¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¯ôÿ@@@@{1SATYRICA}1 ¡@@'num alio genere furiarum declamatores inquietan-€tur, qui clamant: "haec vulnera pro libertate publica €excepi, hunc oculum pro vobis impendi; date mihi €[ducem] qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent"? haec ipsa tolerabilia €essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. nunc et €rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc €tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. et ideo ego €adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, €quia nihil ex his quae in usu habemus aut audiunt aut €vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed €tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut €patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pes-€tilentiam data ut virgines tres aut plures immolentur, €sed mellitos verborum globulos et omnia dicta facta- que quasi papavere et sesamo sparsa. qui inter haec €nutriuntur non magis sapere possunt quam bene olere qui in culina habitant. pace vestra liceat dixisse, primi €omnium eloquentiam perdidistis. levibus enim atque €inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis ut corpus orationis enervaretur et caderet. nondum iuve-€nes declamationibus continebantur, cum Sophocles @1 €aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum €Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt. et ne poetas [quidem] ad testimonium ci-€tem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus exercitationis accessisse video. grandis et ut ita €dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. nuper ventosa istaec et €enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit ani-€mosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti €quodam sidere afflavit, semelque corrupta eloquentiae regula . . . stetit et obmutuit. quis postea ad summam €Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? ac ne €carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi €eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. pictura quoque non alium exitum fecit, €postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis €compendiariam invenit.'  @@non est passus Agamemnon me diutius declamare in €porticu quam ipse in schola sudaverat, sed 'adules-€cens' inquit 'quoniam sermonem habes non publici €saporis et, quod rarissimum est, amas bonam men-tem, non fraudabo te arte secreta. nil mirum [2si]2 in €his exercitationibus doctores peccant, qui necesse ha-€bent cum insanientibus furere. nam nisi dixerint quae €adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur". sicut ficti adulatores cum cenas divi-€tum captant nihil prius meditantur quam id quod @1 €putant gratissimum auditoribus fore (nec enim aliter €impetrabunt quod petunt nisi quasdam insidias auri-bus fecerint), sic eloquentiae magister, nisi tamquam €piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit €appetituros esse pisciculos, sine spe praedae moratur  in scopulo. quid ergo est? parentes obiurgatione €digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege profice-re. primum enim sic ut omnia, spes quoque suas am-€bitioni donant. deinde cum ad vota properant, cruda €adhuc studia in forum [im]pellunt et eloquentiam, qua €nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. quod si paterentur laborum gradus fieri, €ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sa-€pientiae praeceptis animos componerent, ut verba At-€tico stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audi-€rent, [2si persuaderent]2 sibi nihil esse magnificum €quod pueris placeret, iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. nunc pueri in scholis ludunt, €iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, €quod quisque perperam [2di]2dicit, in senectute confi-teri non vult. sed ne me putes improbasse schedium €Lucilianae humilitatis, quod sentio et ipse carmine €effingam:  @@@@artis severae si quis ambit effectus €@@@@mentemque magnis applicat, prius mores @1 €@@@@frugalitatis lege poliat exacta. €@@@@nec curet alto regiam trucem vultu €@@@@cliensque cenas impotentium captet, €@@@@nec perditis addictus obruat vino €@@@@mentis calorem, neve plausor in scaenam €@@@@sedeat redemptus histrionis ad rictus. €@@@@sed sive armigerae rident Tritonidis arces €@@@@seu Lacedaemonio tellus habitata colono €@@@@Sirenumve domus, det primos versibus annos €@@@@Maeoniumque bibat felici pectore fontem. €@@@@mox et Socratico plenus grege mittat habenas €@@@@liber et ingentis quatiat Demosthenis arma. €@@@@hinc Romana manus circumfluat et modo Graio €@@@@%exonerata% sono mutet suffusa saporem. €@@@@interdum subducta foro det pagina cursum €@@@@et fortuna sonet celeri distincta meatu; €@@@@dent epulas et bella truci memorata canore, €@@@@grandiaque indomiti Ciceronis verba minentur. €@@@@his animum succinge bonis: sic flumine largo €@@@@plenus Pierio defundes pectore verba.' @1  @@dum hunc diligentius audio, non notavi mihi €Ascylti fugam . . . et dum in hoc dictorum aestu motus €incedo, ingens scholasticorum turba in porticum ve-€nit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. dum €ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dic-€tionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. sed nec viam diligenter tene-bam [quia] nec quod stabulum esset sciebam. itaque €quocumque ieram, eodem revertebar, donec et cursu €fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quan- dam, quae agreste holus vendebat, et 'rogo' inquam €'mater, numquid scis ubi ego habitem?' delectata est €illa urbanitate tam stulta et 'quidni sciam?' inquit con-surrexitque et coepit me praecedere. divinam ego pu-€tabam et . . . subinde ut in locum secretiorem veni-€mus, centonem anus urbana reiecit et 'hic' inquit 'de-bes habitare'. cum ego negarem me agnoscere do-€mum, video quosdam inter titulos nudasque meretri-ces furtim spatiantes. tarde, immo iam sero intellexi €me in fornicem esse deductum. execratus itaque ani-€culae insidias operui caput et per medium lupanar €fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu €occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos; puta-res ab eadem anicula esse deductum. itaque ut ridens €eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret  quaesivi. sudorem ille manibus detersit et 'si scires' @1 €inquit 'quae mihi acciderunt'. 'quid novi?' inquam ego. at ille deficiens 'cum errarem' inquit 'per totam €civitatem nec invenirem quo loco stabulum reliquis-€sem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit. per anfractus deinde obscuris-€simos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit rogare stuprum. iam pro cella meretrix €assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum, et nisi €valentior fuissem, dedissem poenas' . . . €@@adeo ubique omnes mihi videbantur satyrion bi-€bisse * €@@iunctis viribus molestum contempsimus *  @@quasi per caliginem vidi Gitona in crepidine semitae €stantem et in eundem locum me conieci . . . @@cum quaererem numquid nobis in prandium frater €parasset, consedit puer super lectum et manantes la-crimas pollice extersit. perturbatus ego habitu fratris €quid accidisset quaesivi. at ille tarde quidem et invitus, €sed postquam precibus etiam iracundiam miscui, 'tuus' inquit 'iste frater seu comes paulo ante in con-€ductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem ex-torquere. cum ego proclamarem, gladium strinxit et €"si Lucretia es" inquit "Tarquinium invenisti".' @1 @@quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti ma-€nus et 'quid dicis' inquam 'muliebris patientiae scor-tum, cuius ne spiritus [2quidem]2 purus est?' inhorres-€cere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamavit: 'non taces' inquit 'gladia-tor obscene, quem %de ruina% harena dimisit? non €taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius ea-€dem ratione in viridario frater fui qua nunc in dever-€sorio puer est?' 'subduxisti te' inquam 'a praeceptoris  colloquio'. 'quid ego, homo stultissime, facere debui, €cum fame morerer? an videlicet audirem sententias, id þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Š’est vitrea fracta et somniorum interpretamenta? multo €me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares poetam laudasti'. . . . itaque ex turpissima lite in risum diffusi €pacatius ad reliqua secessimus * @@rursus in memoriam revocatus iniuriae 'Ascylte' in-€quam 'intellego nobis convenire non posse. itaque €communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nos-tram privatis quaestibus temptemus expellere. et tu €litteras scis et ego. ne quaestibus tuis obstem, aliquid €aliud promittam; alioqui mille causae nos quotidie €collident et per totam urbem rumoribus different'. non recusavit Ascyltos et 'hodie' inquit 'quia tam-€quam scholastici ad cenam promisimus, non perda-€mus noctem. cras autem, quia hoc libet, et habitatio- @1 nem mihi prospiciam et aliquem fratrem'. 'tardum €est' inquam 'differre quod placet' * €@@hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; €iam dudum enim amoliri cupiebam custodem moles-€tum, ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem *  @@postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam €redii osculisque tandem bona fide exactis alligo artissi-€mis complexibus puerum fruorque votis usque ad in-vidiam felicibus. nec adhuc quidem omnia erant facta, €cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque €fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. €risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et 'quid agebas' inquit 'frater sanctissi-me? quid? %verti% contubernium facis?' nec se solum €intra verba continuit, sed lorum de pera solvit et me €coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam pe-€tulantibus dictis: 'sic dividere cum fratre nolito' *  @@veniebamus in forum deficiente iam die, in quo €notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem €pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulan-tem obscuritas temporis facillime tegeret. cum ergo et €ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occa-€sione opportunissima coepimus atque in quodam an-€gulo laciniam extremam concutere, si quem forte @1 emptorem splendor vestis posset adducere. nec diu €moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum €muliercula comite propius accessit ac diligentius con-siderare pallium coepit. invicem Ascyltos iniecit con-€templationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus conticuit. ac ne ipse quidem sine aliquo €motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse €qui tuniculam in solitudine invenerat. plane is ipse erat. sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne €quid temere faceret prius tamquam emptor propius €accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius  temptavit. o lusum fortunae mirabilem! nam adhuc ne €suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, sed €tamquam mendici spolium etiam fastidiose vendita-bat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum €vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me €paululum a turba et 'scis' inquit 'frater, rediisse ad nos thesaurum de quo querebar? illa est tunicula adhuc, ut €apparet, intactis aureis plena. quid ergo facimus aut quo iure rem nostram vindicamus?' exhilaratus ego €non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod €fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi €circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, €ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdic- tum veniret. contra Ascyltos leges timebat et 'quis' €aiebat 'hoc loco nos novit aut quis habebit dicentibus @1 €fidem? mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, €quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius €thesaurum quam in ambiguam litem descendere: @@@@quid faciunt leges ubi sola pecunia regnat €@@@@@@aut ubi paupertas vincere nulla potest? €@@@@ipsi qui Cynica traducunt tempora pera €@@@@@@non numquam nummis vendere verba solent. €@@@@ergo iudicium nihil est nisi publica merces, €@@@@@@atque eques in causa qui sedet empta probat.' @@sed praeter unum dipondium [sicel], [2quo]2 lupi-€nos[que quibus] destinaveramus mercari, nihil ad ma-num erat. itaque ne interim praeda discederet, vel €minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii leviorem facere iacturam. cum primum er-€go explicuimus mercem, mulier aperto capite [quae €cum rustico steterat] inspectis diligentius signis iniecit €utramque laciniae manum magnaque vociferatione la-trones tenere clamavit. contra nos perturbati, ne vide-€remur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere €coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare nostra esse spolia quae illi possiderent. sed nullo gene-€re par erat causa [nostra], et cociones, qui ad clamo-€rem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant @1 €invidiam, quod pro illa parte vindica[2ri vide]2bant €pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne cento-nibus quidem bonis dignam. hinc Ascyltos %pene%  risum discussit, qui silentio facto 'videmus' inquit €'suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tu-nicam nostram et pallium suum recipiant.' etsi rustico €mulierique placebat permutatio, advocati tamen [iam €pene] nocturni, qui volebant pallium lucri facere, fla-€gitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero die iudex querellam inspiceret. neque enim res tan-€tum, quae viderentur, in controversiam esse, sed lon-€ge aliud quaeri, [2quod]2 in utraque parte scilicet latro-cinii suspicio haberetur. iam sequestri placebant, et €nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae €frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, in-€vaserat pallium exhibiturumque crastino die affirma-bat. ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel €deposita vestis inter praedones strangularetur et nos €metu criminis non veniremus ad constitutum. . . . idem plane et nos volebamus. itaque utriusque partis votum casus adiuvit. indignatus enim rusticus, quod €nos centonem exhibendum postularemus, misit in fa-€ciem Ascylti tunicam et liberatos querella iussit pal-€lium deponere, quod solum litem faciebat . . . @@et recuperato, ut putabamus, thesauro in deverso-€rium praecipites abimus praeclusisque foribus ridere €acumen non minus cocionum quam calumniantium @1 €coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam €reddidissent. @@@@nolo quod cupio statim tenere, €@@@@nec victoria mi placet parata *  @@sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos €implevimus cena, ostium [non] satis audaci strepitu €exsonuit impulsum . . . @@cum et ipsi ergo pallidi rogaremus quis esset, 'aperi' €inquit 'iam scies'. dumque loquimur, sera sua sponte €delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. mulier autem erat operto capite [illa scilicet €quae paulo ante cum rustico steterat] et 'me derisisse' €inquit 'vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. ecce ipsa €venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. €nolite perturbari. nec accusat errorem vestrum nec €punit, immo potius miratur quis deus iuvenes tam  urbanos in suam regionem detulerit.' tacentibus adhuc €nobis et ad neutram partem assentationem flectentibus €intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit. ac ne tunc quidem nos ullum €adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. ut ergo tam ambi-€tiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput €et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis 'quaenam est' inquit 'haec audacia, aut ubi €fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? misere- @1 €or mediusfidius vestri; neque enim impune quisquam quod non licuit adspexit. utique nostra regio tam €praesentibus plena est numinibus ut facilius possis deum quam hominem invenire. ac ne me putetis ultio-€nis causa huc venisse, aetate magis vestra commoveor €quam iniuria mea. imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. ipsa quidem illa nocte €vexata tam periculoso inhorrui frigore ut tertianae €etiam impetum timeam. et ideo medicinam somnio €petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. sed de remedio non €tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor €saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, €ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello €Priapi vidistis vulgetis deorumque consilia proferatis þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨‘˜‰in populum. protendo igitur ad genua vestra supinas €manus petoque et oro ne nocturnas religiones iocum €risumque faciatis neve traducere velitis tot annorum €secreta, quae vix tres homines noverunt.'  @@secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effu-€dit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. ego eodem tempore et miseri-€cordia turbatus et metu bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra €quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud €remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuva-€turos nos divinam prudentiam vel periculo nostro. hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit €me spissius et ex lacrimis in risum mota descendentes @1 ab aure capillos meos lenta manu duxit et 'facio' €inquit 'indutias vobiscum et a constituta lite dimitto. €quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, €iam parata erat in crastinum turba quae et iniuriam €meam vindicaret et dignitatem: @@@@contemni turpe est, legem donare superbum: €@@@@@@hoc amo, quod possum qua libet ire via. €@@@@nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, €@@@@@@et qui non iugulat, victor abire solet' * @@complosis deinde manibus in tantum repente ri-€sum effusa est ut timeremus. idem ex altera parte et €ancilla fecit quae prior venerat, idem virguncula quae  una intraverat. omnia mimico risu exsonuerant, cum €interim nos, quae tam repentina esset mutatio animo-€rum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo €mulieres intueremur * @@'ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam €mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.' ut haec dixit Quar-€tilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem €frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. sed ne quid tristius expectarem, comitatus €faciebat. tres enim erant mulierculae, si quid vellent @1 €conari, infirmissimae scilicet; contra nos, si nihil aliud, virilis sexus. sed et praecincti certe altius era-€mus. immo ego sic iam paria composueram, ut si €depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, €Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine * @@tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors €non dubia miserorum oculos coepit obducere *  @@'rogo' inquam 'domina, si quid tristius paras, cele-€rius confice; neque enim tam magnum facinus admisi-€mus ut debeamus torti perire' * @@ancilla quae Psyche vocabatur lodiculam in pavi-€mento diligenter extendit * €@@sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida * @@operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet €periculosum esse alienis intervenire secretis * @@duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pe-€des nostros alligavit, altera manus * @@Ascyltos iam deficiente fabularum contextu 'quid? ego' inquit 'non sum dignus qui bibam?' ancilla risu @1 €meo prodita complosit manus et 'apposui quidem * €adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?' 'itane est?' inquit Quartilla 'quicquid satyrii fuit, En-€colpius ebibit?' * €@@non indecenti risu latera commovit * @@ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique €postquam virguncula cervicem eius invasit et non re-€pugnanti puero innumerabilia oscula dedit *  @@volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat €quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi €invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella €penicillo, quod et ipsum satyrio tinxerat, Ascylton €opprimebat * @@ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus €gausapa cinguloque succinctus . . . modo extortis nos €clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, €donec Quartilla ballaenaceam tenens virgam alteque €succincta iussit infelicibus dari missionem * @@uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter €duos periturum esse tam horribile secretum * @@intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. utcumque igitur lassitudine @1 €abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam €ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. iussi €ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur. excepti etiam pluribus fer-€culis cum laberemur in somnum, 'itane est?' inquit €Quartilla 'etiam dormire vobis in mente est, cum scia-€tis Priapi genio pervigilium deberi?' *  @@cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum labere-€tur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam fa-€ciem eius fuligine larga perfricuit et non sentientis latera umerosque sopi[ti]onibus pinxit. iam ego etiam €tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram €somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, at-€que alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii €parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis marcebant capitibus; lucernae quoque umore defectae €tenue et extremum lumen spargebant: cum duo Syri €expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque €inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. cecidit etiam mensa cum argento, et ancil-€lae super torum marcenti excussum forte altius pocu-€lum caput fregit. ad quem ictum exclamavit illa pari-€terque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. [Syri] illi qui venerant ad praedam postquam se depre- @1 €hensos intellexerunt, pariter secundum lectum conci-€derunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tam-€quam olim dormientes coeperunt. @@iam et tricliniarches experrectus lucernis occidenti-€bus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis €redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et  concrepans aera omnes excitavit. refectum igitur est €convivium et rursus Quartilla ad bibendum revocavit. €adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria [2e cantus]2 * @@intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et pla-€ne illa domo dignus, qui ut infractis manibus concre-€puit, eiusmodi carmina effudit: @@@@'huc huc [2cito]2 convenite nunc, spatalocinaedi, €@@@@pede tendite, cursum addite, convolate planta, €@@@@femore [2o]2 facili, clune agili, [et] manu procaces, €@@@@molles, veteres, Deliaci manu recisi.' consumptis versibus suis immundissimo me basio €conspuit. mox et super lectum venit atque omni vi detexit recusantem. super inguina mea diu multumque €frustra moluit. [per]fluebant per frontem sudantis aca-€ciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut  putares detectum parietem nimbo laborare. non tenui @1 €ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristi-€tiam 'quaeso' inquam 'domina, certe embasicoetan iusseras dari'. complosit illa tenerius manus et 'o' €inquit 'hominem acutum atque urbanitatis vern[2ac]2u-€lae fontem. quid? tu non intellexeras cinaedum emba-sicoetan vocari?' deinde ut contubernali meo melius €succederet, 'per fidem' inquam '[nostram] Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?' 'ita' inquit Quartilla 'et €Ascylto embasicoetas detur'. ab hac voce equum €cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit. stabat inter haec €Giton et risu dissolvebat ilia sua. itaque conspicata €eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima scisci-tatione quaesivit. cum ego fratrem meum esse dixis-€sem, 'quare ergo' inquit 'me non basiavit?' vocatum-que ad se in osculum applicuit. mox manum etiam €demisit in sinum et pertractato vasculo tam rudi 'haec' €inquit 'belle cras in promulside libidinis nostrae mili-€tabit; hodie enim post asellum diaria non sumo.'  @@cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens ac-€cessit, et cum dixisset nescio quid, 'ita, ita' inquit €Quartilla 'bene admonuisti. cur non, quia bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?' continuo-€que producta est puella satis bella et quae non plus €quam septem annos habere videbatur [et ea ipsa quae €primum cum Quartilla in cellam venerat nostram]. plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias €[fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissi-€mum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec €puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem @1 posset accipere. 'ita' inquit Quartilla 'minor est ista €quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iuno-€nem meam iratam habeam, si umquam me meminerim þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨™•virginem fuisse. nam et infans cum paribus inquinata €sum, et subinde procedentibus annis maioribus me pueris applicui, donec ad [hanc] aetatem perveni. hinc €etiam puto proverbium natum illud, [ut dicatur] posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.' igitur ne maio-€rem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad  officium nuptiale. iam Psyche puellae caput involverat €flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam €ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quar-€tilla [quoque] iocantium libidine accensa et ipsa surre-xit correptumque Gitona in cubiculum traxit. sine €dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen. itaque cum inclusi €iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis €Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat €oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa spe-culabatur diligentia. me quoque ad idem spectaculum €lenta manu traxit, et quia considerantium [2co]2haese-€rant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commove-€bat obiter labra et me tamquam furtivis subinde oscu-€lis verberabat * @@abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noc-€tem * @1 @@venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae €cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis place-bat quam quies. itaque cum maesti deliberaremus €quonam genere praesentem evitaremus procellam, €unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et 'quid vos?' inquit 'nescitis, hodie apud quem fiat? €Trimalchio, lautissimus homo . . . horologium in tri-€clinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat quantum de vita perdiderit'. amicimur ergo dili-€genter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime €servile officium tuentem [usque hoc] iubemus in bal-€neum sequi . . .  @@nos interim vestiti errare coepimus, immo iocari €magis et circulis ludentium accedere, cum subito €videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila. nec tam pueri nos, €quamquam erat operae pretium, ad spectaculum du-€xerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila €prasina exercebatur. nec amplius eam repetebat quae €terram contigerat, sed follem plenum habebat servus sufficiebatque ludentibus. notavimus etiam res novas. €nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, €quorum alter matellam tenebat argenteam, alter nu-€merabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu €expellente vibrabant, sed eas quae in terram decide-bant. cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Me-€nelaus et 'hic est' inquit 'apud quem cubitum ponitis, et quidem iam principium cenae videtis'. etiamnum @1 €loquebatur Menelaus, cum Trimalchio digitos concre-€puit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit. exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digi-€tosque paululum adspersos in capite pueri tersit . . .  @@longum erat singula excipere. itaque intravimus bal-€neum, et sudore calfacti momento temporis ad frigi-dam eximus. iam Trimalchio unguento perfusus terge-€batur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum €potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propin esse dicebat. hinc invo-€lutus coccina gausapa lecticae impositus est praece-€dentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, €in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. cum ergo auferre-€tur, ad caput eius cum minimis symphoniacus tibiis €accessit et tamquam in aurem aliquid secreto diceret, €toto itinere cantavit. @@sequimur nos admiratione iam saturi et cum Aga-€memnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus: 'quisquis ser-€vus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas centum'. in aditu autem ipso stabat ostiarius prasina-€tus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argen-tea pisum purgabat. super limen autem cavea pende- bat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat. cete-€rum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura €mea fregi. ad sinistram enim intrantibus non longe ab €ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete @1 €erat pictus superque quadrata littera scriptum 'cave canem'. et collegae quidem mei riserunt, ego autem €collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. erat autem venalicium [2cum]2 titulis pictum, et ipse €Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat. hinc quemadmodum ratio-€cinari didicisset deinque dispensator factus esset, om-€nia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddi-derat. in deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. praesto erat €Fortuna [2cum]2 cornu abundanti [copiosa] et tres Par-cae aurea pensa torquentes. notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. prae-€terea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicu-€la erant Lares argentei positi Venerisque signum mar-€moreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam €ipsius conditam esse dicebant . . . @@interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio €picturas haberent. 'Iliada et Odyssian' inquit 'ac  Laenatis gladiatorium munus'. non licebat %multa-€ciam% considerare . . . €@@nos iam ad triclinium perveneramus, in cuius parte €prima procurator rationes accipiebat. et quod praeci-€pue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum €securibus fixi, quorum imam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum: 'C. Pom-€peio Trimalchioni, seviro Augustali, Cinnamus dis-pensator'. sub eodem titulo et lucerna bilychnis de €camera pendebat. [2erant]2 et duae tabulae in utroque @1 €poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc €habebat inscriptum: 'III. et pridie kalendas Ianuarias C. noster foras cenat', altera lunae cursum stellarum-€que septem imagines pictas; et qui dies boni quique €incommodi essent, distinguente bulla notabantur. @@his repleti voluptatibus cum conaremur in tricli-€nium intrare, exclamavit unus ex pueris, qui supra hoc officium erat positus: 'dextro pede'. sine dubio paulis-€per trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nos-trum limen transiret. ceterum ut pariter movimus €[dextros] gressus, servus nobis despoliatus procubuit €ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: €nec magnum esse peccatum suum, propter quod peri-clitaretur; subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum. rettu-€limus ergo dextros pedes dispensatoremque in oecario €aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remit-teret poenam. superbus ille sustulit vultum et 'non €tam iactura me movet' inquit 'quam neglegentia ne-quissimi servi. vestimenta mea cubitoria perdidit, €quae mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria €sine dubio, sed iam semel lota. quid ergo est? dono €vobis eum'.  @@obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tri-€clinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo roga-€veramus, et stupentibus spississima basia impegit gra-tias agens humanitati nostrae. 'ad summam, statim €scietis' ait 'cui dederitis beneficium. vinum domini-€cum ministratoris gratia est'. @1 @@tandem ergo discubuimus pueris Alexandrinis €aquam in manus nivatam infundentibus aliisque inse-€quentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtili-tate tollentibus. ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed obiter cantabant. ego experiri €volui an tota familia cantaret, itaque potionem popos-ci. paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret: pan-€tomimi chorum, non patris familiae triclinium crede-res. allata est tamen gustatio valde lauta; nam iam €omnes discubuerant praeter unum Trimalchionem, cui locus novo more primus servabatur. ceterum in €promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio po-€situs, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras. tegebant asellum duae lances, in quarum mar-€ginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et ar-€genti pondus. ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papavere sparsos. fuerunt et tomacula €ferventia supra craticulam argenteam posita, et infra þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Ÿ˜‹ƒcraticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.  @@in his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad €symphoniam allatus est positusque inter cervicalia munitissima expressit imprudentibus risum. pallio €enim coccineo adrasum excluserat caput circaque one-€ratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. habebat etiam €in minimo digito sinistrae manus anulum grandem @1 €subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis €minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum. et ne has tantum €ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla €aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente co- nexo. ut deinde pinna argentea dentes perfodit, 'ami-€ci,' inquit 'nondum mihi suave erat in triclinium veni-€re, sed ne diutius absentivus morae vobis essem, om-nem voluptatem mihi negavi. permittitis tamen finiri €lusum'. sequebatur puer cum tabula terebinthina et €crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatis-€simam. pro calculis enim albis ac nigris aureos argen-teosque habebat denarios. interim dum ille omnium €textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus ad-€huc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo €gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova. accessere continuo duo ser-€vi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. con-€vertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et 'amici,' €ait 'pavonis ova gallinae iussi supponi. et mehercules €timeo ne iam concepti sint; temptemus tamen, si ad-huc sorbilia sunt.' accipimus nos cochlearia non mi-€nus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata pertundimus. ego quidem paene proieci partem me-am, nam videbatur mihi iam in pullum coisse. deinde €ut audivi veterem convivam: 'hic nescio quid boni @1 €debet esse', persecutus putamen manu pinguissimam €ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.  @@iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso po-€poscerat feceratque potestatem clara voce, si quis nos-€trum iterum vellet mulsum sumere, cum subito sig-€num symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. ceterum inter tumultum cum forte €paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, anim-€advertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. insecutus est [2su-€pel]2lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. subinde intraverunt duo €Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent €esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinum-€que dedere in manus; aquam enim nemo porrexit. @@laudatus propter elegantias dominus 'aequum' in-€quit 'Mars amat. itaque iussi suam cuique mensam €assignari. obiter et putidissimi servi minorem nobis €aestum frequentia sua facient'. @@statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gyp-€satae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum €hoc titulo: 'Falernum Opimianum annorum centum.' dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus €et 'eheu' inquit 'ergo diutius vivit vinum quam ho-€muncio. quare tangomenas faciamus. vinum vita est. €verum Opimianum praesto. heri non tam bonum po-sui, et multo honestiores cenabant.' potantibus ergo et €accuratissime nobis lautitias mirantibus laruam argen- @1 €team attulit servus sic aptatam, ut articuli eius verte-braeque luxatae in omnem partem flecterentur. hanc €cum super mensam semel iterumque abiecisset et cate-€natio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio €adiecit: @@@@'eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est! €@@@@sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. €@@@@@@ergo vivamus, dum licet esse bene.'  @@laudationem ferculum est insecutum plane non pro €expectatione magnum; novitas tamen omnium con-vertit oculos. rotundum enim repositorium duodecim €habebat signa in orbe disposita, super quae proprium €convenientemque materiae structor imposuerat ci-bum: super arietem cicer arietinum, super taurum €bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, €super cancrum coronam, super leonem ficum Africa-nam, super virginem steriliculam, super libram state-€ram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placen-€ta, super scorpionem . . . [pisciculum marinum], €super sagittarium oclopetam, super capricornum lo-€custam marinam, super aquarium anserem, super pis-ces duos mullos. in medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat. circumferebat Aegyptius €puer clibano argenteo panem . . . €atque ipse etiam taeterrima voce de Laserpiciario mi-mo canticum extorsit. nos ut tristiores ad tam viles €accessimus cibos, 'suadeo' inquit Trimalchio 'cene- mus; hoc est ius cenae'. haec ut dixit, ad symphoniam @1 €quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt. quo facto videmus in-€fra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporem-€que in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videre-tur. notavimus etiam circa angulos repositorii Mar-€syas quattuor, ex quorum utriculis garum piperatum €currebat super pisces, qui quasi in euripo natabant. damus omnes plausum a familia inceptum et res elec-tissimas ridentes aggredimur. non minus et Trimal-chio eiusmodi methodio laetus 'Carpe' inquit. proces-€sit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita €laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare. ingerebat nihilo minus Trimalchio €lentissima voce: 'Carpe, Carpe'. ego suspicatus ad €aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertine-€re, non erubui eum qui supra me accumbebat hoc ipsum interrogare. at ille, qui saepius eiusmodi ludos €spectaverat, 'vides illum' inquit 'qui obsonium carpit: €Carpus vocatur. ita quotienscumque dicit "Carpe", €eodem verbo et vocat et imperat'.  @@non potui amplius quicquam gustare, sed conversus €ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere €fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret. 'uxor' inquit 'Trimalchio-€nis, Fortunata appellatur, quae nummos modio meti-tur. et modo modo quid fuit? ignoscet mihi genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. nunc, €nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. ipse nescit quid habeat, adeo @1 €saplutus est; sed haec lupatria providet omnia, est ubi non putes. est sicca, sobria, bonorum consiliorum_ €tantum auri vides_, est tamen malae linguae, pica €pulvinaris. quem amat, amat; quem non amat, non amat. ipse [Trimalchio] fundos habet, qua milvi vo-€lant, nummorum nummos. argentum in ostiarii illius cella plus iacet quam quisquam in fortunis habet. fa-€milia vero babae babae, non mehercules puto decu-mam partem esse quae dominum suum noverit. ad €summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium  coniciet. nec est quod putes illum quicquam emere. €omnia domi nascuntur: lana, citrea, piper; lacte galli-naceum si quaesieris, invenies. ad summam, parum illi €bona lana nascebatur: arietes a Tarento emit et eos culavit in gregem. mel Atticum ut domi nasceretur, €apes ab Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. ecce intra hos dies €scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. €nam mulam quidem nullam habet quae non ex onagro nata sit. vides tot culcit[r]as: nulla non aut conchylia-€tum aut coccineum tomentum habet. tanta est animi beatitudo. reliquos autem collibertos eius cave con-temnas. valde sucos[s]i sunt. vides illum qui in imo €imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. de nihi-lo crevit. modo solebat collo suo ligna portare. sed €quomodo dicunt_ego nihil scio, sed audivi_cum €Incuboni pilleum rapuisset, [et] thesaurum invenit. ego nemini invideo, si quid deus dedit. est tamen @1 subalapa et non vult sibi male. itaque proxime cenacu-€lum hoc titulo proscripsit: "C. Pompeius Diogenes ex €kalendis Iuliis cenaculum locat; ipse enim domum emit". quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se habuit. non impropero illi. sestertium suum vidit de-€cies, sed male vacillavit. non puto illum capillos libe-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨¦˜Œƒros habere, nec mehercules sua culpa; ipso enim homo €melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. scito autem: sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. et quam €honestam negotiationem exercuit, quod illum sic vi-des. libitinarius fuit. solebat sic cenare quomodo rex: €apros gausapatos, opera pistoria, avis, . . . cocos, pis-€tores. plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. phantasia, non homo. inclinatis quoque €rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare €existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: "[2C.]2 €Iulius Proculus auctionem faciet rerum superva-€cuarum".'  @@interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam €iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare. is €ergo reclinatus in cubitum 'hoc vinum' inquit 'vos oportet suave faciatis. pisces natare oportet. rogo, me €putatis illa cena esse contentum, quam in theca reposi-€torii videratis? "sic notus Ulixes?" quid ergo est? oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. pa-€trono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter €homines voluit esse. nam mihi nihil novi potest affer- @1 ri, sicut ille fer[i]culus %ta mel% habuit praxim. caelus €hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figu-€ras convertit, et modo fit aries. itaque quisquis nasci-€tur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, €caput praeterea durum, frontem expudoratam, cor-€num acutum. plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli'. laudamus urbanitatem mathematici; itaque €adiecit: 'deinde totus caelus taurulus fit. itaque tunc €calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. in geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque parietes linunt. in cancro ego natus sum. €ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa €possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. et ideo €iam dudum nihil supra illum posui, ne genesim meam premerem. in leone cataphagae nascuntur et imperio-si; in virgine mulierosi et fugitivi et compediti; in libra €laniones et unguentarii et quicumque aliquid expen-dunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagitta-rio strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in €capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in pisci-€bus obsonatores et rhetores. sic orbis vertitur tam-€quam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant. quod autem in medio caes-€pitem videtis et super caespitem favum, nihil sine ratione facio. terra mater est in medio quasi ovum €corrotundata, et omnia bona in se habet tamquam €favus'.  @@'sophos' universi clamamus et sublatis manibus ad @1 €cameram iuramus Hipparchum Aratumque compa-€randos illi homines non fuisse, donec advenerunt mi-€nistri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia €erant picta subsessoresque cum venabulis et totus ve-nationis apparatus. necdum sciebamus, [2quo]2 mitte-€remus suspiciones nostras, cum extra triclinium cla-€mor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. secutum est hos €repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis €aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae €dependebant duae palmulis textae, altera caryotis alte-ra thebaicis repleta. circa autem minores porcelli ex €coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scro-€fam esse positam significabant. et hi quidem apopho-reti fuerunt. ceterum ad scindendum aprum non ille €Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus €ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus €polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehe-€menter percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. inde cum €suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: €'etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam come-derit glandem'. statim pueri ad sportellas accesserunt, €quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas  ad numerum divisere cenantibus. interim ego, qui €privatum habebam secessum, in multas cogitationes diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. post-€quam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi in-€terrogare illum interpretem meum, quod me torque- @1 ret. at ille: 'plane etiam hoc servus tuus indicare pot-est; non enim aenigma est, sed res aperta. hic aper, €cum heri summa cena eum vindicasset, a convivis €dimissus [2est]2; itaque hodie tamquam libertus in con-vivium revertitur'. damnavi ego stuporem meum et €nihil amplius interrogavi, ne viderer numquam inter €honestos cenasse. @@dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hede-€risque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum €Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit. ad quem €sonum conversus Trimalchio 'Dionyse' inquit 'liber €esto'. puer detraxit pilleum apro capitique suo impo-suit. tum Trimalchio rursus adiecit: 'non negabitis me' €inquit 'habere Liberum patrem'. laudavimus dictum €[Trimalchionis] et circumeuntem puerum sane perba-€siamus. @@ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. nos €libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare . . . [convivarum sermones]. Dama itaque primus cum €%pataracina% poposcisset, 'dies' inquit 'nihil est. dum €versas te, nox fit. itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. et mundum frigus €habuimus. vix me balneus calfecit. tamen calda potio vestiarius est. staminatas duxi, et plane matus sum. €vinus mihi in cerebrum abiit'.  @@excepit Seleucus fabulae partem et 'ego' inquit 'non cotidie lavor; balniscus enim fullo est, aqua dentes @1 €habet, et cor nostrum cotidie liquescit. sed cum mulsi €pultarium obduxi, frigori laecasin dico. nec sane lava-re potui; fui enim hodie in funus. homo bellus, tam €bonus Chrysanthus animam ebulliit. modo modo me appellavit. videor mihi cum illo loqui. heu, eheu. utres €inflati ambulamus. minoris quam muscae sumus, €[2muscae]2 tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. et quid si non abstinax €fuisset! quinque dies aquam in os suum non coniecit, €non micam panis. tamen abiit ad plures. medici illum €perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. tamen bene €elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. planctus est €optime_manu misit aliquot_etiam si maligne illum ploravit uxor. quid si non illam optime accepisset! sed €mulier quae mulier milvinum genus. neminem nihil €boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum €conicias. sed antiquus amor cancer est'.  @@molestus fuit, Philerosque proclamavit: 'vivorum €meminerimus. ille habet, quod sibi debebatur: hones-€te vixit, honeste obiit. quid habet quod queratur? ab €asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mor-€dicus tollere. itaque crevit, quicquid tetigit, tamquam favus. puto mehercules illum reliquisse solida centum, et omnia in nummis habuit. de re tamen ego verum €dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae @1 fuit, linguosus, discordia, non homo. frater eius fortis €fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. et inter €initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius €prima vindemia: vendidit enim vinum, quantum ipse €voluit. et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit quam illi relictum est. et €ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae €filio patrimonium elegavit. longe fugit, quisquis suos fugit. habuit autem oricularios servos, qui illum pes-€sum dederunt. numquam autem recte faciet, qui cito €credit, utique homo negotians. tamen verum quod frunitus est, quam diu vixit. %cui datum est, non cui €destinatum. plane Fortunae filius, in manu illius €plumbum aurum fiebat. facile est autem, ubi omnia €quadrata currunt. et quot putas illum annos secum €tulisse? septuaginta et supra. sed corneolus fuit, aeta-tem bene ferebat, niger tamquam corvus. noveram €hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. non me-€hercules illum puto in domo canem reliquisse. immo þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨«˜ˆ„etiam pullarius erat, omnis Minervae homo. nec im-€probo, hoc solum enim secum tulit'.  @@haec Phileros dixit, illa Ganymedes: 'narratis quod €nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet. non mehercules €hodie buccam panis invenire potui. et quomodo sicci-tas perseverat. iam annum esur[2it]2io fuit. aediles male €eveniat, qui cum pistoribus colludunt "serva me, ser- @1 €vabo te". itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. o si habere-€mus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex Asia veni. illud erat vivere. %similia sicilia interiores% €et laruas sic istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. [sed] memini Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. is quacumque €ibat, terram adurebat. sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses in tenebris micare. in €curia autem quomodo singulos [vel] pilabat [tracta-bat], nec schemas loquebatur sed derectum. cum age-€ret porro in foro, sic illius vox crescebat tamquam €tuba. nec sudavit umquam nec expuit, puto eum ne-scio quid assi a dis habuisse. et quam benignus resalu-€tare, nomina omnium reddere, tamquam unus de no-bis. itaque illo tempore annona pro luto erat. asse €panem quem emisses, non potuisses cum altero devo-rare. nunc oculum bublum vidi maiorem. heu, heu, €quotidie peius. haec colonia retroversus crescit tam-quam coda vituli. sed quare habemus aedilem non €trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam €nostram? itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium habet. iam scio unde €acceperit denarios mille aureos. sed si nos coleos ha-€beremus, non tantum sibi placeret. nunc populus est domi leones, foras vulpes. quod ad me attinet, iam €pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, @1 casulas meas vendam. quid enim futurum est, si nec €dii nec homines huius coloniae miserentur? ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus fieri. nemo €enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, €nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant. antea stolatae ibant nudis pedibus in €clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem €aquam exorabant. itaque statim urceatim plovebat: €aut tunc aut numquam: et omnes redibant udi tam-€quam mures. itaque dii pedes lanatos habent, quia nos €religiosi non sumus. agri iacent_'  @@'oro te' inquit Echion centonarius 'melius loquere. "modo sic, modo sic" inquit rusticus; varium porcum €perdiderat. quod hodie non est, cras erit: sic vita truditur. non mehercules patria melior dici potest, si €homines haberet. sed laborat hoc tempore, nec haec €sola. non debemus delicati esse, ubique medius caelus est. tu si aliubi fueris, dices hic porcos coctos ambula-€re. et ecce habituri sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed plurimi liberti. et €Titus noster magnum animum habet et est caldicere-€brius: aut hoc aut illud, erit quid utique. nam illi domesticus sum, non est mixcix. ferrum optimum €daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphi-€theater videat. et habet unde: relictum est illi sester-€tium trecenties, decessit illius pater. male! ut quadrin- @1 €genta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur. iam Manios aliquot habet et €mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui €deprehensus est, cum dominam suam delectaretur. €videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad €bestias dedit. hoc est se ipsum traducere. quid servus €peccavit, qui coactus est facere? magis illa matella €digna fuit quam taurus iactaret. sed qui asinum non potest, stratum caedit. quid autem Glyco putabat €Hermogenis filicem umquam bonum exitum factu-€ram? ille milvo volanti poterat ungues resecare; colu-€bra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque €quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Or-cus delebit. sed sibi quisque peccat. sed subolfacio, €quia nobis epulum daturus est Mammea, binos dena-€rios mihi et meis. quod si hoc fecerit, eripiet Norbano €totum favorem. scias oportet plenis velis hunc vincitu-rum. et revera, quid ille nobis boni fecit? dedit gladia-€tores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses €cecidissent; iam meliores bestiarios vidi. occidit de €lucerna equites, putares eos gallos gallinaceos; alter €burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mor-tuo, qui habe[2ba]2t nervia praecisa. unus alicuius fla-€turae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnavit. ad @1 €summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna turba "adhibete" acceperant, plane fugae merae. "mu-€nus tamen" inquit "tibi dedi": et ego tibi plodo. com-€puta, et tibi plus do quam accepi. manus manum  lavat. videris mihi, Agamemnon, dicere: "quid iste €argutat molestus?" quia tu, qui potes loquere, non €loquis. non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides. scimus te prae litteras fatuum esse. quid €ergo est? aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias €et videas casulas nostras? inveniemus quod manduce-€mus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia hoc anno €tempestas depravavit: inveniemus ergo unde saturi fia-mus. et iam tibi discipulus crescit cicaro meus. iam €quattuor partis dicit; si vixerit, habebis ad latus servu-€lum. nam quicquid illi vacat, caput de tabula non €tollit. ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi €quia mustella comedit. invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit. ceterum iam Graeculis calcem im-€pingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si €magister eius sibi placens fit nec uno loco consistit. scit quidem litteras, sed non vult laborare. est et alter €non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet €quam scit. itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est. emi ergo nunc €puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad dom- @1 €usionem aliquid de iure gustare. habet haec res pa-€nem. nam litteris satis inquinatus est. quod si resilie-€rit, destinavi illum artificium docere, aut tonstrinum €aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. ideo illi cotidie clamo: "Primi-€geni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. vides €Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie fa-€mem a labris non abigeret. modo modo collo suo €circumferebat onera venalia, nunc etiam adversus €Norbanum se extendit. litterae thesaurum est, et arti-€ficium numquam moritur".'  @@eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intra-€vit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito 'ignoscite mihi' inquit 'amici, €multis iam diebus venter mihi non respondit. nec €medici se inveniunt. profuit mihi tamen malicorium et taeda ex aceto. spero tamen, iam veterem pudorem €sibi imponit. alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. itaque si quis vestrum voluerit sua re €causa facere, non est quod illum pudeatur. nemo nos-€trum solide natus est. ego nullum puto tam magnum €tormentum esse quam continere. hoc solum vetare ne Iovis potest. rides, Fortunata, quae soles me nocte €desomnem facere? nec tamen in triclinio ullum vetuo €facere quod se iuvet, et medici vetant continere. vel si €quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. credite mihi, anathymiasis in cere-€brum it et in toto corpore fluctum facit. multos scio sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere'. gratias @1 €agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. nec adhuc scie-€bamus nos in medio [lautitiarum], quod aiunt, clivo €laborare. nam commundatis ad symphoniam mensis €tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et €tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomencula-€tor esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam se[2xen]2nem. ego putabam petauristarios intrasse et €porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua factu-ros; sed Trimalchio expectatione discussa 'quem' in-€quit 'ex eis vultis in cenam statim fieri? gallum enim €gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨¯˜Š„faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent face-re'. continuoque cocum vocari iussit, et non expectata €electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: 'ex quota decuria es?' cum ille se ex quadragesi-€ma respondisset, 'empticius an' inquit 'domi natus?' €'neutrum' inquit cocus 'sed testamento Pansae tibi relictus sum.' 'vide ergo' ait 'ut diligenter ponas; si €non, te iubebo in decuriam viatorum conici.' et cocum €quidem potentiae admonitum in culinam obsonium  duxit, Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et €'vinum' inquit 'si non placet, mutabo; vos illud opor-tet bonum faciatis. deorum beneficio non emo, sed €nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur €eo, quod ego adhuc non novi. dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. nunc coniungere agel-€lis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. sed narra tu mihi, Agamemnon, quam @1 €controversiam hodie declamasti? ego etiam si causas €non ago, in domusionem tamen litteras didici. et ne €me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, €unam Graecam, alteram Latinam. dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae'. cum dixisset €Agamemnon: 'pauper et dives inimici erant', ait Tri-€malchio 'quid est pauper?' 'urbane' inquit Agamem-non et nescio quam controversiam exposuit. statim €Trimalchio 'hoc' inquit 'si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est'. haec aliaque cum €effusissimis prosequeremur laudationibus, 'rogo' in-€quit 'Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim €aerumnas Herculis tenes, aut de Ulixe fabulam, €quemadmodum illi Cyclops pollicem %poricino% ex-€torsit? solebam haec ego puer apud Homerum legere. nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi €in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: $*SI/BUL-€$LA, TI/ QE/LEIS;& respondebat illa: $A)POQANEI=N QE/LW&.'  @@nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. mirari nos celeritatem €coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod €longe maior nobis porcus videbatur esse quam paulo €ante apparuerat. deinde magis magisque Trimalchio intuens eum 'quid? quid?' inquit 'porcus hic non est €exinteratus? non mehercules est. voca, voca cocum in medio'. cum constitisset ad mensam cocus tristis et €diceret se oblitum esse exinterare, 'quid? oblitus?' €Trimalchio exclamat 'putes illum piper et cuminum non coniecisse. despolia'. non fit mora, despoliatur @1 €cocus atque inter duos tortores maestus consistit. de-€precari tamen omnes coeperunt et dicere: 'solet fieri; €rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit'. ego, crudelissimae severitatis, non potui €me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis €'plane' inquam 'hic debet servus esse nequissimus; €aliquis oblivisceretur porcum exinterare? non meher-cules illi ignoscerem, si piscem praeterisset'. at non €Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu 'ergo' €inquit 'quia tam malae memoriae es, palam nobis il-lum exintera'. recepta cocus tunica cultrum arripuit €porcique ventrem hinc atque illinc timida manu se-cuit. nec mora, ex plagis ponderis inclinatione cres-€centibus tomacula cum botulis effusa sunt.  @@plausum post hoc automatum familia dedit et 'Gaio €feliciter' conclamavit. nec non cocus potione honora-€tus est et[iam] argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. quam cum Agamemnon propius €consideraret, ait Trimalchio: 'solus sum qui vera Co-rinthea habeam.' expectabam, ut pro reliqua insolen-tia diceret sibi vasa Corintho afferri. sed ille melius: €'et forsitan' inquit 'quaeris, quare solus Corinthea €vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, €Corinthus vocatur. quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? et ne me putetis nesapium €esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata €sint. cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et €magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et ar-€genteas in unum rogum congessit et eas incendit; fac-tae sunt in unum aera miscellanea. ita ex hac massa @1 €fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides [2et]2 €statuncula. sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. ignoscetis mihi quod dixero: €ego malo mihi vitrea, certe non olunt. quod si non €frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc autem  vilia sunt. fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. admissus ergo Caesarem est €cum suo munere . . . €deinde fecit reporrigere Caesarem et illam in pavimen-tum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. €at ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. hoc facto putabat se so-€lium Iovis tenere, utique postquam ille dixit: "num-quid alius scit hanc condituram vitreorum?" vide mo-€do. postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: €quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.  in argento plane studiosus sum. habeo scyphos urna-€les plus minus . . . quemadmodum Cassandra occidit €filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes. habeo capidem quam reliquit patrono [2meo]2 rex Mi-€nos, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum inclu- @1 dit. nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis €habeo, omnia ponderosa; meum enim intellegere nulla €pecunia vendo.' @@haec dum refert, puer calicem proiecit. ad quem €respiciens Trimalchio 'cito' inquit 'te ipsum caede, quia nugax es'. statim puer demisso labro [2ora]2re. at €ille 'quid me' inquit 'rogas? tamquam ego tibi moles-tus sim. suadeo, a te impetres, ne sis nugax'. tandem €ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. ille di-€missus circa mensam percucurrit . . . et 'aquam foras, vinum intro' clamavit. excipimus ur-€banitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon qui sciebat quibus meritis revocaretur ad cenam. ceterum €laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proxi-€mus 'nemo' inquit 'vestrum rogat Fortunatam meam €ut saltet? credite mihi: cordacem nemo melius ducit'. atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum his-€trionem exhibebat concinente tota familia: madeia pe-rimadeia. et prodisset in medium, nisi Fortunata ad €aurem accessisset; [et] credo, dixerit non decere gravi-tatem eius tam humiles ineptias. nihil autem tam in-€aequale erat; nam modo Fortunatam [2verebatur]2, €modo ad naturam suam revertebatur.  @@et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tamquam urbis acta recitavit: 'VII. kalendas sexti-€les: in praedio Cumano quod est Trimalchionis nati €sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum ex €area tritici millia modium quingenta; boves domiti @1 quingenti. eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. eodem €die: in arcam relatum est quod collocari non potuit, sestertium centies. eodem die: incendium factum est €in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici'. 'quid?' inquit Trimalchio 'quando mihi Pompeiani horti empti sunt?' 'anno priore' inquit actuarius 'et ideo in rationem nondum venerunt'. excanduit Tri-€malchio et 'quicumque' inquit 'mihi fundi empti fue-€rint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri vetuo'. iam etiam edicta aedilium recitabantur €et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repu-€diata a circ[um]itore liberta in balneatoris contubernio €deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus €dispensator et iudicium inter cubicularios actum. @@petauristarii autem tandem venerunt. baro insulsis-€simus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus €et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ar-€dentes trans[2il]2ire et dentibus amphoram sustinere. mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum €artificium esse. ceterum duo esse in rebus humanis €quae libentissime spectaret, petauristarios et cornic[2i-€n]2es; reliqua [animalia] acroamata tricas meras esse. 'nam et comoedos' inquit 'emeram, sed malui illos €Atell[2ani]2am facere, et choraulen meum iussi Latine €cantare.'  @@cum maxime haec dicente eo puer . . . Trimalchionis þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨¶‚delapsus est. conclamavit familia, nec minus convivae, @1 €non propter hominem tam putidum, cuius etiam cer-€vices fractas libenter vidissent, sed propter malum €exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset su-€perque bracchium tamquam laesum incubuisset, con-€currere medici, et inter primos Fortunata crinibus €passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamavit. nam puer quidem qui ceciderat circumi-€bat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. €pessime mihi erat, ne his precibus per [2rid]2iculum €aliquid catastropha quaereretur. nec enim adhuc exci-€derat cocus ille qui oblitus fuerat porcum exinterare. itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per €parietem automatum aliquod exiret, utique postquam €servus verberari coepit, qui bracchium domini contu-sum alba potius quam conchyliata involverat lana. nec €longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae €venit decretum Trimalchionis quo puerum iussit libe-€rum esse, ne quis posset dicere tantum virum esse a €servo vulneratum.  @@comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent vario sermone garrimus. 'ita' €inquit Trimalchio 'non oportet hunc casum sine in-€scriptione transire' statimque codicillos poposcit et €non diu cogitatione distorta haec recitavit; @@@@'quod non expectes, ex transverso fit [2ubique, €@@@@nostra]2 et supra nos fortuna negotia curat. €@@@@@@quare da nobis vina Falerna, puer'. @@ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio €diuque summa carminis penes Mopsum Thracem me- @1 morata est, donec Trimalchio 'rogo' inquit 'magister, €quid putas inter Ciceronem et Pub[2li]2lium interesse? €ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum hones-€tiorem. quid enim his melius dici potest? @@@@"luxuriae rictu Martis marcent moenia. €@@@@tuo palato clausus pavo pascitur €@@@@plumato amictus aureo Babylonico, €@@@@gallina tibi Numidica, tibi gallus spado; €@@@@ciconia etiam, grata peregrina hospita €@@@@pietaticultrix gracilipes crotalistria, €@@@@avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, €@@@@nequitiae nidum in caccabo fecit tuae. €@@@@quo margaritam caram tibi, bacam Indicam? €@@@@an ut matrona ornata phaleris pelagiis €@@@@tollat pedes indomita in strato extraneo? €@@@@zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? €@@@@quo Carchedonios optas ignes lapideos? €@@@@nisi ut scintillet probitas e carbunculis. €@@@@aequum est induere nuptam ventum textilem, €@@@@palam prostare nudam in nebula linea?"  @@quod autem' inquit 'putamus secundum litteras €difficillimum esse artificium? ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones €intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe €anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes videt. nam mutae bestiae laboriosissimae boves et €oves: boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. et facinus @1 indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. apes €enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, €etiam si dicuntur illud a Iove afferre; ideo autem €pungunt, quia ubicumque dulce est, ibi et acidum €invenies'. @@iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque su-€per hoc positus officium apophoreta recitavit. 'argen-€tum sceleratum': allata est perna, supra quam acetabu-€la erant posita. 'cervical': offla collaris allata est. 'seri-€sapia et contumelia': xerophagiae e sale datae sunt et contus cum malo. 'porri et persica': flagellum et cul-€trum accepit; 'passeres et muscarium': uvam passam et €mel Atticum. 'canale et pedale': lepus et solea est €allata. 'cenatoria et forensia': offlam et tabulas accepit; €'muraena et littera': murem cum rana alligata fascem-que betae. diu risimus: sexcenta huiusmodi fuerunt, €quae iam exciderunt memoriae meae.  @@ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum om-€nia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas €rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit_ is ipse qui supra me discumbebat_et 'quid rides' €inquit 'vervex? an tibi non placent lautitiae domini €mei? tu enim beatior es et convivare melius soles. ita €tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secun-€dum illum discumberem, iam illi balatum clusissem. bellum pomum, qui rideatur alios; larifuga nescio €quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. ad sum- @1 €mam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat. non €mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne ver-mes nascuntur. ridet. quid habet quod rideat? num-€quid pater fetum emit lamna? eques Romanus es: et €ego regis filius. "quare ergo servivisti?" quia ipse me €dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam €tributarius. et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. homo inter homines sum, capite aperto €ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum €habui numquam; nemo mihi in foro dixit "redde quod debes". glebulas emi, lamellulas paravi; viginti ventres €pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne quis €in [2capillis]2 illius manus tergeret; mille denarios pro €capite solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. tu autem tam laboriosus €es, ut post te non respicias? in alio peduclum vides, in te ricinum non vides. tibi soli ridicl[e]i videmur; ecce €magister tuus, homo maior natus: placemus illi. tu €lacticulosus, nec mu nec ma argutas, vasus fictilis, immo lorus in aqua, lentior, non melior. tu beatior es: €bis prande, bis cena. ego fidem meam malo quam €thesauros. ad summam, quisquam me bis poposcit? €annis quadraginta servivi; nemo tamen sciit utrum €servus essem an liber. et puer capillatus in hanc colo-niam veni; adhuc basilica non erat facta. dedi tamen €operam ut domino satis facerem, homini maiesto et €dignitos[s]o, cuius pluris erat unguis quam tu totus es. €et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen_genio illius gratias_enatavi. haec sunt €vera athla; nam [in] ingenuum nasci tam facile est @1 €quam "accede istoc". quid nunc stupes tamquam hir-€cus in ervilia?'  @@post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum €iam diu compressum etiam indecenter effudit. quod €cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convi-cium in puerum et 'tu autem' inquit 'etiam tu rides, €cepa cirrata? io Saturnalia, rogo, mensis december est? €quando vicesimam numerasti? . . . quid faciat crucis €offla, corvorum cibaria? curabo, iam tibi Iovis iratus sit, et isti qui tibi non imperat. ita satur pane fiam, ut €ego istud conliberto meo dono; alioquin iam tibi de-€praesentiarum reddidissem. bene nos habemus, at isti €nugae [qui tibi non imperant]. plane qualis dominus, talis et servus. vix me teneo, nec sum natura caldicere-€brius, [2sed]2 cum coepi, matrem meam dupundii non €facio. recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non cresco, nisi domi-€num tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parse-€ro, licet mehercules Iovem Olympium clames. cura-€bo, longe tibi sit comula ista besalis et dominus du-punduarius. recte, venies sub dentem: aut ego non me €novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. Athana tibi irata sit, curabo, et [2ei]2 qui te primus @1 €'deuro de' fecit. non didici geometrias, critica et alo-€gas menias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum. ad summam, si €quid vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lam-€nam. iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, €quamvis et rhetoricam scis. ecce €@@"qui de nobis longe venio, late venio? solve me." dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; €qui de nobis crescit et minor fit. curris, stupes, sata-gis, tamquam mus in matella. ergo aut tace aut melio-€rem noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me €iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae invo-lasti. Occuponem propitium. eamus in forum et pecu-€nias mutuemur: iam scies hoc ferrum fidem habere. vah, bella res est volpis uda. ita lucrum faciam et ita €bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te ubique toga perversa fuero persecutus. bella res et iste þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨º˜‚qui te haec docet, mufrius, non magister. [2nos aliter]2 €didicimus, dicebat enim magister: "sunt vestra salve? €recta domum; cave, circumspicias; cave, maiorem ma-ledicas." at nunc mera mapalia: nemo dupondii eva-€dit. ego, quod me sic vides, propter artificium meum €diis gratias ago.'  @@coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimal-€chio delectatus colliberti eloquentia 'agite' inquit €'scordalias de medio. suaviter sit potius, et tu, Herme-€ros, parce adulescentulo. sanguen illi fervet, tu melior esto. semper in hac re qui vincitur vincit. et tu cum @1 €esses capo, cocococo, aeque cor non habebas. simus €ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeris-tas spectemus'. intravit factio statim hastisque scuta €concrepuit. ipse Trimalchio in pulvino consedit, et €cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut €insolenter solent, ille canora voce Latine legebat li-€brum. mox silentio facto 'scitis' inquit 'quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. €horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit €et Dianae cervam subiecit. ita nunc Homeros dicit €quemadmodum inter se pugnent Troiani et Tarentini. vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit €uxorem. ob eam rem Aiax insanit et statim argumen-tum explicabit.' haec ut dixit Trimalchio, clamorem €Homeristae sustulerunt, interque familiam discurren-€tem vitulus in lance du[2ce]2naria elixus allatus est, et quidem galeatus. secutus est Aiax strictoque gladio, €tamquam insaniret, [2vitulum]2 concidit, ac modo ver-€sa modo supina gesticulatus mucrone frust[r]a collegit €mirantibusque [vitulum] partitus est.  @@nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam €repente lacunaria sonare coeperunt totumque tricli-nium intremuit. consternatus ego exsurrexi et timui, €ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. nec €minus reliqui convivae mirantes erexere vultus, expec-tantes quid novi de caelo nuntiaretur. ecce autem di-€ductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa vi-€delicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum @1 €orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pende-bant. dum haec apophoreta iubemur sumere, respi-€ciens ad mensam . . . €iam illic repositorium cum placentis aliquot erat posi-€tum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, €gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato. avidius ad pompam manus €porreximus, et repente nova ludorum commissio hila-ritatem [hic] refecit. omnes enim placentae omniaque €poma etiam minima vexatione contacta coeperunt ef-€fundere crocum, et usque ad os molestus umor accide-re. rati ergo sacrum esse fer[i]culum tam religioso €apparatu perfusum, consurreximus altius et 'Augusto, €patri patriae, feliciter' diximus. quibusdam tamen €etiam post hanc venerationem poma rapientibus et ipsi €mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis €amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum. @@inter haec tres pueri candidas succincti tunicas in-€traverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam €posuerunt, unus pateram vini circumferens 'dii propi-€tii' clamabat . . . €aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucrionem vocari. nos etiam veram imaginem €ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, eru-€buimus praeterire.  @@postquam ergo omnes bonam mentem bonamque €valetudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem @1 respexit et 'solebas' inquit 'suavius esse in convictu; €nescio quid nunc taces nec muttis. oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit'. Niceros €delectatus affabilitate amici 'omne me' inquit 'lucrum €transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos €scholasticos, ne me [de]rideant. viderint: narrabo ta-€men; quid enim mihi aufert qui ridet? satius est rideri quam derideri'. 'haec ubi dicta dedit', talem fabulam €exorsus est: @@'cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; €nunc Gavillae domus est. ibi, quomodo dii volunt, €amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me-lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. sed €ego non mehercules corporaliter [2illam]2 [autem] aut €propter res vene[ra]rias curavi, sed magis quod bene-moria fuit. si quid ab illa petii, numquam mihi nega-€tum. . . . fecit. assem semissem habui: in illius sinum demandavi, nec umquam fefellitus sum. huius contu-€bernalis ad villam supremum diem obiit. itaque per €scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad €illam pervenirem: [2scitis]2 autem, in angustiis amici  apparent. forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. nactus ego occasionem persuadeo hospi-€tem nostrum ut mecum ad quintum miliarium veniat. erat autem miles, fortis tamquam Orcus. apoculamus €nos circa gallicinia, luna lucebat tamquam meridie. venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas @1 €facere, sed ego [2pergo]2 cantabundus et stelas numero. deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia €vestimenta secundum viam posuit. mihi [in] anima in naso esse, stabam tamquam mortuus. at ille circum-€minxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. noli-€te me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. sed, quod coeperam dicere, postquam lu-pus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. ego €primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut ves-€timenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. qui mori timore nisi ego? gladium tamen strinxi et €%matauitatau% umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. in laruam intravi, paene animam €ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mor-tui, vix umquam refectus sum. Melissa mea mirari €coepit, quod tam sero ambularem, et "si ante" inquit €"venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam €intravit et omnia pecora . . . : tamquam lanius sangui-€nem illis misit. nec tamen derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit". haec ut audi-€vi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara €%hac nostri% domum fugi tamquam copo compilatus, €et postquam veni in illum locum in quo lapidea vesti-menta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. ut vero €domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam @1 €bovis, et collum illius medicus curabat. intellexi illum €versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. viderint alii quid de hoc €exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos ha-€beam.'  @@attonitis admiratione universis 'salvo' inquit 'tuo €sermone' Trimalchio 'si qua fides est, ut mihi pili €inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. nam et €ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in tegulis. cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam €Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, meher-€cules margaritum, catamitus et omnium numerum. cum ergo illum mater misella plangeret et nostrum €plures in tristimonio essemus, subito strigae coepe-runt: putares canem leporem persequi. habebamus €tunc hominem Cappadocem, longum, valde audacu-lum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere. hic €audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, invo-€luta sinistra manu curiose, et mulierem tamquam hoc €loco_salvum sit quod tango_mediam traiecit. audi-€mus gemitum, et_plane non mentiar_ipsas non vidimus. baro autem noster introversus se proiecit in €lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagel-lis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. nos €cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum ma-€ter amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manucio-€lum de stramentis factum. non cor habebat, non intes-€tina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae invo- @1 €laverant et supposuerant stramenticium vavatonem. rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, €sunt Nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. ceterum baro ille longus post hoc factum numquam €coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus €periit'.  @@miramur nos et pariter credimus, osculatique men-€sam rogamus Nocturnas ut suis se teneant, dum redi-€mus a cena . . . @@et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨À’‚totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio €'tibi dico' inquit 'Plocame, nihil narras? nihil nos de-€lectaris? et solebas suavius esse, canturire belle dever-bia, adicere melica[m]. heu heu, abistis dulces cari-€cae'. 'iam' inquit ille 'quadrigae meae decucurrerunt, €ex quo podagricus factus sum. alioquin cum essem €adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. quid saltare? quid deverbia? quid tonstrinum? quando parem habui nisi unum Apelletem?' oppositaque ad os €manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea €Graecum esse affirmabat. €@@nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imita-€tus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appella-bat. puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catel-€lam nigram atque indecenter pinguem prasina involve-€bat fascia panemque semesum ponebat supra torum [atque] ac nausea recusantem saginabat. quo admoni-€tus officio Trimalchio Scylacem iussit adduci 'praesi-€dium domus familiaeque'. nec mora, ingentis formae @1 €adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostia-rii calce ut cubaret, ante mensam se posuit. tum Tri-€malchio iactans candidum panem 'nemo' inquit 'in domo mea me plus amat'. indignatus puer, quod Scy-€lacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit €hortatusque [2est]2 ut ad rixam properaret. Scylax, ca-€nino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu tricli-€nium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum €etiam supra mensam eversum et vasa omnia crystallina €comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit pue-rum ac iussit supra dorsum ascendere suum. non mo-€ratus ille usus [2est]2 equo manuque plana scapulas eius €subinde verberavit, interque risum proclamavit: 'buc-ca, bucca, quot sunt hic?' repressus ergo aliquamdiu €Trimalchio camellam grandem iussit misceri [2et]2 po-€tiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, €adiecta exceptione: 'si quis' inquit 'noluerit accipere, €caput illi perfunde. interdiu severa, nunc hilaria'.  @@hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum €etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae €sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, €ambitiosissime [2a]2 nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. inter haec triclinii valvas lictor €percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequen-tia comissator intravit. ego maiestate conterritus prae-€torem putabam venisse. itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. risit hanc trepidatio- @1 €nem Agamemnon et 'contine te' inquit 'homo stultis-€sime. Habinnas sevir est idemque lapidarius, qui vide-€[re]tur monumenta optime facere.' @@recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habin-€namque intrantem cum admiratione ingenti specta-bam. ille autem iam ebrius uxoris suae umeris impo-€suerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguen-€to per frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit continuoque vinum et caldam poposcit. delec-€tatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem po-€poscit scyphum quaesivitque quomodo acceptus es-set. 'omnia' inquit 'habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. et mehercules bene fuit. Scissa lautum €novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum €manu miserat. et puto, cum vicensimariis magnam €mantissam habet; quinquaginta enim millibus aesti-mant mortuum. sed tamen suaviter fuit, etiam si €coacti sumus dimidias potiones supra ossucula eius  effundere.' 'tamen' inquit Trimalchio 'quid habuistis €in cena?' 'dicam' inquit 'si potuero; nam tam bonae €memoriae sum, ut frequenter nomen meum oblivis-car. habuimus tamen in primo porcum botulo corona-€tum et circa sangunculum et gizeria optime facta et €certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem €ego malo quam candidum; et vires facit, et cum mea re causa facio, non ploro. sequens ferculum fuit sc[i]ri-€b[i]lita frigida et supra mel caldum infusum excellente @1 €Hispanum. itaque de sc[i]rib[i]lita quidem non mini-mum edi, de melle me usque tetigi. circa cicer et €lupinum, calvae arbitratu et mala singula. ego tamen €duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si €aliquid muneris meo vernulae non tulero, habebo convicium. bene me admonet domina mea. in pro-€spectu habuimus ursinae frust[r]um, de quo cum im-€prudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vo-muit; ego contra plus libram comedi, nam ipsum €aprum sapiebat. et si, inquam, ursus homuncionem €comest, quanto magis homuncio debet ursum comes-se? in summo habuimus caseum mollem ex sapa et €cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et €ova pilleata et rapam et senape et catillum concaca-€tum, pax Palamedes. etiam in alveo circumlata sunt €oxycomina, unde quidam etiam improbe ternos pug- nos sustulerunt. nam pernae missionem dedimus. sed €narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recum-bit?' 'quomodo nosti' inquit 'illam' Trimalchio 'nisi €argentum composuerit, nisi reliquias pueris diviserit, aquam in os suum non coniciet.' 'atqui' respondit €Habinnas 'nisi illa discumbit, ego me apoculo' et coe-€perat surgere, nisi signo dato Fortunata quater am-plius a tota familia esset vocata. venit ergo galbino €succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. tunc €sudario manus tergens, quod in collo habebat, appli- @1 €cat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat €uxor, osculataque plaudentem 'est te' inquit 'videre?' @@eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas €crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti €ostenderet. ultimo etiam periscelides resolvit et reticu-lum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. notavit €haec Trimalchio iussitque afferri omnia et 'videtis' €inquit 'mulieris compedes: sic nos barcalae despolia-€mur. sex pondo et selibram debet habere. et ipse €nihilo minus habeo decem pondo armillam ex millesi-mis Mercurii factam'. ultimo etiam, ne mentiri videre-€tur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus. nec melior Scintilla, quae de cervice sua cap-€sellam detraxit aureolam, quam Felicionem appella-€bat. inde duo crotalia protulit et Fortunatae in vicem €consideranda dedit et 'domini' inquit 'mei beneficio nemo habet meliora'. 'quid?' inquit Habinnas 'excata-€rissasti me, ut tibi emerem fabam vitream. plane si €filiam haberem, auriculas illi praeciderem. mulieres si €non essent, omnia pro luto haberemus; nunc hoc est €caldum meiere et frigidum potare.' @@interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaque €iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris fami-liae iactat, altera delicias et indiligentiam viri. dumque €sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit. 'au au' illa €proclamavit aberrante tunica super genua. composita @1 €ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem €sudario abscondit.  @@interposito deinde spatio cum secundas mensas Tri-€malchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes men-€sas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinc-€tam sparserunt et, quod numquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum. statim Trimalchio €'poteram quidem' inquit 'hoc fer[i]culo esse conten-€tus; secundas enim mensas habetis. [2sed]2 si quid belli €habes, affer'. @@interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, €luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subin-de: 'muta'. ecce alius ludus. servus qui ad pedes Ha-€binnae sedebat, iussus, credo, a domino suo procla-€mavit subito canora voce: €@@@@'interea medium Aeneas iam classe tenebat.' nullus sonus umquam acidior percussit aures meas; €nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut demi-€nutum clamorem miscebat Atellanicos versus, ut tunc primum me etiam Vergilius offenderit. lassus tamen €cum aliquando desisset, adiecit Habinnas: 'et num-€[2quam' in]2quit 'didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam. itaque parem non habet, sive mu-€liones volet sive circulatores imitari. desperatum valde €ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus, idem pis-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Ä˜ˆtor, omnis musae mancipium. duo tamen vitia habet, €quae si non haberet, esset omnium numerum: recuti- @1 €tus est et stertit. nam quod strabonus est, non curo: €sicut Venus spectat. ideo nihil tacet, vix oculo mortuo  umquam. illum emi trecentis denariis'. interpellavit €loquentem Scintilla et 'plane' inquit 'non omnia artifi-€cia servi nequam narras. agaga est; at curabo, stigmam habeat'. risit Trimalchio et 'adcognosco' inquit 'Cap-€padocem: nihil sibi defraudat, et mehercules laudo €illum; hoc enim nemo parentat. tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. crede mihi, et vos novimus. sic me €salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam €debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me €in vilicationem relegavit. sed tace, lingua, dabo pa-nem'. tamquam laudatus esset nequissimus servus, €lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora €tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. ultimo etiam in medium €processit et modo harundinibus quassis choraulas imi-€tatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata €egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potio-€nemque illi porrexit et 'tanto melior' inquit 'Massa, €dono tibi caligas'. @@nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis €esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut €echinos efficerent. et haec quidem tolerabilia erant, si €non fer[i]culum longe monstrosius effecisset ut vel fame perire mallemus. nam cum positus esset, ut nos €putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium @1 €genera avium, '[2amici,]2' inquit Trimalchio 'quicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum'. ego, €scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid es-€set, et respiciens Agamemnonem 'mirabor' inquam €'nisi omnia ista de [2cera]2 facta sunt aut certe de luto. €vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem  fieri'. necdum finieram sermonem, cum Trimalchio €ait: 'ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista co-cus meus de porco fecit. non potest esse pretiosior €homo. volueris, de vulva faciet piscem, de lardo pa-€lumbum, de perna turturem, de colepio gallinam. et €ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissi-mum; nam Daedalus vocatur. et quia bonam mentem €habet, attuli illi Roma munus cultros Norico ferro'. €quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. €etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam €probaremus. @@subito intraverunt duo servi, tamquam qui rixam ad €lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habe-bant. cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, €neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius am-phoram fuste percussit. consternati nos insolentia €ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavi-€musque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae col-lecta puer lance circumtulit. has lautitias aequavit in-€geniosus cocus; in craticula enim argentea cochleas €attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit. @@pudet referre quae secuntur: inaudito enim more €pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve @1 €pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. hinc ex eodem unguento €in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum. @@iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla €frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimal-€chio 'permitto' inquit 'Philargyre [et Cario], etsi pra-€sinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat'. quid multa? paene de lectis deiecti €sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat. certe ego notavi super me positum cocum, qui de €porco anserem fecerat, muria condimentisque feten-tem. nec contentus fuit recumbere, sed continuo €Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde domi-€num suum sponsione provocare 'si prasinus proximis €circensibus primam palmam'.  @@diffusus hac contentione Trimalchio 'amici,' inquit €'et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, €etiam si illos malus fatus oppresserit. tamen me salvo €cito aquam liberam gustabunt. ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam €fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. nam Fortu-€natam meam heredem facio, et commendo illam om-€nibus amicis meis. et haec ideo omnia publico, ut €familia mea iam nunc sic me amet tamquam mor-tuum'. gratias agere omnes indulgentiae coeperant do-€mini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti €iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemes- @1 cente familia recitavit. respiciens deinde Habinnam €'quid dicis' inquit 'amice carissime? aedificas monu-mentum meum, quemadmodum te iussi? valde te rogo €ut secundum pedes statuae meae catellam pingas et €coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut €mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; €praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. omne genus enim poma volo sint circa €cineres meos, et vinearum largiter. valde enim falsum €est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi €diutius nobis habitandum est. et ideo ante omnia adici volo: "hoc monumentum heredem non sequatur". ce-€terum erit mihi curae ut testamento caveam ne mor-€tuus iniuriam accipiam. praeponam enim unum ex €libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monu-mentum meum populus cacatum currat. te rogo ut €naves etiam [monumenti mei] facias plenis velis eun-€tes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum €anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo €effundentem; scis enim quod epulum dedi binos dena-rios. faciantur, si tibi videtur, et triclinia. facias et totum populum sibi suaviter facientem. ad dexteram €meam ponas statuam Fortunatae meae columbam te-€nentem: et catellam cingulo alligatam ducat: et cicaro-€nem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne ef-€fluant vinum. et unam licet fractam sculpas, et super €eam puerum plorantem. horologium in medio, ut €quisquis horas inspiciet, velit nolit, nomen meum le- @1 gat. inscriptio quoque vide diligenter si haec satis €idonea tibi videtur: "C. Pompeius Trimalchio Maece-€natianus hic requiescit. huic seviratus absenti decretus €est. cum posset in omnibus decuriis Romae esse, ta-€men noluit. pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit; ses-€tertium reliquit trecenties, nec umquam philosophum €audivit. vale: et tu".'  @@haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. flebat €et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, €tamquam in funus rogata, lamentatione triclinium im-plevit. immo iam coeperam etiam ego plorare, cum €Trimalchio 'ergo' inquit 'cum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? sic vos felices videam, con-€iciamus nos in balneum, meo periculo, non paenite-bit. sic calet tamquam furnus'. 'vero, vero' inquit €Habinnas 'de una die duas facere, nihil malo' nudis-€que consurrexit pedibus et Trimalchionem gaudentem €subsequi [2coepit]2. @@ego respiciens ad Ascylton 'quid cogitas?' inquam 'ego enim si videro balneum, statim expirabo'. 'assen-€temur' ait ille 'et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus'. cum haec placuissent, ducente per porticum €Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto €nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam €ceciderit. nec non ego quoque ebrius [2et]2 qui etiam €pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. servavit nos tamen €atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum. et Giton quidem iam @1 €dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quic-€quid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, at ille avocatus cibo furorem suppresserat. ceterum €cum algentes udique petissemus ab atriense ut nos €extra ianuam emitteret, 'erras' inquit 'si putas te exire €hac posse qua venisti. nemo umquam convivarum per €eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt'.  quid faciamus homines miserrimi et novi generis laby-€rintho inclusi, quibus lavari iam coeperat votum esse? ultro ergo rogavimus ut nos ad balneum duceret, €proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare €coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cis-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨É’„ternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus sta-€bat. ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem €licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam €sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei €sono diduxit usque ad cameram os ebrium et coepit €Menecratis cantica laverare, sicut illi dicebant qui lin-guam eius intellegebant. ceteri convivae circa labrum €manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore €exsonabant. alii autem [aut] restrictis manibus anulos €de pavimento conabantur tollere aut posito genu cer-€vices post terga flectere et pedum extremos pollices tangere. nos, dum illi sibi ludos faciunt, in solium, €quod Trimalchioni [2tem]2perabatur, descendimus. @1 €@@ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti €sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas ita ut €supra] . . . lucernas aeneolosque piscatores notavimus €et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. tum €Trimalchio 'amici,' inquit 'hodie servus meus barba-€toriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. itaque €tangomenas faciamus et usque in lucem cenemus'.  haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit. qua voce €confusus Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi. immo anulum traiecit €in dexteram manum et 'non sine causa' inquit 'hic €bucinus signum dedit; nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciet. longe a €nobis. itaque quisquis hunc indicem attulerit, corolla-rium accipiet'. dicto citius [de vicinia] gallus allatus est, quem Trimalchio iussit ut aeno coctus fieret. lace-€ratus igitur ab illo doctissimo coco, qui paulo ante de €porco aves piscesque fecerat, in caccabum est coniec-€tus. dumque Daedalus potionem ferventissimam hau-€rit, Fortunata mola buxea piper trivit. @@sumptis igitur matteis respiciens ad familiam Tri-€malchio 'quid vos' inquit 'adhuc non cenastis? abite, ut alii veniant ad officium'. subiit igitur alia classis, et €illi quidem exclamavere: 'vale Gai', hi autem: 'ave Gai'. hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam €cum puer non inspeciosus inter novos intrasset minis-€tros, invasit eum Trimalchio et osculari diutius coepit. @1 itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, €male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum de-€decusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. ultimo etiam adiecit: 'canis'. Trimalchio contra €offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immi-sit. illa tamquam oculum perdidisset exclamavit ma-nusque trementes ad faciem suam admovit. consterna-€ta est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit. €immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad €malam eius admovit, super quem incumbens Fortuna-ta gemere ac flere coepit. contra Trimalchio 'quid €enim?' inquit 'ambubaia non meminit? [se] de machi-€na illam sustuli, hominem inter homines feci. at inflat €se tamquam rana, et in sinum suum non spuit, codex, non mulier. sed hic qui in pergula natus est aedes non €somniatur. ita genium meum propitium habeam, cu-rabo domata sit Cassandra caligaria. et ego, homo €dipundiarius, sestertium centies accipere potui. scis tu €me non mentiri. Agatho unguentarius [here] proxime €seduxit me et "suadeo" inquit "non patiaris genus tuum interire". at ego dum bonatus ago et nolo videri levis, ipse mihi asciam in crus impegi. recte, curabo €me unguibus quaeras. et ut depraesentiarum intellegas €quid tibi feceris: Habinna, nolo statuam eius in monu-€mento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam. @1 €immo, ut sciat me posse malum dare, nolo me mor-€tuum basiet'.  @@post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam de-€sineret irasci et 'nemo' inquit 'nostrum non peccat. homines sumus, non dei'. idem et Scintilla flens dixit €ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut se frangeret. non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et €'rogo' inquit 'Habinna, sic peculium tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. puerum €basiavi frugalissimum, non propter formam, sed quia €frugi est: decem partes dicit, librum ab oculo legit, €thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo para-vit et duas trullas. non est dignus quem in oculis feram? sed Fortunata vetat. ita tibi videtur, fulcipedia? €suadeo bonum tuum concoquas, milva, et me non €facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris ce-rebrum meum. nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. sed vivorum meminerimus. vos €rogo, amici, ut vobis suaviter sit. nam ego quoque tam €fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. €corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia. "bene emo, bene vendo"; alius alia vobis dicet. €felicitate dissilio. tu autem, sterteia, etiamnum ploras? iam curabo fatum tuum plores. sed, ut coeperam dice-€re, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. tam €magnus ex Asia veni quam hic candelabrus est. ad @1 €summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut €celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. tamen ad delicias [femina] ipsimi [domini] €annos quattuordecim fui. nec turpe est quod dominus €iubet. ego tamen et ipsimae [dominae] satis faciebam. €scitis quid dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.  ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. quid mul-€ta? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimo-nium laticlavium. nemini tamen nihil satis est. concu-€pivi negotiari. ne multis vos morer, quinque naves €aedificavi, oneravi vinum_et tunc erat contra aurum _misi Romam. putares me hoc iussisse: omnes naves €naufragarunt, factum, non fabula. uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. putatis me defecisse? €non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tamquam €nihil facti. alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. sc[2it]2is, ma-€gna navis magnam fortitudinem habet. oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. hoc loco €Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum, €omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. hoc fuit peculii mei fermentum. cito fit €quod di volunt. uno cursu centies sestertium corro-€tundavi. statim redemi fundos omnes, qui patroni mei €fuerant. aedifico domum, venalicia coemo, iumenta; quicquid tangebam, crescebat tamquam favus. post-€quam coepi plus habere quam tota patria mea habet, @1 €manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi [2per]2 libertos faenerare. et sane nolentem me nego-€tium meum agere exhortavit mathematicus, qui vene-€rat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa no-mine, consiliator deorum. hic mihi dixit etiam ea quae €oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intesti-€nas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat quid €pridie cenaveram. putasses illum semper mecum habi- tasse. rogo, Habinna_puto, interfuisti_: "tu domi-€nam tuam de rebus illis fecisti. tu parum felix in €amicos es. nemo umquam tibi parem gratiam refert. tu latifundia possides. tu viperam sub ala nutricas" et, €quod vobis non dixerim, etiam nunc mi restare vitae €annos triginta et menses quattuor et dies duos. prae-€terea cito accipiam hereditatem. hoc mihi dicit fatus meus. quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. interim dum Mercurius vigilat, aedi-€ficavi hanc domum. ut scitis, %cusuc% erat; nunc €templum est. habet quattuor cenationes, cubicula vi-€ginti, porticus marmoratos duos, susum cellationem, €cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sesso-€rium, ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites [2C]2 capit. ad summam, Scaurus cum huc venit, nus-€quam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum €hospitium. et multa alia sunt, quae statim vobis osten-dam. credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, @1 €habeberis. sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. interim, Stiche, profer vitalia, in quibus volo me €efferri. profer et unguentum et ex illa amphora gus-€tum, ex qua iubeo lavari ossa mea.'  @@non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et €praetextam in triclinium attulit . . . þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Îƒiussitque nos temptare an bonis lanis essent confecta. tum subridens 'vide tu' inquit 'Stiche, ne ista mures €tangant aut tineae; alioquin te vivum comburam. ego €gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur'. statim ampullam nardi aperuit omnesque €nos unxit et 'spero' inquit 'futurum ut aeque me mor-tuum iuvet tamquam vivum'. nam vinum quidem in €vinarium iussit infundi et 'putate vos' ait 'ad parentalia €mea invitatos esse'. @@ibat res ad summam nauseam, cum Trimalchio €ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornici-€nes, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus €multis extendit se supra torum extremum et 'fingite me' inquit 'mortuum esse. dicite aliquid belli'. conso-€nuere cornic[2in]2es funebri strepitu. unus praecipue €servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus €erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam. itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati €ardere Trimalchionis domum effregerunt ianuam sub-€ito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coe-perunt. nos occasionem opportunissimam nacti Aga-€memnoni verba dedimus raptimque tam plane quam €ex incendio fugimus . . . @1  @@neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret €errantibus, nec silentium noctis iam mediae promitte-bat occurrentium lumen. accedebat huc ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura. itaque €cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque €eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. prudens €enim puer, cum luce etiam clara timeret errorem, €omnes pilas columnasque notaverat creta, quae linea-€menta evicerunt spississimam noctem et notabili can-dore ostenderunt errantibus viam. quamvis non minus €sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum perve-nimus. anus enim ipsa inter deversitores diutius ingur-€gitata ne ignem quidem admotum sensisset. et forsitan €pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset * %vehiculis dives%. non diu ergo tumul-€tuatus stabuli ianuam effregit et nos %per eandem . . . €terram% admisit * @@@@qualis nox fuit illa, di deaeque, €@@@@quam mollis torus. haesimus calentes €@@@@et transfudimus hinc et hinc labellis €@@@@errantes animas. valete, curae €@@@@mortales. ego sic perire coepi. @1 sine causa gratulor mihi. nam cum solutus mero remi-€sissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-€tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtu-€lit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, €sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indor-mivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. itaque €ego ut experrectus pertrectavi gaudio despoliatum to-€rum . . . €si qua est amantibus fides, ego dubitavi an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. tutius €dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex-€citavi, Ascylton autem truci intuens vultu 'quoniam' €inquam 'fidem scelere violasti et communem amici-€tiam, res tuas ocius tolle et alium locum quem polluas €quaere.' @@non repugnavit ille, sed postquam optima fide par-€titi manubias sumus, 'age' inquit 'nunc et puerum  dividamus'. iocari putabam discedentem. at ille gla-€dium parricidali manu strinxit et 'non frueris' inquit €'hac praeda, super quam solus incumbis. partem €meam necesse est vel hoc gladio contemptus absci-dam'. idem ego ex altera parte feci et intorto circa €bracchium pallio composui ad proeliandum gradum. inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer €tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppli-€citer ne Thebanum par humilis taberna spectaret neve €sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. 'quod si utique' proclamabat 'facinore opus est, €nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite €mucrones. ego mori debeo, qui amicitiae sacramen- @1 tum delevi'. inhibuimus ferrum post has preces, et €prior Ascyltos 'ego' inquit 'finem discordiae impo-€nam. puer ipse quem vult sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre [salva] libertas'. ego [2qui]2 vetustissi-€mam consuetudinem putabam in sanguinis pignus €transisse, nihil timui, immo condicionem praecipiti €festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne de-€liberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim €ab extrema parte verbi consurrexit [2et]2 fratrem Ascylton elegit. fulminatus hac pronuntiatione sic ut €eram [sine gladio] in lectulum decidi, et attulissem €mihi damnatus manus, si non inimici victoriae invidis-sem. egreditur superbus cum praemio Ascyltos et €paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunae-€que etiam similitudine parem in loco peregrino desti-€tuit abiectum. @@@@nomen amicitiae sic, quatenus expedit, haeret; €@@@@@@calculus in tabula mobile ducit opus. €@@@@cum fortuna manet, vultum servatis, amici; €@@@@@@cum cedidit, turpi vertitis ora fuga. €@@@@grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur, €@@@@@@filius hic, nomen divitis ille tenet. €@@@@mox ubi ridendas inclusit pagina partes, €@@@@@@vera redit facies, assimulata perit. @1  @@nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus ne Mene-€laus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in €deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque se-cretum et proximum litori maestus conduxi. ibi triduo €inclusus redeunte in animum solitudine atque con-€temptu verberabam aegrum planctibus pectus et inter €tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: 'ergo me non ruina terra potuit haurire? non iratum €etiam innocentibus mare? effugi iudicium, harenae €imposui, hospitem occidi, ut inter [2tot]2 audaciae no-€mina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis €iacerem desertus? et quis hanc mihi solitudinem impo-suit? adulescens omni libidine impurus et sua quoque €confessione dignus exilio, stupro liber, stupro inge-€nuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tam-quam puellam conduxit etiam qui virum putavit. quid €ille alter? qui [tamquam] die togae virilis stolam sump-€sit, qui ne vir esset a matre persuasus est, qui opus €muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit €et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae €nomen et, pro pudor, tamquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. iacent nunc amato-€res adligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidini- @1 €bus attriti derident solitudinem meam. sed non impu-€ne. nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio €sanguine parentabo iniuriae meae'.  @@haec locutus gladio latus cingor, et ne infirmitas €militiam perderet, largioribus cibis excito vires. mox €in publicum prosilio furentisque more omnes circum-eo porticus. sed dum attonito vultu efferatoque nihil €aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentius-€que manum ad capulum, quem devoveram, refero, €notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et 'quid tu' inquit 'commilito, ex qua legio-€ne es aut cuius centuria?' cum constantissime et centu-€rionem et legionem essem ementitus, 'age ergo' inquit €ille 'in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?' cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium €prodidissem, ponere iussit arma et malo cavere. de-€spoliatus ergo, immo praecisa ultione retro ad dever-€sorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi €grassatoris audaciae gratias agere * @@@@non bibit inter aquas poma aut pendentia carpit €@@@@@@Tantalus infelix, quem sua vota premunt. €@@@@divitis haec magni facies erit, omnia cernens €@@@@@@qui timet et sicco concoquit ore famem * @@non multum oportet consilio credere, quia suam €habet fortuna rationem * @1  @@in pinacothecam perveni vario genere tabularum €mirabilem. nam et Zeuxidos manus vidi nondum ve-€tustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum €ipsius naturae veritate certantia non sine quodam hor-rore tractavi. iam vero Apellis quem [Graeci] mono-€cnemon appellant, etiam adoravi. tanta enim subtilita-€te extremitates imaginum erant ad similitudinem prae-cisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. hinc €aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc candidus €Hylas repellebat improbam Naida. damnabat Apollo €noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. inter quos [etiam] pictorum amantium þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Ó”‚vultus tamquam in solitudine exclamavi: 'ergo amor €etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit €quod eligeret, et peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata imperasset €amori sui, si venturum ad interdictum Herculem cre-€didisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et €omnes fabulae quoque habuerunt sine aemulo com-plexus. at ego in societatem recepi hospitem Lycurgo €crudeliorem'. @@ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit €pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui vi- @1 €deretur nescio quid magnum promittere, sed cultu €non proinde speciosus, ut facile appareret eum [2ex]2 €hac nota litteratorum esse, quos odisse divites solent. is ergo ad latus constitit meum . . . €@@'ego' inquit 'poeta sum et ut spero non humillimi €spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad imperitos deferre gratia solet. "quare ergo" €inquis "tam male vestitus es?" propter hoc ipsum. €amor ingenii neminem umquam divitem fecit. @@@@qui pelago credit, magno se faenore tollit; €@@@@qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; €@@@@vilis adulator picto iacet ebrius ostro, €@@@@et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: €@@@@sola pruinosis horret facundia pannis €@@@@atque inopi lingua desertas invocat artes.  non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus €rectum iter vitae coepit insistere, primum propter mo-€rum differentiam odium habet; quis enim potest pro-bare diversa? deinde qui solas extruere divitias curant, €nihil volunt inter homines melius credi quam quod ipsi tenent. insectantur itaque, quacumque ratione €possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque €infra pecuniam positi' * @@'nescio quo modo bonae mentis soror est pau-€pertas' * @1 @@'vellem tam innocens esset frugalitatis meae hostis, €ut deliniri posset. nunc veteranus est latro et ipsis €lenonibus doctior' *  @@{Eumolpus} 'in Asiam cum a quaestore essem sti-€pendio eductus, hospitium Pergami accepi. ubi cum €libenter habitarem non solum propter cultum aedicu-€larum, sed etiam propter hospitis formosissimum fi-€lium, excogitavi rationem, qua non essem patri fami-liae suspectus [amator]. quotiescumque enim in con-€vivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehe-€menter excandui, tam severa tristitia violari aures me-€as obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tamquam unum ex philosophis intueretur. iam ego €coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego stu-€dia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis €praedator corporis admitteretur in domum * @@forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis €ludum %artaverat% pigritiamque recedendi imposuerat €hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. itaque timidissimo murmure votum €feci et "domina" inquam "Venus, si ego hunc puerum €basiavero ita ut ille non sentiat, cras illi par columba-rum donabo". audito voluptatis pretio puer stertere @1 €coepit. itaque aggressus simulantem aliquot basiolis €invasi. contentus hoc principio bene mane surrexi €electumque par columbarum attuli expectanti ac me  voto exsolvi. proxima nocte cum idem liceret, mutavi €optionem et "si hunc" inquam "tractavero improba €manu et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacis-simos duos donabo patienti". ad hoc votum ephebus €ultro se admovit et, puto, vereri coepit ne ego obdor-missem. indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra €summam voluptatem me ingurgitavi. deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. ut tertia €nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male €dormientis "dii" inquam "immortales, si ego huic €dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro €hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum €optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit". numquam altiore somno ephebus ob-€dormivit. itaque primum implevi lactentibus papillis €manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. mane sedere in cubiculo coepit atque expec-€tare consuetudinem meam. scis quanto facilius sit co-€lumbas gallosque gallinaceos emere quam asturco-€nem, et praeter hoc etiam timebam ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. ergo €aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque €aliud quam puerum basiavi. at ille circumspiciens ut €cervicem meam iunxit amplexu, "rogo" inquit "domi-€ne, ubi est asturco?" * @1  @@cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum €quem feceram, iterum ad licentiam redii. interpositis €enim paucis diebus cum similis nos casus in eandem €fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, roga-€re coepi ephebum ut reverteretur in gratiam mecum, €id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. at ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: "aut dormi, aut ego iam dicam patri". nihil €est tam arduum quod non improbitas extorqueat. €dum dicit: "patrem excitabo", irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. at ille non indelectatus €nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se €et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, "videris tamen" inquit "non ero tui similis. si quid vis, fac iterum". ego vero €deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. sed €non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturita-€tis et annis ad patiendum gestientibus. itaque excitavit me sopitum et "numquid vis?" inquit. et non plane €iam molestum erat munus. utcumque igitur inter an-€helitus sudoresque tritus, quod voluerat accepit, rur-susque in somnum decidi gaudio lassus. interposita €minus hora pungere me manu coepit et dicere: "quare non facimus?" tum ego totiens excitatus plane vehe- @1 €menter excandui et reddidi illi voces suas: "aut dormi, €aut ego iam patri dicam"' *  @@erectus his sermonibus consulere prudentiorem €coepi . . . aetates tabularum et quaedam argumenta €mihi obscura simulque causam desidiae praesentis ex-€cutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas €pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset. tum ille 'pecuniae' inquit 'cupiditas haec tropica insti-€tuit. priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus €placeret, vigebant artes ingenuae summumque certa-€men inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. itaque hercule herbarum omnium sucos €Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eu-€doxos [quidem] in cacumine excelsissimi montis con-€senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et €Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. verum ut ad plastas convertar, Lys-€ippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia €extinxit, et Myron, qui paene animas hominum fera-rumque aere comprehendit, non invenit heredem. at €nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes €audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. ubi est dialectica? ubi €astronomia? ubi sapientiae %consultissima% via? quis €umquam venit in templum et votum fecit, si ad elo- @1 €quentiam pervenisset? quis, si philosophiae fontem attigisset? ac ne bonam quidem mentem aut bonam €valetudinem petunt, sed statim antequam limen [Ca-€pitolii] tangant, alius donum promittit, si propin-€quum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. ipse €senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri €Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecu-€niam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat. noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis €hominibusque formosior videatur massa auri quam €quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fe- cerunt. sed video te totum in illa haerere tabula, quae €Troiae halosin ostendit. itaque conabor opus versibus €pandere: šöóÿ@@@@@@iam decuma maestos inter ancipites metus €@@@@Phrygas obsidebat messis et vatis fides €@@@@Calchantis atro dubia pendebat metu, €@@@@cum Delio profante [ferro] caesi vertices €@@@@Idae trahuntur scissaque in molem cadunt €@@@@robora, minacem quae figurabunt equum. €@@@@aperitur ingens antrum et obducti specus, þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Ùšöóÿˆˆ@@@@qui castra caperent. huc decenni proelio €@@@@irata virtus abditur, stipant graves €@@@@Danai recessus, in suo voto latent. €@@@@o patria, pulsas mille credidimus rates €@@@@solumque bello liberum: hoc titulus fero @1 €@@@@incisus, hoc ad fata compositus Sinon €@@@@firmabat et mens semper in damnum potens. €@@@@@@iam turba portis libera ac bello carens €@@@@in vota properat. fletibus manant genae €@@@@mentisque pavidae gaudium lacrimas habet. €@@@@quas metus abegit. namque Neptuno sacer €@@@@crinem solutus omne Laocoon replet €@@@@clamore vulgus. mox reducta cuspide €@@@@uterum notavit, fata sed tardant manus, €@@@@ictusque resilit et dolis addit fidem. €@@@@iterum tamen confirmat invalidam manum €@@@@altaque bipenni latera pertemptat. fremit €@@@@captiva pubes intus, et dum murmurat, €@@@@roborea moles spirat alieno metu. €@@@@ibat iuventus capta, dum Troiam capit, €@@@@bellumque totum fraude ducebat nova. €@@@@@@ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare €@@@@dorso replevit, tumida consurgunt freta €@@@@undaque resultat scissa tranquillo %minor%, €@@@@qualis silenti nocte remorum sonus €@@@@longe refertur, cum premunt classes mare €@@@@pulsumque marmor abiete imposita gemit. €@@@@respicimus: angues orbibus geminis ferunt €@@@@ad saxa fluctus, tumida quorum pectora €@@@@rates ut altae lateribus spumas agunt. €@@@@dat cauda sonitum, liberae ponto iubae €@@@@consentiunt luminibus, %fulmineum% iubar @1 €@@@@incendit aequor sibilisque undae fremunt. €@@@@stupuere mentes. infulis stabant sacri €@@@@Phrygioque cultu gemina nati pignora €@@@@Lauconte. quos repente tergoribus ligant €@@@@angues corusci. parvulas illi manus €@@@@ad ora referunt, neuter auxilio sibi, €@@@@uterque fratri: transtulit pietas vices €@@@@morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. €@@@@accumulat ecce liberum funus parens, €@@@@infirmus auxiliator. invadunt virum €@@@@iam morte pasti membraque ad terram trahunt. €@@@@iacet sacerdos inter aras victima €@@@@terramque plangit. sic profanatis sacris €@@@@peritura Troia perdidit primum deos. €@@@@@@iam plena Phoebe candidum extulerat iubar €@@@@minora ducens astra radianti face, €@@@@cum inter sepultos Priamidas nocte et mero €@@@@Danai relaxant claustra et effundunt viros. €@@@@temptant in armis se duces, veluti solet €@@@@nodo remissus Thessali quadrupes iugi €@@@@cervicem et altas quatere ad excursum iubas. €@@@@gladios retractant, commovent orbes manu €@@@@bellumque sumunt. hic graves alius mero €@@@@obtruncat et continuat in mortem ultimam €@@@@somnos, ab aris alius accendit faces €@@@@contraque Troas invocat Troiae sacra.' @1  @@* ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in €Eumolpum recitantem miserunt. at ille, qui plausum €ingenii sui noverat, operuit caput extraque templum profugit. timui ego ne me %poetam vocaret%. itaque €subsecutus fugientem ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, 'rogo' inquam €'quid tibi vis cum isto morbo? minus quam duabus €horis mecum moraris, et saepius poetice quam huma-ne locutus es. itaque non miror, si te populus lapidi-€bus persequitur. ego quoque sinum meum saxis one-€rabo, ut quotiescumque coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam'. movit ille vultum et 'o mi' inquit €'adulescens, non hodie primum auspicatus sum. immo €quotiens theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet. ceterum ne €[et] tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab €hoc cibo abstinebo'. 'immo' inquam ego 'si eiuras €hodiernam bilem, una cenabimus' * @@mando aedicularum custodi cenulae officium *  @@video Gitona cum linteis et strigilibus parieti appli-€citum tristem confusumque. scires non libenter servi-re. itaque ut experimentum oculorum caperem . . . €convertit ille solutum gaudio vultum et 'miserere' in-€quit 'frater. ubi arma non sunt, libere loquor. eripe @1 €me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam €iudicis tui puni. satis magnum erit misero solacium, tua voluntate cecidisse'. supprimere ego querellam iu-€beo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eu-€molpo_nam in balneo carmen recitabat_per tene-€brosum et sordidum egressum extraho Gitona raptim-que in hospitium meum pervolo. praeclusis deinde €foribus invado pectus amplexibus et perfusum os la-crimis vultu meo contero. diu vocem neuter invenit; €nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. 'o facinus' inquam 'indignum, quod amo €te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus €ingens fuerit, cicatrix non est. quid dicis, peregrini amoris concessio? dignus hac iniuria fui?' postquam se €amari sensit, supercilium altius sustulit . . . €@@'nec amoris arbitrium ad alium iudicem [2de]2tuli. €sed nihil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas'. haec cum inter gemitus lacri-€masque fudissem, detersit ille pallio vultum et 'quae-€so' inquit 'Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego €te reliqui an tu [2me]2 prodidisti? equidem fateor et €prae me fero: cum duos armatos viderem, ad fortio-rem confugi'. exosculatus pectus sapientia plenum €inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse @1 €me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiam, €toto pectore adstrinxi.  @@et iam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat. interrogo €ego: 'quot estis?' obiterque per rimam foris speculari €diligentissime coepi, num Ascyltos una venisset. deinde ut solum hospitem vidi, momento recepi. ille €ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu €ministrantem, movit caput et 'laudo' inquit 'Ganyme-dem. oportet hodie bene sit'. non delectavit me tam €curiosum principium timuique ne in contubernium recepissem Ascylti parem. instat Eumolpus, et cum €puer illi potionem dedisset, 'malo te' inquit 'quam €balneum totum' siccatoque avide poculo negat sibi umquam acidius fuisse. 'nam et dum lavor' ait 'paene €vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus €carmen recitare, et postquam de balneo [tamquam de €theatro] eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. ex altera parte iuvenis €nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamo-ris indignatione Gitona flagitabat. et me quidem pueri €tamquam insanum imitatione petulantissima derise-€runt, illum autem frequentia ingens circumvenit cum plausu et admiratione timidissima. habebat enim in-€guinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laci-€niam fascini crederes. o iuvenem laboriosum: puto illum pridie incipere, postero die finire. itaque statim @1 €invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus ut €aiebant infamis, sua veste errantem circumdedit ac €domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna solus uteretur. at ego ne mea quidem vestimenta ab officio-€so [2custode]2 recepissem, nisi notorem dedissem. tan-to magis expedit inguina quam ingenia fricare.' haec €Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vul-€tum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. utcumque tamen, tamquam non agnoscerem €fabulam, tacui et cenae ordinem explicui *  @@'vile est quod licet, et animus errore laetus iniurias €diligit. @@@@ales Phasiacis petita Colchis €@@@@atque Afrae volucres placent palato, €@@@@quod non sunt faciles: at albus anser €@@@@et pictis anas involuta pennis €@@@@plebeium sapit. ultimis ab oris €@@@@attractus scarus atque arata Syrtis €@@@@si quid naufragio dedit, probatur: €@@@@mullus iam gravis est. amica vincit €@@@@uxorem. rosa cinnamum veretur. €@@@@quicquid quaeritur, optimum videtur.' @@'hoc est' inquam 'quod promiseras, ne quem hodie €versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te €numquam lapidavimus. nam si aliquis ex is, qui in @1 €eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, to-€tam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa €obruet. miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.' sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissi-€mus puer, et negavit recte facere, quod seniori convi-€ciarer simulque oblitus officii mensam, quam humani-€tate posuissem, contumelia tollerem, multaque alia €moderationis verecundiaeque verba, quae formam €eius egregie decebant * þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨Þ@@{Eumolpus} {41ad Gitonem}41 'o felicem' inquit 'matrem €tuam, quae te talem peperit: macte virtute esto. €raram fecit mixturam cum sapientia forma. itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. ego €laudes tuas carminibus implebo. ego paedagogus et €custos etiam quo non iusseris sequar. nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.' profuit etiam Eumol-€po miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem €animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eu-molpi sanguinem exercuissem. nec fefellit hoc Gitona. €itaque extra cellam processit tamquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit. paululum €ergo intepescente saevitia 'Eumolpe' inquam 'iam ma-€lo vel carminibus loquaris quam eiusmodi tibi vota €proponas. et ego iracundus sum et tu libidinosus: vide quam non conveniat his moribus. puta igitur me fu-€riosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi'. @1 confusus hac denuntiatione Eumolpus non quaesiit €iracundiae causam, sed continuo limen egressus addu-€xit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem €inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona inves-€tigandum cucurrit. @@inclusus ego suspendio vitam finire constitui. et iam €semicinctio [2lecti]2 stantis ad parietem spondam vin-€xeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis fo-€ribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in €rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum [2et]2 'erras' inquit €'Encolpi, si putas contingere posse ut ante moriaris. prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. ego €si te non invenissem, periturus [2per]2 praecipitia fui. €et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta invicem quod me spectare voluisti'. haec locutus mer-€cennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. excla-€mo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferra-mento ad mortem viam quaero. sed neque Giton ulla €erat suspicione vulneris laesus neque ego ullum sentie-€bam dolorem. rudis enim novacula et in hoc retusa, ut €pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxe-rat thecam. ideoque nec mercennarius ad raptum fer-€ramentum expaverat nec Eumolpus interpellaverat €mimicam mortem. @1  @@dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor €cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedis-simam iacentium volutationem 'rogo' inquit 'ebrii €estis an fugitivi an utrumque? quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? vos €mehercules ne mercedem cellae daretis fugere nocte in €publicum voluistis. sed non impune. iam enim faxo €sciatis non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.' exclamat Eumolpus 'etiam minaris?' simulque os ho-minis palma excussissima pulsat. ille %tot hospitum €potionibus liber% urceolum fictilem in Eumolpi caput €iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit lig-€neum candelabrum sequiturque abeuntem et creberri-mis ictibus supercilium suum vindicat. fit concursus €familiae hospitumque ebriorum frequentia. ego autem €nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, red-€ditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor €et nocte. @@interim coctores insulariique mulcant exclusum et €alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius €intentat, alius furca de carnario rapta statum proelian-€tis componit. anus praecipue lippa, sordidissimo prae-€cincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem €ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eu-molpon. sed ille candelabro se ab omni periculo vindi- @1  cabat. videbamus nos omnia per foramen valvae, quod €paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae €suae reserandum esse ostium succurrendumque peri-clitanti censebat. ego durante adhuc iracundia non €continui manum, sed caput miserantis stricto acuto-que articulo percussi. et ille quidem flens consedit in €lecto. ego autem alternos opponebam foramini oculos €iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam €advocationemque commendabam, cum procurator in-€sulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in €mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger. is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugiti-vosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon 'o poe-€tarum' inquit 'disertissime, tu eras? et non discedunt €ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?' * @@{Bargates procurator} {41ad Eumolpum}41 'contubernalis €mea mihi fastum facit. ita, si me amas, maledic illam €versibus, ut habeat pudorem' *  @@dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, €intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane €[2non]2 modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit: 'puer in €balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, cris-€pus, mollis, formosus, nomine Giton. si quis eum €reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos @1 mille.' nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus €discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat. imperavi Gitoni ut raptim graba-€tum subiret annecteretque pedes et manus institis, €quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Ulixes €%pro% arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scru-tantium eluderet manus. non est moratus Giton impe-€rium momentoque temporis inseruit vinculo manus et Ulixem astu simillimo vicit. ego ne suspicioni relin-€querem locum, lectulum vestimentis implevi uniusque €hominis vestigium ad corporis mei mensuram figu-€ravi. @@interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore €cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem €concepit quo diligentius oppessulatas invenit fores. publicus vero servus insertans commissuris securem claustrorum [in]firmitatem laxavit. ego ad genua €Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque €societatem miseriarum petii ut saltem ostenderet fra-€trem. immo ut fidem haberent fictae preces, 'scio te' €inquam 'Ascylte, ad occidendum me venisse. quo €enim secures attulisti? itaque satia iracundiam tuam: €praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.' amolitur Ascyltos invi-€diam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit €quaerere, nec mortem hominis concupisse [nec] sup-€plicis, utique eius quem [2etiam]2 post fatalem rixam @1  habuisset carissimum. at non servus publicus tam lan-€guide agit, sed raptam cauponi harundinem subter €lectum mittit omniaque etiam foramina parietum €scrutatur. subducebat Giton ab ictu corpus et retento €timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat . . . @@Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae ne-€minem poterat excludere, irrumpit perturbatus et €'mille' inquit 'nummos inveni; iam enim persequar €abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo'. genua ego perse-€verantis amplector, ne morientes vellet occidere, et €'merito' inquam 'excandesceres, si posses perditum €ostendere. nunc inter turbam puer fugit, nec quo abie-€rit suspicari possum. per fidem, Eumolpe, reduc pue-rum et vel Ascylto redde'. dum haec ego iam credenti €persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter conti-nuo ita sternutavit ut grabatum concuteret. ad quem €motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet. re-€mota etiam culcita videt Ulixem, cui vel esuriens Cy-clops potuisset parcere. mox conversus ad me 'quid €est' inquit 'latro? ne deprehensus quidem ausus es €mihi verum dicere. immo ni deus quidam humanarum €rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, €elusus circa popinas errarem' * @1 @@Giton longe blandior quam ego, primum araneis €oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum €erat, coartavit. mox palliolo suo laceratam mutavit €vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tamquam fomentis aggressus est et 'in tua' inquit 'pater carissi-€me, in tua sumus custodia. si Gitona tuum amas, incipe velle servare. utinam me solum inimicus ignis €hauriret vel hibernum invaderet mare. ego enim om-€nium scelerum materia, ego causa sum. si perirem, €conveniret inimicis' * þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨ã@@{Eumolpus} 'ego sic semper et ubique vixi, ut €ultimam quamque lucem tamquam non redituram €consumerem' * @@profusis ego lacrimis rogo quaesoque ut mecum €quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium €esse potestate furiosam aemulationem. daturum ta-€men operam ne aut dicam aut faciam amplius quo €possit offendi. tantum omnem scabitudinem animo €tamquam bonarum artium magister delevet sine cica-trice. 'incultis asperisque regionibus diutius nives €haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum €loqueris levis pruina dilabitur. similiter in pectoribus €ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.' 'ut scias' inquit Eumolpus 'verum esse €quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. itaque, quod €bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite'. adhuc loquebatur, cum cre- @1 €puit ostium impulsum, stetitque in limine barbis hor-€rentibus nauta et 'moraris' inquit 'Eumolpe, tamquam %propudium% ignores'. haud mora, omnes consurgi-€mus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam €olim dormientem exire cum sarcinis iubet; ego cum €Gitone quicquid erat in iter compono et adoratis side-€ribus intro navigium *  @@'molestum est quod puer hospiti placet. quid €autem? non commune est quod natura optimum fecit? €sol omnibus lucet. luna innumerabilibus comitata si-€deribus etiam feras ducit ad pabulum. quid aquis dici €formosius potest? in publico tamen manant. solus €ergo amor furtum potius quam praemium erit? immo €vero nolo habere bona nisi quibus populus inviderit. €unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit aliquid sumere, opus anhelitu prodet.' haec ut infra €fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coe-€pi somnum obruto tunicula capite mentiri. @@sed repente quasi destruente fortuna constantiam €meam eiusmodi vox super constratum puppis conge-muit: 'ergo me derisit?' et haec quidem virilis et paene €auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. €ceterum eadem indignatione mulier lacerata ulterius €excanduit et 'si quis deus manibus meis' inquit 'Gito-na imponeret, quam bene exulem exciperem'. uterque €nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sangui-€nem. ego praecipue quasi somnio quodam turbulento @1 €circumactus diu vocem collegi tremebundisque mani-€bus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et €'per fidem' inquam 'pater, cuius haec navis est, aut quos vehat dicere potes?' inquietatus ille moleste tulit €et 'hoc erat' inquit 'quod placuerat tibi, ut subter €constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? quid porro ad rem perti-€net, si dixero Licham Tarentinum esse dominum hu-€iusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum fe- rat?' intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque €detecto 'aliquando' inquam 'totum me, Fortuna, vi-€cisti'. nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. deinde ut effusus sudor utriusque €spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et €'miserere' inquam 'morientium, id est pro consortio €studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi per te [2non]2 licet, potest esse pro munere'. inundatus €hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque €scire quid acciderit nec ullum dolum malum consilio €adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in €navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fue-rit usurus. 'quae autem hic insidiae sunt' inquit 'aut €quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas Tarentinus, €homo verecundissimus et non tantum huius navigii €dominus quod regit, sed fundorum etiam aliquot et €familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit. hic est Cyclops ille et archipirata, cui vectu-€ram debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium €feminarum formosissima, quae voluptatis causa huc @1 atque illuc vectatur.' 'hi sunt' inquit Giton 'quos fugi-€mus' simulque raptim causas odiorum et instans peri-culum trepidanti Eumolpo exponit. confusus ille et €consilii egens iubet quemque suam sententiam prome-€re et 'fingite' inquit 'nos antrum Cyclopis intrasse. €quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium %ponimus% et omni nos periculo liberamus.' 'immo' €inquit Giton 'persuade gubernatori ut in aliquem por-€tum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affir-€ma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. €poteris hanc simulationem et vultus confusione et la-€crimis obumbrare, ut misericordia permotus guberna-tor indulgeat tibi.' negavit hoc Eumolpus fieri posse, €'quia magna' inquit 'navigia portubus se curvatis insi-€nuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. accedit his quod forsitan Lichas officii causa visere €languentem desiderabit. vides quam valde nobis expe-diat ultro dominum ad fugientes accersere. sed finge €navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non €utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo €possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? €opertis capitibus an nudis? opertis, et quis non dare €manum languentibus volet? nudis, et quid erit aliud  quam se ipsos proscribere?' 'quin potius' inquam ego €'ad temeritatem confugimus et per funem lapsi de-€scendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus? nec ego in hoc periculum Eu-€molpon arcesso. quid enim attinet innocentem alieno €periculo imponere? contentus sum, si nos descenden- @1 tes adiuverit casus.' 'non imprudens' inquit 'consi-€lium' Eumolpos 'si aditum haberet. quis enim non €euntes notabit? utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. et utcumque imponi €vel [2nil]2 dormienti posset, si per aliam partem navis €fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa guberna-€cula delabendum est, a quorum regione funis descen-dit [qui scaphae custodiam tenet]. praeterea illud mi-€ror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam sta-€tionis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, €nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus. quod an fieri possit interrogate €audaciam vestram. nam quod ad meum quidem comi-€tatum attinet, nullum recuso periculum quod salutis spem ostendit. nam sine causa [quidem] spiritum tam-€quam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo velle. videte numquid hoc placeat: ego vos in duas iam €pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro €sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, qui-bus et spiritum recipere possitis et cibum. conclamabo €deinde nocte servos poenam graviorem timentes prae-€cipitasse se in mare. deinde cum ventum fuerit in €portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam.' 'ita vero' inquam ego 'tamquam solidos alligaturus, €quibus non soleat venter iniuriam facere? an tamquam €eos qui sternutare non soleamus nec stertere? an quia hoc genus furti semel [mea] feliciter cessit? sed finge €una die vinctos posse durare: quid ergo si diutius aut €tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? quid @1 facturi sumus? vestes quoque diutius vinctas ruga €consumit, et chartae alligatae mutant figuram. iuve-€nes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur €pannos et vincla?' * 'adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. inspicite €quod ego inveni. Eumolpus tamquam litterarum stu-€diosus utique atramentum habet. hoc ergo remedio €mutemus colores a capillis usque ad ungues. ita tam-€quam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tor-€mentorum iniuria hilares et permutato colore impone-mus inimicis.' 'quidni?' inquit Giton 'etiam circumci-€de nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut €imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives €putet: tamquam hic solus color figuram possit perver-€tere et non multa una oporteat consentiant, ut omni ratione mendacium constet. puta infectam medicami-€ne faciem diutius durare posse; finge nec aquae asper-€ginem imposituram aliquam corpori maculam nec ves-€tem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam €non accersito ferrumine infigitur: age, numquid et €labra possumus tumore taeterrimo implere? numquid €et crines calamistro convertere? numquid et frontes €cicatricibus scindere? numquid et crura in orbem pan-€dere? numquid et talos ad terram deducere? numquid €[2et]2 barbam peregrina ratione figurare? color arte þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨æ˜compositus inquinat corpus, non mutat. audite quid €timenti succurrerit: praeligemus vestibus capita et nos  in profundum mergamus.' 'nec istud dii hominesque @1 €patiantur' Eumolpus exclamat 'ut vos tam turpi exitu €vitam finiatis. immo potius facite quod iubeo. mer-€cennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor €est: hic continuo radat utriusque non solum capita sed etiam supercilia. sequar ego frontes notans inscriptio-€ne sollerti, ut videamini stigmate esse puniti. ita eae-€dem litterae et suspicionem declinabunt quaerentium €et vultus umbra supplicii tegent.' @@non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim €processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. implevit Eumolpus frontes utri-€usque ingentibus litteris et notum fugitivorum epi-gramma per totam faciem liberali manu duxit. unus €forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonera-€bat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam €tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, exe-€cratusque omen, quod imitaretur naufragorum ulti-mum votum, in cubile reiectus est. nos dissimulata €nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, €silentioque compositi reliquas noctis horas male sopo-€rati consumpsimus *  @@{Lichas} 'videbatur mihi secundum quietem Priapus €dicere: "Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse perductum".' exhorruit Tryphaena et 'pu-€tes' inquit 'una nos dormiisse; nam et mihi simula-€crum Neptuni, quod Bais [2in]2 tetrastylo notaveram, @1 €videbatur dicere: "in nave Lichae Gitona invenies".' 'hinc scies' inquit Eumolpus 'Epicurum hominem esse €divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione €condemnat' . . . @@ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit, €'quis' inquit 'prohibet navigium scrutari, ne videamur €divinae mentis opera damnare?' . . . @@is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, He-€sus nomine, subito proclamat: 'ergo illi [qui] sunt, qui €nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius €exemplo? audio enim non licere cuiquam mortalium €in nave neque ungues neque capillos deponere nisi  cum pelago ventus irascitur'. excanduit Lichas hoc €sermone turbatus et 'itane' inquit 'capillos aliquis in €nave praecidit, et hoc nocte intempesta? attrahite €ocius nocentes in medium, ut sciam quorum capitibus debeat navigium lustrari'. 'ego' inquit Eumolpus 'hoc €iussi. nec in eodem futurus navigio auspicium mihi €feci, sed quia [nocentes] horridos longosque habebant €capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi €squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque €litterarum non obumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent. inter cetera apud €communem amicam consumpserunt pecuniam meam, €a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque €perfusos. ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias €olent' . . . @@itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadrage-€nas utrique plagas imponi. nulla ergo fit mora: aggre- @1 €diuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. et ego quidem tres €plagas Spartana nobilitate concoxi. ceterum Giton se-€mel ictus tam valde exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. non solum ergo [2ea]2 turbata €est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem decurrunt. iam Giton mirabili forma €exarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce sae-€vientes rogare, cum ancillae pariter proclamant: 'Gi-€ton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre'. deflectit aures Tryphaena iam €sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tamquam et ipse vo-€cem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam €consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus €deflexis movit officiosam manum et 'salve' inquit 'En-colpi'. miretur nunc aliquis Ulixis nutricem post vice-€simum annum cicatricem invenisse originis indicem, €cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis €indiciorumque lineamentis ad unicum fugitivi argu-mentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimas €effudit decepta supplicio_vera enim stigmata crede-€bat captivorum frontibus impressa_sciscitarique sub-€missius coepit, quod ergastulum intercepisset erran-€tes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium €durassent. meruisse quidem contumeliam aliquam fu-€gitivos, quibus in odium bona sua venissent . . . @1  concitatus iracundia prosiliit Lichas et 'o te' inquit €'feminam simplicem, tamquam vulnera ferro praepa-€rata litteras biberint. utinam quidem hac se inscriptio-€ne frontis maculassent: haberemus nos extremum so-€lacium. nunc mimicis artibus petiti sumus et adum-€brata inscriptione derisi'. @@volebat Tryphaena misereri, quia non totam volup-€tatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris cor-€ruptae iniuriarumque, quas in Herculis porticu acce-perat, turbato vehementius vultu proclamat: 'deos im-€mortales rerum humanarum agere curam, puto, intel-€lexisti, o Tryphaena. nam imprudentes noxios in nos-€trum induxere navigium, et quid fecissent admonue-€runt pari somniorum consensu. ita vide ut possit illis €ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. quod ad €me attinet, non sum crudelis, sed vereor ne quod remisero patiar'. tam superstitiosa oratione Tryphae-€na mutata negat se interpellare supplicium, immo ac-€cedere etiam iustissimae ultioni. nec se minus grandi €vexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas €in contione proscripta sit *  @@{Eumolpus} 'me, ut puto, hominem non ignotum, €elegerunt ad hoc officium [legatum] petieruntque ut se reconciliarem aliquando amicissimis. nisi forte putatis €iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis vector €nihil prius quaerat quam cuius se diligentiae credat. flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini @1 liberos homines ire sine iniuria quo destinant. saevi €quoque implacabilesque domini crudelitatem suam €impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. quid ultra petitis aut €quid vultis? in conspectu vestro supplices iacent iuve-€nes, ingenui honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti. si mehercules €intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione €laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena quam €videtis. servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.' in-€terpellavit deprecationem [supplicis] Lichas et 'noli' €inquit 'causam confundere, sed impone singulis mo-dum. ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nu-€davere crinibus capita? vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. deinde, si gratiam €te legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos €tuebaris absconderes? ex quo apparet casu incidisse €noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes. nam quod invi-€diam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vi-€de ne deteriorem facias confidentia causam. quid de-bent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt? at €enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt sup-€plicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.' resolvit Eumol-€pos tam iniquam declamationem et 'intellego' inquit @1 €'nihil magis obesse iuvenibus miseris quam quod noc-€te deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse in navem videntur, non venisse. quod velim tam candide €ad aures vestras perveniat quam simpliciter gestum €est. voluerunt enim antequam conscenderent exonera-€re capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis propositum. nec tamen pu-€taverunt ad rem pertinere, ubi inciperent quod placue-€rat ut fieret, quia nec omen nec legem navigantium noverant.' 'quid' inquit Lichas 'attinuit supplices ra-€dere? nisi forte miserabiliores calvi solent esse. quam-€quam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? €quid dicis tu, latro? quae [sola] salamandra supercilia €tua exussit? cui deo crinem vovisti? pharmace, re-€sponde.'  @@obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid €in re manifestissima dicerem inveniebam. turbatus et €deformis . . . praeter spoliati capitis dedecus superci-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨ì„liorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere. ut vero spongia uda facies €plorantis detersa est et liquefactum per totum os atra-€mentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube con-fudit, in odium se ira convertit. . . . negat Eumolpus €passurum se, ut quisquam ingenuos contra fas legem- @1 €que contaminet, interpellatque saevientium minas non solum voce sed etiam manibus. aderat interpellanti €mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia. nec €quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos €Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara libe-€raque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam €mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo. nec €minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque navigii turbam diducit in partes. hinc mercennarius €[tonsor] ferramenta sua nobis et ipse armatus distri-€buit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, €ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno €tantum gubernatore relicturum se navis ministerium €denuntiante, si non desinat rabies libidine perditorum collecta. nihilo minus tamen perseverat dimicantium €furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. €multi ergo utrimque sine morte labuntur, plures €cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. tunc fortissimus €Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, mi-€natus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuit-€que Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. saepius ego cultrum tonsorium super iugu-€lum meum posui, non magis me occisurus, quam €Giton quod minabatur facturus. audacius tamen ille €tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere no- @1 vaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat. stante €ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralati-€cium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduce-atoris more Tryphaena indutias faceret. data ergo ac-€ceptaque ex more patrio fide protendit ramum oleae a €tutela navigii raptum, atque in colloquium venire ausa @@@@'quis furor' exclamat 'pacem convertit in arma? €@@@@quid nostrae meruere manus? non Troius heros €@@@@hac in classe vehit decepti pignus Atridae, €@@@@nec Medea furens fraterno sanguine pugnat. €@@@@sed contemptus amor vires habet. ei mihi, fata €@@@@hos inter fluctus quis raptis evocat armis? €@@@@cui non est mors una satis? ne vincite pontum €@@@@gurgitibusque feris alios immittite fluctus.'  @@haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit pau-€lisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere €bellum. utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos €et castigato ante vehementissime Licha tabulas foede-ris signat, quis haec formula erat: 'ex tui animi senten- @1 €tia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a €Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum €est obicies vindicabisve aut ullo alio genere persequen-€dum curabis; ut tu nihil imperabis puero repugnanti, €non amplexum, non osculum, non coitum venere €constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios centum. item, Licha, ex tui animi sententia, €ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris €nec vultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut [si €quaesieris] pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios ducenos.' in haec verba foederibus composi-€tis arma deponimus, et ne residua in animis etiam €post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet. exhortantibus universis odia detumes-€cunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilari-tate concordiam. exsonat ergo cantibus totum navi-€gium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cur-€sum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius €hamis blandientibus convellebat praedam repugnan-tem. ecce etiam per antemnam pelagiae consederant €volucres, quas textis harundinibus peritus artifex teti-€git; illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad €manus. tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per €maria inanis spuma torquebat. @@iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam €Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, €cum Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in €calvos stigmososque iaculari, donec consumpta frigi- @1 €dissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque €capillorum elegidarion dicere: @@@@'quod solum formae decus est, cecidere capilli, €@@@@@@vernantesque comas tristis abegit hiemps. €@@@@nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, €@@@@@@areaque attritis ridet adusta pilis. €@@@@o fallax natura deum: quae prima dedisti €@@@@@@aetati nostrae gaudia, prima rapis' * @@@@'infelix, modo crinibus nitebas €@@@@Phoebo pulchrior et sorore Phoebi. €@@@@at nunc levior aere vel rotundo €@@@@horti tubere, quod creavit unda, €@@@@ridentes fugis et times puellas. €@@@@ut mortem citius venire credas, €@@@@scito iam capitis perisse partem.'  @@plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteri-€tis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis €inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput. immo supercilia etiam profert de pyxide scite-€que iacturae lineamenta secuta totam illi formam suam reddidit. agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimis-€que turbata tunc primum bona fide puero basium dedit. ego etiam si repositum in pristinum decorem €puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius €vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate €esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas qui-dem crederet. sed huic tristitiae eadem illa succurrit @1 €ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit €capillamento; immo commendatior vultus enituit, €quia flavum corymbion erat * @@ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et €praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis €hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obli-€viscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, €quae non peregrina libidine usque ad furorem averte-retur. nec se tragoedias veteres curare aut nomina €saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam €expositurum se esse, si vellemus audire. conversis igi-€tur omnium in se vultibus auribusque sic orsus est:  @@'matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudici-€tiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad specta-culum sui evocaret. haec ergo cum virum extulisset, €non contenta vulgari more funus passis prosequi crini-€bus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae €plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunc-€tum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. sic €afflictantem se ac mortem inedia persequentem non €parentes potuerunt abducere, non propinqui; magis-€tratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singula-€ris exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine @1 alimento trahebat. assidebat aegrae fidissima ancilla, €simulque et lacrimas commodabat lugenti et quotiens-€cumque defecerat positum in monumento lumen re-novabat. una igitur in tota civitate fabula erat, solum €illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum €omnis ordinis homines confitebantur, cum interim €imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi se-€cundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. proxima ergo nocte cum miles, qui cruces €asservabat ne quis ad sepulturam corpus detraheret, €notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius ful-€gens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis huma-nae concupiit scire quis aut quid faceret. descendit €igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere €primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. deinde ut et corpus iacentis conspe-€xit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sec-€tam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti €non posse feminam pati, attulit in monumentum ce-€nulam suam coepitque hortari lugentem ne persevera-€ret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu €pectus diduceret: omnium eundem esse exitum [sed] €et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae men-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨ï˜‰tes ad sanitatem revocantur. at illa ignota consolatione €percussa laceravit vehementius pectus ruptosque cri-nes super corpus iacentis imposuit. non recessit tamen @1 €miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulier-€culae cibum, donec ancilla vini [certum ab eo] odore €corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invi-€tantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et "quid prod-€erit" inquit "hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te €vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemna-€tum spiritum effuderis? @@@@id cinerem aut manes credis sentire sepultos? €vis tu reviviscere? vis discusso muliebri errore, quam €diu licuerit, lucis commodis frui? ipsum te iacentis corpus admonere debet ut vivas." nemo invitus audit, €cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. itaque mu-€lier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi €pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo  quam ancilla quae prior victa est. ceterum scitis quid €plerumque soleat temptare humanam satietatem. qui-€bus blanditiis impetraverat miles ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. nec €deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, con-€ciliante gratiam ancilla ac subinde dicente: €@@@@"placitone etiam pugnabis amori? €@@@@[nec venit in mentem, quorum consederis arvis?]" €quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis @1 €mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. iacuerunt ergo una non tantum illa nocte qua nuptias €fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis €videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis igno-€tisque ad monumentum venisset, putaret expirasse su-per corpus viri pudicissimam uxorem. ceterum delec-€tatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni €per facultates poterat coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. itaque unius cruciarii paren-€tes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio. at miles €circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam €sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri €quid accidisset exponit: nec se expectaturum iudicis €sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae. €commodaret modo illa perituro locum et fatale condi-torium [2commune]2 familiari ac viro faceret. mulier €non minus misericors quam pudica "nec istud" inquit €"dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissi-€morum hominum duo funera spectem. malo mor-tuum impendere quam vivum occidere." secundum €hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli €atque illi quae vacabat cruci affigi. usus est miles inge-€nio prudentissimae feminae, posteroque die populus €miratus est qua ratione mortuus isset in crucem.'  @@risu excepere fabulam nautae, [et] erubescente non €mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervi-cem Gitonis amabiliter ponente. at non Lichas risit, @1 €sed iratum commovens caput 'si iustus' inquit 'impe-€rator fuisset, debuit patris familiae corpus in monu-€mentum referre, mulierem affigere cruci'. @@non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. sed nec foederis verba €permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupave-rat mentes, dabat iracundiae locum. ceterum Try-€phaena in gremio Gitonis posita modo implebat oscu-€lis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum. ego maestus et impatiens foederis novi non €cibum, non potionem capiebam, sed obliquis truci-busque oculis utrumque spectabam. omnia me oscula €vulnerabant, omnes blanditiae, quascumque mulier €libidinosa fingebat. nec tamen adhuc sciebam utrum €magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an €amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicis-sima oculis meis et captivitate praeterita tristiora. ac-€cedebat huc quod neque Tryphaena me alloquebatur €tamquam familiarem et aliquando gratum sibi amato-€rem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum €iudicabat aut, quod minimum est, sermone communi €vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. inundavere pectus la-€crimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus ani-€mam paene submovit * @@in partem voluptatis temptabat admitti, nec domini €supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium * @1 @@{Ancilla Tryphaenae} {41ad Encolpium}41 'si quid ingenui €sanguinis habes, non pluris illum facies quam scor-€tum. si vir fueris, non ibis ad spintriam' * @@me nihil magis pudebat quam ne Eumolpus sensis-€set, quicquid illud fuerat, et homo dicacissimus carmi-€nibus vindicaret * @@iurat Eumolpus verbis conceptissimis *  @@dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare nubes-€que undique adductae obruere tenebris diem. discur-€runt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt. sed nec certus fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum gubernator sciebat. %Sici-€liam modo ventus dabat%, saepissime [in oram] Italici €litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obno-€xiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius €erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresse-€rant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. itaque hercules postquam * manifesta convaluit, Li-chas trepidans ad me supinas porrigit manus et 'tu' €inquit 'Encolpi, succurre periclitantibus, id est vestem €illam divinam sistrumque redde navigio. per fidem, €miserere, quemadmodum quidem soles'. @@et illum quidem vociferantem in mare ventus excus-€sit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam [2exani-€matam]2 fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impo- @1 €sitam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissi-€mae morti . . . applicitus cum clamore flevi et 'hoc' inquam 'a diis €meruimus, ut nos sola morte coniungerent. sed non crudelis fortuna concedit. ecce iam ratem fluctus ever-€tet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare. €igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum €licet, ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape'. haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit, meaque tuni-€ca contectus exeruit ad osculum caput. et ne sic cohae-€rentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et 'si nihil aliud, certe diu-€tius' inquit 'iuncta nos mors feret, vel si voluerit [2ma-€re]2 misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens €aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ulti-€mum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet'. patior ego vinculum extremum, et veluti €lecto funebri aptatus expecto mortem iam non moles-tam. peragit interim tempestas mandata fatorum om-€nesque reliquias navis expugnat. non arbor erat relic-€ta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi €rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus * @@procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad €praedam rapiendam. deinde ut aliquos viderunt qui €suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in €auxilium * @1  @@audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. persecuti igitur €sonum invenimus Eumolpum sedentem membranae-que ingenti versus ingerentem. mirati ergo quod illi €vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem. at ille €interpellatus excanduit et 'sinite me' inquit 'senten-tiam explere; laborat carmen in fine'. inicio ego phre-€netico manum iubeoque Gitona accedere et in terram €trahere poetam mugientem * @@hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam sub-€imus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcum-que curati tristissimam exegimus noctem. postero die €cum poneremus consilium cui nos regioni credere-€mus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri. substiti ergo tristis coepi-que umentibus oculis maris fidem inspicere et 'hunc €forsitan' proclamo 'in aliqua parte terrarum secura €expectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut €pater; utique reliquit aliquem, cui proficiscens oscu-lum dedit. haec sunt consilia mortalium, haec vota €[magnarum cogitationum]. en homo quemadmodum natat.' adhuc tamquam ignotum deflebam, cum invio-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨ó˜‹‚latum os fluctus convertit in terram, agnovique terri-€bilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meis paene subiectum. non tenui igitur diutius lacri-€mas, immo percussi semel iterumque manibus pectus @1 €et 'ubi nunc est' inquam 'iracundia tua, ubi impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui €paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. ite nunc €mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. ite €cauti, et opes fraudibus captas per mille annos dispo-nite. nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes €inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in €patriam, animo suo fixit. dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. sed non sola mortalibus maria €hanc fidem praestant. illum bellantem arma deci-€piunt, illum diis vota reddentem penatium suorum €ruina sepelit. ille vehiculo lapsus properantem spiri-€tum excussit, cibus avidum strangulavit, abstinentem €frugalitas. si bene calculum ponas, ubique naufragium est. at enim fluctibus obruto non contingit sepultura. €tamquam intersit, periturum corpus quae ratio con-sumat, ignis an fluctus an mora. quicquid feceris, €omnia haec eodem ventura sunt. ferae tamen corpus €lacerabunt. tamquam melius ignis accipiat; immo hanc €poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de €nobis relinquat sepultura?' * @@et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus €adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo €facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit * @1  @@hoc peracto libenter officio destinatum carpimus €iter ac momento temporis in montem sudantes con-€scendimus, ex quo haud procul impositum arce sub-limi oppidum cernimus. nec quod esset sciebamus €errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cogno-€vimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae pri-mam. cum deinde diligentius exploraremus qui homi-€nes inhabitarent nobile solum quodve genus negotia-€tionis praecipue probarent post attritas bellis frequen-tibus opes, 'o mi' inquit 'hospites, si negotiatores €estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. sin autem urbanioris notae homines sustine-tis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. in hac €enim urbe non litterarum studia celebrantur, non elo-€quentia locum habet, non frugalitas sanctique mores €laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscumque ho-€mines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. nam aut captantur aut captant. in hac urbe €nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, €non ad cenas, non ad spectacula admittitur, sed omni-€bus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. qui vero nec uxorem umquam duxerunt nec proximas €necessitudines habent, ad summos honores perve-€niunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. adibitis' inquit 'oppidum tam-€quam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est €nisi cadavera quae lacerantur aut corvi qui lacerant' * @1  @@prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei €mentem genusque divinationis sibi non displicere con-fessus est. iocari ego senem poetica levitate credebam, €cum ille 'utinam quidem sufficeret largior scaena, id €est vestis humanior, instrumentum lautius quod prae-€beret mendacio fidem: non mehercules rapinam istam €differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. atquin promitto' . . . €@@quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapi-€nae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus €praebuisset. nam nummos in praesentem usum deum €matrem pro fide sua reddituram . . . @@'quid ergo' inquit Eumolpus 'cessamus mimum €componere? facite ergo me dominum, si negotiatio placet.' nemo ausus est artem damnare nihil auferen-€tem. itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, €in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinci-€ri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumol-€pus iussisset. tamquam legitimi gladiatores domino corpora animasque religiosissime addicimus. post per-€actum sacramentum serviliter ficti dominum consalu-€tamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condisci-€mus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de €civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes €sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. accessisse huic tristitiae proxi-€mum naufragium, quo amplius vicies sestertium ami- @1 €serit; nec illum iactura moveri, sed destitutum minis-terio non agnoscere dignitatem suam. praeterea habe-€re in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque €depositum; nam familiam quidem tam magnam per €agros Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthagi-nem capere. secundum hanc formulam imperamus €Eumolpo ut plurimum tussiat, ut sit [2modo astrictio-€ris]2 modo solutioris stomachi cibosque omnes palam €damnet; loquatur aurum et argentum fundosque men-daces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat prae-€terea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omni-€bus [2mensibus]2 renovet. et ne quid scaenae deesset, €quotienscumque aliquem nostrum vocare temptasset, €alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum €etiam eorum meminisse qui praesentes non essent. @@his ita ordinatis, 'quod bene feliciterque eveniret' €precati deos viam ingredimur. sed neque Giton sub €insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrac-€tator ministerii, posita frequentius sarcina male dice-€bat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. 'quid vos' inquit €'iumentum me putatis esse aut lapidariam navem? ho-€minis operas locavi, non caballi. nec minus liber sum €quam vos, etiam si pauperem pater me reliquit.' nec €contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et €strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius €pari clamore prosequebatur * @1  @@'multos', inquit Eumolpus 'o iuvenes, carmen de-€cepit. nam ut quisque versum pedibus instruxit sen-€sumque teneriore verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. sic forensibus €ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquilli-€tatem tamquam ad portum feliciorem refugerunt, cre-€dentes facilius poema extrui posse quam controver-siam sententiolis vibrantibus pictam. ceterum neque €generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere €aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. refugiendum est ab omni verbo-€rum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat "odi profanum vulgus et arceo". prae-€terea curandum est ne sententiae emineant extra cor-€pus orationis expressae, sed intexto vestibus colore €niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergi-€lius et Horatii curiosa felicitas. ceteri enim aut non €viderunt viam qua iretur ad carmen, aut visam timue-runt calcare. ecce belli civilis ingens opus quisquis €attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. non €enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod €longe melius historici faciunt, sed per ambages deo-€rumque ministeria et fabulosum sententiarum %tor- @1 €mentum% praecipitandus est liber spiritus, ut potius €furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae €orationis sub testibus fides: tamquam, si placet, hic €impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum' *  @@@@@@'orbem iam totum victor Romanus habebat, €@@@@qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque. €@@@@nec satiatus erat. gravidis freta pulsa carinis €@@@@iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra, €@@@@si qua foret tellus, fulvum quae mitteret aurum, €@@@@hostis erat, fatisque in tristia bella paratis €@@@@quaerebantur opes. non vulgo nota placebant €@@@@gaudia, non usu plebeio trita voluptas. €@@@@aes Ephyre %cum% laudabat miles; in ima €@@@@quaesitus tellure nitor certaverat ostro; €@@@@hinc Numidae %accusatius%, illinc nova vellera Seres, €@@@@atque Arabum populus sua despoliaverat arva. €@@@@ecce aliae clades et laesae vulnera pacis. €@@@@quaeritur in silvis Tauri fera, et ultimus Hammon €@@@@Afrorum excutitur, ne desit belua dente €@@@@ad mortes pretiosa; fremens premit advena classes €@@@@tigris et aerata gradiens vectatur in aula, @1 þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨÷ˆ’@@@@ut bibat humanum populo plaudente cruorem. €@@@@heu, pudet effari perituraque prodere fata: €@@@@Persarum ritu male pubescentibus annis €@@@@surripuere viros exsectaque viscera ferro €@@@@in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi €@@@@circumscripta mora properantes differat annos . . . €@@@@quaerit se natura nec invenit. omnibus ergo €@@@@scorta placent fractique enervi corpore gressus €@@@@et laxi crines et tot nova nomina vestis, €@@@@quaeque virum quaerunt. ecce Afris eruta terris €@@@@citrea mensa greges servorum ostrumque renidens €@@@@ponitur ac maculis imitatur vilius aurum, €@@@@quae sensum trahat. hoc sterile ac male nobile lignum €@@@@turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis €@@@@praemia correptis miles vagus esurit armis. €@@@@ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus €@@@@ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis @1 €@@@@eruta litoribus vendunt conchylia cenas, €@@@@ut renovent per damna famem. iam Phasidos unda €@@@@orbata est avibus, mutoque in litore tantum €@@@@solae desertis adspirant frondibus aurae. €@@@@nec minor in campo furor est, emptique Quirites €@@@@ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt. €@@@@venalis populus, venalis curia patrum, €@@@@est favor in pretio. senibus quoque libera virtus €@@@@exciderat, sparsisque opibus conversa potestas, €@@@@ipsaque maiestas auro corrupta iacebat. €@@@@pellitur a populo victus Cato; tristior ille est, €@@@@qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. €@@@@[namque hoc dedecoris populo morumque ruina] €@@@@non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas €@@@@Romanumque decus. quare tam perdita Roma €@@@@ipsa sui merces erat et sine vindice praeda. €@@@@praeterea gemino deprensam gurgite plebem €@@@@faenoris ingluvies ususque exederat aeris. @1 €@@@@nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, €@@@@sed veluti tabes tacitis concepta medullis €@@@@intra membra furens curis latrantibus errat. €@@@@arma placent miseris, detritaque commoda luxu €@@@@vulneribus reparantur. inops audacia tuta est. €@@@@hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem €@@@@quae poterant artes sana ratione movere, €@@@@ni furor et bellum ferroque excita libido?  ˆ½@@@@@@tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes €@@@@armorum strue diversa feralis Enyo. €@@@@Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, €@@@@Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, €@@@@et quasi non posset tellus tot ferre sepulcra, €@@@@divisit cineres. hos gloria reddit honores. €@@@@@@est locus exciso penitus demersus hiatu €@@@@Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, €@@@@Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra @1 €@@@@qui furit effusus, funesto spargitur aestu. €@@@@non haec autumno tellus viret aut alit herbas €@@@@caespite laetus ager, non verno persona cantu €@@@@mollia discordi strepitu virgulta loquuntur, €@@@@sed chaos et nigro squalentia pumice saxa €@@@@gaudent ferali circum tumulata cupressu. €@@@@has inter sedes Ditis pater extulit ora €@@@@bustorum flammis et cana sparsa favilla, €@@@@ac tali volucrem Fortunam voce lacessit: €@@@@"rerum humanarum divinarumque potestas, €@@@@Fors, cui nulla placet nimium secura potestas, €@@@@quae nova semper amas et mox possessa relinquis, €@@@@ecquid Romano sentis te pondere victam, €@@@@nec posse ulterius perituram extollere molem? €@@@@ipsa suas vires odit Romana iuventus €@@@@et quas struxit opes, male sustinet. aspice late €@@@@luxuriam spoliorum et censum in damna furentem. @1 €@@@@aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, €@@@@expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis, €@@@@et permutata rerum statione rebellant. €@@@@en etiam mea regna petunt. perfossa dehiscit €@@@@molibus insanis tellus, iam montibus haustis €@@@@antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus, €@@@@inferni manes caelum sperare fatentur. €@@@@quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum €@@@@Romanosque cie ac nostris da funera regnis. €@@@@iam pridem nullo perfundimus ora cruore, €@@@@nec mea Tisiphone sitientes perluit artus, €@@@@ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus €@@@@extulit in lucem nutritas sanguine fruges."  ˆä@@@@@@haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram €@@@@conatus rupto tellurem solvit hiatu. €@@@@tunc Fortuna levi defudit pectore voces: €@@@@"o genitor, cui Cocyti penetralia parent, @1 €@@@@si modo vera mihi fas est impune profari, €@@@@vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat €@@@@pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas. €@@@@omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi €@@@@muneribusque meis irascor. destruet istas €@@@@idem, qui posuit, moles deus. et mihi cordi €@@@@quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. €@@@@cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos €@@@@Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae ˆò@@@@et Libyae; cerno tua, Nile, gementia claustra €@@@@Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. ˆñ@@@@iam fragor armorum trepidantes personat aures. ˆô@@@@pande, age, terrarum sitientia regna tuarum €@@@@atque animas accerse novas. vix navita Porthmeus €@@@@sufficiet simulacra virum traducere cumba; €@@@@classe opus est. tuque ingenti satiare ruina, €@@@@pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: @1 €@@@@ad Stygios manes laceratus ducitur orbis."  ˆú@@@@@@vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco €@@@@intremuit nubes elisosque abscidit ignes. €@@@@subsedit pater umbrarum, gremioque reducto €@@@@telluris pavitans fraternos palluit ictus. €@@@@continuo clades hominum venturaque damna €@@@@auspiciis patuere deum. namque ore cruento €@@@@deformis Titan vultum caligine texit: €@@@@civiles acies iam tum spectare putares. €@@@@parte alia plenos extinxit Cynthia vultus €@@@@et lucem sceleri subduxit. rupta tonabant €@@@@verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim €@@@@flumina per notas ibant morientia ripas. €@@@@armorum strepitu caelum furit et tuba Martem €@@@@sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur €@@@@ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit. €@@@@ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis @1 €@@@@umbrarum facies diro stridore minantur. €@@@@fax stellis comitata novis incendia ducit, €@@@@sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre. €@@@@haec ostenta brevi solvit deus. exuit omnes €@@@@quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore €@@@@Gallica proiecit, civilia sustulit arma. €@@@@@@Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae €@@@@descendunt rupes et se patiuntur adiri, €@@@@est locus Herculeis aris sacer. hunc nive dura €@@@@claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit: €@@@@caelum illinc cecidisse putes. non solis adulti €@@@@mansuescit radiis, non verni temporis aura, €@@@@sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis: €@@@@totum ferre potest umeris minitantibus orbem. €@@@@haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto €@@@@optavitque locum, summo de vertice montis €@@@@Hesperiae campos late prospexit et ambas @1 €@@@@intentans cum voce manus ad sidera dixit: €@@@@"Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus, €@@@@armis laeta meis olimque onerata triumphis, €@@@@testor, ad has acies invitum accersere Martem, €@@@@invitas me ferre manus. sed vulnere cogor, €@@@@pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo, €@@@@dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes €@@@@Alpibus excludo, vincendo certior exul. €@@@@sanguine Germano sexagintaque triumphis €@@@@esse nocens coepi. quamquam quos gloria terret, €@@@@aut qui sunt qui bella vetent? mercedibus emptae €@@@@ac viles operae, quorum est mea Roma noverca. €@@@@at reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram €@@@@vinciet ignavus. victores ite furentes, €@@@@ite mei comites, et causam dicite ferro. €@@@@namque omnes unum crimen vocat, omnibus una €@@@@impendet clades. reddenda est gratia vobis, @1 €@@@@non solus vici. quare, quia poena tropaeis €@@@@imminet et sordes meruit victoria nostra, €@@@@iudice Fortuna cadat alea. sumite bellum €@@@@et temptate manus. certe mea causa peracta est: €@@@@inter tot fortes armatus nescio vinci." €@@@@@@haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales €@@@@omina laeta dedit pepulitque meatibus auras. €@@@@nec non horrendi nemoris de parte sinistra €@@@@insolitae voces flamma sonuere sequenti. €@@@@ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨ú‹¶@@@@crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.  ‹·@@@@fortior ominibus movit Mavortia signa €@@@@Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus. €@@@@prima quidem glacies et cana vincta pruina €@@@@non pugnavit humus mitique horrore quievit. €@@@@sed postquam turmae nimbos fregere ligatos €@@@@et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, @1 €@@@@incaluere nives. mox flumina montibus altis €@@@@undabant modo nata, sed haec quoque_iussa putares_ €@@@@stabant, et vincta fluctus stupuere ruina, €@@@@et paulo ante lues iam concidenda iacebat. €@@@@tum vero male fida prius vestigia lusit €@@@@decepitque pedes; pariter turmaeque virique €@@@@armaque congesta strue deplorata iacebant. €@@@@ecce etiam rigido concussae flamine nubes €@@@@exonerabantur, nec rupti turbine venti €@@@@derant aut tumida confractum grandine caelum. €@@@@ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant, €@@@@et concreta gelu ponti velut unda ruebat. €@@@@victa erat ingenti tellus nive victaque caeli €@@@@sidera, victa suis haerentia flumina ripis; €@@@@nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam €@@@@horrida securis frangebat gressibus arva, €@@@@qualis Caucasea decurrens arduus arce @1 €@@@@Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, €@@@@cum se verticibus magni demisit Olympi €@@@@et periturorum disiecit tela Gigantum. €@@@@@@dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, €@@@@interea volucer motis conterrita pinnis €@@@@Fama volat summique petit iuga celsa Palati €@@@@atque hoc %Romano% tonitru ferit omnia %signa%: €@@@@iam classes fluitare mari totasque per Alpes €@@@@fervere Germano perfusas sanguine turmas. €@@@@arma, cruor, caedes, incendia totaque bella €@@@@ante oculos volitant. ergo pulsata tumultu €@@@@pectora perque duas scinduntur territa causas. €@@@@huic fuga per terras, illi magis unda probatur €@@@@et patria pontus iam tutior; est magis arma €@@@@qui temptare velit fatisque iubentibus uti. ‹é@@@@ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster €@@@@et pulsas evertit aquas, non arma ministris, @1 €@@@@non regimen prodest, ligat alter pondera pinus, €@@@@alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit: . . . €@@@@hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit. ‹Ý@@@@[quantum quisque timet, tantum fugit ocior ipse.] €@@@@hos inter motus populus, miserabile visu, €@@@@quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe. €@@@@gaudet Roma fuga, debellatique Quirites €@@@@rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt. €@@@@ille manu pavida natos tenet, ille penates €@@@@occultat gremio deploratumque relinquit €@@@@limen et absentem votis interficit hostem. €@@@@sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant, Œæá@@@@grandaevosque patres . . . €@@@@onerisque ignara iuventus ‹ç@@@@id pro quo metuit, tantum trahit. omnia secum €@@@@hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit. ‹î@@@@quid tam parva queror? gemino cum consule Magnus, €@@@@ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis @1 €@@@@et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem €@@@@Iuppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus €@@@@et veneratus erat submissa Bosphoros unda, €@@@@pro pudor, imperii deserto nomine fugit, €@@@@ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.  ‹õ@@@@@@ergo tanta lues divum quoque numina vicit, €@@@@consensitque fugae caeli timor. ecce per orbem €@@@@mitis turba deum terras exosa furentes €@@@@deserit atque hominum damnatum avertitur agmen. €@@@@Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos €@@@@abscondit galea victum caput atque relicto €@@@@orbe fugax Ditis petit implacabile regnum. €@@@@huic comes it submissa Fides et crine soluto €@@@@Iustitia ac maerens lacera Concordia palla. €@@@@at contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, €@@@@emergit late Ditis chorus, horrida Erinys €@@@@et Bellona minax facibusque armata Megaera @1 €@@@@Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago. €@@@@quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, €@@@@sanguineum late tollit caput oraque mille €@@@@vulneribus confossa cruenta casside velat; €@@@@haeret detritus laevae Mavortius umbo €@@@@innumerabilibus telis gravis, atque flagranti €@@@@stipite dextra minax terris incendia portat. €@@@@@@sentit terra deos mutataque sidera pondus €@@@@quaesivere suum; namque omnis regia caeli €@@@@in partes diducta ruit. primumque Dione €@@@@Caesaris arma sui ducit, comes additur illi €@@@@Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam. €@@@@Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles €@@@@excipit ac totis similis Tirynthius actis. €@@@@@@intremuere tubae ac scisso Discordia crine €@@@@extulit ad superos Stygium caput. huius in ore €@@@@concretus sanguis, contusaque lumina flebant, @1 €@@@@stabant aerati scabra rubigine dentes, €@@@@tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, €@@@@atque inter torto laceratam pectore vestem €@@@@sanguineam tremula quatiebat lampada dextra. €@@@@haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, €@@@@alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, €@@@@unde omnes terras atque omnia litora posset €@@@@aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, €@@@@atque has erumpit furibundo pectore voces: €@@@@"sumite nunc, gentes, accensis mentibus arma, €@@@@sumite et in medias immittite lampadas urbes. €@@@@vincetur, quicumque latet; non femina cesset, €@@@@non puer aut aevo iam desolata senectus; €@@@@ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent. €@@@@tu legem, Marcelle, tene. tu concute plebem, €@@@@Curio. tu fortem ne supprime, Lentule, Martem. €@@@@quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis, @1 €@@@@non frangis portas, non muris oppida solvis €@@@@thesaurosque rapis? nescis tu, Magne, tueri €@@@@Romanas arces? Epidamni moenia quaere €@@@@Thessalicosque sinus humano sanguine tingue." €@@@@factum est in terris, quicquid Discordia iussit.' @@cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum €effudisset, tandem Crotona intravimus. ubi quidem €parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortu-€nae domum quaerentes incidimus in turbam heredipe-€tarum sciscitantium quod genus hominum aut unde veniremus. ex praescripto ergo consilii communis €exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui esse-€mus, haud dubie credentibus indicavimus. qui statim €opes suas summo cum certamine in Eumolpum con-€gesserunt . . . @@certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eu-€molpi sollicitant *  @@dum haec magno tempore Crotone aguntur . . . €et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset €oblitus [statum] adeo ut %suis% iactaret neminem gra-€tiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid €deliquissent [in ea urbe], beneficio amicorum laturos. @1 ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluen-€tibus bonis saginatum corpus impleveram putabam-€que a custodia mei removisse vultum Fortunam, ta-€men saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et 'quid' aiebam 'si callidus captator €exploratorem in Africam miserit mendaciumque de-€prehenderit nostrum? quid, si etiam mercennarius €praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit €totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? nempe rursus fugiendum erit et tandem expugnata €paupertas nova mendicitate revocanda. dii deaeque, €quam male est extra legem viventibus: quicquid me-€ruerunt, semper expectant' *  @@{Chrysis ancilla Circes} {41ad Polyaenum}41 'quia nosti €venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas. quo enim spectant flexae pectine co-€mae, quo facies medicamine attrita et oculorum quo-€que mollis petulantia, quo incessus arte compositus et €ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut vendas? vides me: nec €auguria novi nec mathematicorum caelum curare so-€leo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet scio. sive ergo nobis €vendis quod peto, mercator paratus est, sive, quod €humanius est, commodas, effice ut beneficium debea- @1 mus. nam quod servum te et humilem fateris, accendis €desiderium aestuantis. quaedam enim feminae sordi-€bus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos. harena aliquas ac-€cendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus. ex hac nota domina est mea: €usque ab orchestra quattuordecim transilit et in extre-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ¨þ—ƒma plebe quaerit quod diligat.' @@itaque oratione blandissima plenus 'rogo' inquam €'numquid illa, quae me amat, tu es?' multum risit ancilla post tam frigidum schema et 'nolo' inquit 'tibi €tam valde placeas. ego adhuc servo numquam succu-€bui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. viderint matronae, quae flagellorum vestigia €osculantur; ego etiam si ancilla sum, numquam tamen nisi in equestribus sedeo.' mirari equidem tam discor-€dem libidinem coepi atque inter monstra numerare, €quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona €ancillae humilitatem. @@procedentibus deinde longius iocis rogavi [ancil-€lam] ut in platanona perduceret dominam. placuit €puellae consilium. itaque collegit altius tunicam flexit-€que se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. nec diu morata dominam producit e latebris laterique €meo applicat, mulierem omnibus simulacris emenda-tiorem. nulla vox est quae formam eius possit compre- @1 hendere, nam quicquid dixero, minus erit. crines in-€genio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons €minima et quae radices capillorum retro flexerat, su-€percilia usque ad malarum %scripturam% currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clario-€res stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum €inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. iam mentum, iam cervix, iam manus, iam €pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor extinxerat. itaque tunc primum Dori-€da vetus amator contempsi * €@@@@quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis €@@@@@@inter caelicolas fabula muta iaces? €@@@@nunc erat a torva submittere cornua fronte, €@@@@@@nunc pluma canos dissimulare tuos. €@@@@haec vera est Danae. tempta modo tangere corpus, €@@@@@@iam tua flammifero membra calore fluent *  @@delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi €plenum os extra nubem luna proferre. mox digitis €gubernantibus vocem 'si non fastidis' inquit 'feminam €ornatam et hoc primum anno virum expertam, conci-lio tibi, o iuvenis, sororem. habes tu quidem [et] €fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed quid @1 €prohibet et sororem adoptare? eodem gradu venio. €tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.' 'immo' inquam ego 'per formam tuam te €rogo ne fastidias hominem peregrinum inter cultores €admittere. invenies religiosum, si te adorari permise-€ris. ac ne me iudices ad hoc templum [Amoris] gratis accedere, dono tibi fratrem meum.' 'quid? tu' inquit €illa 'donas mihi eum sine quo non potes vivere, ex €cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmo-dum ego te volo?' haec ipsa cum diceret, tanta gratia €conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus per-€temptatum mulcebat ae+ra, ut putares inter auras cane-€re Sirenum concordiam. itaque miranti %et toto mihi €caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. 'ita' inquit 'non dixit tibi ancilla mea me €Circen vocari? non sum quidem Solis progenies, nec €mea mater, dum placet, labentis mundi cursum deti-€nuit; habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata €coniunxerint. immo iam nescio quid tacitis cogitatio-nibus deus agit. nec sine causa Polyaenon Circe amat: €semper inter haec nomina magna fax surgit. sume ergo €amplexum, si placet. neque est quod curiosum ali-quem extimescas: longe ab hoc loco frater est.' dixit €haec Circe, implicitumque me bracchiis mollioribus €pluma deduxit in terram vario gramine indutam. @1 @@@@Idaeo quales fudit de vertice flores €@@@@terra parens, cum se concesso iunxit amori €@@@@Iuppiter et toto concepit pectore flammas: €@@@@emicuere rosae violaeque et molle cyperon, €@@@@albaque de viridi riserunt lilia prato: €@@@@talis humus Venerem molles clamavit in herbas, €@@@@candidiorque dies secreto favit amori. @@in hoc gramine pariter compositi mille osculis lusi-€mus, quaerentes voluptatem robustam *  @@{Circe} {41ad Polyaenum}41 'quid est?' inquit 'numquid €te osculum meum offendit? numquid spiritus ieiunio €marcens? numquid alarum neglegens sudor? aut si haec non sunt, numquid Gitona times?' perfusus ego €rubore manifesto etiam si quid habueram virium per-€didi, totoque corpore velut laxato 'quaeso' inquam €'regina, noli suggillare miserias. veneficio contactus €sum' * @@{Circe} 'dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens €sum? numquid incompta? numquid ab aliquo naturali €vitio formam meam excaeco? noli decipere dominam tuam. nescio quid peccavimus.' rapuit deinde tacenti €speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos @1 €solet inter amantes risus fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. ego contra €damnatus et quasi quodam visu in horrorem perduc-€tus interrogare animum meum coepi, an vera volupta-€te fraudatus essem. @@@@nocte soporifera veluti cum somnia ludunt €@@@@errantes oculos effossaque protulit aurum €@@@@in lucem tellus: versat manus improba furtum €@@@@thesaurosque rapit; sudor quoque perluit ora €@@@@et mentem timor altus habet, ne forte gravatum €@@@@excutiat gremium secreti conscius auri: €@@@@mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem €@@@@veraque forma redit, animus quod perdidit optat €@@@@atque in praeterita se totus imagine versat * @@{Giton} {41ad Encolpion}41 'itaque hoc nomine tibi gra-€tias ago, quod me Socratica fide diligis. non tam intac-€tus Alcibiades in praeceptoris sui lectulo iacuit' *  @@{Encolpius} {41ad Gitonem}41 'crede mihi, frater, non €intellego me virum esse, non sentio. funerata est illa €pars corporis, qua quondam Achilles eram' * @1 @@veritus puer, ne in secreto deprehensus daret ser-€monibus locum, proripuit se et in partem interiorem €aedium fugit * @@cubiculum autem meum Chrysis intravit codicil-€losque mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: 'Circe Polyaeno salutem. si libidinosa €essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gra-tias ago. in umbra voluptatis diutius lusi. quid tamen €agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; €negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. num-€quam ego aegrum tam magno periculo vidi: medius [fidius] iam peristi. quod si idem frigus genua manus-que temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. quid €ergo est? etiam si gravem iniuriam accepi, homini €tamen misero non invideo medicinam. si vis sanus €esse, Gitonem relega. recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. nam quod ad me atti-€net, non timeo ne quis inveniatur cui minus placeam. €nec speculum mihi nec fama mentitur. vale, si potes.' @@ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convi-€cium, 'solent' inquit 'haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt * ita-€que huius quoque rei cura agetur. rescribe modo blan-€dius dominae animumque eius candida humanitate €restitue. verum enim fatendum est: ex qua hora iniu-riam accepit, apud se non est.' libenter quidem parui @1  ancillae verbaque codicillis talia imposui: 'Polyaenos €Circae salutem. fateor me, domina, saepe peccasse; €nam et homo sum et adhuc iuvenis. numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. habes confi-€tentem reum: quicquid iusseris, merui. proditionem €feci, hominem occidi, templum violavi: in haec faci-nora quaere supplicium. sive occidere placet, [2cum]2 €ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. illud unum memento, non me sed €instrumenta peccasse. paratus miles arma non habui. quis hoc turbaverit nescio. forsitan animus antecessit €corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, vo-€luptatem tempore consumpsi. non invenio quod feci. paralysin tamen cavere iubes: tamquam ea maior fieri €possit quae abstulit mihi per quod etiam te habere €potui. summa tamen excusationis meae haec est: pla-€cebo tibi, si me culpam emendare permiseris' * @@dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside cu-€ravi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque €praeterito modica unctione usus, mox cibis validiori-€bus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cer-vicibus, hausi parcius merum. hinc ante somnum le-€vissima ambulatione compositus sine Gitone cubicu-€lum intravi. tanta erat placandi cura, ut timerem ne @1 þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ«ƒlatus meum frater convelleret. postero die, cum sine €offensa corporis animique consurrexissem, in eundem €platanona descendi, etiam si locum inauspicatum ti-€mebam, coepique inter arbores ducem itineris expec-tare Chrysidem. nec diu spatiatus consederam, ubi €hesterno die fueram, cum illa intervenit comitem ani-culam trahens. atque ut me consalutavit, 'quid est' €inquit 'fastose, ecquid bonam mentem habere coe-€pisti?' . . . @@illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum €cervicemque vinxit meam. mox turbatum sputo pul-€verem medio sustulit digito frontemque repugnantis €signavit . . . @@hoc peracto carmine ter me iussit expuere terque €lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos pur-€pura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires. dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt. at illa €gaudio exultans 'vides' inquit 'Chrysis mea, vides, €quod aliis leporem excitavi?' * @@@@nobilis aestivas platanus diffuderat umbras €@@@@et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus €@@@@et circum tonsae trepidanti vertice pinus. @1 €@@@@has inter ludebat aquis errantibus amnis €@@@@spumeus et querulo vexabat rore lapillos. €@@@@dignus amore locus: testis silvester aedon €@@@@atque urbana Procne, quae circum gramina fusae €@@@@et molles violas cantu %sua rura colebant% . . . @@premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum €torum myrtoque florenti quietum [2aera]2 verberabat. itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scili-€cet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secun-€dum invitantem consedi, ramum super oculos meos €posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta 'quid €est' inquit 'paralytice? ecquid hodie totus venisti?' 'rogas' inquam ego 'potius quam temptas?' totoque €corpore in amplexum eius immissus non praecantatis €usque ad satietatem osculis fruor *  @@{Encolpius} {41de Endymione puero}41 ipsa corporis pul-€chritudine me ad se vocante trahebat ad venerem. iam €pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implici-€tae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata €mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam €fecerant * @@manifestis matrona contumeliis verberata tandem €ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iu- @1 bet catomizari. nec contenta mulier tam gravi iniuria €mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidis-simam partem ac me conspui iubet. oppono ego ma-€nus oculis meis, nullisque precibus effusis, quia scie-€bam quid meruissem, verberibus sputisque extra ia-nuam eiectus sum. eicitur et Proselenos, Chrysis va-€pulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque €quis dominae hilaritatem confuderit . . . @@itaque pensatis vicibus animosior verberum notas €arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton. quod solum igitur salvo €pudore poteram, contingere languorem simulavi, con-€ditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, €quae mihi omnium malorum causa fuerat: @@@@ter corripui terribilem manu bipennem, €@@@@ter languidior coliculi repente thyrso €@@@@ferrum timui, quod trepido male dabat usum. €@@@@nec iam poteram, quod modo conficere libebat; €@@@@namque illa metu frigidior rigente bruma €@@@@confugerat in viscera mille operta rugis. €@@@@ita non potui supplicio caput aperire, €@@@@sed furciferae mortifero timore lusus €@@@@ad verba, magis quae poterant nocere, fugi. @1 @@erectus igitur in cubitum hac fere oratione contu-€macem vexavi: 'quid dicis' inquam 'omnium homi-€num deorumque pudor? nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. hoc de te merui, ut me in caelo €positum ad inferos traheres? ut traduceres annos €primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassi-€tudinem imponeres? rogo te, mihi apodixin [2non]2 defunctoriam redde.' haec ut iratus effudi, €@@@@illa solo fixos oculos aversa tenebat, €@@@@nec magis incepto vultum sermone movetur €@@@@quam lentae salices lassove papavera collo. @@nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paeni-€tentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore €perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte €corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem €quidem admittere severioris notae homines solerent. mox perfricata diutius fronte 'quid autem ego' inquam €'mali feci, si dolorem meum naturali convicio exone-€ravi? aut quid est quod in corpore humano ventri male €dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius €dolet? quid? non et Ulixes cum corde litigat suo, et €quidam tragici oculos suos tamquam audientes casti-gant? podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici €manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digi-€tos, quicquid doloris habent in pedes deferunt: @1 @@@@quid me constricta spectatis fronte Catones €@@@@@@damnatisque novae simplicitatis opus? €@@@@sermonis puri non tristis gratia ridet, €@@@@@@quodque facit populus, candida lingua refert. €@@@@nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit? €@@@@@@quis vetat in tepido membra calere toro? €@@@@ipse pater veri doctos Epicurus amare €@@@@@@iussit et hoc vitam dixit habere $TE/LOS2&' * @@'nihil est hominum inepta persuasione falsius nec €ficta severitate ineptius' *  @@hac declamatione finita Gitona voco et 'narra mihi' €inquam 'frater, sed tua fide: ea nocte, qua te mihi €Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit an con-tentus fuit vidua pudicaque nocte?' tetigit puer oculos €suos conceptissimisque iuravit verbis sibi ab Ascylto €nullam vim factam * €@@positoque in limine genu sic deprecatus sum numen €aversum: @1 @@@@'Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione €@@@@divitibus silvis numen dedit, inclita paret €@@@@cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat €@@@@%semper flavius% templumque tuis imponit Hypaepis: €@@@@huc ades, o Bacchi tutor Dryadumque voluptas, €@@@@et timidas admitte preces. non sanguine tristi €@@@@perfusus venio, non templis impius hostis €@@@@admovi dextram, sed inops et rebus egenis €@@@@attritus facinus non toto corpore feci. €@@@@quisquis peccat inops, minor est reus. hac prece quaeso, €@@@@exonera mentem culpaeque ignosce minori, €@@@@et quandoque mihi fortunae arriserit hora, €@@@@non sine honore tuum patiar decus. ibit ad aras, €@@@@sancte, tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras €@@@@corniger et querulae fetus suis, hostia lactens. €@@@@spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem €@@@@circa delubrum gressum feret ebria pubes' * @@dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, €intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque ves-€te deformis, extraque vestibulum me iniecta manu €duxit * @1  @@{Proselenos anus} {41ad Encolpium}41 'quae striges com-€ederunt nervos tuos, aut quod purgamentum [in] noc-te calcasti in trivio aut cadaver? ne a puero quidem te €vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tamquam cabal-€lus in clivo, et operam et sudorem perdidisti. nec €contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti' * @@ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem €perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit nihilque respondentem mulcavit. ac nisi €primo ictu harundo quassata impetum verberantis mi-€nuisset, forsitan etiam bracchia mea caputque fregis-set. ingemui ego utique propter mascarpionem, lacri-€misque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. nec minus illa fletu confusa €altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tre-€mulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sa-€cerdos . . . @@'quid vos' inquit 'in cellam meam tamquam ante €recens bustum venistis? utique die feriarum, quo €etiam lugentes rident' . . . @@{Proselenos} {41ad Oenotheam sacerdotem Priapi de €Encolpio}41 'o' inquit 'Oenothea, hunc adulescentem €quem vides, malo astro natus est; nam neque puero @1 neque puellae bona sua vendere potest. numquam tu €hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non €inguina habet. ad summam, qualem putas esse qui de Circes toro sine voluptate surrexit?' his auditis Oe-€nothea inter utrumque consedit motoque diutius capi-€te 'istum' inquit 'morbum sola sum quae emendare scio. et ne putetis perplexe agere, rogo ut adulescentu-€lus mecum nocte dormiat . . . þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ«†˜‹ƒnisi illud tam rigidum reddidero quam cornu: @@@@quicquid in orbe vides, paret mihi. florida tellus, €@@@@cum volo, siccatis arescit languida sucis, €@@@@cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa €@@@@Niliacas iaculantur aquas. mihi pontus inertes €@@@@submittit fluctus, zephyrique tacentia ponunt €@@@@ante meos sua flabra pedes. mihi flumina parent €@@@@Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones. €@@@@quid leviora loquor? lunae descendit imago €@@@@carminibus deducta meis, trepidusque furentes €@@@@flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.' €@@@@[tantum dicta valent. taurorum flamma quiescit €@@@@virgineis extincta sacris, Phoebeia Circe €@@@@carminibus magicis socios mutavit Ulixis, €@@@@Proteus esse solet quicquid libet. his ego callens €@@@@artibus Idaeos frutices in gurgite sistam €@@@@et rursus fluvios in summo vertice ponam.] @1  @@inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, €anumque inspicere diligentius coepi . . . 'ergo' exclamat Oenothea 'imperio parete' . . . €detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum €ac me semel iterumque basiavit . . . @@Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, €quam vivis implevit carbonibus, et camellam [et]iam vetustate ruptam pice temperata refecit. tum clavum, €qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, €fumoso parieti reddidit. mox incincta quadrato pallio €cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum €de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum €reposita et sincipitis vetustissima particula mille pla-gis dolata. ut solvit ergo licio pannum, partem legu-€minis super mensam effudit iussitque me diligenter €purgare. servio ego imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. at illa iner-€tiam meam accusans ipsa fabas tollit, dentibusque fol-€liculos pariter spoliat atque in terram veluti muscarum €imagines despuit * @@mirabar equidem paupertatis ingenium singularum-€que rerum quasdam artes: @@@@non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, €@@@@nec iam calcato radiabat marmore terra €@@@@muneribus delusa suis, sed crate saligna €@@@@impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae . . . @1 €@@@@pocula, quae facili vilis rota finxerat actu. €@@@@hinc mollis tiliae lacus et de caudice lento €@@@@vimineae lances maculataque testa Lyaeo. €@@@@at paries circa palea satiatus inani €@@@@fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, €@@@@et viridi iunco gracilis pendebat harundo. €@@@@praeterea quae fumoso suspensa tigillo €@@@@conservabat opes humilis casa, mitia sorba ˆŽ@@@@et thymbrae veteres et passis uva racemis ˆ@@@@inter odoratas pendebant texta coronas . . . ˆ@@@@qualis in Actaea quondam fuit hospita terra €@@@@digna sacris Hecale, quam Musa loquentibus annis €@@@@%Bachineas veteres mirando% tradidit aevo *  @@dum illa carnis etiam paululum delibat . . . €et dum coaequale natalium suorum sinciput in carna-€rium furca reponit, fracta est putris sella, quae statu-€rae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. frangitur ergo cervix @1 €cucumulae ignemque modo convalescentem restin-€guit. vexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato cinere perfundit. consurrexi equidem €turbatus anumque non sine risu erexi . . . €statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad €reficiendum ignem in viciniam cucurrit . . . itaque ad casae ostiolum processi . . . €cum ecce tres anseres [sacri] qui, ut puto, medio die €solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt €foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt tre-€pidantem. atque alius tunicam meam lacerat, alius €vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, €dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. oblitus itaque nugarum pedem €mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal ar-€mata elidere manu. nec satiatus defunctorio ictu, mor-€te me anseris vindicavi: @@@@tales Herculea Stymphalidas arte coactas €@@@@ad caelum fugisse reor caenoque fluentes €@@@@Harpyias, cum Phineo maduere veneno €@@@@fallaces epulae. tremuit perterritus aether €@@@@planctibus insolitis, confusaque regia caeli @1 @@iam reliqui evolutam passimque per totum effusam €pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existi-€mo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul €[atque] ac vindicta gaudens post lectum occisum anse-€rem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. deinde convicium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. necdum €liberaveram cellulae limen, cum animadverto Oeno-theam cum testo ignis pleno venientem. reduxi igitur €gradum proiectaque veste, tamquam expectarem mo-rantem, in aditu steti. collocavit illa ignem quassis €harundinibus collectum, ingestisque super pluribus €lignis excusare coepit moram, quod amica se non di-€misisset nisi tribus potionibus e lege siccatis. 'quid €porro tu' inquit 'me absente fecisti, aut ubi est faba?' ego qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, €ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. quem anus €ut vidit, tam magnum acremque clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse. confusus itaque €et novitate facinoris attonitus quaerebam quid excan-€duisset aut quare anseris potius quam mei misereretur.  at illa complosis manibus 'scelerate' inquit 'etiam lo-queris? nescis quam magnum flagitium admiseris: oc-€cidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis ac-€ceptissimum. itaque ne te putes nihil egisse, si magis- @1 tratus hoc scierint, ibis in crucem. polluisti sanguine €domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecisti-€que ut me quisquis voluerit inimicus sacerdotio pellat' * @@'rogo' inquam 'noli clamare: ego tibi pro ansere €struthocamelum reddam' * @@dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque €fatum complorat, interim Proselenos cum impensa €sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam €[tristitiae] et ipsa flere vehementius coepit meique mi-€sereri tamquam patrem meum, non publicum anse-rem, occidissem. itaque taedio fatigatus 'rogo' inquam €'expiare manus pretio liceat . . . €si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. €ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anse-res emere.' quos ut vidit Oenothea, 'ignosce' inquit €'adulescens, sollicita sum tua causa. amoris est hoc argumentum, non malignitatis. itaque dabimus ope-€ram ne quis hoc sciat. tu modo deos roga ut illi facto €tuo ignoscant.' @@@@quisquis habet nummos, secura navigat aura €@@@@@@fortunamque suo temperat arbitrio. €@@@@uxorem ducat Danaen ipsumque licebit €@@@@@@Acrisium iubeat credere quod Danaen. @1 €@@@@carmina componat, declamet, concrepet omnes €@@@@@@et peragat causas sitque Catone prior. €@@@@iurisconsultus 'parret, non parret' habeto €@@@@@@atque esto quicquid Servius et Labeo. €@@@@multa loquor: quod vis nummis praesentibus opta, €@@@@@@et veniet. clausum possidet arca Iovem * @@infra manus meas camellam vini posuit, et cum €digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, avel-€lanas nuces cum precatione mersit in vinum. et sive in €summum redierant sive subsederant, ex hoc coniectu-€ram ducebat. nec me fallebat inanes scilicet ac sine €medulla [ventosas] nuces in summo umore consistere, €graves autem et [plenas] integro fructu ad ima deferri * @@recluso pectore extraxit fartissimum iecur et inde mihi futura praedixit. immo, ne quod vestigium scele-€ris superesset, totum anserem laceratum verubus con-€fixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, €perituro paravit . . . @1 @@volabant inter haec potiones meracae *  @@profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo €et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semi-€ne, paulatim coepit inserere ano meo . . . @@hoc crudelissima anus spargit subinde umore femi-€na mea * €@@nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque €inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit €omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere * @@aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, €eandem viam temptant et per aliquot vicos secutae fugientem 'prende furem' clamant. evasi tamen omni-þ¹·²ÿï°°±ÿï‚ÓáôÿïƒÐåôòÿ«Š”‚bus digitis inter praecipitem decursum cruentatis * @@'Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc €vel cum periculo capitis persequi destinat' * @@'quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simi-€le? quid contra hanc Helene, quid Venus posset? ipse €Paris, dearum litigantium iudex, si hanc in compara-€tione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. saltem si permitteretur osculum ca- @1 €pere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti, €forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. nec me contumeliae €lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus €sum, lusum puto. modo redire in gratiam liceat' *  @@torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei qua-€si quandam imaginem * @@@@'non solum me numen et implacabile fatum €@@@@persequitur. prius Inachiae Tirynthius ira €@@@@exagitatus onus caeli tulit, ante profanus …@@@@Laomedon gemini satiavit numinis iram, „@@@@Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma †@@@@Telephus et regnum Neptuni pavit Ulixes. €@@@@me quoque per terras, per cani Nereos aequor €@@@@Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi' * @@quaerere a Gitone meo coepi num aliquis me quae-€sisset. 'nemo' inquit 'hodie. sed hesterno die mulier €quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu €mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, €ultimo coepit dicere te noxam meruisse daturumque €serviles poenas, si laesus in querella perseverasset' * @1 @@nondum querellam finieram, cum Chrysis interve-€nit amplexuque effusissimo me invasit et 'teneo te' €inquit 'qualem speraveram: tu desiderium meum, tu €voluptas mea, numquam finies hunc ignem, nisi san-€guine extinxeris' * @@unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi €dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam €officio defuissem. recte ergo me facturum, si excusa-€tionem aliquam idoneam praeparassem. vix enim pos-€se fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret *  @@matrona inter primas honesta, Philomela nomine, €quae multas saepe hereditates officio aetatis extorse-€rat, tum anus et floris extincti, filium filiamque inge-€rebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. ea ergo ad Eumolpum €venit et commendare liberos suos eius prudentiae bo-€nitatique . . . credere se et vota sua. illum esse solum in €toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. ad summam, relin-€quere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem €audirent . . . quae sola posset hereditas iuvenibus dari. nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam €cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se @1 in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui €tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad Aphrodisiaca sacra. sed et €podagricum se esse lumborumque solutorum omni-€bus dixerat, et si non servasset integram simulatio-€nem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem €exoravit ut sederet supra commendatam bonitatem, €Coraci autem imperavit ut lectum, in quo ipse iacebat, €subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. ille lente parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat. cum €ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce €exhortabatur Coraca ut spissaret officium. sic inter €mercennarium amicamque positus senex veluti oscilla-tione ludebat. hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. itaque ego quoque, ne desidia €consuetudinem perderem, dum frater sororis suae €automata per clostellum miratur, accessi temptaturus €an pateretur iniuriam. nec se reiciebat a blanditiis €doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque €invenit * @@'dii maiores sunt qui me restituerunt in integrum. €Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, €suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata praeci-€derat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum @1 aut quemquam alium antiquorum.' haec locutus sus-€tuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. at ille €primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utra-€que manu deorum beneficia tractat * @@'Socrates, deorum hominumque [2iudicio sapientis-€simus]2, gloriari solebat, quod numquam neque in €tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris €concilio oculos suos crediderat. adeo nihil est commo-€dius quam semper cum sapientia loqui' . . . @@'omnia' inquam 'ista vera sunt; nec ulli enim cele-€rius homines incidere debent in malam fortunam, €quam qui alienum concupiscunt. unde plani autem, €unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes €aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? sicut €muta animalia cibo inescantur, sic homines non cape-€rentur, nisi spei aliquid morderent' *  @@'ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua et €familia non venit. captatores iam exhausti liberalita-€tem imminuerunt. itaque aut fallor aut fortuna com-€munis coepit redire ad paenitentiam suam' * @@'omnes qui in testamento meo legata habent praeter €libertos meos hac condicione percipient quae dedi, si €corpus meum in partes conciderint et astante populo €comederint' @1 @@'apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, €ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo qui-€dem ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. his admoneo amicos meos ne €recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint €spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant' . . . @@excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque €miserorum. €@@Gorgias paratus erat exsequi * @@'de stomachi tui recusatione non habeo quod ti-€meam. sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. operi €modo oculos et finge te non humana viscera sed cen-ties sestertium comesse. accedit huc quod aliqua inve-€niemus blandimenta, quibus saporem mutemus. ne-€que enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. quod si €exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini ob-€sessi ab Hannibale humanas edere carnes nec heredita-tem expectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fa-€me, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant nisi tantum ne esurirent. cum esset Numantia a Sci-€pione capta, inventae sunt matres quae liberorum suo-€rum tenerent semesa in sinu corpora' * @1 ï°°²ÿï‚æòçÿïƒÐåôòÿŸôÿ@@@@{1FRAGMENTA}1 ’ïãÓåòö® ¦³Á®¦ ±²®±µ¹ÿáúbalneatricem. ïãÐó®Áãòï ¦³Èïò® Åðï䮦 µ®´¸ÿâúpollice usque ad periculum roso. @1 •ïãÐòéóã® ¦³Ç̦ ²®³¸± åô ²®µ¶·ÿãúanimam nostro amplexam pectore. ™…âïãÂïåôè® ¦³Éóáç®Ðïòðè®ãïíí®¦ ²®³²ÿäúmatutinus sol tectis arrisit. @1 ˜ˆïãÆõìç® ¦³Öéòç® ãïîô®¦ ¹¸óñÈÿåúCerberus forensis erat causidicus. ïãÆõìç® ¦³óåòí® áîôéñ®¦ ´²ÿæúpostquam ferculum allatum est. ïãÆõìç® ¦³óåòí® áîôéñ®¦ ´¶ÿçúobtorto valgiter labello. ïãÆõìç® ¦³óåòí® áîôéñ®¦ µ²ÿèúˆnam contubernalem alucitae molestabant. ïãÆõìç® ¦³óåòí® áîôéñ®¦ ¶°ÿèú‰tot regum manubies penes fugitivum repertae. @1 ïãÆõìç® ¦³óåòí® áîôéñ®¦ ¶±ÿèúŠin aumatium memet ipsum conieci. ïãÉóéä® ¦³Ïòé箦 µ®²¶®·ÿèú‹quid est, €iudices, dolus? nimirum ubi aliquid factum est quod €legi dolet. habetis dolum, accipite nunc malum. ï㦳Çìïóó® Ó® Äéïîùóéé¦ÿèúŒpetauroque iubente modo superior [2modo infe-€rior]2. èúsatis constaret eos nisi inclinatos non €solere transire cryptam Neapolitanam. @1 ˜“ïãÔåò® Íáõò® ²´¹³óññ ¦³Ç̦ ¶®³¹¹Ëÿ@@@@Memphitides puellae €@@@@sacris deum paratae. €@@@@. . . €@@@@tinctus colore noctis €@@@@manu puer loquaci. ™“áïãÍáò® Öéãôïò® ¦³Ç̦ ¶®±³¸ËÿèúŽ@@@@Aegyptias choreas. ˜”ïãÔåò® Íáõò® ²¸¶²óññ ¦³Ç̦ ¶®´°¹Ëÿèú@@@@triplici vides ut ortu €@@@@Triviae rotetur ignis €@@@@volucrique Phoebus axe €@@@@rapidum pererret orbem. @1 ïãÄéïí® ¦³Ç̦ ±®µ±¸Ëÿèú@@@@anus recocta vino €@@@@trementibus labellis. ïãÓåòö® ¦³Ã® Äïî® Ç̦ ´®´²³Ëÿèú‘@@@@hic Quirites. ïãÇò® éîã® ¦³äõâ® îïí® Ç̦ µ®µ·¸Ëÿèú’@@@@freta Nereidum. @1 ïãÈéåòïî® ¦³Å𮦠±³°®±¹ÿèú“@@@@non bene olet qui bene semper olet. ïãÆõìç® ¦³Íùô讦 ²®¶ ¨´µÈ©ÿèú”@@@@qui voltur iecur intimum pererrat €@@@@pectusque eruit intimasque fibras, €@@@@non est quem lepidi vocant poetae, þ¹·²ÿï°°²ÿï‚æòçÿïƒÐåôòÿ˜™„ïãÆõìç® ¦³Íùô讦 ²®¶ ¨´µÈ©ÿèú”@@@@sed cordis [2mala]2, livor atque luxus. ï㦳Áîôè®Ìáô®¦ ¶¹°ÿèú•@@@@sic contra rerum naturae munera nota €@@@@@@corvus maturis frugibus ova refert. €@@@@sic format lingua fetum cum protulit ursa, €@@@@@@et piscis nullo iunctus amore parit. €@@@@sic Phoebea chelys %victo resoluta parentis €@@@@@@Lucinae tepidis naribus ova fovet. @1 €@@@@sic sine concubitu textis apis excita ceris €@@@@@@fervet et audaci milite castra replet. €@@@@non uno contenta valet natura tenore, €@@@@@@sed permutatas gaudet habere vices. ï㦳Áîôè®Ìáô®¦ ´¶¶ÿèú–@@@@primus in orbe deos fecit timor, ardua caelo €@@@@fulmina cum caderent discussaque Maenala flammis €@@@@atque ictus flagraret Athos, mox Phoebus ad ortus €@@@@lustrata devectus humo lunaeque senectus €@@@@et reparatus honos, hinc signa effusa per orbem €@@@@et permutatis distinctus mensibus annus. €@@@@profecit vitium iamque error iussit inanis €@@@@agricolas primos Cereri dare messis honores, €@@@@palmitibus plenis Bacchum vincire, Palemque €@@@@pastorum gaudere manu. %nutat obrutus omnis% €@@@@Neptunus demersus aqua, Pallasque tabernas €@@@@vindicat. et voti reus et qui vendidit orbem, €@@@@iam sibi quisque deos avido certamine fingit. @1 ï㦳Áîôè®Ìáô®¦ ´·¶ÿèú—@@@@nam citius flammas mortales ore tenebunt €@@@@quam secreta tegant. quicquid demittis in aurem, €@@@@effluit et subitis rumoribus oppida pulsat. €@@@@nec satis est vulgasse fidem: cumulatius exit €@@@@proditionis opus famamque onerare laborat. €@@@@sic commissa verens avidus reserare minister €@@@@fodit humum regisque latentes prodidit aures; €@@@@concepit nam terra sonos calamique loquentes €@@@@incinuere Midam, qualem narraverat index. ï㦳Áîôè®Ìáô®¦ ¶µ°ÿèú˜@@@@fallunt nos oculi, vagique sensus €@@@@oppressa ratione mentiuntur. €@@@@nam turris, prope quae quadrata surgit, €@@@@detritis procul angulis rotatur. €@@@@Hyblaeum refugit satur liquorem, €@@@@et naris casiam frequenter odit. €@@@@hoc illo magis aut minus placere €@@@@non posset, nisi lite destinata €@@@@pugnarent dubio tenore sensus. @1 ï㦳Áîôè®Ìáô®¦ ¶µ±ÿèú™@@@@somnia, quae mentes ludunt volitantibus umbris, €@@@@non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, €@@@@sed sibi quisque facit. nam cum prostrata sopore €@@@@urguet membra quies et mens sine pondere ludit, €@@@@quicquid luce fuit, tenebris agit. oppida bello €@@@@qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, €@@@@tela videt versasque acies et funera regum €@@@@atque exundantes profuso sanguine campos. €@@@@qui causas orare solent, legesque forumque €@@@@et pavidi cernunt inclusum chorte tribunal. €@@@@condit avarus opes defossumque invenit aurum. €@@@@venator saltus canibus quatit. eripit undis €@@@@aut premit eversam periturus navita puppem. €@@@@scribit amatori meretrix, dat adultera munus . . . €@@@@et canis in somnis leporis vestigia latrat €@@@@[in noctis spatium miserorum vulnera durant]. @1 ðþ