@@@@{1Precatio Terrae Matris}1 @@@@Carmen sic dices: Dea sancta Tellus, rerum naturae parens, Quae cuncta generas et regeneras in dies, Quod sola praestas [tuam] tutelam gentibus, Caeli ac maris diva arbitra rerumque omnium, Per quam silet natura et somnos capit, Itemque lucem reparas et noctem fugas; Tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos Ventosque et imbres tempestive contines @1 Et, cum libet, dimittis et misces freta Fugasque solem et procellas concitas Itemque, cum vis, hilarem promittis diem; Alimenta vitae tribuis perpetua fide Et, cum recesserit anima, in te refugiemus: Ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt. Merito vocaris Magna tu Mater deum, Pietate quia vicisti divum numina. Tu [es] illa vere gentium et divum parens, Sine qua nil maturatur nec nasci potest. Tu es magna, tuque divum regina [ac] dea. Te, diva, adoro tuumque ego numen invoco, Facilisque praestes hoc mihi, quod te rogo, Referamque, diva, gratias merito tibi. [Me] rite exaudi, quaeso, et fave coeptis meis. Hoc quod peto a te, diva, mihi praesta volens: Herbas, quascumque generat maiestas tua, Salutis causa tribuis cunctis gentibus: Hanc [nunc] mihi permittas medicinam tuam. Veniat me . . . cum tuis virtutibus. Quidquid ex his fecero, habeat eventum bonum; Cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint, Sanos eosdem praestes . . . . . . nunc, diva, postulo ut hoc mihi Maiestas praestet [tua], quod te supplex rogo.