ļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’Æō’@@@@{1LIBER FABULARUM}1 ”Ÿō’@@@@{1LIBER PRIMUS}1 Ÿšņ’ō’ų@@@@{1PROLOGUS}1 @@Aesopus auctor quam materiam repperit, €Hanc ego polivi versibus senariis. €Duplex libelli dos est: quod risum movet €Et quod prudentis vitam consilio monet. €Calumniari si quis autem voluerit, €Quod arbores loquantur, non tantum ferae, €Fictis iocari nos meminerit fabulis. ‘ō’ł@@@@{1Lupus et agnus.}1 @@Ad rivum eundem lupus et agnus venerant €Siti compulsi; superior stabat lupus €Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba @1 €Latro incitatus iurgii causam intulit. €"Cur" inquit "turbulentam fecisti mihi €Aquam bibenti?" Laniger contra timens: €"Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe? €A te decurrit ad meos haustus liquor". €Repulsus ille veritatis viribus: €"Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi". €Respondit agnus: "Equidem natus non eram". €"Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi". €Atque ita correptum lacerat iniusta nece. €@@Haec propter illos scripta est homines fabula, €Qui fictis causis innocentes opprimunt. ō’@@@@{1Ranae regem petierunt.}1 @@Athenae cum florerent aequis legibus, €Procax libertas civitatem miscuit €Frenumque solvit pristinum licentia. €Hic conspiratis factionum partibus €Arcem tyrannus occupat Pisistratus. €Cum tristem servitutem flerent Attici, €(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis €Omnino insuetis), onus et coepissent queri, €Aesopus talem tum fabellam rettulit. @1 €@@Ranae vagantes liberis paludibus €Clamore magno regem petiere ab Iove, €Qui dissolutos mores vi compesceret. €Pater deorum risit atque illis dedit €Parvum tigillum, missum quod subito vadi €Motu sonoque terruit pavidum genus. €Hoc mersum limo cum iaceret diutius, €Forte una tacite profert e stagno caput €Et explorato rege cunctas evocat. €Illae timore posito certatim annatant €Lignumque supera turba petulans insilit. €Quod cum inquinassent omni contumelia, €Alium rogantes regem misere ad Iovem, €Inutilis quoniam esset qui fuerat datus. €Tum misit illis hydrum, qui dente aspero €Corripere coepit singulas. Frustra necem €Fugitant inertes, vocem praecludit metus. €Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, €Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus: €"Quia noluistis vestrum ferre" inquit "bonum, €Malum perferte". "Vos quoque, o cives", ait €"Hoc sustinete, maius ne veniat, malum". ō’@@@@{1Graculus superbus et pavo.}1 @@Ne gloriari libeat alienis bonis €Suoque potius habitu vitam degere, €Aesopus nobis hoc exemplum prodidit. @1 €@@Tumens inani graculus superbia, €Pennas, pavoni quae deciderant, sustulit €Seque exornavit. Deinde contemnens suos €Se immiscuit pavonum formoso gregi. €Illi impudenti pennas eripiunt avi €Fugantque rostris. Male mulcatus graculus €Redire maerens coepit ad proprium genus; €A quo repulsus tristem sustinuit notam. €Tum quidam ex illis, quos prius despexerat: €"Contentus nostris si fuisses sedibus €Et quod natura dederat voluisses pati, €Nec illam expertus esses contumeliam €Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas". ō’@@@@{1Canis per fluvium carnem ferens.}1 @@Amittit merito proprium qui alienum appetit. €Canis per flumen carnem cum ferret natans, €Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, €Aliamque praedam ab alio cane ferri putans €Eripere voluit; verum decepta aviditas €Et quem tenebat ore dimisit cibum, €Nec quem petebat potuit adeo attingere. @1 ō’@@@@{1Vacca et capella, ovis et leo.}1 @@Numquam est fidelis cum potente societas: €Testatur haec fabella propositum meum. €@@Vacca et capella et patiens ovis iniuriae €Socii fuere cum leone in saltibus. €Hi cum cepissent cervum vasti corporis, €Sic est locutus, partibus factis, leo: €"Ego primam tollo, %nominor quia leo; €Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi; €Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; €Malo afficietur si quis quartam tetigerit". €@@Sic totam praedam sola improbitas abstulit. ō’@@@@{1Ranae ad solem.}1 @@Vicini furis celebres vidit nuptias €Aesopus et continuo narrare incipit: €@@Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, @1 €Clamorem ranae sustulere ad sidera. €Convicio permotus quaerit Iuppiter €Causam querelae. Quaedam tum stagni incola: €"Nunc" inquit "omnes unus exurit lacus €Cogitque miseras arida sede emori. €Quidnam futurum est, si crearit liberos?" ō’@@@@{1Vulpis ad personam tragicam.}1 @@Personam tragicam forte vulpes viderat: €"O quanta species" inquit "cerebrum non habet!" €@@Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam €Fortuna tribuit, sensum communem abstulit. ō’@@@@{1Lupus et gruis.}1 @@Qui pretium meriti ab improbis desiderat, €Bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat; €Impune abire deinde quia iam non potest. €@@Os devoratum fauce cum haereret lupi, €Magno dolore victus coepit singulos €Illicere pretio, ut illud extraherent malum. €Tandem persuasa est iure iurando gruis, €Gulaeque credens colli longitudinem, @1 €Periculosam fecit medicinam lupo. €Pro quo cum pactum flagitaret praemium: €"Ingrata es" inquit "ore quae nostro caput €Incolume abstuleris et mercedem postules". ō’@@@@{1Passer ad leporem consiliator.}1 @@Sibi non cavere et aliis consilium dare €Stultum esse paucis ostendemus versibus. €@@Oppressum ab aquila, fletus edentem graves, €Leporem obiurgabat passer: "Ubi pernicitas €Nota" inquit "illa est? Quid ita cessarunt pedes?" €Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit €Questuque vano clamitantem interficit. €Lepus semianimus mortis in solacio: €"Qui modo securus nostra irridebas mala, €Simili querela fata deploras tua". ō’@@@@{1Lupus et vulpis iudice simio.}1 @@Quicumque turpi fraude semel innotuit, €Etiam si verum dicit, amittit fidem. €Hoc attestatur brevis Aesopi fabula. @1 €@@Lupus arguebat vulpem furti crimine; €Negabat illa se esse culpae proximam. €Tunc iudex inter illos sedit simius. €Uterque causam cum perorassent suam, €Dixisse fertur simius sententiam: €"Tu non videris perdidisse quod petis; €Te credo surripuisse quod pulchre negas". ō’@@@@{1Asinus et leo venantes.}1 @@Virtutis expers, verbis iactans gloriam, €Ignotos fallit, notis est derisui. €@@Venari asello comite cum vellet leo, €Contexit illum frutice et admonuit simul, €Ut insueta voce terreret feras, €Fugientes ipse exciperet. Hic auritulus €Clamorem subito totis tollit viribus €Novoque turbat bestias miraculo. €Quae dum paventes exitus notos petunt, €Leonis affliguntur horrendo impetu. €Qui postquam caede fessus est, asinum evocat €Iubetque vocem premere. Tunc ille insolens: @1 €"Qualis videtur opera tibi vocis meae?" €"Insignis" inquit "sic ut, nisi nossem tuum €Animum genusque, simili fugissem metu". ō’@@@@{1Cervus ad fontem.}1 @@Laudatis utiliora quae contempseris €Saepe inveniri testis haec narratio est. €@@Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit €Et in liquore vidit effigiem suam. €Ibi dum ramosa mirans laudat cornua €Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, €Venantum subito vocibus conterritus €Per campum fugere coepit et cursu levi €Canes elusit. Silva tum excepit ferum, €In qua retentis impeditus cornibus €Lacerari coepit morsibus saevis canum. €Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur: €"O me infelicem! qui nunc demum intellego €Utilia mihi quam fuerint quae despexeram, €Et quae laudaram quantum luctus habuerint". @1 ō’@@@@{1Vulpis et corvus.}1 @@Qui se laudari gaudet verbis subdolis, €Fere dat poenas turpi paenitentia. €@@Cum de fenestra corvus raptum caseum €Comesse vellet, celsa residens arbore, €Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui: €"O qui tuarum, corve, pennarum est nitor! €Quantum decoris corpore et vultu geris! €Si vocem haberes, nulla prior ales foret". €At ille stultus, dum vult vocem ostendere, €Emisit ore caseum, quem celeriter €Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus. €Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor. €@@[Hac re probatur quantum ingenium valet; €Virtute semper praevalet sapientia.] @1 ō’@@@@{1Ex sutore medicus.}1 @@Malus cum sutor inopia deperditus €Medicinam ignoto facere coepisset loco €Et venditaret falso antidotum nomine, €Verbosis acquisivit sibi famam strophis. €Hic cum iaceret morbo confectus gravi €Rex urbis, eius experiendi gratia €Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua €Miscere illius antidoto se toxicum, žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’”˜Žˆ‰Ebibere iussit ipsum posito praemio. €Timore mortis ille tum confessus est €Non artis ulla medicum se prudentia, €Verum stupore vulgi factum nobilem. €Rex advocata contione haec addidit: €"Quantae putatis esse vos dementiae, €Qui capita vestra non dubitatis credere, €Cui calceandos nemo commisit pedes?" €@@Hoc pertinere vere ad illos dixerim, €Quorum stultitia quaestus impudentiae est. @1 ō’@@@@{1Asinus ad senem pastorem.}1 @@In principatu commutando saepius €Nil praeter domini mores mutant pauperes. €Id esse verum parva haec fabella indicat. €@@Asellum in prato timidus pascebat senex. €Is hostium clamore subito territus €Suadebat asino fugere, ne possent capi. €At ille lentus: "Quaeso, num binas mihi €Clitellas impositurum victorem putas?" €Senex negavit. "Ergo quid refert mea €Cui serviam clitellas cum portem meas?" ō’@@@@{1Ovis, cervus et lupus.}1 @@Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, €Non rem expedire, sed mala videre expetit. €@@Ovem rogabat cervus modium tritici €Lupo sponsore. At illa praemetuens dolum: €"Rapere atque abire semper assuevit lupus, €Tu de conspectu fugere veloci impetu; €Ubi vos requiram cum dies advenerit?" @1 ō’@@@@{1Ovis, canis et lupus.}1 @@Solent mendaces luere poenas malefici. €Calumniator ab ove cum peteret canis, €Quem commendasse panem se contenderet, €Lupus citatus testis non unum modo €Deberi dixit, verum affirmavit decem. €Ovis damnata falso testimonio €Quod non debebat solvit. Post paucos dies €Bidens iacentem in fovea conspexit lupum: €"Haec" inquit "merces fraudis a superis datur". ō’@@@@{1Mulier parturiens.}1 @@Nemo libenter recolit qui laesit locum. €Instante partu mulier actis mensibus €Humi iacebat flebilis gemitus ciens. €Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, @1 €Onus naturae melius quo deponeret. €"Minime" inquit "illo posse confido loco €Malum finiri, quo conceptum est initio". ō’@@@@{1Canis parturiens.}1 @@Habent insidias hominis blanditiae mali: €Quas ut vitemus versus subiecti monent. €@@Canis parturiens cum rogasset alteram, €Ut fetum in eius tugurio deponeret, €Facile impetravit: dein reposcenti locum €Preces admovit, tempus exorans breve, €Dum firmiores posset catulos ducere. €Hoc quoque consumpto flagitari validius €Cubile coepit. "Si mihi et turbae meae €Par" inquit "esse potueris, cedam loco". @1 ō’@@@@{1Canes familici.}1 @@Stultum consilium non modo effectu caret, €Sed ad perniciem quoque mortalis devocat. €@@Corium depressum in fluvio viderunt canes. €Id ut comesse extractum possent facilius, €Aquam coepere ebibere: sed rupti prius €Periere quam quod petierant contingerent. ō’@@@@{1Leo senex, aper, taurus et asinus.}1 @@Quicumque amisit dignitatem pristinam, €Ignavis etiam iocus est in casu gravi. €@@Defectus annis et desertus viribus €Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, €Aper fulmineis venit ad eum dentibus €Et vindicavit ictu veterem iniuriam. €Infestis taurus mox confodit cornibus €Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum €Impune laedi, calcibus frontem extudit. €At ille exspirans: "Fortis indigne tuli @1 €Mihi insultare: te, naturae dedecus, €Quod ferre certe cogor bis videor mori". ō’@@@@{1Mustela et homo}1 @@Mustela ab homine prensa cum instantem necem €Effugere vellet: "Parce, quaeso" inquit "mihi, €Quae tibi molestis muribus purgo domum". €Respondit ille: "Faceres si causa mea, €Gratum esset et dedissem veniam supplici. €Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, €Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, €Noli imputare vanum beneficium mihi". €Atque ita locutus improbam leto dedit. €@@Hoc in se dictum debent illi agnoscere, €Quorum privata servit utilitas sibi, €Et meritum inane iactant imprudentibus. ō’@@@@{1Canis fidelis.}1 @@Repente liberalis stultis gratus est, €Verum peritis irritos tendit dolos. @1 €@@Nocturnus cum fur panem misisset cani, €Obiecto temptans an cibo posset capi: €"Heus" inquit "linguam vis meam praecludere, €Ne latrem pro re domini? Multum falleris. €Namque ista subita me iubet benignitas €Vigilare, facias ne mea culpa lucrum". ō’@@@@{1Rana rupta et bos.}1 @@Inops, potentem dum vult imitari, perit. €In prato quondam rana conspexit bovem €Et tacta invidia tantae magnitudinis €Rugosam inflavit pellem: tum natos suos €Interrogavit, an bove esset latior. €Illi negarunt. Rursus intendit cutem €Maiore nisu et simili quaesivit modo, €Quis maior esset. Illi dixerunt bovem. €Novissime indignata dum vult validius €Inflare sese, rupto iacuit corpore. ō’@@@@{1Canes et corcodilli.}1 @@Consilia qui dant prava cautis hominibus, €Et perdunt operam et deridentur turpiter. €@@Canes currentes bibere in Nilo flumine, @1 €A corcodillis ne rapiantur, traditum est. €Igitur cum currens bibere coepisset canis, €Sic corcodillus: "Quamlibet lambe otio; €Noli vereri". At ille: "Facerem mehercule, €Nisi esse scirem carnis te cupidum meae". ō’@@@@{1Vulpis et ciconia.}1 @@Nulli nocendum: si quis vero laeserit, €Multandum simili iure fabella admonet. €@@Vulpes ad cenam dicitur ciconiam €Prior invitasse et illi in patina liquidam €Posuisse sorbitionem, quam nullo modo €Gustare esuriens potuerit ciconia. €Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo €Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens €Satiatur ipsa et torquet convivam fame. €Quae cum lagonae collum frustra lamberet, €Peregrinam sic locutam volucrem accepimus: €"Sua quisque exempla debet aequo animo pati". @1 ō’@@@@{1Canis et thesaurus et vulturius.}1 @@Haec res avaris esse conveniens potest €Et qui humiles nati dici locupletes student. €@@Humana effodiens ossa thesaurum canis €Invenit, et violarat quia Manes deos, €Iniecta est illi divitiarum cupiditas, €Poenas ut sanctae Religioni penderet. €Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi, €Fame est consumptus; quem stans vulturius super €Fertur locutus: "O canis, merito iaces, €Qui concupisti subito regales opes, €Trivio conceptus, educatus stercore". ō’@@@@{1Vulpis et aquila.}1 @@Quamvis sublimes debent humiles metuere, €Vindicta docili quia patet sollertiae. €@@Vulpinos catulos aquila quondam sustulit €Nidoque posuit pullis, escam ut carperent. €Hanc persecuta mater orare incipit, €Ne tantum miserae luctum importaret sibi. €Contempsit illa, tuta quippe ipso loco. €Vulpes ab ara rapuit ardentem facem @1 €Totamque flammis arborem circumdedit, €Hosti dolorem damno miscens sanguinis. €Aquila ut periclo mortis eriperet suos €Incolumes natos supplex vulpi tradidit. ō’@@@@{1Asinus inridens aprum.}1 @@Plerumque stulti risum dum captant levem, €Gravi destringunt alios contumelia €Et sibi nocivum concitant periculum. €@@Asellus apro cum fuisset obvius: €"Salve" inquit "frater". Ille indignans repudiat €Officium et quaerit, cur sic mentiri velit. €Asinus demisso pene: "Similem si negas €Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo". €Aper, cum vellet facere generosum impetum, €Repressit iram et: "Facilis vindicta est mihi, €Sed inquinari nolo ignavo sanguine". ō’@@@@{1Ranae metuentes taurorum praelia.}1 @@Humiles laborant ubi potentes dissident. €Rana in palude pugnam taurorum intuens: €"Heu quanta nobis instat pernicies!" ait. €Interrogata ab alia cur hoc diceret, €De principatu cum illi certarent gregis @1 €Longeque ab ipsis degerent vitam boves: €"Est statio separata ac diversum genus; €Expulsus regno nemoris qui profugerit, €Paludis in secreta veniet latibula €Et proculcatas obteret duro pede. €Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet". ō’@@@@{1Miluus et columbae.}1 @@Qui se committit homini tutandum improbo, €Auxilia dum requirit, exitium invenit. €@@Columbae saepe cum fugissent miluum €Et celeritate pennae vitassent necem, €Consilium raptor vertit ad fallaciam €Et genus inerme tali decepit dolo: €"Quare sollicitum potius aevum ducitis, €Quam regem me creatis icto foedere, €Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?" €Illae credentes tradunt sese miluo; €Qui regnum adeptus coepit vesci singulas €Et exercere imperium saevis unguibus. €Tunc de reliquis una: "Merito plectimur". @1  Ÿō’@@@@{1LIBER SECUNDUS}1 Ÿšņ’ō±’ų@@@@{1PROLOGUS}1 €@@@@{1Auctor.}1 @@Exemplis continetur Aesopi genus; €Nec aliud quicquam per fabellas quaeritur €Quam corrigatur error ut mortalium žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’¢Ÿšņ’„ųAcuatque sese diligens industria. €Quicumque fuerit ergo narrandi iocus, €Dum capiat aurem et servet propositum suum, €Re commendatur, non auctoris nomine. €Equidem omni cura morem servabo senis; €Sed si libuerit aliquid interponere, €Dictorum sensus ut delectet varietas, €Bonas in partes, lector, accipias velim, €Ita si rependet illi brevitas gratiam. €Cuius verbosa ne sit commendatio, @1 €Attende, cur negare cupidis debeas, €Modestis etiam offerre quod non petierint. ‘ō’ł@@@@{1Iuvencus, leo et praedator.}1 @@Super iuvencum stabat deiectum leo. €Praedator intervenit partem postulans. €"Darem" inquit "nisi soleres per te sumere": €Et improbum reiecit. Forte innoxius €Viator est deductus in eundem locum €Feroque viso rettulit retro pedem. €Cui placidus ille: "Non est quod timeas" ait; €"Et, quae debetur pars tuae modestiae, €Audacter tolle". Tunc diviso tergore €Silvas petivit, homini ut accessum daret. €@@Exemplum egregium prorsus et laudabile; €Verum est aviditas dives et pauper pudor. ō’@@@@{1Anus diligens iuvenem, item puella.}1 @@A feminis utcumque spoliari viros, €Ament, amentur, nempe exemplis discimus. €@@Aetatis mediae quendam mulier non rudis €Tenebat annos celans elegantia, @1 €Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat. €Ambae, videri dum volunt illi pares, €Capillos homini legere coepere invicem. €Qui se putaret fingi cura mulierum, €Calvus repente factus est; nam funditus €Canos puella, nigros anus evellerat. ō’@@@@{1Aesopus ad quendam de successu improborum.}1 @@Laceratus quidam morsu vehementis canis €Tinctum cruore panem misit malefico, €Audierat esse quod remedium vulneris. €Tunc sic Aesopus: "Noli coram pluribus €Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent, €Cum scierint esse tale culpae praemium". €@@Successus improborum plures allicit. ō’@@@@{1Aquila, feles et aper.}1 @@Aquila in sublimi quercu nidum fecerat; €Feles cavernam nancta in media pepererat; €Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat. €Tum fortuitum feles contubernium €Fraude et scelesta sic evertit malitia. €Ad nidum scandit volucris: "Pernicies" ait €"Tibi paratur, forsan et miserae mihi; €Nam fodere terram quod vides cotidie @1 €Aprum insidiosum, quercum vult evertere, €Ut nostram in plano facile progeniem opprimat". €Terrore offuso et perturbatis sensibus €Derepit ad cubile setosae suis: €"Magno" inquit "in periclo sunt nati tui; €Nam, simul exieris pastum cum tenero grege, €Aquila est parata rapere porcellos tibi". €Hunc quoque timore postquam complevit locum, €Dolosa tuto condidit sese cavo. €Inde evagata noctu suspenso pede, €Ubi esca se replevit et prolem suam, €Pavorem simulans prospicit toto die. €Ruinam metuens aquila ramis desidet; €Aper rapinam vitans non prodit foras. €Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis €Felisque catulis largam praebuerunt dapem. €@@Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, €Documentum habere stulta credulitas potest. ō’@@@@{1Item Caesar ad atriensem.}1 @@Est ardalionum quaedam Romae natio, €Trepide concursans, occupata in otio, @1 €Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, €Sibi molesta et aliis odiosissima. €Hanc emendare, si tamen possum, volo €Vera fabella: pretium est operae attendere. €@@Caesar Tiberius cum petens Neapolim €In Misenensem villam venisset suam, €Quae monte summo posita Luculli manu €Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare: €Ex alticinctis unus atriensibus, €Cui tunica ab umeris linteo Pelusio €Erat destricta, cirris dependentibus, €Perambulante laeta domino viridia, €Alveolo coepit ligneo conspargere €Humum aestuantem, come officium iactitans, €Sed deridetur. Inde notis flexibus €Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem. €Agnoscit hominem Caesar remque intellegit. €Id ut putavit esse nescio quid boni: €"Heus!" inquit dominus. Ille enimvero assilit, €Donationis alacer certae gaudio. €Tum sic iocata est tanta maiestas ducis: €"Non multum egisti et opera nequiquam perit: €Multo maioris alapae mecum veneunt". @1 ō’@@@@{1Aquila et cornix.}1 @@Contra potentes nemo est munitus satis; €Si vero accessit consiliator maleficus, €Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit. €@@Aquila in sublime sustulit testudinem. €Quae cum abdidisset cornea corpus domo €Nec ullo pacto laedi posset condita, €Venit per auras cornix et propter volans: €"Opimam sane praedam rapuisti unguibus; €Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi, €Gravi nequiquam te lassabit pondere". €Promissa parte suadet, ut scopulum super €Altis ab astris duram illidat corticem, €Qua comminuta facile vescatur cibo. €Inducta verbis aquila, monitis paruit, €Simul et magistrae large divisit dapem. €Sic tuta quae naturae fuerat munere, €Impar duabus occidit tristi nece. @1 ō’@@@@{1Muli duo et vectores.}1 @@Muli gravati sarcinis ibant duo: €Unus ferebat fiscos cum pecunia, €Alter tumentes multo saccos hordeo. €Ille onere dives celsa cervice eminens €Clarumque collo iactans tintinnabulum, €Comes quieto sequitur et placido gradu. €Subito latrones ex insidiis advolant €Interque caedem ferro mulum sauciant, €Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum. €Spoliatus igitur casus cum fleret suos: €"Equidem" inquit alter "me contemptum gaudeo; €Nam nil amisi nec sum laesus vulnere". €@@Hoc argumento tuta est hominum tenuitas; €Magnae periclo sunt opes obnoxiae. ō’@@@@{1Cervus ad boves.}1 @@Cervus nemorosis excitatus latibulis, €Ut venatorum effugeret instantem necem, @1 €Caeco timore proximam villam petit €Et opportuno se bovili condidit. €Hic bos latenti: "Quidnam voluisti tibi, €Infelix, ultro qui ad necem cucurreris €Hominumque tecto spiritum commiseris?" €At ille supplex: "Vos modo" inquit "parcite; €Occasione rursus erumpam data". €Spatium diei noctis excipiunt vices. €Frondem bubulcus affert, nil ideo videt. €Eunt subinde et redeunt omnes rustici, €Nemo animadvertit: transit etiam vilicus, €Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus €Bubus quietis agere coepit gratias, €Hospitium adverso quod praestiterint tempore. €Respondit unus: "Salvum te cupimus quidem; €Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit, €Magno in periclo vita vertetur tua". €Haec inter ipse dominus a cena redit €Et quia corruptos viderat nuper boves, €Accedit ad praesepe: "Cur frondis parum est, €Stramenta desunt? Tollere haec aranea €Quantum est laboris?" Dum scrutatur singula, €Cervi quoque alta conspicatur cornua; @1 €Quem convocata iubet occidi familia €Praedamque tollit. Haec significat fabula €Dominum videre plurimum in rebus suis. Ÿåš’ō±’ų@@@@{1EPILOGUS}1 €@@@@{1Auctor}1 @@Aesopi ingenio statuam posuere Attici €Servumque collocarunt aeterna in basi, €Patere honoris scirent ut cuncti viam €Nec generi tribui, sed virtuti gloriam. €Quoniam occuparat alter ne primus foret, €Ne solus esset studui; quod superfuit: €Nec haec invidia, verum est aemulatio. €Quod si labori faverit Latium meo, €Plures habebit, quos opponat Graeciae. €Si livor obtrectare curam voluerit, €Non tamen eripiet laudis conscientiam. €Si nostrum studium ad aures pervenit tuas @1 €Et arte fictas animus sentit fabulas, €Omnem querelam submovet felicitas. €Sin autem doctus illis occurrit labor, €Sinistra quos in lucem natura extulit €Nec quicquam possunt nisi meliores carpere, €Fatale exitium corde durato feram, €Donec fortunam criminis pudeat sui. @1  Ÿō’ł@@@@{1LIBER TERTIUS}1 Ÿšņ’ō±’ų@@@@{1PROLOGUS}1 €@@@@{1Phaedrus ad Eutychum.}1 @@Phaedri libellos legere si desideras, €Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, €Ut liber animus sentiat vim carminis. €"Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum, €Momentum ut horae pereat officiis meis". €Non ergo causa est manibus id tangi tuis, €Quod occupatis auribus non convenit. €Fortasse dices: "Aliquae venient feriae, €Quae me soluto pectore ad studium vocent". €Legesne, quaeso, potius viles nenias, €Impendas curam quam rei domesticae, €Reddas amicis tempora, uxori vaces, €Animum relaxes, otium des corpori, €Ut assuetam fortius praestes vicem? €Mutandum tibi propositum est ut vitae genus, €Intrare si Musarum limen cogitas. €Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, €In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi @1 €Fecunda novies artium peperit chorum, €Quamvis in ipsa paene natus sim schola €Curamque habendi penitus corde eraserim žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’£Ÿšņ’ˆ–ųEt laude invicta vitam in hanc incubuerim, €Fastidiose tamen in coetum recipior. €Quid credis illi accidere, qui magnas opes €Exaggerare quaerit omni vigilia, €Docto labori dulce praeponens lucrum? €Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon, €Ad regem cum Dardaniae perductus foret, €Librum exarabo tertium Aesopi stilo, €Honori et meritis dedicans illum tuis. €Quem si leges, laetabor; sin autem minus, €Habebunt certe quo se oblectent posteri. €@@Nunc fabularum cur sit inventum genus, €Brevi docebo. Servitus obnoxia, €Quia quae volebat non audebat dicere, €Affectus proprios in fabellas transtulit €Calumniamque fictis elusit iocis. €Ego porro illius semita feci viam, €Et cogitavi plura quam reliquerat, €In calamitatem deligens quaedam meam. €Quod si accusator alius Seiano foret, €Si testis alius, iudex alius denique, €Dignum faterer esse me tantis malis, €Nec his dolorem delenirem remediis. @1 €Suspicione si quis errabit sua €Et rapiet ad se quod erit commune omnium, €Stulte nudabit animi conscientiam. €Huic excusatum me velim nihilo minus: €Neque enim notare singulos mens est mihi, €Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere. €@@Rem me professum dicet fors aliquis gravem. €Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha €Aeternam famam condere ingenio suo: €Ego, litteratae qui sum propior Graeciae, €Cur somno inerti deseram patriae decus? €Threissa cum gens numeret auctores suos, €Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, €Qui saxa cantu movit et domuit feras €Hebrique tenuit impetus dulci mora. €Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, €Quoniam mihi sollemnis debetur gloria. €@@Induxi te ad legendum; sincerum mihi €Candore noto reddas iudicium peto. ‘ō’ł@@@@{1Anus ad amphoram.}1 @@Anus iacere vidit epotam amphoram, €Adhuc Falerna faece ex testa nobili @1 €Odorem quae iucundum late spargeret. €Hunc postquam totis avida traxit naribus: €"O suavis anima! quale te dicam bonum €Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?" €@@Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit. ō’@@@@{1Panthera et pastores.}1 @@Solet a despectis par referri gratia. €Panthera imprudens olim in foveam decidit. €Videre agrestes: alii fustes congerunt, €Alii onerant saxis; quidam contra miseriti €Periturae quippe, quamvis nemo laederet, €Misere panem ut sustineret spiritum. €Nox insecuta est: abeunt securi domum, €Quasi inventuri mortuam postridie. €At illa, vires ut refecit languidas, €Veloci saltu fovea sese liberat €Et in cubile concito properat gradu. €Paucis diebus interpositis provolat, €Pecus trucidat, ipsos pastores necat, €Et cuncta vastans saevit irato impetu. @1 €Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant, €Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant. €At illa: "Memini qui me saxo petierit, €Qui panem dederit; vos timere absistite; €Illis revertor hostis, qui me laeserunt". ō’@@@@{1Aesopus et rusticus.}1 @@Usu peritus hariolo vel doctior €Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur, €Notescet quae nunc primum fabella mea. €@@Habenti cuidam pecora pepererunt oves €Agnos humano capite. Monstro territus €Ad consulendos currit maerens hariolos. €Hic pertinere ad domini respondet caput €Et avertendum victima periculum. €Ille autem affirmat coniugem esse adulteram €Et insitivos significari liberos, @1 €Sed expiari posse maiore hostia. €Quid multa? Variis dissident sententiis €Hominisque curam cura maiore aggravant. €Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, €Natura numquam verba cui potuit dare: €"Si procurare vis ostentum, rustice, €Uxores" inquit "da tuis pastoribus". ō’@@@@{1Lanius et simius.}1 @@Pendere ad lanium quidam vidit simium, €Inter reliquas merces atque obsonia; €Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans: €"Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor". €@@Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo; €Quando et formosos saepe inveni pessimos, €Et turpi facie multos cognovi optimos. ō’@@@@{1Aesopus et petulans.}1 @@Successus ad perniciem multos devocat. €Aesopo quidam petulans lapidem impegerat. @1 €"Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit, €Sic prosecutus: "Plus non habeo mehercules, €Sed unde accipere possis monstrabo tibi. €Venit ecce dives et potens: huic similiter €Impinge lapidem et dignum accipies praemium". €Persuasus ille fecit quod monitus fuit; €Sed spes fefellit impudentem audaciam: €Comprensus namque poenas persolvit cruce. ō’@@@@{1Musca et mula.}1 @@Musca in temone sedit et mulam increpans: €"Quam tarda es!" inquit "non vis citius progredi? €Vide ne dolone collum compungam tibi". €Respondit illa: "Verbis non moveor tuis; €Sed istum timeo sella qui prima sedens €Iugum flagello temperat lento meum €Et ora frenis continet spumantibus. €Quapropter aufer frivolam insolentiam; €Nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio". €@@Hac derideri fabula merito potest, €Qui sine virtute vanas exercet minas. @1 ō’@@@@{1Lupus ad canem.}1 @@Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar. €Cani perpasto macie confectus lupus €Forte occucurrit. Dein salutati invicem €Ut restiterunt: "Unde sic, quaeso, nites? €Aut quo cibo fecisti tantum corporis? €Ego, qui sum longe fortior, pereo fame". €Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, €Praestare domino si par officium potes". €"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, €A furibus tuearis et noctu domum". €"Ego vero sum paratus: nunc patior nives €Imbresque in silvis asperam vitam trahens: €Quanto est facilius mihi sub tecto vivere, €Et otiosum largo satiari cibo?" €"Veni ergo mecum". Dum procedunt, aspicit €Lupus a catena collum detritum cani. €"Unde hoc, amice?" "Nihil est". "Dic sodes tamen". €"Quia videor acer, alligant me interdiu, €Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit: €Crepusculo solutus, qua visum est, vagor. €Affertur ultro panis; de mensa sua €Dat ossa dominus; frusta iactat familia €Et, quod fastidit quisque, pulmentarium. @1 €Sic sine labore venter impletur meus". €"Age, si quo abire est animus, est licentia?" €"Non plane est" inquit. "Fruere, quae laudas, canis: €Regnare nolo, liber ut non sim mihi". ō’@@@@{1Soror ad fratrem.}1 @@Praecepto monitus saepe te considera. €Habebat quidam filiam turpissimam €Idemque insignem pulchra facie filium. €Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit, €Pueriliter ludentes forte inspexerunt. €Hic se formosum iactat: illa irascitur €Nec gloriantis sustinet fratris iocos, €Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam. €Ergo ad patrem decurrit laesura invicem €Magnaque invidia criminatur filium, €Vir natus quod rem feminarum tetigerit. €Amplexus ille utrumque et carpens oscula €Dulcemque in ambos caritatem partiens: €"Cotidie" inquit "speculo vos uti volo: €Tu formam ne corrumpas nequitiae malis; €Tu faciem ut istam moribus vincas bonis". @1 ō’@@@@{1Socrates ad amicos.}1 @@Vulgare amici nomen, sed rara est fides. €Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates, €(Cuius non fugio mortem, si famam assequar, €Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis), €Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet: €"Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?" €"Utinam" inquit "veris hanc amicis impleam!". ō’@@@@{1Poeta de credere et non credere.}1 @@Periculosum est credere et non credere. €Utriusque exemplum breviter exponam rei. €@@Hippolytus obiit, quia novercae creditum est; €Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. €Ergo exploranda est veritas multum, prius €Quam stulta prave iudicet sententia. €Sed fabulosa ne vetustate elevem, €Narrabo tibi memoria quod factum est mea. €@@Maritus quidam cum diligeret coniugem €Togamque puram iam pararet filio, €Seductus in secretum a liberto est suo, @1 €Sperante heredem suffici se proximum. €Qui cum de puero multa mentitus foret €Et plura de flagitiis castae mulieris, €Adiecit id, quod sentiebat maxime €Doliturum amanti, ventitare adulterum €Stuproque turpi pollui famam domus. €Incensus ille falso uxoris crimine €Simulavit iter ad villam clamque in oppido €Subsedit: deinde noctu subito ianuam €Intravit, recta cubiculum uxoris petens, €In quo dormire mater natum iusserat, €Aetatem adultam servans diligentius. €Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, €Irae furentis impetum non sustinens €Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput. €Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’£˜ŠˆœNihil respiciens, dum dolorem vindicet. €Lucerna allata, simul aspexit filium €Sanctamque uxorem dormientem cubiculo, €Sopita primo quae nil somno senserat; €Repraesentavit in se poenam facinoris €Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat. €Accusatores postularunt mulierem €Romamque pertraxerunt ad centumviros. €Maligna insontem deprimit suspicio, @1 €Quod bona possideat. Stant patroni fortiter €Causam tuentes innocentis feminae. €@@A Divo Augusto tunc petierunt iudices, €Ut adiuvaret iuris iurandi fidem, €Quod ipsos error implicuisset criminis. €Qui postquam tenebras dispulit calumniae €Certumque fontem veritatis repperit: €"Luat" inquit "poenas causa libertus mali; €Namque orbam nato simul et privatam viro €Miserandam potius quam damnandam existimo. €Quod si delata perscrutatus crimina €Paterfamilias esset, si mendacium €Subtiliter limasset, a radicibus €Non evertisset scelere funesto domum". €@@Nil spernat auris, nec tamen credat statim. €Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes, €Et qui non peccant, impugnantur fraudibus. €@@Hoc admonere simplices etiam potest, €Opinione alterius ne quid ponderent: €Ambitio namque dissidens mortalium €Aut gratiae subscribit aut odio suo. €Erit ille notus quem per te cognoveris. €@@Haec exsecutus sum propterea pluribus €Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus. @1 ō’@@@@{1Eunuchus ad improbum.}1 @@Eunuchus litigabat cum quodam improbo, €Qui super obscena dicta et petulans iurgium €Damnum insectatus est amissi corporis. €"En" ait "hoc unum est, cur laborem validius, €Integritatis testes quia desunt mihi. €Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis? €Id demum est homini turpe, quod meruit pati". ō’@@@@{1Pullus ad margaritam.}1 @@In sterquilino pullus gallinaceus €Dum quaerit escam, margaritam repperit. €"Iaces indigno quanta res" inquit "loco! €Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui, €Olim redisses ad splendorem pristinum. €Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus, €Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest". €@@Hoc illis narro, qui me non intellegunt. @1 ō’@@@@{1Apes et fuci vespa iudice.}1 @@Apes in alta fecerant quercu favos: €Hos fuci inertes esse dicebant suos. €Lis ad forum deducta est, vespa iudice. €Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime, €Legem duabus hanc proposuit partibus: €"Non inconveniens corpus et par est color, €In dubium plane res ut merito venerit. €Sed ne religio peccet imprudens mea, €Alvos accipite et ceris opus infundite, €Ut ex sapore mellis et forma favi, €De quis nunc agitur, auctor horum appareat". €Fuci recusant: apibus condicio placet. €Tunc illa talem protulit sententiam: €"Apertum est quis non possit et quis fecerit. €Quapropter apibus fructum restituo suum". €@@Hanc praeterissem fabulam silentio, €Si pactam fuci non recusassent fidem. @1 ō’@@@@{1De lusu et severitate.}1 @@Puerorum in turba quidam ludentem Atticus €Aesopum nucibus cum vidisset, restitit €Et quasi delirum risit. Quod sensit simul €Derisor potius quam deridendus senex, €Arcum retensum posuit in media via: €"Heus!" inquit "sapiens, expedi quid fecerim". €Concurrit populus. Ille se torquet diu €Nec quaestionis positae causam intellegit. €Novissime succumbit. Tum victor sophus: €"Cito rumpes arcum semper si tensum habueris; €At si laxaris, cum voles erit utilis. €@@Sic lusus animo debent aliquando dari, €Ad cogitandum melior ut redeat tibi". ō’@@@@{1Canis ad agnum.}1 @@Inter capellas agno balanti canis: €"Stulte", inquit "erras; non est hic mater tua;" @1 €Ovesque segregatas ostendit procul. €"Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit, €Dein portat onus ignotum certis mensibus, €Novissime prolapsam effundit sarcinam; €Verum illam, quae me nutrit admoto ubere €Fraudatque natos lacte, ne desit mihi". €"Tamen illa est potior quae te peperit". "Non ita est. €Unde illa scivit niger an albus nascerer? €Age porro: parere si voluisset feminam, €Quid profecisset, cum crearer masculus? €Beneficium sane magnum natali dedit, €Ut exspectarem lanium in horas singulas! €Cuius potestas nulla in gignendo fuit, €Cur hac sit potior quae iacentis miserita est €Dulcemque sponte praestat benevolentiam? €Facit parentes bonitas, non necessitas". €@@His demonstrare voluit auctor versibus €Obsistere homines legibus, meritis capi. ō’@@@@{1Cicada et noctua.}1 @@Humanitati qui se non accommodat, €Plerumque poenas oppetit superbiae. @1 €@@Cicada acerbum noctuae convicium €Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere €Cavoque ramo capere somnum interdiu. €Rogata est ut taceret. Multo validius €Clamare occepit. Rursus admota prece €Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi €Nullum esse auxilium et verba contemni sua, €Hac est aggressa garrulam fallacia: €"Dormire quia me non sinunt cantus tui, €Sonare citharam quos putes Apollinis, €Potare est animus nectar, quod Pallas mihi €Nuper donavit; si non fastidis, veni; €Una bibamus". Illa, quae arebat siti, €Simul cognovit vocem laudari suam, €Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo €Trepidantem consectata est et leto dedit. €Sic viva quod negarat tribuit mortua. ō’@@@@{1Arbores in deorum tutela.}1 @@Olim quas vellent esse in tutela sua, €Divi legerunt arbores. Quercus Iovi €Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, @1 €Pinus Cybebae, populus celsa Herculi. €Minerva admirans, quare steriles sumerent €Interrogavit. Causam dixit Iuppiter: €"Honorem fructu ne videamur vendere". €"At mehercules narrabit quod quis voluerit, €Oliva nobis propter fructum est gratior". €Tunc sic deorum genitor atque hominum sator: €"O nata, merito sapiens dicere omnibus! €Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria". €@@Nihil agere quod non prosit fabella admonet. ō’@@@@{1Pavo ad Iunonem de voce sua.}1 @@Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens €Cantus luscinii quod sibi non tribuerit; €Illum esse cunctis avibus admirabilem, €Se derideri simul ac vocem miserit. €Tunc consolandi gratia dixit dea: €"Sed forma vincis, vincis magnitudine; €Nitor smaragdi collo praefulget tuo @1 €Pictisque plumis gemmeam caudam explicas". €"Quo mi" inquit "mutam speciem, si vincor sono?" €"Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae: €Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos, €Augurium corvo, laeva cornici omina, €Omnesque propriis sunt contentae dotibus. €@@Noli affectare quod tibi non est datum, €Delusa ne spes ad querelam reccidat". ō’@@@@{1Aesopus respondet garrulo.}1 @@Aesopus domino solus cum esset familia, €Parare cenam iussus est maturius. €Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, €Tandemque invenit ubi lucernam accenderet. €Tum circumeunti fuerat quod iter longius €Effecit brevius: namque recta per forum €Coepit redire. Et quidam e turba garrulus: €"Aesope, medio sole quid cum lumine?" €"Hominem" inquit "quaero", et abiit festinans domum. €@@Hoc si molestus ille ad animum rettulit, @1 €Sensit profecto se hominem non visum seni, €Intempestive qui occupato alluserit. Ÿåš’ō±’ų@@@@{1EPILOGUS}1 €@@@@{1Idem poeta.}1 Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens, €Primum ne videar esse tibi molestior, €Distringit quem multarum rerum varietas; €Dein si quis eadem forte conari velit, €Habere ut possit aliquid operis residui: €Quamvis materiae tanta abundet copia, €Labori faber ut desit, non fabro labor. €Brevitati nostrae praemium ut reddas peto €Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem. €Nam vita morti propior est cotidie, €Et hoc minus perveniet ad me muneris, €Quo plus consumet temporis dilatio. €Si cito rem perages, usus fiet longior: €Fruar diutius, si celerius coepero. €Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae, @1 €Auxilio locus est: olim senio debilem €Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, €Cum iam desierit esse beneficium utile €Et mors vicina flagitabit debitum. €Stultum admovere tibi preces existimo, €Proclivis ultro cum sit misericordia. €Saepe impetravit veniam confessus reus: €Quanto innocenti iustius debet dari? €Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius, €Dein simili gyro venient aliorum vices. €Decerne quod religio, quod patitur fides, €Et graviter me tutare iudicio tuo. €Excedit animus quem proposuit terminum; €Sed difficulter continetur spiritus, €Integritatis qui sincerae conscius €A noxiorum premitur insolentiis. žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’£Ÿåš’ˆ ųQui sint, requires; apparebunt tempore. €Ego, quondam legi quam puer sententiam, €"Palam muttire plebeio piaculum est", €Dum sanitas constabit, pulchre meminero. @1  Ÿō’ł@@@@{1LIBER QUARTUS}1 Ÿšņ’ō±’ų@@@@{1PROLOGUS}1 €@@@@{1Poeta ad Particulonem.}1 @@Cum destinassem operis habere terminum €In hoc ut aliis esset materiae satis, €Consilium tacito corde damnavi meum. €Nam si quis talis etiam tituli est appetens, €Quo pacto divinabit quidnam omiserim, €Ut illud ipsum cupiat famae tradere, €Sua cuique cum sit animi cogitatio €Colorque proprius? Ergo non levitas mihi, €Sed certa ratio causam scribendi dedit. €Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, €(Quas Aesopias, non Aesopi, nomino, @1 €Quia paucas ille ostendit, ego plures fero, €Usus vetusto genere, sed rebus novis), €Quartum libellum, cum vacarit, perleges. €Hunc obtrectare si volet malignitas, €Imitari dum non possit, obtrectet licet. €Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui €Vestras in chartas verba transfertis mea, €Dignumque longa iudicatis memoria. €Illitteratum plausum nec desidero. ‘ō’ł@@@@{1Asinus et Galli.}1 @@Qui natus est infelix, non vitam modo €Tristem decurrit, verum post obitum quoque €Persequitur illum dura fati miseria. €@@Galli Cybebes circum in quaestus ducere €Asinum solebant baiulantem sarcinas. €Is cum labore et plagis esset mortuus, €Detracta pelle sibi fecerunt tympana. €Rogati mox a quodam, delicio suo €Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo: €"Putabat se post mortem securum fore; €Ecce aliae plagae congeruntur mortuo". @1 ō’@@@@{1Poeta.}1 @@Ioculare tibi videtur, et sane levi, €Dum nihil habemus maius, calamo ludimus. €Sed diligenter intuere has nenias: €Quantam sub titulis utilitatem reperies! €Non semper ea sunt quae videntur; decipit €Frons prima multos: rara mens intellegit €Quod interiore condidit cura angulo. €Hoc ne locutus sine mercede existimer, €Fabellam adiciam de mustela et muribus. €@@Mustela cum annis et senecta debilis €Mures veloces non valeret assequi, €Involvit se farina et obscuro loco €Abiecit neglegenter. Mus escam putans €Assiluit et compressus occubuit neci. €Alter similiter, deinde perit et tertius. €Mox venit aliquot saeculis retorridus €Qui saepe laqueos et muscipula effugerat; €Proculque insidias cernens hostis callidi: €"Sic valeas" inquit "ut farina es quae iaces!" @1 ō’@@@@{1De vulpe et uva.}1 @@Fame coacta vulpes alta in vinea €Uvam appetebat summis saliens viribus; €Quam tangere ut non potuit, discedens ait: €"Nondum matura est; nolo acerbam sumere". €@@Qui facere quae non possunt verbis elevant, €Ascribere hoc debebunt exemplum sibi. ō’@@@@{1Equus et aper.}1 @@Equus sedare solitus quo fuerat sitim, €Dum sese aper volutat turbavit vadum. €Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero €Auxilium petiit hominis, quem dorso levans €Rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques €Postquam interfecit, sic locutus traditur: €"Laetor tulisse auxilium me precibus tuis, €Nam praedam cepi et didici quam sis utilis". €Atque ita coegit frenos invitum pati. €Tum maestus ille: "Parvae vindictam rei €Dum quaero demens, servitutem repperi". €@@Haec iracundos admonebit fabula €Impune potius laedi quam dedi alteri. @1 ō’@@@@{1Poeta.}1 @@Plus esse in uno saepe quam in turba boni, €Narratione posteris tradam brevi. €@@Quidam decedens tres reliquit filias: €Unam formosam et oculis venantem viros; €At alteram lanificam et frugi rusticam; €Devotam vino tertiam et turpissimam. €Harum autem matrem fecit heredem senex €Sub condicione totam ut fortunam tribus €Aequaliter distribuat, sed tali modo: €"Ni data possideant aut fruantur"; tum: "simul €Habere res desierint, quas acceperint, €Centena matri conferant sestertia". €Athenas rumor implet. Mater sedula €Iuris peritos consulit; nemo expedit €Quo pacto non possideant, quod fuerit datum, €Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil, €Quanam ratione conferant pecuniam. €Postquam consumpta est temporis longi mora, €Nec testamenti potuit sensus colligi, €Fidem advocavit iure neglecto parens. €Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, €Lavationem argenteam, eunuchos, glabros; €Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, €Boves, iumenta et instrumentum rusticum; €Potrici plenam antiquis apothecam cadis, @1 €Domum politam et delicatos hortulos. €Sic destinata dare cum vellet singulis €Et approbaret populus, qui illas noverat, €Aesopus media subito in turba constitit: €"O si maneret condito sensus patri, €Quam graviter ferret, quod voluntatem suam €Interpretari non potuissent Attici!" €Rogatus deinde solvit errorem omnium: €"Domum et ornamenta cum venustis hortulis €Et vina vetera date lanificae rusticae; €Vestem, uniones, pedisequos et cetera €Illi assignate vitam quae luxu trahit; €Agros, buvile et pecora cum pastoribus €Donate moechae. Nulla poterit perpeti, €Ut moribus quid teneat alienum suis. €Deformis cultum vendet ut vinum paret; €Agros abiciet moecha ut ornatum gerat; €At illa gaudens pecore et lanae dedita €Quacumque summa tradet luxuriae domum. €Sic nulla possidebit quod fuerit datum, €Et dictam matri conferent pecuniam €Ex pretio rerum quas vendiderint singulae". €@@Ita quod multorum fugit imprudentiam €Unius hominis repperit sollertia. @1 ō’@@@@{1Pugna murium et mustelarum.}1 @@Cum victi mures mustelarum exercitu €Historia quorum et in tabernis pingitur, €Fugerent et artos circum trepidarent cavos, €Aegre recepti tamen evaserunt necem. €Duces eorum, qui capitibus cornua €Suis ligarant, ut conspicuum in proelio €Haberent signum quod sequerentur milites, €Haesere in portis suntque capti ab hostibus; €Quos immolatos victor avidis dentibus €Capacis alvi mersit tartareo specu. €@@Quemcumque populum tristis eventus premit, €Periclitatur magnitudo principum; €Minuta plebes facili praesidio latet. ō’@@@@{1Phaedrus.}1 @@Tu qui, nasute, scripta destringis mea €Et hoc iocorum legere fastidis genus, €Parva libellum sustine patientia, €Severitatem frontis dum placo tuae €Et in cothurnis prodit Aesopus novis. €@@Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo €Pinus bipenni concidisset Thessala, @1 €Nec ad professae mortis audacem viam €Fabricasset Argus opere Palladio ratem, €Inhospitalis prima quae ponti sinus €Patefecit in perniciem Graium et barbarum! €Namque et superbi luget Aeetae domus, €Et regna Peliae scelere Medeae iacent, €Quae saevum ingenium variis involvens modis €Illic per artus fratris explicuit fugam, €Hic caede patris Peliadum infecit manus. €@@Quid tibi videtur? "Hoc quoque insulsum est" ait €"Falsoque dictum; longe quia vetustior €Aegaea Minos classe perdomuit freta €Iustoque vindicavit exemplo impetum". €Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, €Si nec fabellae te iuvant nec fabulae? €Noli molestus esse omnino litteris, €Maiorem exhibeant ne tibi molestiam. €@@Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant €Et ut putentur sapere caelum vituperant. ō’@@@@{1Serpens ad fabrum ferrarium.}1 @@Mordaciorem qui improbo dente appetit €Hoc argumento se describi sentiat. @1 €@@In officinam fabri venit vipera. €Haec cum temptaret si qua res esset cibi, €Limam momordit. Illa contra contumax: €"Quid me" inquit "stulta, dente captas laedere, €Omne assuevi ferrum quae corrodere?" ō’@@@@{1Vulpis et caper.}1 @@Homo in periclum simul ac venit callidus, €Reperire effugium quaerit alterius malo. €@@Cum decidisset vulpes in puteum inscia €Et altiore clauderetur margine, €Devenit hircus sitiens in eundem locum; €Simul rogavit esset an dulcis liquor €Et copiosus. Illa fraudem moliens: €"Descende, amice; tanta bonitas est aquae €Voluptas ut satiari non possit mea". €Immisit se barbatus. Tum vulpecula €Evasit puteo nixa celsis cornibus, €Hircumque clauso liquit haerentem vado. @1 ō’@@@@{1De vitiis hominum.}1 @@Peras imposuit Iuppiter nobis duas: €Propriis repletam vitiis post tergum dedit, €Alienis ante pectus suspendit gravem. €@@Hac re videre nostra mala non possumus; €Alii simul delinquunt, censores sumus. ō’@@@@{1Fur et lucerna.}1 @@Lucernam fur accendit ex ara Iovis €Ipsumque compilavit ad lumen suum. €Onustus qui sacrilegio cum discederet, €Repente vocem sancta misit Religio: €"Malorum quamvis ista fuerint munera žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’¤˜‹†Mihique invisa, ut non offendar surripi, €Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, €Olim cum ascriptus venerit poenae dies. €Sed ne ignis noster facinori praeluceat, €Per quem verendos excolit pietas deos, €Veto esse tale luminis commercium". €Itaque hodie nec lucernam de flamma deum €Nec de lucerna fas est accendi sacrum. €@@Quot res contineat hoc argumentum utiles, €Non explicabit alius quam qui repperit. €Significat primo saepe quos ipse alueris, @1 €Tibi inveniri maxime contrarios; €Secundum ostendit scelera non ira deum, €Fatorum dicto sed puniri tempore; €Novissime interdicit ne cum malefico €Usum bonus consociet ullius rei. ō’@@@@{1Malas esse divitias.}1 @@Opes invisae merito sunt forti viro, €Quia dives arca veram laudem intercipit. €@@Caelo receptus propter virtutem Hercules €Cum gratulantes persalutasset deos, €Veniente Pluto, qui Fortunae est filius, €Avertit oculos. Causam quaesivit pater. €"Odi" inquit "illum, quia malis amicus est €Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro". ō’@@@@{1Homines duo, fallax, verax et simii.}1 @@Utilius homini nihil est quam recte loqui: €Probanda cunctis est quidem sententia, €Sed ad perniciem solet agi sinceritas. ‰ƒį* * * @1 ō’@@@@{1De leone regnante.}1 ‰į* * * €@@Cum se ferarum regem fecisset leo ‚Et aequitatis vellet famam consequi, €A pristina deflexit consuetudine €Atque inter illas tenui contentus cibo €Sancta incorrupta iura reddebat fide. €Postquam labare coepit paenitentia, ‰†į* * * ō’@@@@{1Prometheus.}1 ‰į* * * €@@A fictione veretri linguam mulieris. ‚Affinitatem traxit inde obscenitas. ō’@@@@{1Idem.}1 @@Rogavit alter, tribadas et molles mares €Quae ratio procreasset. Exposuit senex: €@@"Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis €Qui simul offendit ad fortunam frangitur, €Naturae partis veste quas celat pudor, @1 €Cum separatim toto finxisset die, €Aptare mox ut posset corporibus suis, €Ad cenam est invitatus subito a Libero. €Ubi irrigatus multo venas nectare, €Sero domum est reversus titubanti pede. €Tum semisomno corde et errore ebrio €Applicuit virginale generi masculo €Et masculina membra applicuit feminis. €Ita nunc libido pravo fruitur gaudio". ō’@@@@{1De capreis barbatis.}1 @@Barbam capellae cum impetrassent ab Iove, €Hirci maerentes indignari coeperunt €Quod dignitatem feminae aequassent suam. €"Sinite" inquit "illas gloria vana frui €Et usurpare vestri ornatum muneris, €Pares dum non sint vestrae fortitudinis". €@@Hoc argumentum monet ut sustineas tibi €Habitu esse similes qui sint virtute impares. ō’@@@@{1De fortunis hominum.}1 @@Cum de fortunis quidam quereretur suis, €Aesopus finxit consolandi gratia: @1 €@@Vexata saevis navis tempestatibus, €Inter vectorum lacrimas et mortis metum €Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, €Ferri secundis tuta coepit flatibus €Nimiaque nautas hilaritate extollere. €Factus periclis tum gubernator sophus: €"Parce gaudere oportet et sensim queri, €Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium". ō’@@@@{1Canes legatos [miserunt] ad Iovem.}1 @@Canes legatos olim misere ad Iovem €Melioris vitae tempus oratum suae, €Ut sese eriperet hominum contumeliis, €Furfuribus sibi consparsum quod panem darent €Fimoque turpi maximam explerent famem. €Profecti sunt legati non celeri pede. €Dum naribus scrutantur escam in stercore, €Citati non respondent. Vix tandem invenit €Eos Mercurius et turbatos attrahit. €Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis, €Totam timentes concacarunt regiam; €Propulsi vero fustibus vadunt foras. €Vetat dimitti magnus illos Iuppiter. @1 €Mirati sibi legatos non revertier, €Turpe aestimantes aliquid commissum a suis, €Post aliquod tempus alios ascribi iubent. €Rumor legatos superiores prodidit. €Timentes rursus aliquid ne simile accidat, €Odore canibus anum, sed multo, replent. €Mandata dantur et dimittuntur statim. €Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant. €Consedit genitor tum deorum maximus €Quassatque fulmen: tremere coepere omnia. €Canes, confusus subito quod fuerat fragor, €Repente odorem mixtum cum merdis cacant. €Reclamant omnes vindicandam iniuriam. €Sic est locutus ante poenam Iuppiter: €"Legatos non est regis non dimittere, €Nec est difficile poenas culpae imponere; €Sed hoc feretis pro iudicio praemium: €Non veto dimitti, verum cruciari fame, €Ne ventrem continere non possint suum. €Illi autem qui miserunt vos tam futtiles €Numquam carebunt hominis contumelia". €Ita nunc legatos exspectant et posteri €Novum et venire qui videt culum olfacit. @1 ō’@@@@{1Serpens. Misericordia nociva.}1 @@Qui fert malis auxilium post tempus dolet. €Gelu rigentem quidam colubram sustulit €Sinuque fovit contra se ipse misericors: €Namque ut refecta est necuit hominem protinus. €Hanc alia cum rogaret causam facinoris, €Respondit: "Ne quis discat prodesse improbis". ō’@@@@{1Vulpis et draco.}1 @@Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit €Agitque pluris altius cuniculos, €Pervenit ad draconis speluncam ultimam, €Custodiebat qui thesauros abditos. €Hunc simul aspexit: "Oro ut imprudentiae €Des primum veniam; deinde si pulchre vides, €Quam non conveniens aurum sit vitae meae, €Respondeas clementer. Quem fructum capis €Hoc ex labore, quodve tantum est praemium €Ut careas somno et aevum in tenebris exigas?" €"Nullum" inquit ille "verum hoc ab summo mihi €Iove attributum est". "Ergo nec sumis tibi @1 €Nec ulli donas quicquam?" "Sic fatis placet". €"Nolo irascaris, libere si dixero: €Dis est iratis natus, qui est similis tibi". €@@Abiturus illuc, quo priores abierunt, €Quid mente caeca miserum torques spiritum? €Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, €Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, €Qui tristis audis musicum citharae sonum, €Quem tibiarum macerat iucunditas, €Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, €Qui dum quadrantes aggeras patrimonio €Caelum fatigas sordido periurio, €Qui circumcidis omnem impensam funeri €Libitina ne quid de tuo faciat lucri. ō’@@@@{1Phaedrus.}1 @@Quid iudicare cogitet livor modo, €Licet dissimulet, pulchre tamen intellego. @1 €Quicquid putabit esse dignum memoria, €Aesopi dicet; si quid minus arriserit, €A me contendet fictum quovis pignore. €Quem volo refelli iam nunc responso meo: €Sive hoc ineptum sive laudandum est opus, €Invenit ille, nostra perfecit manus. €Sed exsequamur coepti propositum ordinem. ō’@@@@{1De Simonide.}1 @@Homo doctus in se semper divitias habet. €Simonides, qui scripsit egregium melos, €Quo paupertatem sustineret facilius, €Circum ire coepit urbes Asiae nobiles, €Mercede accepta laudem victorum canens. €Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, €Redire in patriam voluit cursu pelagio; €Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula: €Ascendit navem, quam tempestas horrida €Simul et vetustas medio dissolvit mari. €Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, @1 €Subsidium vitae. Quidam curiosior: €"Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?" €"Mecum" inquit "mea sunt cuncta". Tunc pauci enatant, €Quia plures onere degravati perierant. €Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit, €Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope €Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. €Hic litterarum quidam studio deditus, €Simonidis qui saepe versus legerat €Eratque absentis admirator maximus, €Sermone ab ipso cognitum cupidissime €Ad se recepit; veste, nummis, familia €Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam €Portant rogantes victum. Quos casu obvios €Simonides ut vidit: "Dixi, inquit, mea €Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit". ō’@@@@{1Mons parturiens.}1 @@Mons parturibat, gemitus immanes ciens, €Eratque in terris maxima exspectatio. €At ille murem peperit. %Hoc scriptum est tibi, €Qui, magna cum minaris, extricas nihil. @1 ō’@@@@{1Formica et musca.}1 @@[Nihil agere quod non prosit fabella indicat]. €Formica et musca contendebant acriter €Quae pluris esset. Musca sic coepit prior: €"Conferre nostris tu potes te laudibus? €Moror inter aras, templa perlustro omnia, €Ubi immolatur, exta praegusto deum. €In capite regis sedeo cum visum est mihi, €Et matronarum casta delibo oscula. €Laboro nihil atque optimis rebus fruor. €Quid horum simile tibi contingit, rustica?" €"Est gloriosus sane convictus deum, €Sed illi qui invitatur, non qui invisus est. žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’¤˜™ˆAras frequentas? nempe abigeris, quom venis. €Reges commemoras et matronarum oscula? €Super etiam iactas tegere quod debet pudor. €Nihil laboras? ideo, cum opus est, nil habes. €Ego granum in hiemem cum studiose congero, @1 €Te circa murum pasci video stercore. €Aestate me lacessis; cum bruma est siles. €Mori contractam cum te cogunt frigora, €Me copiosa recipit incolumem domus. €Satis profecto rettudi superbiam". €@@Fabella talis hominum discernit notas €Eorum qui se falsis ornant laudibus, €Et quorum virtus exhibet solidum decus. ō’@@@@{1Poeta.}1 @@Quantum valerent inter homines litterae, €Dixi superius: quantus nunc illis honos €A superis sit tributus tradam memoriae. €@@Simonides idem ille de quo rettuli, €Victori laudem cuidam pyctae ut scriberet €Certo conduxit pretio, secretum petit. €Exigua cum frenaret materia impetum, €Usus poeta moris est licentia €Atque interposuit gemina Ledae sidera, €Auctoritatem similis referens gloriae. @1 €Opus approbavit; sed mercedis tertiam €Accepit partem. Cum reliquum posceret: €"Illi" inquit "reddent quorum sunt laudis duae. €Verum ut ne irate te dimissum sentiant, €Ad cenam mihi promitte; cognatos volo €Hodie invitare, quorum es in numero mihi". €Fraudatus quamvis et dolens iniuria, €Ne male dimissam gratiam corrumperet, €Promisit. Rediit hora dicta, recubuit. €Splendebat hilare poculis convivium, €Magno apparatu laeta resonabat domus, €Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, €Sudore multo diffluentes corpora, €Humanam supra formam, cuidam servulo €Mandant ut ad se provocet Simonidem; €Illius interesse, ne faciat moram. €Homo perturbatus excitat Simonidem. €Unum promorat vix pedem triclinio, €Ruina camerae subito oppressit ceteros; €Nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam. €Ut est vulgatus ordo narratae rei, €Omnes scierunt numinum praesentiam €Vati dedisse vitam mercedis loco. @1 Ÿåš’ō±’ų@@@@{1EPILOGUS}1 €@@@@{1Poeta ad Particulonem.}1 @@Adhuc supersunt multa quae possim loqui, €Et copiosa abundat rerum varietas; €Sed temperatae suaves sunt argutiae, €Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime, €Particulo, chartis nomen victurum meis €Latinis dum manebit pretium litteris, €Si non ingenium, certe brevitatem approba, €Quae commendari tanto debet iustius €Quanto poetae sunt molesti validius. @1  Ÿō’ł@@@@{1LIBER QUINTUS}1 Ÿšņ’ō±’ų@@@@{1PROLOGUS}1 €@@@@{1Idem poeta.}1 @@Aesopi nomen sicubi interposuero, €Cui reddidi iam pridem quicquid debui, €Auctoritatis esse scito gratia: €Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo, €Qui pretium operibus maius inveniunt novis, €Si marmori ascripserunt Praxitelen suo, €Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem. €Adeo fucatae plus vetustati favet €Invidia mordax quam bonis praesentibus. €Sed iam ad fabellam talis exempli feror. @1 ‘ō’ł@@@@{1Demetrius rex et Menander poeta.}1 @@Demetrius qui dictus est Phalereus, €Athenas occupavit imperio improbo. €Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit: €"Feliciter!" succlamant. Ipsi principes €Illam osculantur, qua sunt oppressi, manum, €Tacite gementes tristem fortunae vicem. €Quin etiam resides et sequentes otium, €Ni defuisse noceat, repunt ultimi; €In quis Menander, nobilis comoediis €Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius €Et admiratus fuerat ingenium viri, €Unguento delibutus, vestitu fluens, €Veniebat gressu delicato et languido. €Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine: €"Quisnam cinaedus ille in conspectum meum €Audet venire?" Responderunt proximi: €"Hic est Menander scriptor". Mutatus statim: €"Homo" inquit "fieri non potest formosior". @1 ō’@@@@{1Viatores et latro.}1 @@Duo cum incidissent in latronem milites, €Unus profugit, alter autem restitit €Et vindicavit sese forti dextera. €Latrone exciso timidus accurrit comes €Stringitque gladium, dein reiecta paenula: €"Cedo" inquit "illum; iam curabo sentiat, €Quos attentarit". Tunc, qui depugnaverat: €"Vellem istis verbis saltem adiuvisses modo; €Constantior fuissem vera existimans. €Nunc conde ferrum et linguam pariter futtilem. €Ut possis alios ignorantes fallere, €Ego qui sum expertus quantis fugias viribus, €Scio quam virtuti non sit credendum tuae". €@@Illi assignari debet haec narratio €Qui re secunda fortis est, dubia fugax. @1 ō’@@@@{1Calvus et musca.}1 Calvi momordit musca nudatum caput; €Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem. €Tunc illa irridens: "Punctum volucris parvulae €Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi, €Iniuriae qui addideris contumeliam?" €Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam, €Quia non fuisse mentem laedendi scio. €Sed te, contempti generis animal improbum, €Quae delectaris bibere humanum sanguinem, €Optem necare vel maiore incommodo". €@@%Hoc argumentum veniam ei dari docet €Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens, €Illum esse quamvis dignum poena iudico. @1 ō’@@@@{1Asini et porcelli [hordeum].}1 @@Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi, €Cui pro salute votum debebat sua, €Asello iussit reliquias poni hordei. €Quas aspernatus ille sic locutus est: €"Libenter istum prorsus appeterem cibum, €Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret". €@@Huius respectu fabulae deterritus €Periculosum semper vitavi lucrum. €Sed dicis: "Qui rapuere divitias, habent". €Numeremus agedum qui deprensi perierunt: €Maiorem turbam punitorum reperies. €Paucis temeritas est bono, multis malo. ō’@@@@{1Scurra [et] rusticus.}1 @@Pravo favore labi mortales solent €Et, pro iudicio dum stant erroris sui, €Ad paenitendum rebus manifestis agi. @1 €@@Facturus ludos dives quidam nobilis €Proposito cunctos invitavit praemio €Quam quisque posset ut novitatem ostenderet. €Venere artifices laudis ad certamina; €Quos inter scurra, notus urbano sale, €Habere dixit se genus spectaculi €Quod in theatro numquam prolatum foret. €Dispersus rumor civitatem concitat. €Paulo ante vacua turbam deficiunt loca. €In scaena vero postquam solus constitit €Sine apparatu, nullis adiutoribus, €Silentium ipsa fecit exspectatio. €Ille in sinum repente demisit caput €Et sic porcelli vocem est imitatus sua, €Verum ut subesse pallio contenderent €Et excuti iuberent. Quo facto simul €Nihil est repertum, multis onerant lancibus €Hominemque plausu prosequuntur maximo. €Hoc vidit fieri rusticus: "Non mehercules €Me vincet" inquit, et statim professus est €Idem facturum melius se postridie. €Fit turba maior. Iam favor mentes tenet €Et derisuri, non spectaturi sedent. @1 €Uterque prodit. Scurra degrunnit prior €Movetque plausus et clamores suscitat. €Tunc simulans sese vestimentis rusticus €Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, €Sed, in priore quia nil compererant, latens) €Pervellit aurem vero, quem celaverat, €Et cum dolore vocem naturae exprimit. €Acclamat populus scurram multo similius €Imitatum, et cogit rusticum trudi foras. €At ille profert ipsum porcellum e sinu, €Turpemque aperto pignore errorem probans: €"En hic declarat quales sitis iudices!" ō’@@@@{1Calvus et quidam pilis defectus.}1 @@Invenit calvus forte in trivio pectinem. €Accessit alter aeque defectus pilis. €"Heia!" inquit "in commune quodcumque est lucri!" €Ostendit ille praedam et adiecit simul: €"Superum voluntas favit; sed fato invido €Carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus". €@@Quem spes delusit, huic querela convenit. @1 ō’@@@@{1Procax tibicen.}1 @@Ubi vanus animus aura captus frivola €Arripuit insolentem sibi fiduciam, €Facile ad derisum stulta levitas ducitur. €@@Princeps tibicen notior paulo fuit, €Operam Bathyllo solitus in scaena dare. €Is forte ludis (non satis memini quibus) €Dum pegma rapitur, concidit casu gravi €Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, €Duas cum dextras maluisset perdere. €Inter manus sublatus et multum gemens €Domum refertur. Aliquot menses transeunt, €Ad sanitatem dum venit curatio. €Ut spectatorum mos est et lepidum genus, €Desiderari coepit, cuius flatibus €Solebat excitari saltantis vigor. €Erat facturus ludos quidam nobilis, €Et incipiebat a se Princeps ingredi: €Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo €Ipso ludorum ostenderet sese die. €Qui simul advenit, rumor de tibicine @1 €Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum, €Quidam in conspectum proditurum sine mora. €Aulaeo misso, devolutis tonitribus žļ€°¹·µ’ļ°°±’ļ‚Ęįā’ļƒŠčįåä’„—ˆ˜Di sunt locuti more translaticio. €Tunc chorus ignotum modo reducto canticum €Insonuit, cuius haec fuit sententia: €"Laetare, incolumis Roma, salvo principe!" €In plausus consurrectum est. Iactat basia €Tibicen: gratulari fautores putat. €Equester ordo stultum errorem intellegit €Magnoque risu canticum repeti iubet. €Iteratur illud. Homo meus se in pulpito €Totum prosternit. Plaudit illudens eques. €Rogare populus hunc coronam existimat. €Ut vero cuneis notuit res omnibus, €Princeps, ligato crure nivea fascia, €Niveisque tunicis, niveis etiam calceis, €Superbiens honore divinae domus, €Ab universis capite est protrusus foras. ō’@@@@{1Tempus.}1 Cursu volucri, pendens in novacula, €Calvus, comosa fronte, nudo corpore, €(Quem si occuparis, teneas; elapsum semel €Non ipse possit Iuppiter reprehendere), €Occasionem rerum significat brevem. €@@Effectus impediret ne segnis mora, €Finxere antiqui talem effigiem Temporis. @1 ō’@@@@{1Taurus et vitulus.}1 @@Angusto in aditu taurus luctans cornibus €Cum vix intrare posset ad praesepia, €Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret. €"Tace" inquit "ante hoc novi quam tu natus es". €@@Qui doctiorem emendat sibi dici putet. ō’@@@@{1Canis [vetulus] et venator.}1 @@Adversus omnes fortis veloces feras €Canis cum domino semper fecisset satis, €Languere coepit annis ingravantibus. €Aliquando obiectus hispidi pugnae suis €Arripuit aurem, sed cariosis dentibus €Praedam dimisit. Hic tunc venator dolens €Canem obiurgabat. Cui latrans contra senex: €"Non te destituit animus, sed vires meae. €Quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus". €@@Hoc cur, Philete, scripserim, pulchre vides. @1 ļ°°²’ļ‚Įšš’ļƒŠčįåä’Ÿō’@@@@{1APPENDIX PEROTTINA}1 ‘ō±’@@@@{1[Simius et vulpes].}1 €@@@@{1Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.}1 @@Vulpem rogabat partem caudae simius, €Contegere honeste posset ut nudas nates; €Cui sic maligna: "Longior fiat licet, €Tamen illam citius per lutum et spinas traham, €Quam parvam quamvis partem impertiar tibi". ō±’@@@@{1[Auctor].}1 €@@@@{1De his qui legunt libellum.}1 @@Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, €Nequitia pariter laudat et frugalitas, €Sed haec simpliciter; illa tacita irascitur. @1 ō±’@@@@{1[Auctor].}1 €@@@@{1Non esse plus aequo petendum.}1 @@Arbitrio si natura finxisset meo €Genus mortale, longe foret instructius: €Nam cuncta nobis attribuisset commoda, €Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit: €Elephanti vires, et leonis impetum, €Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, €Equi velocis placidam mansuetudinem, €Et adesset homini sua tamen sollertia. €Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, €Haec qui negavit magno consilio homini, €Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia. €@@Ergo contenti munere invicti Iovis €Fatalis annos decurramus temporis, €Nec plus conemur quam sinit mortalitas. ō±’@@@@{1[Mercurius et duae mulieres].}1 €@@@@{1De eodem alia fabella.}1 @@Mercurium hospitio mulieres olim duae €Illiberali et sordido receperant: @1 €Quarum una in cunis parvum habebat filium, €Quaestus placebat alteri meretricius. €Ergo ut referret gratiam officiis parem, €Abiturus et iam limen excedens ait: €"Deum videtis; tribuam vobis protinus €Quod quaeque optarit". Mater suppliciter rogat €Barbatum ut videat natum quam primum suum; €Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit. €Volat Mercurius, intro redeunt mulieres. €Barbatus infans ecce vagitus ciet. €Id forte meretrix cum rideret validius, €Nares replentur umore, ut fieri solet. €Emungere igitur se volens prendit manu €Traxitque ad terram nasi longitudinem, €Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit. ō±’@@@@{1[Prometheus et Dolus].}1 €@@@@{1De veritate et mendacio.}1 @@Olim Prometheus saeculi figulus novi €Cura subtili Veritatem fecerat, €Ut iura posset inter homines reddere. @1 €Subito accersitus nuntio magni Iovis €Commendat officinam fallaci Dolo, €In disciplinam nuper quem receperat. €Hic studio accensus, facie simulacrum pari, €Una statura, simile et membris omnibus, €Dum tempus habuit, callida finxit manu. €Quod prope iam totum mire cum positum foret, €Lutum ad faciendos illi defecit pedes. €Redit magister; quo festinanter Dolus €Metu turbatus in suo sedit loco. €Mirans Prometheus tantam similitudinem, €Propriae videri voluit artis gloriam. €Igitur fornaci pariter duo signa intulit; €Quibus percoctis atque infuso spiritu, €Modesto gressu sancta incessit Veritas; €At trunca species haesit in vestigio. €Tunc falsa imago atque operis furtivi labor €Mendacium appellatum est; quod negantibus €Pedes habere facile et ipse assentio. ō’@@@@{1Nihil diu occultum.}1 @@Simulata interdum vitia prosunt hominibus, €Sed tempore ipso tamen apparet veritas. @1 ō±’@@@@{1[Auctor].}1 €@@@@{1Sensum aestimandum esse non verba.}1 @@Ixion quod versari narratur rota, €Volubilem Fortunam iactari docet. €Adversus altos Sisyphus montes agit €Saxum labore summo, quod de vertice €Sudore semper irrito revolvitur, €Ostendit hominum sine fine esse miserias. €Quod stans in amne Tantalus medio sitit, €Avari describuntur, quos circumfluit €Usus bonorum, sed nil possunt tangere. €Urnis scelestas Danaides portant aquas, €Pertusa nec complere possunt dolia; €Immo luxuriae quicquid dederis perfluet. €Novem porrectus Tityos est per iugera, €Tristi renatum suggerens poenae iecur; €Quo quis maiorem possidet terrae locum, €Hoc demonstratur cura graviore affici. €Consulto involvit veritatem antiquitas, €Ut sapiens intellegeret, erraret rudis. @1 ō±’@@@@{1[Auctor].}1 €@@@@{1De oraculo Apollinis.}1 @@Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, €Qui Delphos et formosum Parnasum incolis. €Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae, €Tripodes moventur, mugit adytis Religio, €Tremuntque lauri et ipse pallescit dies. €Voces resolvit icta Python numine: €"Audite, gentes, Delii monitus dei: €Pietatem colite; vota superis reddite; €Patriam, parentes, natos, castas coniuges €Defendite armis, hostem ferro pellite; €Amicos sublevate; miseris parcite; €Bonis favete, subdolis ite obviam; €Delicta vindicate; %cohibete impios; €Punite turpi thalamos qui violant stupro; €Malos cavete; nulli nimium credite". €Haec elocuta concidit virgo furens: €Furens profecto, nam quae dixit perdidit. ō±’@@@@{1[Aesopus et scriptor].}1 €@@@@{1De malo scriptore se laudante.}1 @@Aesopo quidam scripta recitarat mala, €In quis inepte multum se iactaverat. @1 €Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex, €"Numquid tibi" inquit "visus sum superbior? €Haud vana nobis ingeni fiducia est". €Confectus ille pessimo volumine: €"Ego" inquit "quod te laudas vehementer probo, €Namque hoc ab alio numquam continget tibi". ō±’@@@@{1[Pompeius Magnus et eius miles].}1 €@@@@{1Quam difficile sit hominem nosse.}1 @@Magni Pompei miles vasti corporis €Fracte loquendo et ambulando molliter €Famam cinaedi traxerat certissimam. €Hic insidiatus nocte iumentis ducis, €Cum veste et auro et magno argenti pondere €Avertit mulos. Factum rumor dissipat; €Arguitur miles, rapitur in praetorium. €Tum Magnus: "Quid ais? tune me, commilito, €Spoliare es ausus?" Ille continuo exscreat €Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat. €"Sic, imperator, oculi exstillescant mei, €Si vidi aut tetigi". Tum vir animi simplicis €Id dedecus castrorum propelli iubet, €Nec cadere in illum credit tantam audaciam. @1 €Breve tempus intercessit, et fidens manu €Unum e Romanis provocabat barbarus. €Sibi quisque metuit; primi mussitant duces. €Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus, €Adit sedentem pro tribunali ducem, €Et voce molli: "Licet?" Enimvero eici €Virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat. €Tum quidam senior ex amicis principis: €"Hunc ego committi satius fortunae arbitror, €In quo iactura levis est, quam fortem virum, €Qui casu victus temeritatis te arguat". €Assensit Magnus et permisit militi €Prodire contra; qui mirante exercitu, €Dicto celerius hostis abscidit caput €Victorque rediit. His tunc Pompeius super: €"Corona, miles, equidem te dono libens, €Quia vindicasti laudem Romani imperi; €Sed exstillescant oculi sic" inquit "mei", €Turpe illud imitans ius iurandum militis, €"Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas". @1 žļ€°¹·µ’ļ°°²’ļ‚Įšš’ļƒŠčįå䒘‹ō±’@@@@{1[Iuno, Venus et gallina].}1 €@@@@{1De mulierum libidine.}1 @@Cum castitatem Iuno laudaret suam, €Iucunditatis causam haud depellit Venus, €Nullamque ut affirmaret esse illi parem, €Interrogasse sic gallinam dicitur: €"Dic sodes quanto possis satiari cibo". €Respondit illa: "Quicquid dederis, satis erit, €Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere". €"Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici?" €"Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?" €"Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?" €Tum denique illa fassa est naturae malum: €"Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen". €Risisse Iuno dicitur Veneris iocos, €Quia per gallinam denotarit feminas. @1 ō±’@@@@{1[Paterfamilias et Aesopus].}1 €@@@@{1Quomodo domanda sit ferox iuventus.}1 @@Paterfamilias saevum habebat filium. €Hic e conspectu cum patris recesserat, €Verberibus servos afficiebat plurimis €Et exercebat fervidam adulescentiam. €Aesopus ergo narrat hoc breviter seni: €Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem. €Is cum refugiens impari collo iugum €Aetatis excusaret vires languidas: €"Non est quod timeas", inquit illi rusticus; €"Non ut labores dico, sed ut istum domes, €Qui calce et cornu multos reddit debiles. €Et tu nisi istum tecum assidue detines €Feroxque ingenium comprimis clementia, €Vide ne querela maior accrescat domus". €@@Atrocitati mansuetudo est remedium. ō±’@@@@{1[Aesopus et victor gymnicus].}1 €@@@@{1Quomodo conprimatur aliquando iactantia.}1 @@Victorem forte gymnici certaminis €Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, @1 €Interrogavit an plus adversarius €Valuisset eius. Ille: "Ne istud dixeris; €Multo fuere vires maiores meae". €"Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus, €Minus valentem si vicisti fortior? €Ferendus esses, forte si te diceres €Superasse, melior qui fuisset viribus". ō±’@@@@{1[Asinus ad lyram].}1 €@@@@{1Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant.}1 @@Asinus iacentem vidit in prato lyram. €Accessit et temptavit chordas ungula; €Sonuere tactae. "Bella res sed mehercules €Male cessit" inquit "artis quia sum nescius. €Si repperisset aliquis hanc prudentior, €Divinis aures oblectasset cantibus". €@@Sic saepe ingenia calamitate intercidunt. ō±’@@@@{1[Mulier vidua et miles].}1 €@@@@{1Quanta sit inconstantia et libido mulierum.}1 @@Per aliquot annos quaedam dilectum virum €Amisit et sarcophago corpus condidit; @1 €A quo revelli nullo cum posset modo €Et in sepulcro lugens vitam degeret, €Claram assecuta est famam castae virginis. €Interea fanum qui compilarant Iovis, €Cruci suffixi luerunt poenas numini. €Horum reliquias ne quis posset tollere, €Custodes dantur milites cadaverum €Monumentum iuxta mulier quo se incluserat. €Aliquando sitiens unus de custodibus €Aquam rogavit media nocte ancillulam, €Quae forte dominae tunc assistebat suae €Dormitum eunti; namque lucubraverat €Et usque in serum vigilias perduxerat. €Paulum reclusis foribus miles prospicit €Videtque et aegram et facie pulchra feminam. €Corruptus animus ilico succenditur €Et uritur impudentis sensim cupiditas. €Sollers acumen mille causas invenit, €Per quas videre possit illam saepius. €Cotidiana capta consuetudine €Paulatim facta est advenae submissior; €Mox artior revinxit animum copula. €Hic dum consumit noctes custos diligens, €Desideratum est corpus ex una cruce. €Turbatus miles factum exponit mulieri. €At sancta mulier: "Non est quod timeas", ait, €Virique corpus tradit figendum cruci, @1 €Ne subeat ille poenas neglegentiae. €Sic turpitudo laudis obsedit locum. ō±’@@@@{1[Duo iuvenes sponsi dives et pauper].}1 ō±’@@@@{1Fortunam interdum praeter spem atque expectationem}1 €@@@@{1hominibus favere.}1 @@Unam expetebant virginem iuvenes duo; €Vicit locuples genus et formam pauperis. €Ut nuptiarum dictus advenit dies, €Amans dolorem quia non poterat perpeti, €Maerens propinquos contulit se in hortulos, €Quos ultra paulo villa splendida divitis €Erat acceptura virginem e matris sinu, €Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus. €Pompa explicatur, turba concurrit frequens, €Et coniugalem praebet Hymenaeus facem. €Asellus autem, qui solebat pauperi €Quaestum referre, stabat portae in limine. €Illum puellae casu conducunt suae, €Viae labores teneros ne laedant pedes. €Repente caelum, Veneris misericordia, €Ventis movetur, intonat mundi fragor €Noctemque densis horridam nimbis parat: €Lux rapitur oculis et simul vis grandinis €Effusa trepidos passim comites dissipat, €Sibi quemque cogens petere praesidium fuga. €Asellus notum proximum tectum subit €Et voce magna sese venisse indicat. @1 €Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem €Et admirantur: deinde domino nuntiant. €Inter sodales ille paucos accubans €Amorem crebris avocabat poculis. €Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis €Hortante Baccho et Venere, dulces perficit €Aequalitatis inter plausus nuptias. €Quaerunt parentes per praeconem filiam; €Novus maritus coniuge amissa dolet. €Quid esset actum postquam populo innotuit, €Omnes favorem comprobarunt caelitum. ō±’@@@@{1[Aesopus et domina].}1 €@@@@{1Quam noceat saepe verum dicere.}1 @@Aesopus turpi cum serviret feminae, €Quae se expingendo totum intricaret diem, €Vestem, uniones, aurum, argentum sumeret, €Nec inveniret digito qui se tangeret: €"Licetne paucis?" inquit_"Dicas"._"Censeo, €Quidvis efficies, cultum si deposueris"._ €"Adeone per me videor tibi meliuscula?"_ €"Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua". €_"At non cessabunt latera" respondit "tua", €Et obiurgari iussit servum garrulum. €Post paulo armillam tollit fur argenteam. @1 €Eam non apparere ut dictum est mulieri, €Furore plena vocat omnes et verbera €Proponit gravia, verum si non dixerint. €"Aliis minare" inquit "me non falles, era; €Flagris sum caesus, verum quia dixi modo". ō±’@@@@{1[Gallus lectica a felibus vectus].}1 €@@@@{1Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.}1 @@Feles habebat gallus lecticarios. €Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi, €Sic est locuta: "Moneo praecaveas dolum; €Istorum vultus namque si consideras, €Praedam portare iudices, non sarcinam". ‰…į* * * †Postquam esurire coepit societas fera, €Discerpsit dominum et fecit partes facinoris. ō±’@@@@{1[Scrofa parturiens et lupus].}1 ō±’@@@@{1Faciendum prius de homine periculum, quam eius te}1 €@@@@{1conmittas fidei.}1 @@Premente partu scrofa cum gemeret iacens, €Accurrit lupus et obstetricis partibus @1 €Se posse fungi dixit, promittens opem. €Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, €Suspectum officium repudiavit malefici €Et: "Satis est" inquit "si recedis longius". €Quod si perfidiae se commisisset lupi, €Pari dolore fata deflesset sua. ō±’@@@@{1[Aesopus et servus profugus].}1 €@@@@{1Non esse malo addendum malum.}1 @@Servus profugiens dominum naturae asperae, €Aesopo occurrit notus e vicinia. €"Quid tu confusus?"_"Dicam tibi clare, pater, €Hoc namque es dignus appellari nomine, €Tuto querela quia apud te deponitur. €Plagae supersunt, desunt mihi cibaria; €Subinde ad villam mittor sine viatico. €Domi si cenat, totis persto noctibus, €Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita. €Emerui libertatem, canus servio. €Ullius essem culpae mihi si conscius, €Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur €Et super infelix saevum patior dominium. €Has propter causas et quas longum est promere, €Abire destinavi quo tulerint pedes". €"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris, @1 €Haec experiris, ut refers, incommoda; €Quid si peccaris? quae te passurum putas?" €Tali consilio est a fuga deterritus. ō±’@@@@{1[Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus].}1 €@@@@{1Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.}1 @@Equum ex quadriga multis palmis nobilem €Abegit quidam et in pistrinum vendidit. €Productus ad bibendum cum foret a molis, €In circum aequales ire conspexit suos, €Ut grata ludis redderent certamina. €Lacrimis obortis: "Ite felices" ait; €"Celebrate sine me cursu sollemnem diem; €Ego quo scelesta furis attraxit manus, €Ibi sorte tristi fata deflebo mea". ō±’@@@@{1[Ursus esuriens].}1 €@@@@{1Famem acuere animantibus ingenium.}1 @@Si quando in silvis urso desunt copiae, €Scopulosum ad littus currit et prendens petram €Pilosa crura sensim demittit vado; žļ€°¹·µ’ļ°°²’ļ‚Įšš’ļƒŠčįå䒘–„Quorum inter villos simul haeserunt canceres, €In terram abripiens excutit praedam maris @1 €Escaque fruitur passim collecta vafer. €@@Ergo etiam stultis acuit ingenium fames. ō±’@@@@{1[Viator et corvus].}1 €@@@@{1Verbis saepenumero homines decipi solere.}1 @@Quidam per agros devium carpens iter €"Ave" exaudivit et moratus paululum, €Adesse ut vidit neminem, cepit gradum. €Iterum salutat idem ex occulto sonus. €Voce hospitali confirmatus restitit, €Ut quisquis esset par officium reciperet. €Cum circumspectans errore haesisset diu €Et perdidisset tempus aliquot milium, €Ostendit sese corvus et supervolans €"Ave" usque ingessit. Tum se lusum intellegens: €"At male tibi sit" inquit "ales pessime, €Qui festinantis sic detinuisti pedes". ō±’@@@@{1[Pastor et capella].}1 €@@@@{1Nihil ita occultum esse quod non reveletur.}1 @@Pastor capellae cornu baculo fregerat: €Rogare coepit ne se domino proderet. @1 €"Quamvis indigne laesa, reticebo tamen; €Sed res clamabit ipsa quid deliqueris". ō±’@@@@{1[Serpens et lacerta].}1 ō±’@@@@{1Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse:}1 €@@@@{1hoc est, ubi deficiunt vires astu utendum.}1 @@Serpens lacertam forte aversam prenderat; €Quam devorare patula cum vellet gula, €Arripuit illa prope iacentem surculum, €Et pertinaci morsu transversum tenens, €Avidum sollerti rictum frenavit mora. €Praedam dimisit ore serpens irritam. ō±’@@@@{1[Cornix et ovis].}1 €@@@@{1Multos lacessere debiles et cedere fortibus.}1 @@Odiosa cornix super ovem consederat; €Quam dorso cum tulisset invita et diu: €"Hoc" inquit "si dentato fecisses cani, €Poenas dedisses". Illa contra pessima: €"Despicio inermes, eadem cedo fortibus; €Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar; €Ideo senectam mille in annos prorogo". @1 ō±’@@@@{1[Servus et dominus].}1 €@@@@{1Nullum maledictum esse gravius conscientia.}1 @@Cum servus nequam Socrati malediceret, €Uxorem domini qui corrupisset sui, €Idque ille sciret notum circumstantibus: €"Places tibi" inquit "quia cui non debes places; €Sed non impune, quia cui debes non places". ō±’@@@@{1[Lepus et bubulcus].}1 €@@@@{1Multos verbis blandos esse, pectore infideles.}1 @@Cum venatorem celeri pede fugeret lepus €Et a bubulco visus veprem irreperet: €"Per superos oro perque spes omnes tuas, €Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali €Huic agro feci". Et rusticus: "Ne timueris; €Late securus". Iamque venator sequens: €"Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?" €"Venit, sed abiit hac ad laevam"; et dexteram €Demonstrat nutu partem. Venator citus €Non intellexit seque e conspectu abstulit. @1 €Tunc sic bubulcus: "Ecquid est gratum tibi, €Quod te celavi?" "Linguae prorsus non nego €Habere atque agere maximas me gratias; €Verum oculis ut priveris opto perfidis". ō±’@@@@{1[Meretrix et iuvenis].}1 €@@@@{1Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.}1 @@Cum blandiretur iuveni meretrix perfida, €Et ille laesus multis saepe iniuriis €Tamen praeberet sese facilem mulieri, €Sic insidiatrix: "Omnes muneribus licet €Contendant, ego te plurimi facio tamen". €Iuvenis recordans quotiens deceptus foret: €"Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio, €Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi". ō±’@@@@{1[Fiber].}1 €@@@@{1Multi viverent, si salutis gratia parvi facerent fortunas.}1 @@Canes effugere cum iam non possit fiber, €(Graeci loquaces quem dixerunt castorem €Et indiderunt bestiae nomen dei, €Illi qui iactant se verborum copia), @1 €Abripere morsu fertur testiculos sibi, €Quia propter illos sentiat sese peti. €Divina quod ratione fieri non negem; €Venator namque simul invenit remedium, €Omittit ipsum persequi et vocat canes. €@@Hoc si praestare possent homines, ut suo €Vellent carere, tuti posthac viverent; €Haud quisquam insidias nudo faceret corpori. ō±’@@@@{1[Papilio et vespa].}1 ō±’@@@@{1Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse}1 €@@@@{1fortunam.}1 @@Papilio vespam praetervolitans viderat. €"O sortem iniquam! dum vivebant corpora, €Quorum ex reliquiis animam nos accepimus, €Ego eloquens in pace, fortis proeliis, €Arte omni princeps inter aequales fui. €En cuncta: levitas putris et volito cinis! €Tu qui fuisti mulus clitellarius, €Quemcumque visum est laedis infixo aculeo". €Et vespa dignam moribus vocem edidit: €"Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide". @1 ō±’@@@@{1[Terraneola et vulpes].}1 €@@@@{1Pravis non esse fidem adhibendam.}1 @@Avis quam dicunt terraneolam rustici, €In terra nidum quia componit scilicet, €Forte occucurrit improbae vulpeculae; €Qua visa, pennis altius se sustulit. €"Salve" inquit illa "cur me fugisti, obsecro? €Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, €Grilli, scarabaei, locustarum copia: €Nihil est quod metuas: ego te multum diligo €Propter quietos mores et vitam probam". €Respondit contra: "Tu quidem bene praedicas; €In campo non sum, sed par sub divo tibi. €Quin sequere: salutem tibi non committo meam". šž