuisse deos, quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos, @@adde sed et proprias ad mea uerba preces. Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. @@Ignosces: timeo naufragus omne fretum. @@@@COTTAE MAXIMO Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas @@nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi_quid enim status hic a funere differt?_ @@supremum uitae tempus adusque meae, rem facis adflictum non auersatus amicum @@qua non est aeuo rarior ulla tuo. Turpe quidem dictu, sed_si modo uera fatemur_ @@uulgus amicitias utilitate probat. Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum, @@et cum fortuna statque caditque fides. @1 Nec facile inuenias multis in milibus unum, @@uirtutem pretium qui putet esse sui. Ipse decor recte facti, si praemia desint, @@non mouet et gratis paenitet esse probum. Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti @@spem fructus auidae, nemo petendus erit. At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit @@utile sollicitis subputat articulis. Illud amicitiae quondam uenerabile nomen @@prostat et in quaestu pro meretrice sedet. Quo magis admiror non ut torrentibus undis @@communis uitii te quoque labe trahi. Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est. @@Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat. En ego non paucis quondam munitus amicis, @@dum flauit uelis aura secunda meis, ut fera nimboso tumuerunt aequora uento, @@in mediis lacera naue relinquor aquis. Cumque alii nolint etiam me nosse uideri, @@uix duo proiecto tresue tulistis opem. @1 Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor @@nec petere exemplum, sed dare dignus eras. Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem, @@sponte sua probitas officiumque iuuat. Iudice te mercede caret per seque petenda est @@externis uirtus incomitata bonis. Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, @@quodque sit infelix, desinere esse tuum. Mitius est lasso digitum subponere mento @@mergere quam liquidis ora natandis aquis. Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico: @@instar et hanc uitam mortis habere puta. Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas: @@a Stygia quantum mors mea distat aqua? Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae: @@et mea non minimum culpa furoris habet. Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum, @@ut facis, et lapso quam potes adfer opem. Si bene te noui, si, qui prius esse solebas, @@nunc quoque es atque animi non cecidere tui, quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis, @@utque decet, ne te uicerit illa caues, @1 et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis: @@sic eadem prodest causa nocetque mihi. Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis @@te fieri comitem stantis in orbe deae. Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia uelles, @@uela regis quassae qualiacumque ratis. Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur, @@restat adhuc umeris fulta ruina tuis. Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso @@lenior offensus qui mihi iure fuit, quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti, @@illum iurabas protinus esse tuum. Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo, @@diceris erratis ingemuisse meis. Tum tua me primum solari littera coepit @@et laesum flecti spem dare posse deum. Mouit amicitiae tum te constantia longae @@ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, et quod eras aliis factus, mihi natus amicus @@quodque tibi in cunis oscula prima dedi, quod cum uestra domus teneris mihi semper ab annis @@culta sit, esse uetus me tibi cogit onus. Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, @@quae non inferior nobilitate fuit, primus ut auderem committere carmina famae @1 @@inpulit: ingenii dux fuit ille mei. Nec quo sit primum nobis a tempore cultus @@contendo fratrem posse referre tuum. Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus @@quolibet in casu gratia nostra fores. Vltima me tecum uidit maestisque cadentes @@excepit lacrimas Aethalis Ilua genis, cum tibi quaerenti num uerus nuntius esset @@adtulerat culpae quem mala fama meae, inter confessum dubie dubieque negantem @@haerebam pauidas dante timore notas exemploque niuis quam mollit aquaticus auster, @@gutta per attonitas ibat oborta genas. Haec igitur referens et quod mea crimina primi @@erroris uenia posse latere uides, respicis antiquum lassis in rebus amicum @@fomentisque iuuas uulnera nostra tuis. Pro quibus, optandi si nobis copia fiat, @@tam bene promerito commoda mille precor. Sed, si sola mihi dentur tua uota, precabor @@ut tibi sit saluo Caesare salua parens. @1 Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, @@te solitum memini prima rogare deos. @@@@ATTICO Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro, @@Attice iudicio non dubitande meo. Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici @@deserit an partis languida cura suas? Non ita di mihi sint tristes ut credere possim @@fasque putem iam te non meminisse mei. Ante oculos nostros posita est tua semper imago @@et uideor uultus mente uidere tuos. Seria multa mihi tecum conlata recordor @@nec data iucundis tempora pauca iocis. Saepe citae longis uisae sermonibus horae, @@saepe fuit breuior quam mea uerba dies. Saepe tuas uenit factum modo carmen ad auris @1 @@et noua iudicio subdita Musa tuo est. Quod tu laudaras, populo placuisse putabam @@_hoc pretium curae dulce recentis erat_ utque meus lima rasus liber esset amici, @@non semel admonitu facta litura tuo est. Nos fora uiderunt pariter, nos porticus omnis, @@nos uia, nos iunctis curua theatra locis. Denique tantus amor nobis, carissime, semper @@quantus in Aeacide Nestorideque fuit. Non ego, si biberes securae pocula Lethes, @@excidere haec credam pectore posse tuo. Longa dies citius brumali sidere noxque @@tardior hiberna solstitialis erit nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit @@caltaque Paestanas uincet odore rosas quam tibi nostrarum ueniant obliuia rerum: @@non ita pars fati candida nulla mei est. Ne tamen haec dici possit fiducia mendax @@stultaque credulitas nostra fuisse caue constantique fide ueterem tutare sodalem @@qua licet et quantum non onerosus ero. @1 @@@@SALANO Condita disparibus numeris ego Naso Salano @@praeposita misi uerba salute meo. Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen, @@te precor a saluo possit, amice, legi. Candor, in hoc aeuo res intermortua paene, @@exigit ut faciam talia uota tuus. Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu, @@diceris exiliis indoluisse meis, missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, @@illa tuus iuuit qualiacumque fauor optastique breuem salui mihi Caesaris iram, @@quod tamen optari, si sciat, ipse sinat. Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti @@nec minus idcirco sunt ea grata mihi, quoque magis moueare malis, doctissime, nostris, @@credibile est fieri condicione loci: @1 uix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem @@quae minus Augusta pace fruatur humus. Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus @@et legis et lectos ore fauente probas ingenioque meo, uena quod paupere manat, @@plaudis et e riuo flumina magna facis. Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, @@uix sibi cum miseros posse placere putes. Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, @@materiae gracili sufficit ingenium. Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi, @@ausus sum tantae sumere molis opus. Obruit audentem rerum grauitasque nitorque @@nec potui coepti pondera ferre mei. Illic quam laudes erit officiosa uoluntas, @@cetera materia debilitata iacent. Qui si forte liber uestras peruenit ad aures, @@tutelam, mando, sentiat ille tuam. Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem, @@accedat cumulus gratia nostra leuis. Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte @@et non calcata candidiora niue, mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, @@nec lateant artes eloquiumque tuum. @1 Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen, @@participem studii Caesar habere solet. Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis @@ingenio mores aequiperante places. Te dicente prius studii fuit impetus illi @@teque habet elicias qui sua uerba tuis. Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt @@tectaque non longa conticuere mora, surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus, @@qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, dumque silens adstat, status est uultusque diserti @@spemque decens doctae uocis amictus habet. Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, @@hoc superos iures more solere loqui atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna': @@eloquio tantum nobilitatis inest. Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas, @@scripta tamen profugi uatis habenda putas. Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, @@et seruat studii foedera quisque sui: rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, @@rectorem dubiae nauita puppis amat. @1 Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris @@ingenioque faues, ingeniose, meo. Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem @@artis et ingenuae cultor uterque sumus. Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis, @@sed tamen ambobus debet inesse calor, utque meis numeris tua dat facundia neruos, @@sic uenit a nobis in tua uerba nitor. Iure igitur studio confinia carmina uestro @@et commilitii sacra tuenda putas. Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus @@comprecor ad uitae tempora summa tuae succedatque suis orbis moderator habenis: @@quod mecum populi uota precantur idem. @@@@GRAECINO Carmine Graecinum, qui praesens uoce solebat, @@tristis ab Euxinis Naso salutat aquis. Exulis haec uox est: praebet mihi littera linguam @1 @@et, si non liceat scribere, mutus ero. Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis @@et mala me meritis ferre minora doces. Vera facis, sed sera meae conuicia culpae: @@aspera confesso uerba remitte reo. Cum poteram recto transire Ceraunia uelo, @@ut fera uitarem saxa monendus eram. Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto @@qua mea debuerit currere cumba uia? Brachia da lasso potius prendenda natanti @@nec pigeat mento subposuisse manum. Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor, @@sic tibi sint fratres totaque salua domus, quodque soles animo semper, quod uoce precari, @@omnia Caesaribus sic tua facta probes. Turpe erit in miseris ueteri tibi rebus amico @@auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem nec passu stare tenaci, @@turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum @@et, nisi sit felix, esse negare suum. Non ita uixerunt Strophio atque Agamemnone nati, @@non haec Aegidae Pirithoique fides. Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, @1 @@in quorum plausus tota theatra sonant. Tu quoque per durum seruato tempus amico @@dignus es in tantis nomen habere uiris, dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, @@non erit officii gratia surda tui. Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est @@carmen, in ore frequens posteritatis eris. Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis @@duret et in longas impetus iste moras. Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, @@nec nocet admisso subdere calcar equo. @@@@ATTICO Esse salutatum uult te mea littera primum @@a male pacatis, Attice, missa Getis, proxima subsequitur quid agas audire uoluntas, @@et si, quicquid agis, sit tibi cura mei. @1 Nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum @@saepe superuacuos cogit habere metus. Da ueniam, quaeso, nimioque ignosce timori. @@Tranquillas etiam naufragus horret aquas. Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo @@omnibus unca cibis aera subesse putat; saepe canem longe uisum fugit agna lupumque @@credit et ipsa suam nescia uitat opem; membra reformidant mollem quoque saucia tactum @@uanaque sollicitis incitat umbra metum. Sic ego Fortunae telis confixus iniquis @@pectore concipio nil nisi triste meo. Iam mihi fata liquet coeptos seruantia cursus @@per sibi consuetas semper itura uias. Obseruare deos ne quid mihi cedat amice @@uerbaque Fortunae uix puto posse dari. Est illi curae me perdere, quaeque solebat @@esse leuis, constans et bene certa nocet. Crede mihi, si sum ueri tibi cognitus oris_ @@nec planis nostris casibus esse puter_ Cinyphiae segetis citius numerabis aristas @@altaque quam multis floreat Hybla thymis et quot aues motis nitantur in aere pennis @@quotque natent pisces aequore certus eris @1 quam tibi nostrorum statuatur summa laborum @@quos ego sum terra, quos ego passus aqua. Nulla Getis toto gens est truculentior orbe, @@sed tamen hi nostris ingemuere malis. Quae tibi si memori coner perscribere uersu, @@Ilias est fati longa futura mei. Non igitur uerear quo te rear esse uerendum, @@cuius amor nobis pignora mille dedit, sed quia res timida est omnis miser et quia longo est @@tempore laetitiae ianua clausa meae. Iam dolor in morem uenit meus, utque caducis @@percussu crebro saxa cauantur aquis, sic ego continuo Fortunae uulneror ictu @@uixque habet in nobis iam noua plaga locum. Nec magis adsiduo uomer tenuatur ab usu @@nec magis est curuis Appia trita rotis pectora quam mea sunt serie caecata malorum, @@et nihil inueni quod mihi ferret opem. Artibus ingenuis quaesita est gloria multis, @@infelix perii dotibus ipse meis. Vita prior uitio caret et sine labe peracta est: @@auxilii misero nil tulit illa mihi. @1 Culpa grauis precibus donatur saepe suorum: @@omnis pro nobis gratia muta fuit. Adiuuat in duris aliquos praesentia rebus: @@obruit hoc absens uasta procella caput. Quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram? @@Addita sunt poenis aspera uerba meis. Fit fuga temporibus leuior: proiectus in aequor @@Arcturum subii Pleiadumque minas. Saepe solent hiemem placidam sentire carinae: @@non Ithacae puppi saeuior unda fuit. Recta fides comitum poterat mala nostra leuare: @@ditata est spoliis perfida turba meis. Mitius exilium faciunt loca: tristior ista @@terra sub ambobus non iacet ulla polis. Est aliquid patriis uicinum finibus esse: @@ultima me tellus, ultimus orbis habet. Praestat et exulibus pacem tua laurea, Caesar: @@Pontica finitimo terra sub hoste iacet. Tempus in agrorum cultu consumere dulce est: @@non patitur uerti barbarus hostis humum. Temperie caeli corpusque animusque iuuatur: @@frigore perpetuo Sarmatis ora riget. Est in aqua dulci non inuidiosa uoluptas: @@aequoreo bibitur cum sale mixta palus. @1 Omnia deficiunt. Animus tamen omnia uincit; @@ille etiam uires corpus habere facit. Sustineas ut onus, nitendum uertice pleno est @@aut, flecti neruos si patiere, cades. Spes quoque posse mora mitescere principis iram @@uiuere ne nolim deficiamque cauet. Nec uos parua datis pauci solacia nobis, @@quorum spectata est per mala nostra fides. Coepta tene, quaeso, neque in aequore desere nauem @@meque simul serua iudiciumque tuum. @@@@COTTAE MAXIMO Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper, @@quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos, utque tuum munus numerum quem debet haberet, @@est ibi Caesaribus Liuia iuncta suis. Argentum felix omnique beatius auro, @1 @@quod, fuerit pretium cum rude, numen habet! Non mihi diuitias dando maiora dedisses @@caelitibus missis nostra sub ora tribus. Est aliquid spectare deos et adesse putare @@et quasi cum uero numine posse loqui. Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus, @@utque prius, media sospes in Vrbe moror. Caesareos uideo uultus, uelut ante uidebam: @@uix huius uoti spes fuit ulla mihi. Vtque salutabam numen caeleste, saluto. @@Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes. Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt? @@Qui locus ablato Caesare uilis erit. Hunc ego cum spectem, uideor mihi cernere Romam; @@nam patriae faciem sustinet ille suae. Fallor an irati mihi sunt in imagine uultus, @@toruaque nescio quid forma minantis habet? Parce, uir inmenso maior uirtutibus orbe, @@iustaque uindictae supprime frena tuae. Parce, precor, saecli decus indelebile nostri, @@terrarum dominum quem sua cura facit. Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est, @1 @@per numquam surdos in tua uota deos perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, @@et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem uirtutis imagine natum, @@moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos uel auo dignos uel patre nepotes @@qui ueniunt magno per tua iussa gradu, parte leua minima nostras et contrahe poenas @@daque procul Scythico qui sit ab hoste locum. Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar, @@numina sint precibus non inimica meis! Sic fera quam primum pauido Germania uultu @@ante triumphantis serua feratur equos, sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos @@uiuant et possis filius esse diu! Tu quoque, conueniens ingenti nupta marito, @@accipe non dura supplicis aure preces! Sic tibi uir sospes, sic sint cum prole nepotes, @@cumque bonis nuribus quod peperere nurus! Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum @@pars fuerit partus sola caduca tui! Sic tibi mature fraterni funeris ultor @@purpureus niueis filius instet equis! Adnuite o! timidis, mitissima numina, uotis; @@praesentis aliquid prosit habere deos. @1 Caesaris aduentu tuta gladiator harena @@exit et auxilium non leue uultus habet. Nos quoque uestra iuuat quod, qua licet, ora uidemus, @@intrata est superis quod domus una tribus. Felices illi qui non simulacra, sed ipsos @@quique deum coram corpora uera uident! Quod quoniam nobis inuidit inutile fatum, @@quos dedit ars uultus effigiemque colo. Sic homines nouere deos, quos arduus aether @@occulit, et colitur pro Ioue forma Iouis. Denique, quae mecum est et erit sine fine, cauete @@ne sit in inuiso uestra figura loco. Nam caput e nostra citius ceruice recedet @@et patiar fossis lumen abire genis quam caream raptis, o publica numina, uobis: @@uos eritis nostrae portus et ara fugae. Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, @@utque meas aquilas, [2sic mea]2 signa sequar. Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor @@aut spes exilii commodioris adest; nam minus et minus est facies in imagine tristis @1 @@uisaque sunt dictis adnuere ora meis. Vera precor fiant timidae praesagia mentis @@iustaque, quamuis est, sit minor ira dei. @@@@COTYI REGI Regia progenies, cui nobilitatis origo @@nomen in Eumolpi peruenit usque, Coty, Fama loquax uestras si iam peruenit ad aures @@me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuuenum mitissime, uocem, quamque potes, profugo_nam potes_adfer opem. Me fortuna tibi_de qua quod non queror hoc est_ @@tradidit, hoc uno non inimica mihi. Excipe naufragium non duro litore nostrum, @@ne fuerit terra tutior unda tua. Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis @@conuenit et tanto quantus es ipse uiro. @1 Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit, @@esse potest animo uix tamen aequa tuo. Conspicitur numquam meliore potentia causa @@quam quotiens uanas non sinit esse preces. Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est @@a superis ortae nobilitatis opus. Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, @@et prior Eumolpo suadet Erichthonius. Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati @@supplicibus uestris ferre soletis opem. Numquid erit quare solito dignemur honore @@numina, si demas uelle iuuare deos? Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, @@uictima pro templo cur cadat icta Iouis? Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, @@inrita Neptuno cur ego tura feram? Vana laborantis si fallat arua coloni, @@accipiat grauidae cur suis exta Ceres? Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, @@musta sub adducto si pede nulla fluent. Caesar ut imperii moderetur frena precamur, @@tam bene quod patriae consulit ille suae. @1 Vtilitas igitur magnos hominesque deosque @@efficit auxiliis quoque fauente suis. Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti, @@o Coty, progenies digna parente tuo. Conueniens homini est hominem seruare uoluptas @@et melius nulla quaeritur arte fauor. Quis non Antiphaten Laestrygona deuouet aut quis @@munifici mores improbat Alcinoi? Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pheraeae @@quiue repertorem torruit arte sua, sed quam Marte ferox et uinci nescius armis, @@tam numquam facta pace cruoris amans. Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes @@emollit mores nec sinit esse feros. Nec regum quisquam magis est instructus ab illis @@mitibus aut studiis tempora plura dedit. Carmina testantur quae, si tua nomina demas, @@Threicium iuuenem composuisse negem. Neue sub hoc tractu uates foret unicus Orpheus, @@Bistonis ingenio terra superba tuo est. Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma @@sumere et hostili tingere caede manum, atque ut es excusso iaculum torquere lacerto @1 @@collaque uelocis flectere doctus equi, tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis @@atque suis humeris forte quieuit opus, ne tua marcescant per inertis otia somnos, @@lucida Pieria tendis in astra uia. Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert: @@eiusdem sacri cultor uterque sumus. Ad uatem uates orantia brachia tendo, @@terra sit exiliis ut tua fida meis. Non ego caede nocens in Ponti litora ueni @@mixtaue sunt nostra dira uenena manu, nec mea subiecta conuicta est gemma tabella @@mendacem linis inposuisse notam. Nec quicquam, quod lege uetor committere, feci: @@est tamen his grauior noxa fatenda mihi. Neue roges quae sit, stultam conscripsimus Artem. @@Innocuas nobis haec uetat esse manus. Ecquid praeterea peccarim quaerere noli, @@ut lateat sola culpa sub Arte mea. Quicquid id est, habuit moderatam uindicis iram, @@qui nisi natalem nil mihi dempsit humum. Hac quoniam careo, tua nunc uicinia praestet, @@inuiso possim tutus ut esse loco. @1 @@@@MACRO Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae @@haec tibi Nasonem scribere uerba, Macer, auctorisque sui si non est anulus index, @@cognitane est nostra littera facta manu? An tibi notitiam mora temporis eripit horum @@nec repetunt oculi signa uetusta tui? Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, @@exciderit tantum ne tibi cura mei. Quam tu uel longi debes conuictibus aeui, @@uel mea quod coniunx non aliena tibi est, uel studiis quibus es quam nos sapientius usus, @@utque decet, nulla factus es Arte nocens. Tu canis aeterno quicquid restabat Homero, @@ne careant summa Troica bella manu. Naso parum prudens Artem dum tradit amandi, @@doctrinae pretium triste magister habet. Sunt tamen inter se communia sacra poetis, @@diuersum quamuis quisque sequamur iter. @1 Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse @@suspicor et casus uelle leuare meos. Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes, @@Trinacris est oculis te duce uisa meis; uidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, @@subpositus monti quam uomit ore gigans Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici, @@quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis. Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem, @@tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua. Hic mihi labentis pars anni magna peracta est. @@Eheu! quam dispar est locus ille Getis! Et quota pars haec sunt rerum quas uidimus ambo, @@te mihi iucundas efficiente uias, seu rate caeruleas picta sulcauimus undas, @@esseda nos agili siue tulere rota. Saepe breuis nobis uicibus uia uisa loquendi @@pluraque, si numeres, uerba fuere gradu. Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum @@tarda per aestiuos defuit hora dies. Est aliquid casus pariter timuisse marinos @1 @@iunctaque ad aequoreos uota tulisse deos, et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, @@quorum non pudeat, posse referre iocos. Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis @@ante tuos oculos, ut modo uisus, ero. Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi @@qui semper liquidis altior extat aquis, te tamen intueor, quo solo pectore possum, @@et tecum gelido saepe sub axe loquor. Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens @@inque Getas media iussus ab Vrbe uenis. Redde uicem et, quoniam regio felicior ista est, @@istic me memori pectore semper habe. @@@@RVFO Hoc tibi, Rufe, breui properatum tempore mittit @@Naso, parum faustae conditor Artis, opus, ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, @@scire tamen possis nos meminisse tui. Nominis ante mei uenient obliuia nobis @@pectore quam pietas sit tua pulsa meo, @1 et prius hanc animam uacuas reddemus in auras @@quam fiat meriti gratia uana tui. Grande uoco lacrimas meritum quibus ora rigabas, @@cum mea concreto sicca dolore forent. Grande uoco meritum maestae solacia mentis, @@cum pariter nobis illa tibique dares. Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, @@admonitu melior fit tamen illa tuo. Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, @@hoc ego te laetor coniugis esse meae. Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat @@seque tui uita sanguinis esse probat. Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis, @@plenius auctorem te quoque nancta facit. Acer et ad palmae per se cursurus honores, @@si tamen horteris, fortius ibit equus. Adde quod absentis cura mandata fideli @@perficis et nullum ferre grauaris onus. O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, @@di tibi, qui referent, si pia facta uident, sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, @@maxima Fundani gloria, Rufe, soli! @1 @@@@{1LIBER TERTIVS}1 @@@@VXORI Aequor Iasonio pulsatum remige primum @@quaeque nec hoste fero nec niue, terra, cares, ecquod erit tempus quo uos ego Naso relinquam, @@in minus hostili iussus abesse loco? An mihi barbaria uiuendum semper in ista @@inque Tomitana condar oportet humo? Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, @@finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse uelim: 'Tu pessima duro @1 @@pars es in exilio, tu mala nostra grauas. Tu neque uer sentis cinctum florente corona, @@tu neque messorum corpora nuda uides, nec tibi pampineas autumnus porrigit uuas, @@cuncta sed inmodicum tempora frigus habent. Tu glacie freta uincta tenes, et in aequore piscis @@inclusus tecta saepe natauit aqua. Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, @@qui potus dubium sistat alatne sitim. Rara, neque haec felix, in apertis eminet aruis @@arbor et in terra est altera forma maris. Non auis obloquitur, nisi siluis si qua remota @@aequoreas rauco gutture potat aquas. Tristia per uacuos horrent absinthia campos @@conueniensque suo messis amara loco. Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste @@tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni deuia cursu @@nec pede quo quisquam nec rate tutus eat. Non igitur mirum finem quaerentibus horum @@altera si nobis usque rogatur humus. Te magis est mirum non hoc euincere, coniunx, @@inque meis lacrimas posse tenere malis. @1 Quid facias quaeris? Quaeras hoc scilicet ipsum, @@inuenies, uere si reperire uoles. Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet @@et faciat somnos haec tibi cura breues. Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus @@optet ut exilium pace carere meum? Pectore te toto cunctisque incumbere neruis @@et niti pro me nocte dieque decet. Vtque iuuent alii, tu debes uincere amicos @@uxor et ad partis prima uenire tuas. Magna tibi inposita est nostris persona libellis: @@coniugis exemplum diceris esse bonae. Hanc caue degeneres, ut sint praeconia nostra @@uera; uide Famae quod tuearis opus. Vt nihil ipse querar, tacito me Fama queretur, @@quae debet fuerit ni tibi cura mei. Exposuit memet populo Fortuna uidendum @@et plus notitiae quam fuit ante dedit. Notior est factus Capaneus a fulminis ictu, @@notus humo mersis Amphiaraus equis. Si minus errasset, notus minus esset Vlixes, @@magna Philoctetae uulnere fama suo est. Si locus est aliquis tanta inter nomina paruis, @@nos quoque conspicuos nostra ruina facit. @1 Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non @@inferius Coa Bittide nomen habes. Quicquid ages igitur, scena spectabere magna @@et pia non paucis testibus uxor eris. Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, @@qui legit has laudes, an mereare rogat. Vtque fauere reor plures uirtutibus istis, @@sic tua non paucae carpere facta uolent. Quarum tu praesta ne liuor dicere possit: @@"Haec est pro miseri lenta salute uiri". Cumque ego deficiam nec possim ducere currum, @@fac tu sustineas debile sola iugum. Ad medicum specto uenis fugientibus aeger: @@ultima pars animae dum mihi restat, ades, quodque ego praestarem, si te magis ipse ualerem, @@id mihi, cum ualeas fortius ipsa, refer. Exigit hoc socialis amor foedusque maritum. @@Moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis. Hoc domui debes de qua censeris, ut illam @@non magis officiis quam probitate colas. Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, @@non poterit credi Marcia culta tibi. Nec sumus indigni nec, si uis uera fateri, @@debetur meritis gratia nulla meis. @1 Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis @@nec te, si cupiat, laedere rumor habet, sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, @@pro nostris ut sis ambitiosa malis, Vt minus infesta iaceam regione labora, @@clauda nec officii pars erit ulla tui. Magna peto, sed non tamen inuidiosa roganti, @@utque ea non teneas, tuta repulsa tua est. Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro @@quod facis ut facias teque imitere rogo. Fortibus adsueuit tubicen prodesse suoque @@dux bene pugnantis incitat ore uiros. Nota tua est probitas testataque tempus in omne: @@sit uirtus etiam non probitate minor. Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis @@aut excisa leui pelta gerenda manu. Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, @@sed sit ut iratum quam fuit ante minus. Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient: @@hac potes aut nulla parte mouere deos. Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cauetur @@meque uiro flendi copia diues adest; utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis: @@has fortuna tibi nostra ministrat opes. @1 Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, @@Admeti coniunx quam sequereris erat. Aemula Penelopes fieres, si fraude pudica @@instantis uelles fallere nupta procos. Si comes extincti manes sequerere mariti, @@esset dux facti Laudamia tui. Iphias ante oculos tibi erat ponenda uolenti @@corpus in accensos mittere forte rogos. Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela: @@Caesaris est coniunx ore precanda tuo quae praestat uirtute sua, ne prisca uetustas @@laude pudicitiae saecula nostra premat, quae Veneris formam, mores Iunonis habendo @@sola est caelesti digna reperta toro. Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne @@filiaue Aeetae uoce mouenda tua est, nec nurus Aegypti, nec saeua Agamemnonis uxor, @@Scyllaque quae Siculas inguine terret aquas, Telegoniue parens uertendis nata figuris @@nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna uidere @@se probat et caecae crimina falsa tulit, @1 qua nihil in terris ad finem solis ab ortu @@clarius excepto Caesare mundus habet. Eligito tempus captatum saepe rogandi, @@exeat aduersa ne tua nauis aqua. Non semper sacras reddunt oracula sortis @@ipsaque non omni tempore fana patent. Cum status Vrbis erit qualem nunc auguror esse, @@et nullus populi contrahet ora dolor, cum domus Augusti Capitoli more colenda @@laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit, tum tibi di faciant adeundi copia fiat, @@profectura aliquid tum tua uerba putes. Si quid aget maius, differ tua coepta caueque @@spem festinando praecipitare meam. Nec rursus iubeo, dum sit uacuissima, quaeras: @@corporis ad curam uix uacat illa sui. Omnia . . . . . . . . . . . . . . . @@per rerum turbam tu quoque oportet eas. Cum tibi contigerit uultum Iunonis adire, @@fac sis personae quam tueare memor. Nec factum defende meum: mala causa silenda est. @@Nil nisi sollicitae sint tua uerba preces. @1 Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra @@ad non mortalis brachia tende pedes. Tum pete nil aliud saeuo nisi ab hoste recedam: @@hostem Fortunam sit satis esse mihi. Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore; @@haec quoque uix poteris uoce tremente loqui. Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa @@te maiestatem pertimuisse suam. Nec tua si fletu scindentur uerba, nocebit: @@interdum lacrimae pondera uocis habent. Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit @@horaque conueniens auspiciumque fauens, sed prius inposito sanctis altaribus igni @@tura fer ad magnos uinaque pura deos, e quibus ante omnes Augustum numen adora @@progeniemque piam participemque tori. Sint utinam mites solito tibi more tuasque @@non duris lacrimas uultibus aspiciant! @1 @@@@COTTAE Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem, @@missa sit ut uere perueniatque precor. Namque meis sospes multum cruciatibus aufers @@utque sit in nobis pars bona salua facis. Cumque labent aliqui iactataque uela relinquant, @@tu lacerae remanes ancora sola rati. Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis @@qui cum Fortuna terga dedere fugae. Cum feriant unum, non unum fulmina terrent @@iunctaque percusso turba pauere solet. Cumque dedit paries uenturae signa ruinae, @@sollicito uacuus fit locus ille metu. Quis non e timidis aegri contagia uitat @@uicinum metuens ne trahat inde malum? Me quoque amicorum nimio terrore metuque, @@non odio quidam destituere mei. Non illis pietas, non officiosa uoluntas @@defuit: aduersos extimuere deos. @1 Vtque magis cauti possunt timidique uideri, @@sic adpellari non meruere mali. Aut meus excusat caros ita candor amicos @@utque habeant de me crimina nulla fauet. Sint hi contenti uenia signentque licebit @@purgari factum me quoque teste suum. Pars estis pauci melior, qui rebus in artis @@ferre mihi nullam turpe putastis opem. Tunc igitur meriti morietur gratia uestri, @@cum cinis absumpto corpore factus ero. Fallor et illa meae superabit tempora uitae, @@si tamen a memori posteritate legar. Corpora debentur maestis exsanguia bustis, @@effugiunt structos nomen honorque rogos. Occidit et Theseus et qui comitauit Orestem, @@sed tamen in laudes uiuit uterque suas. Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes @@claraque erit scriptis gloria uestra meis. Hic quoque Sauromatae iam uos nouere Getaeque, @@et tales animos barbara turba probat. Cumque ego de uestra nuper probitate referrem @@_nam didici Getice Sarmaticeque loqui_ forte senex quidam, coetu cum staret in illo, @@reddidit ad nostros talia uerba sonos: 'Nos quoque amicitiae nomen, bone, nouimus, hospes, @1 @@quos procul a uobis Pontus et Hister habet. Est locus in Scythia_Tauros dixere priores_ @@qui Getica longe non ita distat humo. Hac ego sum terra_patriae nec paenitet_ortus. @@Consortem Phoebi gens colit illa deam. Templa manent hodie uastis innixa columnis @@perque quater denos itur in illa gradus. Fama refert illic signum caeleste fuisse, @@quoque minus dubites, stat basis orba dea araque, quae fuerat natura candida saxi, @@decolor adfuso sanguine tincta rubet. Femina sacra facit taedae non nota iugali, @@quae superat Scythicas nobilitate nurus. Sacrifici genus est, sic instituere parentes, @@aduena uirgineo caesus ut ense cadat. Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora, @@nec fuit Euxinis notior alter aquis. Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras @@nescio quam dicunt Iphigenian iter, quam leuibus uentis sub nube per aequora uectam @@creditur his Phoebe deposuisse locis. Praefuerat templo multos ea rite per annos, @@inuita peragens tristia sacra manu, @1 cum duo uelifera iuuenes uenere carina @@presseruntque suo litora nostra pede. Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes, @@ast Pylades alter: nomina fama tenet. Protinus inmitem Triuiae ducuntur ad aram, @@euincti geminas ad sua terga manus. Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, @@ambiat ut fuluas infula longa comas, dumque parat sacrum, dum uelat tempora uittis, @@dum tardae causas inuenit ipsa morae: "Non ego crudelis, iuuenes, ignoscite, dixit, @@sacra suo facio barbariora loco. Ritus is est gentis. Qua uos tamen urbe uenitis @@quodue parum fausta puppe petistis iter?" Dixit et audito patriae pia nomine uirgo @@consortes urbis comperit esse suae: "Alter ut e uobis, inquit, cadat hostia sacris, @@ad patrias sedes nuntius alter eat." Ire iubet Pylades carum periturus Orestem; @@hic negat inque uices pugnat uterque mori. Extitit hoc unum quo non conuenerit illis: @@cetera par concors et sine lite fuit. Dum peragunt iuuenes pulchri certamen amoris, @@ad fratrem scriptas exarat illa notas. @1 Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur, @@_humanos casus aspice!_frater erat. Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae @@clamque per inmensas puppe feruntur aquas. Mirus amor iuuenum; quamuis abiere tot anni, @@in Scythia magnum nunc quoque nomen habent.' Fabula narrata est postquam uulgaris ab illo, @@laudarunt omnes facta piamque fidem. Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, @@nomen amicitiae barbara corda mouet. Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, @@cum tangant duros talia facta Getas? Adde quod est animus semper tibi mitis et altae @@indicium more nobilitatis habent quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, @@quos Numa maternus non neget esse suos adiectique probent genetiua ad nomina Cottae, @@si tu non esses, interitura domus. Digne uir hac serie, lasso succurrere amico @@conueniens istis moribus esse puta. @1 @@@@FABIO MAXIMO Si uacat exiguum profugo dare tempus amico, @@o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae uidi refero, seu corporis umbra @@seu ueri species seu fuit ille sopor. Nox erat et bifores intrabat luna fenestras, @@mense fere medio quanta nitere solet. Publica me requies curarum somnus habebat @@fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pennis agitatus inhorruit aer @@et gemuit paruo mota fenestra sono. Territus in cubitum releuo mea membra sinistrum, @@pulsus et e trepido pectore somnus abit. Stabat Amor, uultu non quo prius esse solebat, @@fulcra tenens laeua tristis acerna manu, nec torquem collo neque habens crinale capillo @@nec bene dispositas comptus ut ante comas. Horrida pendebant molles super ora capilli @@et uisa est oculis horrida penna meis, @1 qualis in aeriae tergo solet esse columbae @@tractatam multae quam tetigere manus. Hunc simul agnoui_neque enim mihi notior alter_ @@talibus adfata est libera lingua sonis: 'O puer, exilii decepto causa magistro, @@quem fuit utilius non docuisse mihi, huc quoque uenisti, pax est ubi tempore nullo @@et coit adstrictis barbarus Hister aquis? Quae tibi causa uiae, nisi uti mala nostra uideres, @@quae sunt, si nescis, inuidiosa tibi? Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus, @@adposui senis te duce quinque pedes. Nec me Maeonio consurgere carmine nec me @@dicere magnorum passus es acta ducum. Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes @@ingenii uires comminuere mei. Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, @@in nullum mea mens grande uacauit opus. Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci @@Artibus ut posses non rudis esse meis. Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, @@id quoque in extremis et sine pace locis. At non Chionides Eumolpus in Orphea talis, @1 @@in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat, praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, @@Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam. Nomina neu referam longum collecta per aeuum, @@discipulo perii solus ab ipse meo. Dum damus arma tibi, dum te, lasciue, docemus, @@haec te discipulo dona magister habet. Scis tamen et liquido iuratus dicere possis @@non me legitimos sollicitasse toros. Scripsimus haec illis quarum nec uitta pudicos @@contingit crines nec stola longa pedes. Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas @@et facere incertum per mea iussa genus? An sit ab his omnis rigide submota libellis @@quam lex furtiuos arcet habere uiros? Quid tamen hoc prodest, uetiti si lege seuera @@credor adulterii composuisse notas? At tu_sic habeas ferientes cuncta sagittas, @@sic numquam rapido lampades igne uacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis @@Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus_ effice sit nobis non inplacabilis ira @@meque loco plecti commodiore uelit.' @1 Haec ego uisus eram puero dixisse uolucri, @@hos uisus nobis ille dedisse sonos: 'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, @@per matrem iuro Caesareumque caput nil nisi concessum nos te didicisse magistro @@Artibus et nullum crimen inesse tuis. Vtque hoc, sic utinam defendere cetera possem! @@Scis aliud quod te laeserit esse magis. Quidquid id est,_neque enim debet dolor ipse referri, @@nec potes a culpa dicere abesse tua_ tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, @@non grauior merito iudicis ira fuit. Vt tamen aspicerem consolarerque iacentem, @@lapsa per inmensas est mea penna uias. Haec loca tum primum uidi cum matre rogante @@Phasias est telis fixa puella meis. Quae nunc cur iterum post saecula longa reuisam @@tu facis, o castris miles amice meis. Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira @@et ueniet uotis mollior aura tuis. Neue moram timeas, tempus quod quaerimus instat @@cunctaque laetitiae plena triumphus habet. Dum domus et nati, dum mater Liuia gaudet, @1 @@dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus totamque per Vrbem @@omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet uenerabile templum, @@sperandum est nostras posse ualere preces. Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras, @@coeperunt sensus aut uigilare mei. Si dubitem faueas quin his, o Maxime, dictis, @@Memnonio cygnos esse colore putem. Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor, @@nec quod erat candens fit terebinthus ebur. Conueniens animo genus est tibi; nobile namque @@pectus et Herculeae simplicitatis habes. Liuor, iners uitium, mores non exit in altos @@utque latens ima uipera serpit humo. Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum @@grandius ingenio nec tibi nomen inest. Ergo alii noceant miseris optentque timeri @@tinctaque mordaci spicula felle gerant. At tua supplicibus domus est adsueta iuuandis, @@in quorum numero me, precor, esse uelis. @1 @@@@RVFINO Haec tibi non uanam portantia uerba salutem @@Naso Tomitana mittit ab urbe tuus, utque suo faueas mandat, Rufine, Triumpho, @@in uestras uenit si tamen ille manus. Est opus exiguum uestrisque paratibus inpar: @@quale tamen cumque est, ut tueare, rogo. Firma ualent per se nullumque Machaona quaerunt; @@ad medicam dubius confugit aeger opem. Non opus est magnis placido lectore poetis: @@quemlibet inuitum difficilemque tenent. Nos, quibus ingenium longi minuere labores @@aut etiam nullum forsitan ante fuit, uiribus infirmi uestro candore ualemus; @@quod mihi si demas, omnia rapta putem. Cunctaque cum mea sint propenso nixa fauore, @@praecipuum ueniae ius habet ille liber. Spectatum uates alii scripsere triumphum: @@est aliquid memori uisa notare manu. @1 Nos ea uix auidam uulgo captata per aurem @@scripsimus atque oculi fama fuere mei. Scilicet adfectus similis aut impetus idem @@rebus ab auditis conspicuisque uenit! Nec nitor argenti quem uos uidistis et auri @@quod mihi defuerit purpuraque illa queror, sed loca, sed gentes formatae mille figuris @@nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, et regum uultus, certissima pignora mentis, @@iuuissent aliqua forsitan illud opus. Plausibus ex ipsis populi laetoque fauore @@ingenium quoduis incaluisse potest, tamque ego sumpsissem tali clamore uigorem @@quam rudis audita miles ad arma tuba. Pectora sint nobis niuibus glacieque licebit @@atque hoc quem patior frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno @@excuteret frigus sensibus omne meis. His ego defectus dubiisque auctoribus usus @@ad uestri uenio iure fauoris opem. Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum @@nomina: materiam non habuere manus. Pars quota de tantis rebus, quam fama referre @@aut aliquis nobis scribere posset, erat? @1 Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid @@erratum est illic praeteritumue mihi. Adde quod adsidue domini meditata querelas @@ad laetum carmen uix mea uersa lyra est. Vix bona post tanto quaerenti uerba subibant @@et gaudere aliquid res mihi uisa noua est, utque reformidant insuetum lumina solem, @@sic ad laetitiam mens mea segnis erat. Est quoque cunctarum nouitas carissima rerum @@gratiaque officio quod mora tardat abest. Cetera certatim de magno scripta triumpho @@iam pridem populi suspicor ore legi. Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus. @@Illa recens pota est, nostra tepebit aqua. Non ego cessaui nec fecit inertia serum: @@ultima me uasti sustinet ora freti. Dum uenit huc rumor properataque carmina fiunt @@factaque eunt ad uos, annus abisse potest. Nec minimum refert intacta rosaria primus @@an sera carpas paene relicta manu. Quid mirum lectis exhausto floribus horto @@si duce non facta est digna corona suo? Deprecor hoc: uatum contra sua carmina ne quis @@dicta putet! pro se Musa locuta mea est. @1 Sunt mihi uobiscum communia sacra, poetae, @@in uestro miseris si licet esse choro, magnaque pars animae mecum uixistis, amici: @@hac ego uos absens nunc quoque parte colo. Sint igitur uestro mea commendata fauore @@carmina, non possum pro quibus ipse loqui. Scripta placent a morte fere, quia laedere uiuos @@liuor et iniusto carpere dente solet. Si genus est mortis male uiuere, terra moratur @@et desunt fatis sola sepulcra meis. Denique opus curae culpetur ut undique nostrae, @@officium nemo qui reprehendat erit. Vt desint uires, tamen est laudanda uoluntas: @@hac ego contentos auguror esse deos. Haec facit ut ueniat pauper quoque gratus ad aras @@et placeat caeso non minus agna boue. Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo @@Aeneidos uati grande fuisset onus. Ferre etiam molles elegi tam uasta triumphi @@pondera disparibus non potuere rotis. Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis: @@alter enim de te, Rhene, triumphus adest. Inrita uotorum non sunt praesagia uatum. @@Danda Ioui laurus, dum prior illa uiret. @1 Nec mea uerba legis, qui sum submotus ad Histrum, @@non bene pacatis flumina pota Getis. Ista dei uox est: deus est in pectore nostro; @@haec duce praedico uaticinorque deo. Quid cessas currum pompamque parare triumphis, @@Liuia? Dant nullas iam tibi bella moras. Perfida damnatas Germania proicit hastas: @@iam pondus dices omen habere meum. Crede, breuique fides aderit. Geminabit honorem @@filius et iunctis ut prius ibit equis. Prome quod inicias umeris uictoribus ostrum: @@ipsa potest solitum nosse corona caput. Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro @@stentque super uinctos trunca tropaea uiros. Oppida turritis cingantur eburnea muris @@fictaque res uero more putetur agi. Squalidus inmissos fracta sub harundine crines @@Rhenus et infectas sanguine portet aquas. Barbara iam capti poscunt insignia reges @@textaque fortuna diuitiora sua [2 . . . . . . . . . . . . . . . . . @@. . . . . . . . . . . . . ]2 @1 et quae praeterea uirtus inuicta tuorum @@saepe parata tibi saepe paranda facit. Di, quorum monitu sumus euentura locuti, @@uerba, precor, celeri nostra probate fide. @@@@COTTAE MAXIMO Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris? @@Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis. Vt regio dicta est, succurrere debet et auctor, @@laesus ab ingenio Naso poeta suo. Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem @@mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis. Legimus, o iuuenis patrii non degener oris, @@dicta tibi pleno uerba diserta foro. Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas @@lecta satis multas, pauca fuisse queror. Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam @@non mihi quam primo grata fuere magis. @1 Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant, @@uiribus illa suis, non nouitate placent. Felices quibus haec ipso cognoscere in actu @@et tam facundo contigit ore frui! Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, @@gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. Et magis adducto pomum decerpere ramo @@quam de caelata sumere lance iuuat. At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, @@quod legi tua uox exhibuisset opus, utque fui solitus, sedissem forsitan unus @@de centum iudex in tua uerba uiris, maior et inplesset praecordia nostra uoluptas, @@cum traherer dictis adnueremque tuis. Quem quoniam fatum patria uobisque relictis @@inter inhumanos maluit esse Getas, quod licet, ut uidear tecum magis esse legendo, @@saepe, precor, studii pignora mitte tui exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, @@utere, quod nobis rectius ipse dares. Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, uobis, @@ingenio nitor non periisse meo. Redde uicem, nec rara tui monimenta laboris @@accipiant nostrae grata futura manus. Dic tamen, o iuuenis studiorum plene meorum, @1 @@ecquid ab his ipsis admoneare mei. Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis @@aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, @@nescioquid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me praesente solebas, @@nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est? Ipse quidem Getico peream uiolatus ab arcu @@_et sit periuri quam prope poena uides_, te nisi momentis uideo paene omnibus absens! @@Gratia quod menti quolibet ire licet. Hac ubi perueni nulli cernendus in Vrbem, @@saepe loquor tecum, saepe loquente fruor. Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque @@candida iudiciis illa sit hora meis. Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum @@cum fortunatis suspicor esse deis. Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, @@a Styge nec longe Pontica distat humus. Vnde ego si fato nitor prohibente reuerti, @@spem sine profectu, Maxime, tolle mihi. @1 @@@@AD AMICVM CELATO NOMINE Naso suo_posuit nomen quam paene!_sodali @@mittit ab Euxinis hoc breue carmen aquis. At si cauta parum scripsisset dextra quis esses, @@forsitan officio parta querela foret. Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus @@adpellent ne te carmina nostra rogas? Quanta sit in media clementia Caesaris ira, @@si nescis, ex me certior esse potes. Huic ego quam patior nil possem demere poenae, @@si iudex meriti cogerer esse mei. Non uetat ille sui quemquam meminisse sodalis @@nec prohibet tibi me scribere teque mihi. Nec scelus admittas, si consoleris amicum @@mollibus et uerbis aspera fata leues. Cur, dum tuta times, facis ut reuerentia talis @@fiat in Augustos inuidiosa deos? Fulminis adflatos interdum uiuere telis @1 @@uidimus et refici non prohibente Ioue, nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis, @@Leucothee nanti ferre negauit opem. Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt @@nec semper laesos et sine fine premunt. Principe nec nostro deus est moderatior ullus: @@iustitia uires temperat ille suas; nuper eam Caesar facto de marmore templo, @@iam pridem posuit mentis in aede suae. Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet @@qui poenam culpa non meruere pati. Obruerit cum tot saeuis deus aequoris undis, @@ex illis mergi pars quota digna fuit? Cum pereant acie fortissima quaeque, uel ipso @@iudice delectus Martis iniquus erit. At si forte uelis in nos inquirere, nemo est @@qui se quod patitur commeruisse neget. Adde quod extinctos uel aqua uel Marte uel igni @@nulla potest iterum restituisse dies. Restituit multos aut poenae parte leuauit @@Caesar et in multis me precor esse uelit. At tu, cum tali populus sub principe simus, @1 @@adloquio profugi credis inesse metum? Forsitan haec domino Busiride iure timeres @@aut solito clausos urere in aere uiros. Desine mitem animum uano infamare timore. @@Saeua quid in placidis saxa uereris aquis? Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine uobis, @@uix excusari posse mihi uideor. Sed pauor attonito rationis ademerat usum, @@cesserat omne nouis consiliumque malis, fortunamque meam metuens, non uindicis iram @@terrebar titulo nominis ipse mei. Hactenus admonitus memori concede poetae @@ponat ut in chartis nomina cara suis. Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu @@si nulla libri parte legere mei. Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, @@non ultra quam uis officiosus ero teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse. @@Cogetur nemo munus habere meum. Tu modo, quem poteras uel aperte tutus amare, @@si res est anceps ista, latenter ama. @1 @@@@AD AMICOS Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti @@iamque pudet uanas fine carere preces. Taedia consimili fieri de carmine uobis, @@quidque petam, cunctos edidicisse reor. Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis @@charta sit a vinclis non labefacta suis. Ergo mutetur scripti sententia nostri, @@ne totiens contra quam rapit amnis eam. Quod bene de uobis speraui, ignoscite, amici: @@talia peccandi iam mihi finis erit. Nec grauis uxori dicar, quae scilicet in me @@quam proba tam timida est experiensque parum. Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti: @@iam tibi sentiri sarcina nulla potest. Ductus ab armento taurus detrectet aratrum @@subtrahat et duro colla nouella iugo. @1 Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti, @@ad mala iam pridem non sumus ulla rudes. Venimus in Geticos fines: moriamur in illis, @@Parcaque ad extremum qua mea coepit eat! Spem iuuat amplecti, quae non iuuat inrita semper, @@et, fieri cupias si qua, futura putes. Proximus huic gradus est bene desperare salutem @@seque semel uera scire perisse fide. Curando fieri quaedam maiora uidemus @@uulnera, quae melius non tetigisse fuit. Mitius ille perit, subita qui mergitur unda, @@quam sua qui tumidis brachia iactat aquis. Cur ego concepi Scythicis me posse carere @@finibus et terra prosperiore frui? Cur aliquid de me speraui lenius umquam? @@An fortuna mihi sic mea nota fuit? Torqueor en grauius repetitaque forma locorum @@exilium renouat triste recensque facit. Est tamen utilius studium cessasse meorum @@quam, quas admorint, non ualuisse preces. Magna quidem res est, quam non audetis, amici, @@sed si quis peteret, qui dare uellet erat. Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit, @@fortiter Euxinis inmoriemur aquis. @1 @@@@FABIO MAXIMO Quae tibi quaerebam memorem testantia curam @@dona Tomitanus mittere posset ager. Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro, @@sed te, cum donas, ista iuuare solent. Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: @@hostis ab agricola uix sinit illa fodi. Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus, @@sed non Sarmatico tingitur illa mari. Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti @@arte Tomitanae non didicere nurus. Femina pro lana Cerealia munera frangit @@subpositoque grauem uertice portat aquam. Non hic pampineis amicitur uitibus ulmus, @@nulla premunt ramos pondere poma suos. Tristia deformes pariunt absinthia campi @@terraque de fructu quam sit amara docet. Nil igitur tota Ponti regione Sinistri @@quod mea sedulitas mittere posset erat. @1 Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra: @@hoste, precor, fiant illa cruenta tuo. Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos, @@haec uiget in nostris, Maxime, Musa locis! Quae quamquam misisse pudet, quia parua uidentur, @@tu tamen haec, quaeso, consule missa boni! @@@@BRVTO Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, @@carmina nescio quem carpere nostra refers, nil nisi me terra fruar ut propiore rogare @@et quam sim denso cinctus ab hoste loqui. O! quam de multis uitium reprehenditur unum! @@Hoc peccat solum si mea Musa, bene est. Ipse ego librorum uideo delicta meorum, @@cum sua plus iusto carmina quisque probet. Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim @@Thersiten facie dixerit esse bona. @1 Iudicium tamen hic nostrum non decipit error, @@nec quicquid genui protinus illud amo. Cur igitur, si me uideo delinquere, peccem @@et patiar scripto crimen inesse rogas? Non eadem ratio est sentire et demere morbos: @@sensus inest cunctis, tollitur arte malum. Saepe aliquod uerbum cupiens mutare reliqui, @@iudicium uires destituuntque meum. Saepe piget_quid enim dubitem tibi uera fateri?_ @@corrigere et longi ferre laboris onus. Scribentem iuuat ipse labor minuitque laborem @@cumque suo crescens pectore feruet opus. Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto @@magnus Aristarcho maior Homerus erat, sic animum lento curarum frigore laedit @@et cupidi cursus frena retentat equi. Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram @@ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas @@fortunae species obstat acerba meae, uixque mihi uideor faciam qui carmina sanus @@inque feris curem corrigere illa Getis. Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris @1 @@quam sensus cunctis paene quod unus inest. Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis: @@conueniens operi tempus utrumque suo est. Quid nisi de uitio scribam regionis amarae, @@utque loco moriar commodiore precer? Cum totiens eadem dicam, uix audior ulli @@uerbaque profectu dissimulata carent. Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem @@unaque per plures uox mea temptat opem. An, ne bis sensum lector reperiret eundem, @@unus amicorum, Brute, rogandus eras? Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti! @@Vilior est operis fama salute mea. Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse, @@arbitrio uariat multa poeta suo. Musa mea est index nimium quoque uera malorum @@atque incorrupti pondera testis habet. Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur @@littera, propositum curaque nostra fuit. Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi: @@hoc opus electum ne mihi forte putes. Da ueniam scriptis, quorum non gloria nobis @@causa, sed utilitas officiumque fuit. @1 @@@@{1LIBER QUARTVS}1 @@@@SEX. POMPEIO Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo @@debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae. Qui seu non prohibes a me tua nomina poni, @@accedet meritis haec quoque summa tuis, siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor, @@delicti tamen est causa probanda mei. Non potuit mea mens quin esset grata teneri: @@sit precor officio non grauis ira pio. O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis @@inpius, in nullo quod legerere loco! O, quotiens, alii uellem cum scribere, nomen @@rettulit in ceras inscia dextra tuum! Ipse mihi placuit mendis in talibus error @@et uix inuita facta litura manu est. @1 'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! @@a! pudet offensam non meruisse prius.' Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen, @@oblitus potero non tamen esse tui, idque sinas, oro, nec fastidita repellas @@uerba nec officio crimen inesse putes, et leuis haec meritis referatur gratia tantis; @@si minus, inuito te quoque gratus ero. Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus @@nec mihi munificas arca negauit opes. Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis @@auxilium uitae fertque feretque meae. Vnde, rogas forsan, fiducia tanta futuri @@sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus. Vt Venus artificis labor est et gloria Coi, @@aequoreo madidas quae premit imbre comas, arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos @@bellica Phidiaca stat dea facta manu, uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum, @@ut similis uerae uacca Myronis opus, sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum @@tutelaeque feror munus opusque tuae. @1 @@@@SEVERO Quod legis, o uates magnorum maxime regum, @@uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis, cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, @@si modo permittis dicere uera, pudet. Orba tamen numeris cessauit epistula numquam @@ire per alternas officiosa uices. Carmina sola tibi memorem testantia curam @@non data sunt: quid enim quae facis ipse darem? Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna, @@Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? Fertile pectus habes interque Helicona colentes @@uberius nulli prouenit ista seges. Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis. @@Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit. Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, @@sed siccum sterili uomere litus aro. Scilicet ut limus uenas excaecat in undis @@laesaque subpresso fonte resistit aqua, @1 pectora sic mea sunt limo uitiata malorum @@et carmen uena pauperiore fluit. Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, @@esset, crede mihi, factus et ille Getes. Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi @@ducitur et digitis littera rara meis. Inpetus ille sacer qui uatum pectora nutrit, @@qui prius in nobis esse solebat, abest. Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae @@inponit pigras paene coacta manus, paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas @@est mihi nec numeris nectere uerba iuuat, siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, @@principium nostri res sit ut ista mali, siue quod in tenebris numerosos ponere gestus @@quodque legas nulli scribere carmen idem est: excitat auditor studium laudataque uirtus @@crescit et inmensum gloria calcar habet. Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis @@quasque alias gentes barbarus Hister habet? Sed quid solus agam quaque infelicia perdam @@otia materia subripiamque diem? Nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax @@per quae clam tacitum tempus abire solet nec me_quod cuperem, si per fera bella liceret_ @1 @@oblectat cultu terra nouata suo, quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, @@non bene de nobis quae meruere deae? At tu, cui bibitur felicius Aonius fons, @@utiliter studium quod tibi cedit ama sacraque Musarum merito cole, quodque legamus @@huc aliquod curae mitte recentis opus. @@@@AD INGRATVM Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen @@an notum qui sis omnibus esse uelim? Nomine non utar, ne commendere querela, @@quaeraturque tibi carmine fama meo. Dum mea puppis erat ualida fundata carina, @@qui mecum uelles currere primus eras. Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis, @@auxilio postquam scis opus esse tuo. Dissimulas etiam nec me uis nosse uideri @@quisque sit audito nomine Naso rogas. @1 Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta @@paene puer puero iunctus amicitia, ille ego qui primus tua seria nosse solebam @@et tibi iucundis primus adesse iocis, ille ego conuictor densoque domesticus usu, @@ille ego iudiciis unica Musa tuis, ille ego sum qui nunc an uiuam, perfide, nescis, @@cura tibi de quo quaerere nulla fuit. Siue fui numquam carus, simulasse fateris, @@seu non fingebas, inueniere leuis. Aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram. @@Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est. Quod te nunc crimen similem uetat esse priori? @@An crimen, coepi quod miser esse, uocas? Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, @@uenisset uerbis charta notata tribus. Vix equidem credo, sed et insultare iacenti @@te mihi nec uerbis parcere fama refert. Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat, @@naufragio lacrimas eripis ipse tuo? Haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur, @@quae summum dubio sub pede semper habet. @1 Quolibet est folio, quauis incertior aura. @@Par illi leuitas, improbe, sola tua est. Omnia sunt hominum tenui pendentia filo @@et subito casu quae ualuere ruunt. Diuitis audita est cui non opulentia Croesi? @@Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit. Ille Syracosia modo formidatus in urbe @@uix humili duram reppulit arte famem. Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogauit @@submissa fugiens uoce clientis opem, cuique uiro totus terrarum paruit orbis @@. . . . . . . . . . . . . . . Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, @@quo uictrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri @@pertulit et tanto multa pudenda uiro. Ludit in humanis diuina potentia rebus @@et certam praesens uix feret hora fidem. 'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis @@et metues arcu ne feriare Getae', 'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos @@quicquid et in tota nascitur Anticyra.' Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, @1 @@et summi poteram tela cauere dei. Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta uidentur, @@dum loqueris, fieri tristia posse puta. @@@@SEX. POMPEIO Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, @@non intermissis ut fluat imber aquis; nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo @@mixta fere duris utilis herba rubis. Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit @@ut minuant nulla gaudia parte malum. Ecce domo patriaque carens oculisque meorum, @@naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inueni uultum diffundere causa @@possim fortunae nec meminisse meae. Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena, @@uisa est a tergo penna dedisse sonum. Respicio nec erat corpus quod cernere possem, @@uerba tamen sunt haec aure recepta mea: 'En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, @1 @@Fama per inmensas aere lapsa uias: consule Pompeio, quo non tibi carior alter, @@candidus et felix proximus annus erit!' Dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit, @@ad gentes alias hinc dea uertit iter, at mihi dilapsis inter noua gaudia curis @@excidit asperitas huius iniqua loci. Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum @@pulsus et a sacro mense December erit, purpura Pompeium summi uelabit honoris, @@ne titulis quicquam debeat ille suis. Cernere iam uideor rumpi paene atria turba @@et populum laedi deficiente loco templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri @@et fieri faciles in tua uota deos, colla boues niueos certae praebere securi, @@quos aluit campis herba Falisca suis, cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos @@esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt. Curia te excipiet patresque e more uocati @@intendent aures ad tua uerba suas. Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore, @@utque solet, tulerit prospera uerba dies egeris et meritas superis cum Caesare grates @@_qui causam, facias cur ita saepe, dabit!_, @1 inde domum repetes toto comitante senatu @@officium populi uix capiente domo. Me miserum, turba quod non ego cernar in illa @@nec poterunt istis lumina nostra frui! Quod licet, absentem qua possum mente uidebo; @@aspiciet uultus consulis illa sui. Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum @@nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?' Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor @@protinus exilium mollius esse meum. @@@@SEX. POMPEIO Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures @@uerbaque honorato ferte legenda uiro. Longa uia est nec uos pedibus proceditis aequis @@tectaque brumali sub niue terra latet. Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum @@et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam uenietis in Vrbem, @1 @@ut festinatum non faciatis iter. Protinus inde domus uobis Pompeia petatur: @@non est Augusto iunctior ulla foro. Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, @@nomina decepta quaelibet aure ferat. Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri @@uera, minus certe ficta timoris habent. Copia nec uobis nullo prohibente uidendi @@consulis, ut limen contigeritis, erit: aut reget ille suos dicendo iura Quirites, @@conspicuum signis cum premet altus ebur, aut populi reditus positam componet ad hastam @@et minui magnae non sinet urbis opes, aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati, @@de tanto dignis consule rebus aget, aut feret Augusto solitam natoque salutem @@deque parum noto consulet officio tempus et his uacuum Caesar Germanicus omne @@auferet: a magnis hunc colit ille deis. Cum tamen a turba rerum requieuerit harum, @@ad uos mansuetas porriget ille manus quidque parens ego uester agam fortasse requiret. @@Talia uos illi reddere uerba uolo: 'Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur @@quam prius a miti Caesare munus habet. Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre @1 @@barbariae tutas exhibuisse uias. Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, @@effectum cura pectoris esse tui. Addita praeterea uitae quoque multa tuendae @@munera, ne proprias attenuaret opes. Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat @@se fore mancipii tempus in omne tui. Nam prius umbrosa carituros arbore montes @@et freta ueliuolas non habitura rates fluminaque in fontes cursu reditura supino @@gratia quam meriti possit abire tui.' Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate! @@Sic fuerit uestrae causa peracta uiae. @@@@BRVTO Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute, @@Nasonem nolles in quibus esse locis, sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum. @@Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet. In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; @1 @@iam tempus lustri transit in alterius. Perstat enim Fortuna tenax uotisque malignum @@opponit nostris insidiosa pedem. Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, @@numen ad Augustum supplice uoce loqui. Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis_ @@nec fuero tanti!_me reor esse tuae. Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem; @@ipsum morte tua concidit auxilium. Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, @@spem nostram terras deseruitque simul. Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti @@uestra procul positus carmen in ora dedi. Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum @@iam modus et sacrae mitior ira domus! Te quoque idem liquido possum iurare precari, @@o mihi non dubia cognite Brute nota. Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem, @@hic tamen aduerso tempore creuit amor, quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret @@passuros poenam crederet esse duos. Lenem te miseris genuit natura nec ulli @@mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, ut, qui quid ualeas ignoret Marte forensi, @@posse tuo peragi uix putet ore reos. @1 Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur, @@supplicibus facilem, sontibus esse trucem. Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae, @@uerba uelut tinctum singula uirus habent. Hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis @@sentire et linguae tela subire tuae quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes @@istius ingenium corporis esse negent. At si quem laedi fortuna cernis iniqua, @@mollior est animo femina nulla tuo. Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum @@notitiam pars est infitiata mei. Inmemor illorum, uestri non inmemor umquam @@qui mala solliciti nostra leuatis ero. Et prius hic nimium nobis conterminus Hister @@in caput Euxino de mare uertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, @@Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum @@arguat ingratum non meminisse sui. @1 @@@@VESTALI Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, @@ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens quali iaceamus in aruo, @@nec me testis eris falsa solere queri. Accedet uoci per te non inrita nostrae, @@Alpinis iuuenis regibus orte, fides. Ipse uides certe glacie concrescere Pontum, @@ipse uides rigido stantia uina gelu; ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx @@per medias Histri plaustra bubulcus aquas. Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro @@et telum causas mortis habere duas. Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, @@non etiam proprio cognita Marte tibi! Tendisti ad primum per densa pericula pilum, @@contigit ex merito qui tibi nuper honor. Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens @@ipsa tamen uirtus ordine maior erit. Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam @1 @@puniceam Getico sanguine fecit aquam. Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta @@sensit in ingenio nil opis esse loci. Nam, dubium positu melius defensa manune, @@urbs erat in summo nubibus aequa iugo. Sithonio regi ferus interceperat illam @@hostis et ereptas uictor habebat opes, donec fluminea deuecta Vitellius unda @@intulit exposito milite signa Getis. At tibi, progenies alti fortissima Donni, @@uenit in aduersos impetus ire uiros. Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, @@fortia ne possint facta latere caues ingentique gradu contra ferrumque locumque @@saxaque brumali grandine plura subis. Nec te missa super iaculorum turba moratur @@nec quae uipereo tela cruore madent. Spicula cum pictis haerent in casside pennis @@parsque fere scuti uulnere nulla uacat. Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus, @@sed minor est acri laudis amore dolor. Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax @@dicitur Hectoreas sustinuisse faces. Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae @@resque fero potuit comminus ense geri, @1 dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic @@quotque neci dederis quosque quibusque modis. Ense tuo factos calcabas uictor aceruos @@inpositoque Getes sub pede multus erat. Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili @@multaque fert miles uulnera, multa facit. Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes @@ante citos quantum Pegasus ibat equos. Vincitur Aegisos testataque tempus in omne @@sunt tua, Vestalis, carmine facta meo. @@@@SVILLIO Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, @@huc tua peruenit, sed mihi grata tamen, qua pia si possit superos lenire rogando @@gratia, laturum te mihi dicis opem. Vt iam nil praestes, animi sum factus amici @@debitor et meritum uelle iuuare uoco. Inpetus iste tuus longum modo duret in aeuum, @@neue malis pietas sit tua lassa meis! @1 Ius aliquod faciunt adfinia uincula nobis, @@quae semper maneant inlabefacta precor. Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, @@et quae te generum, me uocat illa uirum. Ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis @@ducis et adfinem te pudet esse meum! At nihil hic dignum poteris reperire pudore @@praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit. Seu genus excutias, equites ab origine prima @@usque per innumeros inueniemur auos; siue uelis qui sint mores inquirere nostri, @@errorem misero detrahe, labe carent. Tu modo si quid agi sperabis posse precando, @@quos colis exora supplice uoce deos. Di tibi sint Caesar iuuenis: tua numina placa! @@hac certe nulla est notior ara tibi. Non sinit illa sui uanas antistitis umquam @@esse preces: nostris hinc pete rebus opem! Quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura, @@obruta de mediis cumba resurget aquis. Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, @@et ualeant quantum numina testis ero. Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum @@marmore: carpsit opes illa ruina meas. Templa domus facient uobis urbesque beatae, @1 @@Naso suis opibus, carmine gratus erit. Parua quidem fateor pro magnis munera reddi, @@cum pro concessa uerba salute damus. Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est @@et finem pietas contigit illa suum. Nec quae de parua pauper dis libat acerra, @@tura minus grandi quam data lance ualent agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco @@uictima Tarpeios inficit icta focos. Nec tamen officio uatum per carmina facto @@principibus res est aptior ulla uiris. Carmina uestrarum peragunt praeconia laudum @@neue sit actorum fama caduca cauent. Carmine fit uiuax uirtus expersque sepulcri @@notitiam serae posteritatis habet. Tabida consumit ferrum lapidemque uetustas @@nullaque res maius tempore robur habet. Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti @@et quisquis contra uel simul arma tulit. Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset @@et quicquid post haec, quicquid et ante fuit? Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt @@tantaque maiestas ore canentis eget. Sic Chaos ex illa naturae mole prioris @@digestum partes scimus habere suas; sic adfectantes caelestia regna Gigantes @1 @@ad Styga nimbifero uindicis igne datos; sic uictor laudem superatis Liber ab Indis, @@Alcides capta traxit ab Oechalia, et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris, @@sacrarunt aliqua carmina parte tuum. Si quid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro @@restat in ingenio, seruiet omne tibi. Non potes officium uatis contemnere uates: @@iudicio pretium res habet ista tuo. Quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset, @@gloria Pieridum summa futurus eras. Sed dare materiam nobis quam carmina maius, @@nec tamen ex toto deserere illa potes. Nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces, @@quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. Vtque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, @@sed uenit ad sacras neruus uterque manus, sic tibi nec docti desunt nec principis artes, @@mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo. Quae quoniam nec nos unda submouit ab illa, @@ungula Gorgonei quam caua fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri @@atque isdem studiis inposuisse manum. Litora pellitis nimium subiecta Corallis @1 @@ut tandem saeuos effugiamque Getas, clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo @@qui minus Ausonia distat ab urbe loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes @@magnaque quam minima facta referre mora. Tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli, @@numina, pro socero paene precare tuo. @@@@GRAECINO Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem @@mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam @@bis senos fascis quae tibi prima dabit, ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul @@et fiam turbae pars ego nulla tuae, in domini subeat partis et praestet amici @@officium iusso littera nostra die. Atque, ego si fatis genitus melioribus essem @@et mea sincero curreret axe rota, @1 quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset @@lingua salutandi munere functa tui gratatusque darem cum dulcibus oscula uerbis @@nec minus ille meus quam tuus esset honor. Illa, confiteor, sic essem luce superbus @@ut caperet fastus uix domus ulla meos, dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire iuberer eques et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse, @@gauderem lateris non habuisse locum nec querulus, turba quamuis eliderer, essem, @@sed foret a populo tum mihi dulce premi. Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo @@densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris quam me uulgaria tangant, @@spectarem qualis purpura te tegeret. Signa quoque in sella nossem formata curuli @@et totum Numidi sculptile dentis opus. At cum Tarpeias esses deductus in arces, @@dum caderet iussu uictima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem @@audisset media qui sedet aede deus turaque mente magis plena quam lance dedissem @@ter quater imperii laetus honore tui. Hic ego praesentes inter numerarer amicos, @1 @@mitia ius Vrbis si modo fata darent, quaeque mihi sola capitur nunc mente uoluptas, @@tunc oculis etiam percipienda foret. Non ita caelitibus uisum est, et forsitan aequis. @@Nam quid me poenae causa negata iuuet? Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, @@praetextam fasces aspiciamque tuos. Haec modo te populo reddentem iura uidebit @@et se secretis finget adesse tuis, nunc longi reditus hastae subponere lustri @@credet et exacta cuncta locare fide, nunc facere in medio facundum uerba senatu @@publica quaerentem quid petat utilitas, nunc pro Caesaribus superis decernere grates @@albaue opimorum colla ferire boum. Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus, @@ut mihi placetur principis ira roges! Surgat ad hanc uocem plena pius ignis ab ara @@detque bonum uoto lucidus omen apex! Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, @@hic quoque te festum consule tempus agam. Altera laetitiae est nec cedens causa priori: @@successor tanti frater honoris erit. Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri @1 @@imperium Iani suscipit ille die, quaeque est in uobis pietas, alterna feretis @@gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis. Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, @@inque domo binus conspicietur honor. Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo @@altius imperium consule Roma uidet, multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem @@et maiestatem res data dantis habet. Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique @@talibus Augusti tempus in omne frui. Quod tamen ab rerum cura propiore uacabit, @@uota, precor, uotis addite uestra meis, et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis, @@exeat e Stygiis ut mea nauis aquis. Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo @@ripa ferox Histri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli, @@hic arcu fisos terruit ense Getas. Hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit @@infecitque fero sanguine Danuuium. Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli @@et quam uicino terrear hoste roga, sintne litae tenues serpentis felle sagittae, @1 @@fiat an humanum uictima dira caput, mentiar, an coeat duratus frigore Pontus @@et teneat glacies iugera multa freti. Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require, @@quoque modo peragam tempora dura roga. Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur, @@nec cum fortuna mens quoque uersa mea est. Illa quies animi quam tu laudare solebas, @@ille uetus solito perstat in ore pudor. Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis @@ut fera plus ualeant legibus arma facit, rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos @@femina de nobis uirue puerue queri. Hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae, @@haec quoniam tellus testificanda mihi est. Illi me, quia uelle uident, discedere malunt, @@respectu cupiunt hic tamen esse sui. Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos @@laudat et inmunes publica cera facit. Conueniens miseris et quamquam gloria non sit, @@proxima dant nobis oppida munus idem. Nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra @@in nostra sacrum Caesaris esse domo. Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, @@numina iam facto non leuiora deo. @1 Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, @@hic auiae lateri proximus, ille patris. His ego do totiens cum ture precantia uerba, @@Eoo quotiens surgit ab orbe dies. Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet @@officii testis Pontica terra mei. Pontica me tellus, quantis hac possumus ara, @@natalem ludis scit celebrare dei. Nec minus hospitibus pietas est cognita talis, @@Misit in has si quos longa Propontis aquas. Is quoque quo Laeuus fuerat sub praeside Pontus @@audierit frater forsitan ista tuus. Fortuna est inpar animo talique libenter @@exiguas carpo munere pauper opes. Nec uestris damus haec oculis procul Vrbe remoti, @@contenti tacita sed pietate sumus. Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures: @@nil illi toto quod fit in orbe latet. Tu certe scis haec, superis adscite, uidesque, @@Caesar, ut est oculis subdita terra tuis, tu nostras audis inter conuexa locatus @@sidera, sollicito quas damus ore, preces. Perueniant istuc et carmina forsitan illa @@quae de te misi caelite facta nouo! Auguror his igitur flecti tua numina nec tu @@inmerito nomen mite Parentis habes. @1 @@@@ALBINOVANO Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas @@litore pellitos inter agenda Getas. Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum @@duritiae confers, Albinouane, meae? Gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu, @@atteritur pressa uomer aduncus humo. Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet: @@cessat duritia mors quoque uicta mea. Exemplum est animi nimium patientis Vlixes @@iactatus dubio per duo lustra mari, tempora solliciti sed non tamen omnia fati @@pertulit et placidae saepe fuere morae. An graue sex annis pulchram fouisse Calypson @@aequoreaeque fuit concubuisse deae? Excipit Hippotades qui dat pro munere uentos, @@curuet ut inpulsos utilis aura sinus. Nec bene cantantis labor est audire puellas @@nec degustanti lotos amara fuit. @1 Hos ego qui patriae faciant obliuia sucos @@parte meae uitae, si modo dentur, emam. Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam @@gentibus obliqua quas obit Hister aqua, nec uincet Cyclops saeuum feritate Piacchen; @@qui quota terroris pars solet esse mei? Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, @@Heniochae nautis plus nocuere rates. Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, @@ter licet epotum ter uomat illa fretum; qui quamquam dextra regione licentius errant, @@securum latus hoc non tamen esse sinunt. Hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis, @@hic freta uel pediti peruia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, @@siccus contempta naue uiator eat. Qui ueniunt istinc uix uos ea credere dicunt. @@Quam miser est qui fert asperiora fide! Crede tamen, nec te causas nescire sinemus @@horrida Sarmaticum cur mare duret hiems. Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam @1 @@et quae praecipuum sidera frigus habent. Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est @@et sumit uires a propiore loco. At Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe, @@est procul et rarus languidiorque uenit. Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto @@uimque fretum multo perdit ab amne suam. Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque @@influit et crebro uertice tortus Halys Partheniusque rapax et uoluens saxa Cynapses @@labitur et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae @@et quondam Graiis Phasi petite uiris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes @@et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, @@separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnis @@cedere Danuuius se tibi, Nile, negat. Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas @@nec patitur uires aequor habere suas. @1 Quin etiam stagno similis pigraeque paludi @@caeruleus uix est diluiturque color. Innatat unda freto dulcis leuiorque marina est, @@quae proprium mixto de sale pondus habet. Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni @@quidue loqui certis iuuerit ista modis: 'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli. @@Hunc fructum praesens attulit hora mihi. Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore @@in mediis nec nos sensimus esse Getis.' At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, @@materiae titulos quin tueare tuae, quemque refers, imitere uirum: uetat ille profecto @@tranquilli comitem temporis esse fidem. Qui quamquam est factis ingens et conditur a te @@uir tanto quanto debuit ore cani, est tamen ex illo nobis imitabile quiddam @@inque fide Theseus quilibet esse potest. Non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi, @@per quos uix ulli peruius Isthmos erat, sed praestandus amor, res non operosa uolenti. @@Quis labor est puram non temerasse fidem? Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico, @@non est quod lingua icta querente putes. @1 @@@@GALLIONI Gallio, crimen erit uix excusabile nobis @@carmine te nomen non habuisse meo; tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta @@fouisti lacrimis uulnera nostra tuis. Atque utinam rapti iactura laesus amici @@sensisses ultra quod quererere nihil! Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica @@coniuge crudeles non habuere nefas. Nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit @@lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. Sed neque solari prudentem stultior ausim @@uerbaque doctorum nota referre tibi, finitumque tuum, si non ratione, dolorem @@ipsa iam pridem suspicor esse mora. Dum tua peruenit, dum littera nostra recurrens @@tot maria ac terras permeat, annus abit. Temporis officium est solacia dicere certi, @1 @@dum dolor in cursu est et petit aeger opem. At cum longa dies sedauit uulnera mentis, @@intempestiue qui mouet illa nouat. Adde, quod_atque utinam uerum mihi uenerit omen!_ @@coniugio felix iam potes esse nouo. @@@@TVTICANO Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, @@nominis efficitur condicione tui; aut ego non alium prius hoc dignarer honore, @@est aliquis nostrum si modo carmen honor. Lex pedis officio fortunaque nominis obstat @@quaque meos adeas, est uia nulla, modos. Nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus, @@desinat ut prior hoc incipiatque minor, et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, @@artius adpellem Tuticanumque uocem. Et potes in uersum Tuticani more uenire, @@fiat ut e longa syllaba prima breuis, @1 aut ut ducatur quae nunc correptius exit @@et sit porrecta longa secunda mora. His ego si uitiis ausim corrumpere nomen, @@ridear et merito pectus habere neger. Haec mihi causa fuit dilati muneris huius, @@quod meus adiecto fenore reddet amor, teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, @@paene mihi puero cognite paene puer, perque tot annorum seriem quot habemus uterque @@non mihi quam fratri frater amate minus. Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, @@cum regerem tenera frena nouella manu. Saepe ego correxi sub te censore libellos, @@saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis @@cum te Pieriae perdocuere deae. Hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta @@uenit ad albentis inlabefacta comas. Quae nisi te moueant, duro tibi pectora ferro @@esse uel inuicto clausa adamante putem. Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae, @@inuisus nobis quae duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, @@et possit fatum mollius esse meum @1 quam tua sint lasso praecordia dura sodali. @@Hic cumulus nostris absit abestque malis. Tu modo per superos, quorum certissimus ille est @@quo tuus adsidue principe creuit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, @@ne sperata meam deserat aura ratem. Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere uix est, @@si modo periit, ille perire potest. Nec quid agam inuenio nec quid nolimue uelimue, @@nec satis utilitas est mihi nota mea. Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit @@et sensus cum re consiliumque fugit. Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuuandus @@quoque uiam facias ad mea uota uado. @@@@CARO O mihi non dubios inter memorande sodales, @@qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue! Vnde salutaris, color hic tibi protinus index @1 @@et structura mei carminis esse potest, non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: @@qualis enim cumque est, non latet esse meam. Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte reuellas, @@quod sit opus uideor dicere posse tuum. Quamlibet in multis positus noscere libellis @@perque obseruatas inueniere notas. Prodent auctorem uires quas Hercule dignas @@nouimus atque illi quem canis ipse pares. Et mea Musa potest proprio deprensa colore @@insignis uitiis forsitan esse suis. Tam mala Thersiten prohibebat forma latere @@quam pulchra Nireus conspiciendus erat. Nec te mirari, si sint uitiosa, decebit @@carmina quae faciam paene poeta Getes. A! pudet et Getico scripsi sermone libellum @@structaque sunt nostris barbara uerba modis: et placui_gratare mihi!_coepique poetae @@inter inhumanos nomen habere Getas. Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi! @@Adiuta est nouitas numine nostra dei. Nam patris Augusti docui mortale fuisse @@corpus, in aetherias numen abisse domos, esse parem uirtute patri qui frena rogatus @1 @@saepe recusati ceperit imperii, esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum, @@ambiguum nato dignior anne uiro, esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis, @@qui dederint animi pignora certa sui. Haec ubi non patria perlegi scripta Camena, @@uenit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes mouere pharetras, @@et longum Getico murmur in ore fuit, atque aliquis 'Scribas haec cum de Caesare' dixit @@'Caesaris imperio restituendus eras.' Ille quidem dixit, sed me iam, Care, niuali @@sexta relegatum bruma sub axe uidet. Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam @@primaque tam miserae causa fuere fugae. At tu, per studii communia foedera sacri, @@per non uile tibi nomen amicitiae,_ sic capto Latiis Germanicus hoste catenis @@materiam uestris adferat ingeniis, sic ualeant pueri, uotum commune deorum, @@quos laus formandos est tibi magna datos!_ quanta potes, praebe nostrae momenta saluti @@quae nisi mutato nulla futura loco est. @1 @@@@TVTICANO Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus @@non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus, @@nil te praeterea quod iuuet inuenies. Ipsa quoque est inuisa salus suntque ultima uota, @@quolibet ex istis scilicet ire locis. Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista, @@hac quia, quam uideo, gratior omnis erit: in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin @@mittite, praesenti dum careamus humo. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, @@si quid et inferius quam Styga mundus habet. Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, @@proxima Marticolis quam loca Naso Getis. Talia succensent propter mihi uerba Tomitae @1 @@iraque carminibus publica mota meis. Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi @@plectar et incauto semper ab ingenio? Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor @@telaque adhuc demens quae nocuere sequor? Ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas @@in quibus offendit naufraga puppis aquas? Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, @@quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo. Quilibet excutiat nostri monimenta laboris: @@littera de uobis est mea questa nihil! Frigus et incursus omni de parte timendos @@et quod pulsetur murus ab hoste queror. In loca, non homines uerissima crimina dixi: @@culpatis uestrum uos quoque saepe solum. Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra @@ausa est agricolae Musa docere senis, et fuerat genitus terra qui scripsit in illa, @@intumuit uati tamen Ascra suo. Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? @@Hoc tamen asperitas indice docta loci est. Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris @@Scepsius Ausonios actaque Roma rea est; falsa tamen passa est aequa conuicia mente @1 @@obfuit auctori nec fera lingua suo. At malus interpres populi mihi concitat iram @@inque nouum crimen carmina nostra uocat. Tam felix utinam quam pectore candidus essem! @@Extat adhuc nemo saucius ore meo. Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem, @@non mordenda mihi turba fidelis erat. Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae, @@tam mites Graios indicat esse uiros. Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo @@non potuit nostris lenior esse malis. Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis, @@is datus a uobis est mihi nuper honor: solus adhuc ego sum uestris inmunis in oris @@exceptis, si qui munera legis habent; tempora sacrata mea sunt uelata corona, @@publicus inuito quam fauor inposuit. Quam grata est igitur Latonae Delia tellus, @@erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis @@tempus ad hoc nobis hospita fida manet; di modo fecissent, placidae spem posset habere @@pacis et a gelido longius axe foret. @1 @@@@SEX. POMPEIO Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat @@quidue relegatus Naso requirit agam, Caesaribus uitam, Sexto debere salutem @@me sciat. A superis hic mihi primus erit. Tempora nam miserae complectar ut omnia uitae, @@a meritis eius pars mihi nulla uacat. Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arui @@punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, @@quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos. Confiteor: testere licet. Signate, Quirites! @@Nil opus est legum uiribus, ipse loquor. Inter opes et me, paruam rem, pone paternas, @@pars ego sum census quantulacumque tui. Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, @@quam domus Augusto continuata foro, @1 quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, @@quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes, tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi @@non potes in Ponto dicere habere nihil. Atque utinam possis et detur amicius aruum @@remque tuam ponas in meliore loco! Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando @@numina perpetua quae pietate colis. Erroris nam tu uix est discernere nostri @@sis argumentum maius an auxilium. Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo @@augetur remis cursus euntis aquae. Et pudet et metuo semperque eademque precari, @@ne subeant animo taedia iusta tuo. Verum quid faciam? res inmoderata cupido est: @@da ueniam uitio, mitis amice, meo. Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem: @@ipsa locum per se littera nostra rogat. Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me @@dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente @@et mea me tellus audiet esse tuum. Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo, @@transit nostra feros si modo Musa Getas, teque meae causam seruatoremque salutis @@meque tuum libra norit et aere minus. @1 @@@@AD INVIDVM Inuide, quid laceras Nasonis carmina rapti? @@Non solet ingeniis summa nocere dies famaque post cineres maior uenit et mihi nomen @@tum quoque, cum uiuis adnumerarer, erat, cumque foret Marsus magnique Rabirius oris @@Iliacusque Macer sidereusque Pedo et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus, @@Iunonis si iam non gener ille foret, quique dedit Latio carmen regale, Seuerus @@et cum subtili Priscus uterque Numa, quique uel inparibus numeris, Montane, uel aequis @@sufficis et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Vlixem @@errantem saeuo per duo lustra mari, quique suam Troezena inperfectumque dierum @@deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, @@Gallica qui Phrygium duxit in arua senem, @1 quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam, @@quique sua nomen Phyllide Tuscus habet, ueliuolique maris uates, cui credere posses @@carmina caeruleos composuisse deos, quique acies Libycas Romanaque proelia dixit, @@et scriptor Marius dexter in omne genus, Trinacriusque suae Perseidos auctor et auctor @@Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus, et qui Maeoniam Phaeacida uertit, et, une @@Pindaricae fidicen, tu quoque, Rufe, lyrae, Musaque Turrani tragicis innixa coturnis @@et tua cum socco Musa, Melisse, leui; cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, @@Callimachi Proculus molle teneret iter, Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas @@aptaque uenanti Grattius arma daret, @1 Naidas a satyris caneret Fontanus amatas, @@clauderet inparibus uerba Capella modis, cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre @@nomina longa mora est, carmina uulgus habet, essent et iuuenes, quorum quod inedita cura est, @@adpellandorum nil mihi iuris adest. Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere, @@Pieridum lumen praesidiumque fori, maternos Cottas cui Messalasque paternos, @@Maxime, nobilitas ingeminata dedit. Dicere si fas est, claro mea nomine Musa @@atque inter tantos quae legeretur erat. Ergo submotum patria proscindere, Liuor, @@desine neu cineres sparge, cruente, meos! Omnia perdidimus, tantummodo uita relicta est, @@praebeat ut sensum materiamque mali. Quid iuuat extinctos ferrum demittere in artus? @@Non habet in nobis iam noua plaga locum. @1 @@@@{1IBIS}1 Tempus ad hoc, lustris bis iam mihi quinque peractis, @@Omne fuit Musae carmen inerme meae; Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat @@Littera Nasonis sanguinolenta legi: Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli, @@Artificis periit cum caput Arte sua. Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem @@Candoris titulum non sinit esse mei. Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo), @@Cogit inassuetas sumere tela manus. Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus @@Non sinit exilio delituisse meo; Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat, @@Iactat et in toto nomina nostra foro; Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti @@Non patitur vivi funera flere viri. Cumque ego quassa meae complectar membra carinae, @@Naufragii tabulas pugnat habere mei: Et qui debuerat subitas extinguere flammas, @@Hic praedam medio raptor ab igne petit. Nititur, ut profugae desint alimenta senectae: @@Heu! quanto est nostris dignior ipse malis! Di melius! quorum longe mihi maximus ille est, @@Qui nostras inopes noluit esse vias. Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, @@Pro tam mansueto pectore semper agam. @1 Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem, @@Terra sit ut propior testificanda mihi. At tibi, calcasti qui me, violente, iacentem, @@Qua licet ei misero! debitus hostis ero. Desinet esse prius contrarius ignibus umor, @@Iunctaque cum luna lumina solis erunt; Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, @@Et tepidus gelido flabit ab axe notus; Et ver autumno, brumae miscebitur aestas, @@Atque eadem regio vesper et ortus erit; Et nova fraterno veniet concordia fumo, @@Quem vetus accensa separat ira pyra: Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis @@Gratia, commissis, improbe, rupta tuis. Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, @@Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. Prima quidem coepto committam proelia versu, @@Non soleant quamvis hoc pede bella geri: Utque petit primo plenum flaventis harenae @@Nondum calfacti militis hasta solum, Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, @@Protinus invisum nec petet hasta caput; Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello, @@Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam. Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus @@Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. @1 Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, @@Hoc ego devoveo teque tuosque modo. Utque ille, historiis involvam carmina caecis: @@Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide dicar @@Oblitus moris iudiciique mei. Et quoniam, qui sis, nondum quaerentibus edo, @@Ibidis interea tu quoque nomen habe; Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, @@Sic vitae series tota sit atra tuae. Haec tibi natali facito, Ianique kalendis @@Non mentituro quilibet ore legat. Di maris et terrae, quique his meliora tenetis @@Inter diversos cum Iove regna polos, Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes, @@Et sinite optatis pondus inesse meis: Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor, @@Ipse meas aether accipe summe preces; Sideraque et radiis circumdata solis imago, @@Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas, Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; @@Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles @@Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis @@Carceris obscuras ante sedere fores; Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque @@Fluminaque et nymphae semideumque genus: Denique ab antiquo divi veteresque novique @@In nostrum cuncti tempus, adeste, chao, @1 Carmina dum capiti male fido dira canentur @@Et peragent partes ira dolorque suas. Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, @@Et sit pars voti nulla caduca mei. Quaeque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa @@Pasiphae+s generi verba fuisse putet. Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas; @@Plenius ingenio sit miser ille meo! Neve minus noceant fictum execrantia nomen @@Vota, minus magnos commoveantve deos: Illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin, @@Qui se scit factis has meruisse preces. Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos. @@Quisquis ades sacris, ore favete, meis; Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba, @@Et fletu madidis Ibin adite genis: Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis, @@Et nigrae vestes corpora vestra tegant! Tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas? @@Iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui. Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit: @@Da iugulum cultris, hostia dira, meis. Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, @@Deneget afflatus ventus et aura suos. Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe, @@Destituant oculos sidera clara tuos. Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat ae+r, @@Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter. @1 Exul, inops erres, alienaque limina lustres, @@Exiguumque petas ore tremente cibum. Nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore, @@Noxque die gravior sit tibi, nocte dies. Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli: @@Gaudeat adversis femina virque tuis. Accedat lacrimis odium, dignusque putere, @@Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras. Sitque, quod est rarum, solito defecta favore @@Fortunae facies invidiosa tuae. Causaque non desit, desit tibi copia mortis: @@Optatam fugiat vita coacta necem: Luctatusque diu cruciatos spiritus artus @@Deserat, et longa torqueat ante mora. Evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri @@Phoebus, et a laeva maesta volavit avis. Certe ego, quae voveo, superos motura putabo, @@Speque tuae mortis, perfide, semper alar. Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam, @@Auferet illa dies, quae mihi sera venit, Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, @@Leniat aut odium tempus et hora meum. Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, @@Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit; Robora dum montes, dum mollia pabula campi, @@Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras, @@Saeva sed in manes manibus arma dabit. @1 Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras, @@Exsanguis mores oderit umbra tuos, Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum, @@Insequar et vultus ossea forma tuos. Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, @@Sive manu facta morte solutus ero: Sive per inmensas iactabor naufragus undas, @@Nostraque longinquus viscera piscis edet: Sive peregrinae carpent mea membra volucres: @@Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: Sive aliquis dignatus erit subponere terrae @@Et dare plebeio corpus inane rogo: Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, @@Et tendam gelidas ultor in ora manus. Me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris @@Excutiam somnos visus adesse tuos. Denique quidquid ages, ante os oculosque volabo @@Et querar, et nulla sede quietus eris. Verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae, @@Conscia fumabunt semper ad ora faces. His vivus furiis agitabere, mortuus isdem, @@Et brevior poena vita futura tua est. Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum; @@Indeploratum proiciere caput; Carnificisque manu, populo plaudente, traheris, @@Infixusque tuis ossibus uncus erit. Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae; @@Respuet invisum iusta cadaver humus. Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur @@Et scindent avidi perfida corda canes, @1 Deque tuo fiet_licet hac sis laude superbus_ @@Insatiabilibus corpore rixa lupis. In loca ab Elysiis diversa fugabere campis, @@Quasque tenet sedes noxia turba, coles. Sisyphus est illic saxum volvensque petensque, @@Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, Iugeribusque novem summus qui distat ab imo, @@Visceraque assiduae debita praebet avi. Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, @@Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus. Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem @@Semper eget liquidis, semper abundat aquis. Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, @@Ut sceleris numeros confiteare tui: Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus: @@Tertia fumantes incoquet igne genas. Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque @@Aeacus in poenas ingeniosus erit. In te transcribet veterum tormenta reorum: @@Sontibus antiquis causa quietis eris. Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis: @@Versabunt celeres nunc nova membra rotae: Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas: @@Hic inconsumpto viscere pascet aves. Nec mortis poenas mors altera finiet huius, @@Horaque erit tantis ultima nulla malis. Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida @@Aut summam Libyco de mare carpat aquam. @1 Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla, @@Quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos, Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, @@Quam multa fiat grandine canus Athos; Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri, @@Ora licet tribuas multiplicata mihi. Tot tibi vae! misero venient talesque ruinae, @@Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem. Illae me lacrimae facient sine fine beatum: @@Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit. Natus es infelix,_ita di voluere_nec ulla @@Commoda nascenti stella levisve fuit. Non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora, @@Lunaque non apto solque fuere loco, Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes @@Quem peperit magno lucida Maia Iovi. Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis @@Sidera presserunt falciferique senis. Lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres, @@Turpis et inductis nubibus atra fuit. Haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen, @@Quaeque dies Ibin, publica damna tulit. Qui simul impura matris prolapsus ab alvo @@Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, @@Funereoque graves edidit ore sonos. Protinus Eumenides lavere palustribus undis, @@Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, @@Terque cruentatas increpuere manus. @1 Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino: @@Hic primus pueri venit in ora cibus: Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, @@Latrat et in toto verba canina foro. Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, @@A male deserto quos rapuere rogo: Et, ne non fultum nuda tellure iaceret, @@Molle super silices inposuere caput. Iamque recessurae viridi de stipite factas @@Admorunt oculos usque sub ora faces. Flebat, ut est fumis infans contactus amaris, @@De tribus est cum sic una locuta soror: 'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas, @@Quae semper causa sufficiente cadent.' Dixerat; at Clotho iussit promissa valere, @@Nevit et infesta stamina pulla manu; Et, ne longa suo praesagia diceret ore, @@'Fata canet vates qui tua,' dixit, 'erit.' Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces, @@Dent modo di vires in mea verba suas; Carminibusque meis accedent pondera rerum, @@Quae rata per luctus experiere tuos. Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, @@Sint tua Troianis non leviora malis, Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, @@Tanta venenato vulnera crure geras. Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae, @@Armatique tulit vulnus, inermis opem; Quique ab equo praeceps in Alei+a decidit arva, @@Exitio facies cui sua paene fuit. @1 Id quod Amyntorides videas, trepidumque ministro @@Praetemptes baculo luminis orbus iter. Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit, @@Expertus scelus est cuius uterque parens: Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa @@Sumptus, Apollinea clarus in arte senex: Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba @@Est data Palladiae praevia duxque rati: Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, @@Inferias nato quos dedit orba parens: Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros @@Telemus Eurymides vaticinatus erat: Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit, @@Qui dedit: ut Thamyrae Demodocique caput Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas @@Subsecuit partes, unde creatus erat. Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, @@Quam cui sunt subitae frater et uxor aves; Sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem @@Membra ratis Semeles est miserata soror. Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus, @@Viscera diversis scissa ferantur equis: @1 Vel quae, qui redimi Romano turpe putavit, @@A duce Puniceo pertulit, ipse feras. Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi, @@Cui nihil Hercei profuit ara Iovis. Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa, @@Tu quoque saxoso praecipitere iugo. Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo, @@Sint artus avidis anguibus esca tui. Vel tua maturet, sicut Minoi+a fata, @@Per caput infusae fervidus umor aquae. [Utque parum mitis, sed non impune, Prometheus, @@Ae+rias volucres sanguine fixus alas.] Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule victus, @@Caesus in inmensum proiciare fretum. Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore @@Oderit, et saevo vulneret ense puer. Nec tibi fida magis misceri pocula possint, @@Quam qui cornigero de Iove natus erat. More vel intereas capti suspensus Achaei, @@Qui miser aurifera teste pependit aqua. @1 Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum, @@Opprimat hostili tegula iacta manu. Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, @@Sparsa per Ambracias quae iacuere vias. Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis; @@Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum. Utque nepos dicti nostro modo carmine regis, @@Cantharidum sucos dante parente bibas. Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut @@Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est. Inque pyram tecum carissima corpora mittas, @@Quem finem vitae Sardanapallus habet. Utque Iovis Libyci templum violare parantes, @@Acta noto vultus condat harena tuos. Utque necatorum Darei fraude secundi, @@Sic tua subsidens devoret ora cinis. Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, @@Sit frigus mortis causa famesque tuae. @1 Aut ut Atarnites, insutus pelle iuvenci @@Turpiter ad dominum praeda ferare tuum. Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, @@Qui datus est leto coniugis ense suae, Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas @@Vulnere non fidos experiare tuo. Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, @@Vivus in occultas praecipiteris aquas. Quaeque in Adimantum Phyllesia regna tenentem @@A Iove venerunt, te quoque tela petant. Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, @@Nudus Achillea destituaris humo. Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli @@Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe, @@Corpore lustravit non diuturna suo, Utque novum passa genus Hippomenei+de poenae @@Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus, @@Ultores rapiant turpe cadaver equi. Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim @@Fixa sub Euboico Graia fuere sinu; Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, @@Sic te mersuras adiuvet ignis aquas. @1 Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi, @@Unum qui toto corpore vulnus habet; Utque Dryantiadae Rhodopei+a regna tenenti, @@In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum @@Tisamenique patri Calliroe+sque viro. Nec tibi contingat matrona pudicior illa, @@Qua potuit Tydeus erubuisse nuru: Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti, @@Locris in ancillae dissimulata nece. Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli @@Coniuge, quam Talai Tyndareique gener: Quaeque parare suis letum patruelibus ausae @@Belides assidua colla premuntur aqua. Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne, @@Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae, @@Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo. Neve magis pia sit capitique parentis amica, @@Quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit: @1 Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, @@Pressit et inductis membra paterna rotis. Ut iuvenes pereas, quorum fastigia vultus @@Membraque Pisaeae sustinuere foris: Ut qui perfusam miserorum saepe procorum @@Ipse suo melius sanguine tinxit humum: Proditor ut saevi periit auriga tyranni, @@Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae: Ut qui velocem frustra petiere puellam, @@Dum facta est pomis tardior illa tribus: Ut qui tecta novi formam celantia monstri @@Intrarunt caecae non redeunda domus: Ut quorum Aeacides misit violentus in altum @@Corpora cum senis altera sena rogum: Ut quos, obscuri victos ambagibus oris, @@Legimus infandae Sphinga dedisse neci: Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, @@Propter quos acies nunc quoque tecta deae est: Ut qui Threi+cii quondam praesepia regis @@Fecerunt dapibus sanguinolenta suis: Therodamanteos ut qui sensere leones, @@Quique Thoanteae Taurica sacra deae: @1 Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis @@Dulichiae pavidos eripuere rati: Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum: @@Ut Laestrygonias qui subiere manus: Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis @@Et iacto canas pulvere fecit aquas: Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, @@Inque caput domini qui dabat arma procis: Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus, @@Qui, mirum, victor, cum cecidisset, erat: Ut quos Antaei fortes pressere lacerti: @@Quosque ferae morti Lemnia turba dedit: Ut qui post longum, sacri monstrator iniqui, @@Elicuit pluvias victima caesus aquas: Frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras @@Tinxit, et exemplis occidit ipse suis: Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis @@Impius humano viscere pavit equos: Ut duo diversis sub eodem vindice caesi @@Vulneribus, Nessus Dexamenique gener: Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam @@Urbe Coronides vidit ab ipse sua: @1 Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus: @@Quique homo parte sui, parte iuvencus erat: Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras, @@Aequoris aspiciens huius et huius aquas: Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu @@Corpora Thesea Cercyonea manu. Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, @@Evenient, aut his non leviora malis. Qualis Achaemenidis, Sicula desertus in Aetna @@Troica cum vidit vela venire, fuit, Qualis erat nec non fortuna binominis Iri, @@Quique tenent pontem, spe tibi maior erit. Filius et Cereris frustra tibi semper ametur, @@Destituatque tuas usque petitus opes: Utque per alternos unda labente recursus @@Subtrahitur presso mollis harena pedi, Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, @@Lapsaque per medias effluat usque manus. Utque pater solitae varias mutare figuras, @@Plenus inextincta conficiare fame; Nec dapis humanae tibi sint fastidia; quaque @@Parte potes, Tydeus temporis huius eris. @1 Atque aliquid facies, a vespere Solis ad ortus @@Cur externati rursus agantur equi; Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae, @@Temptabisque cibi fallere fraude Iovem; Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, @@Tantalides tu sis, tu Teleique puer. Et tua sic latos spargantur membra per agros, @@Tamquam quae patrias detinuere vias. Aere Perilleo veros imitere iuvencos, @@Ad formam tauri conveniente sono. Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta @@More bovis Paphio clausus in aere gemas. Dumque redire voles aevi melioris in annos, @@Ut vetus Admeti decipiare socer. Aut eques in medii mergare voragine caeni, @@Dummodo sint fati nomina nulla tui. Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti @@Sidonia iactis Graia per arva manu. @1 Et quae Pitthides fecit de fratre Medusae, @@Eveniant capiti vota sinistra tuo: Et quibus exiguo volucris devota libello est, @@Corpora proiecta quae sua purgat aqua. Vulnera totque feras quot dicitur ille tulisse, @@Cuius ab inferiis culter abesse solet. Attonitusque seces, ut quos Cybelei+a mater @@Incitat, ad Phrygios vilia membra modos; Deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis, @@Et quatias molli tympana rauca manu. Inque pecus subito Magnae vertare Parentis, @@Victor ut est celeri victaque versa pede. Solaque Limone poenam ne senserit illam, @@Et tua dente fero viscera carpat equus. Aut, ut Cassandreus domino non mitior illo, @@Saucius ingesta contumuleris humo. Aut ut Abantiades, aut ut Cycnei+us heros, @@Clausus in aequoreas praecipiteris aquas. Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, @@Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem. @1 Aut te devoveat certis Abdera diebus, @@Saxaque devotum grandine plura petant. Aut Iovis infesti telo feriare trisulco, @@Ut satus Hipponoo, Dexitheaeque pater, Ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia, @@Ut temere optatos qui male rexit equos; Ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem, @@Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, @@Sic, precor, aetherii vindicis igne cadas. Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos @@Ante diem rapto non adeunda Thaso: Quique verecundae speculantem labra Dianae, @@Quique Crotopiaden diripuere Linum. Neve venenato levius feriaris ab angue, @@Quam senis Oeagri Calliopesque nurus: Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta @@Cuspide suspecti robora fixit equi. Neve gradus adeas Elpenore cautius altos, @@Vimque feras vini quo tulit ille modo. Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem @@Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops: @1 Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro @@Proditus inclusae Cacus ab ore bovis: Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, @@Euboicasque suo sanguine tinxit aquas. Vel de praecipiti venias in Tartara saxo, @@Ut qui Socraticum de nece legit opus; Ut qui Theseae fallacia vela carinae @@Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer, Ut teneri nutrix, eadem matertera, Bacchi, @@Ut cui causa necis serra reperta fuit; Livida se scopulis ut virgo misit ab altis, @@Dixerat invicto quae mala verba deo. Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo, @@Sitque Phalaeceae causa leaena necis. Quique Lycurgiden letavit, et arbore natum, @@Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper. Isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi, @@Ora super fixi quem cecidere suis. Sive idem, simili pinus quem morte peremit, @@Phryx ac venator sis Berecyntiades. Si tua contigerit Minoas puppis harenas, @@Te Corcyraeum Cressia turba putet. @1 Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae, @@Stella Leoprepidae cum fuit aequa Iovis. Utque vel Evenus, torrenti flumine mersus @@Nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae. Astacidaeque modo decisa cadavere trunco, @@Digna feris, hominis sit caput esca tuum, Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, @@Des tua succensae membra cremanda pyrae. Inclususque necem cavea patiaris, ut ille @@Non profecturae conditor historiae. Utque repertori nocuit pugnacis iambi, @@Sic sit in exitium lingua proterva tuum. Utque parum stabili qui carmine laesit Athenin, @@Invisus pereas deficiente cibo. Utque lyrae vates fertur periisse severae, @@Causa sit exitii dextera laesa tui. Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae, @@Tu quoque de morsu virus habente cadas. @1 Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae: @@Eupolis hoc periit et nova nupta modo. Utque coturnatum periisse Lycophrona narrant, @@Haereat in fibris fixa sagitta tuis. Aut lacer in silva manibus spargare tuorum, @@Sparsus ut est Thebis angue creatus avo. Perque feros montes tauro rapiente traharis, @@Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci. Quodque suae passa est paelex invita sororis, @@Excidat ante pedes lingua resecta tuos. Conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae, @@Urbis in innumeris inveniare locis. Inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo, @@Noxia luminibus spicula condat apis. Fixus et in duris carparis viscera saxis, @@Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat. Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae, @@Inque tui caesus viscera patris eas. Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, @@Qualia Mamertae membra fuisse ferunt. Utve Syracosio praestricta fauce poetae, @@Sic animae laqueo sit via clausa tuae. @1 Nudave derepta pateant tua viscera pelle, @@Ut Phrygium cuius nomina flumen habet. Saxificae videas infelix ora Medusae, @@Cephenum multos quae dedit una neci. Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum, @@Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas. Utque duobus idem dictis modo nomen habenti, @@Praefocent animae Cnosia mella viam. Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim @@Imperturbato quod bibit ore reus. Nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat: @@Utque sua Macareus, sic potiare tua. Vel videas quod, iam cum flammae cuncta tenerent, @@Hectoreus patria vidit ab arce puer. Sanguine probra luas, ut avo genitore creatus, @@Per facinus soror est cui sua facta parens. Ossibus inque tuis teli genus haereat illud, @@Traditur Icarii quo cecidisse gener. Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, @@Sic tibi claudatur pollice vocis iter. @1 Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta, @@Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent. Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima @@Tartara, quod natae fecerat ille suae. Inque tuos ea pestis eat, quam dextra Coroebi @@Vicit, opem miseris Argolisinque tulit. Utque nepos Aethrae, Veneris moriturus ob iram, @@Exul ab attonitis excutiaris equis. Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, @@Perdat ob exiguas te tuus hospes opes. Utque ferunt caesos sex cum Damasicthone fratres, @@Intereat tecum sic genus omne tuum. Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, @@Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae. Utve soror Pelopis, saxo dureris oborto, @@Ut laesus lingua Battus ab ipse sua. Ae+ra si misso vacuum iaculabere disco, @@Quo puer Oebalides, ictus ab orbe cadas. Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, @@Omnis Abydena sit tibi peior aqua. @1 Comicus ut liquidis periit, dum nabat, in undis, @@Et tua sic Stygius strangulet ora liquor. Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, @@Contacta pereas, ut Palinurus, humo. Utque coturnatum vatem tutela Dianae, @@Dilaniet vigilum te quoque turba canum. Aut ut Trinacrius salias super ora gigantis, @@Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit. Diripiantque tuos insanis unguibus artus @@Strymoniae matres, Orpheos esse ratae. Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, @@Sic tuus ardescat stipitis igne rogus. Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, @@Utque pater nuptae, cumque parente domus; Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus; @@Corpora pestiferum sic tua virus edat. Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum, @@Haec maneat teli te quoque plaga novi. Utque Milo robur diducere fissile temptes, @@Nec possis captas inde referre manus. Muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem @@Intulit armatas ebria turba manus. Quodque dolore necis patriae pia filia fecit, @@Vincula per laquei fac tibi guttur eat. @1 Obstructoque famem patiaris limine tecti, @@Ut legem poenae cui dedit ipsa parens. Illius exemplo violes simulacra Minervae, @@Aulidis a portu qui leve vertit iter. Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso @@Morte luas, nec te non meruisse iuvet. Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes, @@Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion: Utque Melanthea tenebris a caede latentem @@Prodidit officio luminis ipsa parens: Sic tua coniectis fodiantur viscera telis, @@Sic precor auxiliis impediare tuis. Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles, @@Acta Phrygi timido, nox tibi talis eat. Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, @@Quam comites Rhesi tum necis, ante viae; Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt @@Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes. Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris @@Membra feras Stygiae semicremata neci. @1 Utque Remo muros auso transire recentes, @@Noxia sint capiti rustica tela tuo. Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas @@His precor ut vivas et moriare locis. Haec tibi tantisper subito sint missa libello, @@Inmemores ne nos esse querare tui. Pauca quidem, fateor: sed di dent plura rogatis, @@Multiplicentque suo vota favore mea. Postmodo plura leges et nomen habentia verum, @@Et pede quo debent acria bella geri. @1 @@@@{1MEDEA}1 {MEDEA} Serua/re potui: pe/rdere an possi/m, rogas? 󮦠Feror hu/c illuc, uae, ple/na deo. @@@@{1PHAENOMENA}1 ⮠箠ǮPliades ante genus septem radiare feruntur, sed tamen apparet sub opaca septima nube. @1 Tot numero talique deus simulacra figura imposuit caelo perque atras sparsa tenebras clara pruinosae iussit dare lumina nocti. @@@@{1EPIGRAMMATA}1 㮠̦Larte ferox caeso Cossus opima tulit Cur ego non dicam, Furia, te furiam? @@@@{1INCERTAE SEDIS VERSICULI}1 at si contuleris eam, lacernae conspectu melioris obruetur. Ride, si sapis, o puella, ride! @1 ǮBis rapitur vixitque semel 㮠⮠̦currus crystallo lucidus albo 㮠⮠̦innumerosque vehes 쮠nymphaeque salaces 㦳㮠⮠̦viscere diviso @1 @@@@{1NUX}1 Nux ego iuncta viae cum sim sine crimine vitae, @@A populo saxis praetereunte petor. Obruere ista solet manifestos poena nocentes, @@Publica cum lentam non capit ira moram: Nil ego peccavi nisi si peccare docetur @@Annua cultori poma referre suo. At prius arboribus, tum cum meliora fuerunt @@Tempora, certamen fertilitatis erat; Tum domini memores sertis ornare solebant @@Agricolas fructu proveniente deos: Saepe tuas igitur, Liber, miratus es uvas, @@Mirata est oleas saepe Minerva suas, Pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramo @@Longa laboranti furca tulisset opem: Quin etiam exemplo pariebat femina nostro, @@Nullaque non illo tempore mater erat. At postquam platanis sterilem praebentibus umbram @@Uberior quavis arbore venit honor, Nos quoque frugiferae (si nux modo ponor in illis) @@Coepimus in patulas luxuriare comas. Nunc neque continuos nascuntur poma per annos, @@Uvaque laesa domum laesaque baca venit; Nunc uterum vitiat quae vult formosa videri, @@Raraque in hoc aevo est quae velit esse parens. Certe ego, si numquam peperissem, tutior essem: @@Ista Clytaemestra digna querela fuit. @1 Si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas, @@Orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit: Hoc in notitiam veniat maloque piroque: @@Destituent silvas utraque poma suas: Audiat hoc cerasus, bacas exire vetabit; @@Audiat hoc ficus, stipes inanis erit. Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur @@Quae sterilis sola conspicienda coma est? Cernite sinceros omnes ex ordine truncos, @@Qui modo nil quare percutiantur habent. At mihi saeva nocent mutilatis vulnera ramis, @@Nudaque deiecto cortice ligna patent. Non odium facit hoc, sed spes inducta rapinae: @@Sustineant aliae poma, querentur idem. Sic reus ille fere est de quo victoria lucro @@Esse potest; inopis vindice facta carent: Sic timet insidias qui se scit ferre viator @@Cur timeat: tutum carpit inanis iter: Sic ego sola petor, solam quia causa petendi est; @@Frondibus intactis cetera turba viret. Nam quod habent frutices aliquando proxima nostris @@Fragmina, quod laeso vimine multa iacent, Non istis sua facta nocent: vicinia damno est: @@Excipiunt ictu saxa repulsa meo; Idque fide careat, si non, quae longius absunt @@Nativum retinent inviolata decus. Ergo si sapiant et mentem verba sequantur, @@Devoveant umbras proxima quaeque meas. Quam miserum est, odium damnis accedere nostris @@Meque ream nimiae proximitatis agi! @1 Sed, puto, magna mea est operoso cura colono! @@Inveniat, dederit quid mihi praeter humum. Sponte mea facilis contempto nascor in agro, @@Parsque loci, qua sto, publica paene via est. Me sata ne laedam, quoniam et sata laedere dicor, @@Imus in extremo margine fundus habet. Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras, @@Duratam renovat non mihi fossor humum; Sole licet siccaque siti peritura laborem, @@Irriguae dabitur non mihi sulcus aquae. At cum maturas fisso nova cortice rimas @@Nux agit, ad partes pertica saeva venit; Pertica dat plenis inmitia vulnera ramis, @@Ne possim lapidum verbera sola queri: Poma cadunt mensis non interdicta secundis @@Et condit lectas parca colona nuces. Has puer aut certo rectas dilaminat ictu @@Aut pronas digito bisve semelve petit. Quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est, @@Cum sibi suppositis additur una tribus. Per tabulae clivum labi iubet alter et optat, @@Tangat ut e multis quaelibet una suam. Est etiam, par sit numerus qui dicat an impar, @@Ut divinatas auferat augur opes. Fit quoque de creta, qualem caeleste figuram @@Sidus et in Graecis littera quarta gerit. @1 Haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus @@Quot tetigit virgas, tot capit ipsa nuces. Vas quoque saepe cavum spatio distante locatur, @@In quod missa levi nux cadat una manu. Felix, secreto quae nata est arbor in arvo @@Et soli domino ferre tributa potest: Non hominum strepitus audit, non illa rotarum, @@Non a vicina pulverulenta via est: Illa suo, quaecumque tulit, dare dona colono @@Et plenos fructus adnumerare potest. At mihi maturos numquam licet edere fetus, @@Ante diemque meae decutiuntur opes. Lamina mollis adhuc tenero est in lacte, quod intra est, @@Nec mala sunt ulli nostra futura bono: Iam tamen invenio qui me iaculentur et ictu @@Praefestinato munus inane petant. Si fiat rapti, fiat mensura relicti, @@Maiorem domini parte, viator, habes. Saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina vidit, @@Esse putat Boreae triste furentis opus; Aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit; @@Est quoque, qui crimen grandinis esse putet. At mihi nec grando, duris invisa colonis, @@Nec ventus fraudi solve geluve fuit: Fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem, @@Quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est. Praeda malo, Polydore, fuit tibi; praeda nefandae @@Coniugis Aonium misit in arma virum. Hesperii regis pomaria tuta fuissent, @@Una sed inmensas arbor habebat opes. @1 At rubus et sentes tantummodo laedere natae @@Spinaque vindicta cetera tuta sua est. Me, quia nec noceo nec obuncis vindicor hamis, @@Missa petunt avida saxa proterva manu. Quid si non aptas solem vitantibus umbras, @@Finditur Icario cum cane terra, darem? Quid nisi suffugium nimbos vitantibus essem, @@Non expectata cum venit imber aqua? Omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis @@Officium, saxis officiosa petor. Haec mihi perpessae domini patienda querela est: @@Causa habeor, quare sit lapidosus ager; Dumque repurgat humum collectaque saxa remittit, @@Semper habent in me tela parata viae. Ergo invisa aliis uni mihi frigora prosunt: @@Illo me tutam tempore praestat hiems. Nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse, @@Non spolium de me quod petat hostis habet. At simul induimus nostris sua munera ramis, @@Saxa novos fructus grandine plura petunt. Forsitan hic aliquis dicat "quae publica tangunt, @@Carpere concessum est: hoc via iuris habet." Si licet hoc, oleas destringite, caedite messes; @@Improbe, vicinum carpe, viator, holus. Intret et Urbanas eadem petulantia portas, @@Sitque tuis muris, Romule, iuris idem: Quilibet argentum prima de fronte tabernae @@Tollat et ad gemmas quilibet alter eat; Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos, @@Et, quascumque potest tangere, tollat opes. Sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar, @@Incolumis tanto praeside raptor erit. @1 At non ille deus pacem intra moenia finit: @@Auxilium toto spargit in orbe suum. Quid tamen hoc prodest, media si luce palamque @@Verberor et tutae non licet esse nuci? Ergo nec nidos foliis haerere nec ullam @@Sedibus in nostris stare videtis avem. At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco, @@Haeret, et ut capta victor in arce manet. Cetera saepe tamen potuere admissa negari, @@Et crimen nox est infitiata suum: Nostra notat fusco digitos iniuria suco @@Cortice contactas inficiente manus. Ille cruor meus est, illo maculata cruore @@Non profectura dextra lavatur aqua. O, ego, cum longae venerunt taedia vitae, @@Optavi quotiens arida facta mori! Optavi quotiens aut caeco turbine verti @@Aut valido missi fulminis igne peti! Atque utinam subitae raperent mea poma procellae, @@Vel possem fructus excutere ipsa meos! Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli, @@Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. Quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela viator @@Atque oculis plagae destinat ante locum? Nec vitare licet moto fera vulnera trunco, @@Quem sub humo radix curvaque vincla tenent. Corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis, @@Quem populus manicas deposuisse vetat, Utve gravem candens ubi tolli vacca securim @@Aut stringi cultros in sua colla videt. @1 Saepe meas vento frondes tremuisse putastis, @@Sed metus in nobis causa tremoris erat. Si merui videorque nocens, imponite flammae @@Nostraque fumosis urite membra focis: Si merui videorque nocens, excidite ferro @@Et liceat miserae dedoluisse semel. Si nec cur urar nec cur excidar habetis, @@Parcite: sic coeptum perficiatis iter. @1 @@@@{1HALIEUTICA}1 * * * Accepit mundus legem; dedit arma per omnes Admonuitque sui. vitulus sic namque minatur, Qui nondum gerit in tenera iam cornua fronte, Sic dammae fugiunt, pugnant virtute leones Et morsu canis et caudae sic scorpios ictu Concussisque levis pinnis sic evolat ales. Omnibus ignotae mortis timor, omnibus hostem Praesidiumque datum sentire et noscere teli Vimque modumque sui. sic et scarus arte sub undis Si n[2assae in patulas fraudes de vimine textas]2 Decidit adsumptaque dolos tandem pavet esca, Non audet radiis obnixa occurrere fronte: Aversus crebro vimen sub verbere caudae Laxans subsequitur tutumque evadit in aequor. Quin etiam si forte aliquis, dum praenatat, arto Mitis luctantem scarus hunc in vimine vidit, Aversi caudam morsu tenet atque citatim Liber servato, quem texit, cive resultat. Sepia tarda fugae, tenui cum forte sub unda Deprensa est, iam iamque manus timet illa rapaces, @1 Inficiens aequor nigrum vomit illa cruorem Avertitique vias oculos frustrata sequentis. Clausus rete lupus, quamvis immitis et acer, Dimotis cauda submissus sidit harenis [2Atque ubi iam transire plagas persentit]2 in auras Emicat atque dolos saltu deludit inultus. Et murena ferox teretis sibi conscia tergi Ad laxata magis conixa foramina retis Tandem per multos evadit lubrica flexus Exemploque nocet: cunctis iter invenit una. At contra scopulis crinali corpore segnis Pulypus haeret et hac eludit retia fraude: Et sub lege loci sumit mutatque colorem Semper ei similis quem contegit: atque ubi praedam Pendentem saetis avidus rapit, hic quoque fallit, Elato calamo cum demum emersus in auras Bracchia dissolvit populatumque exspuit hamum. At mugil cauda pendentem everberat escam Excussamque legit. lupus acri concitus ira Discursu fertur vario (fluctusque furentem Prosequitur) quassatque caput, dum vulnere saevus Laxato cadat hamus et ora patentia linquat. Nec proprias vires nescit murena nocendi Auxilioque sui [2dentis stridentia furtim Fila cibosque rapit]2; morsu nec comminus acri Deficit aut animos ponit captiva minacis [2Amplius os hamo vorat eroditque ita linum]2. @1 Anthias in tergo quae non videt utitur armis, Vim spinae novitque suae versoque supinus Corpore lina secat fixumque intercipit hamum. @@Cetera quae densas habitant animalia silvas Aut vani quatiunt semper lymphata timores Aut trahit in praeceps non sana ferocia mentis: Ipsa sequi natura monet vel comminus ire. Impiger ecce leo venantum sternere pergit Agmina, et adversis infert sua pectora telis; Quomque venit fidens magis et sublatior ardet Concussitque toros et viribus addidit iram, Procidit atque suo properat sibi robore letum. Foedus Lucanis provolvitur ursus ab antris, Quid nisi pondus iners stolidaeque ferocia mentis? Actus aper saetis iram denuntiat hirtis: Se ruit oppositi nitens in vulnera ferri, Pressus et emisso moritur per viscera telo. Altera pars fidens pedibus dat terga sequenti Ut pavidi lepores, ut fulvo tergore dammae Et capto fugiens cervus sine fine timore. Hic generosus honos et gloria maior equorum; Nam cupiunt animis palmam gaudentque triumpho: Seu septem spatiis circo meruere coronam, Nonne vides victor quanto sublimius altum Attollat caput et vulgi se venditet aurae? Celsave cum caeso decorantur terga leone, Quam tumidus quantoque venit spectabilis actu Compescitque solum generoso concita pulsu Ungula sub spoliis graviter redeuntis opimis! Quin laus prima canum, quibus est audacia praeceps @1 Venandique sagax virtus viresque sequendi. Quae nunc elatis rimantur naribus auras, Et nunc demisso quaerunt vestigia rostro Et produnt clamore feram (dominumque vocando Increpitant), quam, si conlatis effugit armis, Insequitur tumulosque canis camposque per omnis. * * * @@Noster in arte labor positus, spes omnis in illa. Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes Admoneam vastique maris temptare profundum: Inter utrumque loci melius moderabere funem. [2Pisces observes quid ament et dona locorum,]2 Aspera num saxis loca sint (nam talia lentos Deposcunt calamos, at purum retia litus), Num mons horrentes demittat celsior umbras In mare (nam varie quidam fugiuntque petuntque), Num vada subnatis imo viridentur ab herbis Obiectetque moras et molli serviat algae. Discripsit sedes varie natura profundi Nec cunctos una voluit consistere pisces. @@Nam gaudent pelago quales scombrique bovesque, Hippuri celeres et nigro tergore milvi Et pretiosus elops nostris incognitus undis Ac durus xiphias ictu non mitior ensis Et pavidi magno fugientes agmine thynni, Parva echenais (at est, mirum, mora puppibus ingens) Tuque comes ratium tractique per aequora sulci Qui semper spumas sequeris, pompile, nitentes @1 Cercyrosque ferox scopulorum fine moratus, Cantharus ingratus suco, tum concolor illi Orphos caeruleaque rubens erythinus in unda, Insignis sargusque notis, insignis iulis Et super aurata sparulus cervice refulgens Et rutilus phager et fulvi synodontes et ex se Concipiens channe, gemino sibi functa parente, Tum viridis squamis, parvo saxatilis ore Et rarus faber et pictae mormyres et auri Chrysophrys imitata decus, tum corporis umbrae Liventis rapidique lupi percaeque tragique, Quin laude insignis caudae melanurus et ardens Auratis murena notis merulaeque virentes Immitisque suae conger per vulnera genti Et captus duro nociturus scorpios ictu Ac numquam aestivo conspectus sidere glaucus. @@At contra herbosa pisces luxantur harena Ut scarus, epastas solus qui ruminat escas, Fecundumque genus menae lamirosque smarisque Atque immunda chromis, merito vilissima salpa Atque avium phycis nidos imitata sub undis @1 Et squamas tenui suffusus sanguine mullus, Fulgentes soleae candore et concolor illis Passer et Hadriaco mirandus litore rhombus, Tum lepores lati, tum molles tergore ranae, Extremi [2aspectu taeter quibus oris hiatus,]2 * * * * * * Lubricus et spina nocuus non gobius una Et nigrum niveo portans in corpore virus Lolligo durique sues sinuosaque caris Et tam deformi non dignus nomine asellus Tuque peregrinis acipenser nobilis undis. @1 @@@@{1CONSOLATIO AD LIVIAM}1 Visa diu felix, "mater" modo dicta "Neronum," @@Iam tibi dimidium nominis huius abest; Iam legis in Drusum miserabile, Livia, carmen, @@Unum qui dicat iam tibi "mater" habes, Nec tua te pietas distendit amore duorum, @@Nec posito fili nomine dicis "uter?" Et quisquam leges audet tibi dicere flendi? @@Et quisquam lacrimas temperat ore tuas? Ei mihi, quam facile est, quamvis hic contigit omnes, @@Alterius luctu fortia verba loqui: "Scilicet exiguo percussa es fulminis ictu, @@Fortior ut possis cladibus esse tuis." Occidit exemplum iuvenis venerabile morum: @@Maximus ille armis, maximus ille toga. Ille modo eripuit latebrosas hostibus Alpes @@Et titulum belli dux duce fratre tulit: Ille genus Suevos acre indomitosque Sicambros @@Contudit inque fugam barbara terga dedit, Ignotumque tibi meruit, Romane, triumphum, @@Protulit in terras imperiumque novas. Solvere vota Iovi fatorum ignara tuorum, @@Mater, et armiferae solvere vota deae Gradivumque patrem donis implere parabas @@Et quoscumque coli est iusque piumque deos, @1 Maternaque sacros agitabas mente triumphos, @@Forsitan et curae iam tibi currus erat. Funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis @@Et tumulus Drusum pro Iovis arce manet. Fingebas reducem praeceptaque mente fovebas @@Gaudia et ante oculos iam tibi victor erat: "Iam veniet, iam me gratantem turba videbit, @@Iam mihi pro Druso dona ferenda meo. Obvia progrediar felixque per oppida dicar @@Collaque et hoc oculos illius ore premam. Talis erit, sic occurret, sic oscula iunget; @@Hoc mihi narrabit, sic prior ipsa loquar." Gaudia magna foves: spem pone, miserrima, falsam; @@Desine de Druso laeta referre tuo. Caesaris illud opus, voti pars altera vestri, @@Occidit: indignas, Livia, solve comas. Quid tibi nunc mores prosunt actumque pudice @@Omne aevum et tanto tam placuisse viro? Quidque pudicitia tantum cumulasse bonorum, @@Ultima sit laudes inter ut illa tuas? Quid, tenuisse animum contra sua saecula rectum, @@Altius et vitiis exeruisse caput? Nec nocuisse ulli et fortunam habuisse nocendi, @@Nec quemquam nervos extimuisse tuos? Nec vires errasse tuas campove forove @@Quamque licet citra constituisse domum? Nempe per hos etiam Fortunae iniuria mores @@Regnat et incerta est hic quoque nixa rota; @1 Hic quoque sentitur: ne quid non improba carpat, @@Saevit et iniustum ius sibi ubique facit. Scilicet immunis si luctus una fuisset @@Livia, Fortunae regna minora forent. Quid si non habitu sic se gessisset in omni, @@Ut sua non essent invidiosa bona? Caesaris adde domum, quae certe, funeris expers, @@Debuit humanis altior esse malis. Ille vigil, summa sacer ipse locatus in arce, @@Res hominum ex tuto cernere dignus erat, Nec fleri ipse suis nec quemquam flere suorum @@Nec, quae nos patimur vulgus, et ipse pati; Vidimus erepta maerentem stirpe sororis: @@Luctus, ut in Druso, publicus ille fuit; Condidit Agrippam quo te, Marcelle, sepulcro, @@Et cepit generos iam locus ille duos; Vix posito Agrippa tumuli bene ianua clausa est, @@Percipit officium funeris ecce soror. Ecce ter ante datis iactura novissima Drusus @@A magno lacrimas Caesare quartus habet. Claudite iam, Parcae, nimium reserata sepulcra, @@Claudite: plus iusto iam domus ista patet. Cedis, et incassum tua nomina, Druse, levantur @@Ultima: sit fati summa querela tui. Iste potest implere dolor vel saecula tota @@Et magni luctus obtinuisse locum. Multi in te amissi, nec tu, tot turba bonorum, @@Omnis cui virtus contigit, unus eras, @1 Nec genetrice tua fecundior ulla parentum, @@Tot bona per partus quae dedit una duos. Heu, par illud ubi est totidem virtutibus aequum @@Et concors pietas nec dubitatus amor? Vidimus attonitum fraterna morte Neronem @@Pallida promissa flere per ora coma, Dissimilemque sui, vultu profitente dolorem: @@Ei mihi, quam toto luctus in ore fuit! Tu tamen extremo moriturum tempore fratrem @@Vidisti, lacrimas vidit et ille tuas, Affigique suis moriens tua pectora sensit @@Et tenuit vultu lumina fixa tuo, Lumina caerulea iam iamque natantia morte, @@Lumina fraternas iam subitura manus. At miseranda parens suprema neque oscula legit, @@Frigida nec fovit membra tremente sinu; Non animam apposito fugientem excepit hiatu @@Nec sparsit caesas per tua membra comas. Raptus es absenti, dum te fera bella morantur, @@Utilior patriae quam tibi, Druse, tuae. Liquitur, ut quondam zephyris et solibus ictae @@Solvuntur tenerae vere tepente nives; Te queritur casusque malos irrisaque vota @@Accusatque annos ut diuturna suos. Talis in umbrosis, mitis nunc denique, silvis @@Deflet Threicium Daulias ales Ityn; Alcyonum tales ventosa per aequora questus @@Ad surdas tenui voce sonantur aquas; Sic plumosa novis plangentes pectora pinnis @@Oeniden subitae concinuistis aves; @1 Sic flevit Clymene, sic et Clymeneides, alte @@Cum iuvenis patriis excidit ictus equis. Congelat interdum lacrimas duratque tenetque @@Suspensasque, oculis fortior, intus agit: Erumpunt iterumque lavant gremiumque sinusque, @@Effusae gravidis uberibusque genis. In vires abiit flendi mora: plenior unda @@Defluit, exigua siqua retenta mora. Tandem ubi per lacrimas licuit, sic flebilis orsa est @@Singultu medios impediente sonos: "Nate, brevis fructus, duplicis sors altera partus, @@Gloria confectae, nate, parentis, ubi es? Sed neque iam 'duplicis' nec iam 'sors altera partus,' @@Gloria confectae nunc quoque matris, ubi es? Heu, modo tantus, ubi es? tumulo portaris et igni. @@Haec sunt in reditus dona paranda tuos? Sicine dignus eras oculis occurrere matris? @@Sic ego te reducem digna videre fui? Caesaris uxori si talia dicere fas est, @@Iam dubito, magnos an rear esse deos. Nam quid ego admisi? quae non ego numina cultu, @@Quos ego non potui demeruisse deos? Hic pietatis honos? artus amplector inanes: @@Et vorat hos ipsos flamma rogusque sinus. Tene ego sustineo positum scelerata videre? @@Tene meae poterunt ungere, nate, manus? Nunc ego te infelix summum teneoque tuorque @@Effingoque manus oraque ad ora fero? @1 Nunc primum aspiceris consul victorque parenti? @@Sic mihi, sic miserae nomina tanta refers? Quos primum vidi fasces, in funere vidi, @@Et vidi eversos indiciumque mali. Quis credat? matri lux haec carissima venit, @@Qua natum in summo vidit honore suum? Iamne ego non felix? iam pars mihi rapta Neronum, @@Materni celeber nomine Drusus avi? Iamne meus non est nec me facit ille parentem? @@Iamne fui Drusi mater et ipse fuit? Nec cum victorem referetur adesse Neronem, @@Dicere iam potero 'maior an alter adest?' Ultima contigimus: ius matris habemus ab uno, @@Unius est munus quod tamen orba negor. Me miseram, extimui frigusque per ossa cucurrit: @@Nil ego iam possum certa vocare meum. Hic meus ecce fuit: iubet hic de fratre vereri; @@Omnia iam metuo: fortior ante fui. Sospite te saltem moriar, Nero: tu mea condas @@Lumina et excipias hanc animam ore pio. Atque utinam Drusi manus altera et altera fratris @@Formarent oculos comprimerentque meos. Quod licet, hoc certe, tumulo ponemur in uno, @@Druse, neque ad veteres conditus ibis avos; Miscebor cinerique cinis atque ossibus ossa: @@Hanc lucem celeri turbine Parca neat." Haec et plura refert: lacrimae sua verba sequuntur @@Oraque nequiquam per modo questa fluunt. @1 Quin etiam corpus matri vix vixque remissum @@Exequiis caruit, Livia, paene suis. Quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis, @@Inter quae periit, ponere certus erat: Abstulit invitis corpus venerabile frater @@Et Drusum patriae quod licuitve dedit. Funera ducuntur Romana per oppida Drusi, @@(Heu facinus) per quae victor iturus erat, Per quae deletis Raetorum venerat armis: @@Ei mihi, quam dispar huic fuit illud iter. Consul init fractis maerentem fascibus Urbem: @@Quid faceret victus, sic ubi victor init? Maesta domus plangore sonat, cui figere laetus @@Parta sua dominus voverat arma manu. Urbs gemit et vultum miserabilis induit unum_ @@Gentibus adversis forma sit illa, precor! Incerti clauduntque domos trepidantque per Urbem, @@Hic illic pavidi clamque palamque dolent. Iura silent mutaeque tacent sine vindice leges; @@Aspicitur toto purpura nulla foro. Dique latent templis neque iniqua ad funera vultus @@Praebent nec poscunt tura ferenda rogo: Obscuros delubra tenent; pudet ora colentum @@Aspicere invidiae, quam meruere, metu. Atque aliquis de plebe pius pro paupere nato @@Sustulerat timidas sidera ad alta manus, Iamque precaturus "quid ego autem credulus" inquit @@"Suscipiam in nullos irrita vota deos? @1 Livia, non illos pro Druso Livia movit: @@Nos erimus magno maxima cura Iovi!" Dixit et iratus vota insuscepta reliquit @@Duravitque animum destituitque preces. Obvia turba ruit lacrimisque rigantibus ora @@Consulis erepti publica damna refert. Omnibus idem oculi, par est concordia flendi: @@Funeris exequiis adsumus omnis eques; Omnis adest aetas, maerent iuvenesque senesque, @@Ausoniae matres Ausoniaeque nurus. Auctorisque sui praefertur imagine maesta @@Quae victrix templis debita laurus erat. Certat onus lecti generosa subire iuventus @@Et studet officio sedula colla dare. Et voce et lacrimis laudasti, Caesar, alumnum, @@Tristia cum medius rumperet orsa dolor. Tu letum optasti, dis aversantibus omen, @@Par tibi, si sinerent te tua fata mori. Sed tibi debetur caelum, te fulmine pollens @@Accipiet cupidi regia magna Iovis. Quod petiit tulit ille, tibi ut sua facta placerent, @@Magnaque laudatus praemia mortis habet. Armataeque rogum celebrant de more cohortes: @@Has pedes exequias reddit equesque duci. Te clamore vocant iterumque iterumque supremo; @@At vox adversis collibus icta redit. Ipse pater flavis Tiberinus adhorruit undis, @@Sustulit et medio nubilus amne caput. @1 Tum salice implexum muscoque et harundine crinem @@Caeruleum magna legit ab ore manu Uberibusque oculis lacrimarum flumina misit: @@Vix capit adiectas alveus altus aquas. Iamque rogi flammas extinguere fluminis ictu, @@Corpus et intactum tollere certus erat; Sustentabat aquas cursusque inhibebat ad aequor, @@Ut posset toto proluere amne rogum; Sed Mavors, templo vicinus et accola Campi, @@Tot dixit siccis verba neque ipse genis: "Quamquam amnes decet ira, tamen, Tiberine, quiescas: @@Non tibi, non ullis vincere fata datur. Iste meus periit: periit arma inter et enses @@Et dux pro patria: funere causa latet. Quod potui tribuisse, dedi: victoria parta est: @@Auctor abit operis, sed tamen extat opus. Quondam ego tentavi Clothoque duasque sorores, @@Pollice quae certo pensa severa trahunt, Ut Remus Iliades et frater conditor Urbis @@Effugerent aliqua stagna profunda via. De tribus una mihi 'partem accipe quae datur' inquit @@'Muneris; ex istis quod petis alter erit. Hic tibi, mox Veneri Caesar promissus uterque: @@Hos debet solos Martia Roma deos.' Sic cecinere deae: nec tu, Tiberine, repugna, @@Irrite nec flammas amne morare tuo, Nec iuvenis positi supremos destrue honores. @@Vade age et immissis labere pronus aquis." Paret et in longum spatiosas explicat undas @@Structaque pendenti pumice tecta subit. @1 Flamma diu cunctata caput contingere sanctum @@Erravit posito lenta sub usque toro. Tandem ubi complexa est silvas alimentaque sumpsit, @@Aethera subiectis lambit et astra comis, Qualis in Herculeae colluxit collibus Oetae, @@Cum sunt imposito membra cremata deo. Uritur heu decor ille viri generosaque forma @@Et facilis vultus, uritur ille vigor Victricesque manus facundaque principis ora @@Pectoraque, ingenii magna capaxque domus. Spes quoque multorum flammis uruntur in isdem; @@Iste rogus miserae viscera matris habet. Facta ducis vivent operosaque gloria rerum: @@Haec manet, haec avidos effugit una rogos. Pars erit historiae totoque legetur in aevo @@Seque opus ingeniis carminibusque dabit. Stabis et in rostris tituli speciosus honore, @@Causaque dicemur nos tibi, Druse, necis. At tibi ius veniae superest, Germania, nullum: @@Postmodo tu poenas, barbare, morte dabis. Aspiciam regum liventia colla catenis @@Duraque per saevas vincula nexa manus Et tandem trepidos vultus inque illa ferocum @@Invitis lacrimas decidere ora genis. Spiritus ille minax et Drusi morte superbus @@Carnifici in maesto carcere dandus erit. Consistam lentisque oculis laetusque videbo @@Strata per obscenas corpora nuda vias. Hunc Aurora diem spectacula tanta ferentem @@Quam primum croceis roscida portet equis! @1 Adice Ledaeos, concordia sidera, fratres @@Templaque Romano conspicienda foro. Quam parvo numeros implevit principis aevo, @@In patriam meritis occubuitque senex! Nec sua conspiciet (miserum me) munera Drusus @@Nec sua prae templi nomina fronte leget. Saepe Nero inlacrimans summissa voce loquetur @@"Cur adeo fratres heu sine fratre deos?" Certus eras numquam nisi victor, Druse, reverti; @@Haec te debuerant tempora: victor eras. Consule nos, duce nos, duce iam victore caremus: @@Invenit tota maeror in Urbe locum. At comitum squalent immissis ora capillis, @@Infelix, Druso sed pia turba suo. Quorum aliquis tendens in te sua bracchia dixit @@"Cur sine me, cur sic incomitatus abis?" Quid referam de te, dignissima coniuge Druso @@Atque eadem Drusi digna parente nurus? Par bene compositum: iuvenum fortissimus alter, @@Altera tam forti mutua cura viro. Femina tu princeps, tu filia Caesaris illi @@Nec minor es magni coniuge visa Iovis. Tu concessus amor, tu solus et ultimus illi, @@Tu requies fesso grata laboris eras. Te moriens per verba novissima questus abesse @@Et mota in nomen frigida lingua tuum. Infelix recipis non quem promiserat ipse, @@Nec qui missus erat, nec tuus ille redit, @1 Nec tibi deletos poterit narrare Sicambros, @@Ensibus et Suevos terga dedisse suis, Fluminaque et montes et nomina magna locorum @@Et siquid miri vidit in orbe novo. Frigidus ille tibi corpusque refertur inane, @@Quemque premat sine te sternitur ecce torus. Quo raperis laniata comas similisque furenti? @@Quo ruis? attonita quid petis ora manu? Hoc fuit Andromache, cum vir religatus ad axem @@Terruit admissos sanguinolentus equos; Hoc fuit Euadne tum, cum ferienda coruscis @@Fulminibus Capaneus impavida ora dedit. Quid mortem tibi maesta rogas amplexaque natos @@Pignora de Druso sola relicta tenes, Et modo per somnos agitaris imagine falsa @@Teque tuo Drusum credis habere sinu, Et subito temptasque manu sperasque receptum, @@Quaeris et in vacui parte priore tori? Ille pio, si non temere haec creduntur, in arvo @@Inter honoratos excipietur avos, Magnaque maternis maioribus, aequa paternis @@Gloria quadriiugis aureus ibit equis, Regalique habitu curruque superbus eburno @@Fronde triumphali tempora vinctus erit. Accipient iuvenem Germanica signa ferentem @@Consulis imperio conspicuumque decus, Gaudebuntque suae merito cognomine gentis, @@Quod solum domito victor ab hoste tulit. Vix credent tantum rerum cepisse tot annos, @@Magna viri latum quaerere facta locum. @1 Haec ipsum sublime ferent, haec, optima mater, @@Debuerint luctus attenuare tuos. Femina digna illis quos aurea condidit aetas, @@Principibus natis, principe digna viro, Quid deceat Drusi matrem matremque Neronis @@Aspice, quo surgas, aspice, mane toro. Non eadem vulgusque decent et lumina rerum: @@Est quod praecipuum debeat ista domus. Imposuit te alto Fortuna locumque tueri @@Iussit honoratum: Livia, perfer onus. Ad te oculos auresque trahis, tua facta notamus, @@Nec vox missa potest principis ore tegi. Alta mane supraque tuos exurge dolores @@Infragilemque animum, quod potes, usque tene. An melius per te virtutum exempla petemus, @@Quam si Romanae principis edis opus? Fata manent omnes, omnes expectat avarus @@Portitor et turbae vix satis una ratis. Tendimus huc omnes, metam properamus ad unam, @@Omnia sub leges Mors vocat atra suas. Ecce necem intentam caelo terraeque fretoque @@Casurumque triplex vaticinantur opus: I nunc et rebus tanta impendente ruina @@In te solam oculos et tua damna refer. Maximus ille quidem iuvenum spes publica vixit @@Et qua natus erat gloria summa domus; Sed mortalis erat: nec tu secura fuisti @@Fortia progenie bella gerente tua. Vita data est utenda, data est sine faenore nobis @@Mutua nec certa persoluenda die. @1 Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis: @@Illa rapit iuvenes, sustinet illa senes, Quaque ruit furibunda ruit totumque per orbem @@Fulminat et caecis caeca triumphat equis. Regna deae immitis parce irritare querendo, @@Sollicitare animos parce potentis erae. Quae tamen hoc uno tristis tibi tempore venit, @@Saepe eadem rebus favit amica tuis. Nata quod alte es quodque es fetibus aucta duobus, @@Quodque etiam magno consociata Iovi, Quod semper domito rediit tibi Caesar ab orbe, @@Gessit et invicta prospera bella manu, Quod spes implerunt maternaque vota Nerones, @@Quod pulsus totiens hostis utroque duce_ Rhenus et Alpinae valles et sanguine nigro @@Decolor infecta testis Isargus aqua, Danuviusque rapax et Dacius orbe remoto @@Apulus (huic hosti perbreve Pontus iter) Armeniusque fugax et tandem Dalmata supplex @@Summaque dispersi per iuga Pannonii, Et modo Germanus Romanis cognitus orbis: @@Aspice quam meritis culpa sit una minor. Adde quod est absens functus nec cernere nati @@Semineces oculos sustinuere tui, Qui dolor et menti lenissimus influit aegrae, @@Accipere es luctus aure coacta tuos, @1 Praevertitque metus per longa pericula luctum, @@Tu quibus auditis anxia mentis eras: Non ex praecipiti dolor in tua pectora venit, @@Sed per mollitos ante timore gradus. Iuppiter ante dedit fati mala signa cruenti, @@Flammifera petiit cum tria templa manu: Iunonisque gravis nocte impavidaeque Minervae @@Sanctaque et immensi Caesaris icta domus. Sidera quin etiam caelo fugisse feruntur, @@Lucifer et solitas destituisse vias: Lucifer in toto nulli comparuit orbe @@Et venit stella non praeeunte dies: Sideris hoc obitum terris instare monebat @@Et mergi Stygia nobile lumen aqua. At tu, qui superes maestae solacia matri, @@Comprecor, illi ipsi conspiciare senex. Perque annos diuturnus eas fratrisque tuosque @@Et vivat nato cum sene mater anus. Eventura precor: deus excusare priora @@Dum volet, a Druso cetera laeta dabit. Tu tamen ausa potes tanto indulgere dolori, @@Longius ut nolis (heu male fortis) ali. Vix etiam fueras paucas vitalis in horas, @@Obtulit invitae cum tibi Caesar opem; Admovitque preces et ius immiscuit illis @@Aridaque affusa guttura tinxit aqua. Nec minor est nato servandae cura parentis: @@Hic adhibet blandas, nec sine iure, preces. Coniugis et nati meritum pervenit ad omnis; @@Coniugis et nati, Livia, sospes ope es. Supprime iam lacrimas: non est revocabilis istis, @@Quem semel umbrifera navita lintre tulit. @1 Hectora tot fratres, tot deflevere sorores @@Et pater et coniunx Astyanaxque puer Et longaeva parens: tamen ille redemptus ad ignes @@Nullaque per Stygias umbra renavit aquas. Contigit hoc etiam Thetidi: populator Achilles @@Iliaca ambustis ossibus arva premit. Illi caeruleum Panope matertera crinem @@Solvit et immensas fletibus auxit aquas, Consortesque deae centum longaevaque magni @@Oceani coniunx Oceanusque pater Et Thetis ante omnes: sed nec Thetis ipsa neque omnes @@Mutarunt avidi tristia iura dei. Prisca quid huc repeto? Marcellum Octavia flevit @@Et flevit populo Caesar utrumque palam. Sed rigidum ius est et inevitabile Mortis, @@Stant rata non ulla fila tenenda manu. Ipse tibi emissus nebulosum litus Averni, @@Si liceat, forti verba tot ore sonet: "Quid numeras annos? vixi maturior annis: @@Acta senem faciunt: haec numeranda tibi, His aevum fuit implendum, non segnibus annis: @@Hostibus eveniat longa senecta meis. Hoc atavi monuere mei proavique Nerones @@(Fregerunt ambo Punica bella duces), Hoc domus ista docet, per te mea, Caesaris alti: @@Exitus hic, mater, debuit esse meus. Nec meritis (quamquam ipsa iuvant magis) afuit illis, @@Mater, honos: titulis nomina plena vides. @1 Consul et ignoti victor Germanicus orbis, @@Cui fuit heu mortis publica causa, legor: Cingor Apollinea victricia tempora lauro @@Et sensi exequias funeris ipse mei, Decursusque virum notos mihi donaque regum @@Cunctaque per titulos oppida lecta suos, Et quo me officio portaverit illa iuventus, @@Quae fuit ante meum tam generosa torum. Denique laudari sacrato Caesaris ore @@Emerui, lacrimas elicuique deo. Et cuiquam miserandus ero? iam comprime fletus. @@Hoc ego qui flendi sum tibi causa rogo." Haec sentit Drusus, si quid modo sentit in umbra, @@Nec tu de tanto crede minora viro. Est tibi (sitque precor) multorum filius instar @@Parsque tui partus sit tibi salva prior; Est coniunx, tutela hominum, quo sospite vestram, @@Livia, funestam dedecet esse domum. @1