°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¿ôÿ@@@@{1Controversiarum}1 ±¯ôÿ@@@@{1Liber Primus}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. ‘@@Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem: €iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam €qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua €memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta €colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti €sint, tamen non credatis tantum de illis sed et €iudicetis. Est, fateor, iucundum mihi redire in €antiqua studia melioresque ad annos respicere, et €vobis querentibus quod tantae opinionis viros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam. Sed €cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus €fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum €hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter €ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi €partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam €senectus incurrit. Hanc aliquando [2adeo]2 in me @1 €floruisse ut non tantum ad usum sufficeret sed in €miraculum usque procederet non nego; nam et €duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta €reddebam, et ab his qui ad audiendum praeceptorem €mecum convenerant singulos versus a singulis datos, €cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo inci-piens usque ad primum recitabam. Nec ad con-€plectenda tantum quae vellem velox mihi erat mem-€oria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat €bonae fidei esse: nunc et aetate quassata et longa €desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, €eo perducta est ut, etiamsi potest aliquid praestare, €non possit promittere. Diu ab illa nihil repetivi: €nunc quia iubetis quid possit experiar et illam omni €cura scrutabor. €@@Ex parte enim bene spero: nam quaecumque apud €illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut €modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi €intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit €ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tam-quam nova audiam. Ita ex memoria mea quantum €vobis satis sit superest; neque enim de his me €interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad vos €usque non pervenerunt. €@@Fiat quod vultis: mittatur senex in scholas. Illud €necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem €ordinem velitis sequi in contrahendis quae mihi €occurrent; necesse est enim per omnia studia mea €errem et passim quidquid obvenerit adprehendam. Controversiarum sententias fortasse pluribus locis €ponam in una declamatione dictas; non enim [2sem- @1 €per]2 dum quaero aliquid invenio, sed saepe quod €quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est; €quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua €parte se ostendentia non possum occupare, eadem €securo et reposito animo subito emergunt; aliquando €etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu €frustra quaesita intempestive molesta est. Necesse €est ergo me ad delicias conponam memoriae meae €quae mihi iam olim precario paret. @@Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et €utilem quod non contenti exemplis saeculi vestri €prioris quoque vultis cognoscere. Primum quia, €quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam €proficitur. Non est unus, quamvis praecipuus sit, €imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. €Haec rei natura est: semper citra veritatem est €similitudo. Deinde ut possitis aestimare in quantum €cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate €naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana €facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia in-€genia quae lucem studiis nostris attulerunt tunc nata €sunt. In deterius deinde cotidie data res est, sive €luxu temporum_nihil enim tam mortiferum ingeniis @1 €quam luxuria est_sive, cum pretium pulcherrimae €rei cecidisset, translatum est omne certamen ad €turpia multo honore quaestuque vigentia, sive fato €quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omni-€bus lex est ut ad summum perducta rursus ad in-€fimum, velocius quidem quam ascenderant, relaban-€tur. @@Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis nec in €unius honestae rei labore vigilatur; somnus lan-€guorque ac somno et languore turpior malarum rerum €industria invasit animos: cantandi saltandique obscena €studia effeminatos tenent, [et] capillum frangere et €ad muliebres blanditias extenuare vocem, mollitia €corporis certare cum feminis et inmundissimis se €excolere munditiis nostrorum adulescentium speci-men est. Quis aequalium vestrorum quid dicam €satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir €est? Emolliti enervesque quod nati sunt in vita €manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes €suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: €quam non mirarer nisi animos in quos se conferret €eligeret. Erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem €non M. Catonis sed oraculi creditis. Quid enim est €oraculum? nempe voluntas divina hominis ore enun-€tiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi in-€venire divinitas potuit quam M. Catonem per quem €humano generi non praeciperet sed convicium €faceret? Ille ergo vir quid ait? 'Orator est, @1 Marce fili, vir bonus dicendi peritus.' Ite nunc et €in istis vulsis atque expolitis et nusquam nisi in libi-€dine viris quaerite oratores. Merito talia habent €exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae €studeat? quis est qui non dico magnis virtutibus sed €suis placeat? Sententias a disertissimis viris iactas €facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt, et €sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non €possunt, violare non desinunt. Eo libentius quod €exigitis faciam, et quaecumque a celeberrimis viris €facunde dicta teneo, ne ad quemquam privatim per-€tineant, populo dedicabo. @@Ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus €oblivio inminet nisi aliquid quo memoria eorum €producatur posteris tradetur. Fere enim aut €nulli commentarii maximorum declamatorum ex-€tant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti €sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide €suum cuique reddam. Omnes autem magni in elo-€quentia nominis excepto Cicerone videor audisse; €ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed €bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum perva-€gabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui €in illo atriolo in quo duos grandes praetextatos ait €secum declamasse potui adesse, illudque ingenium @1 €quod solum populus Romanus par imperio suo habuit €cognoscere, et, quod vulgo aliquando dici solet, sed in €illo proprie debet, potui vivam vocem audire. @@Declamabat autem Cicero non quales nunc contro-€versias dicimus, ne tales quidem quales ante €Ciceronem dicebantur, quas thesis vocabant. Hoc €enim genus materiae quo nos exercemur adeo novum €est ut nomen quoque eius novum sit: controversias €nos dicimus; Cicero causas vocabat. Hoc vero alter-€um nomen Graecum quidem, sed in Latinum ita €translatum ut pro Latino sit, scholastica, contro-€versia multo recentius est, sicut ipsa 'declamatio' €apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem €et Calvum inveniri potest, qui declamationem €[2a dictione]2 distinguit; ait enim declamare iam se €non mediocriter, dicere bene; alterum putat domes-€ticae exercitationis esse, alterum verae actionis. €Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum €nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab €incunabulis nosse rem post me natam. @@In aliis autem an beneficium vobis daturus sim €nescio, in uno accipio: Latronis enim Porcii, €carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retrac-€tare, et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem €perductam familiarem amicitiam cum voluptate @1 €maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil €suavius, nihil eloquentia [sua] dignius; nemo plus €ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. €@@In utramque partem vehementi viro modus deerat: €nec intermittere studium sciebat nec repetere. Cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur €noctibus dies, et sine intervallo gravius sibi instabat, €nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiser-€at, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat; cum €vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac €montibus natos, homines illos agrestis, laboris €patientia et venandi sollertia provocabat, et in þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¯ðòÿ˜Žˆˆtantam perveniebat sic vivendi cupiditatem ut €vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. At €cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abdux-€erat, tantis viribus incumbebat in studium ut non €tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse de-sidia videretur. Omnibus quidem prodest subinde €animum relaxare; excitatur enim otio vigor, et omnis €tristitia, quae continuatione pertinacis studii ad-€ducitur, feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen €intermissio manifestius proderat. Quotiens ex €intervallo dicebat, multo acrius violentiusque dicebat; €exultabat enim [2animo]2 novato atque integro €robore, et tantum a se exprimebat quantum concupi-€erat. Nesciebat dispensare vires suas, sed inmoderati €adversus se imperii fuit, ideoque studium eius pro-€hiberi debebat quia regi non poterat. Itaque sole- @1 €bat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa €contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, €quae non minor est quam corporis, sed occultior. @@Corpus illi erat et natura solidum et multa ex-€ercitatione duratum, ideoque numquam impetus €ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed surda, €lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata; €beneficio tamen laterum extollebatur, et, quamvis €inter initia parum attulisse virium videretur, ipsa €actione adcrescebat. Nulla umquam illi cura vocis €exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispa-€nae consuetudinis morem non poterat dediscere: €utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa fac-€ere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum €perducere, non rursus a summa contentione paribus €intervallis descendere, non sudorem unctione dis-cutere, non latus ambulatione reparare. Saepe €cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo sta-€tim ad declamandum veniebat. Iam vero quin rem €inimicissimam corpori faceret vetari nullo modo €poterat: post cenam fere lucubrabat, nec patiebatur €alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, €sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque €et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat. €@@Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen €arte adiuta. Numquam ille quae dicturus erat €ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scrip-€serat. Id eo magis in illo mirabile videri potest quod €non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat. Illi qui scripta sua torquent, qui @1 €de singulis verbis in consilium eunt, necesse est €quae totiens animo suo admovent novissime adfig-€ant; at quorumcumque stilus velox est, tardior €memoria est. In illo non tantum naturalis memor-€iae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehenden-€da quae tenere debebat et ad custodienda, adeo €ut omnes declamationes suas quascumque dixerat €teneret etiam. Itaque supervacuos sibi fecerat €codices; aiebat se in animo scribere. Cogitata €dicebat ita ut in nullo umquam verbo eum memoria €deceperit. Historiarum omnium summa notitia: €iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta €cursu reddebat: adeo quaecumque semel in ani-€mum eius descenderant in promptu erant. @@Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius €virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo: €hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi €potest. Intra exiguum paucissimorum dierum tem-€pus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, €qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die €novus homo et senatum et omnem urbanam €circumfusam senatui plebem nominibus suis persalu-€tavit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nov-€um carmen dixit suum esse et protinus [2ex]2 memoria €recitavit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non €posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna €provocatus in auctione persedit per diem totum et €omnes res et pretia et emptores ordine suo argen-€tariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur @1 €recensuit. Cupitis statim discere? Suspendam cu-€piditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; €interim hoc vobis in quo iam obligatus sum persol-€vam. @@Plura fortasse de Latrone meo videor vobis quam €audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc fu-€turum provideram, ut memoriae eius quotiens oc-€casio fuisset difficulter avellerer. Nec his tamen €ero contentus; sed quotiens me invitaverit memoria, €libentissime faciam ut illum totum et vos cognoscatis €et ego recognoscam. Illud unum non differam, fals-€am opinionem de illo in animis hominum convaluisse: €putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum €dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et sub-€tilitas fuerit. @@Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper €fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones €eius quam dicturus erat controversiae proponebat. €Quod summae fiduciae est: ipsa enim actio multas €latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas €defuit, apparere, cum orationis cursus audientis €iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda €proponuntur membra, si quid aut numero aut €ordine excidit manifestum est. Quid ergo? unde €haec de illo fama? Nihil est iniquius his qui nus-€quam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est €praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae @1 €virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot €et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed €non eminebat. Et nescio an maximum vitium sub-€tilitatis sit nimis se ostendere. Magis nocent in-€sidiae quae latent: utilissima est dissimulata subtili-€tas, quae effectu apparet, habitu latet. @@Interponam itaque quibusdam locis quaestiones €controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec €his argumenta subtexam, ne et modum excedam et €propositum, cum vos sententias audire velitis et €quidquid ab illis abduxero molestum futurum sit. €Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias €amaret. Cum condiscipuli essemus apud Marullum €rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, €sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem €orationis suae imputaret controversiae et diceret: €'necesse me est per spinosum locum ambulantem €suspensos pedes ponere,' aiebat Latro: 'non €mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent'; €et statim ipse dicebat sententias quae interponi €argumentis cummaxime declamantis Marulli poss-€ent. @@Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, €ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, €aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die €nihil praeter has translaticias quas proprie sententias €dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia @1 €inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, €tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, €de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellec-€tilem vocabat. Solebat schemata quoque per se, €quaecumque controversia reciperet, scribere. Et €putant illum homines hac virtute caruisse, cum in-€genium quidem eius et hac dote abundaverit? €Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orat-€ionem inflectere nec umquam recta via decedere €nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suas-isset utilitas. Schema negabat decoris causa €inventum, sed subsidii, ut quod [palam] aures €offensurum esset si palam diceretur, id oblique et €furtim subreperet. Summam quidem esse dement-€iam detorquere orationem cui esse rectam liceret. €@@Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio €quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab €ea controversia incipiam quam primam Latronem €meum declamasse memini admodum iuvenem in €Marulli schola, cum iam coepisset ordinem ducere. @1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Patruus Abdicans}1 ŸðòÿLiberi parentes alant aut vinciantur. €@@Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius €erat. Patruus in egestatem incidit; patre €vetante adulescens illum aluit; ob hoc abdica-€tus tacuit. Adoptatus a patruo est. Patruus €accepta hereditate locuples factus est. Egere €coepit pater: vetante patruo alit illum. Abdi-€catur. ‘@@[2{PORCI LATRONIS}]2 Quid mihi obicis? puto lux-€uriam: quidquid umquam inmodesta largitione €effudimus, id omne %consumatur% in alimentum €duorum senum. Cum vetaret me pater, aiebat: €'ipse mihi, [2si]2 egerem, alimenta non daret.' €Eo iam perductus erat ut omnem spem ultimorum ali-€mentorum in ea domo poneret in qua habebat [2et]2 @1 þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±ˆˆabdicatum et inimicum. Ecce oppresserit mors egen-€tem: quid facturus es? pluris tibi frater efferendus €quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: 'quid €porro? tam locuples frater alere non potest?' €Miserrimus senex divitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit. 'Ipse' inquit 'me ali vetuit.' €Imitationem alienae culpae innocentiam vocas? Ne eo €quidem aestimas quanta ista crudelitas sit, quod, si €quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? €Quid adoptionem iactas? tunc ad te veni cum hab-€erem divitem patrem. Parcius, quaeso, patres: €praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: €etiamsi abdicaveris, alam. Fatendum est crimen €meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo. Parentibus meis, cum in cetera odium sit, €tantum in meam notam convenit. O felix specta-€culum si vos in gratiam possum reducere: faciam-€que hoc, vultus quoque vestri hortantur. Surgite €patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus €servatus, alter servandus est. Porrigite mutuas €in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: €inter contendentes duos medius elidor. Ergo fame €morientem videbo per cuius cineres iuraturus sum? €Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis crederet €iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem @1 €aut futurum? Quid porro tam longe exempla repeto, €tamquam domi desit? qui illum vidit quid non €timendum felicibus putat, quid desperandum infelicibus? @@{IUNI GALLIONIS} Ego indicabo cur me abdices: €tu indica cur adoptaveris. Quae iam accedunt €nova? Equidem [nova] illud non miror, quod €misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; €sic enim me gessi ut hoc crimine duos patres obli-€garem. Uterque me amat, uterque ali miser €desiderat, uterque prohibet. Nec secum nec cum for-€tuna bene convenit. Conponite aliquando bonos €quidem sed contumaces viros. Uter discordiae €causam praebuerit nolite a me exigere: uterque €patruus est, uterque pater est. Transit ad istum €fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: €non mutassem patrem si naturam mutare potuis-€sem! @@{P. ASPRENATIS} Fortunae lex est praestare quae €exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt €victis terga victores et quos provexerat fortuna desti-€tuit. Quid referam Marium sexto consulatu Carth-€agini mendicantem, septimo Romae imperantem? @1 €Ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, €vide quis alimenta rogetur et quis roget. €@@{IUNI OTHONIS patris} Time mutationem: et €ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. @@{ARELLI FUSCI patris} Ecquid aperis mihi penates €tuos? Non sum hospes gravis, unum senem adduco: €hoc tibi vitio, pater, placui. Venit ignotus senex; €volo transire tacentem; per patrem rogat. Ergo €aliquis peribit fame qui filium suum optat super-€stitem? Quid hoc esse dicam quod me tam pericu-€lose abdicant? quod totiens isti fortunam mutant €quotiens ego patrem? Redite in gratiam: inter €funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. €Perierat totus orbis nisi iram finiret misericordia. Aut €si tam pertinacia placent odia, parcite: iactatus €inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris €abdicatus, positus inter duo pericula, quid faciam? €Qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt. €Illud tamen, pater, deos testor: divitem te relinquo. @@{CESTI PII} Tali me operi praeparaveram: vole-€bam fratres in gratiam reducere. Hoc tu obicis? €At nisi impetravero ut boni fratres sint, impetrabo ne €mali patres sint? Uterque me amavit, uterque pro @1 €me vota fecit; quantum est si dixero: 'uterque me €aluit'? Quae causa fuerit discordiae, nescio; €timeo ne iste prior [2iniuriam fecerit qui prior]2 €egere coepit. Quid obicis, pater? [2misericordiam?]2 €Scio quendam in hac civitate propter istud crimen €adoptatum. 'Fratrem' inquit 'alere noluit.' €%Invenisti quod possem defendere.% Possum li-€beros tollere ut primum hoc illis narrem, avum €illorum fame perisse? Non fefelli te qualis essem: €scivisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: volo €utramque causam meam agere, neutram per me volo; €adsit mihi altus: semper causa mea habebit ad-€vocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me €amavit. Vis illum veras poenas dare? sentiat €quam bono fratri iniuriam fecerit. @@{POMPEI SILONIS} De patre [2vestro merui]2 bene, €quamquam eum per aetatem nosse non possum; €sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios €alui. Surge, infelix senex. Quid? putatis illum €flere quod eget? immo quod abdicavit, quod [2non]2 €aluit. €@@{ARGENTARI} Vides enim, liberalis in domo tua €esse coepi! Ille propter me duxit uxorem, cum €fortasse iuvenem adoptare posset. Haec abdicantis @1 €fuere verba: 'i ad illum quem magis amas quam €patrem.' Non omnibus imperiis patris parendum €est. Nihil in te novi facio: scis me et priori patri non €paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, €non senectute sed fame membris trementibus, sum-€missa et tenui atque elisa ieiunio voce, ut vix exaud-€iri posset, introrsus conditos oculos vix allevans: €alui. Quomodo, quaeritis? quomodo istum. @@{CORNELI HISPANI} Puta me hodie non abdicari, €sed adoptari. Volo quaedam futuro praedicere €patri: Hic quem vis adoptare inimicum patris sui €invito patre aluit. Reliquit aequo animo beatam €domum, ut cum mendico viveret. Noveris oportet €hoc eius vitium: ad praestandam calamitosis miseri-€cordiam contumax est. Nec tamen habeo quod de €hoc vitio meo queri possim: hoc inveni patrem, hoc €perdidi. Quam multi patres optant similem filium! €bis abdicor. Homo est: non vis alam hominem? €Civis est: non vis alam civem? Amicus est: non €vis alam amicum? Propinquus est: non vis alam €propinquum? Sic pervenitur ad patrem. Homo €est, civis est, amicus est, propinquus est; [2ista]2 €condicione ergo non erit vitium porrexisse stipem €nisi dixero: 'pater est.' @@{VIBI GALLI} Circumibo tecum, pater, aliena limina; €ostendam omnibus et me, qui alimenta dedi, et te, qui €negasti. @1 €@@{ROMANI HISPONIS} Scio, pater, melius esse quod €tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus €essem. Fateor, vitium est: hoc quoque in me prior €emendare voluit pater nec potuit. Impulisti me €in fraudem: qui me abdicabat aiebat: 'non oporte-€bat fieri,' tu dicebas oportere, tibi credidi. 'Non €dedit' inquit 'mihi alimenta': defuerunt tibi? €Quisquis alimenta a mendico rogatus est, nihil am-€plius quam monstrat: 'i ad fratrem, i ad filium.' €Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. €Crede mihi, sacra populi lingua est. €@@{ALBUCI SILI} Tollite vestras divitias, quas huc €atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite €in gratiam: innocens sum. @@Pars altera. {VALLI SYRIACI} Crescere ex mea pro-€posuit invidia: sequemur senes quo vocat ambitio €iuvenilis et contionem illi praebebimus? Melius €se potest iactare quam defendere. Ecquid iustus metus €meus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum re-€linquam? Inter cetera quae mihi cum inimico fateor €esse communia et hoc est: infelicissimam ambo et €tristissimam egimus vitam, excepto uno quod alter €alterum egentem vidimus. Proici me adiectis ver-€borum contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit, €fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum €fratri vitam precatus est. Laetitiam parati patri- @1 €monii ut ex tanto calamitatium stupore nullam per-€cepi, nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. €Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget, qui in €domum suam fratrem non recepit in publico manet. €Aequavit iam potentiam meam cum illius potentia €fortuna, nisi quod haec prior facere non possum. €Adoptavi te cum abdicatus es: cum adoptas abdico. @@{VIBI RUFI} Cum egerem, aiebam: 'satis se vin-€dicavit, quod a dispensatore locupletis inimici con-€sors modo omnis fortunae diurnum petam.' €@@{MARULLI} Ille vitam audebit rogare, qui mori €malet quam sua verba sibi dici? Multis debeo miseri-€cordiam, multis tuli. Quisquis est qui me ulla €calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu €cognationis attingat. Scio quam acerbum sit supplic-€are exteris; scio quam grave sit repelli a domesticis; €scio quam crudele sit cotidie et mortem optare et €vitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±˜ŒˆŒfecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi. @@{41Divisio.}41 Divisio controversiarum antiqua simplex €fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior €[2sit]2 ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut €veteres invenerunt aut sequentes adstruxerunt. @1 €@@Latro illas quaestiones fecit: divisit in ius et ae-€quitatem, an abdicari possit, an debeat. [2An €possit]2 abdicari, sic quaesit: an necesse fuerit €illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod €fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones divisit: €an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui €non tantum abdicatus sed etiam ab alio adoptatus est. €Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit €puniatur, tamquam aeger, vinctus, captus; an ali-€quam filii lex excusationem accipiat; an [2in]2 hoc €accipere potuerit. An abdicari debeat, per haec €quaesit: an, etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, €hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus €fuerit qui aleretur. @@Novi declamatores Graecis auctoribus adiecerunt €primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari €possit. Hac Cestius usus est. Adiecit quaestion-€em [Gallio] alteram: an, si abdicari possit etiam €adoptatus, [2possit]2 ob id vitium quod antequam €adoptaretur notum fuit adoptanti. Haec autem €ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est €quam quaestio. €@@Gallio quaestionem primam Latronis duplicavit sic: @1 €licuit mihi alere etiam te vetante; deinde non licuit €non alere. In priore parte hoc vindicavit, non posse €filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli €autem interdici misericordia: Quid si flere me vetes cum €vidi hominem calamitosum? quid si vetes propter ali-€quod honestum factum periclitanti favere? Adfectus €nostri in nostra potestate non sunt. Quaedam iura non €scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamvis €filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere €mendico et humum cadaveri [2inicere]2. Iniquum €est conlapsis manum non porrigere: commune hoc €ius generis humani est. Nemo invidiosum ius €postulat quo alteri profuturus est. @@Latro illud vehementer pressit: Non feci ratione, €adfectu victus sum. Cum vidissem patrem egentem, €mens non constitit mihi; quid vetueris nescio. Hoc €aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; €esse tamen potentius quam ullam quaestionem. €@@Fuscus Arellius pater hoc movit in ultimo tam-€quam quaestionem: putavi te, quamvis vetares, €nihilominus velle ali fratrem: eo vultu vetabas aut €mihi ita videbaris. €@@Cestius audacius; non fuit contentus dicere: 'pu-€tavi velle te,' adiecit: 'voluisti et hodie quoque @1 €vis,' et sua figura dixit omnia propter quae velle €deberet. 'Quare ergo abdicas? puto, indignaris €praereptum tibi officium.' @@Latro colorem simplicem pro adulescente [2intro-€duxit]2: habere non quo excuset, sed quo glorietur. €Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. €Offensam mihi putas tantum excidisse? mens excid-€it, non animus mihi constitit, non in ministerium €sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita €caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae €mentis fuissem, expectassem dum rogarer? €@@Fuscus illum colorem introduxit, quo frequenter uti €solebat, religionis: movit, inquit, me natura, movit €pietas, movit humanorum casuum tam manifesto €approbata exemplo varietas. Stare ante oculos €Fortuna videbatur et dicere talia: esuriunt qui suos €non alunt. @@Albucius hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, €nec summissis verbis locutus est; non rogavit, sciit €quomodo agendum esset cum filio: alere me iussit; €recitavit legem, quam ego semper scriptam etiam €patruo putavi. Et deinde dixit: praestiti non €quantum patri praestare debui, sed quantum vetanti €subripere potui. @1 €@@Blandus colore diverso: Venit subito deformis €squalore, lacrimis. O graves, Fortuna, vices tuas! €Ille dives modo superbus rogavit alimenta, rogavit €filium suum, rogavit abdicatum suum. Interrogas €quam diu rogaverit? Ne di istud nefas patiantur, €ut diu rogaverit; diutius tamen quam tu. Quaeritis €quid fecerim? quod solebam. @@Silo Pompeius hoc colore: Movit, inquit, me €quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tam-€quam patruus accessit. Ego vero non expectavi €verba, non preces: complexus sum et osculatus sum €patrem, dedi alimenta. Hoc unum crudeliter feci, €quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare €visus sum. €@@Triarius hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, €ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuis-€sem. €@@Argentarius hoc colore: Accessit, inquit, ad me €pater obrutus sordibus, tremens deficientibus mem-€bris; rogavit alimenta. Interrogo vos, iudices, €quid me, haec si [2fiant]2, facere oporteat. Nam €istum non interrogo: scit quid facturus sim. Num €patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri invi-€diam? Cum vetuisset me alimenta praestare, si €qua est fides, non putavi illum ex animo vetare; €lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut videar patrem €etiam prohibitus aluisse. @@Marullus novo colore egit: Cecidit in pedes meos €senex squalidus barba capilloque. Novit, inquam, @1 €nescio qui iste misericordiam meam. Adlevavi, cum €ignorarem quis esset: vultis repellam quod pater €est? €@@Cestius hoc colore: Haec mecum cogitavi: pater €meus [2eget]2; egentem videt frater: non miseretur, €non praestat alimenta; hoc est, inquam, non vult €eripere filio officium, scit in hac fortuna meorum €has iam meas esse partes. Hoc peccavi, quod non €ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quic-€quam amplius praestare quam illi praestiti: non €expectavi donec patruus ad me veniret? et nunc €expectabo. Venit ad me pater: quid habui facere? €perducere illum ad patruum? Non feci. Merito €irascitur; potuit enim, si aluisset, levare quidem €fortunam fratris, sed causam adgravare. @@Buteonis colorem non probabat Latro: praestit-€isse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset €producere; et cum descripsisset pallorem eius ac €maciem, adiecit: apparet illum ab inimicis ali. €Hunc colorem cum improbaret Latro hac sententia €usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex €gloria criminis sui detrahendum. €@@Hispanus hunc colorem venustius; nam et mis-€erationi eius qui non benignissime alitur adiecit ali-€quid et pietati suae nihil detraxit: Quomodo autem, €inquit, illum alo? exiguos furtive cibos mitto, et si @1 €quid de mensa mea detrahere potui, famelico seni €porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim? @@Colorem ex altera parte, quae durior est, Latro aie-€bat hunc sequendum, ut gravissimarum iniuriarum €inexorabilia et ardentia induceremus odia Thyesteo €more; aiebat patrem non irasci tantum debere sed €furere. Ipse [2in]2 declamatione usus est summis €clamoribus illo versu tragico: 'cur fugis fratrem? €scit ipse.' €@@Hunc colorem secutus Syriacus Vallius durum €sensum videbatur non dure posuisse in narratione €sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus €vitam, excepto [2uno]2 quod alter alterum egentem €vidimus. Aeque efficaciter odium videbatur ex-€pressisse fraternum hac sententia: vos, iudices, €audite quam valde eguerim: fratrem rogavi. @@Hanc partem memini apud Cestium declamari ab €Alfio Flavo, ad quem audiendum me fama per-€duxerat; qui cum praetextatus esset, tantae opinionis €fuit ut populo Romano puer eloquentia notus esset. €Semper de illius ingenio Cestius et praedicavit et €timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non €esse vitale; sed tanto concursu hominum audie-€batur ut raro auderet post illum Cestius dicere. €Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis €tamen illa vis eminebat, quae post multos annos, iam €et desidia obruta et carminibus enervata, vigorem @1 €tamen suum tenuit. Semper autem commendabat €eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero €lenocinium erat ingenii aetas, in iuvene desidia. @@Hic cum declamaret partem abdicantis, hanc €summis clamoribus dixit sententiam: Quis es tu qui €de facto patrum sententiam feras? ille tunc peccavit, €tu nunc peccas. Ad te arbitrum odia nostra non mit-€timus: iudices habemus deos. Et illam sententiam: €Audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia €nisi nos fuissemus: impias epulas, detestabili parri-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±˜—ˆˆcidio fugatum diem: hoc uno modo iste frater a €fratre ali meruit. Quam innocenter me contra €parricidium vindico! filium illi suum reddo. @@Cestius hunc colorem tam strictum non probavit, €sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus €est, quem statim a principio induxit: Miratur ali-€quis quod, cum duo gravissimam [fratrum] accep-€erimus iniuriam, ego et filius, ego solus irascor? €Non est quod miretur: iam filio satisfactum est. @1 €Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, €debuisti illum ad me perducere, debuisti recon-€ciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra €captare discordia. Fortasse ego cum egerem fra-€trem rogassem si tu non fuisses; fortasse ille me €rogasset si tu non fuisses; poterit nobis convenire si €non fuerit in medio quem potius miseri contumaces €rogent. @@Hermagoras in hac controversia transit a prooemio €in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, €ut [2in]2 eadem re transitus esset, sententia esset, €schema esset, sed, ut Latroni placebat, schema quod €vulnerat, non quod titillat: . . . Ex altera parte €transit a prooemio in narrationem Gallio et ipse per €sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto €communem esse, cum quo utinam communem nec €patrem habuissem? Diocles Carystius illum sensum €a Latinis iactatum dixit brevissime, rarissimo genere, €quo duobus sententia verbis consummatur (nec €enim paucioribus potest): . . . Euctemon, levis €declamator sed dulcis, dixit nove et amabiliter €illum aeque ab omnibus vexatum sensum, quo re-€conciliatio fratrum temptatur: . . . @1  Ÿôÿ@@@@{1Sacerdos Prostituta}1 ŸðòÿSacerdos casta e castis, pura e puris sit. €@@Quaedam virgo a piratis capta venit; empta €a lenone et prostituta est. Venientes ad se €exorabat stipem. Militem qui ad se venerat €cum exorare non posset, conluctantem et vim €inferentem occidit. Accusata et absoluta et €remissa ad suos est. Petit sacerdotium. ‘@@{PORCI LATRONIS} Sacerdos vestra adhuc in lupanari €viveret nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid €passa sit nescio: quid pati potuerit scio. Sacerdoti €ne purus quidem contigit dominus. Absint ex hoc €foro lenones, absint meretrices, ne quid parum €sanctum occurrat dum sacerdos legitur. Si nihil €aliud, certe osculatus est te quisquis puram putavit. €O egregium pudicitiae patrocinium: 'militem €occidi'! At hercule lenonem non occidisti. De-€ducta es in lupanar, accepisti locum, pretium con-€stitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te @1 €inquiri potest; cetera nescio. Quid in cellulam me €et obscenum lectulum vocas? de pudicitia sacerdotis €hic quaeritur. 'Nemo' inquit 'mihi virginitatem €eripuit': sed omnes quasi erepturi venerunt, sed €omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi €sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo €lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset . . . €Si mater tua prostitisset, tibi noceret: propter te €liberis tuis sacerdotium non darem. @@{FULVI SPARSI} Quid inclusa feceris nec quaerere €debemus nec scire possumus. €@@{CORNELI HISPANI} Occidisti hominem. Quid €respondes? 'Vim adferebat mihi.' Etiam, puto. €Sacerdoti pro libertate vota facienda sunt: captivae €mandabitis? pro pudicitia vota facienda sunt: prosti-€tutae mandabitis? pro militibus vota facienda sunt: €isti mandabitis? Id enim deerat, ut templa reciperent €quas aut carcer aut lupanar eiecit. €@@{MARULLI} Ut sciamus illam apud lenonem fuisse, €blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. €'Nemo' inquit 'me attigit.' Da mihi lenonis €rationes: captura conveniet. Age, si quis venit per-€tinax? age, si quis hoc ipsum concupit, quod virgo €eras? age si quis, ne negare posses, ferrum attulit? @1 @@{P. VINICI} Eam sacerdotem facite quae aut €honesta maneat, qualis semper fuit, aut poenam €sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? €Etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere €deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuius-€que conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos €tantum quae palam feceras vidimus, illi etiam quae €secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem si €transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor €summovebit? huic praetor via cedet? summum €imperium consules cedent tibi? quaecumque meretrix €prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam €tibi similem habere: tene fieri sacerdotem fas erit? €Nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae virgines €contaminarentur haec segregata est. Castam te €putas quia invita meretrix es? Nuda in litore stetit €ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et in-€spectae et contrectatae sunt. Vultis auctionis exit-€um audire? vendit pirata, emit leno, excipit fornix. €Eo deducta es ubi tu aliud nihil honestius facere €potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam €sacerdotium rogas. 'Fortuna' inquit 'haec me €coegit pati; misereri debent omnes mei.' Et ego €misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sa- @1 €cerdotes. Non est apud nos maximus honor ultimorum €malorum solacium. @@{MENTONIS} Honorem habitum aurium maiestatis-€que vestrae velim quod necesse est in hac causa €nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, €homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos €quaeritur. At mehercules futurae sacerdoti nihil €ex his audiendum erat. Sacerdotis vestrae summa €notitia est quod prostitit, summa virtus quod occi-€dit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest €in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix po-€test: aliis oculis virginem leno aestimat, aliis ponti-€fex. €@@{BLANDI} 'Virgo sum' inquit; 'interroga, si €dubitas, archipiratam, interroga gladiatorem, an €rogatus virginitati pepercerit.' Non refello, dum €scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione €nemo voluit liceri ut enotuit servisse piratis: non €videbatur iste virginis vultus, ista constantia et ne €armatum quidem timens audacia. @@{ARELLI FUSCI patris} Ne metue, puella: pudica es; €sed sic te viro lauda, non templo. Meretrix vocata €es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae €tuae titulus, venientem recepisti: cetera, etiamsi €in communi loco essem, tamen potius silerem. €@@{POMPEI SILONIS} Excipitur meretricium osculis, €docetur blanditias et in omnem corporis motum con- @1 €fingitur. Avertite aures petiturae sacerdotium, €dum reliqua narro. Nihil ad vos deferam dubium, €nihil audietis nisi quod vicinitas vidit. Tu sacer-€dos? Quid si tantum capta, quid si [2tantum]2 prosti-€tuta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea €fuisses? @@{ROMANI HISPONIS} Numquid hoc negas, conluc-€tatam te tamen cum viro, quem in illa volutatione €necesse est prius super te fuisse? Aiebat leno €merito occisum militem, plus ausum quam in pro-€stitutam licebat. Exorasti populum: numquid et €lenonem? numquid et piratam illum, quem non €poteras occidere? €@@{ARGENTARI} 'Armatum' inquit 'occidi.' Quid €inermes? Gloriatur homicidio eius quem nescio €an sero occiderit. @@{CESTI PII narratio} Ita domi custodita est ut rapi €posset; ita cara fuit suis ut rapta non redimeretur; ita €raptae pepercere piratae ut lenoni venderent; sic emit €leno ut prostitueret; sic venientes deprecata est ut ferro €opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exit €sed eiectum est; tempus erat nunc sortiri: urna pur-€gata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut €nemo violaverit, locus ipse violavit. Stetisti cum €meretricibus, stetisti sic ornata ut populo placere €posses, ea veste quam leno dederat; nomen tuum @1 €pependit in fronte; pretia stupri accepisti, et manus, €quae dis datura erat sacra, capturas tulit; cum €deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impe-€traris, osculum erogasti. Ancillae ex lupanaribus €sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis €homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrenti meretricem summovet. Non €est credibile temperasse a libidine piratas omni crude-€litate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, €simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena €impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et €humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se €vincula et catenas, gravia captis onera, a stupris €removere potuisti, quibus inter tot tanto maiora þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¢˜ˆˆ‰scelera virginem stuprare innocentia est? Sed €lupanar excepit. Omnis sordida iniuriosaque turba €huc influit, nec quisquam eo ut iudicet venit. At €omnes favere fabulis tuis? at omnibus persuasum €est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba €inventus est qui fortunae tuae vellet inludere? €Ergo tu, cum tam innocens quam dicis vixeris, ista €passa es [2et]2 credis deos esse? 'Nihil' inquit €'passa sum.' Hoc satis est nupturae, sacerdoti @1 €parum. Ubi adhuc fuisti? discede, ignota es. €[2Ubi adhuc non fuisti?]2 discede, nimium nota es. @@{P. ASPRENATIS} Contradico non inimicitiis cuius-€quam inpulsus; quod enim odium, quae inimicitiae €[2cum ea]2 cuiquam esse possunt quam nemo civium €suorum norat antequam prostitit? Movet me res-€pectus omnium virginum, de quibus gravis hodie fertur €sententia si in civitate nulla inveniri potest neque mere-€trice castior neque homicida purior. Piratae te invio-€latam servaverunt? a sacerdote se non abstinuisset €pirata, leno, mango. De sacerdotis pudicitia his €sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico €myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius €osculo, alicuius amplexu. An melius pirata servavit €quam pater? conversata es cruentis et humano €sanguine delibutis: inde est profecto quod potes hominem occidere. Proclama ingenuam esse te; €quid expectas? cum in lupanar veneris, iam tibi omnia €templa praeclusa sunt. Conservarum osculis in-€quinatur, inter ebriorum convivarum iocos iactatur, €modo in puerilem, modo in muliebrem habitum com-€posita: istinc ne patri quidem redimenda est. Nulla €satis pudica est de qua quaeritur. Non legerem te €sacerdotem etiamsi sacerdoti servisses. Virginem @1 €esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, €lenoni, piratis: haec enim testium summa est. Casti-€gationem [ex] pontificis maximi meruerat sacerdos, €si te e lupanari redemisset. Convenit omnis libidin-€osorum turba et concurrit ad meretricem novam. €Illud certe fateberis, pudicitia tua precaria est; tot €intraverunt cellam tuam gladiatores, tot iuvenes, €tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego €illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. €Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo. @@{IUNI GALLIONIS} Ambitiosa lex est: ad sacerdo-€tium [non] nullas [2nisi integrae]2 non sanctitatis €tantum sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, €in corpus, in vitam: videris quemadmodum tam €morosae legi satis facias. Capta es a piratis, inter €servos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis €spatiata es. Viderimus quid in te audere po-€tuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia €dominorum. Certum habeo, iudices, cum hanc €feritatem barbarorum audiatis, favetis illi, ut quam-€primum mutet servitutem [2sacerdotio]2. Sic istam €servaverunt piratae quamadmodum qui lenoni essent €vendituri, [2sic istam servavit leno quemadmodum €qui esset coacturus]2 stare in illo ordine, ex eadem €vesci mensa, in eo loco vivere in quo etiamsi non @1 patiaris stuprum videas. Aliquis fortasse inventus est €quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem €leno pepercit? Ignoramus istos, quibus vel hoc in €eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam €virginitatem decerpunt? Servavit te leno, quam €prostituturus erat in libidinem populi? Ita est? sic €leno [2te]2, tamquam nos, castam e castis? 'Omnes' €inquit 'exorabam.' Si quis dubitabat an meretrix esset €audiat quam blanda sit. Haesisti in conplexu, osculo €pacta es; ut felicissima fueris, pro pudicitia inpudice €rogasti. Quid faciam mulieri inter crimina sua €delitiscenti? Cum dico: 'vim passa es,' 'occidi' €inquit; cum dico: 'hominem occidisti,' 'inferebat' €inquit 'vim mihi.' Sacerdos nostra stuprum homi-€cidio, homicidium stupro defendit. @@{41Divisio.}41 Latro in has quaestiones divisit: an €per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi €non obstat, an sacerdotio indigna sit. An lege pro-€hibeatur, in haec duo divisit: an casta sit, an pura €sit. An casta sit, in haec divisit: utrum castitas €tantum ad virginitatem referatur an ad omnium €turpium et obscenarum rerum abstinentiam. Puta €enim virginem quidem esse te, sed contrectatam €osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum viris €tamen volutata es: es talis qualis videri potest cui @1 €lex nocere vult matrem quoque incestam? Etiamsi €ad virginitatem tantum refertur castitas, an haec virgo sit. Aiebat Apollodoreis quidem placere fixa €esse themata et tuta, sed hic non repugnare contro-€versiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc €virginem [2esse]2, et multa sunt propter quae cred-€ibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi €non effecero ut credant iudices non esse virginem, €consequar tamen ut non putent dignam sacerdotio €de qua dubitari potest an virgo sit. An pura sit, in €haec divisit: an, etiamsi merito occidit hominem, €pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: €an merito occiderit hominem innocentem uti corpore €prostituto volentem. Absoluta est: ostendit non €puram se esse sed tutam. An idonea sit, in tracta-€tiones quas quisque vult dividit: an idonea sit tam €infelix ut caperetur, ut veniret, ut lenoni potissimum, €ut prostitueretur, [2ut]2 occidere hominem cogere-€tur, ut causam diceret. @@Cestius etiam altius petit, et obiecit quod tam €vilis suis fuisset ut non redimeretur. €@@Silo Pompeius, dum praeceptum sequitur quo iube-€mur ut, quotiens possumus, de omnibus legis verbis €controversiam faciamus, illam quaestionem movit: €'casta e castis.' Lex, inquit, 'e castis' cum @1 €dicit, hoc non tantum ad parentes refert sed ad €omnes quibus conversata est virgo; non enim adicit €'e castis parentibus,' sed 'e castis' cum dicit, €vult illos a quibus venit virgo castos esse. Intellego, €inquit, sub hoc verbo multa. 'Castis' cum dicit, €[2intellego castis]2 penatibus: tu ex incestis venis; €intellego castis disciplinis: tu ex obscenissimis venis. €Quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici €poterant. Idem et in illa parte fecit 'pura e puris.' @@Hispo Romanius accusatoria usus pugnacitate ne-€gavit puram esse, non ad animum hoc referens sed €ad corpus: tractavit impuram esse quae osculum €impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. €@@Albucius figura divisit controversiam; dixit enim: €putemus tres sacerdotium petere: unam quae capta est, €alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: €omnibus nego; et sic causam contra singulas egit. €@@Fuscus Arellius sic divisit: probabo indignam €sacerdotio primum etiamsi pudica sit; deinde quia €nescimus an pudica sit; novissime quia non sit €pudica. @@Fuscus pro puella colorem hunc introduxit: @1 €voluerunt di immortales in hac puella vires suas osten-€dere, ut appareret quam nulla vis humana divinae €resisteret maiestati: putaverunt posse miraculo €esse in captiva libertatem, in prostituta pudicitiam, in €accusata innocentiam. €@@Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. €@@Marullus cum descripsisset dignationem puellae €magnam fuisse, altius quiddam superbiusque vultu €ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam €solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: €narrate sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, €dum tamquam a sacerdote discesserint. @@Albucius dixit: Nescio quis feri et violenti animi €venit, ipsis credo dis illum impellentibus ut futurae €sacerdotis non violaret castitatem [2sed]2 ostenderet. €Praedixit illi abstineret a sacro corpore manum: €'non est quod audeas laedere pudicitiam quam €homines servant, dii expectant'; [cruenti] et in €perniciem ruenti suam 'en' inquit 'arma, quae €nescis [2te]2 tenere pro pudicitia,' et raptum €gladium in pectus piratae sui torsit. Hoc factum €eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: €accusator inventus est qui pudicitiae eius in foro €testimonium redderet. Nemo credebat occisum €virum a femina, iuvenem a puella, armatum ab €inermi: maior res videbatur quam ut posset credi €sine deorum immortalium adiutorio gesta. @1 @@Cestius timuit se in narrationem demittere; sic €illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura €maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, €felicitatem. Quam pudica sit, miles ostendit; quam in-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¢˜“…nocens, iudex; quam felix, reditus. Etiam habemus €quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine €datam, licet isti obiciant fuisse illam captivam, lenoni €postea servisse, causam novissime dixisse: inter tot €pericula non servassent illam dii nisi sibi. €@@Argentarius illud in narratione dixit: accusator €in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum esse €intra verba, antequam vim adferret. @@Silo Pompeius hac figura narravit: eam vobis sacer-€dotem promitto quam incestam nulla facere possit €fortuna. Potest aliquam servitus cogere: servit et €barbaris et piratis, inviolata apud illos mansit. €Potest aliquam corrumpere prolapsi in vitia saeculi €prava consuetudo (etiam matronarum multum in €libidine magisterium): pudica permanebit. Licet €illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam €pudicitiam efferre contigit. Fuit in loco turpi, €probroso; leno illam prostituit, populus adoravit: €nemo non plus ad servandam pudicitiam contulit €quam quod ad violandam attulerat. Multum potest ad @1 €rectum quoque pudici animi propositum hostis €[2cum]2 gladio: non succumbet, immo, si opus fuerit, €pudicitiam vindicabit. Incredibilem videor in puella €rem promittere? iam praestitit: adulescentem €misericordis populi beneficium polluere temptantem €gladio reppulit. Fuit qui illam accusaret caedis: €absoluta est. Ne qua posset esse vobis dubitatio €quae ventura ad sacerdotium erat an pura esset, an €integra: iam iudicatum est. @@Triarius dixit: negabat se puella fecisse; negabat €illum suis cecidisse manibus: Altior, inquit, humana €visa est circa me species eminere et puellares lacertos €supra virile robur attollere. Quicumque estis, dii €immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum €miraculo voluistis emergere, non ingratae puellae €opem tulistis: vobis pudicitiam dedicat quibus debet. €@@Alterius partis color nihil habet difficultatis: ad-€paret [2ex sententiis]2 quas praeposui. Dicendum €est in puellam vehementer, non sordide nec obscene. €Sordide, ut Bassus Iulius, qui dixit: 'extra portam €hanc virginem' et: 'ostende istam aeruginosam €manum,' [2vel]2 Vibius Rufus, qui dixit: 'redolet €adhuc fuliginem fornicis.' Obscene, quemadmodum €Murredius rhetor, qui dixit: 'unde scimus an cum €venientibus pro virginitate alio libidinis genere @1 deciderit?' Hoc genus sensus memini quendam €praetorium dicere, cum declamaret controversiam de €illa quae egit cum viro malae tractationis quod virgo €esset et damnavit: postea petit sacerdotium. No-€vimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, €etiamsi primam virginibus timidis remisere noctem, €vicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum Scaurus, €non tantum disertissimus homo sed venustissimus, €qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire €passus est; statim Ovidianum illud: 'inepta loci,' €et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem vitium €aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, €qui nihil non et permiserint sibi et inpetraverint. Hybreas, inquit, cum diceret controversiam de illo €qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit €mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta €inquisitio: $E)GW\ D' E)SKO/PHSA PRO/TERON TO\N A)/NDRA, €[2$EI)&]2 $E)GGEGE/NHTAI/ TIS H)\ PROSE/RRAPTAI. €@@Grandaus, Asianus aeque declamator, cum diceret €in eadem controversia: 'non ideo occidi adulteros €[non] paterentur,' dixit: $EI) DE\ FHLA/RRENA MOIXO\N €$E)/LABON. €@@In hac controversia de sacerdote non minus obscene €dixit Murredius: fortasse dum repellit libidinem, €manibus excepit. Longe recedendum est ab omni obs- @1 €cenitate et verborum et sensuum: quaedam satius est €causae detrimento tacere quam verecundiae dicere. €@@Vibius Rufus videbatur cotidianis verbis usus non €male dixisse: ista sacerdos quantum mihi abstulit!  Ÿôÿ@@@@{1Incesta de Saxo}1 ŸðòÿIncesta saxo deiciatur. €@@Incesti damnata, antequam deiceretur de €saxo, invocavit Vestam. Deiecta vixit. Repetitur €ad poenam. ‘@@{[2PORCI]2 LATRONIS} Hoc expectastis, ut capite €demisso verecundia se ipsa antequam impelleretur €deiceret? Id enim deerat, ut modestior in saxo esset €quam in sacrario fuerat. Constitit et circumlatis in €frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi par-€um violasset inter altaria, coepit in ipso quo vindica-€batur violare supplicio: hoc alterum damnatae in-€cestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta @1 €est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta €et damnata et deiecta est. Dubitari potest quin usque €eo deicienda sit donec efficiatur propter quod deiecta est? €Patrocinium suum vocat pereundi infelicitatem. Quid €tibi, inportuna mulier, precer nisi ut ne bis quidem deiecta €pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus €etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? €'Invocavi' inquit 'deos.' Statuta in illo saxo €deos nominasti_et miraris si te iterum deici volunt? €Si nihil aliud, loco incestarum stetisti. @@{CESTI PII narratio} Quid agam? exponam quando €stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? Ista €quia probavi damnata est. Quid postea accessit quod €illam virginem faceret? quod iacuit in carcere, quod €ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se €innocentem quia perire non potuit. Ita lex de €sacerdote inpura in iudicio quaeri voluit, de iudici-€bus in supplicio? Ampliatur a iudicibus in poenam. €Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, €contra causam tuta poena sit. Non putas legem @1 €cavisse ut perires quae cavit quemadmodum perires? €Exoremus te, mulier, ut iterum absolvaris? Aut tu €sacerdotium violasti aut hi sacerdotem. Male €de diis existimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. €Lata est sententia; pronuntiatum est; damnata €es: interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi: €sunt dii? @@{ARELLI FUSCI patris} Iterum experiamur: quid €times propitios deos? 'Erat' inquit 'praeruptus €locus et inmensae altitudinis [2tristis aspectus]2.' €Dicebam tibi: incestam lex mori voluit. Stat moles €abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis €quae aut elidant corpus aut de integro gravius im-€pellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: €[et inmensae altitudinis tristis aspectus] electus €[2is]2 potissimum locus ne damnati saepius deician-€tur. €@@{FULVI SPARSI} A superis deiecta, ab inferis non €recepta, in cuius poenam saxum extruendum est. @@{IULI BASSI} Nihil putaram amplius adici posse €audaciae istius quam quod in illa rupe Vestam nomin-€averat: en, ab ipso supplicio in templum usque re-€voluta quidquid secundum deos sanctissimum est €contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam re-€verti fas est nisi ad saxum, %quanto minus quam% @1 €in templum resiluit? hoc potius venit ubi damnatur €quam illo ubi absolvitur? €@@{ALBUCI SILI} Si quis adhuc dubitabat de deiecta, €veniat et sibi ipse credat. Haec inpudentia virginis €est? In urbe tam beata cum tot superfluant virgin-€es, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteri-€tis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. €'Quare ergo, si incesta sum, vivo?' Nescio; hoc un-€um scio, nec fieri quod non potest nec portentum €esse quod potest. Absit nefas, te ut id saxum absol-€vat quod tantum damnatas accipit. @@{ARGENTARI narratio} Paene, iudices, narrare coepi €qualis esset rea; sed quid efficiam cum illam in-€cestam probavero? Nempe ut de saxo deicienda €videatur? iam visa est. Non imitabor istius impuden-€tiam, ut repetendo iudicium quod factum est in-€probasse videar. Quod exigebatur probavi; quod €iudicastis exequor. €@@{CORNELI HISPANI} Deos deasque invoco, quos €priore iudicio non frustra invocavi: incesta quam €tardissime pereat. 'Invocavi' inquit 'numina.' €Quid invocas, mulier? Si innocens es, dii non sunt. €Videte quantum sacerdos peccaverit quae nec ab- @1 €solvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti €aut nos sacerdotem. Erras [2si]2 satis ad sacerdotium €putas perire non posse. @@{ROMANI HISPONIS} Ab Tarpeio ad Vestam, cuius €vittam carnifex rupit, a templo ad saxum, a saxo ad €templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et €vota discursus est. Inter superos inferosque iactata €in novam poenam revixisti. €@@{POMPEI SILONIS narratio} Quod ad rerum exposi-€tionem pertinet, iudices, non committam ut ultionem þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±£–ˆˆdeorum immortalium morer. 'Incesta saxo deici-€atur.' Lege damnata est: habetis iudicium. €Deiecta est: habetis exemplum. €@@{VIBI GALLI narratio} Brevis expositio rerum est: €adversariam incesti postulavi, accusavi, damnavi, €carnifici tradidi: permittitis iam abire? Accusator €recedo; eamus ad absolutionem tuam. Ita dii €damnatam maluerunt absolvere quam sacerdotem? sero €innocentiam damnata concupisti, vitam deiecta. @@Ex altera parte. {FULVI SPARSI} Damnata deiecta €est: absoluta descendit. @1 €@@{ARELLI FUSCI patris} Putares puellam demitti, €non deici. €@@{CESTI PII} Nullam habebat gratiam: in templo €vixerat; itaque tantum deos invocabat. Lex sacer-€dotem non usque ad saxum differret nisi expectaret €deorum sententiam. €@@Cornelius Hispanus descripsit altitudinem montis €etiam secure despicientibus horrendam, et adiecit: €Carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tam-€quam rea; contumax est innocentia; turpe putabat €sacerdos rogare nisi deos. €@@{MARULLI} Mirandum est si oppressa est virgo €sine gratia? Cuius enim genibus submisit manus? €quem deprecata est, quae tarde rogavit etiam deos? @@{41Divisio.}41 Latro in has quaestiones divisit: utrum €lex de incesta tantum sit, vel quae deiciatur nec €pereat; an etiam damnata, si innocens post dam-€nationem adparuit, deici non debeat. An haec €innocens sit; an haec deorum adiutorio servata sit. €@@Cestius et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: €an dii inmortales rerum humanarum curam agant; €etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum €agunt, an huius egerint. Improbabat Albucium quod @1 €haec non tamquam particulas incurrentes in quaes-€tionem tractasset sed tamquam problemata philo-€sophumena. €@@Fuscus Arellius pater sic divisit: utrum incestae €poena sit deici an perire; utrum providentia deorum €an casu servata sit; si voluntate deorum servata est, €an in hoc, ut crudelius periret. @@Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus €est; quid tamen Cestius senserit indicabo. Contra €sacerdotem quidam dixerunt: videri deos infestos illi €in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur. Aiebat €Cestius malle se casu videri factum quam deorum €voluntate; nam si semel illos intervenire huic rei €fatemur, manifestius erit [2contra]2 poenam servatam €esse sacerdotem quam in poenam; itaque non pro-€babat illud Triari: 'remissam tibi poenam putas? €ampliata es.' Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud €iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam €petitum est, non est damnantis sed dubitantis. @@Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam €Varus Quintilius, tunc Germanici gener ut praetexta-€tus. Cum descripsisset circumstantium [2indigna-€tionem]2 quod tam cito oculis poena subduceretur, €dixit: exaudierunt dii immortales publica vota et €preces: incestam ne cito supplicium transcurreret €revocaverunt. Cestius multa contumeliose dixit @1 €in istam sententiam: Sic, inquit, quomodo quadrigas €revocaverunt? Nam et ante posuisti [2istam]2 simil-€itudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum €multa dixisset, novissime adiecit rem quam omnes €improbavimus: 'ista neglegentia pater tuus ex-€ercitum perdidit.' Filium obiurgabat, patri male €dixit. @@Pastor Aietius hanc controversiam apud Cestium €dixit iam senator, et hunc colorem optimum putavit: €sic veneficiis corpus induruit ut saxa reverberet in-€ultum. Cestius hunc corripuit et dixit: 'Hoc est €quare ego auditores meos invitem ad alios audiendos €ire? Aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut €pthisicus est.' Dicebat autem in Albucium, qui €illis diebus dixerat in hac controversia: 'durius €saxo,' et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: €'virgo desultrix.' Othonem Iunium patrem €memini colorem stultum inducere, quod eo minus €ferendum est quod libros colorum edidit. 'Fort-€asse' inquit 'poenae se praeparavit, et ex quo pec-€care coepit cadere condidicit.' @@Silo Pompeius hunc colorem temptavit: prae-€statur, inquit, quaedam [2et]2 damnatis sacerdotibus €verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste €detrahere. @1 €@@Hispanus dixit: ita putaveras una te poena posse €defungi, cum in saxo deos nominasses? €@@Triarius indignantium voces descripsit et dicen-€tium: Quia non potes, vis mori. €@@Marullus dixit: Constitit in saxo, invocavit deos; €publica indignatio exorta est: Audet ista nominare €deos, audet hoc loco? quid autem habet iam quod €illos roget, nisi bonam mortem? €@@Diocles Carystius dixit: $KATAPH/DA KAI\ DEU/TERON €$KAI\ TRI/TON KAI\ ME/XRI A)\N PE/SH|S E)F' O(\ BE/BLHSAI.  Ÿôÿ@@@@{1Fortis sine Manibus}1 ŸðòÿAdulterum cum adultera qui deprehenderit, dum €utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. €Liceat adulterium in matre et filio vindicare. €@@Vir fortis in bello manus perdidit. Deprendit €adulterum cum uxore, ex qua filium adules-€centem habebat. Imperavit filio ut occideret; €non occidit; adulter effugit. Abdicat filium. @1 ‘@@{PORCI LATRONIS} Adulteros meos tantum excitavi. €Me miserum! quamdiu iacuerunt, postquam depre-€henderam! Ego te non abdicem? vellem posse €occidere. O acerbam mihi virtutis meae recorda-€tionem! o tristem victoriae memoriam! ille onustus €modo hostilibus spoliis vir militaris adulteris meis €tantum male dixi: solus ego ex omnibus maritis nec €dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam; €habeo manus: vocavi filium. Tu viri fortis filius, qui €stringere ferrum non potes? Ne truncus quidem €capi potui nisi domi. Utcumque tamen potui obluc-€tatus sum et truncum corpus opposui. Exierunt €adulteri tantum meo sanguine cruenti. €@@{CORNELI HISPANI} O dignum cui aut pudica con-€tingat uxor, aut inpudica, dum armatus est! Te, res €publica, invoco, quae manus meas possides. Quis non €putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus? @@{CESTI PII} Conceptus est iste_ex quo, sciemus cum €adulteros deprehendero. Numquam putavi futurum €salva re publica ut vir fortis sentiret se manus perdi-€disse. €@@{MARULLI} Adulteros meos usque ad limen prose-€cutus sum. Cucurri miser ad ferrum, quasi manus €haberem. @1 €@@{TRIARI} Deciderunt arma cum manibus: tunc €primum sensi me perdidisse. {41Descriptio Pugnan-€tis Viri Fortis.}41 Dii boni, et has aliquis manus €derisit? €@@{P. ASPRENATIS} Arcessitus ut occideret adulteros, €venit ut dimitteret. Ita ego manus etiam pro adul-€teris perdidi? Steti deprehensus ab adulteris meis; €patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis €non esse filium viri fortis, tertius in cubiculo derisor €stetit. @@{FULVI SPARSI} In bello suas, in domo etiam filii manus €perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adul-€escentis filii vicarius. In acie vicit, domi captus est. €Spectat inter spolia viri fortis volutantes adulteros. €'Adulescens, venit tempus militiae tuae.' Indigna €res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad €gladium cucurrit. Ridebant adulteri truncas viri fortis €manus, circa sua arma labentis. €@@{ARGENTARI} Ante patriae quam patri negavit manus. €Libenter causam eius suscepi; quis enim illum non €vindicet? Quid hoc infelicius, quem adulteri tunc €riserunt cum deberent mori? Vir fortis in civitate €truncus integros adulteros spectat? @1 @@{IULI BASSI} Non est quod putetis puniri illum: ad €suos dimittitur; [2dimittitur]2, inquam, ad matrem €suam, nescio an et patrem. Meruit hereditatem €illius quem occidere parricidium putavit. Nulli €umquam plus debuistis viro forti: usque eo pro vobis €pugnavit ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti €sequere. @@Pars altera. {VIBI GALLI} 'Matrem' inquit €'non occidisti.' Quem minus hoc crimine perdere €debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex €vetat. Non comparassem patri legem, nisi cum illa €lex fuisset. Alterum putavi parricidium matrem coram €patre occidere. €@@{ARELLI FUSCI patris} O misera pietas, inter quae €parentum vota constitisti! Non semper scelera nostri €iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura €debilitat. @@{41Divisio.}41 Latro hac usus est divisione: an licuerit €filio tunc vindicare; an oportuerit; an, si licuit et €oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia €repugnante. An licuerit, in illa divisit: an tunc liceat €adulterium filio vindicare cum maritus non est; an þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¤–†tunc liceat ubi maritus in eo loco est quasi omnino non €esset. An oportuerit, tractationis quidem est, quam @1 €ut quisque vult variat; Latro sic tamen ordinavit: €oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adul-€teram viri fortis uxorem; oportuit iubente patre, €etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet €et ipse non posset. Novi declamatores illam quae-€stionem temptaverunt ex verbo legis natam 'adul-€terum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque €corpus interficiat, sine fraude sit': an nemo possit €occidere nisi qui deprehenderit; temptaverunt et €illam: an non possit abdicari filius ob id quod illi €facere sua lege licuit. @@Color pro adulescente unus ab omnibus qui decla-€maverunt introductus est: 'non potui occidere,' ex €illa Ciceronis sententia tractus quam in simili contro-€versia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem €occidendam acceperat et dimiserat: Ter non . . . €@@Latro descripsit stuporem totius corporis in tam in-€opinati flagitii spectaculo, et dixit: Pater, tibi manus €defuerunt, mihi omnia. Et cum oculorum caliginem, €animi defectionem, membrorum omnium torporem €descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. €Gorgias inepto colore, sed dulci: . . . Pammenes ex €novis declamatoribus dixit: . . . Gorgias egregie €dixit: . . . Pammenes dixit: . . . @1 @@Fuscus Arellius dixit: maius erat scelus quod im-€perabas quam quod deprehenderas. €@@Albucius non narravit, sed hoc colore egit ab initio €usque ad finem: ego me defendere debeo? Si quid €mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. Si €quid exegeris maius viribus meis, dicam: ignosce, non €possum; ignoscit filio pater navigationem recusanti, si €non fert mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, €quamvis pater ipse militaris sit. Non possum occidere. €Agedum ipsam legem recita: 'liceat et marito, liceat et €patri, liceat et filio.' Quare tam multos nominat, nisi €quod putat aliquos esse qui non possint? Et in descrip-€tione dixit: Cum me vocavit pater, 'hoc' inquam €'putavit supplicium futurum morte gravius, si adul-€teram filio ostenderit.' Et illud dixit: Exierunt €adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. €@@Silo hoc colore narravit: non putavi mihi licere. @@Blandus hoc colore: utrimque fili nomen audio; €pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud €post descriptionem adiecit: fatebor vobis, parricidium €coram patre facere non potui. €@@Cestius hoc colore egit: 'Prosiluit' inquit 'pro-€tinus mater et amplexu suo manus meas adligavit. €Ago confusioni meae gratias quod nihil in illo cubi-€culo vidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut €occiderem, mater ut viveret; pater ne nocens in- @1 €punita esset, mater ut ego innocens essem; pater €recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.' €Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si €turpe est noluisse, non potui. €@@Argentarius dixit: non est quod me ex hoc habitu €aestimetis, quod manus habeo: tunc non habui. Et €illud dixit: dat poenas tibi: perdidit virum, perdidit €filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; €omnia mihi libera sunt, iam vitam illi non debeo. @@Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed €nescio an Graecis nostri cessuri sint. In hac contro-€versia dixit Damas: . . . Habet aliquid corrupti haec €sententia. Latro dixit: quantum ego tunc questus €sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdi-€dissem! €@@Silo Pompeius dixit: fili, aut oculos erue aut manus €commoda. €@@Omnes aliquid belli dixerunt illo loco quo deprensi €sunt adulteri [2et]2 dimissi. Latro dixit: adulteros €meos tantum excitavi. Fuscus Arellius illius senten-€tiae frigidius dixit contrariam [illi sententiam]: €adulteros interventu meo ne excitavi quidem. €Vibius Rufus dixit: adulteri marito non adsur-€rexerunt. Pompeius dixit: adulescens, denique @1 €adulteros excita; postquam tu venisti, securius €iacent. Latro dixit: erratis qui me putatis manus €non habere: filium vocavi: ut intravit, ab adultero €salutatus est. @@Fuscus dixit: Fili, tuam fidem, ostende te integro €manus me non perdidisse. Controversiam mihi de €te facit adulter: veni et utrius sis filius indica. €@@P. Vinicius et pulchre dixit et nove (sumpsit ab €omnibus bene dicta): inrupi in cubiculum adulter-€orum: quid mentior miser? aperto cubiculo ex-€pectabant adulteri. €@@Cestius dixit: vocavi filium; risit adulter tam-€quam qui diceret: meus est. €@@Vibius Rufus dixit: adulter meus exit_et €commodo suo. Hybreas hunc sensum optime dixit: €. . . Dionysius, filius eius Dionysii qui Ciceronis €filium docuit, elegans magis declamator quam €vehemens, hunc sensum et vehementer dixit et €eleganter: . . . @@Vibius Rufus dixit: quam otiosi, quam securi €adulteri transierunt praeter oculos meos, praeter €filii manus! €@@Latro cum exeuntis adulteros descripsisset adiecit: €adulescens, parentes tuos sequere. €@@Nicetes illam sententiam pulcherrimam, qua nescio €an nostros antecesserit: . . . Sed illud Albuci €utique Graecos praeminet: cum pugnantem se acie €descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter @1 €effugit! Et illud Albuci: 'Non potui' inquit €'matrem occidere.' Quo excusatior sis, adice: €'et patrem.' Albucius sic narravit tamquam filio €sciente factum esset adulterium; suspectum quasi €conscium matri suae fecit. €@@P. Asprenas dixit: exit novissime maritus et dedit €adulteris suis locum. Idem dixit: matrem occidere €non potes? adulterum certe occide: an et iste pater €est? €@@Dixerat Nicetes: . . . Murredius dum hanc sen-€tentiam imitari vult, stultissimam dixit: reliqui in €acie pugnantes manus.  Ÿôÿ@@@@{1Raptor Duarum}1 ŸðòÿRapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias €optet. €@@Una nocte quidam duas rapuit; altera mortem €optat, altera nuptias. ‘@@{PORCI LATRONIS} Iam se parabat in tertiam, nisi €nox defecisset. Stuprum accusatur, stuprum defendit; @1 €cum altera rapta litigat, alteram advocat. Vindicate €patres, vindicate fratres, vindicate mariti; fortior pub-€licae disciplinae severitas surgat: iam binae rapiuntur. €@@{MENTONIS} Postero die erat in huius domo fletus, €lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim €ex alia domo alia vociferatio oritur, alius tumultus. €Coit populus velut publico metu exterritus, vix credit duos €tantum fuisse raptores, cum interim producitur pub-€licus pudicitiae hostis, quem una nocte unius virginis €iniuria non satiaverat. €@@{CESTI PII} Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. €Quantum suspicor, ne rapta quidem es. Quaeris €argumentum? non irasceris. Quomodo istud fit? €duabus iniuriam fecit, una queritur? 'Misericors €sum' inquit. Gaude; habes qui te vindicet. Vide €qualem habitura sis virum: non est una contentus. €@@Argentarius eundem sensum dixit hoc adiecto: non €est una contentus, [2ne]2 una quidem nocte. @@{POMPEI SILONIS} At quam bene mimum egit, quo-€modo raptam se questa est, qua vociferatione! quam €paene illi optione cessimus! €@@{TRIARI} Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses. €@@{IUNI GALLIONIS} Sumatur de illo supplicium, con- @1 €stituatur in conspectu publico, caedatur diu, toto die €pereat qui tota nocte peccavit. Subito fastidiosus €raptor occurrit et ait: 'iam nec nuptias volo.' €Stulta, deciperis; dicam, si vis, quid dixerit tibi; €idem enim dixit et huic: 'dum te peto, in illam €incidi.' €@@{ARELLI FUSCI patris} Retro amnes fluant, sol con-€trario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad €aras: raptorem rapta vindicat. @@Ex altera parte. {POMPEI SILONIS} Postero die €cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se €in unam incidisse, huic priori supplices summisit €manus, hanc prius deprecatus est, exoravit: propter €hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Altera ex €puellis raptorem mori vult, altera servari: reum alter €iudex damnat, alter absolvit; inter pares sententias €mitior vincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur €si unam tantum rapuisset; diceret: 'ergo ego sola €digna visa sum cui iniuriam faceret?' €@@{ARGENTARI} Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: €plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est €qui intercedit. Non est invidiosa potestas quae @1 €misericordia vincit. Quid cessas, puella? pro marito þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¥“ˆroga. (Haec sententia deridebatur a Cestio quasi in-€proba.) @@{41Divisio.}41 In hac controversia de prima quaestione €nulli cum altero convenit. Latro primam fecit €quaestionem: non posse raptorem qui ab rapta mori €iussus esset servari. Si legatus, inquit, exire debet, €peribit; si militare debet, peribit; si ius dicere €debet, peribit; si raptam ducere debet, aeque peribit. €Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito €deinde tempore antequam nuberes hanc vitiasset, negares €illum debere mori rapta iubente? Atqui nil interest, nisi €quod dignior est raptor morte cuius inter duos raptus €ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses, €deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares €illum mori debere? Atqui quid interest, nisi quod €honestius tunc maritum defenderes quam nunc rap-€torem defendis? @@Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil €amplius raptori praestare possit quam ne sua lege pereat, €contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nup-€tias: non occidetur tamquam raptor tuus. At idem €eadem nocte qua te rapuit [2si]2 stationem deseruit, @1 €fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet €tu dicas: 'quid ergo? ego non nubam?' tu raptori €praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne €quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamvis a te €servatus, periret, sic alterius puellae raptor, vel a te €servatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio €deprehensus adservaretur in tormentum diutius pere-€undi, tu interim educta nuptias optasses_datur enim €optio et in absentem_, vetares illum occidi a marito? €Quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius €alienam legem interpellares quam tuam? @@Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non €possit, an ea eligenda sit optio qua ultio ad utramque €perveniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te €vindicat, tua me non vindicat; nec hoc tibi mea optio €praestat quod mihi: ex occiso raptore invidiam. Illa €respondet: Optio tua me non vindicat: vindictam tu €meam putas, non fieri quod volo, fieri quod nolo? €Etiam contumeliosum mihi erit te dignam videri in cuius €honorem homo occidatur, me dignam non videri in cuius @1 €honorem servetur. Isto modo et mea te vindicat: €nempe lex duas poenas scripsit vitiatori: alteram €passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit €inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. €Respondet eodem modo: morietur [2utrique, tibi €servabitur]2 sed non mihi. €@@Quartam fecit quaestionem: si non potest utrius-€que rata esse optio, utra quae valeat dignior sit. €Ultimam non quaestionem sed tractationem [2fecit: €neminem]2 non raptorem impunitum futurum si haec €via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset €tutior esset; neminem non inventurum aliquam €humilem quae se in optionem commodaret. @@Fuscus Arellius primam quaestionem hanc fecit: €[2an]2 qui duas rapuit perire utique debeat. Lex, €inquit, quae dicit: 'rapta raptoris aut mortem optet €aut nuptias,' de eis loquitur qui singulas rapuerunt; €non putavit quemquam futurum qui una nocte raperet €duas. Non quaero quid optetis; quod severissime €optare potestis occupo: necesse est raptorem mori. €Quare? utrique raptae ultio debet contingere. €Utramque non potest ducere, utrique mori potest. €Una pars legis ad hunc raptorem pertinet, in qua mors €est. Putate enim utramque nuptias optasse: quid €futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. €Putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? €una nubet? nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad €omnes. Qui duas rapuit utique debet mori. Quare? @1 €dicam. Quod [2quaeque]2 vult eligat: aut [2mortem €utraque aut]2 nuptias optabunt aut altera mortem, €altera nuptias; si [2aut]2 nuptias [2utraque aut altera €mortem, altera nuptias]2 optaverint, non poterit fieri €quod utraque volet; uno modo poterit fieri quod €utraque volet, si utraque mortem optaverit: ergo fiat €quo uno duae vindicari possunt. @@Hic tractavit: ne exemplum quidem utile esse non €utique perire eum qui duas rapuerit; [ne] hunc €morem perniciosissimum civitati introduci, ut aliquis €propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. €@@Reliquam partem controversiae Fuscus in haec €divisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra €utilior. Cestius hanc partem controversiae sic divisit: €utra optio dignior sit quae valeat; utra optione €raptor dignior sit. €@@Cestius et coniecturalem quaestionem temptavit: €an haec cum raptore conluserit et in hoc rapta sit, ut €huic opponeretur. @@Latro aiebat non quidquid spargi posset suspiciose, €id etiam indicandum: colorem hunc esse, non quae-€stionem; eam quaestionem esse, quae impleri argu-€mentis possit. Cestius aiebat et hanc posse impleri €argumentis. €@@Hunc sensum a Latinis iactatum Nicetes dixit: $E)PI\ €$TH\N TRI/THN NU\C E)/KLINEN&. Glycon dixit: . . . Diocles @1 €Carystius dixit: . . . Hunc sensum Vibius Rufus sub-€tiliter dixit: volo tibi malam gratiam cum sponso tuo €facere: habet amicam. €@@In hac controversia dixit Albucius: ambulet in €masculos. Adeo nullum sine amatore vitium est ut €hoc quidam disertum putaverint; ego tamen magis €miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos €potuisse laudare. €@@Ex Latinis dixit Triarius: gratulor vobis, virgines, €quod citius inluxit. Argentarius dixit: quaeritis €quid isti finem rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se €parabat in tertiam, nisi nox defecisset.  Ÿôÿ@@@@{1Archipiratae Filia}1 Ÿðòÿ@@Captus a piratis scripsit patri de redemptione; €non redimebatur. Archipiratae filia iurare eum €coegit ut duceret se uxorem si dimissus esset; €iuravit. Relicto patre secuta est adulescentem. €Redit ad patrem, duxit illam. Orba incidit. €Pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et €orbam ducat. Nolentem abdicat. ‘@@{PORCI LATRONIS} Pro di boni, et haec puella hos-€pitio patris excepta est? Prohibeo domo terra pro- @1 €hibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae €amare potest vel captivum, odisse vel patrem. 'Captus' €inquit 'in tenebris iacebam.' Narra, obsecro, soceri tui €beneficia. Possum, iudices, esse securus? Filius €meus ait se uxori parricidium debere. €@@{CESTI PII} Quis interfuit nuptiis tuis? pater? €denique puellae pater? @@Ex altera parte. {IULI BASSI} Hodie captivus €essem nisi haec archipiratae filia fuisset. Ut dixi: €'patrem habeo,' inter bonos captivos sepositus sum. €Archipiratae filia vocatur, puto ex aliqua nata captiva; €certe animum eius natura a patre abduxerat: miseri-€cors erat, deprecabatur, flebat, movebatur periculis €omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. €Promisi nuptias, et quasi aliquam sacram testationem €tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem €venire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alli-€gavit [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba posset €divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia €membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, €obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset? Decepi te, puella, alia pollicitus: @1 €cum veneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam €referam; hic catenatus, egens, squalidus quid pos-€sum? Pater meus, socer tuus_hoc enim te iam €pridem vocabat_, socer, inquam, tibi tuus gratiam €referet. €@@Quidam avitas paternasque flagitiis obruerunt €imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: €in illis non servasse quod acceperant maximum €dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile €est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, €nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem €domum invaderet; sed quamdiu non sumus, natura €nos regit et in quemcumque vult casum quemque €mittit: hic sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maiori-€bus? in multis consulatibus nihil habet clarius quam se €auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, €nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma, in €cuius virtutibus humilitate nominis nihil est clarius. €Quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam @1 €fecere rem publicam? Quemcumque volueris revolve €nobilem: ad humilitatem pervenies. Quid recenseo €singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¦”ˆŠNudi [2hi]2 stetere colles, interque tam effusa moenia €nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis €auro puro fulgens praelucet Capitolium. Potes €obiurgare Romanos quod humilitatem suam cum €obscurare possint ostendunt, et haec non putant €magna nisi apparuerit ex parvis surrexisse? @@'Misereri illius oportet, quia orba est.' Ista €tamen habet propinquos, habet amicos paternos, €habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. €Omnes uxores divites servitutem exigunt. Crede €mihi, volet in suis regnare divitiis; et tamen aecum €est %eam possidere domum quam me% agnoverit. €Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior €animo eius adfulserit domus, si parum blande feceri-€mus, relinquet: et tunc est tormentum carere divitiis €cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores €intersit: ista si nos reliquerit repetet sua, haec quod €dedit dimissa non auferet. Multi uxores sine dotibus @1 €habuere, quidam dictas non accepere dotes, quidam €etiam emptis contenti fuere mancipiis, et, cum pos-€sent accipere divitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam vendere. Aliquis in €adoptionem iuvenis petitur: si volet ire, quaerat €senex ille qui petit quales et quot habeat maiores, €quanta bona, an satis magno se possit addicere. €Aliquis capere orbos senes vult et suas spes in alienas €mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur €census. Ubi vero quaeret uxorem, videat an nuptias €suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, €an fortis sit, an possit, si quid viro inciderit, mala una €tolerare: si his bonis fuerit instructa, dotata est. €@@Non possumus una felices esse: quod solemus, una €infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo €propter me patrem tuum offendas. Ibo, inquit, sola. €Tu ibis? Quo, infelix? quas petitura regiones? €Est enim tibi aliquis locus? Pater tuus nobis maria €praeclusit, meus terras. @@{CESTI PII} Solent qui coguntur a patribus ut €uxores ducant illa dicere: 'non sumus etiam nunc €apti nuptiis.' Ego contra refugio uxorem quia €uxorius sum. €@@{ARELLI FUSCI patris} Inpotens malum est beata €uxor. Cum inmensum pondus auri orba attulerit, €cum pecunia arcas nostras oneraverit, quid aliud quam @1 €beati serviemus? Altera filium dat tibi, altera patri-€monium: pater, utra magis dives est? Locuples est, €pater, quam mihi concilias: o si scires quam dives et €haec fuisset! 'Orba' inquit 'est': et haec orba €est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam €orbam ego feci. @@{41Divisio.}41 In hac controversia nihil litium fuit: €fere omnes consentiunt. Latro primam quaestionem €fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium €possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. €Gallio subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut €uxorem ducat, an ei qui iam habet. Latro secundam €fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium €abdicandi, an huic liberum non fuerit parere cum €iurasset. Hoc in haec divisit: an nemo iureiurando €teneatur quo per necessitatem adactus est; an €expleverit iusiurandum ducendo illam uxorem; an, €etiamsi non explevit, non teneatur religione qui €coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem €cogi a patre. Si per iusiurandum [facit hunc] potest €parere patri, an debeat. Hic de meritis puellae et €moribus. @@Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non €misericordia motam, sed libidine, et ideo non esse bene-€ficium. In argumentis eleganter hanc partem trac- @1 €tavit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic €referendam gratiam; deinde beneficium esse quod €iudicio detur, non quod furore aut morbo. €@@Hispo Romanius alio colore dixit illam non amore €adulescentis, sed odio patris sui secutam; voluit illi et €amoris commendationem detrahere. €@@Buteo longe arcessito colore usus est; voluit enim €videri non invito patre, sed secreto suadente, palam €dissimulante totum hoc gestum; arte illa honestam €condicionem nuptiarum inventam, cum alio nullo €modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre. Sed aiebat Latro non esse tanti €detrahere illi commendationem soluti adulescentis ut €detraheretur invidia relicti patris. €@@Fuscus Arellius egregie declamavit; non enim €propter nuptias orbae dimitti illam, sed, quamvis orba €non esset, eici iussit. Non aliam sibi magis placere €sed illam displicere dixit, et hoc quod Latro trans-€currerat pressit: timere se puellam temerariam, €inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam €in patrem. €@@Gallio illud quod omnes scholastici transierunt €dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis €occasiones omnes indicaret, aut certe ne videretur; €nolle se suspectum esse rei publicae. @1 €@@[2Iulius Bassus ex altera parte hoc pressit, se]2 illi €iurasse; timuit ne puella videretur improbe iusiuran-€dum exegisse: ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse €se per patrem. @@Triarius dum sententiam puerilem captat, inepte €dixit iurasse se et per orbam. Aiebat enim Cestius €male deseri hanc orbam [2si per eam]2 etiam iurasset. €Latro aiebat [2alterum]2 quoque iusiurandum inep-€tum esse; nihil enim minus convenire quam aliquem €per patrem iurare patrem relicturae. €@@Omnes honestam mentem puellae dederunt, €omnes dixerunt eam misericordia motam, non amore. €Solus Pollio iudicio fecisse vult eam [etiam miseri-€cordia discessisse]; dixit enim illam non potuisse €cum piratis vivere; ut primam honestam occasionem €invenerit discedendi, discessisse. @@Q. Haterius a parte patris pulcherrimam imaginem €movit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis €describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, vastari €omnia ac rapi, conburi incendiis villas, fugas agres-€tium; et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid €exhorruisti, adulescens? socer tuus venit. €@@Glyconis valde levis [et greca] sententia est: €$KATAPO/NTWSON TO\N I)/DION GENE/TORA: E)/XOMEN PATE/RA. €Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi vim @1 €describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo €astringerentur exercitus: $O(/RKOS E)STI\N PEI=SMA KAI\ €$PARA\ PEIRATAI=S PEPISTEUME/NON&. €@@Artemon circa eundem sensum versatus est a parte €adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: €$LOIDO/REI NU=N TO\N A)RXIPEIRATH/N, TO\N MIAIFO/NON, TO\N €$I(ERO/SULON: PRO/SQES, EI) QE/LEIS, KAI\ TO\N E)PI/ORKON.  Ÿôÿ@@@@{1A Piratis Tyrannicida Dimissus}1 ŸðòÿLiberi parentes alant aut vinciantur. €@@Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, €alterum in adulterio deprehensum deprecante €patre interfecit. A piratis captus scripsit patri €de redemptione. Pater piratis epistulam scrip-€sit: si praecidissent manus, duplam se daturum. €Piratae illum dimiserunt. Patrem egentem non €alit. ‘@@{PORCI LATRONIS} Da mihi epistulam esurientis €istius. 'Manus' inquit 'praecidantur.' In @1 €quamvis corporis partem potius saevitia incurrat: €cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. €Numquid [2nimium]2 peto tyrannicida? Talem me €dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo €quod de fortuna queri possim mea: qui manus meas €[2praecidi voluit ad manus meas]2 confugit. 'Si €praecideritis' inquit 'manus.' Si irasceris, scribe €potius: 'si occideritis': tyrannicida exitum tyranni €rogo. Non timeo ne quas manus piratae solverunt iudices alligent. Ex omnibus quae mihi fortuna terra €marique privatim mala publiceque congessit, [tyran-€num adulterumque piratas] nihil expertus sum €durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus €meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit €corpori; piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis €miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. O €felicem rem [2publicam]2, quod sublato inimico non €ante tyrannidem navigavi! 'Genui' inquit €'[2te]2, educavi': nempe istud beneficium et €tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per €te redimere non potes, rem publicam appella. €Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum mani-€bus proiectus est. [2In]2 magnis sceleribus iura €naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi €fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si @1 €pater meus nihil habet. Quidquid habes, pro re-€demptione filii mitte; non est quod timeas: non þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±§’ˆ“deerunt tibi alimenta, cum dixeris [2te]2 tyrannicidae €patrem. Pro adultero filio [2rogasti; pro tyrannicida €non]2 rogas: quaerite nunc quomodo tyranni fiant. @@{CESTI PII} Cedo mihi epistulas patris: quaeris €unde habeam cum mihi nullas miseris? 'Duplam €dabo pecuniam': apparet, pro unico filio rogat. €'Duplam pecuniam dabo': unam [pecuniam dabo €iam] summam pro filio, alteram pro tyrannicida. 'Si €manus praecideritis': hoc ne [2in]2 adulteros quidem €licet. 'Non habui pecuniam.' Sed rogare illos €potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. €Quare non alo? quia captum filium tuum_[agere] €parum est si dixero non redemisti. Alere non pos-€sum, perdidi manus. Non credis? epistulas lege. €Duplam pecuniam dabas, avaris dabas, piratis dabas: €sic excusabant piratae ipsi se mihi cum praeciderent €manus: 'pater iussit' aiebant: 'magnum facinus est, sed magno licet.' 'Egens sum' inquit. Men-€tiris. Cedo mihi patris mei censum. 'Quid ergo? €ales patrem?' Dimissus fortasse promittam, cum €rogaveris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas €petis? Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum @1 €_dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. 'Qui non €aluit' inquit 'patrem adligetur': plus de manibus €meis timui. €@@{CORNELI HISPANI} Quid me rogarit pater nescio: €publica vindicta cruentum gladium privato tyranno €impressi. Captum me piratae nihil amplius quam €alligaverunt. 'Duplam pecuniam dabo.' Quid? €plus polliceris quam petitur? Unde tantas patrimoni €vires habes? Etiamnunc tamquam [2de]2 tyranni €arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam €nec tyrannus violaverat. Ut pretium piratae con-€stituerunt, gavisus sum: 'quam locuples est pater! €poterat dare etiamsi duplam poposcissent.' Remi-€serunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis. @@{POMPEI SILONIS} Pactus sum de redemptione, €scripsi patri: quicumque pro tyrannicida vestro €pependistis, certum habeo, solliciti optastis ut hae €litterae ad patrem pervenirent. 'Egeo' inquit. €Sic subito? quod ex toto emi non debet, duplo emit. €@@{ARELLI FUSCI patris} Causam meam tenui apud €eos qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum @1 €egere [2se]2 queritur iste cum manus meas vidit. €Quid mirum si non putaverunt turpe piratae accipere €mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si €sancte vixi, si innocenter, effice ut iste manus meas €qui odit desideret. Tarde mihi epistula solvi vide-€batur. Hoc prorsus ad fabulas repleto sceleribus €nostris saeculo deerat ut narraretur aliquis solutus a €piratis, adligatus a patre. @@{BLANDI} Hic, qui unde vivat non habet, quam care €tyrannicidas vestros emancat! Quid ais, pirata fili, €piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec €pirata venditor est? €@@{ROMANI HISPONIS} 'Pater piratis salutem': hanc €eripis filio. 'Duplam dabo': quid necesse est? potui €vilius solvi. 'Ut praecidatis manus.' Obstipuerunt €piratae, et cum dimitterent dixerunt: 'indica patri tuo €non omnia piratas vendere.' €@@{MENTONIS} Adhuc, iudices, tamquam pro meis €manibus egi; verum confitendum: vobis remissae €sunt. Exhibeo, res publica, piratarum depositum €tibi: manus hae tuae salvae ad te perlatae sunt. €Fac quod voles: illud unum rogo, si peccaverunt, €cuilibet alii vinciendas trade: si isti trades, sic alli-€gabit quomodo solvit: praecidet. @1 @@{ALFI FLAVI} Adhuc qualem optem patrem nescio. €Divitem? debilitat. Egentem? adligat. Neutrum mani-€bus meis expedit. 'Duplam dabo ut manus praeci-€datis': filium minus crudelem habuisti. €@@{MARULLI} Ut adlata est epistula [qu(a)e], coep-€erunt iam me piratae solvere; ut recitata dupla in €epistula pecunia est, 'hic est' inquam 'pater quem €vobis laudaveram'. €@@{TRIARI} Ubi est patrimonium tuum illud quod tyran-€nos instruit, quod adulteros facit? ubi est? Certe in me €nil inpendisti. @@Pars altera. {IULI BASSI} Infelix futura est etiam €victoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si €tenuero, hoc tantum consequar, ne fame moriar. €Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria €nescio quae prodigia variis generibus inter se, [et] €iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, €alium qui fratrem, alium qui patrem. Testor, iudices, €omnes cives meos: una servivimus, nemo tyrannidem €me uno sensit magis. Argumentum habeo maximum €quod vivo: non pepercissetis mihi si putassetis me €patrem tyranni. Dum inter se pugnant, vicit res @1 €publica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter €se tyrannidem exercuerunt. Habebat iste nescio €quam uxorem, quam in arce cognoverat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem. Non opus est €tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna €mihi omnia sunt; tu mecum alimenta partire. Nolo €me tam bene alas quam ego te alui; nolo ignoscas €mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: €posce flagella, scinde rugas. Ustus es? subice ignes, €semimortuam hanc faciem, quae tantum in con-€tumeliam suam spirat, quia extingui non potest, €exure. Si parum est, fac quod ais ne piratas quidem €fecisse, manus praecide. Exhibeo tibi. Hae sunt €illae quae quidlibet scribunt. Ubi est gladius tuus? €stringe. Tyranno licuit vulnere mori; adulter uno €ictu breviter confectus est: pater te pro beneficio €similem sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas €famem timuisti. Neminem tyrannus sic torsit. @@{PORCI LATRONIS} Fili, nihil amplius quam famem €deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio €peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam €tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: €[ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et €vincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in €omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, €ego etiam oderam. Hoc unum inter nos interest, €quod tu etiam a piratis cibum accepisti. €@@{BLANDI} Deprecabar non pro adultero sed pro @1 €domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, €patrem respergeret. Roganti mihi et has inter-€ponenti manus paene praecidit. Haec sententia €deridebatur a Latrone tamquam puerilis: hoc ei pro-€visum est, ut aliquem ex suis reliquisse videatur quem €non occiderit. €@@{VIBI RUFI} Hae nempe scripserunt epistulam €manus: praebeo; praecide et ale. €@@{POMPEI SILONIS} 'Liberi parentes alant aut vin-€ciantur.' Ad te legem meam transfero: licet alliges, €et alas. @@{41Divisio.}41 Fere [2omnes]2 hac usi sunt divisione: €an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis €pater a filio alendus sit. [2Latro]2 dixit legem hanc €pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. €Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc €quaestionem Latro in haec divisit: an alendus sit €quod filium a piratis non redemit: hoc loco quaesit an €non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an €alendus sit etiamsi praecidi filii manus voluit; novis-€sime: an praecidi voluerit. @@Hispo Romanius separatim quasi iuris quaestionem €fecit: an qui non redemit filium non possit ab eo ali-€menta petere. Sed hoc utraque quaestio continet, ut €aiebat Gallio, et prior, in qua quaeritur an omnis @1 €pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium €excaecaverit? quid si quis non redemerit? et cum ad €alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur an €hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non €alatur quam quod non redemit, quam quod duplam €promisit ut manus praeciderentur. Graecorum im-€probam quaestionem satis erit in eiusmodi contro-€versiis semel aut iterum adnotasse: an in €tyrannicidam uti pater hac lege possit; quasi sacras €et publicas manus esse in quas sibi ne piratae quidem €licere quicquam putent. Nostri hoc genus quaes-€tionis submoverunt. @@Silo Pompeius non eis tantum usus est quibus €ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali quod €non redemisset filium et quod praecidi manus filio €voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam €causam; dixit enim non debere ali hominem per-€niciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, €qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindi-€caret; et negavit ullam aliam illi causam esse perse-€quendi tyrannicidam nisi libertatem publicam et €descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per €liberos non posset per piratas tyrannidem exercentis: þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±§˜ˆŒquae ut liberius diceret, patronum filio dedit. €@@Et illud in hac parte laudatum est [a] Silone decla-€mante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni @1 €patrem; omnibus faventibus illum fame necandum; €et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, ad-€iecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyran-€nicidae pater es. Blandus hunc sensum, cum postero €die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset €quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aver-€sari; habet quod adponat: et adulteri pater est. @@Colorem pro patre alius alium introduxit. Fuscus €iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in €conspectu patris occidisset, et huic loco vehementer €institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecis-€set. 'Iratus' inquit 'ob hoc ipsum fui, quod hoc €scelere etiam tyrannicidium inquinaveras; adparet te €morbo quodam adversus tuos furere.' Et servavit €hunc actionis tenorem: 'iratus fui hodieque irascor €nec queror': nec se demisit in preces aut rogavit, €sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epi-€stulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo €animo ut manus tibi praeciderentur, sed ut expro-€brarem tibi cruentatas in conspectu patris fraterno €sanguine manus. Tuto autem scribebam; sciebam €enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent, €quam non mittebam: denique nec praeciderunt. Et €si sperassent, utique praecidissent: sed apparuit illas €epistulas irascentis esse, non promittentis. In ultimo €descripsit quam miser futurus esset alimenta acci- @1 €piens [2ab]2 illis manibus quas paulo ante spectaverit €fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat prae-€ceptore suo dicente summa cum admiratione ex-€ceptum, illud Homeri [2in]2 Priamo dictum: €@@@@[2$KAI\ KU/SE XEI=RAS €@@$DEINA/S, A)NDROFO/NOUS, AI(/ OI( POLE/AS ATA/NON UI(=AS.&]2 @@Silo Pompeius et ipse iram fassus est: aiebat enim €non habiturum fidem si negasset iratum fuisse; sed €irae causam non dixit quam Fuscus; transeundas €aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc €causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod €invito se navigasset, cum videret [2se]2 senem, orbum, €iam paene egentem: iam tum illum fugisse ne aleret; €et ad preces patrem deduxit et rogavit in epilogo €filium. €@@Et Sparsum hoc colore declamasse memini, hominem €inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum. @@Cestius colore longe alio usus est; dixit non iram €fuisse illam patris, sed calliditatem: 'Non habebam' €inquit 'unde redimerem. Quem rogarem pecuniam in €tam avara civitate, in qua ne filii quidem patres alunt? €Usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed €avaros. Volui efficere ut et desperarent posse illum €redimi et propter hoc supervacuum [et cum] futurum @1 €dimitterent. An prudenter cogitaverim nescio; interim €feliciter cogitavi: post epistulas illas quas accusat €dimissus est.' €@@Latro totum se ab istis removit coloribus, et advo-€cavit vires suas tanto totius actionis impetu ut at-€tonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: €Nescio quid scripserim. Olim iam mihi excussa mens €est. Ex quo vidi filium unum in arce, alterum in adul-€terio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili €morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, €senex, odi meos. Hic color illius viribus adprobandus €est; quanta enim vi opus est ut aliquis accusando se €miserabilem faciat! @@Albucius omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum €esset, patronum patri dedit nec voluit narrare. A €propositione coepit: alimenta pater a filio petit; €deinde cum ad defendendum venit quod scripsit €duplam se daturum si manus praecidissent, primum €Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: €nescit quid fecerit, [2in]2 insaniam malis actus est. €Hic philosophumenon locum introduxit quomodo €animi magnis calamitatibus everterentur; deinde €anthypophoran sumpsit: mentiris; ille vero iratus €fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito €fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera €obiecit, quod occupasse [2arcem]2 fratrem suum €ignorasset [aut dissimulavit], ut tyrannicidio quoque @1 €eius commendationem detraheret. Deinde ad illum €colorem redit Cestianum: 'Sed puto illum consilio €fecisse quae fecit. Quid ergo? quid iste tamen dicit? €%quare scripsisse?% Nihil dicit; flet, mori vult, sed €non fame.' @@In hac declamatione Albucius hanc sententiam €dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem €quem cani das patri non das? €@@Glycon egregie dixit: $E)LEH/SATE AU)TO/N: UI(O\S €$KINDUNEU/EI PATE/RA QRE/YAI. €@@Gargonius fuit Buteonis auditor, postea scholae €quoque successor, vocis obtusae sed pugnacissimae, €cui Barrus scurra rem venustissimam dixit: centum €raucorum vocem habes. Hic putavit se vafrum €colorem excogitasse pro patre: Ego, inquit, dictavi: €'duplam dabo, si manus non praecideritis.' Lib-€rario una syllaba excidit 'non,' et scripsit 'si prae-€cideritis.' Digna res quae voce illa diceretur. €@@Artemon dixit: $FILO/TEKNE PA/TER, KAI\ SOI\ TIMWREI=N €$A)POKNEI= TIS; €@@Adaeus dixit: $EI)/DOMEN TAXINO\N SKA/FOS. KAI\ TI/S €$TW=N A)NTIW/NTWN E)N TOU/TW| TW=| SKA/FEI PATH/R E)STIN; €@@Nicetes dixit: '$DIPLA= DW/SW A)/N A)POKO/YHTE TA\S €$XEI=RAS2.&' $E)ZH/TOUN OI( PEIRATAI/: MH/ TI E)TURA/NNHAAS; MH/ €$TI E)MOI/XEUSAS;& @1  Ÿôÿ@@@@{1Ter Fortis}1 ŸðòÿQui ter fortiter fecerit, militia vacet. €@@Ter fortem pater in aciem quarto volentem €exire retinet; nolentem abdicat. ‘@@{PORCI LATRONIS} Miserrimus pater, iam non €viderem filium nisi abdicarem. Fortis plus quam legi €aut patri [2satis]2 est, tertio mihi non redit sed relatus €est. Quod patriae superest patri vindico. Fugit me €filius, et quidem ad hostem? Quousque pavidus €proeliorum nuntios expectabo? Filii mihi vacatio-€nem peto. €@@{CESTI PII} Abdico filium ut habeam. Non minus €vacatio mea rei publicae profuit quam militia: duxi €uxorem. (Sic descendit in narrationem.) Tertio €audivi velut denuntiantes deos, faceret adulescens iam €felicitatis suae finem. Ego advocationem in unam €pugnam petii: accidat, inquam, quidquid timeo si €illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus €sum. 'Non timeo' inquit: hoc est cur timeam. €Obicitur mihi quod me filius oderit? @1 @@{ARELLI FUSCI patris} O me filio pugnante iam las-€sum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod viri €fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis €notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. Miraris €si quod legi satis est patri nimis est? 'Numquid €luxuriam' inquit 'obicis?' Ego vero te etiam €hortari possum in voluptates. Quousque duro cas-€trorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico €rumpes? quousque cruentus vives? Simus hilares: €trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies €sustinuisti, tot vulnera; possum cum re publica €queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: €'malo gloriam quam vitam'; hoc ergo me exanimat, €quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce €bello. @@{POMPEI SILONIS} Causa mihi abdicandi est, ne sine €filio vivam, quem tam diu non viderem nisi abdicarem. €Abdicatio mea in potestate abdicati est. €@@{ROMANI HISPONIS} Quid fatigante felicitatem €molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? €@@{MENTONIS} Erubescit res publica tam cicatricoso €milite uti. Non oportet tantam virtutem sine suc-€cessore concidere: ducenda uxor est; sed iam nunc €te admoneo ne unum tollas. €@@{CORNELI HISPANI} Non ante te retinere coepi €quam dimisit res publica. Nullum iam tibi vulnus @1 €nisi per cicatricem inprimi potest. Adhuc diutius €fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum €sanatus es. €@@{IUNI OTHONIS patris} Optimus virtutis finis est, ante-€quam deficias desinere. @@Ex altera parte . . . . ter fortiter . . . Certe pug-€nare abdicatis licet. €@@{ALBUCI SILI} Quis hic subitus insonuit tumultus? €Numquid imperator vocat? Venio. Plurimum in €prima acie laboravi. Pudet me: ter victi militant. €@@{P. ASPRENATIS} Quousque, inquit, periclitaberis? €Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui €salvus sim. Senator post sexagesimum et quintum €annum in curiam venire non cogitur, non vetatur. Prae-€torio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¨ˆ”ˆ‹diebus: numquid necesse est? Quidquid aut praemii €aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; €alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iungitur. €Pareo tibi, pater, qui gloria nos inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis vulnera osculabaris: ad €haec nova et diversa imperia subito me circumagi @1 €putas posse? Non ita est: ille in nos dominatur €affectus qui animum primus intravit. Luxuria, €avaritia, desidia, invidia, timor non dediscuntur, et €cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: €tam etiam vitiorum tenaces sumus. Crede mihi, €pater: non sum mei iuris cum ille proelii clamor €exortus est: invadere hostes libet, obstantis cuneos €gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum €tuam trinis hostium spoliis adornavit, huic suppli-€cationes illas debes, propter hunc me etiam cum €abdicas diligis. Non animus, non lingua constat; in €alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet. Ad obsidendum hostem, ad occupandum €castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus €ire iusseris: non animo[2siorem videbis militem]2; €otium imperas animo non otioso. Quotienscumque €tumultus aliquis exortus est, in me omnium civium deri-€guntur oculi, meas spectant manus; et adhuc_verum €dicendum est_nihil patria debet mihi: numquam pugnavi €nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, €quem vitae cursum agamus? eadem pericula nos €ubique circumstant et totidem ad mortem viae sunt. €Interdum continuatus labor firmiores facit: saepe €quod corroboraverat, desidia consumpsit. @1 €@@{MARULLI} Sine me aliquod meritum in patriam €conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo €et abdicatus, nec verebor ne inutilis sit opera mea €patriae. Athenienses abdicato vicerunt duce: quantum €inter me et illum interest! ille abdicationem virtute €delevit, ego merui. @@{41Divisio.}41 Prima quaestio illa ab omnibus facta est €vulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari €possit; deinde: an debeat; haec tota tractationis est. €@@Graeci illam quaestionem primam solent temptare, €quam Romanae aures non ferunt: an vir fortis abdi-€cari possit. Non video autem quid adlaturi sint €quare non possit: nam quod et vir fortis est et totiens €fortiter fecit non plus iuris illi adfert sed plus com-€mendationis. @@Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; €voluerunt enim videri invisum filio patrem: itaque €illum malle cum hostibus vivere quam cum patre. €Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem €gloriae et propter [2id]2 ipsum patri et moderandum €et continendum. Quidam ex toto ad patris indul-€gentiam refugerunt, et non disputaverunt hoc modo €quo Silo Pompeius disputavit, qui sic divisit ut diceret: €etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater vetat; aut €illo modo quo Gallio, qui sic divisit hanc partem: hoc @1 €impero rei publicae causa, tua causa, mea causa. €Sequentia duo videtis quemadmodum potuerit im-€plere: illud, rei publicae causa se imperasse, sic €tractavit: primum, ut pluribus iuvenibus pateat ad €virtutem aditus, non debere omnem occasionem €fortiter faciendi ab uno occupari. Deinde: expedire €rei publicae non videri tantum ex uno pendere; €futurum ut animi et hostium crescerent et suorum €frangerentur si casu ter fortis occidisset. Ad ulti-€mum: utile esse rei publicae ter fortem servari ut sit €qui ostendatur iuventuti; iam illum magis posse orna-€mentum esse quam praesidium. Illum sensum €veterem: 'iam pro viro forti nescio quid etiam lex €timet' hoc loco Gallio posuit: 'haec quoque' inquit €'ter viro forti aut diffidit aut consulit.' @@Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus €est Blandus, qui dixit: Militia tibi supervacua est, €invidiosa est, periculosa est. Supervacua est quia €non cogeris, immo verecunde vetaris. Gloriae causa €aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis €causa: consecutus es; praemii [2causa]2: tria domi €praemia sunt; et sic transit ut diceret invidiosum esse €unum hominem totiens optare omnes honores inter-€cipere; quam periculosa res esset invidia, quam €magnos viros oppressisset. Hic exempla. Peri-€culosam esse militiam eodem modo collegit quo €ceteri; illud unum [non] adiecit de lege, non posse @1 €iam illum fortiter facere quia omnes illum hostes €peterent: 'et [adiecit] ideo lex ter fortem dimisit; €scit illum iam observari ab hoste.' @@His ergo omissis illi qui amantem patrem in-€duxerunt hoc genere egerunt: 'non possum pati, €non possum desiderium tui sustinere.' Hoc loco €Aeschines ex novis declamatoribus, cum diceret: non €me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus ad-€miranda virtus; 'confitebor' inquit 'adfectus patris, €quos ut quisque volet interpretetur: $OU(/TWS A)\N KAI\ €$DEILO\N E)FI/LOUN&.' Videbatur hic, dum indulgentiam €exprimit, non servasse dignitatem patris. €@@Placebat autem Latroni potius ratione retinere €patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem €locum et adfectus. @@Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit €enim se non negare rei publicae viri fortis opera, sed €ad necessarios casus reservare. Si magnum aliquod €bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. Et €illa sententia eius hoc loco valde laudata est: 'nunc €illi militent quibus necesse est; tu militabis si erit €necesse.' Sic venisse populum Romanum ad Scipio-€nem Aemilianum cum maius bellum Numantinum €apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; €magnum intervallum inter Carthaginem et Numan-€tiam Scipioni datum. Sic ad Pompeium cum piratae @1 €maria clausissent. Magna praesidia non esse con-€sumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse €sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem se-€posuit. @@A parte filii colorem induxerunt quidam ut illum €cupidum gloriae et bellicosum facerent. Nicetes €quidem hoc usus est verbo: $PARASTH/SOMEN AU)TO\N TOI=S €$DIKASTAI=S A)REIMA/NION,& et sic egit ut quereretur quod €cessarent manus suae, quod inermes essent. Latroni €non placebat hic color: malebat adulescentem €iudicio quam morbo militare. Hoc est, inquit, quod €pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis €gloriam temerarium, sanguinarium, quem nec pater €possit retinere nec lex dimittere. @@Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento, qui €dixit semel tantum militare se velle ut aliquid vide-€retur rei publicae supra legem praestitisse. Quidam €perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires €fuissent, non defuturum rei publicae virum fortem. €Non probabat hunc colorem Latro; negabat patri €abscidendam spem filii in perpetuum. Vibius Rufus €hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: per-€venire ad se voces invidentium illas: 'numquid €amplius pugnavit quam quantum necesse illi fuit?' €Quidam hoc quoque compositum et simulatum inter €nos putaverunt, ut ego militare vellem, tu vetares. @@Latro vehementer egit a parte patris, et adiecit: @1 €abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, €tenebo, novissime ante limen exeuntis cadaver hoc €sternam: ut ad hostem pervenias, patrem calca. €@@Putabat Plancus, summus amator Latronis, hunc €sensum a Latrone fortius dictum, a Lesbocle Graeco €tenerius, qui dixit sic: $KEI/SOMAI: W(S TEI=XOS,& [2$W(S&]2 €$TA/FRON U(PE/RBHQI KAI\ PATE/RA. €@@Fuscus Arellius religiosum patrem induxit ominibus €territum; aiebat praeceptorem suum in hac contro-€versia describentem pericula futuri proelii ab hoc €Homeri versu coepisse: $DAIMO/NIE, FQI/SEI SE TO\ SO\N €$ME/NOS. €@@Glycon dixit: $O)/YESQE PW=S QANA/TOU KATAFRONW=. €$TOU/TOU PATH/R EI)MI. €@@Diocles Carystius dixit: $A)\N E)PITU/XH|S, MI/AN €$PROSQH/SEIS A)RISTEI/AN: A)\N A)POTU/XH|S, TREI=S A)RISTEI/AS €$A)POLE/SEIS. @@Glycon dixit: $OU)K E)/STIN EU)OIWNISTO\N U(PO\ KLAI/ONTOS €$PROPE/MPESQAI. €@@Aeschines, non ille orator_tunc enim non decla-€mandi studium erat_, sed hic ex declamatoribus €novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et prae-€sagiis tangi se diceret: $E)/STIN TI PATH\R EI)S UI(OU= TU/XHN €$MANTIKW/TATON.& @1 €@@Diocles Carystius dixit sententiam quae non in €declamatione tantum posset placere sed etiam in €solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae varie-€tate locum diceret: $MI/A GA/R E)STIN PRO\S TU/XHN þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ±¨ˆ˜ˆŒ$A)SFA/LEIA TO\ MH\ POLLA/KIS AU)TH\N PEIRA=SAI. €@@Dorion dixit rem paulo quidem elatiorem quam €pressa et civilis oratio recipit, sed qua egregie at-€tonitos patris adfectus exprimeret: $TI/S E)PIQUMI/A, €$TE/KNON, H(|MAGME/NA PIEI=N, H(|MAGME/NA FAGEI=N; FOBOU=MAI €$MH/ POU PARA/TACIS, MH/ POU LOIMO/S, MH/ POU PA/QH S1' €$E(/LH|: FOBOU=MAI PERI\ TH=S OI)KOUME/NHS. TI/, TE/KNON, €$QRULW=;& @1 °¯ôÿ@@@@{1Liber Secundus}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. ‘@@Cum repeterem quos umquam bene declamantes €audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philo-€sophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in €declamando quantae postea in disputando fuit. €Exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus €dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut simi-€litudinem eius effugeret quam inpenderat ut expri-€meret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida €quidem sed operosa et implicata, cultus nimis ad-€quisitus, conpositio verborum mollior quam ut illam €tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se €animus pati posset; summa inaequalitas orationis, €quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et €effusa: principia, argumenta, narrationes aride dice-€bantur, in descriptionibus extra legem omnibus €verbis dummodo niterent permissa libertas; nihil @1 €acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio €et magis lasciva quam laeta. @@Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam €quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit €evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta €est. Saepe minus quam audienti satis est eloquitur, €et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi €antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia. €Quaedam tam subito desinunt ut non brevia sint sed €abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sen-€tentias, et, quotiens inciderat aliqua materia quae €convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis €quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille €pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius €non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis €et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla €contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut €iniussa fluerent. Iam videlicet conpositus et pacatus €animus; cum veros conpressisset adfectus et iram €doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; €locorum habitus fluminumque decursus et urbium €situs moresque populorum nemo descripsit abun- @1 €dantius. Numquam inopia verbi substitit, sed velo-€cissimo ac facillimo cursu omnes res beata €circumfluebat oratio. €@@Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero quia €video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et €ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, €nihil concupiscere. Tu eloquentiae tamen studeas: €facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit €etiam quos non sibi exercet. Nec est quod insidias €tibi putes fieri, quasi id agam ut te bene cedentis €studii favor teneat. Ego vero non sum bonae mentis €impedimentum: perge quo inclinat animus, et €paterno contentus ordine subduc fortunae magnam €tui partem. @@Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus €tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et €hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi boni-€tate eius ut illo male utaris. Sed quoniam fratribus €tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus €parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, €ego quoque eius alioqui processus avidus et hortator €laudatorque vel periculosae dum honestae modo in-€dustriae duobus filiis navigantibus te in portu retineo. €@@Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas €declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui @1 €aliquando cum Sextium audiret nihilominus decla-€mitabat, et tam diligenter ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari. Habuit et €Blandum rhetorem praeceptorem, qui [2primus]2 €eques Romanus Romae docuit; ante illum intra €libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae con-€tinebantur, et minime probabili more turpe erat €docere quod honestum erat discere. Nam primus €omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone €Plotius. Apud Blandum diutius quam apud Fuscum €Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo €tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae €causa. Scio futurum ut auditis eius sententiis €cupiatis multas audire. Sed nec ille diu decla-€mationibus vacavit et ego tanto minorem natu quam €ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens €volueram. In hunc ergo libellum quaecumque ab €illo dicta teneo conferam. ¡Ÿôÿ@@@@{1Adoptandus post Tres Abdicatos}1 Ÿðòÿ@@Dives tres filios abdicavit. Petit a paupere €unicum filium in adoptionem. Pauper dare vult; €nolentem ire abdicat. @1 ‘@@{PORCI LATRONIS} Hancine meam esse fortunam? €eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista videlicet €domus adulescentem me non capit, quae te senem €fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella €civilia aurato Capitolio gessimus. Divitias putas €aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim €cum ipsis dominis veneunt? Denuntio tibi, dives: €etiamsi venero, dabo operam, quod in tua domo facil-€limum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra ex-€pectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi €ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. €Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas €est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum peri-€culo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione €destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine €comite fugientem; vidi [2ab]2 ambitiosa turba clien-€tium limina deserta sub domino sectore venalia. €Nam quid ex summis opibus ad egestatem devolutos €loquar? Multa tibi succurrent exempla, etiamsi in €una domo quaeras. @1 @@{RUFI VIBI} Habendos esse liberos is quoque €iudicat qui non libentissime habet. Ego illos in €frivola invitavi nostra: qui illis meam promisi €domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero ab-€dicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: €haec est contumacia mea. Dives filium non habet: €me dabis; dives reduxerit suos: me recipies; ita non €adoptari sed commodari recuso. @@{CESTI PII} Accipe vitae meae testem, quod magni €aestimas, divitem, cui placere difficile est. Vultis €scire quare patrem non relinquam? quia genuit me, €quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi ille ami-€cum temptaret an hic filium. 'Abdico' inquit. Hoc €pater verus! quid ab eo qui adoptabit sperare pos-€sum? €@@{Narratio CESTI PII} Dives sustulit unum filium: €non fuit contentus; quid enim erat diviti unus? tres €sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicavit €unum, alterum, tertium. Iam nihil diviti putatis €superesse? quartum addet. @@{ARELLI FUSCI patris} Quisquis es avarus pecuniae €custos inmensique cultor soli: cum multa quaesieris, @1 €poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba €iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, €militabo, dummodo ubicumque fuero tuus sim. Ita €nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? €Unde talem patrem? non irasceris nisi ut ames. €Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani €ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? Mille cor-€ruentium inter divitias suas exempla referebas, et €inter illa ponebas et divitis domum. Merito abdi-€casti an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot €eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem €nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum €agam. Quae apud nos frugalitas est, apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis. €Colit etiamnunc in Capitolio casam victor omnium €gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo €miratur; merito potens est: nempe ab eius origine €est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe €domo redeuntemque comitabor nec nisi in limine €deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauper-€tatem quam patrem: utrique consuevi. Non possum €agere in domo divitis filium. Si carum tibi servum €venderes, quaereres numquid saevus emptor esset. @1 €Unam mehercule horam qua tibi irato satis faciam ter €pluris omni patrimonio puto. Hoc solum omnium, €quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²•ˆŽQuid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene? de abdicatione? Ego in domum vestram intrabo €tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta vestra €occupabo, ut me, si illic quid commisero, [2et vester €eiciat]2 nec meus recipiat pater? Quid est quod aut €negandum mihi aut excusandum sit? Non insanis-€simum dispendiorum malum, non erubescendos €amores neque luxuriantem habitum neque potatus €obicis filio. Haec si non potes, aliqua saltem ex com-€mentariis amici tui describe: madentem unguentis €externis, convulneratum libidinibus, incedentem ut €feminis placeat femina mollius, et cetera quae morbi non iudici sunt: abdicatio loquax est. Quam te, €paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! Ac-€cusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam €laudatorem habeo et eum cui non omnes placent_ €hoc enim malo dicere quam 'omnes non placent.' €Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba €lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec €post me alius quem retineas: quamquam ne sic quidem €debuisti dare, quom etiam deos cum votis patris @1 €vidisses certantis. Et tutior adversus fortunam est cui €aliquid post damnum superest, et habemus exemplum €posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter €reges opulentissimus, memento, post terga vinctis €manibus ductus est. Tu, Crasse, post evestigata illa €fugitivorum arma urbis Romanae divitissimus civis, nunc apud Parthos eges sepulchro quoque. [dicta €praeterea illia corruentium] Non refero quotiens €[enim inter divitias suas exemplo] [2inter illa]2 istam €posueris domum meliores perdentem divitiis suis €liberos. Hoc [2animo]2 scio nostros fuisse maiores, €hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas virtus €fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem €munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra €ipsa mirantes decora sua circumsteterunt lictores. €Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando €patrem vestrum rogare discite. @@{BLANDI} Tres genuit, quattuor abdicat. 'Ab-€dico' inquit: apparet unde venias. €@@{GALLI VIBI} Si quis me audit adoptari, iam putat €abdicatum. 'Quare [2respuis divitias?']2 Respon- @1 €deo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam €vicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit €alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego €divitis filiis invidebam, modo illi mihi. Laudat me €pater, cum abdicet, laudo ego patrem, cum abdicer; €haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat €beato patre, ego me meo. @@{FABIANI PAPIRI} Ecce instructi exercitus saepe €civium cognatorumque conserturi [praelium] manus €constiterunt et colles equis utrimque complentur et €subinde omnis regio trucidatorum corporibus con-€sternitur; illa tum in multitudine cadaverum vel €spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa homi-€nem adversus hominem in facinus coegit?_nam €neque feris inter se bella sunt nec, si forent, eadem €hominem deceant, placidum proximumque divino €genus; quae tanta vos pestis, cum una stirps €idemque sanguis sitis, quaeve furiae in mutuum san-guinem egere? quod tantum malum [2huic]2 uni €generi vel fato vel forte iniunctum? An, ut convivia €populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium €tanti fuit? Magna enim vero et lauta sunt propter €quae mensam et lacunaria sua [2nocentes]2 potius €quam lucem innocentes intueri maluerint. An, ne @1 €quid ventri negetur libidinique, orbis servitium ex-€petendum est? In quid tandem sic pestiferae istae €divitiae expetuntur si ne in hoc quidem, ut liberis €relinquantur? Quid tandem est quod non divitiae €corruperint? Primum, si inde incipere velis, aedes €ipsas, quas in tantum extruxere ut, cum domus ad €usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, €non praesidio [2sint]2: tanta altitudo aedificiorum est €tantaeque viarum angustiae ut neque adversus ignem €praesidium nec ex ruinis ullam [villam] in partem €effugium sit. @@Ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, €caeduntur ubique gentium silvae; aeris ferrique usus, €iam auri quoque, in extruendis et decorandis domibus, €nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque €metuant; qui sive tectis iniectus est [2sive]2 fortuitus, €ruinae et incendia illa urbium excidia sunt; quippe €non defendunt sua, sed in communi periculo ad prae-€dandum [2ut]2 hostes [2discurrunt appetunt]2que €aliena, et in suis domini a validioribus caeduntur, €[2accenduntur]2 alia ipsaque cum maxume flagrantia €spolium ex alienis ruinis feruntur. In hos ergo exitus @1 €varius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit? €[quam umetis seuere] in hoc pavimentum tessela-€tum et infusum tectis aurum? @@O paupertas, quam ignotum bonum es! Quin €etiam montes silvasque in domibus marcidis et in €umbra fumoque viridia aut maria amnesque imi-€tantur. Vix possum credere quemquam eorum €vidisse silvas virentisque gramine campos, quos €rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana in-€fusus est, placidus interfluit; non maria umquam ex €colle vidisse lenta, aut hiberna cum ventis penitus €agitata sunt: quis enim tam pravis oblectare animum €imitamentis possit si vera cognoverit? Videlicet €[2haec illis placent]2 ut infantibus quae tangi con-€prehendique manibus aut sinu possunt; nam magna €non capit exigua mens. Ex hoc litoribus quoque €moles iniungunt congestisque in alto terris exag-€gerant sinus; alii fossis inducunt mare: adeo nullis €gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno €loco aut terra aut mare mentita aegris oblectamenta €sunt. Et miraris [2si]2 fastidio rerum naturae €laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent? @1 @@{HISPANI CORNELI} Solus omnium abdicor quia me €meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? €meretricis amo? aes alienum feci? Dic, dives audiat. €'Divitem' inquit 'esse te volo': o me abdicandum si €talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater pauper-€tatem, narrabat divitum incommoda, aiebat multos €divites accusatos; ego certe memini abdicatos. €'Abdico' non est patris mei verbum. @@{TRIARI} Quare abdicas? Numquid dies noctesque €inpendo turpibus conviviis? plurimum vivo in lupa-€nari? Si nescis quae crimina obiciantur, ab amico €disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre [2miserius? €si omnes boni sunt, quid isto patre]2 furentius? €@@{ROMANI HISPONIS} In hanc ego domum ibo, in qua €aut totiens insanitur a patre aut totiens peccatur in €patrem? Cum prodiero repente dives, dicent €omnes: 'Quis est iste quem magna fortuna non €decet? Haec est divitis quarta abdicatio.' @@{SILONIS POMPEI} Quantumcumque est [2tibi]2, satis €mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam €feram; hoc non mihi primum accidit. Unicus sum €filius et tamen abdicor. Quid videri me velis, nescio: @1 €innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Ut-€cumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum €abdicat; adoptio tres [2abdicavit, quartum]2 abdica-€tura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: €'in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidis-€ses patrem'; etiamsi non abdicarer, perditurus fui. @@Pars altera. {LATRONIS PORCI} Si nescirem quid €mali esset paupertas, nunc intellegerem: abdicationem €filius meus non timet. Fabriciorum imagines Metellis €patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias €adoptio miscuit; etiam abolita saeculis nomina per €successores novos fulgent. Sic illa patriciorum €nobilitas [2a]2 fundamentis urbis [habet] usque in €haec tempora constitit: adoptio fortunae remedium €est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in €angulis divitiarum convictos carpit accusandoque in-€sequi non desinit. Sed nulla materia in rebus €humanis virtutes clarius ostendit: census senatorium €gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe €secernit, census in castris ordinem promovet, census iudices @1 €in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos €mavis sequi quam reducere. @@{FUSCI ARELLI patris} Facilius possum paupertatem €laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, €quid Aristiden? tunc paupertas erat saeculi. Quid €loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista €exempla; [2tunc]2 fictiles fuerunt dii. Facile est ubi €non noveris divitias esse pauperem. Quod vos liberis €vestris optatis, ego meo impero. þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²˜“@@{41Divisio.}41 Non puto vos quaerere quomodo haec €controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; €Fuscus tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari, €dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non €licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit €[verum est] et quod sine iure, quod quidem rationem €habeat, recte fit. Cum de iure diceret, dixit: 'sub €arbitrio' inquit 'patris es.' Si ob hoc subicior patri €quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim; et ad €manum argumentum est: nempe abdicanti respon-€deo. Quid ita? qui respondeo, scilicet id ago ne €desinam filius esse; atque idem ago cum respondeo @1 €emancipanti. Quid enim ad amittendum patrem in-€terest utrum eiciar an transferar? Si non licet recusare, €cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio €diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine €magna causa filium in adoptionem; dico multo minus €a te; dico minime illi. @@Silo Pompeius sic divisit: coepit a vetere et explosa €quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi €in omnia, an ibi tamen non sit parendum quo efficitur ne €pater sit; deinde quaesit an invitus filius dari in adop-€tionem possit: si non potest, an ob id abdicari possit, €quod arbitrio suo usus est; an, ut possit, [2possit]2 €non cum contra voluntatem patris, sed cum male €arbitrio suo utitur. Hic subiecit an hic bene usus sit. €Deinde officii partem tractavit, et ita divisit: turpem €esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. €Cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et €trium filiorum subsessorem esse et liberis spem recon-€ciliationis paternae eripere quam inhumanum est! €Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adop-€tanti inutilem esse, [2sibi inutilem esse]2. Cum patri €inutilem diceret, tractavit quam grave esset filio carere @1 €unico, [2quanto]2 gravius eo quem alius concupisceret, et €cum diceret divitem ipsum quoque, qui tot haberet €solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile €adoptare. Cum inutilem [rem] diviti diceret, sic €tractavit: futurum ut ad suos rediret si non adoptas-set. Hoc loco belle videbatur dixisse: si animum €patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: €negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse €sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias invectus €est; dixit se posse divitiis corrumpi, quibus corrumpi €possent exercitus. Cum in divitias inveheretur, €dixit: Aiunt multa vitia divites habere istos et hoc €gravissimum: suos non amant. Nec est quod quis-€quam se putet satis firmum ad repellenda vitia: con-€tactu ipso nocent transeunti. Timeo ne peccare €discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit €futurum ut diviti displiceret propius inspectus; ipsum €amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum €ut abdicaretur si adoptatus [2non]2 placuerit: ego €nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram €adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota @1 €familia expellere insitivum heredem cupiente. @@Latro ultimam quaestionem posuit quam fere sole-€bat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a divite €noluit, an tamen, [2si]2 id bono adversus patrem €animo fecit, non ignoscendum sit; deinde: an bono €adversus patrem animo fecerit. In hac quaestione €bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus €praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum €manus bono adversus se animo factum, sed consensum €filiorum adversus patres dicturum. %tacitum nescio €quam% @@. . . Brocco cuidam non malo rhetori visum erat, qui €dixerat adulescentem videri sibi habere operta €quaedam vitia; male de se existimare eum qui ire ad €iudicem strictum innocentiae nollet. €@@Argentarius omnes priores transit partes, statim ad €hoc venit: debueritne patri parere an non debuerit; €et in figuram contulit declamationem. 'Volo' in-€quit 'aliquis filium abdicet qui petit a patre paupere €ut in adoptionem diviti daretur; quam bonam' €inquit 'causam pater habebit! dicet hic . . . ,' €deinde sic transit, cum declamasset eam contro-€versiam quae posita non erat: 'si ille filius malam €causam habet, ego bonam habeo.' Contulit suam €causam cum illo. @1 @@De colore magis quaesitum est: an adulescens €debeat in divitem aliquid dicere. Quid enim faciet? €dicet in eum qui tantum honoris illi habet, et in ami-€cum paternum, non dicet in eum quem fugit? Et €illi tamen qui sibi abstinentiam conviciorum impera-€verant non bene praestiterunt; aliquos sententiae dul-€cedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. Aridi €declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: €nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. €Sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt: non €animus illis deest, sed corruptor. @@Fabianus philosophus hoc colore usus est ut diceret: €etiamsi sustinerem alicui tradi, at diviti nollem, et in €divitias dixit, non in divitem: illas esse quae frugali-€tatem, quae pietatem expugnassent, quae malos €patres, malos filios facerent. €@@Gallus Vibius fuit tam magnae olim eloquentiae quam €postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam €non casu incideret, sed iudicio perveniret; nam dum in-€sanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod €simulabat ad verum redegit. Hic controversiam postero die quam erat a Fabiano dicta declamavit; solebat €autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus €paene cantantis modo diceret: 'amorem describere €volo' sic tamquam 'bacchari volo'; deinde de- @1 €scribebat et [2ut]2 totiens coepturus repetebat: €'amorem describere volo.' In hac controversia €plane quod voluit consecutus est, ut divitias nobis in €odium adduceret: saepe enim ingessit: 'divitias €describere volo,' et multa facunde explicuit, cor-€ruptius quam Fabianus sed dulcius. Hoc unum €occurrit in quo pusillum inest insaniae: 'non me €delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia laxi €ruris ergastula: patrem gratis amo.' @@Fuscus Arellius [et] hunc colorem dixit: Omini-€bus offendor. Cum primum de adoptione ista cogita-€rem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista €domo tres fuisse filios nec esse. Timeo infelicem liberis €domum. Et alias causas dixit_licet enim plura ab-€dicato dicere propter quae non ablegetur_, sed €nunc refero cui rei quisque maxime institerit. €@@Latro illo colore usus est, sodalem se tribus divitis €filiis fuisse: 'Semper' inquit 'illos colui, immo €adhuc colo. Cum abdicati essent, ego illis suasi ut €tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum €primum tempestivum putabitis, patrem vestrum €rogabit meus. Ecce admonent me aptissimum esse @1 €tempus. Verum est; non potest pater invenire recon-€ciliationis aptius tempus: dives filios quaerit.' @@Cestius illo colore: Quos abdicatione non potuit €terrere, putat se castigaturum adoptione. Non ille €tuum filium concupiscit: suos corrigit. Cum illos €correctos putaverit, me satis minatum abdicabit. €'Non faciet' inquit. Atqui neminem adhuc habuit €in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. €@@Fabianus hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse. €@@Rufus Vibius hoc: nescio dives esse. Haec in hoc €loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes €omnibus divitias convenire; nihil est indecentius €novicio divite. Et illud dixit: alius animose loquatur €et ex contemptu divitiarum gloriam petat; ego non €dico: 'dives esse nolo,' sed 'nescio.' @@Albucius et ipse divitias insecutus est, et dixit €pulchram de Fabricio sententiam: 'munera' inquit €'regia respuit: cum auro dominum noluit acci-€pere.' Et illum locum egregie tractavit: omnes €cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium pae-€dagogi illic [2sunt]2; occidere me volet quisquis €frugalissimus fuerit. Non venenum pauperes timent, €non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus. @@Silo Pompeius illo colore egit: nemo illi placere @1 €potest; ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non €omnes abdicaret. 'Ecce nunc' inquit 'invenit €novam abdicationem, ne quid de reditu sperare pos-€sent.' Et cum multa dixisset in divitem, dixit: non €est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. €@@Color a parte patris aliquid curae desiderat. Qui-€dam induxerunt patrem cupidum divitiarum, quod þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²˜žˆ‰invidiosum est in hoc visum, quia ita divitias filio dare €vult ut filiis eripiat. Itaque Latro optimo colore usus €est: in hoc, inquit, te in adoptionem volo dare, ut €facilius per te abdicati reconcilientur. €@@Cestius: 'timeo' inquit 'ne abdicer': vellem €timeres. @@Albucius hoc colore usus est: summam sibi amici-€tiam cum divite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an €filium tolleret: 'tolle' inquit 'in meum patri-€monium; ego istum fratrem liberorum [2meorum]2 €iudicabo.' Itaque cum et tertium abdicaret, dixit: €quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc €filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem edu-€casti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc €cum illis; si perseveraverint furere, habebo hunc pro illis. €Temptavi statim reducere illum in gratiam cum filiis: @1 €intempestivum erat. Temptavi cogere subtrahendo €meum: respondit, tamquam non posset diviti deesse €filius. @@Silo dixit: 'amicus' inquit 'abdicatorum sum.' €Quid ergo? mavis inimicum adoptet? Si intraveris €domum, videbis an aliqui animum patris a filiis aver-€tant. 'Si reduxerit' inquit 'illos, quid me fiet?' €Capit divitis domus et quattuor liberos. Si te illi €fratrem gravabuntur, libentissime recipiam. Sic de €me dives meruit, ut illi [2et]2 dare filium paratus sim €et commodare. €@@Blandus hoc colore egit, ut diceret divitem in-€exorabilem liberis esse. Omnia se fecisse ut illum €placaret; videri esse magnas causas et graves; itaque €certam futuram adoptionem. @@Otho Iunius pater solebat difficiles controversias belle €dicere, eas in quibus inter silentium et detectionem €medio temperamento opus erat. Edidit quidem quat-€tuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis €libros vocabat: tantum in illis somniorum est. Et hoc €vitium ab antiquis qui artem dicendi tradebant €duxerat; illi enim colores probabant qui non possunt €coargui, non ut somnia, sed ut non essent aliquo €nomine offensui. Sed ridiculum est adfectari quod €falsum probari non possit. Non multum interest in @1 €causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim €credi non debet, alteri non solet. @@Otho tamen Iunius bene dicebat has controversias €quae suspiciose dicendae erant. Itaque memini €optime illum dicere pro %hac re ne% adulteri reo, in €quem Syriacus Vallius, homo disertus, [ad] calum-€niam iuraverat. Erat genus iudici tale: speciosum €iuvenem dominus suus deprehendisse cum uxore in €cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit; €hoc nomine servum adulteri postulatum dominus non €defendebat, mulier, in quam petebatur praeiudicium, €tuebatur. Opus erat aliquo colore, cum in cubiculo visa esset cum servo et marito. Otho Iunius nullam €rem certam posuit, sed tantum circumventam a viro €mulierem egregie tractavit; cuius actio quam utilis €fuisset, statim adparuit Nigro Bruttedio dicente, qui €hoc colore usus est: arcessitum a domino servum ut €inter se medius et dominam recumberet; illam non €esse passam; maritum indignatum prosiluisse quasi €in corruptorem. [2Verbo in hac re aeque corrupto]2 €usus est quam colore: dixit enim arcessitum servum @1 €ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, €cum secunda actione hunc colorem urgueret, diserte €multa dixit, inter quae et hoc: 'adulterum accusator €in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,' et €paene causam abstulit. [et] Illud autem tum €Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum prima €actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus €est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum servo. Niger Bruttedius, cum ageret, obiecit €Syriaco quod causam non posuisset, et [non] institit €adsidue quare non appareret quomodo servus sollici-€tatus esset, quomodo perductus in cubiculum. Cum €responderet Syriacus, ait: Primum non apud eundem €praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, €cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non €semper. Deinde [2quod]2 quaeris, Niger, quare ego €non narraverim: ut tu ista narrares feci. Et contra €Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius €fuisset, dixit: Per annos duodecim in officio tuo fui; dic €quid in domo tua peccaverim? Sed haec est consuetudo €vestra: iniuriam vocatis finem servitutis; tamdiu vobis €cordi sumus quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta et €magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, €praeterire non potui. @1 @@Ad Othonem redeo, a quo longius aberravi. Sole-€bat hos colores qui silentium et significationem €desiderant bene [2dicere]2; itaque et hanc contro-€versiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem €abdicatorum et reconciliationis causa faceret. Hoc €non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad €hoc tendentibus, tamquam: 'Non possum' inquit €'pati sine patre.' Me autem sine te putas pati €posse? quemquam autem patrem putas pati sine €liberis posse? Et illud: credite mihi, impium nihil €de liberis duo patres cogitant. Et illud: 'Recipiat' €inquit 'suos; non possum sine te pati.' Hoc for-€tasse illi placebit, quod ad tuum patrem reverti voles. €Et illud: Non amas abdicatos? domum illorum oc-cupa. Amas? serva. Dixit et illud: 'libenter' €inquit 'pauper sum': et ego. Dicet aliquis: €'quare ergo in adoptionem diviti filium?' Recipiet €excusationem si dixero: filii mei causa facio; hones-€tius autem nunc facio quam si filii mei [2causa]2 €facerem. Et illud: hoc aut meum consilium est aut €illius aut commune; consentiatis licet: duos senes €iungitis. Et illud: O temerariam adulescentiae et €incautam contumaciam! Fortasse iam supervacua €esset adoptio si non repugnasset. [2Et]2 illud: non @1 €recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo €divite. Et illud in ultimo: Scis et me non invitum €esse pauperem; ego te genui, ego divitias docui con-€temnere; sequere auctoritatem meam. Nihil tur-€piter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei €meae, hoc fieri expedit. 'Quoi?' inquit: mihi, €tibi, diviti; nihil amplius dico. @@Totam [inquit] bene dixit controversiam, sed hoc €genere ut putares illo dicente sic esse dicendam, €deinde mirareris quid illi suspiciosa actione opus €fuisset cum aperta uti liceret. Belle de hoc vitio €illius Scaurus aiebat illum acta in aurem legere. €@@Glycon Spyridion ex altera parte satis dulcem dixit €sententiam: $A)GNWMO/NWS A)POKHRU/TTEIS O(MOLOGW=N €$O(/TI E)FI/LHSAS.& Artemon dixit: $OU)K E)/STIN, PA/TER, €$TW=N BEBAI/WN KTHMA/TWN PLOU=TOS: E(NO\S PLOUSI/OU €$TREI=S A)PO/RRHTOI U(PANTW=SIN&. Hermagoras dixit: €$PERIELEUSO/MEQA TE/SSARES E(NO\S A)PO/RRHTOI&.  Ÿôÿ@@@@{1Iusiurandum Mariti et Uxoris}1 Ÿðòÿ@@Vir et uxor iuraverunt ut, si quid alteri obti-€gisset, alter moreretur. Vir peregre profectus €misit nuntium ad uxorem qui diceret decessisse @1 €virum. Uxor se praecipitavit. Recreata iube-€tur a patre relinquere virum; non vult. Ab-€dicatur. ‘@@{PORCI LATRONIS} Dii inmortales, qua debetis provi-€dentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non €periculum esset amantis sed experimentum. €@@{CESTI PII} Antequam iuraremus, diu haec inter €nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non vivet. €Hoc illi pater non credit. Non est novum; nec vir €credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? 'ita €patri placeam.' €@@{FUSCI ARELLI patris} Iam, uxor, non navigabo, €non peregrinabor. Fides tua me timidum fecit. €'Mentitus [2es]2' inquit; hoc sollemne est amanti-€bus; ideo non nisi iurantibus credimus. Hos dividere €vult socer quos ne mors quidem dividet? 'Moriar' €inquit; 'habeo et causam et exemplum: quaedam ardenti-€bus rogis se maritorum miscuerunt, quaedam vicaria €maritorum salutem anima redemerunt. Quam magna €gloria brevi sollicitudine pensata est!' O te felicem, €uxor! inter has viva numeraris. @1 @@{MARULLI} Adsiduae contentiones erant: 'ego magis €amo': 'immo ego'; 'sine te vivere non possum': €'immo ego sine te'; qui solet exitus esse certaminum, €iuravimus. Respexistis nos, di, quos numquam viola-€vimus. €@@{HISPONIS ROMANI} Difficile est, iudices, eorum €secretorum causas reddere quae amantibus etiam sine €ratione iucunda sunt. Nec est quod putetis de ab-€dicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. €Scitis quemadmodum suos amet: non magis sine €patre vivere potest quam sine viro. þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²¢“@@{IUNI GALLIONIS} Socer_hoc enim te appellabo, €quamdiu vixero_, quid sibi volunt altiores gemitus et €fortiora inter lacrimas suspiria? Nescio quid videris €fortius, puella, promittere. Non sum tanti ut bis pro €me pericliteris. €@@{ARGENTARI} Nocet illi indulgentia suorum. In €duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset €experta si aut minus amaret virum aut minus amaret €patrem. €@@{ALFI FLAVI} Nec est quod putetis illi facilius istius €esse desiderium: et patrem amat, tamquam mori €iuraverit. @@Pars altera. {P. ASPRENATIS} Nempe, si quid ac-€ciderit viro, uxor peritura est; et, si bene filiam @1 €meam novi, [peritura est] si quid genero meo ac-€ciderit filia mea moritura est; adiciam quod sit €indignum: si quid filiae meae acciderit, vir eius vic-€turus est. Vide qua te lege constrinxeris: si parueris €[2non vives, si non parueris]2 vives. €@@{BLANDI} O condicionem aequam! alteri vitam €debet, alteri devovet. €@@{PAPIRI FABIANI} 'Non possum' inquit 'relinquere €virum.' Quicquam non potes quae mori potes? Paene €qui falsae mortis nuntium miserat verae recepit. Vir, €dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; €uxor, dum nimis amat virum, paene causa luctus fuit; €pater, dum nimis amat filiam, abdicat. Servate, €[2di]2, totam domum amore mutuo laborantem. €'Moriar' inquit: hoc patri minaris, viro promittis. €Potes sine viro pati; peregrinationem eius tulisti. Faci-€lius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui €inpendit. @@Et haec controversia non eget divisione; nam €praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit €propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem €pertineant, tractationis sunt. Optimam tamen €quaestionem coniecturalem Latro [fecit] proposuit €illam: an, etiamsi non malo adversus uxorem animo @1 €[fuit] maritus fecit, tamen tam temerarius et in-€consultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo €adversus uxorem animo fecerit. Fuscus Arellius €iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a €viro: nam et hoc illam iureiurando obligavit. Hunc €enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut vivi non €diducerentur, cum illud quoque caverint, ne morte divi-derentur. Latroni contrarium videbatur onerari €iurisiurandi invidiam, cum extenuari deberet; ait: €illud iusiurandum contra fortunam videtur, hoc etiam €contra patrem. €@@Cestius contra fecit: ex toto dixit iureiurando illam €liberatam illo casu; solutos ipsos vinculo religionis et €ideo non futurum periculum uxori si quid accidisset €viro. €@@Silo Pompeius contra dixit illam teneri iureiurando, €et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen €solvi foederis pactionem; 'et ideo' inquit 'hones-€tum morti nostrae titulum vindico, ne, si quid ac-€ciderit, aut ego pro aliena uxore moriar aut illa pro €alieno viro.' @@Hispo Romanius hoc colore usus est: iusiurandum €iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes, €et ipsum iurasse; itaque oblitum se eam iurasse, €misisse nuntium ut experiretur [2an]2 affectus uxoris @1 €permaneret. Uxorem intellexisse falsum nuntium €esse et ex eo se loco praecipitasse ex quo praecipitata €perire non posset, 'ut, quomodo ego illam' inquit €'falso nuntio terrueram, sic illa' inquit 'me falso €periculo terreret.' €@@Marullus praeceptor noster licenter verbo usus est €satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intel-€lexisse mariti mendacium: et ipsa adversus temer-€arios mariti iocos relusit. @@Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone decla-€mari apud rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuit; €nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur €dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et €amabile ingenium. Oratio eius iam tum nihil aliud €poterat videri quam solutum carmen. Adeo autem €studiose Latronem audit ut multas illius sententias in €versus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat €Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso €dixit: €@@@@arma viri fortis medios mittantur in hostis; €@@@@inde iubete peti. €Et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone €mutuatus est. Memini Latronem in praefatione @1 €quadam dicere quod scholastici quasi carmen didi-€cerunt: Non vides ut immota fax torpeat, ut exagitata €reddat ignes? Mollit viros otium, ferrum situ carpitur et €rubiginem ducit, desidia dedocet. Naso dixit: €@@@@vidi ego iactatas mota face crescere flammas €@@@@et rursus nullo concutiente mori. @@Tunc autem cum studeret habebatur bonus decla-€mator. Hanc certe controversiam ante Arellium €Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe in-€geniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos €discurrebat. Haec illo dicente excepta memini: Quid-€quid laboris est in hoc est, ut uxori virum et uxorem viro €diligere concedas; necesse est deinde iurare permittas si €amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum €putas? Tu nobis religiosum nomen fuisti; si men-€tiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego €socerum. Parce, pater: non peieravimus. Ecce €obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! €queritur quemquam esse filiae praeter se carum. €Quid est quod illam ab indulgentia sua avocet? di boni, quomodo hic amavit uxorem? Amat filiam et €abdicat; dolet periclitatam esse, et ab eo abducit sine €quo negat se posse vivere; queritur periculum eius @1 €qua paene caruit, hic qui amare caute iubet. Facilius €in amore finem inpetres quam modum. Tu hoc €obtinebis, ut terminos quasi adprobaturi custodiant, €ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi €ut iure pacturi, omnia verba ratione et fide pon-€derent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: €et litigavimus aliquando et decidimus et, quod fortasse €non putas, peieravimus. Quid ad patrem pertinet quod €amantes iurant? si vis credere, nec ad deos pertinet. Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima pec-€caveris: perit aliqua cum viro, perit aliqua pro viro; €illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit €ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam: magnum €tibi quam parvo constat exemplum! In reliquum, ut €iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum €confitemur; exciderat iurantibus esse tertium qui €magis amaret: sic, di, sit semper. Perseveras, €socer? recipe filiam: ego, qui peccavi, poena dignus €sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? €Discedam e civitate, fugiam, exulabo, utcumque €potero desiderium misera et crudeli patientia per-€feram. Morerer, si solus moriturus essem. @1 @@Declamabat autem Naso raro controversias et non €nisi ethicas; libentius dicebat suasorias: molesta illi €erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter €usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit €vitia sua sed amavit. Manifestum potest esse, quod €rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres versus, €invicem petit ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret. €Aequa lex visa est; scripserunt illi quos tolli vellent €secreto, hic quos tutos esse vellet: in utrisque codicillis €idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat €Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit: €@@@@semibovemque virum semivirumque bovem; €secundum: €@@@@et gelidum Borean egelidumque Notum. €Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse €ad compescendam licentiam carminum suorum sed ani-€mum. Aiebat interim decentiorem faciem esse in qua €aliquis naevos esset. @1  Ÿôÿ@@@@{1Raptor Patrem non Exorans}1 Ÿðòÿ@@Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra dies €triginta exoraverit, pereat. €@@Raptor raptae patrem exoravit, suum non €exorat. Accusat dementiae. ‘@@{PORCI LATRONIS} 'Moriar,' inquit 'moriar.' €Dic ergo verum; non fleo. Quid contremescis, pectus? €quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obtorpuistis? nondum €est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi et perdidisti. €'Mori' inquit 'filium vis.' Ego te mori volo? €immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et €inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. @1 €Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? Ne €tristiore quidem vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. €Timeo ne verum sit quod audio, ne novo inauditoque €more de nuptiis puellae vitiator exoratus sit. @@{CESTI PII} Quo melius de sene iudicare possitis, €narrabo me iuvenem. Habui patrem sanae mentis þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²£’ƒnec tam severum ut crudelis esset, nec tam indul-€gentem ut incautus. Duxi uxorem quam pater ius-€serat, nec tamen nuptiarum mearum me paenitet. €Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, €saepe quod negaveram dedi? Ipse dispensasti triginta €dies, ut haberet primos socer, medios reus, novissimos €pater. Ne omnia vitia a prima adulescentia repetam, €virginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies triginta. €Putas me accusatori promissurum quod filio negavi? €'Impetravi' inquit 'ab illo': alii aiunt illum a te. €Mediis me diebus accusas. Rapuisti virginem, cum €tam libenter viveres? @@{ARELLI FUSCI patris} 'Moriar' inquit: etiam-€nunc minaris? nondum rogas? 'Quousque' inquit @1 €'rogabo?' Iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. €'Non possum' inquit 'exorare tam diu.' Novo €more obicit dementi constantiam. 'Quid ergo? tu €poteris videre morientem filium?' Fortasse non €potero et ideo irascor dum licet. €@@{POMPEI SILONIS} Haec audacia eius ex parte cul-€pae meae est: nimium indulgenter nutritus est, €omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit. €'Ignovit' inquit. Ita aliquis ante me rogatus est? €Non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa [2qui]2 €pares sententias habent pereunt. Ipse se ad €alienam misit, lex illum misit ad meam. 'Raptor, €nisi et suum et raptae patrem exoraverit, pereat.' €Vis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. €Ex duobus patribus eum raptor accusat qui legem €sequitur. @@{ARELLI FUSCI} Miraris me dubitare? ipsa lex inter €mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestivae €proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. €Non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: €fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. €Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tri-€cesimum diem nescies. 'Exoravi' inquit '[2rap- @1 €tae]2 patrem.' Quid ergo mihi molestus es si hoc €tibi satis est? €@@{MOSCHI} Effregit fores et identidem leges in-€vocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puel-€lam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione €meruit, accusatione deprecatur. Consumuntur in-€terim dies: uter nostrum illos consumit? 'Rogo' €inquit: non est fortunae meae rogari; nunc ego €rogare debueram, qui periclitor. @@{PAPIRI FABIANI} Demens sum. Vides enim, turpiter €vivo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non €numero. Ad iudices vocat iudicem suum. 'Ergo €moriar' inquit. Hoc si reo dicis, non curo; si iudici, €videbo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, €es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos €mei iudices estis, iste habet suum iudicem, nec potest €inexorabilem queri quem nondum expertus est. @@{IUNI GALLIONIS} 'Rogo' inquit. Nunc? hic? €sic? Si volebas rogare, admovisses propinquos, ami-€cos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte €gemitus. Testor deos, sic rogaturus fui puellae €patrem. 'Quando' inquit [2'misereberis?' €Cum]2 vultum in supplicis habitum summiseris, @1 €cum dixeris: 'paenitet quod rapui, quod te priorem €non rogavi,' cum dixeris te dementem fuisse, de-€liberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, de-€liberabo cum tua matre. Me miserum, quam paene €promisi! [2Dura]2, anime, dura; here fortior eras. €Et multum habeo quod deliberem: diversi me ad-€fectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; €hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo €tibi praeter me rogandus est. 'Ergo' inquit €'misereberis?' Nihil promittam ante tricesimum €diem. O me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat. Audi a de-€mente exempla huic crimini. Denis vicenisque annis €inter bella iuventus consenuit; nos dies triginta ferre €non possumus! Deliberabo: lex nihil vult temere €fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus €accipe. Effregisti domum civis, ut dicis etiam miseri-€cordis; morere: non est hoc nocenti grave; ego nihil €peccavi: propter te mori cupio. Ratio a me exigitur €alienae culpae, meae potestatis. 'Quid ergo fac-€turus es?' Non pronuntiabo ante supremam. €Quid miraris si illum citius exorasti? Facilius est €iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in @1 €medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non €putasti mecum deliberandum? Unde scis qualem €filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam €habeas. 'Iam' inquit 'angustum tempus est': et €tibi vacat accusare? Nullum tempus uni verbo an-€gustum est. @@{VIBI RVFI} Quis umquam praeter me ignoscere €iussus est? 'Iam' inquit 'tempus angustum est.' €Ita non putas me subducere quantum supersit? €'Iam' inquit 'tempus angustum est.' Angustum €erat si duos rogare deberes. 'Angustum tempus €est' exclamat; 'nescio quando rogem.' Ergo me €priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum €qui prius roger quia pater tuus; id quod minimum est, €propius habito. Hoc videlicet illa pars legis pertine-€bat: 'et suum patrem exoret.' €@@{P. ASPRENATIS} Sic aliquis exorat? sic deprecatur? €Apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo €si vis argumentum dabo tibi: filius meus moriturus €est, et nondum testamentum meum mutavi. €@@{CORNELI HISPANI} Multi me adfectus diducunt: €necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis €timeam, de omnibus etiamnunc deliberem. Ne ille €quidem, quamvis dicatur nimis exorabilis, ignovisset €si sic rogatus esset. @1 @@Pars altera. {ARELLI FUSCI patris} Me miserum, €pater! irae tuae detractum est nihil, at tempori multum. €Infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem €timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid €tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi €et patri meo pepercisti, precer nisi superstitem filiam? €@@{PAPIRI FABIANI} Non possum dissimulare, pater: €quod illum exoravi, tuum beneficium est; certe cum €exoratus est, hoc dixit: Aliud quidem suadebat dolor €meus, sed quid faciam? Patris tui misereor. Mise-€rere, pater: scis quam brevis sit advocatio mea. €'Misereor' inquit (vis verum dicam, quid dixerit?) €'patris tui.' Unde ego miser ab hoc patre veniens €timerem patrem? @@{CESTI PII} Timeo mortem nec iam habeo cui €peream. €@@{MARULLI} Si tibi tam pertinax adversus me odium €est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari €te non posse. Quid me incerta mortis expectatione €suspendis? Sollicitus inter somnos quoque velut €admotam cervicibus meis securem expavesco. Si non €inpetro ut vivam, hoc certe inpetrem, ne diu moriar. €Non est quod putetis legem in numero dierum @1 €angustam fuisse: [2est]2 lex illius diu mori. Res-€ponde, pater: si servaturus es filium, iam tempus fuit; si €occisurus, iam tempus est. Non possum metum susti-€nere ultra nec tormenta [2tot]2 diebus pati: et in me €mihi aliquid licet. €@@{BLANDI} Ita parum tibi contigit quod solus pericli-€tante filio non rogas? @@Latro sic divisit: an intra tricesimum diem raptor €cum alio agere possit, sicut non potest qui in custodia €est, qui in carcere. Etiamsi cum alio potest, an cum €patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum €est, an illi accusare eum liberum sit quem mortiferum €est non exorasse? Etiamsi cum patre potest agere, €an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri €dedit: 'ista enim ratione nihil licet si aut exorari aut €accusari ei necesse est.' Deinde si potest agere, an €debeat. Irascendi causas tractavit, quod rapuit, €quod alium prius rogavit, quod patrem non rogavit, €quod etiam accusat. Si non exorari [2a]2 filio de-€mentia est, an tamen damnari dementiae non possit €cum adhuc an exoretur incertum sit. Hic paternos €adfectus tractavit spem facientis. Non probabat €Fuscum, qui paulo apertius agebat: Est, [2inquit, @1 €contra]2 controversiam promittere. Potest nihilo-€minus et bonus agi pater et non exoratus. @@Fabianus hanc quaestionem fecit et in ea multum €moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui €morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut €pater a filio sanari deberet, non ut regi. €@@Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones €quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam €an quidquid optaverit vir fortis aut tyrannicida ac-€cipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non €debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne €illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²£˜Œˆ‹sit. Inter has putabat et hanc esse, an pater ob €dementiam quae morbo fieret tantum accusari a filio €debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de €officio patris quaeri et fingi quasdam controversias in €quibus pater furiosus probari non possit, [2nec]2 €absolvi tamen propter impietatem nimiam, libidinem €foedam. Quid ergo? aiebat; numquam utar hac €quaestione? utar cum aliis deficiar. @@Pollio Asinius aiebat hoc Latronem videri tam-€quam forensem facere, ut ineptas quaestiones circum-€cideret, [2sed]2 in nulla magis illum re scholasticum @1 €deprehendi. 'Remittit' inquit 'eam quaestionem €quae semper pro patribus valentissima est.' Ego €[semper] scio nulli a praetore curatorem dari quia €inicus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc €autem in foro esse curatorem petere quod in scholas-€tica dementiae agere. @@Gallio et superiore usus est quaestione et illam €adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod €fecerit, non ob id quod facturus sit. Neminem €iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit, nec €adulteri quod adulterium commissurus sit; [2sic ne]2 €dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui €tu non, inquit, mecum agis quod non exoravisti, sed €quod non exoraturus es; puta enim hodie me exorari: €demens non ero. Demens videor qui uno verbo €sanari possum? Lex triginta dies dedit quia iudi-€cavit aliquem duriorem futurum. Etiamsi demens €est qui non exoratur a filio [2tricensimo die]2, numquid €et qui vicensimo? Ergo non potes hoc nomine dam- @1 €nare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim €exorari possum. Ita, si vis verum, agere mecum hoc €crimine non potes; utique [2intra]2 triginta dies €exorari possum, post triginta queri non potes: aut €crimen non habeo aut accusatorem. @@Silo Pompeius fecit quaestionem qua Gallio usus est €[2et illam adiecit]2: nihil acturum adulescentem €etiamsi damnaverit patrem; nihilominus enim peri-€turum quia lex nullam aliam salutis viam dedit raptori €quam si exoraverit patrem. €@@Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaes-€tionem incurrentia tractabat, non ut quaestiones; €tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem in-€currere in qua quaeritur an raptor possit accusare €patrem intra tricesimum diem. 'Nam cum dico: €non potes accusare eum in cuius arbitrio positum est €moriaris an vivas, non magis quam magistratum in ius €vocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non €magis quam miles in imperatorem suum animadver-€tere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi €proderit; etiamsi damnaveris, morieris; lex enim, si €non exoraveris, perire te vult; non exoras autem €etiamsi damnas.' Quare hoc non in quaestionis loco €ponebat? Inbecillum putabat. @@Adparet enim [2non]2 exigere legem ab eo ut €exoret patrem qui non habet quem exoret. Puta €enim patrem alicuius esse tam palam furiosum ut @1 €nihil intellegat: hunc exorari a filio vult? atqui eodem €loco est manifestus inclemens. €@@Fuscus parum hoc putabat valens esse tamquam €quaestionem, satis valens tamquam argumentum; et €illam alteram quaestionem [satis valens questionem], €non posse cum patre agi eo nomine quod non pec-€caverit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione €ponebat, cum diceret: Agere mecum dementiae, €etiamsi potes, [2non debes]2. Numquid enim peccavi? €Non sum exoratus: nondum transit tempus, etiamnunc €exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me €nocentem et iam reum! @@Omnes infamaverunt raptae patrem quasi cum €raptore conludentem. Gallio dixit: ingenuam vir-€ginem rapuit, si tamen rapuit. Silo Pompeius €eandem suspicionem in omnia contulit: 'Exoravi' €inquit 'raptae patrem.' Immo tu, cum exorabilem €haberet patrem, rapuisti. €@@Hispanus dixit: Omnia cito facta sunt: iste cito €rapuit, ille cito ignovit. Nisi demens sum, aliquid €suspicandum. €@@Argentarius dixit: Rapta est et statim exorata; €immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te in-€nocentiorem fuisse quam vis videri. Tu exorasse te €dicis, ego te exoratum puto. Dic, quid tibi cum socero convenit? Rufus Vibius dixit: Dic mihi quid €tibi [2cum socero]2 convenerit, quanto tibi nuptias @1 €promiserit. Non vis? tum hercules fateberis cum €dies venerit. €@@Asprenas dixit: 'iam' inquit 'non multum reli-€quum est ex triginta diebus'; si ex illo dies numer-€arem cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies €praeterisse. €@@Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: €'moriar'; dic ergo verum. €@@Cestius hac figura declamavit, ut rogaret patrem, €tamquam [2non]2 exoratus esset raptae pater; deinde €ad hanc sententiam transit: numquid peiorem cau-€sam habeo si apud alterum iudicem vici? €@@Eadem figura declamavit et Hispo Romanius, sed €transit mollius: scio quid responderi possit mihi: €facile est domestico iudici satis facere; videro [2de]2 €te cum ab raptae patre veneris. @@In hac controversia Triarius dixerat: non scies an €exores nisi ultimus dies venerit; et tum quamdiu €licebit perseverabo. Deinde cum scholasticorum €summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum €strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem €respice. €@@Belle deridebat hoc Asinius Pollio: filius, inquit, €cervicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde @1 €respiciat ad patrem et dicat: agon? (quod fieri solet €victumis). Sed ioco quoque remoto aiebat rem veris-€simam, non posse carnificem venire nisi eo tempore €quo iam exorari pater non posset. @@Cestius ex altera parte hoc colore usus est quare €priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse €[2nolui patrem meum]2, volui statim illum securum €esse de me; queritur quod illum potius cogitare de €matrimonio fili quam de periculo volui. €@@Latro hoc colore usus est: Scitis periclitantes €alieno arbitrio agere. Illi qui circa erant sodales, qui €occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad €raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur; nam €raptorum patres_rogant. @@Silo Pompeius diversum colorem huic secutus est: €nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici €suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud €illum, tarde meum exorari patrem. €@@Hispo Romanius bello idiotismo usus est. Dixer-€unt, inquit, amici: eamus ad raptae patrem; hoc €curemus, illud domi est. €@@Fuscus Arellius dixit: prior rogatus est qui magis €timebatur. €@@Triarius a parte adulescentis dixit: timeo ne @1 €mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non €inprudenter Silo Pompeius inprobabat; aiebat enim €non posse mutari semel latam sententiam. @@Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae €patrem, quidam tarde. Fuscus Arellius dixit: mag-€nam partem legis consumpsi nec de mora queror: €raptae pater rogabatur. Cestius non probabat, et €hac sententia usus est cum hunc colorem argueret: €dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit ut €videatur suum diu non rogasse; malo autem videri €huius patrem tarde exorari quam tarde rogari. €@@Hermagoras solebat interdum diu schemata prose-€qui, interdum breviter et fortius attingere, sicut in €hac sententia fecit, cum suspicionem facere vellet in-€ter raptae patrem et raptorem collusionis: '$PE/PEISTAI/, €$FHSIN, O( TH=S FQAREI/SHS PATH/R'. OU(/TWS TAXE/WS; €$MONONOU\ PRO\ TH=S FQORA=S2.&' @@Artemon dixit: $LE/GE, E)S TI/ SU\ PRO\S TO\N PATE/RA €$TH=S E)FQARME/NHS SUMPEFW/NHKAS; LE/GE, PW=S PE/PEIKAS; €$SIWPA=|S; %*I*W*R*I*O&.$% €@@Glycon dixit: $BRADE/WS E)LEEI=S ME: KHRO\S R(U=SIS €$OU)K E)/STI. FQI/NW KRUEROTE/RAN QANA/TOU ME/RIMNAN: €$OU) PERIMENW= SOU TO\N E)/LEON. €@@Hunc sensum commodius dixit Lepidus, Neronis @1 €praeceptor: non misereberis nisi ultimo die? ego mei €ante miserebor. €@@Diocles Carystius a parte patris ethicos dixit: €'$H(BW= QANA/SIMOS2.&' $A)PO/QANE: EI)S TI/ GA\R H(/RPAZES; €$EI)S TI/ GA\R E)FE/ROU; EI)S TI/ GA\R E)MAI/NOU; KAI\ TAU=TA €$DH\ POH/SAS E)NE/DRAS H)/ TI O(/MOION&.  Ÿôÿ@@@@{1Nepos ex Meretrice Susceptus}1 Ÿðòÿ@@Abdicavit quidam filium; abdicatus se con-€tulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. €Aeger ad patrem misit: cum venisset, com-€mendavit ei filium suum et decessit. Pater post €mortem illius adoptavit puerum; ab altero €[pater] filio accusatur dementiae. ‘@@{PORCI LATRONIS} Qualem vidi! ipsa fungebatur €officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia dis-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²¤ƒcurrebat ministeria, non incultis tantum sed laniatis €capillis. Ubi est, inquam, meretrix? Venit ad me €subito qui diceret: filius antequam moriatur rogat €venias. Non expectavi dum iste permitteret: amens @1 €cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio: ste-€terim an sederim, quid locutus sim, quid audierim, €nescio; hoc unum scio, iacuisse me inter duos filios. €Accede hoc, puer, depositum, crimen meum; non €habeo miser cui te moriturus commendem. @@{CESTI PII} Recepi in sinum nepotem: vultis et €hunc abdicem? Duos filios sustuli; huic numero iam €adsuevi. Patrem accusat, fratrem infamat, infantem €persequitur: rogo vos, non satius est meretricem €amare quam neminem? In me novi generis dementia €arguitur: sanus eram si non agnoscerem meos. Tradidit €infantem, expiravit; non habui cui redderem. €Offerebam me propinquis, expectabam ut aliquis pro €abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre €cessante; illi videlicet in hac cogitatione tacebant: €nos rogabimus cum frater non audeat? 'Mere-€tricis' inquit 'filium recepisti': nempe eius quae €meum receperat. Fateor aliquando me insanum €fuisse: nescii quis esset abdicandus, meliorem expuli. @@{PAPIRI FABIANI} Quam nihil in illa domo meretri-€ciae vitae vidi! Adsidebat mulier tristi vultu, @1 €adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in terram €oculis. 'Pater,' inquit 'nihil tecum frater locutus €est?' In sinu meo et filium et animam deposuit. €Domum pertuli. Dementiam vocat quod infantem €adoptavi. Quid facerem? negarem aliquid filio cum €ille rogaret pro filio? Ignosco tibi quod tam durus €es: aegrum fratrem non vidisti. Ille magni modo €successor patrimoni natus in lectulo precario morie-€batur; non servorum turba circumstabat, non ami-€corum; inter infantem et mulierculam deficientis €adulescentis spiritus in adventum meum sustinebatur. €Ut intravi, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit, €fugientemque animam retinuit. 'Pater,' inquit 'quod €adhuc nihil deprecatus sum, non contumacia feci; €fratri mandaveram.' Indico tibi crimina mea: ex-€pirantem coheredem tuum ad vitam volui revocare; €ut salvus esset rogavi deos et, licet dementiam voces, €si vixisset, recepissem. @@{ARELLI FUSCI patris} Securior eram, quoniam €putaveram illi omnia praestare fratrem, cum subito €nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. O €me miserum, quod solum nepotem recepi! €@@{ALBUCI SILI} Ut vidit uxorem, vidit patrem, cir-€cumspiciebat et fratrem. @1 €@@{IULI BASSI} Tibi debeo, mulier, quod habuit filius €meus in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut €nepotem agnoscerem rogatus sum. Non potest €[2ex]2 uno crimine dementia intellegi. Nemo sine €vitio est: in Catone [2deerat]2 moderatio, in Cicerone €constantia, in Sulla clementia. Ad summam, tres €fuimus, omnes peccavimus: ego quod abdicavi, frater €quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non €sum uno herede contentus, duos habere volo: et, quo €magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, €aeger. Non ibo? Mihi crede, aliter tu audis de €coherede. Cogitate quis roget, pro quo roget, quem €roget; videbitis neminem negare [non] posse nisi €qui accusare possit et patrem. @@Altera pars. {PORCI LATRONIS} Quem honestius €subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus €est; bene cum ipso ageretur si et mater. €@@{FUSCI ARELLI patris} Errat si quis [sit] me putat €pecunia moveri. Primum adsuevi coheredem habere; €deinde olim iam cum puero isto paterna divisi, quia €multo illi pater donavit plus quam suam partem. @1 €@@{ROMANI HISPONIS} Incidit in meretricem inter omnia €mala etiam fecundam. Vere mimicae nuptiae [2in]2 €quibus ante in cubiculum rivalis venit quam maritus. €@@{ARGENTARI} Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet €expectabo, donec e meretrice liberos tollas? Mulier, €nescio an adversus patrem iniuriosior quod abstulisti illi €heredem an quod dedisti. @@{ALBUCI SILI} Sine veniant illuc amici, sine pro-€pinqui: nolunt, erubescunt in domum meretricis €accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste €nominari non potes, cedo istum puerum nulli agno-€scendum si mater adserat. Severissimus pater €abdicavit etiam quem sciebat suum. Erat in domo €puer, qui omnes vocabat patres. Adoptavit eius filium €propter quam etiam suum eiecerat. €@@{CESTI PII} Nullum genus iudicum recuso: si severi €erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si €clementes, quod abdicavit suum. Clamavit pater: €in domum ergo meam meretrix veniet aut, quod €turpius est, filius ad illam ibit? Misit in domum €nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis inter-€fuit nisi abdicatus aut abdicandus? @@Latro sic divisit: an pater ob ullam adoptionem €accusari possit, an ob hanc debeat. @1 €@@Omnes infamaverunt adulescentem, quasi illius €criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et €ideo sententia laudatur Fabiani: nihil tecum locutus €[sum] est? Cum hoc unum puero noceat, quod ex €meretrice natus est, omnes operam dederunt ut, €quantum [2in hac]2 controversia licebat, huic vitio €mederentur, efficerentque ne quicquam in illa vider-€etur meretricis fuisse nisi nomen. €@@Marullus decenter hoc dixit, simul obiciens fratri €impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium €fuit: scires, si mecum fuisses. @@Albucius ethicos, ut multi putant, dixit_certe lau-€datum est cum diceret_: exeuntem [2me]2 puer €secutus est. Non probabat hanc Messala sen-€tentiam: non habet, inquit, fiduciam si mavult videri €recepisse puerum quam adduxisse; et sine ratione €est adoptatum esse non quia debuerit sed quia secutus €sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem €in omni studiorum parte, sed Latini utique sermonis €observator diligentissimus; itaque cum audisset €Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus €est. Ingenium illi concessit, sermonem obiecit. €Non tulit hanc contumeliam Latro, et pro Pythodoro €Messalae orationem disertissimam recitavit, [que] @1 €conpositamque suasoriam [2de]2 Theodoto decla-€mavit per triduum. Quae dixerit suo loco reddam, €cum ad suasorias venero. @@A parte adulescentis non unus omnibus color €placuit. Quidam personam eius qualem acceperant €introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et €Hispo Romanius: hoc unum aiebat efficiendum, ut €non durus videretur sed severus. In hac parte dixit €nobilem illam sententiam quam Fabius Maximus €circumferebat: venit adsidue in domum meretrix, €non recedit, paulum abest quin noverca sit. €@@Cestius bella figura egit: 'Dementia' inquit 'res €est sanitati contraria. Non quaeram extra exemplar €sani hominis ad quod patris mei [2mentem]2 exigam: €ipsum sibi comparabo. Fuit aliquando sanus: tunc €quid faciebat? Oderat luxuriam, vitia castigabat. €Hunc tam severum senem putabitis sanum si vobis in €lupanari ostendero?' Sic declamavit ut patri ac-€cusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsum €conparando. @@Latro patri pepercit; puerum pressit et dixit fratris €filium non esse et ne fratrem quidem hoc fateri €voluisse; illa verba aegro imperata. @1 €@@Fabianus ex omnibus istis colorem secutus est opti-€mum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam €partem adulescentis fieri sed etiam honestam: obiecit €patri quod fratrem abdicasset, non schemate, sed de-€recto: 'Nihil' inquit 'peccaverat; amat mere-€tricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emenda-€bitur, ducet uxorem.' 'Quare ergo tunc non egisti €dementiae?' 'Tuam expectabam paenitentiam; €aiebam: iam recipiet.' Hoc per transitum obicere €coepit, quod non recepisset quom vidisset in lupanari €habitantem. 'Abdicasti' inquit 'ut emendares? €Vitia augeri vides. Nullum illius vitium: aetatis est, €amoris est; recipe, antequam aliquid faciat cuius mox pudore moriatur.' Ad ultumum obiecit illi €quod aegrum non secum tulisset. 'Potest' inquit €'convalescere si viderit penates suos, [2si]2 minus, €certe morietur [2in]2 solo paterno, suo, puro.' €'Quare,' inquit, 'tu apud fratrem non fuisti?' €'Et ego queror. Ille, cum ad te mitteret, putavit se €ad duos mittere. Utinam tecum fuissem, pater; €redisses illinc cum filio, sed tuo.' De adoptione €novissime questus est et hac figura: Abstulisti mihi €fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, @1 þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²¤˜‹ˆ‹ut quem dares? istum. Indignor hanc [2fieri]2 fratri €meo contumeliam, ut huius vocetur pater. €@@Sed ut aliquid iocemur, Fabius Maximus nobilis-€simus vir fuit, qui primus foro Romano hunc novicium €morbum quo nunc laborat intulit; de quo Severus €Cassius, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: €quasi disertus es, quasi formonsus es, quasi dives es; unum tantum es non quasi, vappa. Hanc contro-€versiam cum declamaret, Maximus dixit [quasi] €tricolum tale qualia sunt quae basilicani sectantur. €Dicebat autem a parte patris: Omnes aliquid ad vos €inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur €pater in ultimis annis, nepos in primis %abdicatur €nullus%. Haec autem subinde refero quod aeque €vitandarum rerum exempla ponenda sunt quam €sequendarum. €@@In hac controversia Latro contrariam rem [2non]2 €controversiae dixit sed sibi. Declamabat illam €Caesare Augusto audiente et M. Agrippa, cuius filios, €nepotes suos, Caesar [Lucium et Gaium] adoptaturus @1 €diebus illis videbatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles sed facti. Cum diceret partem €adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, €dixit: 'iam iste ex imo per adoptionem nobilitati €inseritur' [2et]2 alia in hanc summam. Maecenas €innuit Latroni festinare Caesarem; finiret iam €declamationem. Quidam putabant hanc maligni-€tatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne €audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. €Tanta autem sub divo Augusto libertas fuit ut prae-€potenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobili-€tatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, €[2at]2 Vipsani nomen quasi argumentum paternae €humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. Cum €defenderet reum, fuit accusator qui diceret: 'Agrippa €Marce et quod in medio est'_volebat Vipsanium €intellegi_; fuit qui diceret: 'concurrite! Agrippa €malum habebit. Responde sis, Marce uterque.' €Mihi videtur admiratione dignus divus Augustus, €sub quo tantum licuit, sed horum non possum €misereri qui tanti putant caput potius quam dictum €perdere. Latro dignus fuit miseratione, qui ne excu-€sare quidem errorem suum potuit. Nihil est autem €crudelius quam sic offendere ut magis sis offensurus si €satis feceris. @1  Ÿôÿ@@@@{1Torta a Tyranno pro Marito}1 Ÿðòÿ@@Torta a tyranno uxor numquid de viri tyran-€nicidio sciret, perseveravit negare; postea €maritus eius tyrannum occidit. Illam sterili-€tatis nomine dimisit intra quinquennium non €parientem. Ingrati actio est. ‘@@{PORCI LATRONIS} Si cum liberis torta esset, in-€dicasset. 'Escende,' inquit 'occide tyrannum; €nisi occideris, indicabo.' Subito iniecta manu €satelles 'quid moraris?' inquit; 'iam exposita €tormenta sunt.' 'Bene est,' inquit mulier, 'ad €stuprum non vocor.' Instabat cotidie viro uxor, €exigebat tyrannicidium: 'tempus est; escende; si €nihil aliud, ut liberos habeas: in tyrannide paritura €non sum.' 'Miraris si eo tempore [2parere non @1 €potui quo a tyranno torqueri]2 matrona potuit?' €'Escende, occide tyrannum; comes sequerer nisi €me inutilem dimisisset tyrannus. Escende: ego iam €feci tyrannicidium meum.' Eas nuptias tyrannicidium €diduxit quas non diduxit tyrannus. @@{CESTI PII} [Subito infelicis nuptias tyrannus op-€pressit.] Trahebantur matronae, rapiebantur virgines; €nihil tutum erat; nullae feliciores tunc videbantur quam €quae liberos non habebant. Quaedam itaque elisere €conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae €sunt. Quod ad hanc pertinet, agat sane Fortunae €gratias quod illo tempore nihil peperit. Tyrannus €suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, €sive isti aliquid excidit, sive magna consilia non bene €voltus texit. Utique de uxoris garrulitate queri non €potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: €'attrahite' inquit 'uxorem, et' adiecit 'si quos filios habet.' Veniunt in domum crudelissimi carni-€fices, in quorum vultibus tormenta erant: iactatur €misera inter satellitum manus, et toto itinere non €ducitur sed trahitur. Hanc aliquis, etiamsi torta non €sit, mirabitur non peperisse cum cogitaret iste de €tyrannicidio? Audacter iam consilium indicamus, €iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed €infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc pub- @1 €licum divortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter €satellitum manus vexatur atque distrahitur. Hanc €aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? €Inposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit €quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres €audivi illo tempore: quid mihi volui quae peperi? @@{ARELLI FUSCI} Explicatur crudelitatis adversus in-€felicem feminam adparatus et illa instrumenta virorum €quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam €muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante €denuntiationibus quam tormentis tyrannus et mi-€nando torquet: tacet. Videt intentum tyranni €vultum, videt oculos minaces: [et] tacet. Plus tibi €praestare non potuit si de te liberos sustulisset. €Flagellis caeduntur artus, verberibus corpus abrumpitur €exprimiturque [2sanguis]2 ipsis vitalibus: tacet. €Res publica, an sit tibi ista datura liberos nescio; tyran-€nicidam dedit. Ita tu, mulier, non vis parere? delicata €es, cruciatus puerperi times? Fremebat indig-€natione captae civitatis maritus et consilio suo et €uxoris adiutorio fortior. 'Quomodo occidam tyran-€num? quae pars accedenti maxime vacat? ubi custo-€diae cessant? ubi natura loci minore munimento €virtutem non summovet?' Sic vir et uxor noctes €exercebant: miraris si transit quinquennium inter @1 €uxorem tortam et occupatum virum? Saeviebat etiam-€nunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum €uxores; paenitebat matres fecunditatis suae. @@{HISPONIS ROMANI} In quid desideras liberos? ut €sint quibus relinquas patrimonium? Ingrate, ita tu €hac salva heredem non habes? Nullum tormenti €genus omisit; omnia membra laniata, omnes artus €convolsi sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, €convulsum tormentis. Ignoscetis puto mulierculae si €dixero: fessa est. €@@{HISPANI CORNELI} Cunctabatur ille nec ullis ad-€hortationibus in tyrannicidium poterat inpelli; €prorsus, cum uxorem vidisses, posses timenti ig-€noscere. Adsidue tormenta variantur; accenduntur €extincti ignes; tortor vocatur sub quo mariti uxores €prodiderant. Pacisci me tecum puta: ut taceam, €donas quinquennium? Quid gloriaris tamquam non €facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici €beneficio uxoris suae obligatus [2est]2: et quod non €est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui €fecit. @@{IUNI GALLIONIS} Instabat tyrannus: torque: illa €pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam €exaruit cruor; seca, verbera, oculos lancina, fac iam €ne viro placeat matrix. @1 €@@{PAPIRI FABIANI} Describam nunc ego cruciatus et €miram corporis patientiam inter tyrannica tormenta €saevientia: extincti sanguine refovebantur ignes; in €hoc desinebatur torqueri aliquando ut saepius posset. €Exquisita verbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua €saevitia invenerat, quidquid et nova adiecerat_quid €amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyran-€nicidio quaereret. O nos felices quod nullis exhausta €puerperiis fuit! Tacuit ac silentio tyrannicidium €fecit, certe tyrannicidam. Convolsis laceratisque €membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? €Numquid premit censum onerosa sumptibus? et, ut €saeculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio €certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit. €Numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos et €aurem vestemque nihil in matrona tecturam con-€cupivit? Si talis esset, facile illam corrupisset tyran-€nus. Expecta, potest parere; non respondet ad pro-€positum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum €natura est nec ad leges humanas conponitur: modo €properat et vota praecurrit, modo lenta est et €demoratur. Expecta, pariet. Quid dicis? 'Non @1 €potest fieri.' Quare? quod torta est. Imputat tibi €quod %publica% est; imputat tibi quod torta est; im-€putat tibi quod sterilis est. €@@{IULI BASSI} Aiebat tyrannus: ure, caede ventrem. €@@{ARGENTARI} Caede ventrem, ne tyrannicidas þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²¥—ˆ’pariat. @@{TRIARI} Non ex formula natura respondet nec ad €praescriptum casus obsequitur; semper expectari €fortuna mavult quam regi. Aliubi effunditur in-€provisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore €moram redemit. Licet lex dies finiat, natura non €recipit. Aiebat tyrannus: 'indica; nulla tua culpa €est': [2tacet.]2 Caeditur: tacet; uritur: tacet. €Utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius €silentium? Expectasse aliqua per longum tempus €maritum dicitur: quanta laus est servasse cum ex-€pectasse tanta sit? Alia desiderio viri attonita in €ardentem rogum se misisse: haec non cum viro €arsisset, quae pro viro arsit? Alia pro incolumitate €mariti vicaria morte decidit: creditisne hanc in tor-€mentis oppressam [2horruisse]2 mortem? amplius pro €viro praestitisset si quid amplius exegisset tyrannus. @@{MARCELLI} Si quid tamen peccasset in partu, €ignosci ei posset; nupserat enim isti occupato. @1 €Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille €torsit, sed dimisit ad virum. €@@{ALBUCI SILI} Vicerat saevitiam patientia; deerat €iam sanguis, supererat fides. Aliquando proiecta €est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; €nondum in sua membra artus redierant. Talem €uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus voca-€batur quod in praemio nullam uxoris fecerat men-€tionem. 'Res tuas tibi habe.' Inicere debuit €manum et ipsum te inter res suas trahere; nihil €amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius €fuit tyrannicidium pati quam facere. @@Pars altera. {ARGENTARI} 'Ego tamen torta sum.' €Merito obiceres nisi te vindicassem. €@@{FULVI SPARSI} Vobiscum, iudices, loquor; quid €faciam? Non agam gratias quod [2non]2 indicavit €uxor? timeo ne vobis ingrati iam [2teneri videar; €agam gratias? liberorum expers manebo . . . €@@{41Divisio.}41 * * voluit in tali]2 controversia hanc €reum facere primam, si materia patitur: 'non @1 €accepi [2beneficium,' aut 'accepi]2 quidem sed €reddidi' aut 'accepi quidem sed non potui red-€dere,' aut isto novissime confugere: 'non quisquis €non reddidit beneficium ingrati tenetur; animus €aestimandus est non reddentis.' €@@Pollio Asinius aiebat numquam temptandam esse €quaestionem primam, nisi manifesto obtineri posset, €qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota €causa nisi in hoc vicit; apparet enim ingratum esse €qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium. Gallio noster putat, quotiens possit, hoc auferendum €adversario; quotiens non possit, concutiendum; €quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi €donemus et possimus quidem facere controversiam €sed nolimus. €@@Idem Attico Dionysio, Apollodori discipulo, placuit. €Hoc ille amplius: quotiens non potuerimus, aiebat, an €beneficium acceperimus controversiam facere, de €modo faciamus: non esse tam magnum quam ille €dicat, sicut in criminibus facimus; quotiens negare €non possumus, esse quidem crimen illud fatemur, sed €leviore poena dignum quam accusator arguat. @@Latro in hac controversia non dubitabat facere €primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in €haec divisit: etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec in-€dicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne @1 €scisti quidem; non enim tibi indicavi nec tam magnum €consilium, virilibus quoque animis grave, commisi €muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod €nescit. [2Alteram fecit:]2 etiamsi dedit beneficium, €an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi red-€didi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium €hostem illic occidi ubi torserat. Dices me rei pub-€licae causa fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. €[2Tertiam: an ob id]2 tutus sit quod lege fecerit. €Deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit facere debuerit. Hoc divisit in duo: an iam certam €sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne €sterilis quidem pro certo sit. €@@Novi declamatores post Moschum Apollodoreum, €qui reus veneficii fuit et a Pollione Asinio defensus €damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in €hac controversia fecerunt: an inter viros et uxores €data beneficia ingrati lege teneantur. Non est bene-€ficium sed officium facere quod debeas: sic filius patri €se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et €Gallio noster. €@@Blandus in ultima parte controversiae, qua de re €publica disputatur, quaestionem fecit an quinquen-€nium numerari debeat excepta tyrannide. Illud @1 €tempus non debet inputari quasi sterili quo matres €etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus €imputetur feminis quo rei publicae pariunt, non €illud quo tyranno. Huic subiecit an, etiamsi aliis €imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat. @@Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed €membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione €pendentis. An [2ne]2 sterilis quidem, altius repetit: €'Non quaecumque quinquennio non peperit sterilis €est. Quid enim si vir alicuius afuerit toto paene €quinquennio peregrinatione, utri imputabitur? quid €si vir aegrotaverit? Si hic maritus a tyranno tortus €inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, [2utri]2 im-€putari debuit quinquennium? Quaeris quare non €pepererit? Tyrannis erat; nemo non cum parenti-€bus suis querebatur quod natus esset. Adice quod €torta est haec, quod maritus occupatus tyrannicidio €non vacavit in uxoris voluptates.' @@Buteo, aridus quidem declamator, sed prudens €divisor controversiarum, contra Latronem sentiebat, €Blando accedebat. Aliud enim esse aiebat: 'quae €intra quinquennium non peperit, non utique sterilis €est'; aliud: 'quae intra quinquennium non peperit, €non statim dimitti potest sterilitatis nomine'; hic @1 €quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. €Sed Blandum quoque arguebat; aiebat enim [2non]2 €sic fuisse quaerendum, an tyrannidis tempus excipi €deberet, deinde, [an] etiamsi non in aliis, an [2in hac, €tamquam]2 inter has gradus essent. Ipse sic hanc €partem [2vel]2 quaestionem dividebat: an, quae-€cumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit. [2Puta]2 accidere, quod Atheniensi-€bus in bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo €tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus €feminis, quo viros non destituunt, sed non habent? €Si tyrannus non vetuisset istam parere, quin intra €[2quinquennium parere potuerit, quis dubitet?]2 Et €cum hoc vehementer implevisset et probasset, non €omnes posse dimitti si quinquennio non peperissent, €tunc illo transit: an haec posset; et hic etiamnunc €non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset, €et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam €quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, €cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? Hoc €enim, an haec possit, per illa impleo: non potest quia €[2in]2 tyrannide non conceperat. Aliquod tempus im-€mune a legibus miseriae faciunt. Non dico: [2non @1 €peperit]2 quia torta est_hoc adhuc praetereo et €aequitatis tractationi reservo_, sed quia tu maximae €rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti. @@Passienus, vir eloquentissimus et temporis sui €primus orator, hanc subtilitatem Buteonis non pro-€babat: Latroni se adsentiri dicebat ideo [2quod €istae]2 quaestiones tractandae per se essent si haec €mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita €non quaeritur an legitime sed an ingrate dimissa sit; €itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae €iuris sunt. Nam cum quaeratur an non oportuerit €hanc dimitti etiamsi licuit, apparet quam utique non €oportuerit si ne licuit quidem. €@@Albucius itaque decentissime fecit_solebat enim €fere in aliquas figuras declamationem discribere_et €prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: %inquit €putat emet an ullum beneficium a quo tamquam ini-€quae dimissa.% Hinc omnes quaestiones ad sterili-€tatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere €tractavit; deinde transit in ingrati accusationem. @@Cestius pro viro [2hunc]2 introduxit colorem: quo €tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogi-€tabam; postea cogitavi et haec ipsa mihi causa cogitandi @1 €fuit uxoris ultio. Utrumque secutus est, ut [2et]2 illa €marito silentium imputare non posset et maritus im-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²¥˜’†putare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam €tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indi-€casse. Fabianus philosophus colorem [2non]2 magis €bono viro convenientem introduxit quam oratori cal-€lido. Dixit enim et cogitasse [2se]2 tyrannicidium et €uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod pro-€bam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet €beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa €parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod €tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi €tyrannicidium credidi. %Repudium ex tuo quo ius €liberorum cupiditatem quo semper uti tamquam €civis debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.% @@L. Vinicius, %vinci fater%, Fabiani colorem valde €probabat, et aiebat onerari uxorem uno modo posse, €si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. €Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio €cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. Melius €de viro meruit si torta tyrannicidam fecit quam si €tacuit. Sed apparet ei aliquid de tyrannicidio €cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est @1 €ut torqueret. [2Si]2 dixerit cogitasse quidem se de €tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, €augebit uxoris beneficium: liberius enim potuit €tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; €potuit enim uxor etiam non indicante marito tam €magni consili molitionem deprehendere. At si hunc €colorem Fabiani sequor, multa efficiam. Si olim de €tyrannicidio cogitavi, honestior sum vetus tyrannicida €et non privatis sed publicis malis ad ultionem in-€pulsus. Si cum cogitarem non celavi uxorem, facilius €persuadebo malum me hodie maritum non esse, qui €semper tam deditus fui. Ad ultimum hoc consequar, €quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed €fides. @@Hic est L. Vinicius quo nemo civis Romanus in agendis €causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogi-€tatio alii praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex €tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc com-€mendationem, ut ex tempore agere videretur. De hoc €eleganter dixit divus Augustus: L. Vinicius ingenium in €numerato habet. €@@Hispo Romanius maligne et accusatorie 'Nihil' €inquit 'ego isti narraveram; ista, ut erat necesse, €aliquid ex vultu, aliquid ex nocturnis vigiliis suspicata €est. Unde emanaverit sermo scietis_videtis quo @1 €veniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad €servum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset si €tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te peri-€turam si confessa esses tyrannicidium.' €@@Hybreas dixit: $%A)NA/CAIS OU)=N E)PI\ TH\N A)/KRAN E)PIW/N, €$KAI\ EI) EU)TOLMEI=S, NU=N LABE\ TO\ CI/FOS.%  Ÿôÿ@@@@{1Pater et Filius Luxuriosi}1 Ÿðòÿ@@Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. €Filius accusat patrem dementiae. ‘@@{PORCI LATRONIS} Utriusque tamen conparetur €luxuria. Tu consumis patrimonium patris tui, ego €accusatoris mei. Naviga, milita, peregrinare, quaere €adulescens, senex utere. Accusator meus diversos et €inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, €crimen absolvi. €@@{CESTI PII} Potest nobis convenire; similes sumus. €Puta te patrem: dic quid me velis facere. Si tu €bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor an tu €me? Rogo vos: uter prior coepit? 'Luxuriaris' @1 €inquit. Patrimonium conputemus. 'Sed tu senex €es' inquit. Hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius €desinet. @@{ARELLI FUSCI patris} 'Sed tu' inquit 'senex es.' €Unde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia €a te vitia: quod unguento coma madet, tuum est; €quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. €Quid est aliud quod non a te senes discant? Quid €porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? In-€dulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet €seniles annos meliore vita reficere? Hoc novissimum €meum meritum est et quod tibi pro maximo imputo: €pro te etiam luxuriosus factus sum. €@@{FABIANI} Noli pecuniam concupiscere. Quid tibi €dicam? Haec est quae auget discordiam urbis et €terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus €cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum €odium instigat, haec est quae senes corrumpit. €Quidam summum bonum dixerunt voluptatem et omnia ad €corpus rettulerunt. Nihil est mihi opus praecipienti-€bus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris €facere; navigabo si navigaris, militabo si militaris: €dic hodie, quid putes melius. Sed illud excipio: non €obicies quod elegeris. €@@{BLANDI} Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: @1 €adulescens, frugaliter vixi quamdiu patrem habui. €Ante me desisti, ante me coeperas. @@%{BLANDI}% 'Senex luxuriaris.' Respondeo tibi: €adulescens enim navigavi. 'Ego' inquit 'iam €desii, tu nondum.' Non miror si prior desisti; prior €coeperas. €@@{MENTONIS} Quid? gaudiorum taedium cepisti? €Vere luxurior. €@@{POMPEI SILONIS} Si modo emendatus est filius €meus_solet enim etiam luxuria dissimulari_, suo €quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? Si €novercam haberes, iam abdicatus esses. €@@{VIBI GALLI} Convivae certe tui dicunt: vivamus, €moriendum est. Si intellego, hoc nulli magis in domo €dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam quam in te €non videbas. Adliga me, dum te custodias. €@@{P. ASPRENATIS} Quia nihil proficiebam obiur-€gando, volui illi vitam suam ostendere. €@@{IUNI OTHONIS} Malam causam haberem si alium €accusatorem haberem; malam causam haberem si te €filium non haberem. @@Pars altera. {IUNI GALLIONIS} A laudibus patris €incipiam. Fuit hic adulescens temperatissimus, et €lubricum tempus sine infamia transit; duxit uxorem, @1 €filium sustulit, ad aetatem perduxit. Iam senex €factus est, nisi quod sibi nondum videtur; [2in]2 €luxuriam usque eo se proiecit ut accusem. Senex €amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus €unguentis et in praeteritos annos se retro agens et €validius in voluptatibus quam iuvenis exultans, €nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; €at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit [2virtutes]2: €vitia lasciviunt. €@@{PAPIRI FABIANI} Navem in portu mergis. Alter €solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, €alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti re-€pugnat. Non est luxuria tua qualem videri velis: €non simulas ista sed facis, nec amantem agis sed €amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te dicis €bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia €odit imitatur. Quis imperator ob hoc ipse de proelio €fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis, ut ambitum €comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut €seditionem leniret, turbavit rem publicam? Non €coercet vitia qui provocat. @@Latro sic divisit: an ob hoc accusari pater possit, €[2quod luxuriatus sit]2. Hic illam volgarem quaes- @1 €tionem posuit quam solebat fastidire: %se leviter% €minime patri obici solere luxuriam, non magis quam €avaritiam, quam iracundiam; non vitia patris ac-€cusari solere, sed morbum. Ut possit aliquid praeter €dementiam obici patri, [2an]2 luxuria non possit. €'Alioqui filiis' inquit 'abdicare permittitis [2patres; €sed lex patri filium quia de alieno consumit abdicare €permittit]2, hic de suo consumit.' Etiamsi ob hoc €accusari pater a filio [2potest, an a tali filio]2 possit? €Hic vitiorum exprobratio. 'Sic ebrietatem patri obicis €ebrius, sic petulantiam iniuriarum damnatus?' €Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an, €si ad castigandum filium hoc consilio usus est, dam-€nandus sit. Ait enim adulescens: Quolibet alio €genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium €velles vindicare committendo? Turpe est sic casti-€gare vitia ut imiteris. Deinde, an consilio luxurietur. €Non enim concedit hoc filius: 'alioqui' inquit €'quare, si coepisti sic emendare filium, cum emen-€daveras non desinis?' @@Cestius [2a]2 parte patris aiebat simulationem €luxuriae significandam magis quam profitendam. €Ita, inquit, apparebit illum simulasse si etiamnunc €simulat; si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil €opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; @1 €emendatum autem esse non concessit, et adsidue dixit €nihil magis se quam intervallum hoc luxuriae timere; €intermissa vitia vehementius surgere. þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²¦–ˆ‰@@Latro aperte putabat simulationem confitendam. €Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed €prudentem defendere si, quod vitium videri poterat, €efficio consilium. Quare potius significet quam dicat €frugi [2se]2 esse? €@@Blandus hac figura declamavit filium: ut pro ab-€dicato respondit. @@Cestius aiebat adulescentis partem diligentius €colorandam: facere illum rem non ita probam: patri €non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque €sic narravit ut suam quoque luxuriam imputaret €patri. Non severam fuisse disciplinam, non bene in-€stitutam domus legem, quae posset adulescentis mores €formare et a vitiis aetatis abducere. 'Quodammodo' €inquit 'ad luxuriam a patre praemissus sum. €. . . unguento canos madentis et comissatorem senem: utique €nulli nimis luxuriosus sed parum sanus videbatur. €Merito in adulescentibus [2non]2 omnem luxuriam €vindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem €luxuriae istius exemplum. Quaeritis quae res mihi @1 €remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam puta-€bam me non decere.' @@Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit; €Flavum Alfium, auditorem suum, qui eandem rem €lascivius dixerat, obiurgavit. Flavus hoc modo dixit: €cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugali-€tatem redisse et odio se vitiorum captum. 'Hoc €fuit' inquit 'quare desinerem: sentiebam' inquit €'me senem fieri.' Cestius hoc aiebat dulcius €quidem [2esse]2, sed corrumpi ultimam sententiam. €'Incredibile est,' inquit 'cum iuvenis sit, sensisse €illum se senem fieri, et nolim videri tam diu luxuri-€atum donec sentiret senem se fieri.' @@Fuscus Arellius dixit: Non accusaturus patrem sed €me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. €Hoc consilium luxuriante filio honestum emendato €[2est]2 supervacuum. In narratione hunc colorem €habuit: subito furore conlapsam patri mentem. €Meretricem vidi pendentem collo senis et parasi-€torum circumfusum patri gregem, turpes cum rivali-€bus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. €Putavi initio et ego consilium esse, non morbum: €desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. €Permanet in iuvenalibus vitiis et turpius luxuriosus et @1 €diutius. Quid faciam? ex suo more emendare €patrem volo: luxuriandum est. @@Silo Pompeius patronum adulescenti dedit; quod €non putabat in accusatoris persona Latro faciendum: €[2numquam certe esse factum]2 ut aliquis per patro-€num accusaret patrem. €@@Rufus Vibius [2a parte]2 adulescentis: festivum €senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione €hoc usus est colore: solutum patrem iam mente eius €labente laudare coepisse luxuriam; dicere enim eos €felicius [2vivere]2 qui sibi amare permitterent nec €cessarent tantum habere quantum cuperent; obiur-€gare interim [2se]2 quasi non commodaret. 'Rusti-€cum' inquit 'iuvenem! Praematura' inquit €'severitas non est frugalitas sed tristitia: quid tu €senex facies?' Non creditis haec illum dixisse qui €vitia dum obiurgare vult luxuriatur? @@Argentarius hoc colore declamavit: Duo luxuri-€antur una in domo: alter iuvenis, alter senex; alter €filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per €publicum incedit. Alter vobis hoc ait: 'Concessis €aetati iocis utor et iuvenali lege defungor; id facio €quod pater meus fecit cum iuvenis esset. Negabit? €Bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium €adulescentiae quasi debitum ac sollemne persolvero, €revertar ad bonos mores.' Qui qualem causam €habeat videritis; facit etiamsi non quod oportet fieri, @1 €at quod solet. Alter ait: 'scio me novum civitatis €miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc casti-€gandi genus commoventius visum; ut emendarem €filium, ipse peccare coepi.' Ita, si avos viveret, ut €nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis. @@A parte patris Glycon Spyridion dixit: $E)GW\ ME\N €$A)/RXOMAI DAPANW=N, SU\ D' OU) PAU/H|. €@@Agroitas Massiliensis longe vividiorem sententiam €dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac €controversia tamquam rivales rixati sunt. Dicebat €autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter €Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum €inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur €haec fuit: $E)PI\ TH=S A)SWTI/AS TOU=TO DIAPEFWNH/KAMEN: €$SU\ ME\N DAPANA=|S H(DO/MENOS, E)GW\ DE\ LUPOU/MENOS. €@@Damas Scombrus: $E)STUGHME/NHN A)SWTI/AN A)SWTEU/H|. @@Diocles Carystius: $EI)/Q' EU)XARISTOI/HS: A)/RTI E)K €$TH=S A)SWTI/AS METABA/LLOMAI. €@@Hermagoras raras sententias dicebat, sed argutas €et quae auditorem diligentem penitus adficerent, €securum et neglegentem transcurrerent. In hac €controversia dixit: $W)= TU/XHS DEINH=S: TAU=TA E)PITA/T-€$TONTES A)LLH/LOIS E)POIOU=MEN. €@@Barbarus dixit vulgarem sensum satis vulgariter: €$GNW/SH|, TE/KNON, O(/TI NOU=S GH/RA| SUNANQEI=. €@@Elegantius hoc conposuit Hispo Romanius: Placet @1 €vobis frugalitas mea, quod patrimonium servavi, quod €adquisivi, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, €quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud ad-€firmo, nihil tota vita frugalius feci. €@@Rem ab omnibus dictam celerrime Syriacus Vallius €dixit: fili, quando vis desinamus?  Ÿôÿ@@@@{1Peregrinus Negotiator}1 Ÿðòÿ@@Quidam, cum haberet formonsam uxorem, €peregre profectus est. In viciniam mulieris €peregrinus mercator commigravit; ter illam €appellavit de stupro adiectis pretiis; negavit €illa. Decessit mercator, testamento heredem €omnibus bonis reliquit formonsam et adiecit €elogium: 'pudicam repperi.' Adit heredi-€tatem. Redit maritus, accusat adulteri ex sus-€picione. ‘@@{PORCI LATRONIS} Quamquam eo prolapsi iam €mores civitatis sunt ut nemo ad suspicanda adulteria €nimium credulus possit videri, tamen ego adeo longe @1 €ab eo vitio afui ut magis timeam ne quis in me aut €nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat quod €tam seram querellam detuli. Non accuso adulteram nisi €divitem factam; ex ea domo ream protraho in qua iam €nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, €nullum periculum terra marique fugerim, plus [2ista]2 €intra unam viciniam quam ego toto mari quaesit. €Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, con-€fitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem €patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, €iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio €vestro, ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex €quaestu habitura est quam quantum damnatae per-€dendum est; tantum in istam dives amator effudit ut €post poenam quoque expediat fuisse adulteram. @@Quae praeceperim uxori proficiscens, scio; cetera, €quemadmodum adulescens formonsus, dives, ignotus €in viciniam formonsae et in absentia viri nimium €liberae mulieris commigraverit, quemadmodum ad-€sidua satietate cotidianae per diem noctemque libi-€dinis exhaustis viribus perierit, interrogate rumorem. €Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram €ego salvo pudore meo nihil de hereditate suspicari in €qua etiam nomen auctoris ab uxore doctus sum? @1 €Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; €nam causam melius vos nostis. @@Tempus est, iudices, de uxore marito credi mulierem €tam formonsam amari potuisse pudice; certe sic €amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: €non in meo istud arbitrio positum [2erat]2. Erratis €vos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam €putatis inritamentum spem corrumpendi quam faciem €quamvis amabilem venustam. Si tantum in for-€monsa sperari posset quantum placere potest, omnes €formonsae in se universos oculos converterent. €Matrona, quae [2tuta]2 esse adversus sollicitatoris €lasciviam volet, prodeat in tantum ornata quantum ne €inmunda sit; habeat comites eius aetatis quae in-€pudicum, si nihil aliud, in verecundiam annorum €movere possit; ferat iacentis in terram oculos; adversus €officiosum salutatorem inhumana potius quam inverecunda €sit; etiam in necessaria resalutandi vice multo rubore €confusa [2sit]2. Sic se in verecundiam pigneret [2ut]2 €longe ante inpudicitiam suam ore quam verbo neget. In €has servandae integritatis custodias nulla libido in-€rumpet. @@Prodite mihi fronte in omne lenocinium composita, €paulo obscurius quam posita veste nudae, exquisito in €omnes facetias sermone, tantum non ultro blan-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ²§”„dientes ut quisquis viderit non metuat accedere: @1 €deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam €praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis €repertus est qui incurrenti adulterae se non sub-€duceret. Internuntium, puto, illa sollicitatoris arripi €et denudari iussit, flagella et verbera et omne genus €cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi vix €inbecillitatem muliebris manus continuit. Nemo sic €negantem iterum rogat. @@Quotiens absentis viri nomen inploravit? quotiens €quod non una peregrinaretur questa est? cum quo €questa es? apud quem indignata es? Abunde te in €argumentum pudicitiae profecturam putas si stuprum €tantum negaveris, quod plerumque etiam inpudicis-€sima, spe uberioris praemi, de industria simulat? €Quando de iniuria tua viro scripsisti et, ne in oc-€casionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturio-€rem reditum rogasti? Et quanto decentius con-€tumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam €testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus €omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea €etiamnunc iniuriam meam nescirem si qui fecerat €tacere voluisset. @@Totiens sollicitata non istam faciem qua placere €poteras convestisti? non omne ornamentum veluti €causam talis iniuriae exsecrata es? Quod proximum €est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite €adulterae censum; ex eo inpune sit quod adulter isti @1 €dedit si est aliquid quod non dederit. Quid singil-€latim omnia percenseo? quid ego non emi in mundo €tibi? [2Me]2 miserum: maritus cum omni censu €meo inter munera adulteri lateo. 'Sola heres esto.' €Quid ita? Habes, inquit; scripsit causas: 'quia, €cum semel appellassem, [2cum iterum appellassem]2, cum tertio appellassem, non corrupi.' O nos nimium €felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! Sic etiam €qui inpudicas quaerunt pudicas honorant? 'Omnium €bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto €quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus €expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam €custodivit.' Tace paulisper nomen auctoris: numquid €non testamentum viri creditis? Ecce nullam in uxore €suspicatus infamiam, inter mutuum eius amorem aut €certe ita creditum iam moriturus tabellas occupare si €volo et muneribus meis inponere elogium, ex testa-€mento adulteri petendum est. €@@'Sola heres esto, quamvis aliena, quamvis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta est.' Quid? isti €tam censorio adultero non mater est? non soror? non €propinqua? an nulla earum pudica est? Idcirco €scilicet cum tantis divitiis peregrinas urbes in €honorem pudicitiae ignotae perambulat. Illic ubi €natus est nulla pudica erat, atque illic ubi negotiatus €est nulla non prostituta erat; vacuo testamento €pudica heres per errorem quaesita est. @1 €@@Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, €qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudi-€cam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem €patientiam saeculi mos abiit ut adversus querimoniam viri €uxor alieno teste defendatur? At hercules adversus €externorum quondam opiniones speciosissimum €patrocinium erat: ego viro placeo. @@Atque ego, si hunc morem scribendi recipitis, in €conspectu vestro ita scribam: 'uxor mea heres [2ne]2 €esto, quod peregrinante me adamata est, quod heres €ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod €tam infamem hereditatem adit.' A duobus vos €testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? €quo ab adultero absolvitur, an quo damnatur a viro? €Unus pudicitiae fructus est pudicam credi, et ad-€versus omnes inlecebras atque omnia delenimenta €muliebribus ingeniis est veluti solum [2ac]2 firma-€mentum in nullam incidisse fabulam. %novos fortasse €non in omnium existimationem ocure et horrendum €multa deinde ab variae daturis experimenta.% €Feminae quidem unum pudicitia decus est; itaque €ei curandum est esse ac videri pudicam. . . . €@@Muliebrium vitiorum fundamentum avaritia est. €Quae potest non timere opinionem adulterii, potest €non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium @1 €contrahitur quo vestis cruentetur. Infelices ancil-€larum greges laborant ut adultera tenui veste perspi-€cua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus €quam quilibet alienus peregrinusque cognoverit. €Futuram eius aestimabo pudicitiam; interim, quod €negat, conperi inpudicam. Omnes te inpudicam €locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui €plus laudator quam accusator nocet. Uxorem meam €nusquam pudicam audivi nisi in adulteri elogio. €Deice in terram oculos et aures externorum vocibus €claude: sibi quisque pro te neget. Pudicam ille €dixit, ego inpudicam: puto, plus credetis civi quam €peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium €scripsit corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, €conperi: quod nulli praeter me contigit. €@@Pars altera. Formosa est: hoc natura peccavit. €Sine viro fuit: hoc maritus peccavit. Appellata est: €hoc alius peccavit. Negavit: hoc pudice. Heres €relicta est: hoc feliciter. Hereditatem adiit: hoc €consulte fecit. @1 °¯ôÿ@@@@{1Liber Tertius}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. ‘@@Quosdam disertissimos cognovi viros non respon-€dentes famae suae cum declamarent, in foro maxima €omnium admiratione dicentes, simul ad has domes-€ticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio €suo. Quod accidere plerisque aeque mihi mirum €quam certum est. Memini itaque me a Severo €Cassio quaerere quid esset cur in declamationibus €eloquentia illi sua non responderet. @@In nullo enim hoc fiebat notabilius. Oratio eius €erat valens, culta, vigentibus plena sententiis; nemo €minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; €nulla pars erat quae non sua virtute staret, nihil in €quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, €aliquid petentia; nemo magis in sua potestate habuit @1 €audientium affectus. Verum est quod de illo dixit €Gallio noster: 'Cum dicebat, rerum potiebatur: €adeo omnes imperata faciebant; cum ille voluerat, €irascebantur. Nemo non illo dicente timebat ne €desineret.' @@Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; €sunt quidem et hic quibus eloquentia eius [2agnos-€catur; tamen auditus]2 longe maior erat quam €lectus. Non hoc ea portione illi accidit qua omnibus €fere, quibus maiori commendationi est audiri quam €legi, sed in illo longe maius discrimen est. €@@Primum tantundem erat in homine quantum in €ingenio: corporis magnitudo conspicua, suavitas €valentissimae vocis_quamvis haec inter se raro €coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida_, pro-€nuntiatio quae histrionem posset producere, [2nec]2 tamen quae histrionis posset videri. Nec enim quic-€quam magis in illo mirareris quam quod gravitas, €quae deerat vitae, actioni supererat: quamdiu citra €iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde €ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. €Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam @1 €studii magis placebat in his quae inveniebat quam in €his quae attulerat. Iam vero iratus commodius dice-€bat, et ideo diligentissime cavebant homines ne dicentem interpellarent. Uni illi proderat excuti; €melius semper fortuna quam cura de illo merebatur. €Numquam tamen haec felicitas illi persuasit negle-€gentiam. Uno die privatas plures [2quam duas]2 €non agebat, et ita ut alteram ante meridiem ageret, €alteram post meridiem; publicam vero numquam €amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem €reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam €rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. Sine commentario numquam dixit, nec hoc €commentario contentus erat in quo nudae res €ponuntur, sed ex maxima parte perscribebatur actio; €illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; €sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab €instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere €infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat €illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum €suspiceres quod diligentiam non relinquebat cum illi €tam bene temeritas cederet. @@Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret €instruerent: phrasin non vulgarem nec sordidam sed @1 €electam, genus dicendi non remissum aut languidum þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ³¯ðòÿ—„sed ardens et concitatum, non lentas nec vacuas €explicationes, sed plus sensuum quam verborum €habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris in-€genii subsidium. Tamen non tantum infra se cum €declamaret sed infra multos erat; itaque raro decla-€mabat et non nisi ab amicis coactus. @@Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar €sibi esset, haec aiebat: Quod in me miraris, paene €omnibus evenit. Magna quoque ingenia_a quibus €multum abesse me scio_quando plus quam in uno €eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in €carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii €in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in €honorem historiarum leguntur; eloquentissimi viri €Platonis oratio, quae pro Socrate scripta est, nec patrono nec reo digna est. Hoc non ingeniis tantum €sed corporibus videtis accidere, quorum vires non ad €omnia quae viribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo €luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis €sarcinam praevalet; ille quidquid adprehendit non €remittit, sed in proclive nitentibus vehiculis mora-€turas manus inicit. Ad animalia venio: alii ad €aprum, alii ad cervum canes faciunt; equorum non €omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis €velocitas est; quidam melius equitem patiuntur, @1 quidam iugum. Ut ad meum te morbum vocem, €Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum €a se aberrant; nomini meo cum velocitas pedum non €concedatur tantum sed obiciatur, lentiores manus €sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thrae-€cibus optime pugnant, quidam sic cum scaeva conponi €cupiunt quomodo alii timent. In ipsa oratione €quamvis una materia sit, tamen ille qui optime argu-€mentatur neglegentius narrat, ille non tam bene €implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit €dicere, secundum principium statim fuga fit, ad €epilogum omnes revertimur, media tantum quibus necesse est audiunt. Miraris eundem non aeque €bene declamare quam causas agere, aut eundem non €tam bene suasorias quam iudiciales controversias €dicere? Silo Pompeius sedens et facundus et lit-€teratus est, et haberetur disertus si a praelocutione €dimitteret; declamat tam male ut videar belle op-€tasse cum dixi: numquam surgas. Magna et varia €res est eloquentia, neque adhuc ulli sic indulsit ut tota €contingeret; satis felix est qui in aliquam eius €partem receptus est. @@Ego tamen et propriam causam videor posse red-€dere: adsuevi non auditorem spectare sed iudicem; €adsuevi non mihi respondere sed adversario; non €minus devito supervacua dicere quam contraria. In @1 €scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa €supervacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum €in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bel-€lissime Censorinus aiebat de his qui honores in muni-€cipiis ambitiose peterent, videor mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diversa est: totum aliud €est pugnare, aliud ventilare. Hoc ita semper habitum €est, scholam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo €ille primum in foro verba facturus tiro dictus est. €Agedum istos declamatores produc in senatum, in €forum: cum loco mutabuntur; velut adsueta clauso €et delicatae umbrae corpora sub divo stare non pos-€sunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se €inveniunt; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione €spectes. Quid si velis gubernatorem in piscina aesti-€mare? Diligentius me tibi excusarem, tamquam €huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem €Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui €nunc primo loco stat, minus bene videri [2dicere]2 quam Cestium aut Latronem. Utrum ergo putas @1 €hoc dicentium vitium esse an audientium? Non illi €peius dicunt, sed hi corruptius iudicant: pueri fere €aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum €disertissimis viris, quos paulo ante rettuli, Cestium €suum praeferunt sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi €lapides timerent. Quo tamen uno modo possunt €praeferunt; huius enim declamationes ediscunt, illius €orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit. @@Memini me intrare scholam eius cum recitaturus €esset in Milonem; Cestius ex consuetudine sua €miratus dicebat: si Thraex essem, Fusius essem; si €pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melis-€sio. Non continui bilem et exclamavi: si cloaca esses, €maxima esses. Risus omnium ingens; scholastici in-€tueri me, quis essem qui tam crassas cervices haberem. €Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet €non invenit, sed negavit se executurum nisi exissem €de domo. Ego negavi me de balneo publico exiturum €nisi lotus essem. @@Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satis facere. €Subinde nanctus eum in ius ad praetorem voco et, €cum quantum volebam iocorum conviciorumque €effudissem, postulavi ut praetor nomen eius reciperet €lege inscripti maleficii. Tanta illius perturbatio fuit @1 €ut advocationem peteret. Deinde ad alterum prae-€torem eduxi et ingrati postulavi. Iam apud prae-€torem urbanum curatorem ei petebam; intervenienti-€bus amicis, qui ad hoc spectaculum concurrerant, et €rogantibus dixi molestum me amplius non futurum si €iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. Nec €hoc ut faceret vel ioco vel serio effici potuit. @@Hanc, inquit, tibi fabellam rettuli ut scires in decla-€mationibus tantum non aliud genus hominum esse. €Si comparari illis volo, non ingenio mihi maiore opus €est sed sensu minore. Itaque vix iam obtineri solet €ut declamem; illud obtineri non potest, ut velim aliis €quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. €@@Declamationes eius inaequales erant, sed ea quae €eminebant, in quacumque declamatione posuisses, €inaequalem eam fecissent. Conpositio aspera et €quae vitaret conclusionem, sententiae vivae. Ini-€quom tamen erit ex his eum aestimari quae statim €subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec €ego optime teneo. @1 °¯ôÿ@@@@{1Liber Quartus}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. ‘@@Quod munerarii solent facere, qui ad expecta-€tionem populi detinendam nova paria per omnes dies €dispensant, ut sit quod populum et delectet et revo-€cet, hoc ego facio: non semel omnes produco; aliquid €novi semper habeat libellus, ut non tantum senten-€tiarum vos sed etiam auctorum novitate sollicitet. €Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota €repetendi. Hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in €oratoribus, de quibus modo aliquid fama promisit, in €omnibus denique rebus videmus accidere: ad nova homines concurrunt, ad nota non veniunt. Non €tamen expectationem vestram macerabo singulos €producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. €@@Pollio Asinius numquam admissa multitudine de- @1 €clamavit, nec illi ambitio in studiis defuit; primus €enim omnium Romanorum advocatis hominibus €scripta sua recitavit. Et inde est quod Labienus, €homo mentis quam linguae amarioris, dixit: 'ille €triumphalis senex $A)KROA/SEIS& [tuas id est decla-€mationes] suas numquam populo commisit': sive €quia parum in illis habuit fiduciam, sive_quod magis €crediderim_tantus orator inferius id opus ingenio €suo duxit, et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. Audivi autem illum et viridem et postea €iam senem, cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi €praeciperet. Audiebat illum dicentem, et primum €disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: €praetermissa ostendebat, tacta leviter implebat, €vitiosa coarguebat. Deinde dicebat partem con-€trariam. Floridior erat aliquanto in declamando €quam in agendo: illud strictum eius et asperum et €nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat ut in €multis illi venia opus esset quae ab ipso vix inpetra-batur. Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis €erat ut Pollio ad illum pertinere successionem elo-€quentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum €relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod €semper evenit, magnitudo patris non produceret sed €obrueret. @1 €@@Memini intra quartum diem quam Herium filium €amiserat declamare eum nobis, sed tanto vehementius €quam umquam ut appareret hominem natura con-€tumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine vitae solito remisit. Itaque cum mortuo in þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ´¯ðòÿ•‚Syria C. Caesare per codicillos questus esset divus €Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non €civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam €magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno €convivio cenasset, rescripsit Pollio: 'eo die cenavi €quo Herium filium amisi.' Quis exigeret maiorem €ab amico dolorem quam a patre? @@O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt €et adversas res suae virtutis experimenta faciunt! €Declamavit Pollio Asinius intra quartum diem quam €filium amiserat: praeconium illud ingentis animi fuit €malis suis insultantis. At contra Q. Haterium scio €tam inbecillo animo mortem Sexti fili tulisse ut non €tantum recenti dolori cederet, sed veteris quoque et €oblitterati memoriam sustinere non posset. Memini, €cum diceret controversiam de illo qui a sepulchris €trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam €dictionem fletu eius interrumpi; deinde tanto maiore @1 €impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam €magna interim pars esset ingenii dolor. @@Declamabat autem Haterius admisso populo ex €tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse €cognovi, in Latinam linguam transtulit Graecam €facultatem. Tanta erat illi velocitas orationis ut €vitium fieret. Itaque divus Augustus optime dixit: €'Haterius noster sufflaminandus est': adeo non €currere sed decurrere videbatur. Nec verborum illi €tantum copia sed etiam rerum erat: quotiens velles €eandem rem et quamdiu velles diceret, aliis totiens €figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec con-€sumi. @@Regi autem ab ipso non poterat; %alioqui% liber-€tum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut €concitaverat eum aut refrenaverat. Iubebat eum €ille transire, cum aliquem locum diu dixerat: transi-€bat; insistere iubebat eidem loco: permanebat; €iubebat epilogum dicere: dicebat. In sua potestate €habebat ingenium, in aliena modum. @@Dividere controversiam putabat ad rem pertinere €si illum interrogares, non putabat si audires. Is illi €erat ordo quem impetus dederat; non dirigebat se ad @1 €declamatoriam legem. Nec verba custodiebat. €Quaedam enim scholae iam quasi obscena refugiunt, €nec, si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repe-€tita, possunt pati. Ille in hoc scholasticis morem €gerebat, ne verbis calcatis et obsoletis uteretur; sed €quaedam antiqua et a Cicerone dicta, a ceteris deinde €deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatis-€simae cursus poterat abscondere: adeo quidquid in-€solitum est etiam in turba notabile est. @@Hoc exempto nemo erat scholasticis nec aptior nec €similior, sed dum nihil vult nisi culte, nisi splendide €dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere €non possent. Memini illum, cum libertinum reum €defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus €fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in €servo necessitas, in liberto officium. Res in iocos €abiit: 'non facis mihi officium' et 'multum ille €huic in officiis versatur.' Ex eo inpudici et obsceni €aliquamdiu officiosi vocitati sunt. @@Memini et illam contradictionem sic ab illo positam €magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi €Severi iocis praebuisse: 'at, inquit, inter pueriles €condiscipulorum sinus lasciva manu obscena iussisti.' €Et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa €erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, @1 €cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus €flueret. Redimebat tamen vitia virtutibus et plus €habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in €ea in qua flevit declamatione. @1 ·¯ôÿ@@@@{1Liber Septimus}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. ‘@@Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra vos €differam, quamvis non audierim frequenter, cum per €totum annum quinquiens sexiensve populo diceret €[2et]2 ad secretas exercitationes non multi inrump-€erent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius €erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate €contentus erat. Incipiebat enim sedens, et si quando €illum produxerat calor exsurgere audebat. Illa in-€tempestiva in declamationibus eius philosophia sine €modo tunc et sine fine evagabatur; raro totam €controversiam implebat: non posses dicere divisionem €esse, non posses declamationem; tamquam decla-€mationi multum deerat, tamquam divisioni mul-€tum supererat. Cum populo diceret, omnes vires €suas advocabat et ideo non desinebat. Saepe decla- @1 €mante illo ter bucinavit, dum cupit in omni contro-€versia dicere non quidquid debet dici sed quidquid €potest. Argumentabatur moleste magis quam sub-€tiliter: argumenta enim argumentis colligebat, et, €quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes €probationibus aliis confirmabat. @@Erat et illud in argumentatione vitium, quod €quaestionem non tamquam partem controversiae €sed tamquam controversiam implebat. Omnis €quaestio suam propositionem habebat, suam ex-€secutionem, suos excessus, suas indignationes, epi-€logum quoque suum. Ita unam controversiam €exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis €quaestio per numeros suos implenda est? Quidni? €sed tamquam accessio, non tamquam summa. €Nullum habile membrum est si corpori par est. €@@Splendor orationis quantus nescio an in ullo €alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. Dicebat €enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Ex-€temporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius €norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. €Sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, €simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed vocales et splendidae. Adfectus €efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat @1 €suspiciose. Nihil est autem tam inimicum quam €manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescio €quid mali. Itaque moderatio est adhibenda, ut sit €illa praeparatio, non confessio. Locum beate imple-€bat. Non posses de inopia sermonis Latini queri €cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. €Numquam se torsit quomodo diceret, sed quid €diceret. Sufficiebat illi in quantum voluerat ex-€plicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet €ostendere non haesitare se in electione verborum: €cum rem animus occupavit, verba ambiunt. €@@Inaequalitatem in illo mirari licebat. Splendi-€dissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissi-€mas_acetum et puleium et %dammam et philero-€tem% lanternas et spongias: nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset. Erat autem illa €causa: timebat ne scholasticus videretur. Dum €alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec vide-€bat nimium illum orationis suae splendorem his ad-€mixtis sordibus non defendi sed inquinari; et hoc €aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint €quam effugere. Albucius enim non quomodo non @1 €esset scholasticus quaerebat, sed quomodo non vide-€retur. Nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; €haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat. €Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime €dicentem commode audierat imitari volebat. €Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum €philosophum, tanto iuveniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae €stupentem ad imitationem eius ardescere. Nulla erat €fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque €dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt €nudisque rebus haerere, modo horridus et valens €potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo €nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio €suo inlusit et longe deterius senex dixit quam €iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei €proderat, cum semper studium eius esset novum. €Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro €procedit; magno enim temperamento opus est et €occasione quadam. Hac virtute varie usus est: €saepe illi bene cessit, saepe decidit. Nec tamen €mirum est si difficulter adprehenditur vitio tam vicina €virtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. Iam adulescentulus cum declamaret, €apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; €quod eo magis mirabar quia tenera aetas refugit @1 €omne non tantum quod sordidum sed quod sordido €simile est. €@@Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¯ðòÿ–‡quamvis paenituisset audisse, libebat audire. Tristis, €sollicitus declamator et qui de dictione sua tim-€eret etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus €securum illi erat. Haec illum sollicitudo fugavit €a foro, et tantum unius figurae crudelis eventus. €Nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur €iurisiurandi condicio aliquando delata ab adversario, €induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret. Placet, inquit, tibi rem iureiurando tran-€sigi? Iura, sed ego iusiurandum mandabo: iura per €patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris €memoriam; et executus est locum. Quo perfecto €surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: accipimus €condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non €detuli condicionem; schema dixi. Arruntius insta-€bat. Centumviri rebus iam ultimis properabant. €Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum €natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; pot-€erimus sine illis vivere. Summa rei haec fuit: €centumviri dixerunt dare ipsos secundum adver-€sarium Albucii si iuraret; ille iuravit. Albucius @1 €non tulit hanc contumeliam, sed iratus calumniam €sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit; erat €enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam €nec pati sciret. @@Et solebat dicere: Quid habeo quare in foro €dicam, cum plures me domi audiant quam quem-€quam in foro? Cum volo dico, dico quamdiu volo, €adsum utri volo. Et quamvis non fateretur, delecta-€bat illum in declamationibus quod schemata sine €periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen €effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi €hominis. Cum in quadam controversia dixisset €Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia €si cecidit non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum €cras; declamabit vobis quare turdi volent, cucurbitae non volent. Cum dixisset Albucius in illa [2de]2 €fratre qui fratrem parricidii damnatum in exarmata €nave dimisit: 'inposuit fratrem in culleum ligneum,' €Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: €quidam fratrem domi a patre damnatum noverca €accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit €in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus €est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas €enim res bonas dixit. Et cum a scholasticis non €laudaretur, nemo, inquit, imponit hos in culleum @1 €ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi €calices franguntur, spongiae non franguntur? €@@Video quid velitis: sententias potius audire quam €iocos. Fiat: audite sententias in hac ipsa contro-€versia dictas. ¡Ÿôÿ@@@@{1Ab Archipirata Filio Dimissus}1 Ÿðòÿ@@Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habe-€bat, duxit aliam. Alterum ex adulescentibus €domi parricidi damnavit; tradidit fratri punien-€dum: ille exarmato navigio imposuit. Delatus €adulescens ad piratas archipirata factus est. €Postea pater peregre profectus captus est ab eo €et remissus in patriam. Abdicat filium. ‘@@{ALBUCI SILI} De fratre nec iudicare audeo nec €loqui: uno nomine [2ei]2 et gratias ago et gratulor, €quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta @1 €tempestate confusus neque aestimare quicquam neque €dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna €torquente, quam quae videris ipse nosse indicabo. €Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, €nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam €fugere potuit; nec satis memineram tale ministerium €mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam €esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. €Insui culleo fratrem iubes? Non possum, pater. Non €ignoscis? an non credis? Ego contendo ne te quidem €posse si quis tibi dixisset tyrannus: veni, tuis manibus €filium insue. In hoc opere potes oculis tuis, potes €manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? Si €potes, timeo ne innocentem damnaveris; si non €potes, quid frater in fratrem non posset patrem testem dedi. Quid accusas quod inpunitatem fratri €dederim, quom fato consilium meum victum sit? €A me frater ut viveret non impetravit, ut fugeret €non impetravit: nihil aliud impetravit quam ut €aliter quam in culleo moreretur. Malam causam €habeo, ut inter fratres. Ubi spes? In gubernaculo? €nulla est. In remigio? ne in hoc quidem est. In @1 €comite? nemo repertus est naufragi comes. In velo? €in antemna? omnia [paene] instrumenta circumcisa €sunt, adminiculum spei nullum est. Patri sum excusan-€dus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: Quamdiu €in patrio solo morari licet, civis est: proiectus in €mare quidquid post exilium et naufragium vel facit €vel patitur, ab omni foedere vitae communis abstrac-€tus, poenarum eius pars est, non nequitiae opus est. €Sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam. Ego illi terrae, ego lucis conspectum, €ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; €Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi €praeter mare reliquit. 'Moriendum est mihi; €pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar, nec €tibi licet non facere quod iussus es. Inter patrem €iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati €tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri €refer, culleum mihi remitte; volo mori, sed pura €manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, €licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.' @@{ASINI POLLIONIS} Aequas mihi praebete aures: €dabo vobis etiam damnatum absolvendum. 'Vivit' €inquit 'frater'; non credo. 'Servavit' inquit €'me'; fecisti ut crederem. Haec est summa rerum €gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum @1 €est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. €'Quid mihi cum ista tabula? Semel mori volo.' €@@{Q. HATERI} Emicabant densis undique nubibus €fulmina et terribili fragore horridae tempestates abscon-€derant diem: imbres undique et omnia procellis sae-€vientia; expectat, inquam, parricidam mare. In-€tumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque €navigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, €si innocens est, Fortuna, commendo. Inveni relictum €etiam a naufragis navigium, fragmentum, infelix €[etiam] navigaturis omen, quod si quis gubernator €vidisset, iter suum distulisset. Naufragus a litore €emittitur. @@{MARCELLI AESERNINI} Habes, inquam, frater, si €innocens es, navigium, si nocens, culleum. Non feci €parricidium et_quam facile erramus homines!_factum €putavi. Deliberabam an parerem patri: 'frater,' €inquit 'tu primus in domo parricidium facies.' €@@{ARGENTARI} Quod iusseras factum est: periit €frater. 'Vivit' inquit 'et me dimisit'; bono €argumento probatur vivere. Utrasque ad caelum @1 €manus sustulit: 'si nihil umquam impie cogitavi, €[2si]2 patrem meum etiam damnatus diligo, di immor-€tales, veri rerum omnium iudices, adeste.' Si aliter €sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic €navem suam rexit. @@{BLANDI} Iacebat in litore navigium, quod etiam in-€tegrum infeliciter vexerat. Credam parricidam si tibi €proficiscenti navigium suum reddidit. Subito mihi non €sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent €manus, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus €offunduntur oculis. Intellexi quam difficile esset parri-€cidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mihi €quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, €succurras, ita mihi contingat aut honeste degere €aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, €ut ille iurabat meliorem se novercam habuisse quam €fratrem. @@{CORNELI HISPANI} Fateor, volui occidere; sed €tunc intellexi quam difficile esset parricidium. €'Ego' inquit 'patrem occidere volui? ne nunc €quidem possum.' Pater noster navigavit sereno die, €tranquillo mari, auspicato itinere, integra nave. Quid €hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. €'Vade' inquit; 'patrem te habere mihi non licuit, €habebo patronum; revertere.' Magnum pietatis @1 €argumentum filio carus pater etiam post supplicium. €Utrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse, €an ne apud piratas quidem perdidisse? €@@{ARELLI FUSCI patris} Potuit patrem occidere: €ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo €me conferam? In maria? Non possum: iratos €habeo piratas. Cum traditus est mihi frater im-€peratumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·—ˆ‘temptari me putavi an possem parricidium facere. @@{PORCI LATRONIS} Perieras, pater, nisi in parricidam €incidisses. €@@{TRIARI} In naufragio navigabat. Parum est €quod non occidit patrem, immo etiam integra nave €dimisit. Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine €male audit. €@@{CESTI PII} Erat navigium, immo fuerat, sed putre, €resolutis compagibus, infelix omen navigationis. €'Insue me culleo: certe sentiam maria, non et €videbo.' Scissa quoque vela fecerant sinus et armatas €classes naufraga praecesserat ratis: scires navigare qui €servaturus esset patrem. O crudelis et pertinax noverca! €post omnia devicta nihilominus saevit. Maria iam €quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. €Ibamus praeter sepulchrum matris, ille mortem @1 €timens, ego scelus. Expectate, iudices, an fortuna €nobis obiciat scelus. Iacebat navigium pervetus et attritum salo, vix unius capax animae. Veni ad €vos victoriam pulchram petiturus, ut probem me €parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nover-€ca, audi iucundissimam vocem: fateor me parri-€cidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc pro-€bavero? Imposui in exarmatam navem: non est €[2hoc]2 occidere? Novercae quidem numquam satis €privignus occiditur. Multas rerum natura mortis vias €aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est €condicio miserrima humani generis, quod nascimur €uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps €locus, venenum, naufragium, mille aliae mortes €insidiantur huic miserrimae animae. Et hoc occidere €vocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc €dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat? Componis in domo par, €ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. In-€positus est in navem frater. Qualem navem? Scitis €nihil esse periculosius quam etiam instructa navigia: €parva materia seiungit fata. Quid vero si non ruden-€tibus committitur illa anima, non velis, non guber-€naculo defenditur? Exarmata navis est, utroque @1 €patens latere; inponitur miser in naufragium, navigio €per se pessum ituro pondus insuper [2additur]2. €Ecce navem divinitas armat: subito visa sunt vela, €subito navis coepit erigere se et attollere. Magnum €praesidium in periculis innocentia. Saevum mare €volvitur, procellae spumante impetu latera navigii €urgent, pulsatur undique navis periculis: innocentia tamen tuta est. O maria iustiora iudiciis! o mitiores €procellae patre! Quam eiec[2it is vos servav]2istis €animam! Nec hoc tantum divinitus gestum est, €quod pervenit tutus in portum: excipitur classe €praedonum. Habet pater mentem navigandi: €capietur iudex ut illum paeniteat sententiae suae. €'Damnare me noverca parricidii potuit; parricidam €facere ne damnando quidem potuit. Cognosce inno-€centiam meam in mari quam domi noluisti.' Com-€plexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida €dimisit? @@{IUNI GALLIONIS} Multa non adgnosco: frater domi €damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod €parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille €negabat, mihi novo patrocinio utendum est: 'frat-€rem occidi'; in ea domo in qua parricidia damnantur €haec innocentia est. Video vos invitos audire hoc €genus defensionis: malo itaque me vobis innocentem €probare quam patri. Fratrem non occidi, non potui @1 €fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, €idem flevimus, eundem patrem habuimus, eandem €matrem, eandem novercam; mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. Non idem omnibus mortalibus €natura tribuit ingenium: animus [2huius]2 durior €est, illius clementior; apud piratas quoque invenitur €qui non possit occidere. Putatis me electum ne alius €occideret? Si mater nostra viveret, puto, illi tra-€didisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Utrum €vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse, €an ablegare privignum? Pudet me patrocini mei; €timeo, ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: €certe negabas posse te hominem occidere. @@{MUSAE} Traditus est frater puniendus mihi €potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris €apud plerosque disputationem habet: ego, si quid €mitius illo tempore voluisti fieri, non intellexi; im-€posui multum recusantem et insui culleo postulantem. €Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est €[plus] quam debet, alius saevior quam necesse est, €mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus €in sua potestate est. Quidam et accusare et damnare €possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non €possint in caput ne testimonium quidem dicere. @1 €Non possum hominem occidere: hoc vitium et apud €piratas invenitur. Alii vivere sine rei publicae ad-€ministratione non possunt, aliis in privato latere et €extra omnem invidiam secessisse praecipua tranquilli-€tas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio €obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent. In tanta morum €varietate videte quantulum sit quod excusem: non €ambitioni, non inertiae veniam peto; misericors sum, €non possum occidere hominem. Gratulare, pater, €naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium €faciet. Hoc vitium a te traxisse videor: an non €putatis misericordem qui quem damnavit puniendum fratri €dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere €_dextra simul ac mens elanguit_pro bone Iuppiter, €Mithridaten quam non dubium parricidam! €@@{POMPEI SILONIS} Gaude, pater: neuter ex filiis tuis €parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. Narra, €pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, €scire accusator nocentior sit an reus? Conice in €alteram navem novercam; illa faciat vota, precetur: €si neminem innocentem accusavit, si privignum €immerentem non oppressit, in eos piratas incidet qui €sciant captos dimittere. @1 @@Altera pars. {MUSAE} Parricida meus in mari €regnat. €@@{SEPULLI BASSI} Nega nunc parricidam fuisse quem €scis esse piratam. €@@{GAVI SABINI} Facinus indignum! damnatus parri-€cida post poenam potuit dicere patri suo: 'morere.' €@@{41Divisio.}41 Latro in has quaestiones divisit: an €licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, €inquit, fratrem necare; [2nec iure]2 ille damnatus €erat: non enim iudicio publico ceciderat. Ignosce €si diligentior sum cum videam hominem tam facile €damnari: timeo ne quis me parricidi postulet_facile €est. Si dicenda erit domi causa, etiam nocens ab-€solutionem sperare potero: in foro quid respondebo? €'occidi fratrem'? Parricidam me quidam vocant quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit. Nocens €est iste, sed mihi frater est. Naturae iura sacra sunt €etiam apud piratas. Quid de me tu iudicaturus es si €fecero? puto, difficulter postea in me parricidium €credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum €sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse €offensurum est aures: [fratrem offensurum est] €patri parere volui, [2volui]2 fratrem occidere, non €potui. Obortae sunt subito tenebrae, deriguit €animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. @1 €Non possum fratrem occidere. Pone hoc loco pira-€tam: non poterit. Quidam occidere hominem €%tantum% non possunt; quorundam adversus hostes €deficit manus. Fratris quoque beneficium non est €tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit €occidere, sed non potuit. Novissimas illas partes €fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damna-€tum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: €si non poteras, negasses, et misisses ad me non posse te. Hoc loco dixit Latro rem valde laudatam: €'Dixisses' inquit 'te non posse.' Ita tu nesciebas? €putasti me posse occidere? Quid ergo sic loquebaris €tamquam unum parricidi condemnasses? Deinde, €an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod €dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie €[2quoque]2 illum poenas dare inter barbaros inclusum, €per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; €sed ne per illos quidem necesse est parricidium €facere. €@@Hac divisione usi sunt quibus placuit damnati €causam non defendere et tantum suam agere; alia €usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, €inter quos et Geminus Varius fuit, qui aiebat adu-€lescentem optimam causam habere si non occidit þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·˜’ˆfratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia. Fecit €ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: €an abdicari non debeat, etiamsi nocentem fratrem @1 €non occidit. Hic dixit: non licuit, non debui, non €potui. An innocentem non occiderit. Bellam rem €hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis €numeros fratrem tamquam reum defendere: Dicet, €inquit, aliquis: 'tam sero defendis?' Non potui €citius: hodie primum res in forum delata est. €Novissime: an etiam nocentem satis punierit. @@De colore inter maximos et oratores et declamatores €disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in €novercam an nihil. Passienus et Albucius et praeter €oratores magna novorum rhetorum manus in hanc partem €transit; fuerunt et qui in novercam inveherentur; €fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per €suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus €et aiebat minus verecundum esse aut tolerabile infamare €novercam quam accusare. Quidam principia tantum €habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. €Excusatius est autem in malum colorem incidere quam €transire. €@@Latro illum introduxit colorem rectum in narra-€tione, quo per totam actionem usus est: non potui €occidere. Et cum descripsisset ingenti spiritu €titubantem et inter cogitationem fratris occidendi €concidentem, dixit: noverca, aliud quaere in privig-€num tuum crimen; hic parricidium non potest facere. @@Cestius colore alio usus est. Transiebamus, inquit, €secundum matris sepulchrum. Invocare coepit @1 €manes eius. Motus sum. Et puerili sensu colorem €transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater €iubebat, mater vetabat. Et cum colore dixit: haec €mecum cogitavi: non est imperatum ut manu occi-€derem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici €genus liberum est. €@@Fuscus Arellius hoc colore usus est: temptari €me putavi a patre; uno, inquam, supplicio alterum €filium punire, alterum experiri volt. €@@Albucius in argumentis plura posuit et omnes fere €colores contrectavit. In narratione hoc colore usus €est: [et] dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: €sine me [2non]2 tamquam parricidam mori. @@Argentarius, tamquam non frater esset huius con-€sili inventor, dixit: cogitavi quid facerem; tandem €inveni quomodo parricidium vindicarem sine parri-€cidio. €@@Passienus hoc colore usus est: Non putavi patrem €velle utique occidi filium. Videbatur mihi omnia €misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, €quod inter suos. Fratri, inquam, tradidit: age, si €parcere uoluisset, cui tradidisset? €@@Pollio Asinius dixit in novercam; itaque illo colore €usus est: cogitavi mecum quid liceret, quid oporteret. €Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae €meae partes sunt: ad expiandum scelus triumviris @1 €opus est, comitio, carnifice. Tanti sceleris non magis €privatum potest esse supplicium quam iudicium. €@@Marcellus dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo €et ego faciam? et illam quam supra sententiam €rettuli: habes, inquam, frater. @@Varius Geminus et ipse dixit: nolui occidere. €Egregie, inquam, noverca inter privignos divisit €odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium €obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit €in narratione: Interrogavi fratrem: Apud quem €praetorem causam dixisti? 'Apud nullum' inquit. €Quis accusator fuit? 'Nemo.' Quis testis? immo €qui testes? uni enim etiam de minore scelere non €creditur. 'Nemo' inquit. Quis de te pronun-€tiavit? 'Nemo. Quid porro?' inquit 'ego si €reus fuissem, ad te non misissem?' €@@Sepullius Bassus hoc colore usus est: non habui €parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: €parricidam tamen in maria proieci. @@Hispanus duro colore usus est: Hoc, inquit, supplicium €tamquam gravius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur €et statim omnem sensum supplici effugiet? Immo €sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parri-€cidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil €speret, timeat omnia. Peius debet quam ceteri €parricidae mori: a patre damnatus est. Et hoc @1 €colore per totam declamationem usus est, ut diceret €hoc se tamquam gravius elegisse. Displicebat color €hic prudentibus. Quam enim spem habet absolutionis €si nec paruit nec pepercit? €@@Haterius hoc colore usus est: Diu mecum disputavi. €Parricida est quem non testis protrahit, non index €coarguit? Quid ergo? innocens [2est]2 quem con-€demnat pater? Invenioque poenam simillimam €rei: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, €quae vel punire fratrem posset vel absolvere. @@Triarius et ipse quasi sententiam de fratre ferri €voluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus €levatis 'quidquid est' inquam 'quod terris im-€perat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex €sublimi res spectat humanas, invoco: damnatus alto €committitur; di, iudicate post patrem!' Haec €sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca €corruptior est: $*PO/SEIDON, A)METRH/TWN DE/SPOTA €$BUQW=N, TH\N E)NA/LION KLHRWSA/MENE BASILEI/AN, €$A)NA/GETAI PATROKTO/NOS: META\ PATE/RA DI/KASON. €@@A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, €sic Cestius: poenam, inquit, putavit mihi hanc esse €morte graviorem. Et sic posuit in narratione: €rogabam ut occiderer; non impetravi. @@Varius Geminus ait: in hoc me dimisit, non quia @1 €me volebat salvum esse, sed ad patrocinium suum, ut, €quia non nunc occiderat, videretur nec ante voluisse. €@@Latro dixit: quis porro me uno miserior est, qui €vitam parricidae debeo? €@@Diocles Carystius elegantem sensum in prooemio €posuit pro adulescente cum diceret causas se abdi-€cationis non invenire, luxuriae se occasionem non €habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario €se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur quod €captum non redemerim. Adiecit: $OU)K E)/DEI LU/TRWN: €$PAI=S H)=N.& Et cum tractaret in ultima parte debere €patrem etiam vitia liberorum ferre, utique in unico, €adiecit: $PEPEI/RASAI, PA/TER, O(/TI KAI\ PONHRO\S E)NI/OTE €$UI(O/S E)STIN EU)/XRHSTOS. €@@Artemo in descriptione tempestatis laudatus est; €et belle accessit ad eam: $TH\N TOU= EU)PLOH/SANTOS €$A)NAGWGH\N A)/KOUSON&, et cum de ipso navigio diceret, €pulchre coepit: $SKA/FOS E)/RHMON, A)NO/STOU TU/XHS&, et €ultimam descriptionis sententiam proposuit: $NAUAGO\S €$A)PO\ LIME/NWN A)NH/XQH&, et ad partem narrationis ele-€ganter transit: $DIH/GHSAI NU=N, PA/TER, PW=S& [2$S1'&]2 €$A)PE/LUSEN OU(/TWS A)POLUQEI/S. €@@Glycon dixit: $I)DI/A KRITOU= E(NO\S OU)K A)RKEI= €$KATADI/KH: E)PI\ NAUAGI/A| EI)S NAU=N E)STEQEI/S: EU(RI/SKEI €$TO\ MHDE\N A)DIKEI=N TU/XHN.& @1 @@Soleo dicere vobis Cestium Latinorum verborum €inopia [2ut]2 hominem Graecum laborasse, sensibus €abundasse; itaque, quotiens latius aliquid describere €ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imita-€tionem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in €hac controversia fecit. Nam in narratione, cum €fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in €hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, €et omnia, iudices, canentia [2sub]2 sideribus muta €erant. Montanus Iulius, qui comes fuit [2Tiberii]2, €egregius poeta, aiebat illum imitari voluisse Vergili €descriptionem: €@@@@nox erat et terras animalia fessa per omnis, €@@@@alituum pecudumque genus, sopor altus habebat. €At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos €optimos versus Varronis expressisset in melius: €@@@@desierant latrare canes urbesque silebant; €@@@@omnia noctis erant placida composta quiete. €Solebat Ovidius de his versibus dicere potuisse fieri €longe meliores si secundi versus ultima pars absci-€deretur et sic desineret: €@@@@omnia noctis erant. @1 €Varro quem voluit sensum optime explicuit, Ovidius €in illius versu suum sensum invenit; aliud enim €intercisus versus significaturus est, aliud totus signi-€ficat.  Ÿôÿ@@@@{1Popillius Ciceronis Interfector}1 ŸðòÿDe moribus sit actio. €@@Popillium parricidii reum Cicero defendit; €absolutus est. Proscriptum Ciceronem ab An-€tonio missus occidit Popillius et caput eius ad €Antonium rettulit. Accusatur de moribus. ‘@@{BASSI SEPULLI} Si accusasset Cicero Popillium, €viveret. Occidit Ciceronem Popillius: puto, iam þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¢ƒcreditis occisum ab isto patrem. Ut uno ictu pereat, €tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci? €@@{GAVI SABINI} Quod unum potuimus effecimus, ut €veniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. @1 €'Popilli, potes' inquit 'Ciceronem occidere; potes €vel patrem.' €@@{PORCI LATRONIS} Prorsus occisurus Ciceronem debe-€bat incipere a patre. 'Antonius' inquit 'me iussit.' €Non pudet te, Popilli? Imperator te tuus credidit posse €parricidium facere. Abscidit caput, amputavit manum, €effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem €occidit. Facinus indignum! Felicissime licet cedat €actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit €tantum erubescat. Pro di boni! occisum Ciceronem €malos mores voco. @@{ALBUCI SILI} Caedit cervices tanti viri et umero €tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te €parricidam. Hoc unum tamen feliciter fecisti, quod €ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro €parricida iudicem movit quam pro se clientem. Ad vos €hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit €Popillius quam quibus plurimum debet. Ubicumque €estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid €paenitet absolvisse? €@@{ARGENTARI} Impius est, ingratus est, audeo €dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice €forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: €hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia @1 €tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. €Abscidit cervices loquentis: haec est absoluti clientis €post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, €Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit €Antonius. Duo fecit parricidia, quorum alterum €audistis, alterum vidistis. @@{CESTI PII} Si dixero: 'adulescentia turpis est, €infamis pueritia,' respondebit: iam ista Cicero €defendit. Non pudet [2te]2, Popilli? accusator tuus €vivit. 'Quid tam commune quam spiritus vivis, €terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' €Parricida, sic etiam tu perisses. €@@{FULVI SPARSI} Non credidisset Popillium facturum €Antonius nisi in mentem illi venisset illum et parricidium €fecisse. Facinus indignum! A me defenditur Cicero, €cum Popillium Cicero defenderit. €@@{MENTONIS} Non magis quisquam alius occidere €Ciceronem potuit praeter Popillium [2quam quis-€quam alius Popillium]2 praeter Ciceronem defendere. €Parricidam quom vivos negarit Cicero, occisus osten-€dit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscrip-€sit, qui accusatus est, Popillius occidit, qui defensus €est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum €insuisset. Video quid respondeat: non credet €Antonius occisum Ciceronem a Popillio nisi ei signum €attulerit. @1 @@{TRIARI} Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, €quod amici Verris, quod [2clientes Clodi]2 praesti-€terunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem €manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parri-€cidium tertium tuum est. €@@{POMPEI SILONIS} Numquid magis exonerare te €possum? praesta Ciceroni quod Antonius. €@@{CORNELI HISPANI} Dic: Antoni, ego istud scelus €facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici €Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. €@@{ARELLI FUSCI patris} Potuisti Ciceronem occidere? €At quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium €te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquen-€tem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis verendus €index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum €Popillio venit? @@{Q. HATERI} Qui modo Italiae umeris relatus est, €nunc sic a Popillio refertur? Proposito in rostris €capite Ciceronis, quamvis omnia metu tenerentur, €gemitus tamen populi liber fuit. €@@{IULI BASSI} 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero.' €Pater certe tuus proscriptus non fuit. €@@{BLANDI} Di manes Popilli senis et inultae patris, €Cicero, te persecuntur animae, ut quem negasti parricidam €sentias. €@@{CAPITONIS} Deduxi ad vos reum omnium quos €terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, @1 €percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; €patroni viderint: nemo a Popillio nisi post bene-€ficium occiditur. Ne damnationem quidem istius €despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo €ne causae non satis faciam. Maior causa est occisum €a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando pro-bare non occisum patrem. Ciceronem quisquam €potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem €Marium non hausit; Cimber etiam in capto vidit im-€perantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui €in crepidine viderat Marium in sella figuravit. Non €possumus de Popillio queri: eodem loco patronum €habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque €domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et €Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. €Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo €parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero servavit. Metullus Vestae extinxit incendium, Cicero €Romae. Glorietur devicto Hannibale Scipio, Pyr-€rho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, €Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: €nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur ad- @1 €prensum coma caput et defluente sanguine hunc €ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat. €@@{BUTEONIS} Quanta est vis eloquentiae! probavit €ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam €Cicero. €@@{MARULLI} Si inimicus essem patronis, optarem €ut reus absolveretur. Turpe iudico in ea civitate €Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam €Popillius. @@Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem €Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone €defensum, sed in privato iudicio: declamatoribus placuit €parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tam-€quam defendi non possit, cum adeo possit absolvi ut €ne accusari quidem potuerit. €@@Latroni non placebat illum sic accusari quomodo €quidam accusaverunt: obicio tibi quod occidisti €hominem, quod civem, quod senatorem, quod con-€sularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. €Hac enim ratione non adgravari indignationem sed €fatigari. Statim illo veniendum est ad quod properat €auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet €Popillius ut, detracto eo quod patronum occidit, nihil €negoti habiturus sit; patrocinium eius est civilis belli €necessitas. Itaque nolo per illos reum gradus €ducere quos potest tutus evadere. Licuit enim in €bello et hominem et civem et senatorem et consu- @1 €larem occidere, ne in hoc quidem crimen est, quod €Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem €ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit €factum in Cicerone patrono. @@Latro accusavit illum de moribus, primum quod €sic vixisset ut causam parricidi diceret, deinde quod €patronum suum occidisset. Et fecit has quaestiones: €an non possit eo nomine accusari [2quo]2 absolutus €est. 'Si quis' inquit 'volet hodie parricidi me €postulare, non poterit. Quomodo quod crimen obici €non potest puniri potest?' An in bello civili acta €obici non possint. Honeste dixit, cum hunc locum €tractaret, Varius Geminus: si illa, inquit, tempora €in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae €moribus. Si potest quod civili bello actum est obici, €an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa divisit: €an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen €ignoscendum. Ad quaedam enim nulla nos debet €necessitas conpellere. Hoc loco Latro dixit summis €clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et €patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi €necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere €aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret; necesse €certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. @@Colorem pro Popillio Latro simplicem habuit: €necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sen- @1 €tentiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit €Popillio occidere quo Ciceroni mori? €@@Albucius dixit in poenam Ciceronis [2ab Antonio]2 €electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus €per hoc illi fortunam esset. Molestius, inquit, feret €se a Popillio occidi quam occidi. €@@Marcellus Aeserninus eundem colorem aliter €induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: Quod €Ciceroni excogitabo supplicium? Occidi iussero? €Olim iam adversus hunc metum emunivit animum: €scit mortem nec inmaturam esse consulari nec mis-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¢˜ŠˆŽeram sapienti. Fiat aliquid novi, quod non expectat, €quod non timet; non indignatur cervicem hosti €porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis €vocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. @@Silo Pompeius hoc colore usus est: Offendebar, €inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. €'Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide €Ciceronem tuum.' Et dixit non suae infirmitatis €sententiam: uterque, inquit, sed diverso genere €punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea €occidere. €@@Marullus, praeceptor noster, sic narravit: iussit, €inquit, imperator, iussit victor, iussit qui proscribebat: €ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare €res publica? €@@Blandus hoc colore: Volui, inquit, me excusare; @1 €dixi: 'Cicero me defendit'; respondit: 'Scio; €me accusavit. I ergo, ut sciat plus sibi Antoni €accusationem nocuisse quam Popilli defensionem €profuisse.' @@Buteo hoc colore: 'vocetur, inquit, ille Ciceroni-€anus [ille] cliens, amicus; excogitavi quomodo Cicero €sua periret manu.' €@@Cestius hoc colore: Durissima, inquit, mihi militia €in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis €eram cliens; difficillimae mihi expeditiones man-€dabantur. Tunc quoque vocatus sum quasi ad poe-€nam: 'i,' inquit 'occide Ciceronem; nec credam, €inquit, nisi attuleris caput'; magisque admiratus €est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non €licebat [2non]2 occidere. €@@Fuscus Arellius hoc colore usus est: Antoni se €partem secutum ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; €facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, €deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium €dixisse: 'eo magis occide quem mori non vis.' €Hic color displicebat Passieno, quia %ad testem €ducit%; nam, si hoc fecit Popillius, non tantum quod €defendat non habet sed habet quod glorietur. @@Hispo Romanius vehementi colore usus est et duro; €patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam €acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: €occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: €occidi Ciceronem oportuit. Et dixit locum, aliter @1 €non potuisse pacari rem publicam quam si ille tur-€bator oti e re publica sublatus esset. Solus ex €declamatoribus in Ciceronem invectus est. Quid? €ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis €Antoni milites, non intellegebat se et Popillium €proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, €sed ab illo egregie tractatus est. €@@Varius Geminus dixit: cum imperasset mihi €Antonius, passus sum ne aliquis P. Clodi cliens €mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occi-€deret, qui vivum laniaret. @@Argentarius dixit: Vocatus veni; post proscrip-€tionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. €Iussus sum Ciceronem occidere: quid facerem? €non parere uno modo poteram, si me occidissem: €hoc nec Cicero poterat. €@@A parte accusatoris illo loco quo Popillius venit €nemo non aliquid voluit novi dicere. Latro ait: €praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipie-€batur, Popillius, ut venit, admissus est. €@@Cestius dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: €Popillio semper vaco. €@@Hispanus Cornelius fecit etiam querentem Cicero-€nem: Popilli, tam sero? €@@Albucius ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? €numquid mutandus est locus? @1 €@@Inepte Sabidienus Paulus, qui induxit Ciceronem €cum maxime [2pro]2 Popillio orationem legentem. €@@Et Murredius non est passus hanc controversiam €transire sine aliqua stuporis sui nota. Descripsit €enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium €et Publilianum dedit: Popilli, quanto aliter reus €Ciceronis [2tangebas caput]2 et tenebas manum eius!  Ÿôÿ@@@@{1Ter Abdicatus Venenum Terens}1 Ÿðòÿ@@Ter abdicatus, ter absolutus conprensus est a €patre in secreta parte domus medicamentum €terens; interrogatus quid esset, dixit venenum €et velle se mori, et effudit. Accusatur parricidi. ‘@@{CESTI PII} Dic quid commiserim. Nescis? certe €nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui €paraverim. Dic quid ante commiserim: nisi forte €contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. @1 €@@{ARGENTARI} Volo mori quia reus fui. Quid ergo? €nemo reus vivet? Vivet cui sordidatus adsederit €pater. Revertar ad venenum, quoniam iniqua €Fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. €@@{ALBUCI SILI} Quare ergo non moreris? Non €iuvat me mori si quem alium iuvat. Ut intervenit, €in illas cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix €fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? Misereri €mei coepi. @@{VARI GEMINI} 'Ter' inquit 'abdicatus es.' €Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu vivam. €Quod venio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam €iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. €@@{CORNELI HISPANI} Scio quosdam periclitantis illa €iactare: nunc primum causam dico. Haec ego dicere €non possum; ter reus fui, nec dubito quin vobis in €odium venerim, cum ipse me oderim. €@@{PORCI LATRONIS} Ter causam dixi; accessit ad haec €supplicia mea venenum; teneo; hoc si tibi satis non est, €vivam. @@Altera pars. {ALBUCI SILI} Testor deos immortales €hoc me tribus iam abdicationibus cavisse, ne in domo €mea venenum deprenderem. Parricidi reus vivit @1 €qui abdicatus mori voluit. In quam angusto domus €meae fortuna posita est! aut patri pereundum est €aut filio. Quid habes quare mori velis? Vivunt orbi, €vivunt naufragi, vivunt etiam quibus contigerunt €liberi ter abdicati. Cum se mori velle dicat, vitam €rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in €suam mortem paratissimum. €@@{CORNELI HISPANI} Nolite mirari si debitas vires €dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti €estis patres accusare non posse. @@{VIBI RUFI} Cum tantum sit quod fateris, quantum €est quod negas? Tu venenum quaesisti, tu venenum €emisti, tu venenum intulisti in eam domum in qua habebas €inimicum patrem. Recte vitam odisses si iam [2tum]2 €tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid pecca-€veris? Indica quis tibi vendiderit; dicetur illi: tu €[illi] venenum vendebas? tu ter abdicato vendebas? €sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego €iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis €moriar, ut hanc vobis faciam invidiam quam iste mihi €facere voluit. €@@{VARI GEMINI} Quaeritis filius meus venenum cui €paraverit? non bibit. €@@{POMPEI SILONIS} 'Mihi' inquit 'paravi.' Et €hoc est patri parare. Absolutus mori volt, reus €vivit. @1 €@@{MUSAE} 'Habuit malum medicamentum Mithri-€dates.' Quis enim alius debebat habere quam parri-€cida? 'Habuit' inquit 'Demosthenes venenum et €bibit.' Idem ego tibi pater quod Demostheni €Philippus? @@{PORCI LATRONIS} Cum abdicarem, si quid obie-€ceram aiebat: numquid deprendisti? Non iam €habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat €parricidium, quod confitetur veneficium est. 'Mori' €inquit 'volo.' Vivo patre et hoc parricidium est. €Miser aeque timui ne biberet venenum quam ne €daret. €@@{ARELLI FUSCI patris} 'Mihi' inquit 'paravi €venenum'; ne quis dubitet an alium possit occidere. €@@{IUNI OTHONIS patris} Reus est parricidi qui €mavolt mori quam patrem videre. Quomodo voltis €magis probem vobis illum mori noluisse? non volt €mori. 'Mori' inquit 'volui.' Quare? quia ter €vicisti? Si mihi creditis, parricidium facere voluit; €si isti, a me parricidium fieri voluit. Qualis est reus €cuius hoc unum patrocinium est, indignum se vita €fuisse? Dico tam invisum illi patrem fuisse ut occidere €voluerit: ipse fatetur tam invisum sibi fuisse ut occidere €voluerit. @1 @@Non puto vos exigere divisionem, cum coniecturalis €sit controversia. Habet tamen dissimilem ceteris €coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut €inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter €duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius €fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse €ut credatur propter hoc etiam venefica: in uno homine €coniectura duplex est. Quaerimus enim utrum venenum €in suam mortem an in patris paraverit. @@Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit €Latro, ut nihil mutaret voces, sed diceret: 'mori €volui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, €cum in hoc tantum sordes ponerem ut cum maiore þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·£—…tormento positas resumerem et absolutio mihi uni €non finis esset periculi sed initium,' incipit praeter €coniecturam et illa prima vulgaris in eiusmodi contro-€versiis et pertrita quaestio incurrere, an venenum €habere in mortem suam liceat. €@@Albucius illo colore pro adulescente dixit, non €fuisse venenum. Cum putarem, inquit, odio me esse €patri meo, volui experiri adfectum eius, quomodo €mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita €ut interveniret pater tenui. Fuscus Arellius eodem @1 €colore usus est, sed aliter; non dixit: experiri patrem €volui, sed: ut miserabilem me patri facerem. @@Murredius pro cetero suo stupore dixit medica-€mentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollici-€tudines vigiliarum sibi consuetudinem [2fecerint. A €parte patris]2 colorem et Publilianam sententiam €dedit: abdicationes, inquit, suas veneno diluit; et €iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini €Moschum, [2cum]2 loqueretur de hoc genere sen-€tentiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum €omnium ingenia, queri de Publilio quasi ille [iam] €hanc insaniam introduxisset. Cassius Severus, sum-€mus Publili amator, aiebat non illius hoc vitium esse, €sed eorum qui illum ex parte qua transire deberent €imitarentur, [2non imitarentur]2 quae apud eum €melius essent dicta quam apud quemquam comicum €tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum €versum quo aiebat unum versum inveniri non posse €meliorem: €@@@@tam dest avaro quod habet quam quod non habet; €et illum de eadem re dictum: €@@@@desunt luxuriae multa, avaritiae omnia; @1 €et illos versus qui huic quoque ter abdicato possent €convenire: €@@@@o vita misero longa, felici brevis! €et plurimos deinceps versus referebat Publili diser-tissimos. Deinde auctorem huius viti, quod ex €captione unius verbi plura significantis nascitur, €aiebat Pomponium Atellanarum scriptorem fuisse, €a quo primum ad Laberium transisse hoc studium €imitando, deinde ad Ciceronem, qui illud ad vir-€tutem transtulisset. Nam ut transeam innumera-€bilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit €ex [2ea]2 nota, ut non referam a Laberio dicta, cum €mimi eius, quidquid modo tolerabile habent, tale €habeant, id quod Cicero in . . . Laberium divus €Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri €illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; €omnes ita se coartaverunt ut venientem non reciperent. €Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus €nec Caesari, sed utriusque adulator. Multos tunc in €senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello €civili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant €gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus [2est]2; €misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi @1 €anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: €atqui soles duabus sellis sedere. Uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere servat modum. Ab his €huius studii diffusa est in plures imitatio. €@@Sed ut ad controversiam redeam, Cassius Severus €aiebat placere sibi illum colorem: mori volui; et €quasdam dixit inter disputandum sententias: Tertio, €inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; €infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater €et infestat, semel recipiat. Sed illud rursus dice-€bam mihi: serva istam animam: facies quod voles €absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicet €aliquis. Primum non semper idem miseris libet; €nonnumquam iuvat cum fortuna sua concurrere et €illam fatigare. Deinde vis verum quare non moriar €interim? quia puto te velle. €@@Otho Iunius ineptam sententiam videbatur dixisse: €non multum interest mea; aut enim me aut filium €meum voluit occidere.  Ÿôÿ@@@@{1Mater Caeca Filium Retinens}1 ŸðòÿLiberi parentes alant aut vinciantur. €@@Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, €peregre profectus est. A piratis captus scripsit @1 €de redemptione epistulas uxori et filio. Uxor €flendo oculos perdidit. Filium euntem ad re-€demptionem patris alumenta poscit; non reman-€entem alligari volt. ‘@@{CESTI PII} Non est quod mulieris adfectum lege €aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. €Navigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. €@@{ALBUCI SILI} %Deduxite filium%; itaque tene, €complectere. Audeo dicere, hoc par ne piratae €quidem dividerent. Si vellet filium alligari, pateretur €ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae €ne decem mensum quidem alumenta reddes? Si €pascere non vis matrem, expecta saltem ut efferas. €@@{TRIARI} Legem attulit qua catenas minatur, €causam qua timet. €@@{MARCELLI AESERNINI} Si perseveras, me quoque €ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et €virum meum pascunt. €@@{FULVI SPARSI} Mater, si non pascitur, peritura €est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur. €@@{IULI BASSI} Patri tuo supersunt et oculi et alu-€menta. @1 @@Altera pars. {CESTI PII} Matrem meam imitari €volo: amare me meos docuit. Unius vinculis duos €alligat. Si matris exemplo pius esse voluero, etiam €oculos patri debeo. €@@{ARELLI FUSCI patris} Desertorem tuum apud €patrem invenies. €@@{VARI GEMINI} Qualis fortuna est! cui victo, mater, €catenas denuntias, victori ad piratas eundum est. Omnia €licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. €Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redi-€mendum ire, nunc cum matre conludere! €@@{FULVI SPARSI} Matri nihil timeo si eam apud vos €relinquo: patri quid non timeo si eum apud piratas €relinquo? €@@{BUTEONIS} Oculos certe eruam mihi ne plus marito €praestiterit uxor. @@Latro hanc controversiam quasi tota offici esset €declamavit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed €comparavit inter se incommoda patris et matris et €tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius €captum patrem ire filius deberet an ad alendam cae-€cam matrem subsistere; et sic eam divisit ut diceret: €hoc quod pater desiderat [2inutile est matri; hoc €quod mater desiderat]2 utile est patri. Novissime @1 €tractavit ne patrem quidem velle; utique, si sciat €matrem in hac esse fortuna, non passurum. €@@Buteo fatuam quaestionem moverat primam: an €lex quae de alendis parentibus lata esset ad patres €tantum pertineret. Illis omnia privilegia data et €ipsam poenam non alentium signum esse non mulie-€bris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda €sit; itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio €Asinius referam: numquam debere temptari in causa €verecunda inprobam quaestionem. @@Hispo Romanius illam movit quaestionem: an lex €de alendis parentibus non pertineret ad matres vivis €patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit servire €nisi patri; omni alia servitute liber est. Puta enim €te alumenta petere ab eo quem pater mittat peregre, €quem navigare iubeat: primae partes sunt patris, €secundae matris. Albucius non iuris illam fecit quaes-€tionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiun-€geret [et]: matris prius esse [2quam]2 patris offi-€cium. €@@Silo Pompeius illam fecit quaestionem: an, quo-€tiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret €qui praesens esset. Puta, inquit, servum te esse €communem: huic domino servies qui praesens est. €Puta fundum esse communem: is fructus percipiet €qui praesens est. Illam quaestionem huic duram €subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. €Quomodo, inquit, iura civis non habet qui liberi homi- @1 €nis non habet, [2ita qui civis non habet nec]2 patris €habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in €totius legis possessione est; iam non commune illi €ius in te sed proprium est. @@Varius Geminus sic divisit: an non semper filius €cogi possit ut matrem alat; deinde: an nunc cogen-€dus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. €Transeo illos qui non possunt, aegros et inutiles; €aliquis ad propellendum hostem proficiscitur, in €cuius unius militia posita est salus publica: hunc €retinebit mater? Puta legatum de summa rei €publicae, puta [2de]2 foedere: huic [2manus]2 €mater iniciet? [2Et]2 per partes comparando utrum-€que officium, Ille, inquit, peregre est, tu domi; ille €captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter civis; ille €alligatus, tu soluta es. At tu caeca es: ille hoc in-€felicior quod videt; quid enim videt? [2notas]2 capti-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¤•ˆŽvitatis suae et caedes et volnera et cruces eorum qui non €redimuntur. At periculosum est. Quam multi nihil €pro patribus periculosum putarunt! €@@In epilogis vehemens fuit Apollonius Graecus; €[2At periculosum est.]2 Nihil non; et domi manere €et flere. @@Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. €Non enim, inquit, vindictam sed misericordiam quaerit, @1 €et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pieta-€tem ut impediat. Aiebat itaque verbis quoque horridio-€ribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; €ipsam orationem ad habitum eius quem movere €volumus adfectus molliendam. In epilogis nos de €industria vocem quoque infringere et vultum deicere €et dare operam ne dissimilis orationi sit orator; €conpositionem quoque illis mitiorem convenire. €@@Calvus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de €principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor €et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret €Vatinius reus et exclamaret: rogo vos, iudices: num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet? Idem €postea, cum videret a clientibus Catonis, rei sui, €Pollionem Asinium circumventum in foro caedi, €inponi se supra cippum iussit_erat enim parvolus €statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyl-€labis vocat illum 'salaputium disertum'_et iuravit, €si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo €fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec um-€quam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut €re aut verbo violatus est. Solebat praeterea ex-€cedere subsellia sua et inpetu latus usque in adver-€sariorum partem transcurrere. Et carmina quoque @1 €eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. €Dicit de Pompeio: €@@@@digito caput uno €@@@@scalpit. quid credas hunc sibi velle? virum. Conpositio quoque eius in actionibus ad exemplum €Demosthenis viget: nihil in illa placidum, nihil lene €est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in €epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente €habuit, non tantum leniter componit sed [2sum-€misse]2, cum dicit: 'credite mihi, non est turpe €misereri,' et omnia in illo epilogo fere non tantum €emollitae conpositionis sunt sed infractae. €@@In hac controversia Publilianam sententiam dedit €Festus quidam rhetor, staturae pusillae, in quem €Euctemon, homo venustissimi ingeni, Graece dixit: €antequam te viderem, nesciebam rhetoras victoriatos €esse. Fuit autem Festi sententia: 'Captus est, €inquit, pater.' Si te capti movent, et haec capta est. €Et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici 'captos luminibus'? Et illud dixit: mitte istam epistulam €infructuosam. Odisse illam debes: haec est quae €matrem tuam excaecavit. Et illam falsissimam in @1 €quam multi inciderunt: propter hoc ipsum, inquit, €magis flebilis est quod non potest flere; et iterum: €lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; €tamquam caeci flere non soleant. €@@Memini Crispum quendam, anticum rhetorem, in €illa controversia viri fortis, qui tertium filium retinet €cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, €alter in acie manus: Exsurgite nunc, viva cadavera, €rogate pro patre. Sed quid ego meos derideo? €alter quos roget non videt, alter quibus roget non €habet. @@Multis conpositio belle sonantis sententiae im-€posuit; itaque memini Latronem Porcium, ut expro-€braret hanc audiendi scholasticis neglegentiam, €maxime quia Triarius conpositione verborum belle €cadentium multos scholasticos delectabat, omnes €decipiebat, in quadam controversia, cum magna €phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: €inter sepulchra monumenta sunt; et cum scholastici €maximo clamore laudarent, invectus est in eos, ut €debuit, et hoc effecit ut in relicum etiam quae bene €dicta erant tardius laudarent, dum insidias verentur. €@@Glycon dixit: $PARA/QEI, MH=TER, E)PILABOU= TE/KNOU: €$TALAI/PWRE, OU)DE\ BLE/PEIS, A)\N KRATH/SH|S. EI)/ ME/, FHSIN, €$OU) TRE/FEIS E)PI/MEINON I(/NA QA/YH|S.& @1 €@@Hybreas in hac controversia dixit: $TE/KNON, KA)/N ME €$FEU/GH|S, KATALH/YOMAI/ SE E)PAITOU=SA.& Hoc qui-€busdam corruptum videbatur, Romanius tamen . . .  Ÿôÿ@@@@{1Quinquennis Testis in Procuratorem}1 Ÿðòÿ@@Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, €duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat €procuratorem in domo speciosum. Cum fre-€quenter essent iurgia novercae et privigno, iussit €eum semigrare: ille trans parietem habitationem €conduxit. Rumor erat de adulterio procura-€toris et matris familiae. Quodam tempore pater €familiae in cubiculo occisus inventus est, uxor €volnerata, communis paries perfossus; placuit €propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una €dormierat, quem percussorem cognosceret; ille €procuratorem digito denotavit. Accusat filius €procuratorem caedis, ille filium parricidi. ‘@@{ARELLI FUSCI patris} Ut audivi clamorem, si qua €est fides, deprensos a patre adulteros putavi. Quis €ferret te voluntariam testem in forum venientem, @1 €etiamsi venires dictura pro filio? Miserrime puer, €quamvis [2ipse]2 pericliter, plus tamen pro te timeo: €nimium fraternis insistis vestigiis; itaque iam tibi €cum matre non convenit. Quamdiu mater vixit, €pater me fuit procuratore contentus. Non facile €fit parricidium. Vis scire quantum natura possit? €etiam infans pro fratre loquitur. €@@{TRIARI} Vivo patre adultera, moriente conscia, €mortuo testis. Aliquis uno teste contentus est: €dabo puerum. Aliquis non est uno teste contentus: dabo €populum. Obicit privigno parricidium, filio mendacium. Intrat procurator qua solebat. Dic, puer, quis €patrem tuum occiderit, dic audaciter; eundem nominas €quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri €tempus. Habui patrem tam bonum ut, cum uxorem €habere vellet, tamen me novercam habere noluerit. €Quo mihi lumen? tantum admissuro nefas optanda €nox est. 'Quid' inquit 'ante peccavi?' Dis-€simile est: memento enim de homicida quaeri; €potest tirocinium esse homicidium, parricidium non €potest. Lumen attulisti ut discerneres illic quem €leviter volnerare deberes. Videmus adactum in @1 €[2patris]2 praecordia gladium: sic ego novercam €volnerassem. Frater, quaero, an videris procura-€torem novissima nocte; nihil de prioribus quaero. @@{VIBI GALLI} Ego taceam de adulterio quod per-€sequitur etiam populus? ego taceam de parricidio €quod persequitur etiam puer? Testor vos, iudices, €salvom patrem reliqui. O magnam in contrarium €saeculi nostri perversitatem! inventus est qui patrem €posset occidere, novercam non posset. Etiamsi quis €occidere patrem non potest, novercam potest. €@@{SEPULLI BASSI} Dum perfodio parietem, aliquis €sentiet. Cuius vis levissimum esse somnum? pueri €an senis an mediae aetatis? Pueri? frater sentiet. €Senis? pater. Mediae aetatis? noverca. Quaererem €quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset: €nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. €Non miror si nescis quam difficile sit patrem occidere, €cum incertum habeas patrem. @@{ALBUCI SILI} Quaero a te, mulier, an filio tuo €credendum putes? Liceat mihi nutrire puerum: €nec cum matre illi nec cum tutore conveniet. Tres in €cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, @1 €adulteram non times. Singuli se servi liberique €offerebant puero; [2ego]2 stabam ante omnis, per-€cussor latebat post adulteram. Quid ante peccavi? €cuius uxorem corrupi? Quod si fecissem, hominem €occidere possem, patrem non possem. Bonos habeo €testes. Timeo huic in aliena potestate. Aspice €corpus patris: quam gravis plaga, quam alte adac-€tus est gladius! Sic ego novercam percussissem. €@@{CESTI PII} Adulterum te esse non unum testem da-€bo, non corruptum, dabo multos, dabo etiam pueros. €Patrem tam graviter percussi quam debui novercam, €novercam [2ne]2 sic quidem quemadmodum patrem? @@{IULI BASSI} Tibi fuit necessarium lumen ne eam €occideres propter quam occidebas; mihi supervacuum €erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium. €Si rerum natura pateretur, obliviscendum erat mihi €patris dum occiderem. Maiore licentia quae non €videmus agimus, et, quamvis non minor sit atrocitas €facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, €totus mihi lectus purgandus est; cui parcam parricida €non habeo. Non possum gloriari ultione patris; þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¥•ˆŠfrater illam meus occupavit. @1 €@@{BLANDI} Quam difficile est filio patrem vulnerare €et quam facile privigno novercam occidere! @@{VARI GEMINI} 'Patrem' inquit 'occidisti.' Tes-€tor vos, iudices, nihil leviter hae manus faciunt. €Utrum nolui te occidere, [2an]2 non habui potestatem? €Atqui vulnerata est: leviter vulnerata es; quam €diligenter servata es! Tu testimonium dic et €ostende istud non vulnus, sed argumentum. Ostende €vulnus: percussor ille quam timuit ne occideret! €@@{PORCI LATRONIS} Quare lumen adfero? Fortius €parricidium faciam si non videro patrem. Occidere €aliquis patrem ante [quam] novercam potest, nover-€cam ne post patrem quidem potest? €@@{TRIARI} Quis parricidio puras manus servat, et €inde incipit quo pervenire difficile est? @@{41Divisio.}41 Has controversias, quae et accusationem €[2habent et defensionem]2, non eodem ordine omnes €declamaverunt. Quidam fuerunt qui ante defen-€derent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. €Fuscus Arellius: debet, inquit, reus in epilogo €desinere. Optime autem epilogum defensioni con-€texit; et homines magis defendenti quam accusanti €favent. Ultima sit pars quae iudicem faventem €possit dimittere. €@@Quidam permiscuerunt accusationem ac defen- @1 €sionem, ut comparationem duorum reorum inirent, €et crimen simul reppulissent statim transferrent; €ex quibus fuit Cestius. Hoc non semper expedit. €Utique ei qui inbecilliorem partem habet non est €utile comminus congredi; facilius latent quae non €comparantur. @@In hac controversia non sunt duo sed tres rei; €noverca enim procuratori coniungitur. Itaque a fili €parte utique aiebat prius accusandum, quia unum €deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri €et caedis. €@@Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem €sed argumentationem desiderant; itaque, ne modum €excedam, praeteribo. €@@Circa vulnus novercae quidam bellas res dixerunt, €quidam ineptas, immo multi ineptas. Prius illa €quae belle dicta sunt referam. @@Fuscus ait: destricta levi vulnere est cutis; non €credas factum manu privigni, credas amatoris. €@@Passienus ait: sic leviter te vulneravit dextera illa cui €nec paries obstitit nec pater? €@@Varius Geminus dixit: da ferrum testi meo: €fortius feriet. €@@Cestius dixit, cum descripsisset quam leve vulnus €esset: nocueras, inquit, mihi si amicae tuae nocere €potuisses. @1 €@@Brutus Bruttedius cotidiano verbo significanter €usus est: rivalem, inquit, occidit, amicam sauciavit. €@@Hispo Romanius eiusdem generis rem dixit: €ostende, noverca, ostende istud quod amator tuus €vellicavit. €@@Bassus Sepullius dixit: maritum occidit, adulteram €strinxit. @@Ex illis qui res ineptas dixerant primus ibi ante €omnis Musa voster, qui cum vulnus novercae descrip-€sisset adiecit: at, hercules, pater meus tamquam €paries perfossus est. €@@Murredius: patrocinium putat esse causae suae €quod sanguinem misit. €@@Nepos Licinius ait: non est istud vulnus, sed €ludentis adulteri morsus. €@@Saenianus ex illa stultorum nota sententiam pro-€tulit: non vulneravit, inquit, novercam sed viri sui €sanguine aspersit; cum illa vulnerata ponatur. @@Vinicius, exactissimi vir ingeni, qui nec dicere res €ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam €Saeniani deridere et similem illi referre in oratione €dictam Montani Votieni. Saenianus in hac eadem €controversia dixerat: nihil puero est teste certius, €utique quinquenni; nam et ad eos pervenit annos ut @1 €intellegat, et nondum ad eos quibus fingat. Haec €finitio, inquit, ridicula est: 'nihil est puero teste €certius, utique quinquenni'; puta nec si quadrimus €puer testis est nec si sex annorum. Illud venustis-€sime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in €hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, €exceptio; nihil est autem amabilius quam diligens €stultitia. @@Montani Votieni sententiam huic aiebat esse €similem et deridebat hanc: insomne et experrectum €est animal canis, utique catenarius, paratus. Erat €autem non aequos ipsi Montano. Accusaverat illum €apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus. At €Montanus adeo toto animo scholasticus erat ut €eodem die quo accusatus est a Vinicio diceret: €'delectavit me Vinici actio'; et sententias eius €referebat. Eleganter illi dixit Surdinus: rogo: €numquid putas illum alteram partem declamasse? €@@Gravis scholasticos morbus invasit: exempla €cum didicerunt, volunt illa ad aliquod controversiae thema redigere. Hoc quomodo aliquando faciendum €est, cum res patitur, ita ineptissimum est luctari €cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit €in hac controversia Musa, qui, cum diceret pro filio €locum de indulgentia liberorum in patres, venit ad @1 €filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia €vocis inpedimenta perrupit, qui plus quam quin-€quennio tacuerat. Quia quinquennis puer ponitur, €putavit ubicumque nominatum esset quinquennium €sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat, qui, €cum elusisset vulnus exiguum, dixit: aspicite istam €vix apparentem cicatricem; rogo vos: non putetis €puerulum fecisse et ne puerulum quidem quin-€quennem? @@Gallus Vibius inprobam dixit sententiam cum €caedem describeret: occidit, inquit, maritum, nover-€cam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat €suum. Valde enim puero Cestius aiebat parcendum; €itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: pro-€curatore [2me]2 natus es. Hermagoras hunc sen-€sum decentius posuit: $KATA\ TO\N A)DELFO\N H)\ MH/; €@@Blandi sententia laudabatur, cum descripsisset a €puero demonstratum procuratorem: digitum multa €significantem! @@Euctemon dixit: $MHTRUIA/, XRHSTO\N EU(=RON MA/RTURA. €$W)= PAIDI/ON EU)SEBE/S: W)= PAIDI/ON %A)/CION TH=S SH=S% €$MHTRO/S, O(/LON DE\ PATRO/S. €@@Murredius mimico genere fatuam sententiam dixit, @1 €cum dixisset novercam disputare contra filii sui €testimonium: facit, inquit, quod solet: pro amatore €sanguini suo non parcit. €@@Nicocrates Lacon aridus et exucus declamator €dixit: $TOU= ME\N I)DI/OU MA/RTUROS E)FEI/SATO, TOU= D' E)MOU= €$KATEFRO/NHSEN. €@@Hermagoras, cum miserabilem dixisset pueri con-€dicionem esse, qui infestae novercae et procuratori €redderetur, dixit iam procuratorem clamare: $OU)K €$E)/STIN H(ME/TEROS.  Ÿôÿ@@@@{1Demens qui Servo Filiam Iunxit}1 Ÿðòÿ@@Tyrannus permisit servis dominis interemptis €dominas suas rapere. Profugerunt principes €civitatis; inter eos qui filium et filiam habebat €profectus est peregre. Cum omnes servi dominas €suas vitiassent, servos eius virginem servavit. €Occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem €servos sustulerunt; ille manu misit et filiam con-€locavit. Accusatur a filio dementiae. ‘@@{ARGENTARI} Haberemus solacium si has nuptias €tyrannus fecisset, non pater. Habe hunc illi honorem: @1 €fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum €putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam servum? €Pater noster honestis parentibus natus_qui enim €aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, €si tantum ingenuus fuisset? @@{CESTI PII} Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. €Cum dicerem: 'manu mittamus servum,' aiebat: €'expectemus sororis nuptias.' Ergo tibi, soror, ut €honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se €similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus €servo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has €nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest €credere, optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, €ne rediret pater? Si interrogavero patrem quod €gravissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est €respondebit: quod dominae servis conlocatae sunt. @@{FULVI SPARSI} Eligitur maritus quem sanus pater €dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem €meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius €quam quod inter cruciarios non est! Gravissima ipsi €quoque servo facta est iniuria: dominam suam illi €non licuit servare virginem. @1 €@@{BLANDI} Fecit etiam servo iniuriam, cui detraxit €abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est. €O matrimonium omni adulterio turpius! @@{IULI BASSI} Liberata re publica quod me tristem €vidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc vivit tyrannus. €Virginitatem, quam sub tyranno servaverat, perdidit þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¦”„sub patre. Dic, furcifer: cui sororem meam vir-€ginem servasti? Dic, si placet: 'mihi.' Non €vitiavit, inquit, cum liceret illi. Itane iste nuptiis €dignus est quia indignus est cruce? [2Vel servus]2 ex €cella sua in dominae migrabit cubiculum, vel domina €ex cubiculo suo migrabit in cellam. @@{CORNELI HISPANI} Melioris condicionis sunt vitiatae €quam virgo: illis tamen mutare nuptias contigit. €Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc €aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum €tyranni fugerat redit cum edicto. Dementia hoc €patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. €Quid? ille, inquit, filiam meam virginem alteri ser-€vavit? Nunc maritus est qui sub tyranno quoque €nihil amplius potuit quam raptor esse. Is qui dotalis €destinatus erat custos relictus est. Propositum est €edictum quod ne ferremus fugimus. Nihil per totum €publicae servitutis spatium indignius visum est, nihil €dis hominibusque minus ferendum. Itaque tyrannus @1 €post hoc occisus est. Desponsa est puella; omnia ex €edicto tyranni facta sunt. @@{ALBUCI SILI} Egregius gener, cuius haec una €gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. €Melius servus custodit dominam quam pater filiam. €Propitius pater ita filiam suam collocavit quemadmodum €iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precan-€tur. Cum sanus pater fuit, ne has videret nuptias fugit. €Parum putatis magnum argumentum dementiae €quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, €servos in crucem? Quomodo qui sic fugis sic €conlocas? Honestius exul es quam socer. Si voles €invenire generi tui propinquos, ad crucem eundum €est. @@{ARELLI FUSCI patris} Ex servo gener, [et] ex €domina uxor, ex domino socer factus est. Quis has €nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni crimi-€nibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno €querar? patri similis est. Quid de patre non querar? €tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno €patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id €in filia tua coegisti quod tyrannus tantum permiserat. €Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. Quid €enim miserius accidere potest quam is status in €libertate quem ceteri vix ferunt in servitute? Fugi-€mus ne serviremus. Felicitatem nostram in calami- @1 €tatem convertit; aliquanto enim fuit satius cum €ceteris contumeliam ferre quam liberatis omnibus €solos in tyrannidem reici. Servo libertatem dedit, €filiae servitutem. Servo filiam dedit, innocentiam €abstulit. Nescio quid sibi velit quod servi meritum €laudat; tyrannum enim laudare debebat. Servus €noster [2non est]2 stultus: tergus [2et]2 caput suum €deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se exti-€muisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiamnunc optabo mentem. Ceterae honestos invenerunt sibi €viros; haec talem habet quales illae in tyrannide €habuerunt. Soror mea ancillulae paelex est, et, €ut domina nuberet, conserva de cellula est eiecta. €Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi €libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non €sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu €putas praemium esse: quia dominam non violavit, €violet quantum volet. Iste vero, ut dices, iniuriam €tibi fecit quia adfinitatem tuam moratus est. Si non €cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. €Habeamus generum, si possumus, parem [2vel]2 €similem; si minus, non erubescendum, cui cognatus @1 €sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae €deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non €quem ex censu deleamus. @@{PORCI LATRONIS} Qui omnia tuleramus, hoc €fugimus. Vocat servum et, quia crucem non meru-€erat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti €dominam complecti? Putasti aut semper tyrannum €victurum aut semper afuturum patrem? Felicis-€simae videbuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. €Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodit domi-€nam a stupro, se a cruce. Cum infelici face ad dota-€lem suum nova nupta deduceretur, si qua fides est, €exhorrui, quasi repositum esset edictum. Cogitabam €quem sorori virum eligerem. Simpliciter fatebor: €fastidiebam iam eas condiciones quae ante profec-€tionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae vir-€gines erant. 'Non vitiavit' inquit 'sub tyran-€nide.' O nos felices, si ne nunc quidem! @@{TRIARI} Age, hoc non est praemium, unum spectare €omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus €filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum €diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime €tegendae sunt. €@@{VARI GEMINI} Eadem hora et libertum fecit et €generum. Hoc fecisti quod tyrannus non cogit, @1 €nisi cum irascitur, servos ne tunc quidem facit cum €cogitur. Generum habes: qualem? ut illi laudatio-€nem suam reddam, nempe frugi servum. Servis €tuis paritura fratres [2est]2. Quantum ad expositio-€nem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis €mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem €gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyranni-€cidae nuptura. Si sub tyranno vitiata esset, sola-€cium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum €occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nup-€tias video. @@{MARULLI} Nunc sciam an merito libertatem €acceperis, si liber non merueris crucem. Hoc quod €obicio qui in pluribus fecit occisus est. €@@{P. VINICI} Nunc in domo nostra matrimonium €est cuius me puderet etiamsi raptus esset. Quam €miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miser-€rima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? €Una genero tuo commendatio est, quod se aliquando €ista puella putavit indignum. €@@{VALLI SYRIACI} In ea condicione, iudices, sumus €ut consolari debeamus sororem quod aut rapta non €sit aut nupserit. Et tamen quid ille meruit, quamdiu €per dominum licuit innocentissimus servus? @@{SEPULLI BASSI} Nuptias clausa domo fecimus. @1 €In contubernium deducta servi domina est: ita iste €dexteram sororis meae nisi dum manu mittitur non €contigit. €@@{POLLIONIS ASINI} Inter nuptiales fescenninos in €crucem generi nostri iocabantur. Miserrimum me €diem egisse memini quo servire coepit res publica, €miserrimum [2me]2 diem egisse memini quo in exi-€lium fugimus: inter hos dies sororis nuptias numero. €Miserrima soror, fortasse vernularum tuorum noverca €es. Pater, volo ducere uxorem: dic quam mihi €ex ancillis despondeas. €@@Contra. {ALBUCI SILI} Servavit dominam. Si quis €tyranno indicasset, solus in cruce pependisset. @@{41Divisio.}41 Latro in has quaestiones divisit: an, €etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen €ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi €filiam meam cui velim conlocare: isto modo et €repudium [2cum]2 remisero genero accusabor. Male €conlocavi filiam: et multi alii. Quid tibi videntur €hi qui abducunt filias suas %avari%? Sed male [2con-€locavi]2 eam: nec ob hoc damnabor. Tu patrem €debes dementem accusare, non sanum regere. Ego €istud an sine ratione fecerim videbimus: satis est si €sana mente feci. @1 €@@Deinde: an sic filiam conlocare debuerit. Hoc in €haec divisit: an, etiamsi bene meruit servus, non €tamen sic illi referenda fuerit gratia. Deinde: an €bene meruerit; de facto servi primum disputavit, €deinde de animo. Factum quale est? dominam €non stupravit. Auge beneficia: nec dominum occidit nec €adulter domino venenum dedit. Non est beneficium €scelere abstinere. Et tyrannus permisit dominas €rapere, non coegit. Deinde hoc beneficium eius quod €laudas serva: alioqui iniuriam fecit, si non subducta €est iniuriae, sed reservata; tunc tamen solacium €fuisset cum multis pati. Denique, quod aliae in €tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absenti-€bus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocabatur, €in hac matrimonium; in aliis finis expectabatur iniuriae, €in hac nullus; denique illarum stupratores suffixi €sunt, huius manu missus est. Deinde de animo servi. @@Latro colorem a fili parte, quare non vitiasset ser-€vos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futu-€rum ut liberata re publica omnes poenas qui contaminas-€sent dominas suas darent; et adventare iam tempus €ultimum tyrannidi videbatur, cum ad summam perducta €[2esset]2 rabiem, quae numquam nisi ex desperatione €fit. Itaque cum videret, inquit, suffigi cruci servos, þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¦˜Žˆˆclamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima €oratione Latro dixit: servi quoque nomine tecum @1 €queri possum, qui eum qui frugi fuerat nequam fecisti. €@@Albucius hoc colore usus est: inmatura erat €puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non €abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire €non poterat. @@Cestius dixit: ego plane non sum detracturus servo €suam laudem: habuit bonam mentem; speravit posse €fieri ut, si virginem servasset, nuptiis dominae manu €mitteretur. €@@Varius Geminus ait: fortasse amicam habebat, €hac delectatus non [2est; nam]2 quidam virginum €concubitum refugiunt. Fortasse scit illam non €esse passuram et, illud quod nequam quoque servos €interdum frugi facit, malam fortunam timuit. Et €hanc sententiam, quae valde circumlata est, adiecit: €an enim furcifer auderet cum domina concumbere €nisi illi pater permisisset? Et illud dixit: Ad hoc, €pater, ab exilio rediebas? In exilium ergo quid €fugimus? @@Buteo voluit videri re vera mente lapsum patrem €et in narratione hoc dixit: Quam maestus venit domum €ab edicto tyranni! quantum in sinu filiae flevit! €Puto illo tempore mentem esse concussam. €@@Varius Geminus de abstinentia [2servi]2 sic: €Contaminare dominam suam et trahere in cellam €non est ausus. Nisi forte hoc modo mavis narrem: €iam tunc sperare sororis nuptias coeperat. @1 @@A parte patris magis defensione opus esse dicebat €Latro quam colore. Varius Geminus factum ipsum €defendit: magnos viros fecisse ut libertinas uxores €ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit €uxorem. 'Sed ingenuam.' Respondeo: sed Cato; €plus interest inter te et Catonem quam inter liber-€tum et colonum. Quam multa commoda haberet €subiectus et obsequens maritus: non petulantiam €timebit, non verborum contumeliam, non paelicem, non €repudium. Filiam meam domi semper habebo; quam €eo magis desidero quod adeo diu ab illa afui. Deinde €factum liberti laudavit. @@Albucius et philosophatus est: dixit neminem €natura liberum esse, neminem servum; haec postea nomina €singulis inposuisse Fortunam. Denique, inquit, scis €et nos nuper servos fuisse. Rettulit Servium regem. €@@Silo Pompeius hoc colore usus dixit: exhaustum €tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se €dotem quam daret. €@@Argentarius voluit videri puella volente se fecisse. €Visa est, inquit, indulgere illi; certe debuit. @@Gavius Sabinus hoc colore usus est, ut, in quantum €posset, dignitatem suam destrueret et humilitatem €confiteretur. Et ideo, inquit, facilius potuit non €vitiari quia nemo in domum nostram oculos derige-€bat. Nec sciebam quid facerem, cui conlocarem: @1 €quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus. Quid €ergo? alieno potius liberto? Hunc iam novi; scio €cuius in nos adfectus sit; si moriar, scio me meam €filiam apud hunc tuto relicturum. Et hanc senten-€tiam adiecit, quae valde excepta est: eum non con-€tempsi generum qui tyrannum contempserat. @@Accaus Postumius hoc colore usus est: Nihil est, €inquit, invidia periculosius; hanc sapientes viri velut €pestiferam vitandam esse praecipiunt: hanc vitavi. €Ingens invidia erat: 'hic nunc nobis obicit fortunam €liberorum nostrorum.' Oderant filiam meam femi-€nae, me patres, quasi publici mali segregem expro-€bratorem; quo uno modo honeste potui, feci filiam €meam ceteris similem, fortunam meam publicae €parem: sic detracta omnis invidia est; filiam non €habeo honestiorem quam vos, servum frugaliorem €habui quam vos. @@Hispo Romanius dixerat: maritum autem ego istum €vocem raptorem serotinum? Verbum hoc quasi apud €antiquos non usurpatum quibusdam displicebat. €Eiusdem verbi significatione, ut extra reprehensionem €esset, usus est Gavius Sabinus cum diceret nondum €esse consummatam adversus servos publicam vin-€dictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor €est. @@Saturninus Furius, qui Volesum condemnavit, €maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; €solebat tamen tam honeste declamare ut scires illum @1 €huic materiae non minus idoneum esse sed minus €familiarem. Is in hac controversia, cum L. Lamiae €filio declamaret, dixit sententiam: $O( ME\N PATH\R €$XEI/RWN GE/GONEN TURA/NNOU, O( DE\ DOU=LOS E(AUTOU=. €@@Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere €temptaverunt. Albucius dixit: Profer mihi tabellas. €Quid hoc est? generum socer mancipio accepit. Triarius dixit: 'fugitivum, erronem non esse': €ita, si malum auctorem habemus, gener noster fugi-€tivus est? Blandus dixit: Relegamus auctoritatis €tabellas: 'furtis noxaque solutum.' Haec generi €nostri laudatio est. Gallio dixit: Furtis noxaque €solutus est . . . Sparsus dixit: Ostende tabellas. €Quid nobis cum isto genero? Prior dominus pro-€misit fugitivum non esse. Gratulor vobis, posteri: €patrem fugitivum non habebitis. Varius Geminus €dixit: 'Erronem non esse'; adicio fugitivum non €esse, adicio noxa furtisque solutum. Numquid de generi tui nobilitate detraxi? Pollio aiebat ridere €se quod declamatores decrevissent hunc utique €empticium esse. €@@Mirari vos puto quod in hac controversia omnes €declamatores mentis suae fuerint. Non fuerunt. €Nepos Mamilius, cum hortaretur libertum ad repu-€dium sororis, dixit: refer nobis gratiam: et tu sororem €meam manu mitte. Nepos Licinius illi non cessit; @1 €dixit enim: in illa subsellia transite servi, transite liberti, €empta cognatio. Et cum illum sensum elegantem et €ab omnibus iactatum subripuisset: 'soror, opto tibi €sterilitatem,' adiecit: nec est quod mireris me €timere partum tuum: [2certum]2 habeo sic nasci €tyrannos.  Ÿôÿ@@@@{1Cavete Proditorem}1 ŸðòÿProditionis sit actio. €@@Pater et filius imperium petierunt; praelatus €est patri filius. Bellum commisit cum hoste; €captus est. Missi sunt decem legati ad redi-€mendum imperatorem. Euntibus illis occurrit €pater cum auro; dixit filium suum crucifixum esse €et sero se aurum ad redemptionem tulisse. Illi €pervenerunt ad crucifixum imperatorem; qui-€bus ille dixit: 'cavete proditionem.' Accusa-€tur pater proditionis. ‘@@{ALBUCI SILI} Quid desideratis ultra? imperator €supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum €vidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum @1 €captus. Redde rationem quemadmodum redieris tutus, €senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. €Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis €praeter patrem. @@{CESTI PII} Plus accepit auri quam quod posset €abscondi. Nolite mirari: et imperatorem et filium €vendiderat. 'Cavete proditionem': iam comitiis cavi-€mus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. €Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt €praeter competitorem. 'Cavete proditionem' indicium €fuit morientis breve, fili verecundum. €@@{BLANDI} Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et €ducem genuisti et dux esse voluisti. Si non decrevera-€mus, consilium nostrum expectari debuit; si decre-€veramus, officium. €@@{ARELLI FUSCI patris} Unde tam graves paterni €sinus? numquid ossa fili reportantur? Expectat €videlicet iudicia vestra reus: tamquam nesciat quid €de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, €sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet €nominare te tamquam patrem. @@{IUNI GALLIONIS} Fuit adulescens optimus, vere-€cundissimus, qui patri suo cessisset si salva pietate @1 €potuisset. Iterum nobis inter vos, patrem et filium, €iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si €silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis vere-€cunde indicaverat. Habebas apud hostes auctoritatem: €apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum €ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero venturos; €non pervenerunt sero: imperatorem nostrum con-€venerunt. Imperator istum accusat, nos subscribi-€mus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum. 'Obice' inquit 'aliqua ante actae vitae crimina.' €Non possum: verecundum conpetitorem habuisti; €multum tacebat. Quod possum tibi maius crimen €obicere? filius tibi tuus credi rem publicam noluit. Non €est quod dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse €ire non possis. Cur tam cito reverteris? diutius nos €contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non €immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti? þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·§”ˆ‰Quid tam cito recedis? Etiamnunc vivit, etiamnunc loqui-€tur. Recessurus interroga si quid velit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem. In-€tellego quanto istum periculo offendam. Quemad-€modum enim iste accusationem vindicabit? cruce. @1 €Omnibus argumentis premitur: dabo qui viderint, €dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne €quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. De €hoc utrum volet dicat: 'inimicus est' [2vel 'filius €est']2. Hunc indicavit. Utrum tantum auri erat €ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspec-€tus eras ut quemvis illa vox admoneret 'proditionem €cavete'? Optimus adulescens, optimus imperator, qui €rei publicae curam agere ne in cruce quidem desiit! Dig-€num te non putavit filius cui diceret: 'cave proditionem.' @@{VARI GEMINI} Nolite omnia expectare ab accusa-€tore et occupato et verecundo: reum intellegite; €crimina audistis. Quaeris ante actae vitae crimina? €Non habeo: nihil tibi umquam filius obicere voluit. €Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet €miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius €loqui proditorem. @@{PORCI LATRONIS} Quid ab ista [2proditione secu-€rum]2 est quae pervenit iam usque ad ducem? €Vereor ne tam sero caveamus quam imperator noster, €qui non ante intellexit proditionem quam proditus €est; nec umquam praesentius periculum fuit: res €publica sine imperatore est, proditor sine custode. @1 €Quid est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris €nostri pater es et aurum habes et legatus non es. €Si tibi dicam: 'expecta dum legati mittantur; filius €tibi publice remittetur,' dices: 'paternus adfectus €non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi €redimere vivum non potero, saltem mortuum redimam; €numquam tam durus hostis fuit ut paternis lacrimis non flecteretur.' Ut ignoscam tibi quod tam cito isti, €obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi: €an nihil cum patre voluit loqui? 'Cavete proditionem.' €Hoc dixit: videte ne quis nocte insciis custodibus exeat, €ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis €ex hostium castris gravis auro revertatur. Nihil deest €indicio. Si quid de proditione quaeritis, imperator €vobis dicet; si quid de proditore, legati. @@Pars altera. {ARELLI FUSCI} Quantum est pre-€tium quo vendo ut filium pater spectem in cruce, €filius patrem de cruce, tanti et imperatorem et parri-€cidium vendidi? Gratulabantur omnes repulso magis €quam designato nimis ambitiose. Nunc paenitet. €Et filium et patriam vendidit: tam exiguum auri €accepit ut unus senex portare posset? @1 @@In hac controversia, etiamsi coniecturalis est et €habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua €inter declamantis dissensio. Latro semper contra-€hebat et quidquid poterat tuto relinquere praeterie-€bat. Itaque et quaestionum numerum minuebat et €locos numquam attrahebat; illos quoque quos occu-€paverat non diu dicebat sed valenter. Hoc erat €itaque praeceptum eius, quaedam declamatorem €tamquam praetorem facere debere minuendae litis €causa. Quod in hac controversia fecit; non enim €curavit dicere nullam factam esse proditionem, sed se €proditorem non esse. Et suspectus, inquit, iudici est qui €plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili voce pug-€nare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, €praesertim cum odium adversus filium obiciatur €patri. €@@Albucius in duas partes declamationem divisit: €primum negavit ullam esse proditionem, deinde: €ut esset, ad se non pertinere. @@Colorem contra patrem Silo Pompeius hunc intro-€duxit: odio illum rei publicae a qua repulsus erat €fecisse, et odio ipsius fili, quem oderat et quia €competierat et quia vicerat. €@@Varius Geminus dixit statim petisse patrem hoc €proposito imperium, ut proderet, hominem avarum €et lucro inhiantem, et, quia noti mores eius erant, €victum ab eo competitore a quo vinci fas non erat @1 €nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, €paratus fuerat pecuniam dare ut filium vinceret; €post comitia paratus erat pecuniam accipere ut €filium perderet. Ut captus est dux, aiebamus, in-€quit: 'non potest hoc sine proditione fieri.' Ex-€cusavimus nos imperatori: diximus perseverasse €ad redemptionem, quamvis deterruisset pater. €Hoc loco ille respondit: 'cavete proditionem.' @@Blandus dixit aegre ferentem pudorem repulsae €voluisse occidi filium ut in eius locum substitueretur €ipse. €@@Hispo Romanius: Ultionem, inquit, suam hosti €vendidit. Tam facile, inquit, exit nocte, pervenit €ad hostes, redit, ut scires illum non tunc primum €fecisse. €@@Argentarius dixit: Perfer ad senatum mandata €fili tui. Necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque €aliqua mandavit; fortasse proditoris nomen patri €dixit; indica nobis. 'Nihil dixit' inquit 'mihi.' €Sublata omnis quaestio est. Quaeritis quem dixerit? €Videte cui nihil dixerit. @@Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit: ne quis €filium meum vinceret timui; itaque professus sum €ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; €deinde ipse filio meo cessi. @1 €@@Albucius hoc colore usus est: Aiebant, inquit, €alii imperatorem fieri debere [2adulescentem]2, €qualis Scipio fuisset, alii senem, qualis Maximus €[fuit]; [2adulescentem acriter pugnaturum]2, senem €nihil temere facturum. Utriusque populo copiam €feci. €@@Cestius hoc colore usus est: Noveram vitium fili €mei; sciebam esse acrem adulescentem, fortem, sed €inconsideratum, temerarium. Itaque petii et rei €publicae causa [2et]2 fili mei, quem idoneum ad €tantum sustinendum onus non putabam. @@Fuscus Arellius dixit in hoc se competisse, ut hos-€tium animi frangerentur cum audissent posse rem €publicam vel in una domo ducem eligere. €@@Hispo Romanius simpliciter putavit agendum: €inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur com-€petitores. Hoc itaque egit colore, ut quereretur de €exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, €quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque €victum senem non ambientem. De me, inquit, queri €non potestis; clamavi: 'non est vobis utilis huius €aetatis imperator.' Mansit, inquit, illi et post comitia €eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil €communicabat; itaque captus est. Et cum descrip-€sisset quam imperite disposuisset aciem, quemad-€modum inexploratis locorum insidiis oppressa eius @1 €temeritas esset, adiecit: hoc erat quod vobis clam-€abam: 'ducem senem eligite.' @@Otho Iunius pater praesagiis quibusdam et in-€somniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum €se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus €Otho: ubicumque illum defecerat color, somnium €narrabat. €@@De eo quod inscio senatu egressus est, Latro sic €coloravit: decretum non expectasse, sed amentem et €attonitum protinus procurrisse. €@@Albucius hoc colore usus est: semper de duce cito €constitui. Longum erat expectare; ad summam, €festinavi nec occurri. @@Varius Geminus dixit maluisse solum ire; hostes €enim auctoritate legatorum non moveri, at lacrimis €patrum saepe flecti. €@@Silo Pompeius ait: putavi utilius esse privata €illum pecunia redimi; minoris enim posse aestimari €quam si tamquam imperator redimeretur. €@@Argentarius ait: Nihil tam iniquom erat quam €legatos ad redemptionem mitti; numquam enim €reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. €Itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exer-€citus contemnit illum, res publica relinquit. @@Blandus ait: cogitanti mihi quid facerem, con-€tentus essem paternis lacrimis an comitatu publico €preces meas adiuvarem, tandem venit in mentem €Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis €isse et cum auro. @1 €@@Sepullius Bassus ait non expectasse se curiam, quia €putaverit futuros qui redimendum negarent, quod €factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se €voluisse redimere quam posset aliquid de non redi-€mendo constitui. €@@Cestius dixit: non quaesivi secretos tramites et €occultum iter: proditor eadem via veni qua legati. @@De voce fili colorem Albucius hunc fecit: pudebat €illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod €fortunae suae patrocinium; voluit videri non culpa €sua sed proditione hoc sibi accidisse; itaque nomen €adicere non potuit. þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·§˜’†@@Fuscus Arellius dixit alienatum iam suppliciis €animum et errantem has voces effudisse sine argu-€mentis, sine reo. €@@Varius Geminus omnia complexus est: Potest, €inquit, propter hoc, potest propter illud; ego vobis €idem suadeo: cavete proditionem. Hoc si cavere €vultis, imperatores senes facite. @@Illud et in hac controversia et in omni vitandum €aiebat Cestius, quotiens aliqua vox poneretur, ne €ad illam quasi ad sententiam decurreremus. Sicut €in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo €coepit: 'ut verbis ducis vestri, iudices, incipiam, €cavete proditionem'; sic finivit declamationem ut €diceret: 'finio quibus vitam finit imperator: €cavete proditionem.' Hoc sententiae genus Cestius @1 €echo vocabat et [2sic]2 dicenti discipulo statim ex-€clamabat: $I(MERTH\N H)XW/&: ut in illa suasoria in qua €deliberat Alexander an Oceanum naviget cum exaudita €vox esset: 'quousque invicte?' ab [2hac]2 ipsa voce €quidam coepit declamare et in hac desit; ait illi €Cestius desinenti: $E)/N SOI ME\N LH/CW, SE/O D' A)/RCOMAI. €Et alteri, cum descriptis Alexandri victoriis, gentibus €perdomitis, novissime poneret: 'quousque invicte?', €exclamavit Cestius: tu autem quousque? @@Otho pater hoc colore usus est pro patre: dixit €hoc molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum €legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo €abigeret et exoneraret verecundiam suam, id €dixisse quo audito festinarent. Itaque dixisse illum €non 'caveant proditionem,' sed 'cavete,' quasi €ipsis legatis esset periculum ne proderentur. @1  Ÿôÿ@@@@{1Mutanda Optio Raptore Convicto}1 ŸðòÿRapta raptoris aut mortem aut indotatas €nuptias optet. €@@Rapta producta nuptias optavit. Qui diceba-€tur raptor negavit se rapuisse. Iudicio victus €vult ducere; illa optionem repetit. ‘@@{ALBUCI SILI} Praeterquam quod in omni dis-€crimine periculosa libertas est, meruit puella ut €taceremus: misericors in nos etiam antequam roga-€remus fuit. Inhumana libertas est si vincimus €[2adversus uxorem, si vincimur]2 adversus iudicem. €Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. €Omnis nimia potentia saluberrime in brevitatem €constringetur. Qui potest condemnare, possit semel; €qui potest occidere, possit semel; aut, si qua iteratio €recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. €Proponite vobis illam supplici invisam faciem, carni- @1 €ficem, securem: hoc semel licere nimium est. 'Exorata €sum, condo gladium; irata sum, repeto optionem.' €At non semel mori satius est? Occides iam non €vitiatorem sed virum. @@{PORCI LATRONIS} Periculosius est negare raptum €quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens €perductus erat ut ignoraret quid fecisset. Non refugie-€bat tamen puellae nuptias; favebat tantum sibi, ut €innocens duceret. Itaque nihil aliud petit quam €libertatem ut honestius duceret. Ita apud vos, €iudices, tutius est peccare quam erubescere? Dig-€nior poena erat si id peccasset quod meminisse pos-€set. Exsurge, adulescens, et sine ullo respectu €pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et €vos, amici propinquique, et tu mater ac pater. Quid €est, puella? ecquid te horum lacrimae movent? €Non, inquit; ad [illum] magistratum veniat. Non €dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari vis €nisi ubi occidere potes. Gravius punior nunc, cum €me peccasse pudet, quam cum peccavi. Quae post €iniuriam ignoscit, post misericordiam [2irascitur]2. @@{CESTI PII} Venit ad vos vestro beneficio retenturus €puellae beneficium. Optavit nuptias; neque adhuc @1 €sciebat quam verecundum maritum esset habitura. €Vitiatorem dimisisti; virum occides? Aiebat iudex: €Quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias €optat. Minus est ergo quod vitiavit quam quod negavit? €@@{Q. HATERI} 'Non sum' inquit 'optatura mor-€tem, sed volo mihi licere et mortem optare.' Quam €potestas ista delectat crudelis est. €@@{BLANDI} Ergo nos iniuriam periculosius negavimus €quam fecimus? @@{IUNI GALLIONIS} Quadam nocte_quid dicam? iam €non negare non pudet: nox, vinum, error_quid irasceris, €puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa €mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae €credidistis. Confitendum est vitium nostrum: nos €nuptiis moram fecimus. Sive adhuc non esset €vitiata sive esset, visa digna matrimonio quae homi-€nem non posset occidere. Tibi consulebam, ne €dicereris vitiatori nupta. Si per te licuisset, hones-€tiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem €inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, €in conspectu populi, in medio foro clamitasti: 'ego €virginem rapui'? Neminem habere tam obse-€quentem maritum potes: hic iam nihil negabit. @1 @@{VARI GEMINI} Exponam vobis rerum ordinem sic €tamquam ab eo didicerim qui quid fecerit nescit. €@@{VIBI GALLI} Ubi estis qui dicebatis: 'nihil in-€terest tua, confitere'? Confitetur, quia honestius €putasti raptori nubere. 'Sit' inquit 'mihi heres €si quis intra decem menses natus fuerit.' Numquid €negat? Surge, adulescens, dic: 'rapui, vitiavi'; €incipe scire quod nescis. Miraris si tibi non credit? €multum est de quo timet. @@Pars altera. {P. ASPRENATIS} Nescio utro iudicio €adversarius fuerit inprobior. Priore id egit ne quam €omnino poenam stupri penderet; hoc id agit ut ipse optet €ex duobus a lege constitutis suppliciis utrum velit €pendere; fatetur enim se inpune habere maluisse €quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam €mori. Antea legem vitiationis evertere conatus est, €nunc transferre volt: advocatos rogat, iudices rogat, €omnis potius quam vitiatam. Utinam non hoc illum €liberaret metu, quod iudicis suae clementiam novit. €Clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, @1 €mori non recusare. Aderat raptori populus, nec €quicquam magis suspectam faciebat vitiatae causam €quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo €liquet, est quaedam proxima innocentiae verecundia, €praebere se legibus; tu vero [ne] meruisti quidem €mortem illa infitiatione. Ignorasti an peccasses? €innocens esse voluisti? Causam habes. Revertere €ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam €rogas, quae rogari ipsa debueras. @@Latro tres fecit quaestiones: an illa, interrogavit, €optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta; non enim €constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an €negaverit. Erat enim raptor, etiamsi negabat, et €ita iusta fuit optio. An, si iniusta optio fuit, revocari €possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immuta-€bilis est simul emissa est. Iudex quam tulit de reo €tabellam revocare non potest; quaesitor non mutabit €pronuntiationem suam. Nihil tam civile, tam utile €est, quam brevem potestatem esse quae magna est. Si €volet et alteram optionem suam revocare et deinde €tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum €illa quod optaverit possit sequenti semper optione €rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an, si @1 €potest revocari aliquando optio, nunc debeat. Hic €defensio adulescentis, qui negavit se vitiasse. @@Fuscus et ordinem mutavit quaestionum et €numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: €an rapta non possit amplius optare quam semel. €Potest, inquit; lex enim non adicit quotiens optet, sed €ex quibus: 'aut hoc' inquit 'aut illud'; non adicit €'ne amplius quam semel.' Contra ait: lex te iubet €alterutrum optare; tu hodie si mortem optabis, facies €quod numquam factum est: utrumque optaveris. Etiam-€si non licet, inquit, amplius quam semel [et mortem €optabis et nuptias], ego nondum optavi; optio est €enim quae legitime fit: illa non est facta legitime. €Si praetor defuisset, numquid optionem vocares? €[si rapta defuisset] Raptor defuit: non est ista €optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata €sit optio. Raptor ait: agebatur apud iudices utrum €deberet rata esse optio [2an]2 non; iudicata est rata €esse debere: rata sit. Non, inquit puella; quaesi-€tum est enim an ego in raptorem ius haberem; €iudicatum est habere me: uti debeo. Non possum €ante legem habere quam raptorem. Novissimam €quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse €optio. @@Passienus hanc ultimam partem sic dividebat: €an, si adulescens malo adversus puellam animo €infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ·¨ˆ˜‰„sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae. €Deinde: an malo animo fecerit. @1 €@@Varius Geminus ultimae quaestioni vel parti, in €qua quid debeat fieri quaeritur, duo haec adiciebat, €quae posse quaeri putabat: an, si puella pro certo €adulescentis mortem optatura est, non debeat illi €permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate; €deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit, €quare velis optare nisi quod nuptias non vis? [2An €vis?]2 Hoc non tantum patimur sed rogamus. @@Color pro adulescente introductus est a Latrone €talis ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fece-€rit: hodie quoque magis credere de facto suo quam €scire; recusasse autem non ne duceret uxorem sed €ut sua voluntate duceret; et iudices non audisse €sollicitos: faciles fuisse, quasi de nuptiis ageretur. €@@Varius Geminus raptum confessus est, et dixit €nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiam-€nunc negare: non tantum raptam sed iudicem €offendet. €@@Cestius nec Latronem secutus est dicentem nescisse €se hodieque nescire nec Varium Geminum confiten-€tem, sed [non] rapuisse apertius negavit. Verum, €inquit, inveniri non poterat; iudices illam senten-€tiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam €inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri €illum maritum. €@@Silo Pompeius dixit adulescentem verecundum @1 €natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. €Non placebat Latroni [2hic]2 color: minus, inquit, €ignoscetur illi si scit se rapuisse et sciens mentitus €est. Contradicebat Silo [2non]2 posse ulli fidem €fieri aliquem nescire an rapuerit. @@Hispanus Cornelius: Non subducere illi, inquit, €maritum volui, sed honestiorem dare. Digna est, €inquit, tam misericors puella quae non videatur nup-€sisse raptori. €@@Hispo Romanius ait illos sodales qui illum nocte in-€pulerant circumstetisse et dixisse: non est quam €rapuisti; alia fuit. Timuit ne illi quam rapuerat €faceret iniuriam. €@@Argentarius dixit: Vellem mortem optasses: non €esset hic raptor iudicatus. Non causa tua illum €[2vicit]2 sed optio, dum unusquisque iudex dicit: €'Quid habet quod tantopere recuset? putes de €capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem, €sed titulum recusare. Nempe victus ducet uxorem. €Non est sollicite de eo iudicandum cui damnato €gratulandum est.' €@@Silo hoc colore usus est: confusum adulescentem €subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et €negasse quia perturbatus erat, [2et]2 perseverasse €quia negaverat. @1 ¸‰¯ôÿ@@@@{1Liber Nonus}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, [2Senecae]2, Melae filiis salutem. ‘@@Iam videbar promissum meum implesse; circum-€spiciebam tamen num quid me praeterisset. Ultro €Votieni Montani mentionem intulistis; et velim €vos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus €evocetur memoria mea, quae quomodo senilis per se €marcet, admonita et aliquando lacessita facile se €colliget. €@@Montanus Votienus adeo numquam ostentationis €declamavit causa ut ne exercitationis quidem decla-€maverit. Rationem quaerenti mihi ait: Utram €vis? honestam an veram? Si honestam, . . . , [2si €veram]2, ne male adsuescam. Qui declamationem €parat, scribit non ut vincat sed ut placeat. Omnia @1 €itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, €quia molestae sunt et minimum habent floris, relin-€quit; sententiis, explicationibus audientis delinire €contentus est. Cupit enim se approbare, non €causam. @@Sequitur autem hoc usque in forum declamatores €vitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. €Accedit etiam illud, quod adversarios quamvis fatuos €fingunt: respondent illis et quae volunt et cum €volunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo €damno castiget; stultitia eorum gratuita est. Vix €itaque in foro futurus periculosus stupor discuti €potest, qui crevit dum tutus est. Quid quod lauda-€tionibus crebris sustinentur et memoria illorum ad-€suevit certis intervallis quiescere? Cum ventum est €in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus €excipere, aut deficiunt aut labant. @@Adice nunc quod [2memoria]2 illis nullius inter-€ventu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria oblo-€quitur, familiares sunt omnium vultus. In foro, ut €nihil aliud, ipsum illos forum turbat. Hoc quod €vulgo narratur an verum sit tu melius potes scire: €Latronem Porcium, declamatoriae virtutis unicum €exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, €propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum ut a €soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari @1 €[2tectum]2 ac parietem desiderantem quam impetravit €ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. @@Usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus €delicate nutriuntur ut clamorem silentium risum, €caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis €exercitatio nisi quae operi simillima est in quod exer-€cet; itaque durior solet esse vero certamine. Gladia-€tores gravioribus armis discunt quam pugnant; €diutius illos magister armatos quam adversarius €retinet. Athletae binos simul ac ternos fatigant ut €facilius singulis resistant. Cursores, quom intra €exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id €saepe in exercitationem decurrunt quod semel de-€cursuri sunt in certamine. Multiplicatur ex in-€dustria labor quo condiscimus ut levetur quo decerni-mus. In scholasticis declamationibus contra evenit: €omnia molliora et solutiora sunt. In foro partem €accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, €hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae €intendendus animus est, vox ad aures iudicis per-€ferenda, hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. €Itaque velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco €clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in €forum transeuntes omnia tamquam nova et inusitata €perturbant, nec ante in oratorem conroborantur quam @1 €multis perdomiti contumeliis puerilem animum €scholasticis deliciis languidum vero labore durarunt. €Lepidus, vir egregius et qui declamatorio non €studio . . . ¡Ÿôÿ@@@@{1Cimon Ingratus Calliae}1 ŸðòÿAdulterum cum adultera qui deprenderit, dum €utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. €Ingrati sit actio. €@@Miltiades, peculatus damnatus, in carcere €alligatus decessit; Cimon, filius eius, ut eum sep-€eliret, vicarium se pro corpore patris dedit. €Callias dives sordide natus redemit eum a re €publica et pecuniam solvit; filiam ei suam €collocavit, quam ille deprensam in adulterio de-€precante patre occidit. Ingrati reus est. ‘@@{ALBUCI SILI} Non movet me periculum meum: €semper nos in malis nostris non fortunam sed causam €spectavimus. Non dubito quin Callias redempturus €fuerit Miltiaden si iam habuisset filiam nubilem. €@@{MUSAE} Alius aliud pati non potest. Mihi adul-€terium carcer est. @1 €@@{ARELLI FUSCI patris} Nihil, inquit, filiae plus €possum dare quam Cimonem virum. Quando mihi €ex eo contingent nepotes? Ferrum a lege mihi tra-€ditum ad vindictam pudicitiae proiciam? Perdidisti €pecuniam, Callia, si tales solvisti manus. Damnatus €peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se €patrem. @@{CESTI PII} Non potest generosus animus contumeliam €pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. €Quid magis in me probasti quam carcerem? Non €sum innocentior quam pater, ne infelicior quidem; €hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod €illius calamitatium exitus fuit carcer, mearum initium. €Exponam vobis quam in neminem meorum ingratus €sim. Unus Miltiadis census inventus est Cimon filius; €ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre €praeter se. Poteram in Cynaegiri domo sperare €nuptias, poteram in Callimachi, nec verebar ne €Cynaegirus suas pluris aestimaret manus. Redemp-€tus Cimon redemptoris felicitas est. @@{VOTIENI MONTANI} Facis iam ut dicam: non accepi €beneficium aut reddidi. Certius reddam cum tam €honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimit- @1 €tam? quid aliud facerem si alligatas haberem manus? €Egit me attonitum dolor. Non mehercules me exo-€rasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo nisi €liber sum. Est vir egregius Callias, est misericors; €sed utinam tantum adversus bonos! Maior iniuria €est si nunc manus Cimonis alligantur quam fuit €beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste ini-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰“ˆ‹quiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed €aequiore animo inpudicam pati voluit. Vis tu divi-€tias tuas abscondere cum in eos incideris qui men-€dicitate censentur? Nihil habet domus nostra €melius quod ostendat quam paupertatem. Da €pecuniam Miltiadi qua damnationem luat: nocens €erit; da Cimoni qua patrem redimat: pius non erit. @@{VIBI GALLI} Nullo mihi felicior videor quam quod €Miltiadis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae €potentiae vindex, libertatis publicae adsertor, alli-€gatus iacebat crimen ingratae civitatis. Adulteram €dimittam? patiar adulteram qui non tam glorior €quod filius sum Miltiadis quam quod vicarius? €Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si €adulterum solum occidero, exulandum est. Quid @1 €faciam? Occidam? plus quam praestitisti exigis: pro €carcere exilium. Non occidam? plus quam praestitisti €exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Uterque €magnum beneficium dedistis et statim dum datis recepis-€tis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem. €Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me €turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus €quae solvere Miltiadem? Non mihi occurrit in-€dulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut €rei aut benefici memoria; feci quod soleo, nihil aliud €respexi quam patrem. @@{MENTONIS} Cogita adulteros esse pro quibus rogas, €cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem €dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre €gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi veros habere €liberos contingat; quod quantum esset Miltiades ex-€pertus est. @@{PORCI LATRONIS} Ego adulteros dimittam? Ar-€det cupiditate vindictae animus. Has manus con-€tinere non posset Miltiades, quas alligare potuit. €Si in hoc solutus sum, redde me carceri. Ille Grae-€ciae servator et vindex Persarum orientisque domi-€tor, cui modo tam insignem triumphum Fortuna de €hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc €videlicet ipsum, ut innocentia eius, quae alioqui €latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. €Damnatus est innocens. Quisquis in civitate €misericors est, nunc occasio misericordiae venit: @1 €Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, €Miltiade, ne funeri quidem interfuturus in quod me €ipsum impenderam. Misereor accusatoris mei non €quia perdidit filiam sed quia habuit. Dignus erat €Callias tales habere quales redemit. Quodsi me in €hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio €carcerem praefero. Honestius patri alligor quam €adultero solvor. Ut audivi esse qui pecuniam €numeraret, miratus sum fuisse in civitate nostra €quemquam qui Cimonem redimere quam Miltiaden €maluisset. Ego ne patrem quidem meum nisi €innocens fuisset redemissem. @@{BLANDI} Obiciat licet vincula, numquam tamen €efficiet ut non magis carcere glorier quam matri-€monio. Diversi sunt hominum adfectus: tu for-€tasse, Callia, vincula non potes ferre; ego adulteram €uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas €Cimonis manus? €@@{ARGENTARI} Redemptum me protinus appellare €coepit de filiae nuptiis. 'Statim' inquam 'Callias €experitur an gratus sim.' %Habes in Callias sine €Cimone.% Pro una rogat, duos eripit. €@@{FULVI SPARSI} Dic nunc: 'ego te carceri exemi,' €dum ego respondeam: 'ego me carceri tradidi.' €Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a €Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. €Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus @1 €est pater meus in carcerem etiamnunc captivis suis €plenum. @@{IUNI GALLIONIS} Beneficium, inquit, tibi dedi €quod filiam tibi collocavi. Nunc vere, Miltiade, €graviorem fortunam carcere sustines: Callias tecum €[2nepotes]2 communicare dignatus est. Ego me €redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Stete-€runt ante oculos meos maiorum imagines emissusque €sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit €et iterum meas invocavit manus. €@@{IULI BASSI} Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, €pater, iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Placeas €tibi licet et istas iactes divitias: tantidem tamen €redemi patrem quanti a te redemptus sum. @@{41Divisio.}41 Latro in has quaestiones divisit: an non €quisquis gratiam non rettulit cum posset ingrati €teneatur. Multa, inquit, interveniunt propter quae €non debeam facere etiamsi possum. Si non tenetur €quisquis non rettulit gratiam cum posset, an hic €teneatur. Hoc in haec divisit: an possit ob id damnari €quod lege fecit; deinde: an facere debuerit; novis-€sume: an, si adfectu et indignatione ablatus non €fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. Hoc non €tamquam quaestionem sed, ut illi mos erat, pro @1 tractatione aut loco. Montanus Votienus quaestio-€nem hanc adiecit: an gratiam rettulerit Cimon Calliae. €Rettuli, inquit: filiam tuam uxorem [2duxi]2, filia €tua Miltiadis nurus facta est. Non putas beneficium €communes cum Miltiade nepotes? €@@Gallio illam quaestionem duram movit, sed dili-€genter executus est, quae solet esse in ingrati con-€troversiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, €inquit, mihi poena in carcere esse: mea voluntate illo €perveneram. Ita putas me libentius in cubiculo meo €iacuisse? Nullus tunc erat locus Athenis honestior €quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam €subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium €accepit quod non petit. Non rogavi, inquit, te; €dedisti istud iactationi tuae: putasti ad gloriam €tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium €si tibi solvere Miltiaden contigisset? @@Silo Pompeius a parte Calliae duo beneficia se dixit €dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam con-€locasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro €beneficio inputavit, in quo adeo non est dubium an €beneficium non dederit ut dubium sit an receperit. €@@Brutus Bruttedius illas praeterea quaestiones fecit: €an, si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret, Cimoni €sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod €totum eius causa praestatur in quem confertur. Ubi €aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est €beneficium, consilium est. Hoc diu executus est et @1 €argumentis et exemplis. Deinde: an sua causa €Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium €inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam me-€moriam. Non magis poterat ignotum esse a quo €Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti €habere generum nobilem, pium. €@@Hispo Romanius duram quaestionem fecit: an €rettulerit gratiam hoc ipso, quod occidit. Liberavi €te, inquit, summo dedecore; invito tibi beneficium dedi. €Non est quod mireris; nam et tu me non rogantem €redemisti. Hoc loco Verginios et illos patres qui filias €vitiatas occiderunt, qui incluserunt. @@Color et Gallioni et Latroni et Montano placuit ut €nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem €et socerum et infelicem. Cestius multa [2ut]2 in ava-€rum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, €dum vult illud probare, reddidisse se beneficium quod €talem socerum habere sustinuisset. €@@Latro dixit: Filiam tuam dimittam? Quid €adultero faciam? Pro una rogas, duos eripis. Hanc €Hybreas aliter dixit sententiam: $SOI\ DE/, MOIXE/, TI/ €$POIH/SW; MH\ KAI\ SOU= *KALLI/AS PATH/R E)STIN;& Haec tota €diversa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est €petita materia. €@@Illa non est similis sed eadem quam dixit prior €Adaeus, rhetor ex Asianis non proiecti nominis, @1 €deinde Arellius Fuscus: $A)XA/RISTO/S SOI DOKW=, *KALLI/A; $OU)K OI)=DAS POU= MOI TH\N XA/RIN E)/DWKAS;& Hanc sic €mutavit Arellius Fuscus: non dices me, Callia, in-€gratum: unde redemeris cogita. Memini deinde €Fuscum, cum haec Adaei sententia obiceretur, non €infitiari transtulisse se eam in Latinum; et aiebat non €commendationis id se aut furti, sed exercitationis €causa facere. Do, inquit, operam ut cum optimis €sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed €vincere. Multa oratores, historici, poetae Romani a €Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt. Tunc €deinde rettulit aliquam Thucydidis sententiam: $DEINAI\ €$GA\R AI( EU)PRACI/AI SUGKRU/YAI KAI\ SUSKIA/SAI TA\ €$E(KA/STWN A(MARTH/MATA,& deinde Sallustianam: res €secundae mire sunt vitiis obtentui. Cum sit praecipua in €Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰˜ˆillum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi €habes quae salvo sensu detrahas: deme vel $SUGKRU/YAI& vel €$SUSKIA/SAI&, deme $E(KA/STWN&: constabit sensus, etiamsi €non aeque comptus, aeque tamen integer. At ex Sallusti €sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. @@T. autem Livius tam iniquus Sallustio fuit ut hanc @1 €ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam €corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. Nec hoc €amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat €quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium €vinci si ante a Thucydide vincatur. €@@Cestius colorem pro Callia hunc habuit: obiecit €ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram €fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum super-€veniret pater ut spectator calamitatis suae fieret. Iam, €inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. Ego non €expectaveram dum rogarer. @@Hispo Romanius hunc colorem secutus est: dixit €adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione €insolentem invisa habuisse beneficia sua, moleste €ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem €operam dedisse ut mores puellae in vitia non tantum labi €pateretur sed ipse impelleret, ut haberet iustam dimit-€tendi causam. Nanctum occasionem non intermisisse, €expectasse tamen dum superveniret pater. Hoc €secum cogitasse: expectat me; vult mecum pares €rationes facere. Fecisset, si non ostendisset patri €adulteram filiam. @1 €@@Gargonius in hac controversia foedo genere caco-€zeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub €Miltiadis trophaeis concumbere. €@@Dorion, cum descripsisset gloriae sibi fuisse €carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse, €dixit: $O(/TE EI)SH=LQEN *KALLI/AS, TA\S PE/DAS A)PEKA/LUYA. €@@Hybreas dixit: $SUGGNW/MHN E)/XE MOI . . .  Ÿôÿ@@@@{1Flamininus in Cena Reum Puniens}1 ŸðòÿMaiestatis laesae sit actio. €@@Flamininus proconsul inter cenam a meretrice €rogatus, quae aiebat se numquam vidisse homi-€nem decollari, unum ex damnatis occidit. €Accusatur laesae maiestatis. ‘@@{MENTONIS} Iam etiam perituri dormiebant. Pera-€gitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret €vidisse. O miserum, si quis meretricem offendit! €o miseram matrem familiae, si quoius formae mere-€trix invidet! Nihil petenti praetor negaturus est. @1 €@@{MUSAE} Hic est Flamininus qui exiturus in pro-€vinciam uxorem a porta dimisit. €@@{ARGENTARI} Obicio luxuriam, obicio histrioniam, €[2obicio]2 iocos: an vos [revixerunt] in convivio nihil €aliud nisi occiditis? Qui in carcere vixerunt in con-€vivio perierunt. @@{BLANDI} Feriatur in foro; omnes videant, mere-€trix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. €Maiestatem laesam dixissem si exeunti tibi lictor a €conspectu meretricem non summovisset. €@@{VIBI RUFI} Paratus erat accusator cum com-€mentariis, aiebat, si quid meretrix desiderabat. In €hoc tecum uxorem non misimus? Ut salva pro-€vincia sit, optemus meretrici bonam mentem? €Dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu €cum meretrice cenares? Meretrix uxoris loco accu-€buit, immo praetoris. @@{P. ASPRENATIS} Uni fortasse osculo donavit homi-€cidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. €@@{PORCI LATRONIS} Ne a sobrio quidem lictore per-€cussus est. Non inquiro in totum annum: una nocte €contentus sum. 'Bibe, lictor, ut fortius ferias.' €Ecquid intellegitis quemadmodum damnatus sit @1 €qui sic occisus est? Qui scio an, in cuius gratiam €occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quan-€tum tibi populus Romanus dederat, tantum tu mere-€trici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? €Quis enim in illo convivio fuit quoi esset credendum? €Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium €neget quam ut qui hoc quoque dederit quicquam. [2'Num-€quam]2 vidi.' Nimirum numquam istud mulierum €oculis ostendi solet, aut ista iam saepe vidisset. @@{IULI BASSI} Inter temulentas reliquias sumptuo-€sissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos €modo excisum humanum caput fertur; inter purga-€menta et iactus cenantium et sparsam in convivio €scobem humanus sanguis everritur. Gratulor sorti €tuae, provincia, quod desiderante tale spectaculum €meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. €Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses. €@@{ROMANI HISPONIS} Quis ferret te si in triclinio €tuo iudicium coegisses? Scelus est in convivio €damnare hominem: quid occidere? Ad arbitrium €meretricis de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in €honorem eius decollas quam iudicas. @@{FULVI SPARSI} Contactam sanguine humano mensam €loquor, strictas in triclinio secures: quis credat ista €aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? Cada-€ver, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de @1 €convivio cogitat? 'Hominem' inquit 'occidi num-€quam vidi.' Quid? Flaminino praetore omnia €alia vidisti? €@@{SILONIS POMPEI} Virum nobilissimum et tantis €honoribus functum turpiter meretrix clementem €fecisset: crudelem fecit. 'Numquam vidi'; adice, €si vis: 'nec alio praetore videre potero.' @@{ALBUCI SILI} Si quis autem est, iudices, qui €desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot €praeter hunc iugulaverit, quot innoxios damnaverit, €quot carcere incluserit, huic ego me satis facturum €esse polliceor: uno convivio cum sua praetura reum €evolvam. Instituuntur ab isto in provincia epulae et €magnifico apparatu exstruitur convivium; distin-€guuntur argenteis poculis aurea. Quid multa, iu-€dices? convivii eius apparatum sensit provincia. €Extrahitur quidam e carcere in convivium praetoris, €cui stupenti misero meretrix arridet. Interim virgae €promuntur et victuma crudelitatis ante mensam ac deos €trucidatur. Me miserum, imperi Romani terrore lusisti. O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli €tibi inter epulas voluptati est morientium gemitus: €hic ultimus apparatus cenae fuit. In eodem tri-€clinio video praetorem amatorem, scortum avidum €caedis; et meretrix praetori, praetor provinciae €imperat. Constituitur catenatus, qui, cum lan-€guentis praetoris istius aspexit oculos, existimans €ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens @1 €et utrisque manibus mensam tenens 'di tibi' €inquit 'immortales parem gratiam referant.' Qui-€cumque in eodem accubabant triclinio, alius ubertim €demisso capite flebat, alius avertebat ab illa crudeli-€tate oculos, alius ridebat, quo gratior esset meretrici. Hic iste inter varios convivarum vultus submo-€veri iubet et miserum stare ad praebendas cervices €immotum: interim distinguitur mora poculis. Ne €sobri quidem carnificis manu civis Romanus occisus €est. Non veto quominus securi percutiatur: illud €rogo, legi potius quam scorto cadat. Memento ter-€rorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. €Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, €saltationes, et illud dedecoris certamen, praetorne €se mollius moveret an meretrix? @@{CAPITONIS} Exsurgite nunc Bruti, Horatii, Decii et €cetera imperi decora: vestri fasces, vestrae secures in €quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! €istis obscenae puellae iocantur. Quid? si, per deos €inmortales, nullo sollemni die populo inspectante in €foro convivium habuisses, non minuisses maiestatem €imperii nostri? Atqui quid interest convivium in €forum an forum in convivium attrahas? @@Deinde descripsit quanto aliter in foro decol-€letur. Ascendit praetor tribunal inspectante pro- @1 €vincia; noxio post terga deligantur manus, stat €intento ac tristi omnium vultu; fit a praecone silen-€tium; adhibentur deinde legituma verba; canitur ex €altera parte classicum. Numquid vobis videor €describere convivales iocos? Heu quam dissimiles €exitus initiis habes! Accusavit te eques Romanus, €iudicaverunt equites Romani, praetor damnatum €pronuntiavit, occidit meretrix. @@{BUTEONIS} Ut iste cum amica cenaret iucundius €homo occisus est. Numquid, iudices, [quod] pro €rostris vidistis praetorem cum meretrice cenantem? €@@{VOTIENI MONTANI} Qui sic convivatur quomodo €irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil €precibus dare: postulo ut in hanc legem iures. €Maiestas populi Romani per omnes nationes, per €omnis diffusa provincias, in sinu meretricum iacet; ea þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¢˜‹ˆ‰imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo €nemo se abstinuit nisi qui pepercit suo. Convivas €tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, €fuere equites Romani: %cum his ergo praetor.% @@{CASSI SEVERI} Ne de servo quidem aut captivo @1 €omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut €cum libebit supplicium sumi fas est, adhibeturque €ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam. €@@{TRIARI} Quo crimine damnatus erat? caedis. €Non tamen in convivio occiderat. Animadverte €diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges. @@Montanus Votienus has putabat quaestiones esse: €an quidquid in magistratu peccavit proconsul vindi-€cari possit maiestatis lege. Reus enim qui tueri €se facto non potest, ad ius confugit, et dicit hac se €lege non teneri. Non quidquid peccavit aliquis in €magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem dum €magistratus est patrem suum occidere, veneno uxo-€rem suam necare: puto, non hac lege causam dicet, €sed aliis, parricidii et veneficii. Vis scire non a quo €fiat ad rem pertinere sed quid fiat? Privatus potest €accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiesta-€tem populi Romani laederet. Puta, amicam habet €proconsul: ideo maiestatis damnabitur? Quod am-€plius est dico: puta, matronam corrumpit dum pro-€consul est: adulterii causam dicet, non maiestatis. Singula, inquit, aestima quae obicis. Si tantum €amicam habuisset, numquid accusares? Si anim-€advertisset in aliquem nullo rogante, numquid €accusari posset? Si non omne non recte factum hac @1 €lege vindicari potest, an id quod sub auctoritate €publica geritur. Nam cum adulterium committit, €cum veneficium, tamquam civis peccat; cum anim-€advertit, auctoritate publica utitur, in eo autem €quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid €peccatur maiestatis actione vindicandum est. Dic enim €mihi, si, cum animadvertere debeat [non] legitimo €cultu ac more sollemni usus, interdiu tribunal €conscenderit convivali veste, si, cum classicum €canere debeat, symphoniam canere iusserit, non €laedet maiestatem? Atqui quod fecit foedius est: €et comparavit. @@Deinde, si potest vindicari maiestatis lege id quod €proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu €usus peccavit, an hoc possit. Non potest, inquit; €nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. €Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid €publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata €adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus €dederit; imperator foedus percussit, videtur populus €Romanus percussisse et continetur indigno foedere. €Nunc nec viribus quicquam populi Romani detractum €est nec opinioni; [2homini]2 enim inputatur si quid @1 €fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. €Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari €possit et post hunc erunt; et singulorum vitia nemo urbibus adscribit. Attamen factum ipsum turpe est. €Sed [2et]2 multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. €Nemo paene sine vitio est: ille iracundus est, ille €libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum €malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti €ipsius aestimationem venit et dixit haec obici, quod €meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, €quod nocte, quod in convivio, quod rogante meretrice. @@Silo Pompeius has adiecit quaestiones: an, si €quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege €accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid opor-€teat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; €si praecedentibus fascibus praetor deducetur in €lupanar, maiestatem laedet, etiamsi quod licet €fecerit. Licet qua quis velit veste uti; si praetor €ius in veste servili vel muliebri dixerit, violabit maie-€statem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc €facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut €illo tempore aut ex illa causa occidere. Quaedam €quae licent tempore et loco mutato non licent. @@De colore [inquit] quaeritur quo uti debeat is qui €pro Flaminino dicit. Quaedam controversiae sunt in €quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex €quibus est et haec. Non possumus efficere ut [2reus]2 @1 €propter hoc non sit reprehendendus; non speramus €ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere €debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato €tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narratu-€rum Montanus, sed iis quae obiciuntur responsurum. Aiebat autem illam sententiam Rufi Vibii colorem €actionis esse: bonum se animum habere pro reo €in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra €carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime €tractavit, quam multa populus Romanus in suis impera-€toribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio in-€potentiam, cui non nocuit et filium et victorem occidere, €in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis €avaritiam. [2In hoc]2, inquit, praetore, cum illi €constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis €quomodo una nocte cenaverit. Utrum tamen, in-€quit, iniquius est? [quod] obiciunt quod damnatus €perierit meretrici, postulant proconsulem perire damnato. @@Colorem Fuscus Arellius hunc introduxit: ebrium €fuisse nec scisse quid fecerit. Silo Pompeius hoc €colore usus est: non putavit, inquit, in rem pertinere €ubi aut quando periret qui perire deberet. Triarius inep-€tum introduxit colorem: Sermo erat, inquit, in con-€vivio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios €fuisse proconsules, qui cotidie animadverterent, @1 €huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex €convivis: 'ego numquam [iratus] [2vidi hominem €occidi]2.' Dixit et mulier: 'et ego numquam.' €Iratus quod clementia sua contemptui esset, 'cura-€bo' inquit 'sciant non deesse mihi [2severitatem.' €Adducitur]2 sceleratus, quem videre lucem ultra non €oportet. Occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; €quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat? Gallus Vibius dixit: Meretrix oravit. Timebam €mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occidere-€tur aut damnatus viveret. €@@Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa cor-€rupte: in descriptione supplici utique illi qui volu-€erunt omnia legitima supplici verba in sententias €trahere in vitia inciderunt, tamquam dixit Triarius: €'Summove.' Audis, lictor? Summove a praetore €meretricem. Hoc non male. Adiecit: 'Verbera.' €Sed vide ne virgae tuae pocula nostra disturbent. €'Despolia.' Meretrix, agnoscis hoc verbum? certe €provincia agnoscit. @@Silo Pompeius, homo qui iudicio censebatur, et €ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen €mali fecit; ait: animadvertit meretrix; 'age €lege'; quicquam enim lege hic agitur? @1 €@@Hispanus dixit: 'age lege' tibi dicitur, Flaminine: €vive sine meretrice, cena sine carnifice. €@@Argentarius in quae solebat schemata minuta €tractationem violentissime infregit: 'Age lege' €scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. €Stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc €numquam se vidisse. €@@Montanus Votienus dixit: percussurus lictor ad €praetorem respexit, praetor ad meretricem. @@Vibius Gallus dixit: lictori quia bene percusserat €propinatum est. €@@Illud, quod tamquam Latronis circumfertur, non €esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a €sententia inepte tumultuosa vindico; ipse enim €audivi Florum quendam, auditorem Latronis, dicen-€tem non apud Latronem. Neque enim illi mos erat €quemquam audire declamantem; declamabat ipse €tantum et aiebat se non esse magistrum sed exem-€plum; nec ulli alii contigisse scio quam apud Grae-€cos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non €audiri desiderarent sed contenti essent audire. €Initio contumeliae causa a deridentibus discipuli €Latronis auditores vocabantur; deinde in usu verbum €esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. €Hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam ven-€dere. @@Ut ad Florum revertar, ille dixit in Flaminino: €refulsit inter privata pocula publicae securis acies; €inter temulentas ebriorum reliquias humanum ever-€ritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, @1 €quia publicam securem dicturus erat, diceret privata €pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia €eius evanuisset; nec tam incredibilis umquam þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¢˜˜ˆˆfiguras concipiebat ut in ipso triclinio inter lectos et €%loco% et mensas percussum describeret. €@@Ille, cum in hac controversia descripsisset atroci-€tatem supplicii, adiecit: Quid exhorruistis, iudices? €Meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus €notam sententiam, sed non minus bonam: in socium €nostrum praetor populi Romani animadvertit in €privato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, €ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret mere-€trix diligenter exegit. @@Rufus Vibius erat qui antiquo genere diceret; €belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor €ad occidendum hominem soleas poposcit. Altera €eiusdem generis, sed non eiusdem successus sen-€tentia: cum deplorasset condicionem violatam €maiestatis et consuetudinem maiorum descripsisset, €qua semper voluissent ad supplicium [2luce]2 ad-€vocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege €actum est ad lucernam. Pollio tamen Asinius €aiebat hanc se sententiam recipere. @@Livius de oratoribus qui verba antiqua et sordida €consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant @1 €aiebat Miltiaden rhetorem eleganter dixisse: $E)PI\ €$TO\ DECIO\N MAI/NONTAI.& Tamen in his etiamsi minus €est insaniae minus spei est; illi qui tument, illi qui abun-€dantia laborant, plus habent furoris, sed plus et corporis; €semper autem ad sanitatem proclivius est quod potest €detractione curari; illi succurri non potest qui simul et €insanit et deficit. @@Sed ne hoc genus furoris protegere videar, in €Flaminino tumidissime dixit Murredius: praetorem €nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu €excitavit ictus securis. Et illud tetracolon: serviebat €forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies €nocti. Novissima pars sine sensu dicta est, ut imple-€retur numerus; quem enim sensum habet: 'serviebat €dies nocti'? Hanc ideo sententiam rettuli quia et in €tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut €numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem €genera corruptarum quoque sententiarum de industria €pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum €sit docemur exemplo. @1 @@Ecce et illud genus cacozeliae est, quod amaritu-€dinem verborum quasi adgravaturam res petit; €ut in hac controversia Licinius Nepos dixit: reus €damnatus est legi, perit fornici. Et illud quod €Saenianus dixit habet sui generis insaniam: cum €diceret nocte non debere sumi supplicium, post €longam descriptionem %cum%: nunc ne victumae €quidem occiduntur. @@Et ad hanc controversiam Graeci porrexerunt €manum. Dixit in hac Nicetes: $W(S D' H)/KOUSAN O(/TI €$SUMPO/SIO/N E)STIN, H)/RIZON. €@@Euctemon dixit: $PA/NTES E)NO/MIZON O(/TI %*E*S*L*T*O%. €@@Glaucippus Cappadox, cum cenam luxuriosam de-€scripsisset indignam maiestate praetoris, adiecit: €$DIHGH/SOMAI NU=N KAI\ TO\N KW=MON.& Hoc idem elegantius €dixit Adaeus, cum descripsisset cenam nocturnam: €$W(S E)RWTIKO\S O( KW=MOS. €@@Nicetes dixit: '$OU)DE/POTE TEQE/AMAI A)NAIROU/MENON.&' €$A)\N H( PO/LIS EU)TUXH=|, OU)DE\ O)/YH|. €@@Artemon eodem loco aliam dixit sententiam: €'$OU)DE/POTE TEQE/AMAI A)NAIROU/MENON.&' $GU/NAI, €$%*O*U*T*W*L*L*N*O*U *A*E*I*S*I*S%. €@@Glycon dixit: $W(S DE\ A)PHGGE/LH TOI=S E)N TW=| €$DESMWTHRI/W|:& '$PO/TOS E)STI\ KAI\ E(TAI/RA KAI\ A)/NESIS2,&' €$A)NE/KRAGE/ TIS TA/LAS: E)ME\ A)/PAGE, E)GW\ GA\R A)DI/KWS €$KATEKRI/QHN.& @1  Ÿôÿ@@@@{1Expositum Repetens ex Duobus}1 ŸðòÿPer vim metumque gesta ne sint rata. €Pacta conventa legibus facta rata sint. €Expositum qui agnoverit solutis €alimentis recipiat. €@@Quidam duos filios expositos sustulit, educavit. €Quaerenti patri naturali pollicitus est se indica-€turum ubi essent si sibi alterum ex illis dedisset. €Pactum interpositum est. Reddit illi duos filios, €repetit unum. ‘@@{ARELLI FUSCI patris} Aecum est ut cum alienis €dividamus liberos quos non dividimus cum matribus? €Si alterum nobis abstuleris, utrumque habebis. €Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideravi, pro €utroque pactus sum. €@@{ALBUCI SILI} Una nati sunt, una expositi, una €educati; redditi potissimum distrahuntur. Distraxit @1 €illos Fortuna aliquando a parentibus, numquam ab €ipsis. Miseremini, iudices: gravis indiciva est. @@{IUNI GALLIONIS} Duos exposui quia alterum eligere €non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in €iudicium veni sine ullo revertar; nam quem perdam €eligere non possum. Causa pacti mei fuit ut habe-€rem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi €debeo, non filios: pete quantum vis pro disciplinis, €inputa quantum vis pro alumentis; licet plus petas €dum [2ne]2 minus reddas. Maiores nostri viderunt €quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, €quam parata quidquid posceretur dare; itaque pro patre lex [non] cum educatore pacta est. Non €potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. €Si ex aequo dividimus, habeatur utriusque ratio: €habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. €Nolite timere, pueri, non diducam vos: aut utrum-€que habebo aut neutrum. In auctione fratres quam-€vis hostilis hasta non dividit. Plus quiddam est gemi-€nos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi €cum altero est. @@{FULVI SPARSI} Ignoscere mihi adversarius debet €meos retinenti cum ipse alienos concupiscat. Repetit @1 €quos adhuc habuit, retineo quos modo agnovi. €Agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? €@@{CORNELI HISPANI} Dic uter obsequentior sit, uter €indulgentior. 'Uterque [2aeque]2' inquis. Mira-€ris si tam pios dividere non possum? Omnia pro filio €paciscor praeter filium. @@{VOTIENI MONTANI} Ego vero ne patrocinium €quidem habebo: si tam facile liberos remitto, €libenter exposui. Reddere est istud liberos an eri-€pere? Utroque modo perdendi erant, vel paciscenti €vel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum €exponerem. €@@{CESTI PII} Ne dividerem filios, una exposui. €Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus €est. Iterum cogor exponere. @@Contra. {IUNI GALLIONIS} Expeditae partes ves-€trae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimit-€tere. €@@{MENTONIS} Iste adsuevit carere liberis, ego, etiamsi €unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus €adsuevi. Quidquid umquam commisi_et habes €domi quos de me interroges_, nihil umquam sine €illis feci nisi indicium. Vim vocas quae te patrem fecit? @1 €Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos €tales ut ex illis vel unus cuilubet satis sit? €@@{POMPEI SILONIS} Videte quam modeste agam: €ego sustuli, ego educavi, ego reddidi; iste eligat. @@{VIBI RUFI} 'Salvi sunt' inquam 'liberi tui': €post hanc vim meam iste me osculatus est. €@@{PASSIENI} Cedo mihi tabulas testamenti: plures €in testamento habeo quam in pacto. Hoc testa-€mentum delere non cogito; si meos filios heredes €facere non possum, tuos faciam. Preces meas ad €filios transferam; hoc enim nomen licebit, puto, €mihi usurpare dum litigo. €@@{ARELLI FUSCI patris} Fertis hoc, optimi iuvenes? €Ego vos expositos sustuli, ego educavi, ego aegro-€tantibus adsedi; senem me fecistis, et relinquitis? €@@{ARGENTARI} In ista vi duos filios perdidi. @@{41Divisio.}41 Latro sic divisit: [2an]2 in re vis aut €necessitas sit. Nulla, inquit, vis est; arma lex et €vincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil €fuit in tua persona. Ille ait: Vis est et necessitas €ubi velim nolim subcumbendum est mihi. Tum €autem necesse mihi [2erat]2; non enim poteram habere €alterum filium nisi alterum promisissem. Respondetur: €Primum non est vis ubi aliquid expediendae rei causa @1 €patiendum est, sed ratio: tamquam non possum do-€mum habere nisi hanc emero; nulla alia venalis €est; hanc occasionem vidit venditor et premit. Non €tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum €calumnia excedet. [2Deinde]2 dicat alius: necesse €mihi erat. Tibi necesse? Carere primum etiam-€nunc poteras; deinde et alia via poteras invenire, €sperare alium indicem. An aliter invenire non €poteras? Ergo hoc tibi plus praestiti. @@An, si in re vis et necessitas est, ita tantum rescin-€dantur quae per vim et necessitatem gesta sunt si €vis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, €inquit, mea an tu cogaris si non a me cogeris; meam þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰£˜‰…culpam esse oportet ut mea poena sit. Non, inquit; €neque enim lex adhibenti vim irascitur sed passo €succurrit, et iniquum illi videtur id ratum esse quod €aliquis non quia voluit pactus est sed quia coactus €est. Nihil autem refert, inquam, per quem illi €necesse fuerit; iniquum enim quod rescinditur facit €fortuna eius qui passus est, non persona facientis. €@@Deinde: an ab hoc vis admota sit. Tu, inquit, €mihi vim admovisti, qui non aliter indicabas quam €si pactus essem. Non est, inquit, admovere vim €aliquid sub certa condicione promittere. Si qua €vis est, a te tibi adhibita est, quod exponere . . . et @1 €ad exonerandum se venisse, ut tantum patri redderet €quantum educatori superfuisset. @@Pro educatore Gallio hunc colorem secutus est: €se misericordia motum. Cum viderem, inquit, orbum €sine herede, dixi mihi ipse: quid avidus es? possu-€mus duo patres esse. Et dixit illam amabilem sen-€tentiam: do itaque nunc poenas misericors. €@@Montanus Votienus sic coepit: si quis me videt, €iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc soli-€tudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem €indicem. Et summisse cum adversario egit: rogavit €ut altero contentus esset; et illam sumpsit contra-€dictionem: nescio, inquit, utrum [2eligam]2, et dixit: €mihi crede, qui illos optume novi: utrumvis elige; €ideo sic pactus sum, quia nihil intererat. @@Hispo Romanius erat natura qui asperiorem €dicendi viam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut €inveheretur tamquam in malum patrem et diceret €crudeliter exponentem, perfide recipientem. In €hoc, inquit, repetit, non quia habere vult sed quia €eripere; irascitur mihi quod [duo] educavi, quod indi-€cavi. Et cum descripsisset saevitiam exponentis, €adiecit: Etiamnunc mihi videtur eiusdem animi, €eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui €liberos suos educavit. Durus est pater, crudelis @1 €est; nolite credere ex illa feritate tam subitam €mutationem. Sinite me in filio uno non experiri. €@@Dixerat [2Cestius]2 in hac controversia in illa €quaestione qua dicebat se non vim adhibuisse: €Quid ergo? quis adhibuit vim? Tu tibi. Non est €quod dicat aliquis: quis sibi ipse vim adhibet? €Solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. Et illud dix-€erat: Placet mihi in inritum revocari quae gesta €sunt. Quid do ne indicaverim? @@Argentarius dixit ex altera parte miseriorem se €nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tor-€menta paterni animi descripsisset, ait: Etiamnunc €pacisci volo. Quid do ut liberos meos recipiam? €quid do ne agnoverim? €@@Indignabatur Cestius detorqueri ab illo totiens €et mutari sententias suas. Quid putatis, aiebat, €Argentarium esse? Cesti simius est. Solebat et €Graece dicere: $O( PI/QHKO/S MOU.& Fuerat enim Argen-€tarius Cesti auditor et erat imitator. Aiebat invicem: €quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et €sic solebat iurare: 'per manes praeceptoris mei Cesti,' cum Cestius viveret. Omnibus autem in-€sistebat Cesti vestigiis: aeque ex tempore dicebat, €aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen @1 €optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, €ut numquam Graece declamaret, [2et]2 illos semper €admiraretur qui, non [fuerunt] contenti unius lin-€guae eloquentia, cum Latine declamaverant, toga €posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant €et Graece declamabant; ex quibus fuit Sabinus €Clodius, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. Dixit Haterius quibusdam €querentibus pusillas mercedes eum accepisse cum duas €res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos €qui hermeneumata docerent. Maecenas dixit: $*TUDEI/DHN €$D' OU)K A)\N GNOI/HS, POTE/ROISI METEI/H.& Cassius Severus €venustissimam rem ex omnibus: qui ab auditione eius €cum rediret, interrogatus quomodo dixisset, respondit: €male $KAI\ KAKW=S. €@@Glycon dixit: $A)\N A)MFOTE/ROUS MOI MH\ A)PODW=|S, €$A)POLE/SEIS AU)TW=N TO\ DI/DUMON. €@@Gallio autem elegantissime dixit a parte patris, €cum ultima per testamenti figuram tractaret: €quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: vis €interrogem uter? €@@Triarius dixit a parte educatoris: ergo ego tollere €potui, educare potui, tacere non potui? @1  Ÿôÿ@@@@{1A Filio in Arce Pulsatus}1 ŸðòÿQui patrem pulsaverit, manus ei praecidantur. €@@Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis €accersit; inperavit adulescentibus ut patrem €caederent. Alter ex his praecipitavit se, alter €cecidit. Postea in amicitiam tyranni receptus €est. Occiso tyranno praemium accepit. Petun-€tur manus eius; pater defendit. ‘@@{CESTI PII} Felicior essem si plures reos defenderem. €@@{TRIARI} Haec vulnera quae in ore videtis meo €postea feci quam dimissus sum. €@@{IUNI GALLIONIS} Gratias ago filio quod me non €reliquit solum tyranno. Quod manus illius passus €sum ego iussi; itaque crimini meo adsum. 'Ami-€cus' inquit 'tyranni fuit.' Age, hoc tantum filius €meus in arce simulavit? Procumbo ad genua vestra, €iudices, ille contumax qui cum vapularem non rogavi. @@{MUSAE} Occisus est tyrannus; a quo putatis @1 €nisi ab eo qui patrem pulsare [non] poterat? €Praecidetis tyrannicidae manus? Quid hoc est? integer €tyrannus iacet. Praecisas tyrannicidae manus arci €praefigite. Non vindicem filium propter quem ne a €tyranno quidem inpune vapulavi? Postquam occu-€pavit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti €venefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. €Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse €fuit spoliare templa, virgines rapere. Aiebam: fili, €fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius €meus qualem describitis, nescio cui magis expedierit €tyrannum vivere. O quantum istis debemus manibus €per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic €huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyran-€num, aiebat: 'frater te ferit, pater ferit.' Sic €feriunt qui volunt. Tecum, fili inconsideratae pieta-€tis, queror: [2non]2 validius patrem cecidisti quam €iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaveris manus €in me ingessi. @@{FULVI SPARSI} Tales fuerunt ex quibus posset alter €tyrannum contemnere, alter occidere. €@@{IULI BASSI} Conpressas fili manus in os meum in-€pegi, caedentem consolatus sum. €@@{PORCI LATRONIS} 'Caede' inquit 'patrem'; @1 €dum ego neglegens sum, occupavit [2praecipitare]2 €se ex arce filius. Hoc non est patri parcere, sed sibi. €Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est. @@{BLANDI} Ut vidi tyrannicidam ex arce descen-€dentem, nihil prius quam manus osculatus sum. €Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas €praecidite. €@@{POMPEI SILONIS} Utrum ex filiis meis probatis? alter €se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas €manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno ser-€virent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori €liceat ut ego illum qui mori maluit parricidam vocavi. €@@{ARELLI FUSCI patris} Rogo vos per securitatem €publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, €per coniuges liberosque vestros. Nemo tam sup-€pliciter audit me rogantem cum vapularem. Quam €languidae caedentis manus erant! non putarem illum €posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares €porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen €indulgentiores sensi manus quam cum me caederent. @@{VOTIENI MONTANI} 'Pereat' inquit 'potius.' €Cum sint qui tam fortiter loquantur, vix inventus est €qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, €feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas €leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater €gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli quod @1 €me non ceciderat. Necessitas magnum humanae €inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, €quamvis non ceciderint patres sed occiderint; haec €excusat Romanos, quos ad servilem dilectum Can-€nensis ruina conpulit; quae quidquid coegit defendit. €Ille quoque mihi [2non]2 pepercisset si unicus fuisset. €Ille me fratri relinquebat: [2relinqueret]2 hic tyranno? €'Etiamnunc' inquit 'in facie tua vulnera apparent.' €Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. €@@{MENTONIS} Quaeritis quis haec fecerit vulnera? €Ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et €vivere contingat et mori, ita oculos meos fili manus þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¤•ˆ“operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti. @@Ex altera parte. {ARELLI FUSCI patris} Tamdiu €cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. Quid? €tu tyrannicidium facere non potes nisi in parricidio €exercueris manus? 'Pater' inquit 'adest.' Ma-€lo; non enim tantum patrem, etiam patronum ceci-€disti. €@@{IULI BASSI} Quoniam usque eo saeculum mutatum €est ut parricidae pater adsit, nos istius advocationi €adsimus? Defendit quamvis nocentem: ecquid @1 €agnoscitis indulgentiam? Illius est pater qui maluit €perire quam patrem caedere. %Infelix causam suam €cum fratre iungebat.% Exclamat iste: nihil illi €mandavi; ego tibi et pro illo satis faciam? 'Ut €validius caederem, pro re publica' inquit 'feci.' €Vis tu pudorem habere nec inputare idem et rei publicae €et tyranno? 'Pater' inquit 'mihi adest.' At €mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno €iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus €erat saevius, isti tradebatur. 'Tyrannum' inquit €'occidi.' At patrem quantulo minus quam occi-€disti? @@{POMPEI SILONIS} Gaudeo in subselliis istius esse €patrem. Quomodo enim aliter efficere potuissem ut €vulnera eius videretis? Nunc multum refert mea €ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostendi-€tur. Gravior esse testis solet qui a reo surgit. Talis €prorsus pater quem nemo alius posset caedere nisi €[2qui]2 amicus esse posset tyranni. Perit ne parri-€cidium aut faceret aut videret: in illo praecipitio non €minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. @@{CORNELI HISPANI} Descendebat cruentus pater, €vexato laceratoque ore vix agnoscendus; putares duos @1 €fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui €patrem ceciderat: amicum occidit. €@@{CESTI PII} 'Ego' inquit 'caesus sum; poenam €remitto.' Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui €mori vellet. Dignus est quem invitum vindicetis. €Quid? apud nos tantum crudeles patres vindicantur? €'Pater' inquit 'iussit.' Ergo frater tuus impius €fuit, qui patri non paruit? Si quando lente pare-€bant satellites, aiebat tyrannus: non spectastis €quemadmodum patrem ceciderit? 'Qui patrem €ceciderit, manus eius praecidantur.' Hanc legem €moriens laudavit tyrannus. Novissime inter filium €et patrem tyrannus intercessit. @@[2{41Divisio.}41 Latro sic divisit:]2 an non quisquis €patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil €excipitur. Sed multa quamvis non excipiantur intelle-€guntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa €est; quaedam vero tam manifesta sunt ut nullam €cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere €ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsavit, cum €illi non supplicio sed remedio opus sit? Quid opus est €caveri lege ne puniatur infans si pulsaverit patrem? €Quid opus est lege caveri ne puniatur si quis vi patrem €sopitum et subita corporis gravitate conlapsum ex- @1 €citavit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? €Nondum de propria sed de communi causa loquor. €Si efficio ut qui cecidit patrem possit absolvi, pro hoc €animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio €fuerit. @@Si non quisquis patrem pulsavit puniri debet, [2an €hic debeat]2. Hanc quaestionem in partes plures €divisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogi-€tate quam multa tyrannus exegerit. Pro publica €innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos €faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit miserior €fuit ipso vapulante. Illa non dicitur inpudica quae €arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui €deorum inmortalium dona manibus suis tulit ad tyran-€num, aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecravit. An tutus sit qui €patre iubente fecit. Non cecidit sed paruit. Et illud €dixit in narratione: stabat contumax fraterno vultu; €intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit €qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: €an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit, @1 €et hoc animo ceciderit ut aditum sibi faceret ad €amicitiam tyranni. €@@Montanus et illam quaestionem ultimam fecit: €an, etiamsi quid peccatum est, tanto merito redemp-€tum sit. @@Gallio illam quaestionem primam fecit: an ultio €caesi patris nullius sit nisi patris. Invitum, inquit, €me non vindicabis. Si a quolibet alieno caesus essem €et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. €Atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius €idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem €dari; non enim privatam iniuriam esse sed publicam; €itaque %nec taxatione% defungi damnatum aut iniuri-€arum poena, sed manus perdere; ad omnes patres €pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam €rem publicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui €tyrannorum amici. @@Et ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo €fecit non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi €quaestioni Latronis, 'an tutus sit qui patre volente €fecit,' nunc, inquit, fingis in fili patrocinium, sed €tunc noluisti; et adiecit: Ne dixerit idem voluisse €patrem quod tyrannum. Quaeritis utri paruerit? €tyrannus illum amavit tamquam sibi paruisset. €'Pater' inquit 'voluit': sed frater noluit. 'Pater' €inquit 'voluit': ita tu non tyranno tantum sed etiam @1 €patri dignus parricidio visus es? Cum descripsisset €impium in fratrem, impium in patrem, adiecit: €tyrannum quoque tunc cum amare deberes occidisti. @@Montanus partem accusatoris declamavit et hoc €colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos €patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; €itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex in-€pudicitia, contumacibus ex servitute, piissimo patri €tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et €induxit illum animose loquentem qui iussus est prior €patrem caedere: 'Quid si non cecidero?' inquit; €'quid facturus es? Torquebis? occides? Plus €est quod imperas quam quod minaris.' Certamen €erat in uno homine utrum plus posset natura an ty-€rannus. 'Caede' inquit: 'non caedo'; 'ver-€bera': 'non ferio.' Haec fratre audiente. Et €illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus, €magis praemium extimuit tyrannici imperi quam im-€perium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati €patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque €caesum putes. @@Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici €[2quam quod Marcellus Marcius dixit]2: ex hac €parte tyrannus iubet, ex altera lex vetat: morieris €nisi cecideris; morere ne caedas. €@@Cestius dixit: Tyrannus imperat ut patrem caedas: €non est novum. Noluisti facere: laudaturum me @1 €putas? Ego vero non laudo; alterius ista gloria €est: tu fratrem imitatus es! €@@Argentarius dixit: tu patrem cecidisti cum et legem €nosses et fratrem. €@@Montanus dixit: parricida, [voluisti] violasti €patris corpus, fratris beneficium. @@Ab altera parte hoc colore omnes declamaverunt, €tamquam patre iubente fecisset. €@@Triarius dixit: in fili mei manus incucurri. €@@Bassus Iulius dixit: ego me fili mei manibus cecidi. €@@Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum €filium meum custodiri iussit, ne mori posset. €@@Cestius ait in narratione: Tyrannus iubet caedere, €exposita tormenta sunt; quid faciat? Moriatur, €inquis. Hoc dicis: ne caedat patrem, occidat. €@@Fuscus Arellius dixit: conplecti volo istas manus €optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. €@@Gallio dixit: viderit quantum tibi se putet debere €res publica; ego plus me quam illam debere tibi €iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. €@@Montanus Votienus dixit in narratione: si per-€severas, fili, fratrem sequar: videris utrum caedere €patrem malis an occidere. @@Hanc controversiam et ab Asilio Sabino bene decla-€mari memini. Describe, inquit, describe tyrannum €occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. @1 €O te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque €intellegis quanto frater tuus honestius perierit quam €tu occideris. Illud non probavi, quod multa in re €severa temptavit salse dicere. Erat autem urban-€issimus homo, ut vobis saepe narravi, ut quidquid €in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret. @@Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, €accusaret et videretur laturus calumniam, tristem €circa coronam iudici obversari et totiens occurrere þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¤˜’„eunti Syriaco et quaerere quid haberet spei, deinde €post iudicium, cum Syriacus gratias illi ageret quod €tantam curam sui egisset: at mehercules, inquit, €timebam ne uno rhetore plus haberemus. €@@Et testis productus cum interrogatus esset an €accepisset a patre . . . sestertia, dixit accepisse; €an haberet: [2scire se]2 negavit; deinde inter-€rogatus an calumniam haberet, ipse, inquit, negle-€gentiam meam nosti: an habeam nescio, accepisse €me scio. €@@Et in Domitium, nobilissimum virum, in consulatu €cum thermas prospicientis viam Sacram aedificasset €[2et]2 coepisset deinde rhetores circumire et de-€clamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et €matri tuae querenti de tua desidia dixeram: $PRW=TON €$KOLUMBA=N, DEU/TERON DE\ GRA/MMATA.& @1 @@Duas eius urbanas res praeterire non possum. €Secutus erat in provinciam Cretam Occium Flammam €proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut €Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est €barbam et capillum magistratui Cretensium summittere. €Surrexit Sabinus et silentium manu fecit; deinde ait: €hunc magistratum ego Romae bis gessi. Bis enim reus €causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene €precati Caesari petebant ut illum honorem Sabinus et tertio €gereret. @@Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: €oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae €postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisce-€retur: erat inter infames maxime et invisos homines €Turdus. Cum Turdus promitteret iturum se, ut €inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad €Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc €Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa €illum diserte dixisse memini cum introductus esset €ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acci-€peret. Tunc dixit de fame questus: nihil onerosum €a vobis peto, sed ut me aut mori velitis aut vivere. €Et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire homi-€nem calamitosum: €@@@@saepe qui misereri potuit misericordiam rogat. Et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse: €homo, inquit, adhuc indemnatus, ut possim vivere @1 €parricidas panem rogo. Cum movisset homines €et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: €rogavit ut in lautumias transferretur: non est, inquit, €quod quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; €illa enim minime lauta res est. €@@Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte €nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam €suam effugere. Quomodo posset ab illo obtineri ne €in declamationibus iocaretur qui iocabatur in miseriis €ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis €nescit, potuisse quis credit? @@Murredius non degeneravit in hac controversia; €nam colorem stultissimum induxit: voluit, inquit, €et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum €luctor, visus est patrem cecidisse. €@@Unum ex his quos audivi declamantis scio Men-€tonem usum non patrono patre sed advocato; €ipsum tyrannicidam induxit dicentem et [2hoc]2 €colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat €incredibile omnibus videri patrem coram tyranno €caedi se iussisse, sed inisse se parricidi consilium ut €per hoc ad amicitiam perveniret, per amicitiam ad €tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est @1 €cum describeret se patri manus adferentem: nihil €in toto tyrannicidio difficilius feci. Et illud dixit: €iam tum factum esset tyrannicidium si me frater non €dereliquisset. Et illud dixit: vos ego tunc respexi, €templa leges rem publicam; nam si me tantum spec-€tassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater €effugerat.  Ÿôÿ@@@@{1Privignus ab Avo Raptus Novercae}1 ŸðòÿDe vi sit actio. €@@Quidam duos filios sub noverca amisit: dubia €cruditatis et veneni signa insecuta sunt. Ter-€tium filium eius maternus avus rapuit, qui ad €visendos aegros non fuerat admissus. Quaeren-€ti patri per praeconem dixit apud se esse. €Accusatur de vi. ‘@@{IUNI GALLIONIS} Violentus et inpotens senex €hominem liberum sinu meo rapui. Quod servare €tibi difficile est avo dona. Quotiens, miserrume @1 €puer, audies [2a]2 noverca: 'quis es tu? fugitive, €reductus es?' Habui filiam, quamvis iste unum filium €habeat, fecundam. Quam indulgenter puerperia di-€visit! Natus est filius, dixit: 'filius hic meus est'; €natus est alter, dixit: 'hic patris est'; natus est €tertius, dixit: 'hic avi est.' Cum quaereret iste €filium, erant qui suaderent et dicerent: 'tace, €meruit excludi.' €@@{CESTI PII} Quam causam rapiendi habui inpotens €senex? Numquid fratres eius occideram? Ignos-€cite mihi si tantum filiae meae mandata narro: hanc €solam ex meis morientem vidi. Habui filiam: de €omnibus meis habeo dicendum 'habui.' Vaga-€batur lugubri sordidaque praetexta; omnes illius €miserebantur, quosdam etiam dicentis audivi: 'quid? €iste puer matrem non habet? patrem non habet? €avum non habet?' @@{ARELLI FUSCI} Tres filios filiae meae debes, €unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? €ne non admittare cum veneris? Exposuisse hactenus €iuvat; iam nunc fortuna aut noverca narranda est. €Ut vidit me, haesit complexibus meis puer; oscula-€bar miser, interrogabam de fratribus; dum inter-€rogo, dum fleo, perveneram domum. Rogo ne hoc €causam meam peiorem fecerit, quod ille quem rapui €unicus erat. @1 @@{VOTIENI MONTANI} Mitte sis praeconem; adice €illi omnia insignia: 'hic puer matrem perdidit, €fratres amisit, novercam habet': adfirmo tibi, non €indicabit quisquis faverit. Erras et vehementer €erras: filios quos perdidisti non quaeris, quem quaeris €non perdidisti. Utra tandem iustior querella est? €pater ab avo unum repetit, avus duos a patre. €@@{VIBI RUFI} Raptor ille et inpotens, dum moriuntur €nepotes mei, ad ianuam steti: plus habeo quod avo €quam quod reo timendum sit. @@{FULVI SPARSI} Unus perit, alter perit: totiens €fortunam accusas, numquam novercam. Facinus €indignum! puer ad supplicium indiciva patris quae-€ritur. Ad aegrotantem nepotem veni, non sum admissus: €haec vera vis fuit. €@@{ARGENTARI} 'Noverca quos conscios habuit?' €Nescio: domi non fui. Amissa filia volui aliquem €adoptare ex nepotibus, sed aiebam: Quid necesse €est? Quotiens videre volam, in domum veniam, €quotiens volam, domum abducam. Agamus tam-€quam adfines: tres habes filios, dividamus; et vide €quam non inprobam divisionem desiderem: ex @1 €tribus unum posco. Utinam omnis quos perdidit €quaereret! @@{BLANDI} Cum tradere vellem puerum, nescio €quis exclamavit: 'puer, nunc peristi.' Nihil vobis €subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indi-€cavi. €@@{MENTONIS} Rapui nepotem, habeo; redderem si €pater quaereret. @@{41Divisio.}41 Montanus Votienus in has quaestiones €divisit: an in re vis sit. Nulla, inquit, vis est: quae €arma, quam pugnam, quae vulnera habet? Volo €mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba €est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium €meum: immo nepotem suum sustulit, immo venientem €non potuit excludere. An, si pro illo fuit fieri vim quoi €facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa €damnatur; solet enim esse et salutaris. Cum latrones €aliquem obsiderent, si perfodissem villam, armata €manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset €beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris €ut medeantur vim adferunt. An pro illo fuerit rapi. €Hoc loco accusatio novercae et insectatio patris tam €patienter suos perdentis. @@Gallio et illam quaestionem fecit et prius sumen-€dam quaestionem putavit ex persona quam ex re: @1 €an cum avo nepotis nomine agi possit; non magis, €inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam €cum matre. Habet sua iura natura, et hoc inter avum €patremque interest, quod avo suos servare licet, patri €et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tam-€quam cum alieno, ut dicas: 'quid tibi cum illo? €quis es tu?' cuius intestati filius tuus heres futurus €est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura €non lege sed natura nobis attributa. Nepotem suum €avus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petu-€lantius lascivientem feriet, nec iniuriarum quisquam €cum illo aget. @@Et ultimam illam Gallio fecit, cum tractasset illa: €'licet mihi ut prosim vim facere,' deinde: 'huic þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¥˜ˆƒprofuit': an avo ignoscendum sit cum pro nepote €adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractavit quam €indignum esset damnari illum ob hoc. €@@Latro duas ultumas quaestiones aliter posuit et €plus conplexus est: etiamsi vim fecit, an tamen dam-€nari non possit si bono animo fecerit; [2deinde: an €bono animo fecerit.]2 Ait enim et de animo fieri €controversiam avo et dicere patrem: non ut nepotem €servaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam €veneficam, me tamquam veneficae emancipatum, quoi €male liberi sui committerentur. @1 @@Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, €ut diceret ne viva quidem uxore bene sibi cum socero €convenisse, mortua vero professas inimicitias illum ges-€sisse secum. Languente puero venisse illum cum €convicio, cum vociferatione, nefaria et dicentem et €auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret €hominem non ad officium nepotum sed ad invidiam €et contumeliam generi venientem, qui ad sanos nepotes €numquam dignatus esset accedere; medicos vero suasisse €ne veniret et puerum confunderet et impleret €suspicionibus. @@Silonis Pompei color fuit, ut Latroni videbatur, qui €controversiae repugnaret; dixit enim venisse avum €ad inbecillum puerum. Ad aegros non semper ad-€mitti, utique ad eos qui graviter aegrotent; saepe €et patrem non admissum; sic avo quoque intempestive €venienti dictum: 'nunc non potes'; statim cum €convicio abisse. In altero idem fecisse. Latro €aiebat hunc colorem optumum esse si res ita esset, €sed recipi non posse, quia ponatur: 'non est ad-€missus'; sub hoc themate intellegere nos non hoc €illi dictum: 'nunc non potes,' sed 'ex toto non €potes.' @@Gallio utrumque miscuit et hoc colore, qui videri €potest alioqui thema evertere, paratius usus est. €Dictum est, inquit, illi: 'Quiescit puer, paulum €commorare; medici vetuerunt quemquam admitti. @1 €Scitis solere illos dicere: nec si pater venerit.' €Protinus iste clamare coepit: 'testor me non ad-€mitti' et tantum non tabellis signatis denuntiare. €Avum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, €inquit, venit cum convicio: 'iam unum occidistis, €alterum occiditis.' Nihil est miserius quam ubi €aliquoi ex miseria sua invidia quaeritur. €@@Non est admissus, cum diceret se nepotem suum €non videre velle sed inspicere. €@@* * sic egit: veni non ut istum accusarem sed ut me €defenderem. €@@%Gallio% hoc colore usus est: non admisi avum €quia dictum erat mihi hoc illum animo venire, ut raperet. @@Ex altera parte colorem hunc Cestius induxit: €timuisse se de puero. [2Nec]2 frustra, inquit: duos €occiderat noverca. Et ait: vellem ad vos nocentior €venirem reus, vellem tres haberem. €@@Argentarius hoc colore usus est: rogatum a puero €avum. Negabat, inquit, posse se vivere si in illa €relinqueretur domo. €@@Hispanus hoc colore usus est: affectu se ablatum. €Sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari €osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. Nolite €mirari: post longum tempus illum videram. @1 @@Albucius hoc colore usus est, ut diceret noluisse €illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam €fratres eius elati essent; [2ei]2 qui postea decessit inter €causas moriendi casum fratris fuisse. Et servavit €hunc colorem, ne quid in novercam, ne quid in patrem €diceret; aiebat iustissimum futurum avum si tantum €defendere se voluisset. Quid ergo? quare rapuisti? €Amabam; huic maxime ab initio animum meum €addixeram. In domo vestra nihil praeter ipsam €domum timui. Si apud me duo decessissent, ex €domo illum mea transtulissem. @@[2Montanus Votienus]2 Marcellum Marcium aiebat €sic narrasse: Puer me secutus est. Non criminor €vobis illum; quidquid est, [2meo]2 potius quam illius €periculo fiat: ego rapui. 'Ubi est?' inquit. €Vivit, salvus est: veni et cum voles aspice. 'Redde' €inquit. %Suo ego asper;% age, monstrabo si vis €quis ante me tibi filios abstulerit. €@@Varius Geminus eundem sensum dixit: Quae est €ista [aut] tam sera pietas, tam praepostera? Quaerere €tuos a tertio incipis. @@Montanus Votienus, homo rarissumi etiamsi non €emendatissimi ingeni, vitium suum, quod in orationi-€bus non evitat, in scholasticis quoque evitare non €potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, @1 €minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scho-€lasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca €sunt notantur. Memini illum pro Galla Numisia €apud centumviros tirocinium ponere. Ex uncia heres €erat patris sui Galla: obiciebatur illi veneficium. €Dixit rem disertissumam et omnibus saeculis dura-€turam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi €genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur €nec veneficae. Non fuit contentus; adiecit: in €paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut €nullus. Etiamnunc adiecit: relinquis nocenti ni-mium, innocenti parum. Ne sic quidem satiare se €potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis €tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet aut €totas perdere, et plura multo, quae memoria non €repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et €alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis €bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri €obstat. €@@Idem in hac declamatione fecisse eum memini. €Erras, inquit, pater, et vehementer erras: quos €perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. €Deinde: puer iste [2si]2 invenitur perit. Deinde: €quisquis puero favet ne inveniatur optet. Deinde: €puer, nisi avum sequitur, fratres secuturus est; @1 €desine quaerere quem si inveneris sic perdes ut €invenire non possis. Et deinde: rapuit istum avos €ne raperet noverca. Et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui salvus est. Glycon hunc €sensum semel dixit, sed genere corrupto: $TOU=TO TO\ €$PAIDI/ON O(/TAN EU(REQH=| TO/TE A)POLEI=TAI.& Habet hoc €Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit; €dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit €ne bene dixerit. Et propter hoc et propter alia quibus €orator potest poetae similis videri solebat Scaurus €Montanum inter oratores Ovidium vocare; nam et €Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa €referam quae Montaniana Scaurus vocabat, uno hoc €contentus ero: cum Polyxene esset abducta ut ad tumu-€lum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: €@@@@cinis ipse sepulti €@@@@in genus hoc pugnat. €Poterat hoc contentus esse; adiecit: €@@@@tumulo quoque sensimus hostem. €Nec hoc contentus est; adiecit: €@@@@Aeacidae fecunda fui. €Aiebat autem Scaurus rem veram: non minus magnam €virtutem esse scire dicere quam scire desinere. @1  Ÿôÿ@@@@{1Filia Conscia in Veneno Privigni}1 ŸðòÿVenefica torqueatur donec conscios indicet. €@@Quidam mortua uxore ex qua filium habebat, €duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. €Decessit adulescens; accusavit maritus nover-€cam venefici. Damnata cum torqueretur dixit €consciam sibi filiam esse. Petitur puella ad €supplicium. Pater defendit. ‘@@{CESTI PII} Non est quod putetis has lacrimas aut €filiae esse aut reae: fratrem [2flet]2. Non prodesset €tibi, puella, ne hoc quidem, quod te frater amavit, nisi €mater odisset. Hoc me occidisti, noverca, quod €scisti consciam eligere. Paene dixi: ante actam €eius vitam excutiamus. €@@{FULVI SPARSI} Nefaria mulier, filiae quoque noverca, €ne mori quidem potuit nisi ut occideret. Inter gladia-€tores quoque victoris condicio pessuma est cum moriente €pugnantis. Nullum magis adversarium timeas quam €qui vivere non potest, occidere potest. @1 @@{VIBI GALLI} Concitatissuma est in morte rabies, et €desperatione ultima in furorem animus impellitur. €Quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auc-€torem per vulnera sua ruunt. Abscisa missione gladia-€tor quem armatus fugerat nudus insequitur. Praecipitati €non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit, et €naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus €gratissimum est commori. @@{VOTIENI MONTANI} Dum filium vindico, ubi gra-€vissime mihi noceri posset ostendi. Veneficio simile €mendacium! Si incredibile est parricidium [2in nov-€erca]2, in sorore creditis? Non timeo ne quis hoc in €sorore credat quod ego vix probavi in noverca. Natam €mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli; þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¦“‡aiebam: dum matris meminit, obliviscetur nover-€cae. At illa dum novercae meminit matris oblita est. €'Filia' inquit 'mihi conscia est.' Post hanc €vocem remissa putares tormenta: similis facta tor-€quenti est. Soror fratri venenum dedit? Quamdiu €luctati sumus ut crederetur noverca privigno de-€disse! Noverca, quod volueras consecuta es: dam-€nasse iam paenitet. @1 @@{ARGENTARI} Facio rem, iudices, non novam: libe-€ros meos a noverca vindico. Peto ne, quia filium vindi-€cavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego €victus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nover-€cam. Hoc mihi carior est quod tam invisa matri €fuit. €@@{CORNELI HISPANI} Si conscia esset, neminem €expectarem: scitis quemadmodum veneficam oderim. €Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam €occidisti; non satis mihi ardere ignes videbantur, non €satis insidere verbera; dixi: si quid adicere tormentis €tuis possum, [2faciam; possum]2, puto: iubebo €filiam adferri; vocet hoc aliquis! Matrem quid €expavisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? €quid extimuisti tamquam novercam? @@{MARULLI} Ne inter supplicia quidem desit occidere: €et hanc quisquam putet non potuisse venenum sine €conscia dare? Puella quae occidisse fratrem dici-€tur quid ante peccavit? Noverca quoque ante €privignum occidit quam filiam. Haec bonae spei €est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. €@@{ARELLI FUSCI} Etiam cineribus tuis infesta est @1 €noverca; quod unum potest, persequitur sororem €tuam. Quid potest adhuc nosse nisi fratrem? €Prosit illi apud vos quod illam pater laudat, et prosit quod €talis mater accusat. @@{MENTONIS} Non misereris huius? miserior est €quam frater: ille habuit sine dubio novercam, €haec matrem noverca peiorem. 'Conscia' inquit €'est filia.' Ego torqueri coepi, noverca torquere. €Consecuta es, mulier, quod voluisti: solus omnium €magis sensi novercam cum perdidi. €@@{PORCI LATRONIS} Habui filium tam bonum ut illum €amare posset etiam noverca, nisi in eam incidisset quae €posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt €ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem €rei non intellegit, num est idonea parricidio? 'Sed €veneficae' inquit 'filia est.' Si parentes inspi-€ciuntur, cur non potius patri videatur similis, cui €placet, quam matri, cui displicet? Denique non €recuso quo minus in illa vel matris exigatur imitatio: €illa cum huius aetatis esset nec noverca erat nec €venefica. @@{ALBUCI SILI} Duxi uxorem nullis adhuc in-€quinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: €adhuc puella erat. €@@{BLANDI} Ut scelerata sit, nempe matri suae €similis est; ante veneficium oportet faciat quam parri-€cidium. 'Filia' inquit 'conscia est.' Di te @1 €perdant! etiam dum torqueris, occidis. Servus €tortus Catonem conscium furti dixit. Quid agitis? €utrum plus creditis tormentis an Catoni? €@@{BUTEONIS} Si conscius a te, puella, quaeretur, €nominato patrem. Quod noverca tam sero, puella tam €cito? 'Filia' inquit 'conscia est.' Male pereas! €at ego te putabam unius novercam. @@{TRIARI} 'Filia' inquit 'tua conscia est.' Vide-€batur sibi post hanc vocem vicisse. Amissum fratrem €flevit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; €itaque illam noverca peius perire voluit quam privig-€num. 'Filia' inquit 'conscia est.' Hoc ultu-€mum fuit novercae veneficium. €@@{Q. HATERI} Succurrite, quaeso, ne, cum torta €sit quia filium meum occiderat, filiam etiam dum €torquetur occiderit. Liberos effero semper unius €mulieris aut mendacio aut veneno. Non flet quan-€tum reae satis est. Quemadmodum illi extorquebo €lacrimas? Adferte mihi imaginem fratris; videte €subito desiderio fletus concitatos: numquid talem €vultum cum mater torqueretur habuit? @@Pars altera. {TRIARI} Si odissemus te, pateremur €cum eiusmodi filia vivere. Quarundam ferarum catuli €cum rabie nascuntur; venena statim radicibus pestifera €sunt. Quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod @1 €illam noverca peperit? Quid illa quae fratrem in €moram sequentis patris sparsit? Habes exemplum €quod et sorori conveniat et virgini. @@{41Divisio.}41 Cestius in duas partes coniecturam €divisit, et primum quaesiit an illi conscia opus fuerit; €deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non €servavit autem modum; nam et illum locum diu €tractavit: non posse sororem in mortem fratris €impelli, et interim tam puellam voluit videri ut nulli €esset idonea ministerio. Itaque elegantissime de-€ridebat Montanus Votienus in hac controversia inep-€tias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec €quae nominata est infans esset, nec intellegerent €si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc €debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius €aetatis in qua %et torta% credibile scelus. Illud €quidem intolerabile esse aiebat: induxerat Cestius €matrem dicentem filiae: 'da fratri venenum,' €[2filiam respondentem: 'mater, quid est vene-€num?']2 @@Triarius multo rem magis ineptam, quia non in-€venit illam sed conrupit; nam ex Cesti sententia €traxit; induxerat novercam dicentem: 'do fratri @1 €venenum'; fecit illam respondentem: 'mater, €et mihi da.' Quid enim est tam absurdum quam €matrem sic locutam cum puella: 'do fratri vene-€num'? €@@Non ferebat nec illam Triari sententiam, qua aliter €Haterius usus est, cum ad epilogum pervenisset: €Hoc loco debebat reus flere; num flet puella? €Inveniam quemadmodum fleat; aliquis hoc imagi-€nem fratris. Illa enim, si tam puella est ut dicat: €'mater, quid est venenum?', non potest tantae €pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas con-€citet. €@@Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, €[2sed]2 maxime in eloquentia, cuius regula incerta €est, ut vitia quidam sua et intellegant et ament. Cestius pueriliter se dixisse intellegebat: 'mater, €quid est venenum?'; deridebat enim Murredium €qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum ad-€loqui coepisset puellam et diceret: 'compone te in €periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus €ad genua dimitte, rea es,' fecerat respondentem €puellam: pater, quid est rea? Et aiebat Cestius: €quod si ad deridendum me dixit, homo venustus €fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; €multa autem dico non quia mihi placent sed quia €audientibus placitura sunt. @@Et illud Rufi Vibi tolerabilius aiebat esse, sed et €ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in @1 €epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui €et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre, €quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium, €sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium expor-€tandos locari solere. Quid enim intellegi vult hac €sententia? ex toto puellam ambulare non posse, €[2an non posse]2 usque in exilium? Verum est, sed €nec mater eius potuisset. @@Silo a parte patris comparationem fecit inter se €matris et filiae [2et]2 totam hac figura declamavit: €Non sum, inquit, vobis dicturus qualis debeat esse €venefica. Operam perdam si coepero describere €debere esse aetate provectam, usu exercitatam, €invisam viro, quae possit etiam filiam occidere. €Supervacuum est uti pluribus verbis; in hac ipsa €causa habemus veneficae exemplar. Comparemus €inter se duas reas; nec est quod quaeratis aliquem €qui cognitionem vestram per omnis comparationis €partis ducat; ego vobis dicam quomodo illam accu-€saverim. Ego illi obieci ante actam vitam: vos huic potestis obicere? Et sic omnia circumit et com-€parando defendit. Illam quaestiunculam, quae in €prima parte tractata erat a quibusdam, 'an illi €utique opus fuisset conscia,' sic transcucurrit: €aiebat, inquit, tota actione rea: 'dic quam consciam €habuerim'; ego negabam opus illi fuisse; aiebam: @1 €in eadem domo eras, venenum notum erat, novercae €occasio facilis conviventi, non eras suspecta, nemo €te timebat %propter sororem%. €@@Ex altera parte hoc usus est colore: novercam ideo €venenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem €illi et consciam fuisse venefici et causam. @@Omnes declamatores aiebat voluisse aliquid novi €dicere illo loco quo nominabat noverca filiam consciam. €Dixit, inquit, Hybreas: $TI/ OU)=N; E)YEU/SATO KATA\ TH=S €$I)DI/AS QUGATRO/S; OU)/K: A)LLA\ KATA\ TH=S E)MH=S. þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¦˜…@@Hanc sententiam Fuscus Arellius, cum esset ex €Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad verbum €quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? €immo de mea. €@@Modestius hanc sententiam vertit Haterius: €Quid ergo? mentita est? Quidni illa mentiretur €de accusatoris sui filia? @@Cestius dixit: nominavit privigni sui sororem. €@@Albucius dixit: quid habuit quod dubitaret an €parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius €quem occiderat? @1 €@@Triarius dixit: Quid ergo? mater mentita est? €Tolle matris nomen: post damnationem noverca €est. €@@Blandus dixit: nominabo istam quae patri adfuit, €istam quae mortuo fratre [2flevit]2, torta matre €non flevit. €@@Silo Pompeius dixit: 'Filia' inquit 'mihi €conscia est.' Post hoc eundem vultum eius notavi €quem videram moriente privigno. @@Montanus Votienus Marcellum Marcium, amicum €suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis €facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse €sententiam: Invenit quomodo damnata accusaret, €moriens occideret, torta torqueret. Non est hoc €indicium, sed alterum novercae veneficium. €@@Latro dixerat, cum descripsisset tormenta: Insta-€bam super caput non accusator sed tortor; ipse ignes €subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus €admovebam. Ego non bibam sanguinem istius, non €eruam oculos? Filium mihi eripuit; nisi citius illam €oppressissem, et filiam abstulisset. €@@Triarius dixit: cum accusarem, obieci veneficium; €in ultima parte inter preces meas excitavi puellam ad €ultionem fratris sui: haec res maxime iudices movit, €haec maxume novercam offendit. €@@Albucius dixit: postquam nominavit filiam, ad €me respexit: videlicet ut sciret an satis torsisset. €@@Nicetes egregie dixit in hoc eodem loco: $SUNOI=DE/ €$MOI/, FHSIN, H( QUGA/THR: KAI\ PROSE/QHKEN: H( TOU/TOU.& @1 @@Montanus, cum diceret illum locum: quamvis €sceleratos parentes velle tamen innocentes liberos €suos esse, dixit: potest ista filiam veneficam fingere, €si potest facere; difficilius est liberos inquinare €quam perdere. Et illud: Favete saeculo, iudices, €cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; €favete ut nullum scelus commissum sit nisi quod €solet; favete ut potius noverca non desierit parri-€cidium facere quam soror coeperit. Damnare illam €potui, effugere non potui. Sero fecisti, noverca: €si hoc ante dixisses, potuisti praevaricationem €pacisci; [2non]2 recte cum damnareris animosa €eras. Recte nihil potes facere. Si qua est fides, €accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo €dimisi puellam, ipse omnes praegustavi cibos. €Incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem per-€duxi novercam, timere de filia desii. @@Omnes illo colore usi sunt, a noverca nominatam €filiam in dolorem patris. Gallio plura dixit: for-€tasse, inquit, hanc nominavit ut veros conscios celaret, €fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc €metu territus finem tormentis inponeret, fortasse €nimio dolore tormentorum stupefacta nescit quid €loqueretur. Novissume dixit: fortasse in hoc, ut @1 €quae poenas venefici dabat accusationis exigeret. Illum €sensum adiecit: Ex meis hoc adfectibus aestumo: €tunc cum ira, cum odio furerem, circumspiciebam €omnis ultionis vias oblitus innocentiae, si proprios €habuisset filios noverca, occidissem. In hanc ipsam €quotiens impetum facere volui! Sed propter hoc €a me tuta erat quod a matre non erat. @1 °¯ôÿ@@@@{1Liber Decimus}1 ¯ðòÿŸóáÿSeneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. ‘@@Quod ultra mihi molesti sitis non est: interrogate €si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis €ad senectutem meam reverti. Fatebor vobis, iam €res taedio est. Primo libenter adsilui velut optimam €vitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me €pudet, tamquam diu non seriam rem agam. Hoc €habent scholasticorum studia: leviter tacta delec-€tant, contrectata et propius admota fastidio sunt. €Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam €et dimittite vel adactum iureiurando quo adfirmem €dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad €hanc rem pertinere iudicavi. @@Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. €Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo €tempore suum populum habuerit, cum illum homines @1 €non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent), €quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex €declamaverit: transeo istos, quorum fama cum ipsis €extincta est. De Scauro si me interrogatis, cum €illum mecum audieritis, iniqui estis. Non novi €quemquam cuius ingenio populus Romanus per-€tinacius ignoverit. Dicebat neglegenter: saepe €causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur disce-€bat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat €evocare aliquam vocem adversariorum et in alter-€cationem pervenire: vires suas noverat. Nihil €erat illo venustius, nihil paratius: genus dicendi €antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, €ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. Sed ex his omnibus sciri potest €non quantum oratorem praestaret [ignarus] Scaurus, €sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, €in omnibus tamen aliquod magni neglectique in-€geni vestigium extabat. Raro aliqua actio bona, €sed quam fortunae imputares: eo illum longa, immo €perpetua desidia perduxerat ut nihil curare vellet, €nihil posset. Orationes septem edidit, quae deinde €[2ex]2 senatus consulto combustae sunt. Bene cum €illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius €pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; @1 €illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi €caloris minus habent, neglegentiae non minus. €Declamantem audivimus, et novissume quidem €M. Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi dis-€pliceret. @@De T. Labieno interrogatis? Declamavit non €quidem populo, sed egregie. Non admittebat po-€pulum et quia nondum haec consuetudo erat inducta €et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. Ad-€fectabat enim censorium supercilium, cum alius ani-€mo esset: magnus orator, qui multa impedimenta €eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis homi-€nibus pervenerat quam volentibus. Summa egestas €erat, summa infamia, summum odium. Magna €autem debet esse eloquentia quae invitis placeat, €et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, €quantam vim esse oportet quae inter obstantia €erumpat! Nemo erat qui non, cum homini omnia €obiceret, ingenio multum tribueret. @@Color orationis antiquae, vigor novae, cultus inter €nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset €utraque pars sibi vindicare. Libertas tanta ut liber-€tatis nomen excederet, et quia passim ordines homi-€nesque laniabat Rabienus vocaretur. Animus inter €vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus @1 €et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace €posuisset. €@@In hoc primum excogitata est nova poena; effectum €est enim per inimicos ut omnes eius libri combureren-€tur: res nova et invisitata supplicium de studiis sumi. Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum ver-€sa crudelitas post Ciceronem inventa est; quid €enim futurum fuit si triumviris libuisset et ingenium €Ciceronis proscribere? Sunt di inmortales lenti qui-€dem sed certi vindices generis humani, et magna €exempla in caput invenientium regerunt, ac ius-€tissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit €supplicio saepe expiat suo. Quae vos, dementissimi €homines, tanta vecordia agitat? Parum videlicet in €poenas notae crudelitatis est: conquirite in vosmet €ipsos nova quibus pereatis, et si quid ab omni patientia €rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriam-€que nominis, invenite quemadmodum reducatis ad eadem corporis mala. Facem studiis subdere et in €monumenta disciplinarum animadvertere quanta €et quam non contenta cetera materia saevitia est! €Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia €coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in @1 €scripta Labieni sententiam dixerat postea viventis €adhuc scripta conbusta sunt: iam non malo exemplo €quia suo. €@@Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes €esse ingenio suo voluit, sed in monimenta se maiorum €suorum ferri iussit atque ita includi, veritus scilicet €ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori nega-þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¯ðòÿ—ˆretur: non finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit. @@Memini aliquando, cum recitaret historiam, mag-€nam partem illum libri convolvisse et dixisse: haec €quae transeo post mortem meam legentur. Quanta €in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit! €Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle €dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex €senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum €uri oportet, qui illos edidici. Monstrabo bellum €vobis libellum quem a Gallione vestro petatis. €Recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Mae-€cenatis, in quo suspicietis adulescentis animum €illos dentes ad mordendum provocantis. @@[2Nunc]2 autem, puto, iam nihil quod interrogetis €restat. Musa rhetor, quem interdum solebatis €audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum €habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum €tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra €naturam essent. Quis enim ferat hominem de @1 €siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de spar-€sionibus 'odoratos imbres' et in cultum viridarium €'caelatas silvas' et in picturam 'nemora sur-€gentia'? aut illud quod de subitis mortibus memini €eum dicentem cum vos me illo perduxissetis: 'Quid-€quid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid €ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. Quaere €nunc cur subito moriamur: mortibus vivimus.' Non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de €corio eius nobis satis fieri? Nec sum ex iudicibus €severissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: €multa donanda ingeniis puto; sed donanda vitia, €non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta €sunt, non subtraham, licet non plura videantur: vos €subiciatis. €@@Moschus non incommode dixit, sed ipse sibi €nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit, €oratio eius non figurata erat sed prava. Itaque €non inurbane Pacatus rhetor, cum illi Massiliae mane €occurrisset, schemate illum salutavit: 'poteram' €inquit 'dicere: ave, Mosche.' Ipse ab eloquentia €multum aberat; natus ad contumelias omnium in-€geniis inurendas, nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset. Ille Passieno prima eius syllaba €in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, ille @1 €Sparso dixit scholam communem cum rhetore quo-€dam, declamatore subtili sed arido, habenti: tu €potes controversiam intellegere, qui non intellegis te €laterem lavare? Sparsus autem dicebat violenter, €sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat, €nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem €diceret. Utebatur suis verbis, Latronis sententiis. @@Cum Basso certamen illi fuit, quem vos quoque €audistis, homine diserto, cui demptam velles quam €consectabatur amaritudinem et simulationem actionis €oratoriae. Nihil est indecentius quam ubi scho-€lasticus forum quod non novit imitatur. Amabam €itaque Capitonem, cuius declamatio est de Popillio, €quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasti-€cus erat, in his declamationibus quae bene illi ces-€serunt nulli non post primum tetradeum praeferendus. @@Primum tetradeum quod faciam quaeritis? La-€tronis, Fusci, Albuci, Gallionis. Hi quotiens con-€flixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes €Gallionem palma; reliquos ut vobis videbitur con-€ponite: ego vobis omnium feci potestatem. Hos €minus nobiles sinite in partem abire, Paternum et €Moderatum, Fabium et si quis est nec clari nominis €nec ignoti. Cum vobis ad satietatem vestram me €praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos quos @1 €non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad €famam pervenirent non ingenium defuit sed locus. @@Bene declamavit Gavius Silo, cui Caesar Augus-€tus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi €colonia audisset, plenum testimonium reddidit; €dixit enim: 'numquam audivi patrem familiae €disertiorem.' Erat qui patrem familiae praeferret, €oratorem subduceret: partem esse eloquentiae puta-€bat eloquentiam abscondere. €@@Solebat declamare studiose et Turrinus Clodius, €cuius filius fraterno vobis amore coniunctus est, €adulescens summae eloquentiae futurus nisi mallet €exercere quantum habet quam consequi quantum potest. Sed Turrinus pater multum viribus demp-€serat dum Apollodorum sequitur ac summam legem €dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi €virium quantum valeret etiamsi ars abesset. Sen-€tentias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. €Numquam non de colore Latroni controversiam fecit. €Latro numquam solebat disputare in convivio aut €alio quam quo declamare poterat tempore. Dice-€bat quosdam esse colores prima facie duros et as-€peros: eos non posse nisi actione probari. Negabat €itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim €semet suas vires et illarum fiducia aliis metuenda €et praerupta audere; multa se non persuadere iudici @1 sed auferre. Turrinus contra nihil probare nisi €tutum; non quia inbecillus erat sed quia circumspec-€tus. Causas nemo diligentius proposuit, nemo re-€spondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, €quam primam in provincia Hispania habuit, elo-€quentiae debuit. Natus quidem erat patre splendi-€dissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenua-€tas domus nobilis vires excitavit, et ita ad summam €perduxit dignitatem ut, si quid illi defuerit, scias €locum defuisse. €@@Inde filius quoque eius, id est meus_numquam €enim illum a vobis distinxi_, habet in dicendo con-€troversiam paternam diligentiam, qua vires ingenii €sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere €vitae sequitur, ad summa evasurus iuvenis nisi modicis €contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis €cupiditatibus Fortuna praestet fidem. €@@Horum nomina non me a nimio favore sed a certo €posuisse iudicio scietis cum sententias eorum rettulero €aut pares notissimorum auctorum sententiis aut €praeferendas. @1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Lugens Divitem Sequens Filius Pauperis}1 ŸðòÿIniuriarum sit actio. €@@Quidam, cum haberet filium et divitem ini-€micum, occisus inspoliatus inventus est. Adu-€lescens sordidatus divitem sequebatur; dives €eduxit in ius eum et postulavit ut si quid suspi-€caretur accusaret se. Pauper ait: 'accusabo €cum potero' et nihilominus sordidatus divitem €sequebatur. Cum peteret honores dives, repul-€sus accusat iniuriarum pauperem. ‘@@{VIBI GALLI} Gratias ago diviti quod quos odit iam €reos facere contentus est. Interdiu nobis publico €interdicitur; quaerite quid nocte fiat. 'Non am-€bulabis' inquit 'eadem via qua ego, non calcabis €vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, €non flebis invito me, non tacebis': perieramus si hic €magistratus esset. €@@{ALBUCI SILI} Quod sordidatus fui, luctus est; quod €flevi, pietatis est; quod non accusavi, timoris est; quod @1 €repulsus est, vestrum est. Non taceam, qui adhuc vivo €quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. €Quare iste honores illo vivo numquam petit? Ego €vero omnes quaeso, omnes, ut me in inquisitione €paternae mortis adiuvent; et ad tua genua, dives, €venissem nisi timerem ne invidiam tibi fieri diceres; €et iam pridem hoc animo sequor: occasionem lo-€quendi capto, nec mehercules possum dicere in-€humanitate tua fieri quod non audeo, sed vitium me €meum sequitur: taceo. Utinam hoc vitium habuisset €et pater! Dum libere loquitur, multos offendit; neque €enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. €Ut iste ait, causam meam populo probavi. @@{IULI BASSI} Quando autem istis divitibus non sordi-€dati sumus? 'Accusa' inquit. Pauper divitem, lugens €candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo ar-€bitrio non licet. In ius vocavit: 'reum' inquit 'me €perage, perora.' Quis haec loquentem auderet accusare? €'Cur me' inquit 'sequeris?' Quasi aliud iter pau-€peres, aliud divites habeant. €@@{CESTI PII} Non essem reus si accusare possem. €Barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad €vos veni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere @1 €percussorem et fortasse iam inveni. Cum subito €pater meus in media civitate_quid me intueris? €quid observas quid dicam?_subductus est. @@{ARELLI FUSCI} Incedere magno comitatu, splen-€dido cultu, non est fortunae meae; ista divites €possunt; satis est si vivimus. Cum inspoliatum €cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š“…nescio: quisquis fuit, quasi dives spolia contempsit. €'Quare' inquit 'me sequeris per publicum?' €Facinus indignum commissum est: dives et pauper €eadem via incessimus. €@@{MOSCHI} 'Accusa' inquit. Ubi est qui primo €coeperat? [2'Cur' inquit 'me sequeris?']2 Vel-€lem pater meus quoque a te non discessisset: viveret. €'Quare' inquit 'me reum non facis?' Quia accus-€atorem me non times. Mortuo patre meo_timeo enim €ne quis sibi iniuriam fieri putet si dixero 'occiso.' €Occisus est pater meus_a quo? si permittitis, nescio. @@{IUNI GALLIONIS} 'Sordidatus es' inquit; 'fles.' €Quid aliud facere possum filius occisi pauperis? Pater €meus in media civitate salvis legibus occisus est. €Quis hoc sine lacrimis narrare possit? Non deponam €has sordes nisi invenero cui induam. Quis occidit €patrem meum? nescio. Nihil amplius testari potes €quam hanc vocem meam: adhuc nescio. Delibero @1 €interim cui illam induam vestem quam patri meo €reliquit percussor. 'Cur me sequeris?' Magis-€tratus post terga sua non summovent. @@{FULVI SPARSI} Quid iste accusanti fecisset qui €persequitur tacentem? 'Cur non agis?' Quia adeo €non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc €tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti €non licet? Quid potui patri meo minus praestare? €in honorem eius vestem mutavi. €@@{ARGENTARI} Non vis patrem meum fleam? €lacessere nos ultro non solebas. €@@{CLODI TURRINI patris} 'Quare' inquit 'sordes €sumpsisti?' Quid ergo? ne lugebo quidem quem €vindicare non possum? Nulli iniuriam facio nisi patri, €quem adhuc tacitus fleo. @@{PORCI LATRONIS} Cuius inter necessarium ita €crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est €quam quod gemit. 'Accusa' inquit 'me.' Unde €tam securus es? Invenisse videris quis alius occi-€derit. Non erat in illo praeda quam grassator sequere-€tur, sed erat summa virtus, sed erat, firmissimum ino-€piae munimentum, contumax adversus fastidium €divitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. @1 €Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuvat, €et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Ni-€mium funere nostro exultat: non solebat vivo illo €provocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mor-€talium miserrimi inter necessarias super occisum €patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus €est, in hac indignitate praesentis periculi omnem €suam ponat admirationem. Si pauper accusandi €divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est. Per has lacrimas, per hunc squalorem, €per haec necessaria omnibus periclitantibus instru-€menta non invidiosum vestrae misericordiae prae-€mium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo €liceat. Potens iste et gratiosus, quod ne ipse €quidem negat, dives fuit et qui nihil umquam putaret €sibi timendum, etiam reo. Crescere deinde in dies €odium alterius inpotentia, alterius libertate. Dives €nihil aliud quam [2nocentes]2 nos pauperes existimare, €nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas €acies semper invicti. Quis de nostra interim morte €cogitaverit nescio: quod dissimulari non potest, scio quis €optaverit. Venit iste cum turba clientium ac para-€sitorum et adversus paupertatem totam regiam suam €effundit. 'Cur me non accusas, non postulas?' €Vix temperabat quin diceret: 'quid ego in te accu-€satorem non audeam qui occidendum curavi eum @1 qui tantum mecum litigaverat?' Civitates ple-€rumque finitimae inter repentinam discordiam bello €tument: inter civilia certamina tantum in ultionem €satis est quantum quisque ad male dicendum occu-€pavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli €strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina €audivit. Quae maior indignitas illius saeculi esse €potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! €In Cn. Pompeium terra marique victorem fuit qui €carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scal-€pentem; fuit aliquis qui licentia carminis tres €auratos currus contemneret. M. Bruti %sacra-€tissimi% eum eloquentia lacerat, cum quidem eius €civili sanguine non inquinatas solum manus sed in-€fectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus €ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset €reus ut etiam disertus esse curaverit. Solus hic est €in nostra civitate innocentior Catone, nobilior Me-€tello, Pompeio fortior. @@Latro sic divisit: an in re iniuria sit. Nulla, €inquit, iniuria est [2si]2 sordidatus sum: quam €multi faciunt! Omnia iniuriae genera [2lege]2 @1 €conprehensa sunt: pulsare non licet, convicium €facere contra bonos mores non licet. €@@Hoc loco Scaurus dixit: nova formula iniuriarum €componitur: 'quod ille contra bonos mores flevit.' €@@Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit €tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas €quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc patrem €suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum €illi sit; deinde: an crediderit. €@@Gallio illam fecit primam quaestionem: an, quod €licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur. €Licet, inquit, flere, licet ambulare qua velis, licet €vestem quam velis sumere. [2Sed]2 nihil, inquit, €licet in alienam invidiam facere. Sordidatus es, €non queror; sed si sordes tuae invidiam mihi con-€citant, queror. @@De colore quaesitum est: quidam aperte invecti €sunt in divitem, quidam ex toto nihil dixerunt, qui-€dam secuti sunt mediam viam. Cum praeter haec €nihil sit, Latro volebat videri invenisse quartum genus, €ut hoc modo in divitem diceret: tu quidem non fecisti, €sed tamen ego habui causas propter quas possem €decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimi-€cus eras, quia inspoliatus pater inventus est, et €cetera. Hoc est autem medium illud genus nec €dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere @1 €non debet quem distulit, et accusare propter hoc €ipsum non debet, quia distulit. @@Albucius nihil dixit in divitem; hoc colore decla-€mavit: Committit, inquit, iniuriam si quem non €postulavit accusat. Quare, inquit, sequeris me? €Ut aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum €persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, €ut concupiscas gloriam vindicatae mortis. Tu solus €potes, si voles, invenire quis occiderit, tu accusare. €'At me quidam propter hoc suspectum habent.' €Potes discutere istam suspicionem: quaere quis €fecerit. 'Ut scias' inquit 'te invidiam mihi facere, €cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, €sed respondisti: accusabo, cum potero.' Ignosce €mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum €quam absolvere: quaero quis fecerit. Haec levia €argumenta sunt, vana sunt quae alios tangunt; €quod inimicus es, quod ille inspoliatus inventus est, non €est quare accusem, est quare suspicer. @@Rufus Vibius hoc pro colore posuit: sordidatus €sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio €quem illum qui patrem meum occidit; scio me quam-€diu tecum fuero perire non posse. €@@Dum hunc colorem sequitur Murredius, ineptissime €dixit: Quare te sequor? pater meus quia solus in-€ambulabat occisus est. €@@Moschi color non placebat Gallioni: sequor, in-€quit, ut inveniam quis fecerit; hoc mecum cogito: @1 €quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico inputare, €ad divitem veniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius €est si inquirendi causa facit, si non tantum in con-€vicium sed periculum divitis sequitur. €@@Gallio subtiliter agendum putavit et ad positionem €controversiae colorem actionis derigendum, ut €diceret: Suspicor a te patrem meum occisum. Quis €enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius €est? Vestem sine dubio alius nescio quis percussor €concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus €est, protinus interfector est? non; ideo non accuso. @@Hispo Romanius palam accusavit et dixit non €causam sibi desse sed vires; et hanc sententiam in €prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum €accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. €@@Bassus Iulius in hac controversia dixit: 'quare €me sequeris per publicum?' Facinus indignum, €iudices, factum est: pauper et dives eandem terram €calcavimus. Consectari autem solebat res sordidas €et inveniebat qui illas unice suspicerent. Memini €illum declamantem [declarasse] controversiam de €lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit ne in þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š˜ˆŒlupanar accederent, et foveam igne repletam terra @1 €superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et €consumptis accusatur rei publicae laesae. Audit €illum declamantem Albucius, fastidiosus auditor €eorum quibus invidere poterat; admirabatur hanc €Bassi sententiam: non mehercules te ferrem si canem ad ostium alligasses. Idem Latronis illas €sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, €quae summa hominum admiratione circumfere-€bantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum €coniectura dividunt; et illam: produc istam sacer-€dotem tuam; et illam: supra cineres liberorum €nostrorum lupanar [2solo]2 aequandum est. Ipse €autem laudabat haec utique [2quae]2 docuerat. Nam €in hac ipsa controversia, ne Bassus videretur aliquid €dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt de-cem iuvenes propter dipondios tuos? €@@Euctemon a fili parte, cum patrem suum narrasset €solum sine comite oppressum et occisum, dixit: $DIA\ €$TOU=TO A)SFALE/STATO/N E)STIN META\ PLOUSI/WN PERIPA-€$TEI=N.& Et idem: $DIA\ TI/ SIGW=; O( PATH/R MOU LE/GWN €$A)PE/QANEN. €@@Hermagoras dixit: $KTI/SWMEN I)DI/A|, W)= PE/NHTES, €$PO/LIN: OI( GA\R PLOU/SIOI TH\N AU(T&[2$W=N . . .& ]2$.& Illud in €narratione: $U(PO\ TI/NOS A)NH|RE/QH OU)K OI)=DA. EI)=XEN €$E)XQROU\S FU/SEI PARRHSIASTH\S KAKHGOREI=N DUNA/MENOS:& @1 €@@Artemon dixit: $O(/TAN EU(/RW TO\N FONE/A, TO/T' AU)= €$GRA/YOMAI: KAI\ TO/TE DH/, A)\N EU(/RW PE/NHTA.  Ÿôÿ@@@@{1Fortis non Cedens Forti Patri}1 ŸðòÿVir fortis quod volet praemium optet; si plures €erunt, iudicio contendant. €@@Pater et filius fortiter fecerunt. Petit pater €a filio sibi cederet; ille non vult. Iudicio con-€tendit; vicit patrem. Praemio statuas patri €petivit. Abdicatur. ‘@@{IUNI GALLIONIS} Dubito quid de eventu huiusce iudici €optem cum crimen meum sit vicisse. Videtis quemad-€modum in hoc quoque iudicio opera sua iactet: et €miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior €est? Faciles habetis partes: viros fortes iungite. €Dissidemus quia nimium similes sumus. Cum ex-€iremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo €pugnaret fortius. Maiorum quoque suorum vir-€tutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum €ad aetatem tuam pervenero, non contendam cum €ullo, quamvis [2sit]2, si exemplum tuum sequi voluero, @1 etiam cum filio contendendum. Quia patriae iudi-€cium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: 'non €luxuriabor, non amabo.' Hanc emendationem crimi-€num meorum non possum promittere: [2'non fortiter €pugnabo';]2 ego vero pugnabo et fortiter et fortis-€sime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: €multum est pugnare cum exemplo. Iudicium vocat €quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito €ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod €contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, €patris est. Volui cedere; concurrerunt iuvenes, €aetatis causa agebatur: vici non filius patrem, sed €iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt. Parui adulescens magnis exemplis. Deceptus sum €dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore €suo summoventem et Mucium in hostili ara manum €urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti €patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar €invitum: licet repugnes, fortior sum. @1 @@{FULVI SPARSI} Necesse fuit mihi fortiter militare: €pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. €Si tu vicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem €enim timuit. Solebas semper optare ut contingeret €tibi filium habere meliorem. Iudicium vocas dupli-€cem domus nostrae triumphum? @@{CLODI TURRINI} Tu Mucio diceres: 'non est €quod ostendas istam manum'? tu Scipioni post €deletam Carthaginem: 'tace'? Loquax est virtus €nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce €nunc quidam: cessit pater filio, et in hoc abdicat ut €videatur verum fuisse certamen. Opta, pater, ut et €a nepote vincaris. 'Postea' inquit 'pugnare €fortiter poteris.' Unde scio? Vulneribus me senem €feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. €Quanto honestius modo pater et filius inter se €contenderunt, honestiorem facturus victum uter vicisset! Dubito quid faciam. Taceam? sed silen-€tium videtur confessio. Narrem virtutes meas? €sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi €abdicato eas narrare non [2prodest]2. Processi in €aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe €est adulescenti vinci a sene. Avidus sum gloriae: €hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum: numquid @1 €improbas, pater? At iam abdicabis si dixero: €fortissimus sum. Dicam tamen audaciter: 'for-€tissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen in €qua fortes etiam senes novimus. @@{IULI BASSI} Ad te quoque ignominiae meae €pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando €victus es. €@@{ARELLI FUSCI patris} Ignosce, iuvenis erravi: €ambitiosus non ero cum senex fuero. €@@{GAVI SILONIS} Utrum putas vicisse? ego praemium €tantum habeo, tu et praemium et virum fortem. @@[2{41Divisio.}41 * * sic divisit: an filius abdicari possit €propter id quod]2 permittente lege fecit. Nemo, €[2inquit]2, in eadem re et habet legem et timet. €Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex vindi-€cabit; si quid quod licet sed non oportet pater. €Non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: €utatur sua quisque lege; tibi illud licuit, et mihi €hoc licet. Abdicare liberos liceat. Est aliqua lex €quae filio patrem praeferat. Si potest abdicari €etiam propter id quod lege permittente fecit, an €abdicari etiam propter hoc non possit, [2propter]2 €quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea €re privatim puniri in qua publice honoratur. Eidem @1 €rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. €Cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc €ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa €virtute quaeritur. Non potes propter hanc legem €filium abdicare propter quam a filio victus es. @@Si potest abdicari, an debeat. Hoc [2in haec]2 €divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, €ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupi-€ditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. €Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: €quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vin-€cere aut a filio vinci? Si non debuisset contendere, €non vicisset. Et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, €alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non €processit quia sciebat nihil sibi profuturum si te €vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. Nulla laus €tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non €viri fortis fuisse sed patris. Silentio virtutes vestrae €transissent: nunc inlustratae sunt, dum conferuntur. @@Turrinus hoc loco belle dixit: Plures tibi invidere €coeperunt, postquam victus es. Itaque novi generis €res accidit: filius vicerat; omnes aiebant: o felicem €patrem! €@@Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid €iudicio peccavit, praemio emendaverit. Hoc loco €dixit Gallio illam sententiam quae valde excepta est: @1 €cum diu deprecatus esset, ait: Si nihil profecero, quid €me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos €supplicem? Ad statuas tuas confugiam. @@Silo Pompeius temptavit et in hac controversia illam €quaestionem quam in omnibus virorum fortium abdi-€cationibus putabat esse temptandam: an vir fortis €abdicari possit; aiebat in nulla magis controversia €illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdi-€care qui te potest vincere. Miraris si patri hac lege €subducitur qui [2ei]2 et comparatur et praefertur? @@Colorem pro adulescente Gallio illum induxit: €[2Concurrerunt ad]2 me, inquit, iuvenes: aetatis €causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi €nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, €illi non cedo. €@@Cestius hoc colore usus est: putasse se ipsi patri €honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in €foro inspici. €@@Montanus Votienus ait: Cogitavi non quid im-€perares sed quid praecepisses: dixeras semper, cum €me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invi-€diosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, €cum quaereretur utrum pugnasses felicius an €genuisses. Non est quod me putes visum illis for-€tiorem: decepti sunt, pater; iudicaverunt non quod erat €sed quod te malle crediderunt. @1 þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¢˜@@Argentarius ait: Occasionem benefici quaesivi, €non concupivi accipere praemium. Honor ad utrum-€que pervenit: alter praemium habet, alter accepit. €@@Fuscus Arellius pater ait: Si navigare imperasses, €per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, €nihil fuisset iubente te durum. Hanc rem impera-€bas difficilem forti viro, vinci. €@@Blandus hoc colore narravit: pater mihi obicit €quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo €crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum €fuit cessi, semper volui videri frugalior, videri volui €laboriosior; nam cum ad vires ventum erat, etiam €ipse cedebat: non ego illum vincebam, sed aetas. @@Turrinus hoc colore usus est: Volui, inquit, cedere, €sed erant qui dicerent non licere; hoc enim [nobis] €modo legem saluberrimam tolli. Disputaturi contra €praemium patris videbantur et dicturi: non licet €inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa €agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit €fortissimus. His vocibus hominum missus sum ad €id certamen in quo ad istum utraque pertineret €victoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me €visum? Falsum est, cum hoc quoque, quod ego €fortis eram, istius esset. Quid ergo? quare vicerim €quaeritis? Visum est ad ruborem totius iuventutis @1 €pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. €Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, €dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi. @@Albucius hoc colore narravit: nolui, inquit, videri €per collusionem patri titulum fortissimi viri contigisse: €non cessi ante iudicium ut in iudicio cederem, et €feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius €rettuli; visus sum propter hoc ipsum praemio dignus. @@Silo Gavius ait: Solebas mihi, pater, insignium €virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; €aiebas: avom fortem virum habuisti; vide ut sis €fortior. Processi tecum in aciem nec illic . . .; ubi €rediimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat €res publica fortes viros recognoscere. O quantam €ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iu-€venilem! contendere me vetabat imperio, iubebat €exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas €ego novi res invidiosissima quaerebatur de patre €meo: utrum fortior esset an felicior. @@Moschus hoc colore narravit: [2Erant qui]2 accede-€rent et dicerent: roga patrem tuum cedat tibi: €non est utile rei publicae excitari hostium animos; €excitabuntur si scierint neminem in hac civitate esse €fortiorem quam senem. Illi me coegerunt, quasi €tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, @1 €venire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus €sum iuvenior. €@@Mento dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri vilior €fiam [ego]; scimus quam gloriosus sit. @@Triarius hoc colore usus est: in iudicio volui tibi €cedere, ut non imperasse videreris sed vicisse, et cessi: €defunctorie causam meam egi; %sed notum sit illum €cedere quia parum est illi non putabat.% €@@Nicetes in hac controversia dixit: $EI) O( PA/PPOS U(PO\ €$TH=S FU/SEWS A)PODOQEI\S H(MI=N PARE/STH TW=| TO/TE €$DIKASTHRI/W|, OU)K A)\N EI)=PEN: €@@@@$TI/S NU/ MOI H(ME/RH H(/DE, QEOI\ FI/LOI. H)= MA/LA €@@@@$XAI/RW €@@@@[2$UI(O/S Q' UI(W&]2$NO/S T' A)RETH=S PE/RI DH=RIN E)/XOUSIN&; €et: $POLLO\N D' O(/GE PATRO\S A)MEI/NWN. Scaurus hunc sensum aliter dixit: O si avos meus €interesset iudicio, quam libenter spectaret et dis-€cordiam nostram! Clamasset mihi: non est quod €cedas; ipse mihi numquam cessit. €@@Labienus partem patris declamavit et dixit: €Quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum ad- @1 €versario meo: non capit idem contubernium fortem virum €et victum. 'Statuam' inquit 'tibi posui': immo, ne €possem umquam victum me oblivisci, ignominiam meam €in aes incidisti.  Ÿôÿ@@@@{1Demens Quod Mori Coegerit Filiam}1 ŸðòÿDementiae sit actio. €@@Bello civili quaedam virum secuta est, cum in €diversa parte haberet patrem et fratrem. Victis €partibus suis et occiso marito venit ad patrem; €non recepta in domum dixit: quemadmodum €tibi vis satis faciam? Ille respondit: morere. €Suspendit se ante ianuam eius: accusatur pater €a filio dementiae. ‘@@{PORCI LATRONIS} Sic sibi satis fieri ne victor quidem €voluit: excusavit victos, quin restituit. Quoniam €reposcis vitam quam dedisti, accipe. Nullum fuit €in proscriptione mulierculae caput. €@@{MOSCHI} Inquinasti filiae sanguine penates. Quam-€quam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? €Adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit: hoc ille €propter filiam praestitit. @1 €@@{ARELLI FUSCI} 'Quemadmodum tibi vis satis fa-€ciam?' Hoc ipso satis fecisse debuerat. Filiam €habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque €in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satis fecit. €Quam periculose istum offendo, qui simul irasci coepit €nescit ignoscere! @@{CLODI TURRINI patris} 'Morere.' Quid aliud €meruerat si satis facere nollet? Nisi occupasses, soror, €fortasse pater tibi satis fecisset. Hoc, certum habeo, €unusquisque vestrum suadebat puellae: 'ad iratum €patrem venis; in quas potes te compone blanditias; €roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemad-€modum cogas: morituram te denuntia.' Hoc €quod ignovisti, victor, ad viros pertinet: illi tibi €gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem €proscripsisses. 'Quare secuta est virum?' Adeo €tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, €in quae filiam tuam solebas sanus hortari? Aliqua €spiritum viri redemit suo, aliqua se super ardentis €rogum misit. Inpendisset se puella viro nisi ser-€vasset patri. @@{FULVI SPARSI} Filia ante limen paternum in cruore €suo volutatur. Quid exhorruistis? paterna satisfactio €est. Nostis domus nostrae legem: aut vincendum @1 €mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio €qua filia exoratum sibi patrem non sentit? €@@{ALBUCI SILI} Utrae meliores partes essent, soli €videbantur iudicare di posse. 'Si vis satis facere €mihi, morere.' Quod ad me attinet, irascare malo. €Si parricidium [2esset]2 fuisse in diversis partibus, €numquam defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. €M. Tulli, quam leve iudicasti crimen de quo confessus €es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti; si €hostis, edicto; si pater, naturae; si iudex, causae; €si iratus es, fratri. @@{BUTEONIS} Ante ipsum limen domus decessit, ne €dubitari posset utrum marito perisset an patri. Ubi €istud vidisti? ubi audisti? Nego te istuc in bello €didicisse. €@@{MARULLI} 'Meruerat' inquit 'mori.' Etiamnunc €accusas? certe iam tibi satis factum est. O novum €monstrum! irato victore vivendum est, exorato patre €moriendum est. €@@{PASSIENI} Utinam intervenissem: non satis fe-€cisses sola patri. Furiosum te dicerem si pro genero €non rogasses. Secutus est gener diversas partes, uxor €suas. @1 @@{LABIENI} Hoc obsequio consequatur denique ut €intra domum moriatur. M. Cato, quo viro nihil €speciosius civilis tempestas abstulit, potuit beneficio €Caesaris vivere, si ullius voluisset. Optima civilis €belli defensio oblivio est. €@@{MUSAE} Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar €avertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae €quidem fecisti. €@@{CORNELI HISPANI} Pervagata est illa crudelis €belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis €supplicia descendit; nihil in civitate nostra immune €a victoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem mis-€erae urbi servare licuit. Aut pater noster aut victor €insanit. @@{MENTONIS} Semel repulsa iterum redit, iterum €repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam €hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro €genero satis factum est! Non ignoro in quanto €periculo sim: nescit placari iratus et voce etiam filiae €excanduit. €@@{TRIARI} An non exoraretur victor cum pro filio €[2rogaret]2 pater? 'Morere.' Illi quoque quibus €animadvertere in damnatos necesse est non dicunt €'occide,' non 'morere,' sed 'age lege': crudeli-€tatem imperi verbo mitiore subducunt. @@{41Divisio.}41 Latro usus est in hac controversia illa €calcata quaestione: an possit dementiae agi cum @1 €patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. In-€potens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. €Mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. €Dic: desipis, nihil intellegis; ego sanitatis meae, þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š£—‡si potuero, argumenta colligam; dicam: in senatu €non stulte sententiam dixi. Quid tibi videor fecisse €dementer? partes male egi? Multa debes dementiae €signa colligere; damnare non potes patrem propter €verba, immo propter verbum. @@Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non €demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an €hic possit. Hoc in duo divisit: an, etiamsi hoc animo €dixit ut filiam mori vellet, damnandus tamen non sit. €Hic accusatio filiae contrarias partes et patri [2et €fratri]2 sequentis, cum illam ipsa natura publicis €excepisset malis. Animadvertit Manlius in filium €et victorem, animadvertit Brutus in liberos non factos €hostes sed futuros: vide an sub his exemplis patri fortius loqui liceat. Deinde: an non eo animo dixerit ut €illam mori vellet. Dixi, inquit, iratus, cum vellem €castigare, non occidere. €@@Turrinus Clodius belle dixit: nolite mirari si €durioribus verbis utor; non sum processurus ultra €verba, minabor, deinde ignoscam: fecit et victor. @@Gallio et illam quaestionem fecit: an non ob hoc €puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. @1 €Perit, inquit, propter desiderium viri; alioqui unius €verbi amaritudinem morte pensasset? Immo mulier €praeceps, temeraria, insano flagrans amore et €attonita, quem virum patre relicto secuta fuerat, €%res viso% consecuta est. @@Silo Pompeius huic quaestioni praeponebat illam, €ex qua in hanc transitus fit: an, etiamsi propter hoc €verbum patris perit, damnari tamen pater non debeat: €nec enim eventus imputari debet cuiusque rei, sed €consilium. Si post hoc verbum puella vixisset, €numquid patrem dementiae damnare posses? At-€que post hoc verbum si quid factum est, non a patre €sed a puella factum est. Non oportet autem illius €temeritatem dementiam videri patris. Post hanc €quaestionem faciebat illam: an ob hoc perierit. @@Color a parte accusatoris simplex est. [2Latro]2 €ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico €hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo €vultu, ea adfirmatione, ut videretur non iubere €tantum sed occidere. €@@Hoc loco dixit Turrinus Clodius: hoc post bellum, €immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit res €publica, imperator, quantum tibi debeat, cui sine €sanguine satis factum est. €@@. . . omnes enim dixerunt patre nolente illam €perisse. @1 @@Gallio dixit: Nondum mihi videbatur scire quid €meruisset. Volui illam intellegere crimen suum. €@@Cestius hoc colore: Contumaciter, inquit, rogavit, €sic quomodo periit, non vultu demisso, non summissio-€ribus verbis, nondum tamquam victa: nihil agnovi €filiae, nihil victae. Primum quare ad me non fratrem €suum mittit? An etiamnunc fratri irascitur? @@Argentarius ait: Nos ducem exoravimus, quorum €liberi in diversis partibus fuerant; diximus: ignosce; €nobis [2licebit]2 severis esse si licuerit esse securis. €Quid peccavi quod filiam ex hostium castris venien-€tem non primo verbo recepi? €@@Turrinus Clodius ait: Volui fratrem sorori dare €beneficium: 'eo durius loquar ut ille me pro sorore €sua deprecetur.' Primum quare me solum rogat, €cum debeat duobus satis facere? €@@Silo Gavius dixit: volui illam mora torqueri: €sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissi-€mus quidem victor statim ignovit. @@Labienus ait: Non sum statim exoratus, et si €vixisset non essem fractus proximis precibus eius, €ne tertio quidem rogatus aut quarto. 'At victor €cito exoratus est.' Noli mirari: facilius est ignoscere €bello quam parricidio. @1 €@@Hispanus de morte eius hoc dixit: Etiam morte €patri quaesivit invidiam. Iterum illam nobis vir ab-€duxit. €@@Albucius ait: Tuto me [ait] putavi loqui fortius; €non dubitavi enim quin frater illi dicturus esset: €non est quod timeas: exorabitur; si difficilior erit, €ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. €Non magis tibi ego quicquam [2negassem]2 quam €sorori tuae maritus. @@Montanus Votienus dixit: non est quod putes illam €cecidisse irae patris: cui vixerat perit, illi se cui €addixit inpendit. Et eundem sensum in argumentis, €cum dixisset non propter patrem illam perisse: 'Quid €ergo?' inquis 'propter quem?' Scis illam unum €habuisse pro quo mori posset.  Ÿôÿ@@@@{1Mendici Debilitati}1 ŸðòÿRei publicae laesae sit actio. €@@Quidam expositos debilitabat et debilitatos €mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab €eis. Rei publicae laesae accusatur. ‘@@{PORCI LATRONIS} Aestimate quale sit scelus istius, €in quo laesi patres, ne liberos suos aut agnoscant aut @1 €recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis €isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum €misericordes sumus. Mendicares nisi tot mendicos €fecisses. Effecit scelestus iste ut novo more nihil €esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam €agnoscere. @@{CASSI SEVERI} Hinc caeci innitentes baculis vagan-€tur, hinc trunca bracchia circumferunt, huic convulsi €pedum articuli sunt et extorti tali, huic elisa crura, €illius inviolatis pedibus cruribusque femina contudit: €aliter in quemque saeviens ossifragus iste alterius €bracchia amputat, alterius enervat, alium distorquet, €alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme €tuber extundit et risum e crudelitate captat. Produc, €agedum, familiam semivivam, tremulam, debilem, €caecam, mancam, famelicam; ostende nobis cap-€tivos tuos. Volo mehercules nosse illum specum €tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud €infantium spoliarium. Sua cuique calamitas tamquam €ars adsignatur: huic recta membra sunt, et, si nemo €moratur, proceritas emicabit: ita frangantur ut €humo se adlevare non possit, sed pedum crurumque €resolutis vertebris reptet. Huic [2lingua velox, oculi €acuti]2: extirpentur radicitus. Huic speciosa facies €est: potest formonsus mendicus esse; reliqua mem- @1 €bra inutilia sint, ut Fortunae iniquitas in beneficia €sua saevientis magis hominum animos percellat. €[2Sic]2 sine satellitibus tyrannus calamitates hu-€manas dispensat. @@{VIBI GALLI} Intuemini debilia infelicium membra €nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, €illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid exhorrescitis? €sic iste miseretur. Tot membra franguntur ut unum €ventrem impleant, et_o novom monstrum!_integer €alitur, debiles alunt. €@@{ALBUCI SILI} 'Perissent' inquit. Ita non infelicius €supersunt quam perituri fuerant? 'Perissent' inquit. €Interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, €oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si €aliquis ex istis futurus est vir fortis? quid si tyrannicida? €quid si sacerdos? Nec, puto, incredibilia in hac €turba loquor; certe ex hac fortuna origo Romanae €gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum €crudelitati quam expensum misericordiae refert. @@{TRIARI} 'Perissent' inquit. Puto, expertus es €nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, €cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. €Surge tu, debilis: conatur et corruit. Surge tu, €mute: sed quid excitaris? rogare non potes. Surge €tu, caece: sed ad quorum eas genua nescis. O te @1 €inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum, €quod istum dominum non videbas, in hoc iudicio €infelicissimum, quod istum reum non vides! Ex-€positos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si €praeterissent. @@{CORNELI HISPANI} Ergo, si illis temporibus iste €carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non €haberet. Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex €istis quemquam videri volt suum. €@@{IULI BASSI} Intuemini utramque partem, et ei €succurrite quae miserabilior est. Liceat videre €mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic €mutus. His tu mori non permittis? Vis in te iudices €more tuo misericordes sint, tuo exemplo? €@@{ARGENTARI} Quorum cum ubique audiantur preces, €in sua tantum causa cessant. 'Adiciamus aliquid ad €quaestum: deme huic oculos, illi manus.' @@{ARELLI FUSCI patris} 'Praecidatur' inquit 'lin-€gua: genus est rogandi rogare non posse.' Miser-€emini omnium, iudices; misereri etiam singulorum €soletis. €@@{CESTI PII} Ut hanc causam susciperem, ne ab eis €quidem rogatus sum pro quibus ago. Quid enim €miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste €peccavit aliud quam quod natus est? þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¤–ˆ‰@@{CLODI TURRINI patris} Age, si quis agnoverit @1 €suum, petes alimenta tamquam alueris? Non est €quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis €alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos €istis vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem €negamus quod tibi daturi sunt? Et, quod indignissimum €est, cum tam crudelis sit, misericordia publica vivit. €Venite, miseri, et hodie primum vobis rogate. @@{MENTONIS} Errant miseri circa parentum suorum €domos, et fortasse aliquis a patre alumenta non €impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. €'Cur tu tam exiguum refers? Mutus es? Haec €causa esse poterat ut non rogares, ut non acciperes? €Spiritum tibi non relinquerem nisi crudelior futurus €essem relinquendo.' 'Tibi cotidiana captura non €respondet. Apparet te nondum hominibus satis miserum €videri.' €@@{GAVI SILONIS} 'Tu' inquit 'in illa vicinia €mendicabis, tu ad [2illud]2 limen accedes'_et crude-€lissime miseris parentium domos monstrat. 'Hic €non facile stipem impetrat: etiamnunc aliquid illi €detrahatur.' @@{IUNI GALLIONIS} 'Serva oculos ut videat quem €roget; serva manus ut habeat quibus stipem accipiat.' €Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia €auspicia; feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritates @1 €dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. A te €fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos. €@@{FULVI SPARSI} Scio, iudices, variis quemque causis €ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio €gloriae quam ex damnato petierunt provocavit, alios €odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse €quosdam qui praemium peterent: ego omnibus €ceteros inpellentibus causis vaco; quae enim gloria €est in tam sordido reo? quae simultates ut non eas €quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium cum istum alant qui se alere non possunt? Non is est €qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus €vestros optare debeam, nescio: si misericordiae €propiores fueritis, crimina rei vobis ostendam; si €severitati, reum. Hunc nos publice pascimus. €Exigi a te talio [2non potest]2: non habes totidem mem-€bra quot debes. Oblita feritatis, placida velut fetibus €suis ubera praebuisse fertur. Sic lupa venit ad in-€fantes: expectemus hominem? Gratulor tibi, Roma, €quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, €cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? Proxima, inquit, die hic plurimum €rettulit: faciendus est huic similis alter; hic satis €rettulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. Ite @1 €nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. Tu, inquit, €qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, €qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa €membra quae trahis debilia; per ea quisque quae €non habet ambiat. O miseros qui sic rogant, mise-€riores qui sic rogantur! Ecce nescio quis: Meus, €inquit, filius, si viveret, huic fortassis similis esset. €Numquid ego meum transeo? Alius: Potuit, in-€quit, meus in eundem incidere dominum. Quid si €incidit? Omnes omnibus stipem congerunt, dum unus-€quisque timet ne suo neget. €@@Pars altera. {ARELLI FUSCI} 'Debilitasti' inquit. €Plus illis patres nocuerant. @@Latro sic divisit: an laesa sit res publica. Primum, €inquit, crimen constare oportet, deinde tunc reum €quaeri. An laesa sit res publica, non solet argumen-€tis probari; manifesta statim rei publicae damna €sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si €exercitus amissus, si vectigalia deminuta: hoc €damnum, quod tu obicis, [2quis]2 videbat? Dic €mihi: quando rem publicam laesit? Cum unum €expositum debilitavit? atqui etiam qui occidit unum, €non tamen rei publicae laesae tenetur, sed caedis; €etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis €numerus efficiat ut laesa videatur res publica. Duo @1 €debilitantur: nondum res publica [2laesa est . . . ]2. €[iuvenes qui suadere infantes perdidit et infelices] €Potuerunt, inquit, duces fieri. Potuerunt et sacri-€legi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen €crudelem rem facit. [2Facit]2 et lanista qui iuvenes €cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et €leno qui cogit invitas pati stuprum, nec laedit rem publi-€cam. Ego non laudari reum desidero, sed absolvi; €noceat hoc illi, cum honores petet. Potest aliquis et non €esse homo honestus et esse innocens reus. @@Deinde: an, si laesa est res publica, ab hoc laesa €sit. Non a me, inquit, sed a parentibus qui proiec-€erunt. Hic crudelis, ut multum illis abstulerit, vitam €reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu €omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta vivendi €detrahis. €@@Deinde: an teneatur rei publicae laesae si fecit €quod ei facere licet. Non potest, inquit, ulla res €lege damnari quae lege permittitur. Si domum €meam diruo, numquid dicis me rem publicam €laedere? Et poteras describere quam inhumanum €sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos €memoriam in hostilem modum deici. Si in agris €meis arbusta succidere velim . . . @@Deinde: an hoc non licuerit illi facere. Licuit, €inquit; expositi in nullo numero sunt, servi sunt; @1 €hoc educatori visum est. Denique si non licet, €habent legem: talionis agere singuli possunt, in-€iuriarum possunt. Rei publicae quidem laesae non €potest agi eorum nomine qui extra rem publicam sunt; non €potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest. @@Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit €a privato homine laedi res publica; Sparsum certe ita €declamare memini. Quod si quisquam recipit, et €illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a €paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, €sed dici tamen solet; quomodo cum illa quaestio €tractatur: an res publica laesa sit, totiens reus inter €argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit €quidem laedi a privato, a paupere, ab aegro, ab ab-€senti. €@@Gallio fecit et illam quaestionem: an in expositis €laedi possit res publica. Non potest, inquit, res €publica laedi [possit] [2nisi]2 in aliqua sui parte; €haec nulla rei publicae pars est; non in censu illos €invenies, non in testamentis. Sed haec quoque in €illam incurrit: an res publica laesa sit; dicitur enim: €ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat. @@Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum €dixerunt. Dixit Gallio et hoc colore usus est: €egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios €posset sustulisse eos qui iam relicti sine spe vix spiritum €traherent, quibus non iniuria fieret si aliquid detra- @1 €heretur, sed beneficium daretur si vita servaretur. Faciant €invidiam, [2dicant]2 alicui oculos desse, alicui manus, €dicant illos per hunc tam misere vivere, dum fateantur per €hunc vivere. Gallio illud quoque in argumentis temp-€tavit: adeo, inquit, haec res non nocuit rei publicae €ut possit videri etiam profuisse: pauciores erunt qui €exponant filios. @@Turrinus Clodius hoc colore usus est: multos patres €exponere solitos inutiles partus. Nascuntur, inquit, €quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi €et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt €magis quam exponunt; aliqui etiam vernulas aut €omine infausto editos aut corpore invalidos abiciunt. €Ex his aliquos hic sustulit, et eas partes quae cuique €possent miserabiliores esse manu sua abstulit: stipem €rogant et unius misericordia vivunt, omnium aluntur. €At res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, €inter debiles versari. Age, non pudet vos ex hoc €producere contubernio reum [2a]2 quo dicatis lae-€sam rem publicam? Et sic descendit ad argumenta, €ut diceret: quomodo hic potuit laedere? @@Silo Pompeius illo colore usus est: misericordem €hunc fuisse, voluisse vitam dare, sed non potuisse €alere; itaque eo conpulsum ut unusquisque aliquam €partem corporis pro toto dependeret. €@@Labienus tam diserte declamavit partem eius qui €debilitabat expositos quam nemo alteram partem, €cum illam omnes disertissimi viri velut ad experi- @1 €mentum suarum virium dixerint. Illum autem locum €vehementissime dixit: Vacare homines huic cogitationi, €ut curent quid homo mendicus inter mendicos faciat! €Principes, inquit, viri contra naturam divitias suas €exercent: castratorum greges habent, exoletos suos ut þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¤˜‘ˆad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint ampu-€tant, et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt ut quam €paucissimi sint. His nemo succurrit delicatis et for-mosis debilibus. Curare vobis in mentem venit quis ex €solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non €curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum er-€gastulis excolunt, non curatis quod iuvenum miserorum €simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac €maxime idoneum castris in ludum coniciunt. In mentem €vobis venit misereri horum quod membra non habeant; €quidni illorum quod habent? Et hoc genere in-€sectatus saeculi vitia egregia figura inquinatum et €infamem reum maiorum criminum inpunitate defen-€dit. €@@Celebris haec apud Graecos controversia est; multa €ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt €nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt €nec ipsi. @@Dixit Glycon: $KAI\ TOU/TOUS TROFA\S AI)TEI=S, OU(\S €$MH\ TRE/FEIN A)SEBE/S E)STIN; €@@Hunc dixit sensum P. Asprenas eodem modo, @1 €uno verbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta €poscit quibus crudelis est qui negat? Circa hunc €sensum est et ille a Quintiliano dictus: nescio utrumne €vos miseriores dicam quod alimenta accipitis an huic €quod datis; accipitis enim quia debiles estis, datis €ei per quem debiles estis. €@@Adaeus rhetor: $KLAI/OUSAI MHTE/RES H)RA/NIZON,& '$EI) €$ME\N E)MO/S2,&' $LE/GOUSAI& [2'$I(/NA TRE/FW&]2 $TO\N E)MO/N, EI) DE\ €$A)LLO/TRIOS, I(/NA KAI\ TO\N E)MO\N A)/LLOI.&' @@Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic €ut putem illos non mutuatos esse %arti% hanc €sententiam sed imitatos. Blandus dixit: Porrigit €aliqua mendico rogata stipem, utique si peperit €[2et]2 exposuit. O quam misera cogitatio porrigentis €est: 'hic fortasse meus est'! €@@Moschus dixit: aliqua, quia iam proiecit pluribus €stipem, suo negat. €@@Arellius Fuscus dixit: alit rogata filium mater, €misera si scit suum esse, misera si nescit. €@@Artemon dixit: $TA\ ME\N TW=N A)/LLWN EU)/RWSTA: PLEI=, €$GEWRGEI=. TA\ D' H(ME/TERA A)NA/PHRA: TRE/FEI A)/RA TO\N €$O(LO/KLHRON. @@Hanc sententiam Latro Porcius virilius dixit, qui €non potest [2de]2 furto suspectus esse; Graecos enim €et contemnebat et ignorabat. Cum descripsisset €debiles artus omnium et alios incursantes, alios €repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur €integer? @1 €@@Damas Scombros dixit: $PA/LAI ME\N E)KQE/TOIS €$KI/NDUNOS H)=N TO\ R(IFH=NAI, NU=N DE\ TO\ TRAFH=NAI. €@@Hunc sensum Cestius transtulit: effecisti, inquit, €ut maius esset periculum educari quam exponi. €@@Fuscus Arellius aliter dixit: illa adhuc in miserae €sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et ini-€micus teneris artubus rigor et inopia; inter expositorum €pericula non numerabamus educatorem. @@Glycon corruptam dixit sententiam: $KROUSA/TW TIS €$TH\N QU/RAN TW\N E)XO/NTWN,& [2$I(/NA&]2 $PROSAGA/GH| TIS.& Et €illam: $A)/GE, SU\ DE\ KLAI=E, SU\ DE\ QRH/NEI. W)= KAKW=N €$SUMFWNIW=N.& Sed nostri quoque bene insanierunt. €Murredius dixit: producitur miserorum longus ordo, €maior pars se sine se trahit. Et Licinius Nepos: ut €solvendo sis, in poenas quotiens tibi renascendum est? @@Illud Sparsus dixit quod non corruptum tantum sed €contrarium dicebat esse Montanus: 'solus plura €habes membra quam tot hominibus reliquisti.' Ita €enim hic potest videri laesisse rem publicam si multi €sunt debilitati; apparet autem non esse multos si €plura habet membra quam debilitatis reliquit. Et €illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: 'prodi-€erunt plures mendici quam membra.' €@@Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aesti-€mare primum quam facilis e Graeca eloquentia in @1 €Latinam transitus sit et quam omne quod bene €dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut €ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam lin-€guam facultatis non minus habere, licentiae minus. @@Labieni sententiam separavi, quia locuti de illa €homines erant: Sedet ad cotidianum diurnum et €mendicantium quaestus recognoscit: 'Tu hodie €minus attulisti: cedo lora; gaudeo me non omnes €emancasse. Quid fles? quid rogas? Plus rettu-€lisses si sic rogasses.' Dixit et illam sententiam: €date miseris quod unum percipere gaudium possunt: €aliquis ex illis damnatum istum videat, aliquis audiat. €@@Glycon dixit: $AU(/TH MO/NH TOI=S TALAIPW/ROIS XARA\ €$KATALE/LEIPTAI. @@P. Vinicius, summus amator Ovidi, hunc aiebat €sensum disertissime apud Nasonem Ovidium esse €positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat €memoria tenendum. Occiso Achille hoc epiphonema €poni: €@@@@quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, €@@@@hoc fuit. €@@Cassius Severus dixerat: ostende nobis captivos €[2tuos]2. Iulius Bassus dixerat: ostende mercedarios €tuos. Labienus commodius videbatur dixisse: os-€tende nobis alumnos tuos. @1 €@@P. Asprenas dixit, cum induxisset stipem porri-€gentem mendico: 'o infelicem patrem!': et hoc €qui dicit, ipse fortassis pater est.  Ÿôÿ@@@@{1Parrhasius et Prometheus}1 ŸðòÿLaesae rei publicae sit actio. €@@Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus €captivos Olynthios venderet, emit unum ex iis €senem; perduxit Athenas; torsit et ad exem-€plar eius pinxit Promethea. Olynthius in tor-€mentis perit. Ille tabulam in templo Minervae €posuit. Accusatur rei publicae laesae. ‘@@{GAVI SILONIS} Infelix senex vidit iacentis divulsae €patriae ruinas; abstractus a coniuge, abstractus a €liberis, super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad €figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter! €_quem enim melius invocem adversus Parrhasium €quam quem imitatus est?_Olynthium tantum €picturae tuae excipio? Nemo ut naufragum pingeret €mersit. Caeditur: 'parum est' inquit; uritur: @1 €'etiamnunc parum est'; laniatur: 'hoc' inquit €'[2in]2 irato Philippo satis est, sed nondum in irato €Iove.' €@@{IULI BASSI} Producitur puer: 'supervacuum est' €inquit; 'nondum quantum satis sit Prometheo €potest gemere.' Ultima Olynthi deprecatio est: €'Atheniensis, redde me Philippo.' Non est istud €donum, sacrilegium est. 'Servus' inquit 'meus €fuit.' Putes Philippum loqui. Aedem Minervae tam-€quam castra Macedonum fugiunt. @@{CLODI TURRINI} 'Parum' inquit 'tristis est.' €Aliquis Olynthius parum tristis est nisi qui Atheniensem €dominum sortitus est? Vis [Parrhasi] tristem videre? €Dabo tibi, Parrhasi, maiora tormenta: duc illum ad €iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum €perdidit. Scis certe quam tristem illum emeris. Olyn-€thiis urbem aperuimus, templa praeclusimus? Ergo €nemo Olynthius tortus esset si omnes illos Macedones €emissent? 'Torqueatur': hoc nec sub Philippo factum €est. 'Moriatur': hoc nec sub Iove. @@{ARGENTARI} Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus €est? Tantum porro Olynthium torsit Parrhasius? @1 €Quid? non et oculos nostros torquet? Ibi ponit €tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. €Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat €tortoribus: 'sic intendite, sic caedite, sic istum quem €fecit cummaxime vultum servate, ne sitis ipsi €exemplar.' @@{CESTI PII} 'Emi' inquit. Immo, si Atheniensis €es, redemisti. Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro €Olynthiis vota suscepimus: [2ita]2 solventur? Crudelis €ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam €vendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum €tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis €quam si iam tortus esset. Ut admoveri sibi catenas €vidit: 'supervacuae sunt' inquit; 'si ad alium €dominum pervenissem, Athenas fugerem.' Istud €tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen eme-€ris. @@{TRIARI} Corrupisti duo maxima Promethei mune-€ra, ignem et hominem. Quemcumque praeco flentem €viderat, sciebat emptorem, miserebantur omnes; et €fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Athenien-€sem vidisset emptorem. . . . quod ego fabulosum €esse non dubito. Sed utrum vult Parrhasius eligat: €parum pie aut infamavit Iovem aut imitatus est. @1 €Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis, €inquam, adiecisti ad priorem vultum. [2Num]2 €talis in auctione Philippus? @@{MUSAE} Narraturus sum Olynthi senis ignes, ver-€bera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¥–ƒputat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philip-€pum fecisti. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est, €si nobis, iratum vicit Philippum. Pinge Philippum €crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot €damna a dis immortalibus tortum. €@@{CORNELI HISPANI} Ultima membrorum tabe tor-€mentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? Non servas €propositum; hoc supra Promethea est. Tantum €patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove. @@{ARELLI FUSCI patris} Pinge Promethea, sed homi-€nes facientem, sed ignis dividentem; pinge, sed inter €munera potius quam inter tormenta. Inter altaria €Olynthi senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis €fortassis ex servis tuis felicius servit; utique felicior €est quisquis Macedoni servit. @@{FULVI SPARSI} Si ad succurrendum profectus es, €queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror €quod ullum. Utinam, Philippe, auctionem cum ex-€ceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret! €Non vidit Phidias Iovem, fecit tamen velut tonantem; @1 €nec stetit ante oculos eius Minerva, dignus tamen illa €arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid €facturi sumus si bellum volueris pingere? Diversas €virorum statuemus acies et in mutua vulnera arma-€bimus manus? Victos sequentur victores? Re-€vertentur cruenti? Ne Parrhasii manus temere €ludat coloribus, internecione humana emendum est? Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem €servum, ut eodem tempore [2et]2 exemplum sumas €et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius €cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, €eculeis. Ista aut videntem aut expectantem, Par-€rhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: 'Non €prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, suc-€currite, si merui, reddite Philippo.' Inter ista €Parrhasius dubium est studiosius pingat an saeviat. 'Torque, verbera, ure': sic iste carnifex colores €temperat. Quid ais? parum tristis videtur quem €Philippus vendidit, emit Parrhasius? 'Etiamnunc €torque, etiamnunc; bene habet, sic tene, hic vultus €esse debuit lacerati, hic morientis.' €@@{PORCI LATRONIS} Si videtur tibi, istis muneribus €aram Misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis @1 €miserius servit quam qui Atheniensem dominum €sortitus est? Miser, ubicumque Philippum non €viderat, pacem putabat. 'Alliga' inquit. Aiebat: €'solutus apud Philippum fui.' @@{ALBUCI SILI} Expecta dum Euthycrates aut Las-€thenes capiantur. Phidias omnia opera sine tortore €fecit. Philippus quoque vendidisse contentus est. €Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: €placuit isti vultus; habuit aliquid Promethei simile etiam €ante tormenta. Quam diligenter causam agit! ut €Philippus Olynthio . . . non est, ego pecuniam €perdidi; redi ad auctorem. Propter homines Pro-€metheus distortus [2est]2, propter Promethea homi-€nes ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat €Olynthios vivere. Parrhasius aliter rogandus: Olyn-€thiis mori liceat. 'Tristem volo facere.' Nemo €faciet si Philippus non fecit. @@Hanc controversiam magna pars declamatorum sic €dixit velut [2non]2 controversiam divideret sed €accusationem, quomodo solent ordinare actionem €suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, €quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum €tantum sed respondendum est. Obiciunt quod homi-€nem torserit, quod Olynthium, quod deorum sup- @1 €plicia imitatus sit, quod tabulam in templo Miner-€vae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, €satis bene dividunt. Nihil est autem turpius quam €aut eam controversiam declamare in qua nihil ab €altera parte responderi possit, aut non refellere si €responderi potest. @@Gallio fere similem divisionem in Parrhasio habuit €ei quam habuerat in illa controversia cuius mentio €est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, €detractis quibusdam. Divisit autem sic: an laesa €sit res publica. Quid perdidit? inquit; nihil. €Nondum de iure controversiam facio. Perdidit €unum senem Olynthus. Fac Atheniensem: non €ages mecum rei publicae laesae si Atheniensem €senatorem occidero, sed caedis. 'Ita; verum €opinio Athenarum corrumpitur; misericordia sem-€per censi sumus.' Numquam unius [2male]2 facto €publica fama corrumpitur; solidior est opinio Athenien-sium quam ut labefactari illo modo possit. 'Laesa €est' inquit 'res publica.' Laesa non [2est]2, ut €existimo. Aliquis Olynthio depositum negaverit: €videbitur hominem, non rem publicam laesisse. €Olynthiis hoc tribuisti, ut eodem loco essent quo €Athenienses. 'Laesisti' inquit 'rem publicam quod €hanc picturam in templo posuisti.' Laedunt rem publi- @1 €cam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui €diruunt templa, non qui ornant. Peccaverunt ergo €et sacerdotes, qui tabulam receperunt. Quare tamen non €reciperent? Deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis. Deinde: an €ob id accusari possit laesae rei publicae quod illi €facere licuit. Ea lege persequere quae [2facere]2 €non licuit. Dicis mihi: 'hoc facere non oportet.' €Huic rei aestimatio inmensa est. Itaque nulla vin-€dicta est; et id tantum punitur quod non licet. €Satis abundeque [2est]2 si opifex rerum imperitus ad €legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. Hoc €in illa dividitur: an Olynthius apud Atheniensem, €etiam antequam fieret decretum, [2servus esse non €potuerit]2. Servus, inquit, est meus, quem ego €belli iure [2possideo. Rata autem esse quae parta €sunt belli iure]2 vobis, Athenienses, expedit: €alioqui imperium vestrum in antiquos fines redigitur; quidquid est, bello partum [et] est. Contra €ait: Ille servos alii emptori potest esse, Atheniensi €non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses? €Atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. €Ut scias, inquit, servos fuisse, decretum postea factum €est Atheniensium quo iuberentur et liberi et cives €esse. Quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? @1 €Deinde: an decreto hoc non contineatur, ut liberi €fiant, sed ut esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, €Olynthios cives nostros esse: ita et ille civis noster €fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum €est, non in praeteritum. Vis hoc scire? [uis] €Num, quisquis Olynthium servum habuit, accusabitur €quod civem in sua servitute tenuerit? Si quis €tunc inter necessaria servilium officiorum ministeria €percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? At-€qui, quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit €an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut [2et]2 €occidere. @@[2Latro]2 a parte Parrhasii fecit hunc colorem: €emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiratu-€rum; si verum, inquit, vultis, non occidit illum, sed €deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. €Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe €huius crudelitatis pretium Athenae habent. In €argumentis dixit quantum semper artibus licuisset: €medicos, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera €rescidisse; hodie cadaverum artus rescindi ut ner-€vorum articulorumque positio cognosci possit. €@@Albucius hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, €palam mortem optantem: nec aliter illum Philippus €vendidisset nisi putasset illi poenam esse vivere. @@Silo Pompeius putabat commodius esse si hoc €animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in @1 €hunc usum emeret. Poterit enim videri elegisse €vilissimum et maxime inutilem. €@@Fusco Arellio placebat emptum quidem illum in €alios usus, sed, cum deficeret et mori vellet, in id €quod unum ex cadavere artifex [2petere]2 poterat €inpensum. €@@Gallio ad neutrum se alligavit nec dixit quo ani-€mo emisset. €@@%Gallionis% color intolerabilis est; dixit enim €[2se]2 senem ex noxiis Olynthiis emisse; quod si illi €licet fingere, non video quare non eadem opera dicat €et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae €causa torsisse. @@Hispo Romanius ignorantia illum excusavit: pictor, €inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum €vulgaria iura noverat, in servum nihil non domino €licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum €operi suo impendit. 'Non omnia' inquit 'narras: €Olynthius fuit ille qui perit.' Quid autem ad rem €pertinet cuius nationis servos fuerit? 'Audes' €inquit 'servum dicere Olynthium?' Etiam, post þ°±´ÿï°°±ÿï‚ÃïîÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¥˜“ˆ‰bellum et ante decretum; alioqui quod vos illis €beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere €licet nec occidere? €@@Graeci nefas putaverunt pro Parrhasio dicere: €omnes illum accusaverunt; in eosdem sensus in-currerunt. Glycon dixit: $PU=R KAI\ A)/NQRWPOS, *PRO-& @1 €$MHQEU=, TA\ SA/ SE DW=RA BASANI/ZEI.& Triarius hoc ex €aliqua parte, cum subriperet, inflexit. Hos aiebat €Severus Cassius qui hoc facerent similes sibi videri €furibus alienis poculis ansas mutantibus. Multi €sunt qui detracto verbo aut mutato aut adiecto €putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius €autem sic vertit: corrupisti duo maxima Promethei €munera, ignem et hominem. @@Sed et Graeci illam subrupuerunt: Euctemon qui €dixit: $*PROMHQEU=, E)PI\ SE/ TIS PU=R KAI\ A)/NQRWPON;& Sanius €quam Glycon, Adaeus: $*PROMHQEU=, SE/ TIS GRA/FWN €$A)/NQRWPON A)FANI/ZEI.& Damas corruptissime: $DIKAI/WS, €$*PROMHQEU=: DIA\ TI/ GA\R PU=R E)/KLEPTES A)NQRW/PW|;& Craton €furiosissime, qui dixit: $*PROMHQEU=, NU=N E)/DEI SE PU=R €$KLE/YAI.& Hic est Craton, venustissimus homo et €professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis €gerebat. Cum donaret illi Caesar talentum, in quo €viginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: $H)\ €$PRO/SQES, FHSI/N, H)\ A)/FEL', I(/NA MH\ *)ATTIKO\N H)=|.& Hic €[2et]2 Caesari, quod illum numquam nisi mense €Decembri audiret, dixit: $W(S BAU/NW| MOI XRH=|&; et cum €commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, €interroganti quare non conplecteretur tanti viri €gratiam: $H(LI/OU KAI/ONTOS LU/XNON OU)X A(/PTW. @@Saepe solebat apud Caesarem cum Timagene @1 €confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber €erat: puto quia diu non fuerat. Ex captivo cocus, €ex coco lecticarius, ex lecticario usque in amicitiam €Caesaris enixus, usque eo utramque fortunam con-€tempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut, cum illi €multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, €combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi €et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo et €dicax, a quo multa inprobe sed venuste dicta. €@@Ne modum excedam excurrendo, ad Parrhasium €revertor. @@Nicetes dixit: $EI) PURI\& [2$KAI\&]2 $SIDH/RW| ZWGRAF-€$OU=NTAI, TI/NI TURANNOU=NTAI; €@@Hispo Romanius dixit: ignis, ferrum, tormenta: €pictoris ista an Philippi officina est? €@@Sparsi sententia in descriptione picturae habet €aliquid corrupti: 'et, ubicumque sanguine opus est, €humano utitur'; dixit enim quod fieri non potest. €@@Illum locum omnes temptaverunt: quid si volueris €bellum pingere? quid si incendium? quid si parri-€cidium? E Graecis Dorion furiose dixit: $TI/S €$*OI)DI/POUS E)/STAI, TI/S *)ATREU/S; OU) GRA/YEIS GA\R A)\N MH\ €$MU/QOUS I)/DH|S ZW=NTAS.& Sed nihil est quod minus ferri possit quam quod a Metrodoro dictum est: $MH/ MOI& @1 €$*TRWA/DAS MHDE\ *NIO/BHN. E)PI/QES TO\ PU=R: OU)/PW MOI €$TO\N *PROMHQE/A A)PE/DWKEN. €@@Triarius dixit: nondum dignum irato Iove gemui-€sti. €@@Haterius dixit sanius: nondum vultus ad fabulam €convenit. Et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad €exemplum, vivat qui tortus est. €@@Sed si vultis audire supra quod non possit pro-€cedere insania, Licinius Nepos ait: si vultis digne €punire Parrhasium, ipse se pingat. @@Non minus stulte Aemilianus quidam Graecus €rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, €ex arido fatuus dixit: $A)POKTEI/NATE *PARRA/SION, MH\ €$QELH/SAS GRA/FEIN E)C U(MW=N A)RXE/TUPON EU(/RH|. €@@Pausanias dixit: $DIA\ SE/, *PARRA/SIE, DEI= TOU\S €$E)KPOREUOME/NOUS TOU= NAOU= A)FAGNI/SASQAI. €@@Otho pater, cum pro Parrhasio diceret, in hoc €colore derisus est: quia conciderat, inquit, per pro-€ditores Olynthos, volui pingere iratum proditori €suo Iovem. €@@Gargonius multo stultius quare Promethei Par-€rhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente €Olyntho non odissem ignium auctorem? @@Latronis illa celebris sententia est, quam Sparsus €quoque subtractis quibusdam verbis dixit, in des-€criptione tormentorum: 'Parrhasi, morior'; 'sic €tene.' Hanc sententiam aiunt et Dioclen Carystium @1 €dixisse non eodem modo: $A)/PISTOS H( U(PEROYI/A: PRO\S €$TO\ A)RE/SKON EI)=DOS E)BO/A: ME/NE. @@Spyridion honeste [2dixisse]2 Romanos fecit; €multo enim vehementius insanit quam nostri phre-€netici. Voluit videri volturios ad tabulam Par-€rhasi advolare, fabula eleganti ad turpem senten-€tiam perductus. Traditur enim Zeuxin, ut puto, €pinxisse puerum uvam tenentem, et, cum tanta €esset similitudo uvae ut etiam faceret [2aves ad-€volare]2 operi, quendam ex spectatoribus dixisse €aves male existimare de tabula; non fuisse enim €advolaturas [2si]2 puer similis esset. Zeuxin aiunt €oblevisse uvam et servasse id quod melius erat in tabula, non quod similius. Spyridion aeque fami-€liariter in templum volturios subire putavit quam €passeres aut columbas; dixit enim: $SARKOFA/GA SOU= €$G' H( GRAFH\ H)PA/TA ZW=|A. €@@Sed nolo Romanos in ulla re vinci; restituet aciem €Murredius, qui dixit: pinge Triptolemum, qui iunc-€tis draconibus sulcavit auras. Inter illos qui de €Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et Apaturius €locum sibi vindicat; dixit enim: $W)/FELE TO\ PU=R EI)S €$QEOU\S PA/LIN KLAPH=NAI.& @1  Ÿôÿ@@@@{1Fur Accusator Proditionis}1 ŸðòÿFur contione prohibeatur. €@@Quidam, cum divitem proditionis postulasset, €noctu parietem eius perfodit, et scrinium in quo €erant missae ab hostibus epistulae sustulit. €Damnatus est dives. Accusator contionari cum €vellet, a magistratu prohibitus agit iniuriarum. ‘@@{PORCI LATRONIS} Id solum sustuli quod fur reli-€quisset. Nihil tam valde fur timui quam ne dominus €res suas non agnosceret. Fac mihi invidiam, prode €furtum meum, age magistratui tamen isti gratias, €quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem €summoveri non iussit. Ruentem civitatis statum unius €parietis ruina reposui. €@@{MOSCHI} Sollicitus erat ne quod perdiderat €quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios €habeo. Ad illum tuli, illi ostendi. Hoc furtum non €solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? €Potui non esse pauper, habui quod magno venderem: @1 €teneo ecce epistulas, in quibus manifesta proditionis €argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te €interrogo: si furtum est, repono. €@@{MUSAE} Furtum vocas quod qui perdiderat nega-€bat suum? Furtum feci, sed hostibus. €@@{CLODI TURRINI} Furtum vocas quod qui perdiderat €supplicium tulit, qui subripuerat praemium? Utri €permisisses loqui si eodem tempore et fur venisset et €dominus? Potui rem publicam magno vendere €vel proditori. @@{ARELLI FUSCI patris} Mille navium duces furto €Troiam cepistis. Si bene furto evertuntur urbes, quanto €melius servantur! Si non indicavero, cuius sit, nemo €agnoscet. €@@{VIBI RUFI} Cuius ego si potuissem non parietem €tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum €consummavi officium: non est tam angusta res €publica ut ab uno opprimi possit. €@@{CESTI PII} Nolite a me omnia exigere quae scio; €multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc €furtum liberos vestros docete. Rogo vos, iudices, €per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, €tacet dominus? Ego fur? ecce altera iniuria. Non @1 €tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego novi ista €melius. Narrare soleo. Non nego rem pretio . . . ï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ±¯ôÿ@@@@{1EXCERPTA €@@@@CONTROVERSIARVM €@@@@LIBRI PRIMI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Patruus Abdicans}1 Ÿðòÿ@@@@Liberi parentes alant aut vinciantur. €@@Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. €patruus in egestatem incidit; patre vetante adulescens €illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo €est. patruus accepta hereditate locuples factus est. egere €coepit pater; vetante patruo alit illum adulescens. ab-€dicatur. contradicit. ‘@@Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimen-€torum in ea sola domo poneret, in qua habebat abdicatum et €inimicum. ipse, inquit, me ali vetuit. imitationem alienae culpae €innocentiam vocas? omnis instabilis et incerta felicitas est. quis €crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem €aut futurum? quid non timendum felicibus putas? quid despe-€randum infelicibus? ne circa plura instabilis fortunae exempla @1 þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ±ˆˆte mittam, vide, quis alimenta rogetur et quis roget. non sum €hospes gravis: unum senem advoco. hoc tibi vitio, pater, placui. €perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia. iactatus inter €duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus. €illud tamen, pater, deos testor: divitem te relinquo. circumibo, €pater, aliena tecum limina; ostendam omnibus et me, qui ali-€menta dedi, et te, qui negasti. abdicari non possum ob id, quod €feci lege cogente. quid, si flere me vetes, cum vidi hominem €calamitosum? non sunt affectus nostri in nostra potestate. quae-€dam iura non scripta, sed scriptis omnibus certiora sunt. €@@Pars altera. Crescere ex mea proposuit invidia homo, qui €se melius iactare potest quam defendere. iustus meus metus est, €ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam. etiamsi tu €non odisti eum, qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum, qui fecit €tibi. desinit esse filius, qui non tantum abdicatus sed et ab alio €adoptatus est. audite, quam valde eguerim: fratrem rogavi. quis €es tu, qui de facto patrum sententiam feras? ad te arbitrum €odia nostra non mittimus; iudices habemus deos. €@@Extra controversiam dicta. Alfius Flavus praetextatus apud €Cestium controversias declamabat. semper autem commendabat €eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam; in puero leno-€cinium erat ingenii aetas. @1  Ÿôÿ@@@@{1Sacerdos Prostituta}1 Ÿðòÿ@@@@Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. €@@Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone €et prostituta est. venientes ad se exorabat stipem. mili-€tem, qui ad se venerat, cum exorare non posset, con-€luctantem et vim inferre volentem occidit. accusata et €absoluta et remissa ad suos est. petit sacerdotium. con-€tradicitur. ‘@@Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret, nisi hominem €occidisset. quo mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? id €enim deerat, ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar €eiecit. indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. €'fortuna pati coegit, et misereri debent omnes mei'. at nos non €facimus miserandas sacerdotes, nec est apud nos maximus honor €ultimorum malorum solacium. ita domi custodita est, ut rapi pos-€set; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae peper-€cere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; €sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. movet me re-€spectus omnium virginum, si in civitate nulla inveniri potuit €neque meretrice castior neque homicida purior. nulla est satis €pudica, de qua quaeritur. omnes, inquit, exoravi. si quis dubi-€tabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. putemus tres €sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, €tertiam quae hominem occiderit: omnibus nego. @1 €@@Pars altera. Voluerunt dii esse miraculo in captiva liber-€tatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. narrate €sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a €sacerdote discesserint. quam pudica sit, miles ostendit; quam €innocens, iudex; quam felix, reditus. inter tot pericula dii non €servassent, nisi sibi servaturi fuissent. totus populus ad servan-€dam pudicitiam contulit, quidquid ad violandam attulerat. dicat €diis pudicitiam, quibus debet. €@@Extra. Longe recedendum est ab omni obscenitate et ver-€borum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere €quam verecundiae dicere.  Ÿôÿ@@@@{1Incesta de Saxo}1 Ÿðòÿ@@@@Incesta saxo deiciatur. €@@Incesti damnata, antequam deiceretur, Vestam in-€vocavit; deiecta vixit. repetitur ad poenam. ‘@@Id enim deerat, ut modestior in saxo esset, quam in sacrario €fuerat. dubitari potest, quin usque [2eo]2 deicienda sit, donec effi-€ciatur propter quod deiecta est? patrocinium suum putat pereundi €infelicitatem. quid, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis qui-€dem deiecta pereas? exponam, cum quo stuprum vel quando com-€miserit? quia probavi ista, damnastis. non putas legem cavisse, ut €perires, quae cavit, quemadmodum perires? male de diis aestimas, @1 €si sacerdoti suae tam sero succurrunt. ita dii damnatam maluerunt €absolvere quam sacerdotem? €@@Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. putares €puellam non deici, sed demitti. lex sacerdotem non ad saxum us-€que differret, nisi sententiam expectaret deorum. erat altitudo €montis etiam secure despicientibus horrenda.  Ÿôÿ@@@@{1Fortis sine Manibus}1 Ÿðòÿ@@@@Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrum-€@@@@que corpus interficiat, sine fraude sit. €@@@@Liceat adulterium in matre et filio vindicare. €@@Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adul-€terum cum uxore, de qua filium adulescentem habebat; €imperavit filio, ut occideret. non occidit; adulter effugit. €abdicat filium. contradicit. ‘@@Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. €quis non putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus? €conceptus est iste_ex quo, sciemus cum adulteros depre-€hendero. tunc primum sensi me manus perdidisse. in bello meas, €domi etiam filii manus perdidi. tam frustra ad filium quam ad €gladium cucurri. in bella non venit et ante patriae quam patri €negavit manus. usque eo pugnavit pro vobis, ut pro se non @1 €posset. adulescens, quos dimisisti sequere. non potui, inquit, €matrem occidere. quo sis excusatior, adice: et patrem. €@@Pars altera. Alterum putavi parricidium matrem coram patre €occidere. non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque €animos misericors natura debilitat. in tam inopinati flagitii spec-€taculo toto corpore stupui. pater, tibi manus defuerunt, mihi €omnia. priusquam in mei memoriam reverterer, exierunt. maius €erat scelus, quod imperabas, quam quod deprehenderas. si quid €exegeris maius viribus meis, dicam: ignosce, non possum; igno-€scit filio pater navigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit €non sequenti castra, si non potest, quamvis pater ipse militaris €sit. ipsam legem recita: 'liceat marito, liceat et filio'. quare tam €multos nominat, nisi quod putat esse aliquos, qui non possint? €exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.  Ÿôÿ@@@@{1Raptor Duarum}1 Ÿðòÿ@@@@Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. €@@Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, €altera nuptias. ‘@@Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, €alteram advocat. vindicate, patres; fortior publicae disciplinae €severitas surgat: iam binae rapiuntur. coit populus velut publico €metu territus et vix credens duos fuisse raptores. alteram iniuriae @1 €rapuit, alteram patrocinio. perieras iam, raptor, nisi bis perire €meruisses. si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc €vitiasset, antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere €mori? nihil amplius raptori praestare potes, quam ne tua lege €pereat; contra alienam legem nullum ius habes. tu raptori prae-€stas, ut illum ipsa non occidas; non potes praestare, ne quis €occidat. €@@Pars altera. Inter pares sententias mitior vincat. refer Virgi-€niam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. contumeliosum €mihi erit te dignam videri, in cuius honorem homo occidatur, me €dignam non videri, in cuius honorem servetur.  Ÿôÿ@@@@{1Archipiratae Filia}1 Ÿðòÿ@@Captus a piratis scripsit de redemptione; non redi-€mebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret €se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta €est adulescentem, duxit illam. orba incidit. pater im-€perat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. €nolentem abdicat. ‘@@Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest vel €captivum, odisse vel patrem. in carcere, inquit, ac tenebris €iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. puella non misericordia €mota, sed libidine. @1 €@@Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem venire etiam €pater timuit. vidisses membra vinculis pressa, macie retractos €introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis €amare nisi misericors potest? in tot consulatibus Marius nihil €habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extu-€lissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit €Roma. quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ±¦ˆŒfecere rem publicam? non possumus una felices esse: quod sole-€mus, una infelices erimus.  Ÿôÿ@@@@{1A Piratis Tyrannicida Dimissus}1 Ÿðòÿ@@@@Liberi parentes alant aut vinciantur. €@@Quidam alterum fratrem tyrannum, alterum in ad-€ulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis €captus scripsit patri de redemptione; pater piratis epi-€stulam misit: si praecidissent illi manus, duplam pecu-€niam se daturum. piratae illum dimiserunt. pater in €egestatem incidit, petit alimenta. negantem vult in vincla €ducere. contradicit. ‘@@'Si praecideritis'; si irasceris, scribe potius: 'si occideritis'. €tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne, quas manus €piratae solverunt, iudices alligent. pro adultero filio rogas. quae-€rite nunc, quomodo tyranni fiant. 'duplam dabo': apparet, pro €unico filio rogat; 'duplam dabo': alteram pro filio, alteram pro €tyrannicida; 'si manus praecideritis': hoc nec adultero fecimus €nec tyranno. etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epi- @1 €stulam; et habes argumentum: dic: ego rogare etiam pro adul-€tero soleo. remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum €epistulis. hoc nostro saeculo ad fabulas deerat, ut narraretur €aliquis solutus a piratis, alligatus a patre. eius crudelitatis emptor, €cuius nec pirata venditor. 'duplam dabo': quid necesse est? €potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuere praedones €et 'indica' inquiunt 'patri non omnia piratas vendere'. qualem €optem patrem, nescio: dives debilitat, egens alligat; neutrum €manibus meis expedit. ubi est patrimonium tuum, quo tyrannos €instruis, quo adulteros facis? €@@Pars altera. Suscepi tria prodigia inter se et me furentia: €unum qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem violare, €alium qui patrem. lex haec scripta est pro malis patribus; nam €boni etiam sine lege aluntur. sciebam piratas non facturos, nisi €pecuniam accepissent; et si sperassent, utique praecidissent. non €ira illa patris, sed calliditas fuit: unde redimerem, non habebam, €rogare in tam avara civitate neminem poteram, in qua ne filii €quidem patres alunt; usus consilio sum sciens piratas non cru-€deles [2esse]2, sed avaros: feci, ut desperarent posse redimi. an €prudenter cogitaverim, nescio; interim feliciter cogitavi. excussa €mens est, ex quo vidi unum in arce filium, alterum in adulterio, €tertium in parricidio, relictus solus, orbus, senex; qui color ad-€probandus est impetu; magna enim vi opus est, ut aliquis accu-€sando se miserabilem faciat. €@@Extra. Sparsum memini hominem inter scholasticos sanum, €inter sanos scholasticum. @1  Ÿôÿ@@@@{1Ter Fortis}1 Ÿðòÿ@@@@Qui ter fortiter fecerit, militia vacet. €@@Ter fortem pater in aciem quarto volentem exire €retinet; nolentem abdicat. ‘@@Quod patriae superest, patri vindico. o me filio pugnante €iam lassum! iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si, €quod legi satis est, patri nimis est? causa mihi abdicandi est, €ne sine filio vivam. abdicatio mea in potestate abdicati est. opti-€mus virtutis finis est, antequam deficias desinere. lex quoque €in ter viro forti aut diffidit aut consulit. €@@Pars altera. Certe abdicatis pugnare licet. pudet me, ter €victi militant. senator post sexagesimum et quintum annum in €curiam venire non cogitur nec vetatur. quidquid honoris nomine €datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, €cui necessitas iniungitur. otium imperas animo non otioso. tumul-€tus exortus est: in me omnium civium diriguntur oculi; et adhuc €_verum dicendum est_nihil mihi patria debet: numquam €pugnavi nisi coactus. adhuc militia mea legis munus est. Athe-€nienses abdicato vicerunt duce. quantum interest! ille abdica-€tionem virtute delevit, ego merui. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI SECVNDI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Adoptandus post Tres Abdicatos}1 Ÿðòÿ@@Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum €in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat. €contradicit. ‘@@Numquam futurum putavi, ut aut pater meus liberos odis-€set aut dives concupisceret. diu dubitavi, ille amicum temptaret an €hic filium. ita nos pauperes sumus, qui habemus quod divites ro-€gent? si inmerito abdicavit, odi patrem tot eicientem innocentes: €si merito, odi domum tot facientem nocentes. amo aeque pauper-€tatem ac patrem: utroque adsuevi. non tibi per multos fulta liberos €domus est, quamquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim @1 €adversus fortunam est cui aliquid post damnum superest. abdico, €inquit. apparet, unde venias. una inter nos disputatio est: iste €me dignum putat beato patre, ego meo. divitem, inquit, esse €te volo. o me abdicandum, si talem patrem relinquo! quid me €videri velis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed €adoptor. non, ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est €non abdicari: perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si €non abdicor. quid interest, utrum eiciar an transferar? etsi pa-€rendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo effi-€citur, ne pater sit. grave est carere unico, gravius eo, quem alius €concupiscit. non delectant ignoti servorum domino greges nec €sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. necesse est €timeam infelicem liberis domum. non potest inveniri reconcilia-€tionis aptius tempus: dives filios quaerit. €@@Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis in-€commoda, quod abdicationem filius non timet. senatorium gra-€dum census ascendit, census equitem Romanum a plebe secernit, €census in castris ordinem promovet, censu iudex in foro legitur. €facilius est paupertatem laudare quam ferre. si emendati, inquit, €fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si [2furere]2 persevera-€verint, habebo pro illis. €@@Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores €tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum €schema sollicitat. sic quae malam faciem habent saepe pudicae @1 €sunt: non animus illis deest, sed corruptor. Gallus Vibius fuit €tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc ac-€cidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet, sed iudicio €perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii €furorem putat, quod simulabat ad verum redegit. Otho Iunius €pater edidit quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Anti-€phontis libros vocat: tantum in illis somniorum est. Syriacus contra €Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, €dixit: per annos quindecim in officio tuo fui; dic, quid peccaverim? €sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis.  Ÿôÿ@@@@{1Iusiurandum Mariti et Vxoris}1 Ÿðòÿ@@Vir et uxor iuraverunt, ut, si quid alteri accidisset, €alter moreretur. vir peregre profectus est; misit nuntium €uxori, qui diceret se decessisse. uxor se praecipitavit. €recreata iubetur a patre virum relinquere; non vult. €abdicatur. contradicit. ‘@@Dii inmortales, qua debetis prudentia humanum genus regitis: €effecistis, ut illud non periculum amantis esset, sed experimentum. €hos dividere vult socer, quos ne mors quidem dividet? moriar, €inquit; habeo et causam et exemplum: quaedam se maritorum €rogis ardentibus miscuerunt, quaedam anima redemerunt mari-€torum salutem. sollicitudine brevi * * . inter has puella viva nume- @1 €ratur. assiduae contentiones erant: 'sine te vivere non possum'; €'immo ego sine te'. qui certantium exitus solet esse, iuravimus. hic €animus sine dubio iurantium fuit, ut vivi non diducerentur, cum €illud quoque caverint, ne morte dividerentur. €@@Pars altera. Non possum, inquit, relinquere virum. quic-€quam non potest, quae mori potest? paene, dum falsae mortis €nuntium misit, verae recepit. potes sine viro pati; peregrinationem €eius tulisti. iureiurando iam liberata es casu proximo. €@@Extra. Ovidius Naso apud Arellium Fuscum magistrum suum €hanc controversiam declamavit; nam Latronis admirator erat. €Latro in praefatione quadam dixit: non vides, ut immota fax €torpeat et ignes exagitata restituat? mollit viros otium, ferrum €situ rubiginem ducit. Naso dixit: €@@@@vidi ego iactatas mota face crescere flammas €@@@@et rursus nullo concutiente mori. €hic autem dixit: quidquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ²¢ˆ—et uxorem viro diligere concedas. necesse est deinde, ut iurare €permittas, si amare permiseris. eiusdem: pauca nosti, pater, cri-€mina: et litigavimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non €putas, peieravimus. rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret €tres versus, invicem petivit, ut tres exciperet, in quos nihil illis €liceret. scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos €esse vellet: in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus @1 €primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros €fuerat: €@@@@semibovemque virum semivirumque bovem; €secundum: €@@@@et gelidum Borean egelidumque Notum. €ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad con-€pescendam licentiam carminum suorum, sed animum. aiebat in-€terim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevus esset.  Ÿôÿ@@@@{1Raptor Patrem non Exorans}1 Ÿðòÿ@@@@Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra diem €@@@@tricesimum exoraverit, pereat. €@@[2Raptor]2 raptae patrem exoravit, suum non exorat. €reum facit dementiae. ‘@@Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid €obtorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. ne tristiore quidem €vultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. nimis cito exoratus est. €ne omnia vitia ab adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem €accusat: haec intra triginta dies. putas me accusatori promissurum @1 €quod filio negavi? miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem €et nuptias dubia est. semper sibi licere omnia credidit, nihil me €umquam rogavit. ignovit, inquit. ita aliquis ante me rogatus est? €demens sum, vides, nimirum turpiter vivo, legem ignoro, dies €tuos non numero. demens, inquit, es. potest aliquis ignoscere sic €roganti? deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. me €miserum, quam paene promisi! o me miserum, quod tantum tri-€ginta diebus irasci possum! quid miraris, si illum citius exorasti? €facilius est iniuriam donare quam crimen. procede in medium, €senex, cuius misericordia crudelis sum. iam, inquit, angustum €tempus est: et tibi vacat accusare? sic aliquis exorat? sic depre-€catur? apparet nunc te primum rogare. quid enim tamquam de-€mens egi? non sum exoratus. nondum transiit tempus, etiamnunc €exorari possum. quam inicum est nondum esse me nocentem et €iam reum! €@@Pars altera. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, €tempori multum. infelicior sum, quam si neutrum exorassem. si €servaturus es filium, iam tempus fuit, si occisurus, iam tempus €est. prior rogatus est qui magis timebatur.  Ÿôÿ@@@@{1Nepos ex Meretrice Susceptus}1 Ÿðòÿ@@Abdicavit quidam filium; abdicatus se contulit ad €meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem @1 €misit: cum venisset, commendavit ei filium et decessit. €pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. €accusatur ab altero filio dementiae. ‘@@Dementia in me novi generis arguitur: sanus eram, si non €agnoscerem meos. expectabam, ut aliquis pro abdicato rogaret: €nemo audebat propinquorum fratre cessante. deficientis spiritus €in adventum meum sustinebatur. intravi; iam cadentes oculos ad €meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo €et filium et animam deposuit. nuntiatum est mihi in ultimis esse €filium, nec hoc a fratre. €@@Pars altera. Pater istius incertus est; bene cum isto ageretur, €si et mater. incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. €mulier, nescio adversus patrem iniuriosior, quod abstulisti illi €heredem, an quod dedisti. adoptavit eius filium, propter quam €eiecerat suum.  Ÿôÿ@@@@{1Torta a Tyranno pro Marito}1 Ÿðòÿ@@Torta a tyranno uxor, numquid de viri tyrannicidio €sciret, perseveravit negare. postea maritus eius tyran-€num occidit. intra quinquennium non parientem steri-€litatis nomine dimisit. agit illa ingrati. ‘@@Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyran-€nus. trahebantur matronae, rapiebantur virgines, nullae tunc vide-€bantur feliciores quam quae liberos non habebant. suspicatus est €hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, €sive non bene tegit vultus magna consilia; tamen de uxoris garru- @1 €litate queri non potest, cum sciat, quemadmodum taceat. inposita €in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad prae-€sentem tyrannum. explicatur totus adversus infelicem feminam €tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta virorum quo-€que animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris €scientiam proponuntur, verberibus corpus abrumpitur. nescio, res €publica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. €miraris, si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occu-€patum virum? scissum corpus flagellis, igne adustum tormen-€tisque convulsum. ignoscetis puto mulieri, si dixero: fessa est. €quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam €sustinere. verbera, laminae, eculeus, quidquid antiqua saevitia €invenerat, quidquid adiecerat nova_quid amplius dicam? et €tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. num premit €censum onerosa sumptibus et, ut saeculi mos est, in deterius luxu €fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna €privatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos la-€pillos? expecta, potest parere; non respondet ad certam diem €fecunditas; sui iuris rerum natura est. utrum putas tuum esse €mirandum tyrannicidium an huius silentium? €@@Pars altera. 'Ego torta sum'. merito obiceres, nisi te vindi-€cassem. etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec indicasti, non est @1 €beneficium scelus non facere; deinde nec scisti; non enim tibi €indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque animis €grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere, €quod nescit. quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyran-€nicidio cogitabam; postea cogitavi et haec ipsa mihi cogitandi €causa fuit uxoris ultio. si quod audierat tacuit, non beneficium €est, sed fides. €@@Extra. L. Vinicius, quo nemo civis Romanus in agendis €causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi €praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas €agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tem-€pore agere videretur. de hoc eleganter dixit divus Augustus: €L. Vinicius ingenium in numerato habet.  Ÿôÿ@@@@{1Pater et Filius Luxuriosi}1 Ÿðòÿ@@Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. accusatur a €filio dementiae. contradicit. ‘@@Accusator meus inter se contrarios adfectus habet: cupit €reum damnari, crimen absolvi. 'sed tu senex' inquit; hoc dicis: €luxuria tua serius coepit, citius desinet. quidam summum bonum €dixerunt voluptatem. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo @1 €exemplum. ostendi tibi luxuriam, quam in te non videbas. ebrie-€tatem patri obicis ebrius. €@@Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus €insanit. nemo vitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse €de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? non coercet vitia €qui provocat. meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub €severa fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae €posset adulescentis formare mores et a vitiis aetatis abducere. €quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. madent un-€guento cani et comissator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum €sanus videtur.  Ÿôÿ@@@@{1Peregrinus Negotiator}1 Ÿðòÿ@@Quidam, cum haberet formosam uxorem, peregre pro-€fectus est. in viciniam mulieris peregrinus mercator mi-€gravit; ter illam appellavit de stupro adiectis pretiis; €negavit illa. decessit negotiator, testamento heredem €omnibus bonis reliquit formosam et adiecit elogium: €'quia pudicam conperi'. adiit hereditatem. redit maritus, €accusat adulterii ex suspicione. contradicit. ‘@@Seram querellam detuli: non accuso adulteram nisi divitem €factam. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, con- @1 €fitendum habeo hac me causa afuisse. tempus est de uxore marito €credi. ferat matrona iacentes in terram oculos et adversus offi-€ciosum salutatorem inhumana potius quam inverecunda sit; longe €ante inpudicitiam suam ore quam verbo neget. nemo fortiter €negantem iterum rogabit. 'omnium bonorum sola heres esto, quia þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ²§ˆˆcorrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti'. €tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum viri €creditur? adeone iam omnis patientia saeculi nostri abiit, ut ad-€versus querimoniam viri alieno teste defendatur uxor? muliebrium €vitiorum fundamentum avaritia est. quae potest non timere opi-€nionem adulterii, potest non timere adulterium. ex omni rupe €conchylium contrahitur, quo vestis cruentetur. infelices ancillarum €greges laborant, ut adultera tenui veste perspicua sit et nihil in €corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregri-€nusque cognoverit. futuram eius aestimabo pudicitiam; interim, €quod negat, conperi inpudicam. omnes te inpudicam locuntur, €pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam @1 €accusator nocet. uxorem meam nusquam pudicam audivi nisi in €adulteri elogio. deice in terram oculos et aures externorum voci-€bus claude: sibi quisque pro te neget. pudicam ille dixit, ego €inpudicam: puto, plus credetis civi quam peregrino, marito quam €adultero. ipsum elogium scripsit corruptoris animo. quia pudicam, €inquit, conperi: quod nulli praeter me contigit. €@@Pars altera. Formosa est: hoc natura peccavit. sine viro €fuit: hoc maritus peccavit. appellata est: hoc alius peccavit. ne-€gavit: hoc pudice. heres relicta est: hoc feliciter. hereditatem €adiit: hoc consulte fecit. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI TERTII}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Luxuriosus a Sodalibus Excaecatus}1 Ÿðòÿ@@@@Caecus de publico mille denarios accipiat. €@@Decem adulescentes, cum bona comedissent, sortiti €sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et €ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; ex-€caecatus est. petit mille denarios. negantur. ‘@@Hi sunt oculi, quos timuistis, mariti. o legem, si excaecat €homines, abrogandam! mille denarios nulli res publica dat, nisi €qui invitus accipit. dic nunc: miserere; hoc, cum excaecareris, non €dixisti. res publica debilitatem consolatur, non emit. consumptis €patrimoniis membra conferunt. utilius est rei publicae unum cae-€cum repelli quam novem fieri. non solus a vobis petit alimenta, €sed primus. alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui €propter alimenta debilitatur. sic fit, ubi homines maiorem vitae @1 €partem in tenebris agunt, ut novissime solem quasi supervacuum €fastidiant. €@@Pars altera. Illis novem nihil daturus est: nulli non favo-€rabilis erit, si eos, a quibus excaecatus est, decipit. 'circumventus €adulescens ab illis novem veteranis consumptoribus solus' inquit €'novem consentientibus non potui resistere'. omnia ex composito €facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobaverunt; electus €est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum €repugnaret, excaecatus est. si circumventus, inquit, est, perse-€quatur iniuriam, de vi agat, talionem petat. videbimus; primum €est, ut habeat, unde vivat.  Ÿôÿ@@@@{1Parricida Aequis Sententiis Absolutus}1 Ÿðòÿ@@Quidam filium accusavit parricidii. aequis sententiis €absolutum abdicat. ‘@@Minus est iam quod rogo; non peto, ut me a parricida vin-€dicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso, sed fugio. quo-€modo iste accusatori parcet, qui patri non pepercit? ergo nihil €medium est inter testamentum et culleum? non absolutus parri-€cida, sed dubius: ut absolvaris, multis tibi sententiis opus est, €ut damneris, una. non absolverunt reum, sed saeculo pepercerunt. €miraris in hac civitate misericordiam, in qua lex absolutionem @1 €et paribus tabulis dat? quaeris, quam multis non placeas? si unum €adiecero, parricida es. absolutionem legi, non innocentiae debes. €absolutus, inquit, sum. non abdico te propter parricidium, sed €propter alia vitia, quae te fecerunt tam credibilem parricidam. €@@Pars altera. Manifestus adulescentis color est, ut se dicat €patris auctoritate oppressum.  Ÿôÿ@@@@{1Abdicandus qui Abdicatum Fratrem Adoptavit}1 Ÿðòÿ@@@@Cum tricenario filio pater patrimonium dividat. €@@Quidam habuit filios, frugi et luxuriosum. abdicavit €luxuriosum. frugi peregre profectus est; captus est a €piratis; de redemptione scripsit patri. patre cessante €luxuriosus praevenit et redemit. redit frugi; adoptavit €fratrem suum. abdicatur. ‘@@Nec est, quod quisquam me laudet: prior frater inter nos €fecit pietatis exemplum; una navigavit, una periclitatus est, una €omnes emensus est terras, reliquit me tantum ad paternam domum. €non est, quod excusatione aetatis utaris: potes navigare. utrique €gratias agere deberet: frater me isti reduxit, ego isti fratrem. si €tamquam inertem abdicasti, navigavit, si tamquam impium, suos @1 €redemit. non potest eripi filio quod accepit a lege. quomodo €enim potest pater eripere, quod non potest non dare? €@@Pars altera. Per alterum mihi necesse est abdicare quem €nolo. hoc uno alter alteri placet, quod uterque patri displicet. €utamur medicina, qua cogimur; quod in vulneribus fieri periculosis €solet: [ut] malum cum ipso corpore exsecetur. adoptare permit-€titis adulescenti, quem lex in patrimonio dividendo experitur? €lex te ad ministerium patrimonii admisit, non in dominium. est €aliqua aetas, a qua aliquis filius esse desinat? ne tricenario qui-€dem adoptare filio licet; neque enim quisquam alium potest in €manum suam recipere, qui ipse in aliena manu est. quomodo €fieri potest, ut tibi potestas vitae necisque aut in fratrem sit aut €in filium non sit? si bene de te meruerat, patrem pro illo rogasses. €nam quod ego non redemi, paupertatis fuit: nihil in medio conpa-€rebat; quidquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat. quid €facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diviserat, €alter absumpserat?  Ÿôÿ@@@@{1Servatus a Filio}1 Ÿðòÿ@@@@Servatus contra servatorem ne quam habeat actionem. €@@Servatus a filio abdicat. ille praescribit. ‘@@[2O si]2 licuisset perire, si loqui non licet! servatum me putatis? @1 €captus sum. redde me hosti; captivis loqui licet. quoniam tanto-€pere vitae beneficia iactat, audite, quis prior dederit. si quis me €hosti reddiderit, servatorem vocabo. an vos abdicationem actionem €putatis? etiamsi actio est, lex, quae de servato loquitur, ad personas €tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam €ad servum et ad dominum, libertum et patronum. ut a patris pote-€state discedas et ad aestimationem beneficii venias, qui vitam dat, €si prior accepit, non obligat, sed reddit. processi in aciem exem-€plum filio meo, vicit me non hostis, sed aetas, servavit quem saepe €servaveram. redivivum me senem meretrix vocat, parasitorum io-€cantium materia sum; omnibus istis tamquam servatoribus tacere €iubeor. fili, si vivere mihi non licet, cur perire non licuit? ego €te, inquit, protexi. ita tu adulescens in acie non ante patrem €stetisti? audite filii mei gloriam: parricidium non fecit; cum €posset servare, servavit. €@@Pars altera. Hic me genuit; hic mihi spiritum, hic has manus, €quibus servaretur, dedit.  Ÿôÿ@@@@{1Pater Raptam Continens}1 Ÿðòÿ@@@@Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. €@@Raptor postulat, ut rapta educatur. pater non vult. ‘@@Iste raptor est, ego in ius educor. non est tam facile homini @1 €probo occidere quam perdito mori. communis, inquit, lex est. dii €faciant, ne me experiri cogas, an tota ista mea sit. quando ergo, €inquit, optabis? hoc tempore non possum; curo vulnera, familiam €reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam virginitatem con-€solor, minantem sibi ipsi custodio. quando optabis? cum rapta €voluerit, non cum raptor. quando optabis? cum tu noles. quando, €inquit, optabis? paro me optioni, confirmo animum; non est facile €hominem occidere; premo interim gemitus meos et introrsus €erumpentes lacrimas ago. scio, quid futurum sit: vultus te meus €decepit. stulte, quemquam putas morari filiae suae nuptias? in €securem incurris et carnificem ultro vocas. cum rogare debeas, €convicium facis. nemo vindicare se cogitur. €@@Pars altera. Nihil est miserius quam incertum inter vitam €mortemque destitui. iam beneficium erit, etiamsi mortem optaverit. €in amorem filiae istius incidi. appellare debui de nuptiis patrem: €feci; sed videtis, quam etiam in lege lentus sit. raptor vitam þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ³¥ˆ’alieni arbitrii habet, libertatem sui. lex ista communis est. habet €hic raptor quod timeat, habet et quod sperare possit. in lege, in-€quit, non est scriptum, quando. immo statim; quotiens tempus non €adicitur, praesens intellegitur. tam longum tibi ius in caput civis €permittitur? crudelius est quam mori semper mortem timere.  Ÿôÿ@@@@{1Domus cum Tyranno Incensa}1 Ÿðòÿ@@@@Damni inlati actio sit. €@@Quidam tyrannum ex arce fugientem cum perseque- @1 €retur, in privatam domum conpulit. incendit domum: €tyrannus cum domo conflagravit. praemium accepit. agit €cum illo dominus damni. ‘@@Quem exclusisti et quem recepisti? quare nullam aliam do-€mum tyrannus petiit? nemo non venienti domum clusit. aditum €in domum non habui qui in arcem habui. non gaudes impen-€disse te aliquid publicae libertati? 'hic est, in cuius domo tyran-€nus occisus est'. tamquam tyrannicida monstraris. redde, inquit, €domum. ita vivo tyranno non perdideras? tyranni amicus, tyranni €satelles, certe, quod negare non potes, hospes. diu expectavi, an €eiceretur tyrannus. facilius potes accusare aut te, qui tam fami-€liaris tyranno fuisti, ut illi tua maxime placeret domus, qui illum €recepisti, aut tyrannum, qui tibi damnum dedit, quod in domum €tuam confugit, aut, ut culpa te liberem, facilius potes accusare €fortunam, quae tyrannum potissimum ad te detulit. €@@Pars altera. Eius debet esse damnum, cuius praemium est. €non est iniquum eius rei tibi iniuriam inputari, cuius fructum €percepisti. non elegit domum tyrannus_nec enim hoc illi va-€cabat_, sed in eam, quam potuit, inrupit, cum ego in ea non €essem. nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyran-€nicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. accepit prae-€mium maius sine dubio, quasi damnum sarcire deberet. @1  Ÿôÿ@@@@{1Venenum Furenti Filio Datum}1 Ÿðòÿ@@Filio furenti et membra sua lanianti pater venenum €dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. ‘@@Non mirum est, quare vivat quae filium perdidit: vivit qui €occidit. €@@Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. fal-€leris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdi-€disti filium, sed tunc extulisti. €@@Extra. Alfius Flavus hanc sententiam dixit: ipse sui et €alimentum erat et damnum. hunc Cestius, quasi corrupte dixisset, €obiurgans: apparet, inquit, te poetas studiose legere: iste sensus €eius est, qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed €sententiis implevit. Ovidius enim in libris metamorphoseon dicit: €@@@@ipse suos artus lacero divellere morsu €@@@@coepit et infelix minuendo corpus alebat.  Ÿôÿ@@@@{1Olynthius Pater Reus Concursus}1 Ÿðòÿ@@@@Qui coetum et concursum fecerit, capital sit. €@@Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex €Athenas venit. Athenienses omnibus civitatem Olynthiis €decreverunt. invitatus ad cenam ab adulescente luxu- @1 €rioso cum filio venit. ibi cum de stupro filii mentio esset, €pater profugit, adulescens retentus est. pater flere ante €domum coepit; incensa est domus; decem adulescentes €perierunt et filius Olynthii. accusatur pater, quod coetum €concursumque fecerit. ‘@@Misero si flere non licet, magis flendum est. imperari dolori €silentium non potest. fuerunt ex populo qui dicerent: 'hic meum €filium, hic meam corrupit uxorem'; suum quisque illo et ignem €attulit et dolorem. timeo, fili, ne, dum te quaero, in ossa raptoris €alicuius incidam. ubi Athenarum fides? ubi hospitales invicem €dexterae? capti, inquam, fili, sumus; dum licet, fugiamus, sed €tamquam a Philippo, pariter; apud Philippum certe viri fuimus. €lacrimae meae vocantur in crimen, quasi, ex quo Olynthos capta €est, flere desierim. tantus scilicet sum, ut in ea civitate populum €concitare potuerim, in qua filium servare non potui. non quotiens €convenerunt in aliquem locum plures, coetus et concursus est, €sed quotiens convocati, quotiens parati quasi ad ducem suum €concurrerunt; non si una vicinia coit aut transeuntium paucorum €numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus est, €ubi divisa in partes civitas. coetus multitudinis magnae nomen est €coeuntis ex consensu quodam: at illic initio pauci fuerunt, deinde €reliqui non ad me convenerunt, sed ad incendium, quod tamen @1 €populus spectare maluit quam extinguere. lex non eum punit, €propter quem coetus factus est, sed eum, a quo factus est. non €mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium vellem; et temptavi populum €rogare nec potui. €@@Pars altera. Quid coetu opus est? sunt scriptae ad vindictam €iniuriarum omnium leges. mota semel multitudo modum non ser-€vat. ardere illo incendio civitas potuit.  Ÿôÿ@@@@{1Crux Servi Venenum Domino Negantis}1 Ÿðòÿ@@Aeger dominus petit a servo, ut sibi venenum daret; €non dedit. cavit testamento, ut ab heredibus crucifige-€retur. appellat servus tribunos. ‘@@Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu vetas. €ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit €crucem, cum sibi venenum. plura servi crimina confitemur: in-€tempestivas potiones, inutiles cibos desideranti negavit. quid enim €ille non voluit, qui venenum petivit? maluit crucem pati quam €mereri. si vincitur, periturus est, si non vincitur, serviturus ei, €a quo in crucem petitur. ex altera parte lex est, ex altera testa-€mentum, crux utrimque. furiosus servum sine causa voluit oc-€cidere. quaeritis insaniae argumentum? et se voluit occidere. €servo, inquit, tribuni non possunt succurrere. serva natum regem @1 €habuimus; servo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tar-€quiniis coniuratio. ergo nihil interest, venenum domino dederit €aliquis an negaverit? etiam ubi remedium est mori, scelus est €occidere. tam cito vos de vita domini servum desperare vultis €quam heredem? mortem si supplicium putas, quid rogas, si bene-€ficium, quid minaris? venenum quisquam obicit nisi datum? ullum €tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus, ut €ipse plurimum posset, plus valere quam se voluit? venenum €habere scelus est tam magnum quam dominum occidere. €@@Pars altera. Mori volens elegit huic ministerio nequissimum €servum, audacem, infestum sibi. ille non saluti consuluit domini, €quem videbat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius ex-€tendit. servus erilis imperii non censor est, sed minister. agitur €de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si [2servi]2 €vivorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni. itane, furcifer, €tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo? @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI QVARTI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Pater a Sepulchris a Luxurioso Raptus}1 Ÿðòÿ@@Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro, €a luxurioso adulescente in vicinos hortos abductus est et €detonsus coactus convivio veste mutata interesse. dimis-€sus iniuriarum agit. ‘@@Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inri-€tantur. nulla flendi maior est causa quam flere non posse. rapuit €me, qualem in convivium puderet venire, dimisit qualem redire ad €sepulchrum puderet. credo mirari aliquem, quod in forum amissis €modo liberis veniam. at ego iam in convivio fui. quousque, in-€quit, flebis? est quaedam in ipsis malis miserorum voluptas et €omnis adversa fortuna habet in querellis levamentum. ibi me flere €prohibes, ubi crudeliter ipse non fleres. cum miserrimum sit flere, €quam infelix sum, cui ne hoc quidem licet! vidi ebriorum sitim @1 €et vomentium famem. quis est iste, qui supra flentem patrem cen-€suram lugendi postulat? proiectus in omnia gulae libidinisque fla-€gitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit; €scit, quantum super amissos tres liberos patri flendum sit, quem, €si viveret, pater fleret. senex, orbus, infelix, hoc tantum inter €miserias solacium capio, quod miserior esse non possum. cineres €meorum in sepulchro video. magnum solacium est saepius appel-€lare liberorum non responsura nomina. hic mihi vivendum est, ne €cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram. €cogit flere qui non sinit. in illo convivio morari etiam felicis patris €esset iniuria. €@@Pars altera. Questus prius sum de inhumanitate eorum, qui €illum propinquitate contingerent: nemo amicus, nemo, inquam, þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ´ˆ—propinquus est? sed melius illi eius rabiem, ut video, noverant. €[2erant]2 festo die sodales amicique mecum, quorum unus: 'quid hunc €miserum perire patimur? nemo sibi ipse finem flendi facit; pudet €illos desinere, cogi volunt'. consolarer te diutius, nisi iam et ac-€cusare posses.  Ÿôÿ@@@@{1Metellus Caecatus}1 Ÿðòÿ@@@@Sacerdos integer sit. €@@Metellus pontifex, cum arderet Vestae templum, dum €Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. @1 ‘@@Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metel-€lum habuisses. sacrorum causam ago, non Metelli: plus illorum €interest, ne Metellum sacerdotem, quam Metelli, ne sacerdotium €perdat. non erat tantus Metellus, cum illi sacerdotium dedimus. €civitas sollicita pendebat; duo periclitabantur, quibus nihil habebat €populus pretiosius, sacra et Metellus. o faciendum sacerdotem, nisi €esset! lex integrum ad animum refert, non ad corpus. lex hoc aesti-€mari tunc voluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. €habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: servavit sacra nec vidit. €@@Extra. Pollio: ante hoc si caecus factus esset, non sustu-€lisset; si postea caecus factus est, vidit. €@@Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis €res vitanda est. hoc etiam in victimis notatur, quanto magis in €sacerdotibus? post sacerdotium magis est observanda debilitas; €non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos. apparet non esse €propitios deos sacerdoti, quem ne servati quidem servant. €@@Extra. Hunc colorem Gallio non probavit, summo cum €honore Metelli adserens contra Metellum agendum, ita ut cogatur €cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere.  Ÿôÿ@@@@{1Exul Raptae Pater}1 Ÿðòÿ@@@@Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. €@@@@Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. @1 €@@[2Quidam]2, cum haberet filiam et filium, inprudentis €caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; €raptor ad patrem puellae se contulit, impetravit ab illo, €ut iuberet filiam nuptias optare et epistulam daret ad €filium. fratre auctore mortem optavit puella. pater rediit; €abdicat filium. ‘@@Quomodo me excusabo rei publicae, cui duos abstuli? neu-€trum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. €filia etiam fratri paruit, filius nec patri. per humanos, inquit, €errores: agnovi preces meas. potes omnibus, inquit, ostendere, €hominem quam non possis occidere. scis me civem debere rei €publicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, pru-€dentes servavimus. aliquem in exilio infra fortunam meam vidi. €@@Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. €pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar, €quod absenti fecit iniuriam. non possum ob hoc abdicari, quod €lege factum est. non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam €non noveras. multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere. €et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille €is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. quia sciebat €malam causam suam, egit apud eum, qui illam non noverat. redit €superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. videbatur sic et €illic coegisse. aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo um- @1 €quam tardius perit. collegit ingentem numerum perditorum, ex-€pugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat. €@@Extra. Latro aiebat semper invisum esse qui reum alium €pro se subiceret. non oportere hic derivari factum in sororis €voluntatem. qui defendit, inquit, crimen, auditur tamquam reus, €qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet €rei fortunam, accusatoris invidiam. Asinius Pollio dicebat colorem €in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non pru-€denter facere eos, qui in narratione omnia instrumenta coloris €consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desideras-€set et minus quam probatio.  Ÿôÿ@@@@{1Armis Sepulchri Victor}1 Ÿðòÿ@@@@Sepulchri violati sit actio. €@@Bellum cum esset in quadam civitate, vir fortis in €acie armis amissis de sepulchro viri fortis arma sustulit. €fortiter pugnavit et reposuit. praemio accepto accusatur €sepulchri violati. ‘@@Arma vix contigeram; secuta sunt. haec si sumo, arma €sunt, si relinquo, spolia. vidisses vere violari sepulchrum, si illo €venisset hostis. uterque quod alteri deerat commodavimus: ille €viro arma, ego armis virum. res publica multum consecuta est, €vir fortis nihil perdidit. necessitas est, quae navigia iactu exonerat, @1 €necessitas est, quae ruinis incendia opprimit: necessitas est lex €temporis. quicquam non fit legitime pro legibus? melius cum ipso €sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma victricia. €pro re publica plerumque templa nudantur et in usum stipendii €dona conflamus. €@@Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga €audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine. arma sua €perdidit. hoc excusare non poterat, nisi aliena rapuisset. aliena €rapuit. hoc excusare non poterat, nisi sua perdidisset. arma vic-€tricia, arma consecrata diis Manibus, arma, quae te quoque fece-€runt virum fortem. reposui, inquit, arma. gloriatur, quod non et €illa perdiderit. 'non teneor lege, quia reposui'. tam teneris hercule, €quam qui vulneravit aliquem, licet vulnus sanaverit, quam qui €subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. non est hoc illi €crimen propter virtutem donandum: iam gratiam virtuti rettulimus, €praemium consecuta est. aequos esse nos convenit: unum virum €fortem honoravimus, alterum vindicemus.  Ÿôÿ@@@@{1Privignus Medicus}1 Ÿðòÿ@@Abdicavit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. €cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, €sanavit. reductus est. postea aegrotare noverca coepit; @1 €desperaverunt medici. rogat pater filium, ut curet nover-€cam. nolentem abdicat. contradicit. ‘@@Quo pacto istud evenit, ut abdicatione mea pater aegrotaret, €reditu noverca? pietati cessere morbi. medicinam relinquo, mul-€tum laboris, multum vigiliarum; adice huc et quod qui sanantur €ingrati sunt: et medicus possum decipi et non possum privignus €excusari. eundem, inquit, medici morbum esse dicunt; nempe illi, €qui negaverunt te posse sanari. ego vero cedo domo, si fateris €illam sic posse sanari. timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid €acciderit. ecce tu me non posse non credis. omnes medici ne-€gant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. non €sum tantae scientiae, quantae videor: magnis praeceptoribus opus €est; ego abdicatus studui. quaeris, quomodo te sanaverim? non €tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi €erat quidquid meis manibus acceperas. ut primum intravi, re-€creatus es: quid in te curandum esset, adverti. haec non eodem €morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. nihil €magis aegris prodest quam ab eo curari, a quo volunt. temerariis €remediis graves morbi curantur, quibus uti non audeo in noverca. €@@Extra. Non oportet adulescentem quicquam novercae suscen-€sere; alioqui odit et gaudet. ferendus est adulescens, si se excusat, €non est, si ulciscitur. €@@Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me servasti? €hostis aliquando vulnus sanavit, quod fecerat, ob hoc maxime, €quia alius sanare non poterat. negant posse sanari. nemo suscipit; €nemo enim vult curationem filio praeripere. @1 €@@Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex €putat licere, quod oportet.  Ÿôÿ@@@@{1Indiscreti Filius et Privignus}1 Ÿðòÿ@@Quidam mortua uxore, quae in partu perierat, alteram €duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. €utrumque puerum ruri educavit; post longum tempus €redierunt similes. quaerenti matri, uter eius sit, non in-€dicat. accusatur ab ea malae tractationis. ‘@@Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt, €et nondum indicavi. qualis eris noverca, quae sic fieri cupis? €alter tuus est, alter tui frater est, et si per te licuerit, neuter €privignus est. dum alterius vis esse mater, utriusque es noverca. €si coegeris, mentiar: non mater, sed noverca decipieris. hos ipsa €noluit natura distingui. indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ´¦‡'hic tuus est': quid alterum novercalibus oculis intueris? 'ille tuus €est'. uni tibi contigit, ut habeas privignum et non sis noverca. €@@Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus €a patre et educatus est sic, ut ignotus esse posset et matri. tibi €rediit uterque filius, huic uterque privignus; eo crudelius filio €caret, quo propius accessit. times huius iniquitatem, cum iniquus @1 €ipse magis ames eum, cui alterius donare vis matrem, quam cui €non vis suam reddere. €@@Extra. Quod ad colorem pertinet viri, Hispo Romanius et €Silo Pompeius hoc usi sunt: nescio et ideo non indico. quidam €miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem, non €indicarem, quod Latro et Cestius. sed Asinius Pollio neutrum €colorem probabat. si dicit, inquit, 'nescio', nulli fidem facit: uxor €ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra €virum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. verisimile non est €neminem domi esse, qui sciat. ille autem mixtus color utrum-€que corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. €nam cum dicit 'etiamsi scirem, non indicarem', efficit, ut illum €scire iudex putet; cum dicit 'nescio', efficit, ut videatur indicare €debere, si scit. ipse autem hoc colore usus est, quem aiebat €simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; €et tuo filio: magis amaturus sum eum, qui matrem videbitur non €habere.  Ÿôÿ@@@@{1Tyrannicida Adulter Tyranni}1 Ÿðòÿ@@@@Tyrannicidae praemium. €@@In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit €tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. ‘@@Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. €cuius adulter non fuit, qui etiam tyranni fuit? inputat nobis, quod @1 €deprehensus in adulterio mori noluit. tyrannicida noster iure €occidi potuit a tyranno. certamen in pari condicione contractum €publica fortuna distraxit. non innocentior vicit, sed fortior. tulit €secum tyrannus gladium; sic enim occisuri veniunt. cur solus ad €praemium venis? tyrannum certe occidisti cum adultera. non €loricam clipeumve sumpsit, sed tenuem ac perlucidam vestem; €perfusus unguento intravit cubiculum, in quo tyrannum non esse €diligenter agnoverat. tyrannicida noster ne tyrannum inveniret €optavit. ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, €non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo, ubi €inveniat tyrannum. omnia honesta opera voluntas inchoat, occasio €perficit. saepe honorata virtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera €quoque, quamvis citra exitum subsederint, puniuntur; nec infelix €virtus amittit gloriae titulum, nec gloriam virtutis intercipit for-€tuita felicitas. numquam maiorum nostrorum prudentia tantis mu-€neribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret. €novo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, €tyrannus pro pudicitia. occidisti tu maritum, fortuna tyrannum. €tyrannum cadere rei publicae volo: occidat illum civis iratus, €misceat maledicta vulneribus, qualia in adulterum maritus [2iacere €solet, non qualia in maritum]2 adulter. at [2tu]2 ab adulterae osculis €ad praemium curris: nolo tyrannicida imitetur, antequam occidat €tyrannum. populus Romanus veneno vinci hostem noluit, prodi- @1 €tione noluit. honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo for-€tuitum, non coactum. €@@Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. quid enim tyranno €profuit quod habuit? in eo, qui inermis ad tyrannum venit, non €virtus minor est, sed periculum maius. non [2est, quod]2 quaeras, €quid in arcem tulerim; tyrannicidium rettuli. non est gladius €meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, €sed periculum, sed tyrannicidium meum est. adulterium vocas, €quo effectum est, ne quis timeat adulterium? diligenter arce €munita occasionem requirens temptavi servos, temptavi amicos; €per uxorem solam refulsit occasio. non putavi adulterium uxorem €tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere. ferrum €in arcem ferre periculosum erat, invenire facile. si tyrannum, in-€quam, invenero, obvia quaelibet res telum erit. certe semper €secum solet habere ferrum tyrannus. gladius inter duos fortioris €est. quam sollicitus adulter fui, ne non deprehenderer!  Ÿôÿ@@@@{1Patronus Operas Remissas Repetens}1 Ÿðòÿ@@@@Per vim metumque gesta irrita sint. €@@Bello civili patronus victus et proscriptus ad libertum €confugit. receptus est ab eo et rogatus, ut operas remit-€teret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. €contradicit. @1 ‘@@Patronus a liberto restitutionem peto. si pacisci tunc a me €voluisses operas, spopondissem. bona bello perdidi, ad restitutio-€nem nudus veni; nunc libertorum operas desidero. profer tabellas €illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos vice-€rat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his €perfidia; denique illa iam desiit, hae perseverant. non mea, in-€quit, sed aliena vis fuit. aeque dignus est poena qui ipse vim €adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. in hunc €primum incidi et, dum timeo, ne offenderem, secutus sum hoc €exigentem. non recepit me, sed inclusit. nihil est venali miseri-€cordia turpius. €@@Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum pa-€rere, etiam cum cogi non potest. quaslibet indicas operas, num-€quam tamen indices tam periculosas, quam indixisti. habeo iudi-€cia tua; bene de servo iudicasti: manu misisti; bene de liberto: €proscriptus mihi potissimum te commisisti. si noluissem patronum €habere, potui. unus ex proscriptis fuisti, qui tunc posses etiam €rogari. restitutio tibi proscriptionem remisit, non quidquid in pro-€scriptione gessisti rescidit. €@@Extra. Omnes invecti sunt in libertum. Varius Geminus et €Otho Iunius egerunt lenius, ut patronus remissurus videretur @1 €operas, si obtinuisset. nam Otho dixit: sine me iudicio meo videri €remisisse; faciam, remittam. quid me sic times, tamquam invitus €promiserim? contra Cestius ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, €ubi verendum est, ne videamur rem duram postulare, ubi contra €honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. quid €in hac persona veremur et causa nisi hoc unum, quod ex hoc €colore metuendum est, ne, si volumus hoc remittere, et voluisse €videamur? @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI QVINTI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Laqueus Incisus}1 Ÿðòÿ@@@@Inscripti maleficii sit actio. €@@Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore €incendio domus, suspendit se. praecidit illi quidam ex €praetereuntibus laqueum. a liberato reus fit maleficii. ‘@@Tres, inquit, liberos perdidi. utinam et illos servare potuis-€sem! vive; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus ali-€quando proscripsit. victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. €amisi, inquit, uxorem, liberos, patrimonium. tu putabas te ea €condicione accepisse, ne perderes? ludit [de] suis fortuna mune-€ribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam €tutius est illam experiri, quam cum locum iniuriae non habet. €Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit. maius tu tuum putas €esse naufragium? Crassus vixit; et non privatas perdiderat, sed €publicas opes. omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquit. tolle @1 €spem hominibus, nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter €experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. €spes est ultimum adversarum rerum solacium. ut viveres, natasti. €miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi; non €attendi incendium, non orbitatem, aut si attendi, memineram te €post illa vixisse. non visus est mihi moriendi animum habere: €elegerat locum, in quo interpellari posset. €@@Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspen-€do laqueum. de fortuna nihil queror: mori permittit. 'nunc' in-€quit 'morere'. iniuria est, ut, qui meo arbitrio debui, tuo moriar. €amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter €laqueum reliquit, iste nec laqueum. sumpsi instrumenta mortis €solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. €quisquis intervenis, si amicus es, defle, si inimicus es, specta. cum €a me iste accusetur, graviorem de me quam de reo ferte senten-þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿµˆštiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. ne haec narrarem, mori €volui. praecidit remedium meum. si qua est fides, non enatavi, €sed eiectus sum. nihil iam timebam nisi vivere. domus meae fata €claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. cui me vitae €reservas? ut aedificem? aspice incendium. ut navigem? aspice nau-€fragium. ut educem? aspice sepulchrum. in tam calamitosa domo €feliciores fuistis, uxor et liberi: vobis mori contigit. @1  Ÿôÿ@@@@{1Gener Inimici Divitis}1 Ÿðòÿ@@Pauper, cum haberet filium et divitem inimicum filiam €habentem, peregre profectus est. rumor fuit de morte €eius. filius cum divite in gratiam rediit et eius filiam €duxit. reversus pater cogit illum uxorem repudiare; €nolentem abdicat. ‘@@Nemo quicquam facile credit, quo credito dolendum sit. ego €diu non credidi de nuptiis tuis. desertor patris, inimici cliens, €uxoris mancipium, non flevisti patrem, non quaesisti; sic inimico €placuisti. rumor, inquit, fuerat te decessisse. mirabar, si talem €uxorem vivo patre habere potuisses. non quaeris, ubi perierim? €mors mea tibi debet esse suspecta: inimicum habeo. quis alius €hanc famam potuit inmittere, nisi qui me vivo filiam conlocare €non poterat? non times, ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa €referantur? tot servi secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quidquid €dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; €beatior fuit [ille] animo quam ille regno. plures insidias in itinere €fugi, et factum dives, quod faciendum mandaverat, credidit. €@@Pars altera. Vanum gloriae genus odium divitiarum. mortales €esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et tamen postea @1 €socer. cuius vitio inimicitiae contractae sint, apparet: ille amat €filium tuum, tu nec tuum. €@@Extra. Senianus rem stultissimam dixit: dives me semper €contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. ut aliquid et ipse €simile Seniano dicam, post hanc sententiam semper Senianum pro €mortuo habui.  Ÿôÿ@@@@{1Fratres Pancratiastae}1 Ÿðòÿ@@@@Malae tractationis sit actio. €@@Quidam duos filios pancratiastas instituit; eduxit ad €Olympia. cum conpositi essent, ut simul pugnarent, ac-€cessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis €perdiderit. conmortui sunt iuvenes et decreti his divini €honores. reus fit pater malae tractationis ab uxore. ‘@@Tertius sine sorte pugnasti et utrumque vicisti. stetit cruen-€tus pater; iam perierant et adhuc minabatur. moriuntur non €alter ab altero, sed uterque a patre. misera mater non odisse €non potest, qui filium suum occidit. iuvenes invicti, nisi habuis-€sent patrem. pii iuvenes nec parricidium patri negare potuistis. €vincere propter parricidium nolunt, vinci propter abdicationem. @1 €'abdico eum, qui victus erit'. demens, meliorem abdicaturus es. €invoco Iovem, cuius Olympia parricidiis polluta sunt. €@@Pars altera. Non facturus dixi et, si facturus, pro gloria dixi. €non debeo in invidia solus esse, cum luctus communis sit. omnes €aiebant fratres conlusuros. minatus sum, non ut filiis metum in-€ponerem, sed ut populo satis facerem.  Ÿôÿ@@@@{1Damnatus Parricidii Alligans Fratrem}1 Ÿðòÿ@@@@Qui falsum testimonium dixerit, vinciatur apud eum, €@@@@in quem dixerit. €@@Ex duobus filiis profectus est cum uno pater; adu-€lescens solus rediit. accusatus est a fratre parricidii €et damnatus. diebus festis intercedentibus poena ex lege €dilata est; rediit pater. accusavit damnatus fratrem falsi €testimonii et obtinuit et vinxit. cogit pater, ut vinctum €solvat; nolentem abdicat. ‘@@Falsum, inquit, in fratrem testimonium dixit. si vis grave €illius crimen facere, te exorabilem praesta. crudelis in fratrem €miraris, si in te parricidium creditum est? ergo ego duos filios €habere non possum? adulescens, iam potes et parricidium facere. @1 €alligatus est alter filius, quia non revertebar, alter, quia redii. num-€quam solves fratrem? si talis es, nihil testis mentitus est: parri-€cida es. non impio in te, sed in patrem pio animo dixit: suspectum €habuit, quod reliqueras patrem. inter catenas filii mei iaceo eo-€dem clausus ergastulo. ingrate, testem tuum simul alligasti. €@@Pars altera. Meo periculo solutus, meo alligatus vix solvi €poterat, si testimonium falsum pro fratre dixisset. parricidium de €patre finxit, de fratre commisit. venisse patrem mihi carnifex €nuntiavit. parricida sum, sicut obicitur, [2si]2 huic leviter irascor. €miraris, si eum fratrem alligare possum, qui me potuit occidere? €ingrata erat ipsa poenae meae dilatio: expectare gravius vide-€batur quam pati; imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum.  Ÿôÿ@@@@{1Domus cum Arbore Exusta}1 Ÿðòÿ@@@@Qui sciens damnum dederit, quadruplum solvat, qui in-€@@@@scius, simplum. €@@Dives pauperem vicinum rogavit, ut sibi arborem €venderet, quam sibi dicebat obstare. pauper negavit; €dives incendit platanum, cum qua et domus arsit. pro €arbore pollicetur quadruplum, pro domo simplum. ‘@@Excitatus flammarum sono, vicinorum primo fidem imploravi. €arbor ramis excurrentibus totam domum texerat. 'non potest @1 €exorari; incendatur'. est hoc inpotentiae, sine fine concupiscere, sine €modo irasci. 'non potest expugnari precibus; expellatur ignibus'. €nihil inter te et pauperem interest, si iure agamus. liceat et pau-€perem gaudere prospectu. vos possidetis agros, urbium fines ur-€besque domibus impletis; intra aedificia vestra undas ac nemora €conprehenditis. nihil lautius occurrit oculis tuis quam ruinae meae. €domum perdidi, qui carere ne arbuscula quidem poteram. deli-€ciis tuis, dives, ardebimus? oculis voluptas incendio quaeritur et €prospectus ignibus relaxatur. 'prospectui obstabat'. quid? inam-€bulantibus nobis non obstant servorum catervae? excitati in im-€mensam altitudinem parietes lucem non impediunt? infinitis por-€rectae spatiis ambulationes et urbium solo aedificatae domus non €nos prope a publico excludunt? sub hac arbuscula imaginabar €divitum silvas. quantum perdidi, quem fatetur iratus inimicus €plus perdidisse quam voluit? non iniquum postulo: eius damno €desinat incendium, cuius consilio coepit. scilicet ut domus ad €caelum omne conversae brumales aestus habeant, aestiva frigora, €et non suis vicibus intra istorum penates agatur annus, ut sint @1 €in summis culminibus mentita nemora et navigabilium piscinarum €freta, arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum €sunt latiusque vilici quam reges imperant. maria proiectis moli-€bus submoventur. nesciebas, quanta sit potentia ignium, quam €inrevocabilis, quemadmodum totas absumat urbes, quam levibus €initiis oriantur incendia? etiamsi partem damni dare noluisti, €si tamen voluisti partem, in totum, quasi prudens dederis, tenen-€dus es; ex toto enim noluisse debet, qui inprudentia defenditur. €si fatereris te scientem ianuam incendisse, si unum tignum, puto, €tota domus intellegeretur ex parte; nec enim quisquam omnia €incendit, sed unam aliquam rem, ex qua surgat in omnia se spar-€surus ignis. atqui pars domus est arbor, quae in domo est. €@@Pars altera. Pestilentem mihi faciebat domum arbor: caelum €omne, per quod salubris spiritus venire posset, obduxerat. rogavi €pauperem et dixi: nihil tibi nocet arbor recisa, mihi plurimum €non recisa. quid ad te illi rami pertinent, qui extra domum sunt? €quasdam partes domus meae rami premebant; iam etiam quos-€dam parietes moverant. scitis, quanta vis sit arborum; muros €discutiunt.  Ÿôÿ@@@@{1Raptus in Veste Muliebri}1 Ÿðòÿ@@@@Inpudicus contione prohibeatur. €@@Adulescens speciosus sponsionem fecit, muliebri veste @1 €se exiturum in publicum. processit; raptus est ab adule-€scentibus decem. accusavit illos de vi et damnavit. contione €prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum. ‘@@Muliebrem vestem sumpsit, capillos in feminae habitum con-€posuit, oculos puellari lenocinio circumlevit, coloravit genas. non €creditis? at qui non crediderant, victi sunt sponsione, et hoc €de sponsione forsitan venerit, ut auderet inpudicus contionari. €date illi vestem puellarem, date noctem: rapietur. sic illum vestis €sumpta decuit, ut videretur non tunc primum sumpsisse. facta €totius adulescentiae remitto, una nocte contentus sum: sic imitatus þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿµ¦ˆˆest puellam, ut raptorem inveniret. numquid cecidi? numquid €carmen famosum conposui aut, ut proprium genus iniuriae tuae €dicam, numquid te rapui? apud patres nostros, qui forensia stipen-€dia auspicabantur, nefas putabatur brachium toga exserere. quam €longe ab his moribus aberant qui tam verecunde etiam virtute ute-€bantur? constat hunc stupratum, cum damnati sint qui rapuerunt. €@@Pars altera. Constat semper gravem, semper serium fuisse; €sed hoc iocis adulescentium factum est. ceterum tam nota erat €verecundia eius, ut nemo iam sine sponsione crediderit. @1  Ÿôÿ@@@@{1Non Recepti ab Imperatore}1 Ÿðòÿ@@@@Nocte in bello portas aperire ne liceat. €@@@@Imperator in bello summam habeat potestatem. €@@Trecenti ab hoste captivi ad portas nocte venerunt, €imperator non aperuit; ante portas occisi sunt. imperator €post victoriam reus est laesae rei publicae. ‘@@Non putavi meos. noverant legem. cur, inquit, trecenti perie-€runt? immo cur, ne perirent, capti sunt? hos ego interdiu non €recepissem nisi victores, noctu ne victores quidem. procedens €postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil €laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. €fugiunt ut leges relinquant, revertuntur ut tollant. populus Ro-€manus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum ser-€vorum desideraret auxilia, captivorum contempsit et credidit eos €libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent, quam qui €perdidissent. nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam €mihi das notam, ut arma cognoscam? credo in insidiis hostes €fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos. €@@Pars altera. Infestus trecentis fuit; iniquo conlocavit loco; €hoc ne argui posset, non recepit. capti sunt fortissimi duces, @1 €Regulus, Crassus. haec postrema rogantium vox erat: mitte arma; €certe lex non vetat.  Ÿôÿ@@@@{1Tyrannus post Abolitionem Candidatus}1 Ÿðòÿ@@@@Conpetitori liceat in conpetitorem dicere. €@@Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit, ut, €si quis obiecisset tyrannidem, capite puniretur. petit €magistratum; conpetitor contradicit. ‘@@Candidatus anno meo spondeo: nulla rapietur, nullus occide-€tur, nullum spoliabitur templum. cur honores tamdiu non gesserit, €narret; per communem deprecor libertatem, [2ne]2 moriar: obicietur €tibi, quod occideris civem. vult aliquo imperio, aliqua potestate €distingui, homo magnae nobilitatis, magnae gratiae, ingentis pe-€cuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris €homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, verba non €possent. o hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui, cum vellet €torquere, tamen nolebat audire! €@@Pars altera. Quidquid egi, quidquid gessi, rei publicae causa €feci. peto, ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat, quia €non obicitur, quod non noceret obiectum. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI SEXTI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Chirographum cum Abdicato}1 Ÿðòÿ@@Abdicato frater chirographum dedit dimidiam se par-€tem daturum hereditatis, si non respondisset. ille tacuit. €abdicatur alter a patre. ‘@@Tantum aeris alieni habet, quantum vivo patre non possit €solvere. vis scire, cuius fidei sis? ne frater quidem tibi sine €chirographo credidit. alterius spem moror, alterius fidem. vivo, €et iam patrimonium meum divisum est. nisi succurritis, vincet me €et ille, qui tacuit. non dissimulo me hodie duos abdicare. chiro-€graphum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, €chirographum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum. €@@Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi €iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una @1 €urbes peragrabimus, si cotidianam rogavero stipem, et illam tecum €dividam. nolui recentem iram exagitari patris; malui, ut tacendo €patrem vinceret. meae partis heres ero, tuae custos. et quia de €re maxima melius sibi quisque credit, do chirographum; tu da €operam, ut istud magis a patre accipere quam a fratre videaris. €hoc, quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus, ut €pater sciret. quid enim timerem? ne, si rescisset pater, moleste €ferret filium suum hominem avarum non esse, fratrem pium esse? €ita mihi contingat patrem utrique nostrum placare.  Ÿôÿ@@@@{1Exul Pater Fundo Prohibitus}1 Ÿðòÿ@@@@Exulem tecto et cibo iuvare ne liceat. €@@@@Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. €@@Quidam, cum filium et filiam haberet, inprudentis cae-€dis damnatus in exilium profectus solebat venire in €possessionem vicinam finibus. resciit hoc filius, cecidit €vilicum; vilicus exclusit patrem. coepit ire ad filiam. €accusata illa, quod exulem recepisset, advocato fratre €absoluta est. post quinquennium pater abdicat filium. @1 ‘@@Accusator civium me fecit exulem, filius etiam meorum. €filiam honestiorem inveni, quod accusata est, servum frugaliorem, €quod caesus est. male meruisti de patre, quem exclusisti, de sorore, €cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus, quos in tam bona timuisti €causa. aut tu peccasti aut soror. filius me meus docuit, quod illum €non recipio. absoluta est, inquit, me advocato soror. ita tu patrem €non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? cum €absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. filia me €patrem iudicavit, servi dominum; uni filio exul fui. ignosce, fide-€lissime servulorum, et tibi inprudens nocui. quam bonam eius €causam putas fuisse, quae ne te quidem advocato damnata est? €si te herede possum mori, dignus sum, qui tibi etiam hunc servum €relinquam. alii exul est, tibi pater est. nulla lex scelus imperat: €certe quae [2non]2 fecit absoluta est. lex eum tenet, qui iuvat exulem, €non qui patitur iuvari. ignora, dissimula: lex te innocentem esse, €non curiosum iubet. si mea causa faciebas, me admonuisses, ser-€vum prohibuisses, non cecidisses. €@@Pars altera. Facere lege prohibente non potui. accusata et €absoluta est, quia muliercula videbatur non nosse leges. non pro €me timui, sed pro te: res in notitiam hominum pervenerat; capta-€baris; timui, ne occidereris. vis scire notum fuisse? soror est accu- @1 €sata. malui servum frugalissimum caedere quam patrem optimum €amittere.  Ÿôÿ@@@@{1Mater Nothi Lecta pro Parte}1 Ÿðòÿ@@@@Maior frater dividat patrimonium, minor eligat. €@@@@Liceat filium ex ancilla tollere. €@@Quidam, cum haberet legitimum filium, alium ex an-€cilla sustulit et decessit. maior frater sic divisit, ut patri-€monium totum ex una parte poneret, ex altera matrem €nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circum-€scriptionis. ‘@@Vnus omnium exheredatus sum dividendo. legisset, inquit, €alteram partem. tu solus talis potuisti esse filius, qualis frater es. €lex te dividere, me eligere iussit: aperte, ne minor circumscribatur, €timet. sic divisit, ut, si vellem non esse mendicus, relinquerem €fratrem in egestate, matrem in servitute. non est dividere ex €altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. talis fuit, ut €illi coheredem pater ex ancilla tolleret. elige, ut aut patrimonio €careas aut scelere. circumscriptores dici solent, qui aliquid abs-€tulerunt: iste nihil reliquit. tu, inquit, voluisti pauper esse. cur €ergo queror, si egestate delector? obici, inquit, non potest quod €lege factum est. immo nihil nisi quod lege factum est; nam si €quid aliter gestum est, per se inritum est. circumscriptio semper @1 €crimen sub specie legis involvit: quod apparet in illa, legitimum €est, quod latet, insidiosum. semper circumscriptio per ius ad in-€iuriam pervenit. lex iubet maiorem dividere, minorem eligere: €nec tu divisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse €haberet quod non expediebat malle. nota fuit in matrem mea €pietas; non timuit, ne eligere possem alteram partem. €@@Pars altera. Ego nihil aliud quam divisi. circumscriptio non €in divisione est, sed in electione. habes matrem, quam totis qui-€dam bonis redemerunt; habes gloriam, quam per ignes quidam, €per arma [2alii]2 quaesierunt. multa de patrimonio rapuit, cum €haberet ius dominae ancillae inpudentia. timebas, ne in illam sae-€virem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium €habiturus essem. nunc tantundem habes; habes enim partem, €quam voluisti. ut tantundem haberes, nec pater voluerat; ideo þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¶£ˆ›matrem tuam ancillam reliquit.  Ÿôÿ@@@@{1Potio ex Parte Mortifera}1 Ÿðòÿ@@@@Veneficii sit actio. €@@Proscriptum uxor secuta est. quodam tempore secreto €poculum tenentem [2deprehendit]2. interrogavit, quid esset; €ille dixit venenum et mori se velle. rogavit illa, ut par-€tem sibi daret, et dixit se nolle sine illo vivere. partem @1 €bibit ipse, partem uxori dedit. perit illa sola. testa-€mento inventus est maritus heres. restitutus arguitur €veneficii. ‘@@Sic egit, ut deprehenderetur, sic deprehensus est, ut exora-€retur, sic bibit, ut viveret. quod est istud venenum, quod tantum €heredi non nocet? nemo umquam tam palam uxori venenum €dedit. fugit, ne occideretur, qui dicit se mori cupere. unus pro-€scriptione locupletior factus est. ut vivere vellet, uxor illi per-€suadere non potuit; persuasit res blandior, uxoris hereditas. sciit, €quam partem potionis hauriret. contrarias partes gladio perse-€cutus est, suas veneno. occidendi finem prius victores fecere €quam victi. quid iam putabatis futurum, cum in exilium uxor €testamentum tulisset, maritus venenum? ubi est uxor? ecquid te €pudet? iam etiam proscripti redeunt. statim sumpta potione con-€lapsa est. nolite mirari, si tam efficax venenum est: heres est €qui dedit. summis fere partibus levis et innoxius umor suspen-€ditur, gravis illa et pestifera pars pondere suo subsidit. apparet €te diu praeparatum venenum habuisse: scisti dividere. etiamsi €potest defendi qui volenti dedit, tu potes, qui fecisti, ut vellet? €id genus veneni fuit, quod pondere subsideret in imam potionem. €bibit iste usque ad venenum, uxor venenum. €@@Pars altera. Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in €consilio ultimo non reliquit. o dignam, quam innocens sequar! @1 €bellum civile egi, proscriptus sum, exulavi; quid his malis adici €potest, nisi ut venenum bibam et vivam? venenum, inquam, est. €hoc qui daturi sunt dissimulant. venenum Cato vendidit. quaerite, €an proscripto licuerit emere, quod licuit Catoni vendere.  Ÿôÿ@@@@{1Iphicrates Reus}1 Ÿðòÿ@@@@Qui vim in iudicio fecerit, capite puniatur. €@@Missus Iphicrates adversus Thracum regem bis acie €victus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem €duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, visi sunt €circa iudicium quidam Thracum cultris armati, et ipse €reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudi-€candum, palam absolutorias tulerunt sententias. accu-€satur, quod vim in iudicio fecerit. ‘@@Nemo iudicum tuorum non sic timuit, tamquam tu de illis €iudicaturus esses. cum toto tibi regno suo venit advocatus; non €maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde €gladium; iudicium est. quid tibi cum gladio? certe bis victis arma €ponenda sunt. quae est ista contra rerum naturam permutatio, in €bello nuptiae, in iudicio bellum? @1 €@@Pars altera. Ego vim non feci; omnia enim legitima peracta €sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per €omnes numeros suos iudicium est. cum iudices sententias ferrent, €strinxi gladium, ut occiderem me, si damnatus essem. iudices €tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. nup-€tiarum causa utilitas rei publicae fuit. miles pulsus saepius erat €infelici proelio. barbaros circa iudicium fuisse non propter offi-€cium armatos, sed propter morem suum. quid potestis, inquit, €queri? quod vobis obsidem adduxi?  Ÿôÿ@@@@{1Adultera Venefica}1 Ÿðòÿ@@@@Veneficii sit actio. €@@Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, €indicavit uxori, cui eam conlocaturus esset. illa dixit: €celerius morietur quam illi nubat. decessit puella ante €diem nuptiarum, dubiis signis crudelitatis et veneni. tor-€sit ancillam pater; dixit illa nihil se scire de veneno, €sed de adulterio dominae et eius, cui conlocaturus filiam €erat. accusat uxorem veneficii et adulterii. ‘@@'Morietur': teneo veneficam; 'celerius quam nubat': teneo ad-€ulteram. 'morietur': factum est; 'celerius quam nubat': factum est. €adulterium deprehendi serius quam factum est, veneficium, ante-€quam fieret. duo crimina ad vos detuli et duas indices: altera @1 €dicit quod factum est, altera etiam quid futurum sit. generi ad-€ultera, filiae paelex. quam infelix domus est, in qua [2veneficium]2 €adulterii argumentum est! dixi: honestus est; dixi: pulcher est; €dum laudo generum, commendavi adulterum. o me tardissimum €in malis meis! veneficium ne denuntiatum quidem credidi, ad-€ulterium in veneficio demum deprehendi. versae sunt in exsequias €nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo €felices faces. profertur putre corpus et venenis tumens. quid ultra €quaeritis? verbis signa, signis tormenta conveniunt. ad vocem €tuam facta conveniunt. 'morietur, antequam nubat': factum est. €vidimus fluens corpus et in cadavere illius materna verba cre-€didimus. generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam €veneficio. €@@Pars altera. Duo gravissima crimina obiecit, adulterium et €veneficium: adulterium ancilla teste, veneficium ne ancilla qui-€dem. cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi verba, €quae non minus quam pater filiam luget. at quare dixisti: 'cele-€rius morietur quam illi nubat'? verba dolori parum considerata €exciderunt. et est saepissime fortuita divinatio.  Ÿôÿ@@@@{1Demens qui Filio Cessit Vxorem}1 Ÿðòÿ@@@@Dementiae sit actio. €@@Qui habebat duos filios, duxit uxorem. alter ex adu- @1 €lescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici €dixerunt animi vitium esse. intravit ad filium stricto €gladio pater; rogavit, ut indicaret sibi causam. ait amari €a se novercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero €accusatur dementiae. ‘@@Audite rem novam: fratrem crudelem, novercam misericor-€dem. insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est. tradidi €illi uxorem; sed eripueram. 'testor' inquit 'praesides pietatis deos, €amare antequam duceres coepi'. ita tu iniuriam vocas, quod fra-€trem habes, non habes novercam? transii praeter istius oculos €cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. patri, qui peri-€culum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in quali-€cumque facto est. €@@Pars altera. Alter lenocinio curavit, alter parricidio conva-€luit. quid? hoc adulterium esse non putas, quod marito conci-€liante committitur? nescio, furiosius uxorem duxerit, an habuerit, €an dimiserit, an conlocarit. quam demens est cui adulterium pro €beneficio imputatum est! strinxit gladium maritus, non ut vindi-€caret adulterium, sed ut faceret. mori potius debuit frater quam €sanari turpiter. quid enim, si matrem, si sororem concupisset? €quaedam remedia graviora ipsis periculis sunt. omnia inter pri-€vignum et novercam conposita; simulatum morbum et derisum €animo turpissimo patrem. @1  Ÿôÿ@@@@{1Versus Virginis Vestalis}1 Ÿðòÿ@@Virgo Vestalis scripsit hunc versum: €felices nuptae! moriar nisi nubere dulce est. €rea est incesti. ‘@@'Felices nuptae' cupientis est; 'peream nisi' adfirmantis est; €'nubere dulce est': aut experta iuras aut inexperta peieras; neu-€trum sacerdotis est. tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi €consules praetoresque via cedunt; numquid exigua mercede virgo €es? sacerdos raro iuret nec umquam nisi per suam Vestam. €'moriar': numquid perpetuus ignis extinctus est? 'moriar': num-€quid de nuptiis appellata es? [2te]2 ad ultimum, Vesta, invoco, ut €tam infesta sis sacerdoti, quam invisa es. recita carmen, dum €quaero, quale sit. tu carmen scribas, tu verba pedibus tuis €emollias et severitatem templo debitam modulatione frangas? €quodsi utique laudare vis nuptias, narra Lucretiam, de illius €morte scribe, antequam iurabis de tua. o te omni supplicio €dignam, cui quicquam sacerdotio felicius est! 'dulce est': quam €expressa vox, quam ex imis visceribus emissa non expertae €tantum sed delectatae! incesta est etiam sine stupro quae cupit €stuprum. @1 €@@Pars altera. Vnus illi versus obicitur, ne hic quidem totus. €non oportet, inquit, scribere carmen. multum interest, obiurges €an punias. incesti damnari nulla potest, nisi cuius violatum corpus €est. quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere? vixit modeste, €castigate; non cultus in illa luxuriosior, non conversatio cum viris þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¶¨ˆˆ–licentiosior; unum crimen eius vobis confiteor: ingenium habet. €quidni invideat Corneliae, quidni illi, quae Catonem peperit, quidni €sacerdotes parientibus? €@@Extra. Varius Geminus apud Caesarem dixit: Caesar, qui €apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non €audent, humanitatem. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI SEPTIMI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Ab Archipirata Filio Dimissus}1 Ÿðòÿ@@Duobus filiis quidam superduxit novercam. alterum €domi parricidii damnavit; tradidit fratri puniendum: €ille eum exarmato navigio inposuit. delatus adulescens €ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem €cepit et remisit. reversus pater abdicat filium. ‘@@Tanta tempestate confusus dispicere nil potui; nec satis me-€mineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, €ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an €parricidium. insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? €an non credis? ego contendo ne te quidem posse. nemo reper-€tus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, ad-€miniculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? 'hoc €pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fra-€trem aliter quam parricidae mori'. vivit, inquit, frater; non credo. €servavit, inquit, me; fecisti, ut crederem. in domo, in qua tam @1 €facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, €frater patrem. descriptio tempestatis: emicabant densis undique €nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem; in-€tumuerat mare iustis quoque navigiis horrendum. habes, inquam, €frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum. non potui €facere parricidium_quam facile erramus omnes!_et factum €putavi. frater, inquit, tu primus in domo parricidium facies. iace-€bat in litore navigium, quod etiam integrum infeliciter vexerat. €credam parricidam, si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. €subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua €perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi, €quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset €pater. ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, For-€tuna succurrat. profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, €integra navi. quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam €qui damnaverat. utrum vobis videtur innocentiam apud piratas €didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? perieras, pater, €nisi in parricidam incidisses. scissa quoque vela fecerant sinus €et instructas classes naufraga praecesserat navis. scires navigare €qui servaturus esset patrem. erat navigium, immo fuerat. o cru-€delis et pertinax noverca! nihilominus saevit. maria iam quie-€scunt, praedones miserentur, irati parcunt. veni ad vos, ut probem €me parricidam. multas rerum natura mortis vias aperuit et @1 €multis itineribus fata decurrunt. o maria iustiora iudiciis! o mitio-€res procellae patre! non putatis misericordem qui quem damnavit €puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit €occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! €gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. narra, pater, €quomodo te dimiserit sic dimissus. 'nocens est iste'; sed mihi €frater est. naturae iura sacra sunt etiam apud piratas. dixisses, €inquit, te non posse. ita tu nesciebas? non licuit, non debui, €non potui. €@@Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse €piratam. dimisit me in patrocinium suum, ut, quia non occiderat, €videretur nec ante voluisse. quis porro me uno miserior est? €vitam parricidae debeo. €@@Extra. Magna novorum rhetorum manus in hanc partem €transiit, ut aliquid dici debuerit in novercam; fuerunt et illi, qui €non quidem palam dicerent, sed per suspicionem et figuras; quod €Passienus non probabat adserens minus verecundum esse aut €tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia €tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. ex-€cusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. €Hispanus, duro colore usus, hoc se tamquam gravius elegisse €dixit supplicii genus. qui color prudentibus displicebat; quam €enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? @1  Ÿôÿ@@@@{1Popilius Ciceronis Interfector}1 Ÿðòÿ@@@@De moribus sit actio. €@@Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus €est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; €caput ad Antonium rettulit. accusatur de moribus. ‘@@Occidit Ciceronem Popilius. iamne creditis occisum ab isto €patrem? occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. Antonius, €inquit, iussit. non te pudet, Popili? imperator tuus te credidit €posse parricidium facere. abscidit caput, amputavit manum. minus €in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. pro dii boni! occisum €Ciceronem malos mores voco. hoc unum feliciter, quod ante oc-€cidisti patrem quam Ciceronem. facilius pro parricida Cicero €iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, spectat €exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum €debet. abscidit cervices. parce iam, Popili: nihil tibi nisi occiden-€dum mandavit Antonius. pudeat te, Popili: accusator tuus vivit. €non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium €fecisse meminisset. dii manes Popili senis et inultae patris um-€brae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. €non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in €capto vidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor @1 €libenter se Hortensi clientem professus est; et Hortensius bona €Pompei, non Pompeium defenderat. ita tu, Popili, si Antonius €iussisset, et patrem occidisses? €@@Pars altera. Si illa tempora in crimen vocas, dicis non de €hominis, sed de rei publicae moribus. miraris, si eo tempore €necesse fuit Popilio occidere, quo Ciceroni mori? Ciceronis pro-€scriptio fuit occidi, mea occidere. iussit imperator, iussit victor: €ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat res €publica? €@@Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem €Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, €sed in privato iudicio.  Ÿôÿ@@@@{1Ter Abdicatus Venenum Terens}1 Ÿðòÿ@@Ter abdicatus, ter absolutus conprehensus est in se-€creta domus parte a patre medicamentum terens; inter-€rogatus, quid esset, ait venenum: velle se mori; et €effudit. accusatur parricidii. ‘@@Dic, quid commiserim: certe nec secreta [2te]2 fallunt. ut inter-€venit pater, in has cogitationes abii: quisquamne tam infelix fuit? €quisquamne me magis odit quam ego? misereri mei coepi. ter @1 €causam dixi; accessit ad haec supplicia mea venenum; vivam, €si nec hoc tibi satis est. habuit venenum Mithridates, habuit €Demosthenes. €@@Pars altera. Cum se mori velle dicat, vitam rogat. teneo parrici-€dam etiam in suam mortem paratum. quantum est quod negas, cum €tantum sit quod fateris? venenum quaesisti, venenum emisti, vene-€num intulisti in eam domum, in qua habebas inimicum patrem. in-€dica, quis vendiderit; dicetur illi: tu vendebas cuiquam venenum? €tu abdicato? nesciebas, cui daturus esset? quaeritis, cui venenum €paraverit? non bibit. quod negat, parricidium est, quod confitetur, €veneficium. mihi, inquit, paravi; ne quis dubitet, an alium possit €occidere. tam invisum tibi fuisse patrem dico, ut occidere volueris: €tam invisum ipse confiteris, ut mori volueris. €@@Extra. Coniectura duplex a persona una: an sibi paraverit, €an patri. Laberium divus Iulius ludis suis mimum produxit, €deinde equestri ordini reddidit. quem cum iussisset ire sessum, €omnes equites ita se coartaverunt, ut venientem non reciperent. €multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum €bello civili ordinem et ut his, qui bene de partibus meruerant, €gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus mandavit La-€berio transeunti: recepissem te, nisi anguste sederem. Laberius €ad Ciceronem remisit: 'atqui soles duabus sellis sedere', quia @1 €Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec €Caesari, sed utriusque adulator.  Ÿôÿ@@@@{1Mater Caeca Filium Retinens}1 Ÿðòÿ@@@@Liberi parentes alant aut vinciantur. €@@Quidam habens uxorem et filium profectus in piratas €incidit. scripsit utrique de redemptione. uxor flendo þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ·¤Ÿðòÿ„caeca facta est. filium euntem ad redemptionem alimenta €poscit; non remanentem alligari vult. ‘@@Navigaturus uxori filium reliquit; nec adhuc caeca erat. €non est, quod mulieris affectum lege aestimetis, qua minatur; €omnia facit, ne filius alligetur. quotiens duobus est communio, €potestas eius fit tota, qui praesens est. €@@Pars altera. Vnius vinculis duos alligat. victo mater catenas €denuntiat, victori ad piratas eundum est. filius familiae nulli pos-€sum servire nisi patri. petis ab eo alimenta, quem pater peregre €mittat. primae partes patris sunt, secundae matris. ille peregre €est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter €cives; ille alligatus, tu soluta. at tu caeca es: infelicior ille, quod €videt catenas suas et caedes et vulnera et cruces eorum, qui non €redimuntur. at periculosum est. quam multi nihil pro patribus €periculosum putarunt! non, inquit, vindictam, sed misericordiam €quaerit. ita quisquam exigit pietatem, ut impediat? @1 €@@Extra. Calvus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de €eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut €in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo vos, iudices: €num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet?  Ÿôÿ@@@@{1Quinquennis Testis in Procuratorem}1 Ÿðòÿ@@Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, duxit €aliam: sustulit ex ea filium. habebat speciosum procu-€ratorem. cum saepe iurgarent noverca et privignus, €iussit eum semigrare: ille trans parietem habitationem €conduxit. rumor erat de adulterio matris et procuratoris. €quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inventus €est, uxor vulnerata, communis paries perfossus; placuit €propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una dormierat, €quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito €monstravit. accusat filius procuratorem caedis, ille eum €parricidii. ‘@@Vt audivi clamorem, si qua fides est, deprehensos adulteros €credidi. [2aliquis uno teste contentus est:]2 da puerum. aliquis non €est uno teste contentus: da populum. obicit privigno parricidium, €filio mendacium. dic, puer, quis occiderit patrem, dic audaciter; €eundem nominas, quem populus. nox placet sceleri, adulterii @1 €tempus. o magna in contrarium perversitas saeculi! inventus est €qui patrem posset occidere, non posset novercam. ostende istud €non volnus, sed argumentum. ostende volnus: percussor ille quam €timuit, ne occideret! tam leviter te vulneravit illa dextera, cui €nec paries obstitit nec pater? nihil est puero teste certius; nam €et ad eos annos pervenit, ut intellegat, et non ad eos, quibus €fingat. €@@Extra. Vinicius, exactissimi vir ingenii, nec dicere res ineptas €nec ferre poterat.  Ÿôÿ@@@@{1Demens qui Servo Filiam Iunxit}1 Ÿðòÿ@@Tyrannus permisit servis dominas suas rapere. pro-€fugerunt principes civitatis et simul qui filium habebat €et filiam. cum omnes servi dominas vitiassent, servus €eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt prin-€cipes; in crucem servos sustulerunt; ille manu misso €filiam iunxit. reus est a filio dementiae. ‘@@Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non €pater. sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam ser-€vum? fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. €plus permisit servo dominus quam tyrannus. quisquis has nuptias €facit, aut insanus est aut tyrannus. egregius gener, cui nihil est €gloriosius quam quod inter cruciarios non est! virginitatem sub €patre perdidit, quam servaverat sub tyranno. itane est nuptiis di- @1 €gnus, quia indignus est cruce? melior condicio vitiatarum quam €virginis est: illis mutare nuptias contigit. propitius pater ita con-€locavit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. cum sanus esset €pater, ne has videret nuptias, fugit. miserrima soror, sub tyranno €patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. non est illi €praemium, unum spectare omnium cruces? dominam non stupra-€vit. auge beneficia: nec dominum occidit nec venenum dedit. €non est beneficium scelere abstinere. quod aliae in tyrannide €passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec prae-€sentibus; in aliis stuprum vocatur, in hac matrimonium. timuit €ille supplicium; scivit rem publicam liberandam, daturos poenas €qui contaminassent; et adventare tyrannidi tempus ultimum vidit. €convenite servuli, convenite liberti, empta cognatio. €@@Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce €pependisset. licet cui volo filiam conlocare. Marcus Cato coloni €sui filiam duxit uxorem. filia non mariti petulantiam timebit, non €verborum contumeliam, non paelicem, non repudium. neminem na-€tura liberum fecit, neminem servum; inposuit haec fortuna postea €singulis nomina. nuper et nos servi fuimus. servus rex fuit.  Ÿôÿ@@@@{1Cavete Proditorem}1 Ÿðòÿ@@Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. €commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad €redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater; dixit €sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium cruci-€fixum esse. illi pervenerunt; quibus imperator ex cruce €dixit: 'cavete proditorem'. reus fit pater proditionis. @1 ‘@@Imperator supplicium tulit, proditor pretium. tristiorem istum €vidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. €quemadmodum redisti tutus, senex solus cum auro, cum etiam €imperatores capiantur? plus accepit auri, quam quod posset abs-€condi. nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'cavete €proditorem': iam comitiis cavimus. abstulissent tibi aurum hostes, €nisi dedissent. 'cavete proditorem' indicium fuit morientis breve, €filii verecundum. cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti €et dux esse voluisti. candidatus processit contra patrem: iam €tunc nobis verecunde indicavit. filius tuus tibi credere rem pu-€blicam noluit. legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. non €immobilis deriguisti, non illic quasi et ipse affixus haesisti? quid €tam cito recedis? adhuc et vivit et loquitur. voce proditionem €indicavit, silentio proditorem. optimus imperator curare rem pu-€blicam ne in cruce quidem desiit. tibi non dixit: 'cave proditio-€nem'. nec imperator potuit tacere proditionem nec loqui filius €proditorem. expecta, dum mittantur legati. dicis: affectus non €sustinet moram. ergo si redimere non potes vivum, saltim mor-€tuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis €non flecteretur. 'cavete proditionem'; id est: ne quis insciis custodi-€bus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis €ex hostium castris gravis auro revertatur. indicio nihil deest: de €proditione vobis dicit imperator, de proditore legati. sublata quae-€stio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit. @1 €@@Pars altera. In comitiis filio meo cessi. decretum non ex-€pectavi, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, €festinavi nec occurri. sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. €@@Extra. Latro non curavit dicere nullam factam esse prodi-€tionem, sed se proditorem non esse. suspectus est, inquit, iudici €qui plus quam se defendit. Cestius posita suasoria 'deliberat €Alexander, an Oceanum naviget, cum exaudita vox esset: quo-€usque, invicte?' describenti discipulo late Alexandri victorias €gentesque perdomitas addentique: 'quousque post ista?' excla-€mavit: 'et tu quousque?'  Ÿôÿ@@@@{1Mutanda Optio Raptore Convicto}1 Ÿðòÿ@@@@Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. €@@Rapta producta nuptias optavit. iuvenis raptorem se €negavit. convictus est; illa mortem petit. raptor contra-€dicit. ‘@@Optare tibi non amplius quam semel licuit. proponite sup-€plicii faciem, carnificem, securim: hoc semel licere nimium est. €in hanc perturbationem deductus sum, ut ignorarem, quid fecis-€sem. gravius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccavi. €optavit nuptias; nec adhuc sciebat, quam verecundum maritum €esset habitura. raptorem dimisisti; virum occides? minus est ergo @1 €quod vitiavit quam quod negavit? ergo nos iniuriam periculosius €negavimus quam fecimus? quadam nocte_quid dicam? non €negare iam non pudet, nox, vinum, error_quid irasceris, puella? €iam non negat. iudex tabellam revocare, quam tulit, non potest; þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ·¨ˆˆ‹quaesitor non mutat pronuntiationem. nihil tam civile, tam utile, €quam brevem potestatem esse, quae magna est. si mortem opta-€veris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaveris. €@@Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam €stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. utinam non illum €liberaret metu quod iudicis sui clementiam novit. est quaedam €proxima innocentiae verecundia, praebere se legibus. lex non €adicit, quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquit, aut illud; €non adicit: ne amplius quam semel. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI OCTAVI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Orbata post Laqueum Sacrilega}1 Ÿðòÿ@@@@Magistratus de confessa sumat supplicium. €@@Amisso quaedam viro et duobus liberis suspendit se. €incidit ei laqueum tertius filius. illa, cum sacrilegio facto €sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacri-€legium. vult magistratus tamquam de confessa suppli-€cium sumere; filius contradicit. ‘@@Facio, iudices, in foro quod domi feci: matrem mori pro-€hibeo. quomodo, inquit, fecisti? quo loco quae sustuleras con-€didisti? haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam noverat. €amissis duobus liberis sacrilega sibi videbatur, quod vivebat. €non adfuturus veni, sed servaturus. alii pro reis rogant, ego €rogabo ream. nullum habet accusator nisi in subselliis meis @1 €testem. non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, €tortor expressit. fertur quaedam viso contra spem filio expirasse. €si ad mortem agit matres magnum gaudium, quid magnus dolor? €mater, habes non mediocre solacium: vides aliquid et deos per-€dere. magis deos miseri quam beati colunt. non fecit sacri-€legium mulier, non fecit anus, non fecit orbata, non fecit quae €custoditur, non fecit quae confitetur. irata, inquit, dis sacrile-€gium potuit committere. frangitur calamitosis animus et ipsa se €infelicitas damnat et hoc condicio humana vel pessimum habet, €quod Fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit. dili-€gentius dii coluntur irati. quis ergo fecit? unde scire possum €qui matrem custodii? ago causam legum, ne carnificem, quem €sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant. deos ita coluit, ut quae €pro tam multis timeret. €@@Pars altera. Confessio conscientiae vox est. confessio coacti €et quae fecit agnoscentis verbum est. omnium vox erat: 'sacri-€legium latere non poterit; quisquis est, non ipse bonum exitum €faciet, non quisquam suorum; etsi nemo fuerit accusator, ipse €narrabit'. concita processit, velut diis ipsis persequentibus; 'feci' €inquit. supplicium de ea vel nunc exigamus homines, de qua €dii olim exigere coeperunt. violatorum numinum maiestate con- @1 €pulsa est, ut mori et vellet et deberet et non posset. incisus est €ei laqueus. ita putabas te, sacrilega, secreto mori posse? omnia €fecit, ut taceret, quae, ne confiteretur, etiam mori voluit. si crimen €quaeritis, factum est sacrilegium, si sacrilegum, fatetur. facti €quaeritis causam? si priusquam amitteret liberos, avara [2fuit;]2 si €postquam amisit, irata.  Ÿôÿ@@@@{1Phidias Amissis Manibus}1 Ÿðòÿ@@@@Sacrilego manus praecidantur. €@@Elii ab Atheniensibus Phidian acceperunt, ut his €Iovem Olympium faceret, pacto interposito, ut aut Phi-€dian aut centum talenta redderent. perfecto Iove Elii €Phidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam €sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus red-€dunt. petunt Athenienses centum talenta. contradicunt. ‘@@Iam Phidian commodare non possumus. tunc demum illa €maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus €duxit. ante sibi quam operi Iovem fecit. sacrilegi vos estis, qui €praecidistis consecratas manus. primum sanguinem deus sui vidit €artificis. testor Iovem, proprium iam Phidiae deum. ars alios in €miseria sustinet, te miserrimum fecit. paciscendum Phidian manus @1 €fecerant. sine eo Phidian nos recepturos putatis, sine quo vos €accepturi non fuistis? commodavimus qui facere posset deos, €recepimus qui ne adorare quidem possit. non pudet vos Iovem €debere sacrilego? superest homo, sed artifex periit. poenam nobis €Phidiae, non Phidian redditis. manus, quae solebant deos facere, €nunc ne homines quidem rogare possunt. talem fecit Iovem, ut €hoc eius opus Elii esse ultimum vellent. manus commodavimus, €manus reposcimus. Elius est testis, Elius accusator, Elius iudex, €Atheniensis tantum reus. invoco deos et illos, quos fecit Phidias, €et illos, quos facere potuit. recepimus Phidian: confiteor, si pos-€sumus commodare. €@@Pars altera. Habuimus aurum olim sacrum, habuimus ebur; €sacrae materiae artificem quaesivimus. disposueramus quidem, ut €aliis quoque templis simulacra Phidias faceret, sed non erat tam €necesse ornare deos quam vindicare.  Ÿôÿ@@@@{1Infamis in Nurum}1 Ÿðòÿ@@Duorum iuvenum pater uni uxorem dedit, quo per-€egre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus €reversus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tor-€mentis periit. maritus incerto, quid quaesierit, se suspen-€dit. imperat alteri filio pater, ut eandem ducat; nolentem €abdicat. @1 ‘@@Duc, inquit, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum €frater invenit. haec est mihi causa abdicationis, quae fratri mortis €fuit. duc, inquit, fratris uxorem. temptari me, si qua est fides, €credidi. mulier, si nubere lugenti potes, facis, ut de te omnia €credantur. cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, €populo rumoris, viro mortis. legi iam uxorem, quae, si peregri-€natio inciderit, mecum peregrinari velit, quae, si viro aliquid acci-€derit, nubere alii nolit. qui me abdicari audiunt, putant fratrem €de me aliquid suspicatum. €@@Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum €suspicatus est noluit vivere. inpulsu tuo frater torsit ancillam et, €quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiavit.  Ÿôÿ@@@@{1Homicida Insepultus}1 Ÿðòÿ@@@@Homicida insepultus abiciatur. €@@Quidam se occidit; petitur, ut insepultus abiciatur. €contradicitur. ‘@@Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. summam in-€felicitatum suarum in hoc removit, quod existimabat licere misero @1 €mori. infelicissime adulescens, cum te prohiberi etiam sepultura €video, mirari desino, quod peristi. tales inimicos habes, ut [2te]2 €etiam mortuum persequantur. facilius miserum quam sceleratum €Fortuna vincit. sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam invidiosum, €quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in €morte repperisses. quid est in vita miserius quam mori velle? €quid in morte quam non posse sepeliri? quis miretur eum mori €voluisse, quem fugientem quoque Fortuna persequitur? omnibus €natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus, qui expulit, [2sepe-€lit;]2 suffixorum corpora [2a]2 crucibus in sepulturam suam defluunt; €eos, qui vivi uruntur, poena funerat. irascere interfectori, sed €miserere interfecti. homicida, inquit, est, quia se occidit. huic €irasceris, pro quo irasceris? non aliud Scaevolae Mucio cognomen €dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquit quam €vilitas sui. non aliud Codrum illum ceteris imperatoribus exem-€plum dedit, quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem €cucurrit, nec ullo maior dux fuit, quam quod se ducem non esse €mentitus est. non postulo, ut gloriosum mori, sed [2ut]2 tutum sit. €non magis crudeles sunt qui volentes vivere occidunt quam qui €volentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem @1 €locum fatum sepulturae miscuit; celebratur Cato: huic miserrimo, €quod aliquid non ignave de spiritu suo statuit, tantum inpune €sit. etiam vulnera infelicis in crimen scrutantur. aestimate, an €vivere licuerit, cui ne mori quidem licuit. €@@Pars altera. Facinus indignum, si inveniuntur manus, quae €sepeliant eum, quem occiderunt suae. sumpsit gladium, video €ardentes oculos_in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogi-€tat. nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius €inter scelera etiam hoc est, quod damnari non potest. contra hos €inventum est, ut aliquid post mortem timerent [2qui]2 non timent €mortem. nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.  Ÿôÿ@@@@{1Fortis Nolens ad Patrem Fortem Redire}1 Ÿðòÿ@@Abdicavit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit; þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¸ˆ¥Ÿðòÿ‚petit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. €postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius €contradicit. ‘@@Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnavimus, post meam €vicimus. revertere, dignam te domum feci. isti oculi mei sunt, €istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. si mereor prae-€mium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. 'ego' inquit €'eadem lege praemium non accepi'. hoc est, unde abdicatus es, @1 €quod putas nihil inter te et patrem interesse. post tam similia €opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. €admoneo te, iuvenis: hoc praemium qui recusaverat petit. 'timeo, €ne me iterum abdices'. commissurum me putas, ut iterum rogem? €bello graviore pugnavi, quo necesse fuit etiam senibus militare, €quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. ille €annos suos exercuit, ego vici meos. tu fregisti bellum, ego sustuli. €quanta adhortatio iuvenum fui senex fortis! utrique nostrum prae-€mium reddite. militavi senex, militavi exanguis, militavi qui iam €vicarium dederam. uterque nostrum cum rogatur fastidit, cum €relinquitur rogat. quid nos suspicari cogis, quod non vis in pater-€nam domum venire nisi tuo praemio? turpe erat virum fortem €nisi a patre coacto non recipi. €@@Pars altera. Quid me captivum ex libero cupis? quid igno-€miniae subicis virum fortem? quid efficis, ut possit abdicari? €'meus' inquit 'es filius'. quid opus est praemio, si tuus sum?  Ÿôÿ@@@@{1Pauper Naufragus Divitis Socer}1 Ÿðòÿ@@@@Vitiata vitiatoris aut mortem aut indotatas nuptias petat. €@@Dives pauperem de nuptiis filiae interpellavit tertio; €ter pauper negavit. profectus cum filia naufragio ex- @1 €pulsus est in divitis fundum; appellavit illum dives de €nuptiis filiae; pauper tacuit et flevit. dives nuptias fecit. €redierunt in urbem; vult pauper educere puellam ad €magistratus. dives contradicit. ‘@@Educatur ad magistratus puella. quid times? certe uxor est €tua. queri nec de morte poteris, si hanc puella maluerit. nemo €umquam raptor serius perit. ut litus agnovi, naufragus in altum €natavi. quid times, si exorasti? accessit ad me primum; 'filiam €tuam ducere volo' inquit 'uxorem'. non flevi; tunc enim licuit €negare. nuptias filiae tamquam naufragium meum flevi. naufra-€gus plus de litore queror. inter naufragium [quidem] et nuptias €ne una quidem nox interfuit. differ nuptias, dum flere socer €desinat. putat me iam filiam commisisse sibi, cum hic se necdum €committat uxori. lacrimis inter verba manantibus venio: talis et €filiae nuptiis fui. si rapta est, cur optionem recusas? si uxor est, €cur times? loquor, ubi primum licet. procul a conspectu reliqueram €patriam, nondum tamen possessionem divitis praeterieram. subito €fluctibus inhorruit mare ac discordes in perniciem nostram flavere €venti; demissa nox caelo est et tantum fulminibus dies redditus; €inter caelum terramque dubii pependimus. adhuc tamen bene, €iudices, navigamus; naufragium maius restat in litore. erat in @1 €summis montium iugis ardua divitis specula: illic iste naufragio-€rum reliquias conputabat, illic vectigal infelix et quantum sibi €iratum redderet mare. interrogor de nuptiis filiae, cum adhuc €pulsaret aures meas fluctus; feci quod debui: et captus et naufra-€gus inimico stuprum lacrimis negavi. delicatus dives, qui amare €etiam inter naufragia potest! matrimonii celebritatem remoti angulo €ruris abscondis; ibi facis nuptias, quo nemo nisi naufragus venit. €lacrima semper indicium est inoptatae rei; lacrimae pignora sunt €nolentium et repugnantis animi vultus index. nemo umquam €quod cupit deflet. lacrimae coacti doloris intra praecordia et in-€tolerabilis silentii eruptio. sic ille, qui super cinerem deflet patri-€monium, odit incendium; sic qui naufragium deflet, maria dete-€statur. fletus humanarum necessitatum verecunda execratio est. €tuae nunc sunt partes, puella; discedo et, quod prius etiam feci, €taceo. si nupta es, habes quod optes, si vitiata, quod imperes. €@@Pars altera. Naufragum duo sacratissima inter homines acce-€perunt, hospitium et adfinitas: alterum praestiti, alterum etiam ro-€gavi. oblatas conciliante Fortuna nuptias, quod erat amantis, saepius €rogavi, quod festinantis, non distuli. quid hic raptoris est, nisi quod €indotatam duxi? errat socer, qui putat mihi cariorem futuram €puellam, si me potuerit occidere. quid enim superest? preces €meae, quas totiens adhibui, an istius lacrimae, quas movi? nihil @1 €mihi inimicus obicere praeter matrimonium potest. magnus est €amor, qui ex misericordia venit. fundebamus lacrimas ex paeni-€tentia discidii prioris, nec plura aut me proloqui aut istum respon-€dere passae sunt mentes gaudiis occupatae. nulla integritas tantum €sibi etiam explorata confidit, ut causam velit dicere. si interro-€gaveris filiam, partem legis inputaturus es; si non interrogaveris, €legem. si genero vitam daturus esset, etiam innocentiam reliquisset. €quaeritis, quid dum fleret fecerit? non negavit; et solebat negare, €si nollet. mortem optaturus est; non enim potest eas partes legis €desiderare, quas habet. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI NONI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Cimon Ingratus Calliae}1 Ÿðòÿ@@@@Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum €@@@@utrumque interficiat, sine fraude sit. €@@@@Ingrati sit actio. €@@Miltiades, peculatus damnatus, in carcere alligatus €decessit; Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium €se pro patris corpore dedit. Callias dives sordide natus €redemit eum a re publica et pecuniam solvit eique filiam €conlocavit. ille deprehensam in adulterio deprecante €patre occidit uxorem. ingrati reus est. ‘@@Adulterium mihi carcer est. ferrum mihi a lege traditum €ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, €si solvisti tales manus. non potest generosus animus contume-€liam pati. hoc interest inter fortunam parentis et fili, quod illius €calamitatum exitus fuit carcer, mearum initium. unus Miltiadis €census inventus est Cimon filius. redemptus Cimon redemptoris @1 €felicitas est. reddam beneficium, cum tam honestum desideraveris €quam dedisti. ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si ad-€huc alligatas haberem manus? quid? tu poenam putas pro Mil-€tiade alligari? magnum uterque beneficium, dum damus, recepi-€mus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. turpissimum €duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. ego sum, qui €referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi veros habere €liberos contingat; quod quantum sit, Miltiades expertus est. di-€gnus erat Callias talem genuisse, qualem redemit. dic nunc: 'ego €te carceri exemi', dum respondeam: 'ego me carceri tradidi'. €numquam fiet, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus €sum, quam quod pro Miltiade alligatus. ego me a te redemptum €putabam; emisti me filiae tuae. Calliae filiam duxi: hanc tibi, €pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. non possum ob id €damnari, quod lege feci. beneficium est quod totum eius causa €praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut €praeparat, non beneficium, sed consilium est. summo te dede-€core liberavi; invitus beneficium [2accepisti]2. redemisti me et tu €non rogantem. hic Virginios et quicumque vitiatas filias vel clau-€serunt vel occiderunt. €@@Pars altera. Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam €collocavi. obicio tibi, quod uxorem passus es adulteram fieri, €quod non custodisti, quod moratus es, dum superveniret pater @1 €spectator suae calamitatis. ego non expectaveram, dum rogarer. €moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. mores puellae non €tantum passus es in vitia labi sed ipse inpulisti; nactus occa-€sionem non omisisti. €@@Extra. Color et Gallioni et Latroni et Montano placuit, ut €nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in soce-€rum, [2in]2 infelicem. multa oratores, historici, poetae Romani a €Graecis dicta non subripuerunt, sed provocaverunt. Thucydidis €sententia est: $DEINAI\ GA\R AI( EU)PRACI/AI SUGKRU/YAI KAI\ SUSKIA/SAI TA\ E(KA/-€$STWN A(MARTH/MATA.& Sallusti: res secundae mire sunt vitiis obtentui. €cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallu-€stius vicit et [2in]2 suis illum castris cecidit; nam in sententia þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰ˆªGraeca tam brevi [2habes,]2 quae salvo sensu detrahas: deme vel €$SUGKRU/YAI& vel $SUSKIA/SAI& vel $E(KA/STWN&, constabit sensus, etiamsi non €aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia €nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Livius tam €iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam €translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sal- @1 €lustio. nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat €quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si €ante a Thucydide vincatur.  Ÿôÿ@@@@{1Flamininus in Cena Reum Puniens}1 Ÿðòÿ@@@@Maiestatis laesae sit actio. €@@Flamininus praetor inter cenam a meretrice roga-€tus, quae aiebat numquam se vidisse hominem decol-€lari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maie-€statis. ‘@@Obicio luxuriam, histrioniam, iocos? an in convivio nihil €aliud nisi occiditis? uni fortasse osculo donavit homicidium. cena-€turi carnifices manus abluunt. non inquiro in totum annum: una €nocte contentus sum. facilius est, ut, qui multa meretrici dederit, €homicidium neget, quam ut, qui homicidium dederit, quicquam €negarit. servum si verberari voluisses, extra convivium abdu-€xisses. contactam sanguine humano mensam, strictas in triclinio €secures: quis credit ista concupisse meretricem vel fecisse prae-€torem? virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis €victima trucidatur. me miserum, imperii Romani terrore lusisti. €legi potius quam scorto cadat. exsurgite Bruti, Horatii, Decii @1 €et cetera imperii decora: vestris fascibus, securibus vestris iam €puellae iocantur obscenae. in eo, quod sub praetexto publicae €maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis actione vindican-€dum est. percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad €meretricem. €@@Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, €tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus per-€cussit, videtur populus percussisse Romanus et foedere continetur. €nunc nec viribus quicquam populi detractum est nec opinioni. €at ex te ceteros aestimant. et ante hunc alii fuerunt, pro quibus €aestimari possent. nemo adscribit urbibus vitia singulorum. obi-€ciunt, quod damnatus perierit meretrici, et postulant praetorem €perire damnato. libido omnis intra meretricem est, crudelitas €intra carcerem. multa populus Romanus in suis imperatoribus €tulit: in Manlio inpotentiam, a quo et filius et victor occisus est, €in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. €non putavi ad rem pertinere, ubi aut quando periret qui perire €deberet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo €tempore? est enim tempus, quo noxius perire non debeat? €@@Extra. Quaedam controversiae sunt, in quibus factum de-€fendi potest, excusari non potest. non speramus, ut Flamininum @1 €iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tam-€quam pro facto non emendato, sed non scelerato. T. Livius de €oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et oratoris €obscuritatem severitatem putant: tamen in his etiamsi minus est €insaniae minus spei est. illi, qui tument, qui abundantia labo-€rant, plus habent furoris, sed plus et corporis; semper ad sani-€tatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri €non potest, qui simul et insanit et deficit. Murredius dixit tetra-€colon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer con-€vivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut ex-€pleretur numerus; quem enim sensum habet: 'serviebat dies €nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in €omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, €non curamus, ut sensus. omnia autem [2genera]2 corruptarum sen-€tentiarum de industria pono, quia facilius, et quid imitandum et €quid vitandum sit, docemur exemplo.  Ÿôÿ@@@@{1Expositum Repetens ex Duobus}1 Ÿðòÿ@@@@Per vim metumque gesta ne sint rata. €@@@@Pacta conventa legibus facta rata sint. €@@@@Expositum qui cognoverit, solutis alimentis recipiat. @1 €@@Quidam duos expositos sustulit, educavit. quae-€renti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi €essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum inter-€positum est. reddit illi duos, repetit unum. ‘@@Cum alienis dividemus liberos, quos non dividimus cum €matribus? utrumque genui, utrumque desideravi, pro utroque €pactus sum. una nati sunt, una expositi, una educati; redditi €distrahuntur. distraxit illos Fortuna aliquando a parentibus, num-€quam ab ipsis. duos exposui, quia alterum eligere non poteram. €in auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit; plus quid-€dam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam, €nisi cum altero est. ignoscat retinenti meos, cum ipse concupiscat €alienos. agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? omnia pro €filio paciscor praeter filium. pactus sum flens, tremens, tamquam €cum exponerem. mihi tunc vis et necessitas erat; non enim €poteram invenire filios, nisi alterum promisissem. €@@Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem di-€mittere. liberis hic carere consuevit, ego, et cum unum acce-€pero, necesse est torquear: duobus adsuevi. vim vocas, quae te €patrem fecit? ego sustuli, ego educavi, ego reddidi; iste electurus €est. in ista vi duos filios perdidi. lex arma et vincula et ulti-€mum periculum conplectitur. €@@Extra. In Sabinum Clodium uno die et Graece et Latine @1 €declamantem multa urbane dicta sunt. dixit Haterius quibusdam €querentibus, quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res €doceret: numquam magnas mercedes accipere eos, qui herme-€neumata docent. Maecenas dixit: $*TUDEI/DHN D' OU)K A)\N GNOI/HS, POTE/-€$ROISI METEI/H.& Cassius Severus ab auditione eius rediens inter-€rogatus, quomodo dixisset, respondit: male $KAI\ KAKW=S&.  Ÿôÿ@@@@{1A Filio in Arce Pulsatus}1 Ÿðòÿ@@@@Qui patrem pulsaverit, manus ei praecidantur. €@@Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accer-€siit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter €ex his praecipitavit se, alter cecidit. post in amicitiam €tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. €petuntur eius manus; pater defendit. ‘@@Felicior essem, si plures reos defenderem. praecidetis ty-€rannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. tam €necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, virgines €rapere. o quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil €necesse est! tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter con-€temnere, alter occidere. praecipitasti te, fili. hoc non est patri €parcere, sed tibi. dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum @1 €est. utrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyran-€num. suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, €pater gemitus. necessitas magnum humanae infelicitatis patro-€cinium: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres, €sed occiderint. si [2unicus fuisset,]2 nec iste cecidisset. ille me €fratri reliquerat, hic tyranno. in lege, inquit, nihil excipitur. sed €multa, licet non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis an-€gustum, interpretatio diffusa est. quid interest legem excipere, €ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non €supplicio, sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsaverit €patrem? hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior vapu-€lante. non est inpudica, quae accersita est a tyranno; non est €sacrilegus sacerdos, qui deorum inmortalium dona suis manibus €pertulit ad tyrannum. patre iubente fecit nec cecidit iste, sed €paruit. ultio caesi patris nullius est nisi patris. si a quolibet alieno €caesus essem et iniuriarum agere nollem, nemo nomine meo €ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius, qui cecidit, ius €idem eius, qui caesus est. €@@Pars altera. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno €satelles. 'pro re publica feci'. idem et rei publicae inputas et ty-€ranno. habuisti, quod iactares tyranno: frater maluit mori; perit, €ne parricidium faceret aut videret. caesus, inquit, poenam remitto. €mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. pater, €inquit, voluit, sed frater noluit. pater, inquit, voluit: ita tu non @1 þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¸‰¤ˆ tyranno tantum sed etiam patri dignus visus es parricidio? ceci-€disti patrem, cum et legem nosses et fratrem. €@@Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam Sabinus €ierat, in theatro Graeci postulare coeperant, ut Sabinus maxi-€mum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillos €magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentio €manu facto 'hunc magistratum' inquit 'ego Romae bis gessi'. bis €enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene €precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio €gereret. idem, cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, €'non est' inquit '[2quod]2 quemquam vestrum decipiat nomen ipsum €lautumiae; illa enim minime lauta res est'. iocabatur in miseriis €ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, €potuisse quis credit?  Ÿôÿ@@@@{1Privignus ab Avo Raptus Novercae}1 Ÿðòÿ@@@@De vi sit actio. €@@Quidam duos filios sub noverca amisit, dubiis signis €crudelitatis et veneni. tertium filium avus maternus €rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. €quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. €accusatur de vi. @1 ‘@@Habui filiam, quamvis unus filius supersit, fecundam. apud €me nutriatur sine. quid times? ne non admittare, cum veneris? €non quaeris filios, quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. €pater a me unum repetit, ego duos a patre. plus habeo quod €avo, quam quod reo timendum sit. veni ad aegrotantes nepotes, €admissus non sum: haec vera vis fuit. nulla vis est, quae arma, €pugnam, vulnera non habet. describe istius comitatum tumul-€tus: unus [2puer]2 est et unus senex. rapuisti, inquit, filium meum: €immo nepotem meum sustuli, immo venientem non potui exclu-€dere. si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberos-€que rapuissem, [2accusari posset]2 beneficium meum? et medici €alligant et corporibus nostris vi medentur. non potest mecum €agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura, et hoc inter €avum et patrem interest, quod avo servare licet suos, patri et €occidere. quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quae-€rere tuos a tertio incipis. quisquis puero favit, ne inveniretur, €optavit. €@@Pars altera. Non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret €uxorem veneficii, me veneficae emancipatum. mihi cum socero, €iudices, ne viva quidem priore uxore convenit, mortua vero €inimicum professus languente puero cum vociferatione atque con- @1 €vicio auspicans, quidquid accidit, venit, qui ad sanos nepotes €numquam ante venisset. non admisi; et tunc enim vidi venire €rapturum. €@@Extra. Habet hoc Montanus vitium: sententias suas repe-€tendo corrumpit, dum, non contentus unam rem semel bene €dicere, efficit, ne bene dixerit. propter hoc solebat Scaurus €Montanum inter oratores Ovidium vocare; nam et Ovidius nescit €quod bene cessit relinquere. cum Polyxene esset adducta tumulo €Achillis immolanda, Hecuba dixit: €@@@@cinis ipse sepulti €@@@@in genus hoc pugnat. €poterat esse contentus; adiecit: €@@@@tumulo quoque sensimus hostem. €neque hoc contentus adiecit: €@@@@Aeacidae fecunda fui. €aiebat Scaurus non minus magnam virtutem esse scire dicere €quam scire desinere.  Ÿôÿ@@@@{1Filia Conscia in Veneno Privigni}1 Ÿðòÿ@@@@Venefica torqueatur, donec conscios indicet. €@@Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit €alteram et ex ea sustulit filiam. [2decessit adulescens; ac- @1 €cusavit maritus novercam]2 veneficii. damnata, cum tor-€queretur, dixit consciam filiam. petitur ad supplicium €puella. pater defendit. ‘@@Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater €odisset. nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem €potuit, nisi et occideret. in gladiatoribus quoque condicio dura €victoris est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium €timeas, quam qui vivere non potest, occidere potest. concitatis-€sima est rabies in morte, et desperatione ultima in furorem ani-€mus inpellitur. quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis €auctorem per vulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat, €nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt €sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu €morientibus gratissimum est commori. o mendacium simile vene-€ficio! dum novercae meminit, matris oblita est. peto, ne, quia €filium vindicavi, filiam perdam. nisi succurritis, noverca vicit, €ego victus sum. ne inter supplicia quidem desivit occidere. €prosit apud vos puellae quod eam pater laudat, prosit quod €mater accusat. conscia, inquit, est filia. ego torqueri coepi, no-€verca torquere. habui filium talem, ut illum amare posset no-€verca, nisi in eam incidisset, quae odisse etiam filiam posset. €servus tortus furti Catonem conscium dixit. utrum plus tormentis @1 €creditis an Catoni? quod noverca tam sero, puella tam cito? in €hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret. €@@Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascun-€tur; venena radicibus statim pestifera sunt. quid illa, quae fratrem €in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum, quod et €sorori conveniat et virgini. noverca in hoc privigno dedit vene-€num, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBRI DECIMI}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1Lugens Divitem Sequens Filius Pauperis}1 Ÿðòÿ@@@@Iniuriarum sit actio. €@@Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, €occisus inspoliatus inventus est. adulescens sordidatus €sequi divitem coepit; dives eduxit in ius eum et postu-€lavit, ut, si quid suspicaretur, argueret. adulescens ait: €'accusabo, cum potero'. dives petens honores repulsus €est; accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit. ‘@@Gratias [2ago]2 diviti, quod quos odit iam reos facere contentus €est. 'non ambulabis' inquit 'eadem via, non calcabis vestigia mea, €non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito €me, non tacebis': perieramus, si hic magistratus esset. quod sor-€didatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis; quod non accusavi, @1 €timoris; quod repulsus est, vestrum est. honores patre meo vivo €numquam petivit. vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc €vitium habuisset et pater! quando vobis non sordidati sumus? €'accusa' inquit. pauper divitem? ambulare mihi arbitrio meo non €licet. 'accusa', inquit 'reum perage, perora'. quis accusare sic lo-€quentem potest? 'cur' inquit 'me sequeris?' aliud ergo pauperes €iter, aliud divites habent? quisquis percussor fuit, quasi dives €spolia contempsit. mortuo patre meo_metuo enim, ne quis se €laedi putet, si dixero occisum. 'sordidatus [2es]2' inquit; 'fles'. quid €aliud facere possum occisi pauperis filius? quid accusanti fecisset €qui persequitur tacentem? 'quare' inquit 'sequeris me?' ut ali-€quando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi. €eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. 'cur €non agis?' quia adeo non metuis, ut cogas. sordidatus sum. quod €reo licet, lugenti non licet? an ne lugebo quidem quem vindicare €non possum? non erat in illo praeda, quam grassator adpeteret; €erat summa virtus, contumax adversus fastidium divitiarum in-€nocentia: haec ab inimico petita sunt spolia. quis caedem machi-€natus est? scire non possum: quod dissimulari non potest, scio, €quis optaverit. et tu dives inimicus es et ille inspoliatus inventus €est: non est, cur accusem, sed est, cur suspicer. €@@Pars altera. Vt scias te invidiam mihi facere, cum dixissem: €'accusa me', non negasti, sed respondisti: 'accusabo, cum potero'. @1  Ÿôÿ@@@@{1Fortis non Cedens Forti Patri}1 Ÿðòÿ@@@@Viro forti praemium. si plures erunt, iudicio contendant. €@@Pater et filius fortiter fecerunt. petit pater a filio, ut €sibi cederet; ille noluit. iudicio contenderunt; vicit patrem. €petit praemio statuas patri. abdicatur. ‘@@Quem optem nescio iudicii huius eventum, cum crimen €meum sit vicisse. patriae iudicium habeo, patris perdidi. patrem €in acie vidi, pugnavi cum exemplo. iudicium vocat, quo pater €et filius spolia contulimus? vici non filius patrem, sed iuvenis €senem. ego vici, sed omnes gratulati sunt patri. cogitavi Hora-€tium Etruscas acies corpore suo submoventem; cogitavi Decium, €qui nec ipse patri cessit. pugnabam non tantum inperatori sed þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¢ˆˆetiam patri. avidus sum gloriae: hoc si vitium est, paternum €est. pudeat [2te,]2 pater, si te vicit filius abdicandus. ego praemium €habeo, tu et praemium et virum fortem. virtutes nostrae silentio €praeterissent: inlustratae sunt, dum conferuntur. iudicaverunt non €quod erat, sed quod te malle credebant. honor ad utrumque €pervenit: alter praemium habet, alter accepit. €@@Pars altera. Nolo habitare cum adversario meo: non capit €idem contubernium victum et virum fortem. 'statuas' inquit 'tibi €posui': immo, ne possem umquam victum me oblivisci, ignomi-€niam meam in aes incidisti. @1  Ÿôÿ@@@@{1Demens quod Mori Coegerit Filiam}1 Ÿðòÿ@@@@Dementiae sit actio. €@@Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa €parte haberet patrem et fratrem. victis partibus suis €et occiso marito venit ad patrem, a quo non recepta €ait patri: quemadmodum vis tibi satis faciam? ille re-€spondit: morere. suspendit se ante ianuam eius: accu-€satur pater a filio dementiae. contradicit. ‘@@Sic sibi satis fieri ne victor quidem voluit. nullum fuit in pro-€scriptione mulieris caput. inquinasti filiae sanguine penates. quam-€quam quid loquor penates, tamquam in domo perierit? adlatum €ad se Caesar Pompei caput flevit et hoc ille propter filiam fle-€vit. 'quemadmodum vis satis tibi faciam?' hoc ipso satis fecisse €debuerat puella adeo et in maritum et in patrem pia, ut alterum €usque in mortem secuta sit, alteri etiam morte satis fecerit. peri-€culose offendo patrem, qui nescit ignoscere. 'morere'. quid aliud €meruerat, si satis facere noluisset? defendisti Ligarium, Cicero. €quam leve iudicasti crimen, de quo confessus es! ante ipsum €domus limen extincta est, ne dubitari posset, marito perisset an €patri. 'meruerat' inquit. accusas etiamnunc? et certe iam tibi €satis factum est. secutus est gener diversas partes, uxor suas. €optima civilis belli defensio oblivio est. 'morere' inquit. etiam @1 €quibus animadvertere in damnatos necesse est, non dicunt 'oc-€cide', non 'morere', sed 'age lege': crudelitatem imperii verbo €mitiore subducunt. €@@Pars altera. Mores tuos patri debes adprobare, non patris €regere. multa debes dementiae signa colligere; non potes patrem €propter verba damnare. animadvertit Manlius in filium et in €victorem quidem, animadvertit Brutus in liberos non factos hostes, €sed futuros: vide, an sub his exemplis liceat patri fortius tantum €loqui. contumaciter rogavit et quemadmodum periit; nihil agnovi €filiae, nihil victae. non misit ad patrem fratrem. an etiamnunc €irascitur fratri? cur me solum rogat, cum duobus satis facere €debeat? 'victor' inquit 'cito exoratus est': facilius est ignoscere €bello quam parricidio. etiam morte patri quaesivit invidiam. perisse €propter patrem dicitur mulier, quae unum habuit, propter quem €mori posset?  Ÿôÿ@@@@{1Mendici Debilitati}1 Ÿðòÿ@@@@Rei publicae laesae sit actio. €@@Quidam expositos educebat et debilitatos mendicare €cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae €rei publicae. ‘@@Factum est, ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. €vectigalis isti crudelitas [2fuit]2 eo magis, quod omnes praeter istum @1 €misericordes sumus. effectum est, ut nihil esset miserius ex-€positis quam tolli, parentibus quam agnoscere. alterius comminutas €scapulas in deforme tuber extundit. produc familiam tuam. volo €nosse illam humanarum calamitatum officinam. sua cuique calami-€tas tamquam ars adsignatur. intuemini illi erutos oculos, illi fractos €pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. novum monstrum: in-€teger alitur, debiles alunt. 'perissent' inquit. ita non infelicius super-€sunt? 'perissent' inquit. interroga patres, utrum maluerint. quanti €ex his viri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec €incredibilia loquor; ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. €plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. €expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeteris-€sent. quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa €cessant. abscissa est illi lingua, et est rogandi genus rogare non €posse. miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri €soletis. istis nos vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem €negavimus, quod tibi daturi erant? res indignissima: cum tam €crudelis sit, misericordia publica vivit. exsurgite, miseri, et hodie €primum vobis rogate. 'tibi' inquit 'cotidiana captura non constat; €apparet te nondum satis miserum videri'. occurrunt nuptiis dira €omina, sacris publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem €dicatis semianimes isti greges oberrant. alunt istum qui se alere €non possunt. non est, qui rogare nesciat; solet etiam docere. €non habes tot membra, quot debes. ergo tu, cum de miseri- @1 €cordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? miseros qui sic €rogant, miseriores qui sic rogantur! omnes omnibus stipem con-€ferunt, dum unusquisque timet, ne filio neget. effecisti, ut maius €esset malum educari quam exponi. timebantur ferae atque ser-€pentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter €expositorum pericula non numerabamus educatorem. €@@Pars altera. 'Debilitasti' inquit. plus illis patres nocuerunt. €quid videtur lanista, qui iuvenes cogit ad gladium et tamen non €accusatur laesae rei publicae? quid leno, qui stuprum pati cogit €invitas nec rem publicam laedit? ego reum non laudari desidero, €sed absolvi; noceat hoc illi, cum honores petet. potest enim ali-€quis et non esse homo honestus et esse innocens reus. ut illis €multum ablatum sit, vita reddita est. rei publicae laesae non €potest agi eorum nomine, qui sunt extra rem publicam. egens €homo et qui ne me quidem alere nedum alios possem, sustuli €relictos, quibus non iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed €beneficio cederet, si vita servaretur. faciant invidiam, dicant €illos per me tam misere vivere, dum fateantur per me vivere. €unius misericordia vivunt, omnium aluntur. mirum est vacare €homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter €mendicos agat. civitatis istius principes divitias suas exercent €contra naturam: excisorum greges habent, exoletos suos, ut ad €longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et, quia €ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his @1 €nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. curatis, quis ex €solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur; non curatis, €quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt €et miserrimorum iuvenum simplicitate decepta speciosissimum €quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.  Ÿôÿ@@@@{1Parrhasius et Prometheus}1 Ÿðòÿ@@@@Rei publicae laesae sit actio. €@@Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captivos €Olynthios venderet, emit unum senem; Athenas perdu-€xit, deinde torsit; ad exemplar torti Promethea pinxit. €Olynthius in tormentis periit. ille in templo Minervae €tabulam posuit. accusatur laesae rei publicae. ‘@@Senex abstract[2us]2 a liberis super exustae patriae cinerem €stetit; ad figurandum Promethea satis tristis est. nemo, ut nau-€fragum pingeret, mersit hominem. ultima Olynthii deprecatio €fuit: 'redde me Philippo'. 'servus' inquit 'meus fuit'. putes Philip-€pum loqui. aedem Minervae sic fugimus tamquam castra Mace- @1 €donum. 'parum' inquit 'tristis est'. aliquis Olynthius parum tristis €est? vis, Parrhasi, tristem videre? duc illum ad Olynthum iacen-€tem; scis certe, quam tristem emeris. Olynthiis urbem aperuimus, €templa praeclusimus? nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos €Macedones emissent? 'torqueatur': hoc nec sub Philippo. 'moria-€tur': hoc nec sub Iove. sic iste hospitalis Olynthio fuit? hoc Pro-€methea est facere, non pingere. 'emi' inquit. immo, si Athenien-€sis es, redemisti. in isto templo [2pro]2 Olynthiis vota suscepimus. €ille carnifex Graeciae istum tamen non amplius quam vendidit. €senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis, quam si €iam tortus esset. quemcumque praeco flentem viderat, agnosce-€bat emptorem. vereor, ne quis, cum audierit Olynthii verbera, €tormenta, ignes, queri me de Philippo putet. si isti creditis, ira-€tum Iovem imitatus est, si nobis, iratum vicit Philippum. tantum þ°±´ÿï°°²ÿï‚ÃïîÅøãÿïƒÓåîÒèåôÿ¸Š¥ˆ”patiendum est pingente Parrhasio, quantum irato Iove. miserrime €senex, aliquis fortassis ex servis tuis felicius servit. si ad suc-€currendum profectus es, queror, quod unum emisti, si ad tor-€quendum, queror, quod ullum. statuitur ex altera parte Parrha-€sius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus: dubium est, €inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeviat. producitur €respiciens patriam senex: placuit Parrhasio vultus infelix; Olyn- @1 €thius aliquid habuit Promethei simile etiam ante tormenta. ignis, €tormenta, ferrum: officina haec pictoris an Philippi est? €@@Pars altera. Numquam unius malo publica fama corrumpi-€tur; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari tor-€mentis captivi possit. 'laesisti' inquit 'rem publicam, quod hanc €picturam in templo posuisti'. laedunt rem publicam qui aliquid illi €auferunt, non qui adiciunt. peccaverunt ergo recipiendo tabulam €etiam sacerdotes. cur tamen non reciperent? deorum crimina €in templis picta sunt. multum semper artibus licuit: medici, ut €vim ignotam morbi cognoscerent, viscera hominum resciderunt.  Ÿôÿ@@@@{1Fur Accusator Proditionis}1 Ÿðòÿ@@@@Iniuriarum sit actio._Fur contione prohibeatur. €@@Quidam, cum divitem proditionis accusasset, noctu €parietem eius perfodit et scrinium, in quo missae erant €ab hostibus litterae, sustulit. damnatus est dives. cum €contionari vellet accusator, a magistratu prohibitus agit €iniuriarum. ‘@@Id solum sustuli, quod fur reliquisset. nihil magis fur timui, €quam ne dominus furtum nollet agnoscere. ruentem civitatis sta-€tum unius parietis ruina suspendit. profiteor indicium: furti mei €civitas conscia est. furtum est, quod timet dominus agnoscere? €quod qui perdidit, supplicium tulit, praemium, qui subripuit? cui €magis permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et @1 €dominus? mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene €furto evertuntur urbes, quanto melius liberantur! in forum veni, €narravi nocturnam expeditionem meam. convenerant omnes tam-€quam ad contionem. cur me summoves ante accusationem, cum €nec proditores inauditi pereant? o furtum in contione narrandum! €proditoris vigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sol-€licitum publica fata sopierant; ita etiam ministros eius alligaverat €somnus, ut mihi liceret eligere quod tollerem. diruere mihi vide-€bar hostium muros. furtum vocas, quo nihil melius anno tuo €factum est? nemo fur rem publicam cogitat. nihil non licet pro €re publica facere. €@@Pars altera. Quale illud, di, spectaculum fuit! conposuerat €inter se fortuna rei publicae furem et proditorem. ut vidit inutile €furtum suum, prodidit, ut vobis venderet quod nulli poterat, tam €callidus fur, ut etiam proditori posset inponere. consilium videri €volt infelicitatem furti sui. lex, quae nocturnum furem occidi €quoquo modo iubet, non de damnato tantum sed de fure loqui-€tur; odit hoc vitium nec inmerito: non multum abest a prodi-€tore. sustulit non quod elegit, sed quod illi fatum publicae feli-€citatis obiecit. uno tempore et proditorem nobis ostendit et furem, €qui divitem conpilare quam damnare mallet. effregit domum €suspensa manu; elusit illum. non tunc primum fecit; sed sustulit €non quod voluit, sed quod potuit. bono exemplo damnatus est €proditor, malo inventus. @1 ï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¯ôÿ@@@@{1SUASORIARUM €@@@@LIBER}1 ¡Ÿðòÿ@@@@Deliberat Alexander an Oceanum naviget. ‘@@. . . sinunt: cuicumque rei magnitudinem natura €dederat, dedit et modum; nihil infinitum est nisi €Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras €ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci €orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed €semper inde ubi desisse videatur novam exsurgere. €Facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non €potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse qua €mundo lucere satis est. Intra has terras caelum €Hercules meruit. Stat immotum mare, quasi de- @1 €ficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac €terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, €quae profunda ista vastitas nutrit, confusa lux alta €caligine et interceptus tenebris dies, ipsum vero €grave et defixum mare et aut nulla aut ignota €sidera. Ea est, Alexander, rerum natura: post €omnia Oceanus, post Oceanum nihil. @@{ARGENTARI} Resiste, orbis te tuus revocat; vici-€mus qua lucet. Nihil tantum est quod ego Alexandri €periculo petam. €@@{POMPEI SILONIS} Venit ille dies, Alexander, €exoptatus quo tibi opera desset; idem sunt termini €et regni tui et mundi. €@@{MOSCHI} Tempus est Alexandrum cum orbe et €cum sole desinere. Quod noveram vici; nunc con-€cupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt €quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui €tam horridi montes quorum non iuga victor miles €calcaverit? Ultra Liberi patris trophaea consti-€timus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. €Inmensum et humanae intemptatum experientiae €pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, €inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente €fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo €fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura €subduxit oculis, aeterna nox obruit. €@@{MUSAE} Foeda beluarum magnitudo et inmobile @1 €profundum. Testatum est, Alexander, nihil ultra €esse quod vincas; revertere. @@{ALBUCI SILI} Terrae quoque suum finem habent, €et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum €est; modum [2tu]2 magnitudini facere debes, quo-€niam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter €secunda moderatio. Eundem Fortuna victoriae €tuae quem naturae finem facit: imperium tuum €cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum €quoque naturam supergressa est! Alexander orbi €magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis €etiam magnitudini modus est; non procedit ultra €spatia sua caelum, maria intra terminos suos agi-€tantur. Quidquid ad summum pervenit, incremento €non relinquit locum. Non magis quicquam ultra €Alexandrum novimus quam ultra Oceanum. €@@{MARULLI} Maria sequimur, terras cui tradimus? €Orbem quem non novi quaero, quem vici relinquo. @@{FABIANI} Quid? ista toto pelago infusa caligo €navigantem tibi videtur admittere, quae prospicien-€tem quoque excludit? Non haec India est nec €ferarum terribilis ille conventus. Inmanes propone €beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, €quas ad litora undas agat. Tantus ventorum con-€cursus, tanta convulsi funditus maris insania est; €nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, €nihil notum; rudis et inperfecta natura penitus reces- @1 €sit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant €Alexandrum. Sacrum quiddam terris natura circum-€fudit Oceanum. Illi qui iam siderum collegerunt €meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad €certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota €mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne €terras velut vinculum cludat an in suum colligatur €orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi €spiramenta quaedam magnitudinis [2suae]2 exaes-€tuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, €habeat an spiritum. Quid agitis, conmilitones? €domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, €eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? €Memento, Alexander: matrem in orbe victo adhuc €magis quam pacato relinquis. @@{41Divisio.}41 Aiebat Cestius hoc genus suasoriarum €[2alibi]2 aliter declamandum esse [quam suaden-€dum]. Non eodem modo in libera civitate dicendam €sententiam quo apud reges, quibus etiam quae €prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et €inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus, €alios magis veritatem pati; Alexandrum ex iis @1 €esse quos superbissimos et supra mortalis animi €modum inflatos accepimus. Denique, ut alia dimit-€tantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius €coarguit; orbis illum suus non capit. €@@Itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa €veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori €eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit €propter intempestive liberos sales; nam cum se €deum vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine €eius philosophus mirari se dixerat quod non esset €$I)XW/R, OI(=O/S PE/R TE R(E/EI MAKA/RESSI QEOI=SIN&. Ille se €ab hac urbanitate lancea vindicavit. þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¡•ˆ”@@Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. €Ciceronem missa positum: multum iocatur de €stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania €contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est; €deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed €timeo ne ille nos gladio $A)NTIMUKTHRI/SH|&.' In €omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est. @@Aiebat itaque apud Alexandrum esse [2sic]2 dicen-€dam sententiam ut multa adulatione animus eius €permulceretur, servandum tamen aliquem modum, €ne non veneratio [2videretur sed adulatio]2, et acci-€deret tale aliquid quale accidit Atheniensibus cum @1 €publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae €sed castigatae sunt. Nam cum Antonius vellet €se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis [2suis]2 €subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Libe-€rum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses €cum coniugibus et liberis et $*DIO/NUSON& salutaverunt. €Belle illis cesserat si nasus Atticus ibi substitisset. €Dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi €Minervam suam et rogaverunt ut duceret; Antonius €ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille €talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: $KU/RIE, O( €$*ZEU\S TH\N MHTE/RA SOU *SEME/LHN A)/PROIKON EI)=XEN.& Huic €quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia €mille talentis aestimata sunt. Quae cum exigeren-€tur, conplures contumeliosi libelli proponebantur, €quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille €qui subscriptus statuae eius fuit cum eodem tempore €et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: $*)OKT-€$AOUI/A KAI\ *)AQHNA= *)ANTWNI/W|:& res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala €Corvinus desultorem bellorum civilium vocat quia €ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi €pactus est si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde €transit ad Antonium, novissime ab Antonio trans-€fugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae @1 €ad Cleopatram lascivae feruntur. Cum Athenienses €tempus peterent ad pecuniam conferendam nec €exorarent, Dellius ait: at tamen dicito illos tibi €annua, bienni, trienni die debere. €@@Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque €ad propositum revertar. @@Aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri €hanc suasoriam esse dicendam; quam sic divisit €ut primum diceret, etiamsi navigari posset Oceanus, €navigandum non esse; satis gloriae quaesitum; €regenda esse et disponenda quae in transitu vicisset; €consulendum militi tot victoriis lasso; de matre illi €cogitandum; et alias causas complures subiecit. €Deinde illam quaestionem subiecit, ne navigari €quidem Oceanum posse. @@Fabianus philosophus primam fecit quaestionem €eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigan-€dum non esse. At rationem aliam primam fecit: €modum inponendum esse rebus secundis. Hic €dixit sententiam: illa demum est magna felicitas €quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de €varietate fortunae et, cum descripsisset nihil esse €stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo €attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria €siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex €fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius €rerum naturam quam fortunam tuam deficere.' @1 @@Secundam quoque quaestionem aliter tractavit; €divisit enim illam sic ut primum negaret ullas in €Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. €Deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse; €hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam €non patientem navigationis. Novissime: ut posset €perveniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta €peti, certa deseri; descituras gentes si Alexandrum €rerum naturae terminos supergressum enotuisset; €hic matrem, de qua dixit: quo modo illa trepidavit €etiam quod Granicum transiturus esset. @@Glyconis celebris sententia est: $TOU=TO OU)K E)/STI €$*SIMO/EIS OU)DE\ *GRA/NIKOS: TOU=TO EI) MH/ TI KAKO\N H)=N, OU)K €$A)/N E)/SXATON E)/KEITO.& Hoc omnes imitari voluerunt. €Plution dixit: $KAI\ DIA\ TOU=TO ME/GISTO/N E)STIN, O(/TI €$AU)TO\ ME\N META\ PA/NTA, META\ DE\ AU)TO\ OU)QE/N.& Artemon €dixit: $BOULEUO/MEQA EI) XRH\ PERAIOU=SQAI. OU) TAI=S €$*(ELLHSPONTI/AIS H)|O/SIN E)FESTW=TES OU)D' E)PI\ TW=| €$*PAMFULI/W| PELA/GEI TH\N E)MPRO/QESMON KARADOKOU=MEN €$A)/MPWSIN: OU)DE\ *EU)FRA/THS TOU=T' E)/STIN, OU)DE\ *)INDO/S, €$A)LL' EI)/TE GH=S TE/RMA, EI)/TE FU/SEWS O(/ROS, EI)/TE €$PRESBU/TATON STOIXEI=ON, EI)/TE GE/NESIS QEW=N, €$I(ERW/TERO/N E)STIN H)/ KATA\ NAU=S U(/DWR. €@@Apaturius dixit: $E)/NQA ME\N H( NAU=S E)K MIA=S FORA=S €[2$EI)S&]2 $A)NATOLA/S, E)/NQA DE\ EI)S TA\S A)ORA/TOUS DU/SEIS.& @1 €@@Cestius descripsit sic: fremit Oceanus quasi in-€dignetur quod terras relinquas. @@Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae €sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt €putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, €cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit. €Haec quo modo ex corruptis eo perveniant ut et €magna et tamen sana sint aiebat Maecenas apud €Vergilium intellegi posse. Tumidum est: $O)/ROUS €$O)/ROS A)POSPA=TAI.& Vergilius quid ait? rapit €@@@@haud partem exiguam montis. €Ita magnitudini studet [2ut]2 non inprudenter disce-€dat a fide. Est inflatum: $KAI\ XEIRI/A BA/LLETAI €$NH=SOS.& Vergilius quid ait [qui] de navibus? €@@@@credas innare revolsas €@@@@Cycladas. €Non dicit hoc fieri sed videri. Propitiis auribus acci-€pitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur ante-€quam dicitur. @@Multo corruptiorem sententiam Menestrati cuius-€dam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus €sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum €in Oceano nascentium magnitudinem: . . . Efficit €haec sententia ut ignoscam Musae, qui dixit ipsis €Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis €ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel €insaniret: 'quid ibi potest esse salvi ubi ipsum mare €perit?' @1 €@@Damas ethicos induxit matrem loquentem, cum €describeret adsidue prioribus periculis nova super-€venisse: . . . €@@Barbarus dixit, cum introduxisset excusantem se €exercitum Macedonum, hunc sensum: . . . @@Fuscus Arellius dixit: testor ante orbem tibi tuum €deesse quam militem. €@@Latro sedens hanc dixit; non excusavit militem, €sed dixit: Duc, sequor; quis mihi promittit hostem, €quis terram, quis diem, quis mare? Da ubi €castra ponam, ubi signa inferam. Reliqui parentes, €reliqui liberos, commeatum peto; numquid in-€mature ab Oceano? @@Latini declamatores in descriptione Oceani non €nimis viguerunt; nam aut minus descripserunt aut €[2nimis]2 curiose. Nemo illorum potuit tanto spiritu €dicere quanto Pedo, qui [2in]2 navigante Germanico €dicit: €@@@@iamque vident post terga diem solemque €@@@@@@relictum €@@@@iam pridem, notis extorres finibus orbis, €@@@@per non concessas audaces ire tenebras €@@@@ad rerum metas extremaque litora mundi. €@@@@nunc illum, pigris immania monstra sub undis @1 €@@@@qui ferat, Oceanum, qui saevas undique pristis €@@@@aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis €@@@@(accumulat fragor ipse metus), iam sidere limo €@@@@navigia et rapido desertam flamine classem €@@@@seque feris credunt per inertia fata marinis €@@@@iam non felici laniandos sorte relinqui. €@@@@atque aliquis prora caecum sublimis ab alta €@@@@aera pugnaci luctatus rumpere visu, €@@@@ut nihil erepto valuit dinoscere mundo, €@@@@obstructa in talis effundit pectora voces: €@@@@quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum €@@@@ultima perpetuis claudit natura tenebris. €@@@@anne alio positas ultra sub cardine gentes €@@@@atque alium flabris intactum quaerimus orbem? €@@@@di revocant rerumque vetant cognoscere finem €@@@@mortales oculos: aliena quid aequora remis €@@@@et sacras violamus aquas divumque quietas €@@@@turbamus sedes? @@Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec €suasoria processit quam Glyconi; sed non minus €multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque €faciam vobis potestatem. Et volebam vos experiri @1 €non adiciendo iudicium meum nec separando a cor-€ruptis sana; potuisset [et] enim fieri ut vos magis €illa laudaretis quae insaniunt. At nihilo minus €poterit fieri quamvis distinxerim. Illa belle dixit: €. . . Sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¡˜ˆŠsupervacua atque tumida perderet; adiecit enim: €. . . Illud quosdam dubios iudici sui habet_ego €non dubito contra sententiam ferre_: $U(GI/AINE GH=, €$U(GI/AINE H(/LIE: *MAKEDO/NES A)/RA XA/OS EI)SA/|SSOUSI.  Ÿðòÿ@@@@Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum tre-€@@@@ceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant €@@@@an et ipsi fugiant. ‘@@{ARELLI FUSCI patris} At, puto, rudis lecta aetas €et animus qui frangeretur metu, insuetaque arma €non passurae manus hebetataque senio aut vul-€neribus corpora. Quid dicam? potissimos Graeciae? €an Lacedaemonios? an electos? An repetam tot €acies patrum totque excidia urbium, tot victarum €gentium spolia? et nunc produntur condita sine moe- @1 €nibus templa? Pudet consilii nostri, pudet, etiamsi €non fugimus, deliberasse talia. At cum tot milibus €Xerses venit. O Lacedaemonii, ite adversus €barbaros. Non refero opera vestra, non avos, non €patres, quorum vobis exemplo ab infantia surgit €ingenium. Pudet Lacedaemonios sic adhortari. €Loco tuti sumus. Licet totum classe Orientem €trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum: €hoc mare, quod tantum patet, ex vasto urguetur in €minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo €aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet €inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia €cursus vada altioribus internata, aspera scopulorum €et cetera quae navigantium vota decipiunt. Pudet, €inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere quem-admodum tuti sint. Non referam Persarum spolia? €certe super spolia nudus cadam. Sciet et alios €habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. €Hunc sumite animum: nescio an vincere possimus; €vinci non possumus. Haec non utique perituris €refero; sed, [et] si cadendum est, erratis si metuen-€dam creditis mortem. Nulli natura in aeternum @1 €spiritum dedit, statque nascentibus in finem vitae €dies. Ex inbecilla enim nos materia deus orsus €est; quippe minimis succidunt corpora. Indenun-€tiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, €eadem iuventus causa cadit. Optamus quoque €plerumque mortem; adeo in securam quietem €recessus ex vita est. At gloriae nullus finis est proxi-€mique deos sic %ageses agunt%; feminis quoque €frequens hoc in mortem pro gloria iter est. Quid €Lycurgum, quid interritos omni periculo, quos me-€moria sacravit, viros referam? Ut unum Othryadem €excitem, adnumerare trecentis exempla possum. @@{TRIARI} Non pudet Laconas ne pugna quidem €hostium sed fabula vinci? Magnum est, alimentum €virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam €omnes remansissent; ad certam mortem tantum €Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi €muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes €trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, €maria contegit. Numquam solido stetit superba €felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia @1 €oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias €licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam per-€ducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione €mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum €invenerit quod mutare non posset. Si tam demens €placiturum consilium erat, cur non potius in turba €fugimus? @@{PORCI LATRONIS} In hoc scilicet morati sumus, ut €agmen fugientium cogeremus? Rumori terga ver-€titis? Sciamus saltem quam [2fortis]2 sit iste quem €fugimus. Vix vel victoria dedecus elui potest; ut €omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen €nomini nostro detractum est: iam Lacones an fuge-€remus deliberavimus. At enim moriemur! quantum €ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem €nihil aliud timeo quam ne revertar. Arma nobis €fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuis-€set virtus inter trecenos. [ceteri quidem fugerunt] €Si me quidem interrogatis quid sentiam, et in nostrum €et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non €relicti. @@{GAVI SABINI} Turpe est cuilibet viro fugisse, €Laconi etiam deliberasse. €@@{MARULLI} In hoc restitimus, ne in turba fugien-€tium lateremus? Habent quemadmodum se ex-€cusent Graeciae treceni: 'tutas Thermopylas puta-€vimus, cum relinqueremus illic Laconas.' €@@{CESTI PII} Quam turpe esset fugere iudicastis, @1 €Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora €sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt, Thebae €sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas amnis €circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae €patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia nisi €Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo €operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt. O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se €numerant, non aestimant! Videamus quanta turba €sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites, €at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio €vincimur? Merito hercules omnia contempsit quem €Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen €non licet, videre liceat; volo scire quid fugiam. Ad-€huc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, €non muris nec educatione; nihil prius illorum imi-€tabor quam fugam? @@{POMPEI SILONIS} Xerses multos secum adducit, €Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes €fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert €quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit €quantumque nationum secum Xerses trahat; tot €ad nos pertinent quot locus ceperit. @1 €@@{CORNELI HISPANI} Pro Sparta venimus, pro Graecia €stemus; vincamus hostes, socios iam vicimus; sciat €iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laco-€nis armati latus fodere. [2Ceteri quidem fugerunt.]2 €Ego vero quod discesserunt gaudeo; liberas nobis €reliquere Thermopylas; nil erit quod virtuti nostrae €se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco; €quocumque Xerses aspexerit, Spartanos videbit. @@{BLANDI} Referam praecepta matrum: 'aut in €his aut cum his'? Minus turpe est a bello inermem €reverti quam armatum fugere. Referam captivorum €verba? Captus Laco 'occide,' inquit, 'non servio.' €Non potuit capi si fugere voluisset. Describite €terrores Persicos; omnia ista cum mitteremur audivi-€mus. Videat trecentos Xerses, et sciat quanti bellum €aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Rever-€tamur ne nuntii quidem nisi novissimi. Quis fugerit €nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. {41Des-€criptio Thermopylarum.}41 Nunc me delectat quod €fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fe-€cerunt. @@Contra. {CORNELI HISPANI} At ego maximum €video dedecus futurum rei publicae nostrae si Xerses €nihil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Ne €testem quidem virtutis nostrae habere possumus; @1 €id de nobis credetur quod hostes narraverint. Habe-€tis consilium meum; id est autem meum quod totius €Graeciae. Si quis aliud suadet, non fortes vos vult €esse sed perditos. €@@{CLAUDI MARCELLI} Non vincent nos sed obruent. €Satis fecimus nomini, ultumi cessimus; ante nos €rerum natura victa est. @@{41Divisio.}41 Huius suasoriae feci mentionem non €quia in ea subtilitatis erat aliquid quod vos excitare €posset, sed ut sciretis quam nitide Fuscus dixisset €vel quam licenter; ipse sententiam [2non]2 feram; €vestri arbitrii erit utrum explicationes eius luxuriosas €putetis an vegetas. Pollio Asinius aiebat hoc non €esse suadere sed ludere. Recolo nihil fuisse me €iuvene tam notum quam has explicationes Fusci, €quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis €velut sua quisque modulatione cantabat. At quia €semel in mentionem incidi Fusci, ex omnibus sua-€soriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi €nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor €dilexerit. @@Divisione autem [2in]2 hac suasoria Fuscus usus est €illa volgari, ut diceret non esse honestum fugere €etiamsi tutum esset; deinde: aeque periculosum €esse fugere et pugnare; novissime: periculosius €esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugienti-€bus et hostes et suos. €@@Cestius primam partem sic transit, quasi nemo @1 €dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transit, €an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae vos €confundunt: hostes, sociorum [2fuga, vestra ip-€sorum]2 paucitas. €@@Non quidem in hac suasoria, sed in hac materia €disertissima illa fertur sententia Dorionis, cum posuis-€set hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¢˜‹ˆapud Herodotum esse: [2$A)RISTOPOIEI=SQE W(S E)N €$*(/AIDOU DEIPNHSO/MENOI&]2. @@Sabinus Asilius, venustissimus inter rhetoras €scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, €ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam €renuntiassem. €@@Attalus Stoicus, qui solum vertit a Seiano circum-€scriptus, magnae vir eloquentiae, ex his philosophis €quos vestra aetas vidit longe et subtilissimus et €facundissumus, cum tam magna et nobili sententia €certavit et mihi dixisse videtur animosius quam €prior: . . . €@@Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a Severo €Cornelio dictus tamquam de Romanis nescio an €parum fortiter. Edicta in posterum diem pugna €epulantes milites inducit et ait: €@@@@stratique per herbam €@@@@'hic meus est' dixere 'dies.' @1 €Elegantissime quidem adfectum animorum incerta €sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi €servata est magnitudo; cenant enim tamquam cras-€tinum desperent. Quantum illis Laconibus animi €erat, qui non poterant dicere: 'hic dies est meus.' @@Illud Porcellus grammaticus arguebat in hoc versu €quasi soloecismum quod, cum plures induxisset, €diceret: 'hic meus est dies,' non: 'hic noster est,' €et in sententia optima id accusabat quod erat opti-€mum. Muta enim ut 'noster' sit: peribit omnis €versus elegantia, in quo hoc est decentissimum, quod €ex communi sermone trahitur; nam quasi proverbii €loco est: 'hic dies meus est'; et, cum ad sensum €rettuleris, ne grammaticorum quidem calumnia ab €omnibus magnis ingeniis summovenda habebit €locum; dixerunt enim non omnes simul tamquam €in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex €iis: 'hic meus est dies.' @@Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pul-€cherrima illa fertur Glyconis sententia: . . . €@@In hac ipsa suasoria non sane refero memoria €[2dignam]2 ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi €Damae: $POI= FEU/CESQE, O(PLI=TAI, TEI/XH; €@@De positione loci eleganter dixit Haterius, cum €angustias loco facundissime descripsisset: natus €trecentis locus. @1 €@@Cestius, cum descripsisset honores quos habituri €essent si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra €nostra iurabitur. Nicetes longe disertius hanc phan-€tasiam movit et adiecit: . . . nisi antiquior Xerses €fuisset quam Demosthenes %$*S*I*R*T*O*U& cui dicere%. €Hanc suam dixit sententiam aut certe non depre-€hensam, cum descripsisset oportunitatem loci et €tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo €positas, sed adversas hostibus: . . . @@Potamon magnus declamator fuit Mitylenis, qui €eodem tempore viguit quo Lesbocles magni nominis €et nomini respondentis ingenii; in quibus quanta €fuerit animorum diversitas in simili fortuna puto €vobis indicandum, multo magis quia ad vitam per-€tinet quam si ad eloquentiam pertineret. Utrique €filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam €solvit; nemo umquam amplius [2declamantem audi-€vit; maiore]2 animo se gessit Potamon: a funere €filii contulit se in scholam et declamavit. Utriusque €tamen adfectum temperandum puto: hic durius €tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius €[2quam]2 virum. @@Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, €tractabat quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum, €quod deliberassent de fuga, et sic novissime clau-€sit: . . . @1 €@@Insanierunt in hac suasoria multi circa Othrya-€dem: Murredius, qui dixit: fugerunt Athenienses; €non enim Othryadis nostri litteras didicerant. Gar-€gonius dixit: Othryades, qui perit ut falleret, re-€vixit ut vinceret. Licinius Nepos: cum exemplo vobis €etiam mortuis vincendum fuit. Antonius Atticus €inter has pueriles sententias videtur palmam me-€ruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro €victor digitis vulnera pressit ut trophaeo %Laconem% €inscriberet. O dignum Spartano atramentum! o €virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! €Catius Crispus, municipalis [2rhetor]2, cacozelos dixit €post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, €aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine €muris vivimus, sine vita vincimus. @@Seneca fuit, cuius nomen ad vos potuit pervenisse, €ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia €[dicere] adeo ut novissime morbo huius rei et €teneretur et rideretur; nam et servos nolebat habere €nisi grandes et argentea vasa non nisi grandia. €Credatis mihi velim non iocanti, eo pervenit insania €eius ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non €esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae €haberet. Omnia grandia probanti inpositum est @1 €cognomen vel, ut Messala ait, cognomentum, et €vocari coepit Seneca Grandio. Aliquando iuvene me €is in hac suasoria, cum posuisset contradictionem: €'at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt,' €sublatis manibus, insistens summis digitis_sic enim €solebat, quo grandior fieret_exclamat: gaudeo, €gaudeo. Mirantibus nobis quod tantum illi bonum €contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item €dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui €terras circumscripsit, dilatavit profundum, novam €rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra €caelum castra: commilitones habebo deos. @@Saenianus multo potentius dixit: terras armis €obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones, €nisi succurritis, mundus captus est. €@@Licentissimi generis stultam sententiam referam €Victoris Statori, municipis mei, cuius fabulis me-€moria dignissimis aliquis [2delectetur. Is huius]2 €suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at' €inquit 'trecenti sumus'; et ita respondit: trecenti, €sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermo-€pylas; numquam vidi plures trecentos. @1 @@Latro in hac suasoria, cum tractasset omnia quae €materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe €invictos reverti [et] beneficio loci, tum illam sen-€tentiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. €Postea memini auditorem Latronis Abronium Silo-€nem, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas €scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed €polluit, recitare carmen in quo agnovimus sensum €Latronis in his versibus: €@@@@ite agite, [2o]2 Danai, magnum paeana canentes, €@@@@ite triumphantes: belli mora concidit Hector. €Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam €maligni, ut unum verbum surripi non posset; at €nunc cuilibet orationes in Verrem tuto licet pro suis €[2dicere]2. @@Sed, ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse €melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius €dixerit hoc quod valde erat celebre, 'belli mora €concidit Hector': €@@@@quidquid ad adversae cessatum est moenia Troiae, €@@@@Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium €@@@@haesit. €Messala aiebat hic Vergilium debuisse desinere: €quod sequitur €@@@@et in decimum vestigia rettulit annum @1 €explementum esse; Maecenas hoc etiam priori €conparabat. €@@Sed ut ad Thermopylas revertar, Diocles Carystius €dixit: . . . @@Apaturius dixit: . . . €@@Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est, €qui dixit: 'quidni, si iam Xerses ad nos suo mari €navigat, fugiamus, antequam nobis terra subripia-€tur?' Hic est Corvus qui, cum temperaret €scholam Romae, Sosio illi qui Iudaeos subegerat €declamavit controversiam de ea quae apud matronas €disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accu-€satur rei publicae laesae. In hac controversia sen-€tentia eius haec ridebatur: 'inter pyxides et redo-€lentis animae medicamina constitit mitrata contio.' @@Sed, si vultis, historicum quoque vobis fatuum €dabo. Tuscus ille qui Scaurum Mamercum, in quo €Scaurorum familia extincta est, maiestatis reum €fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis €ingenii, cum hanc suasoriam declamaret, dixit: €'expectemus, si nihil aliud hoc effecturi, ne insolens €barbarus dicat: veni, vidi, vici,' cum hoc post multos €annos divus Iulius victo Pharnace dixerit. €@@Dorion dixit: $A)/NDRES& . . . Aiebat Nicocrates €Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram €fuisse si media intercideretur. @@Sed ne vos diutius infatuem, quia dixeram me @1 €Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic finem €suasoriae faciam. Quarum nimius cultus et fracta €conpositio poterit vos offendere cum ad meam aeta-€tem veneritis; interim [2non]2 dubito quin nunc vos €ipsa quae offensura sunt vitia delectent. þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ£Ÿðòÿ@@@@Deliberat Agamemnon an Iphigeniam immolet €@@@@negante Calchante aliter navigari fas esse. ‘@@{ARELLI FUSCI} patris. Non in aliam condicionem €deus fudit aequora quam ne omnis ex voto iret dies; €nec ea sors mari tantum est: caelum specta, non €sub eadem condicione sidera sunt? Alias negatis €imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae €legunt semina, et haec interdum anno lex est; €alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo €gravat: subsidit solum, et creditum sibi terra non €retinet; alias incertus sideribus cursus est, et varian-€tur tempora, neque soles nimis urguent neque ultra €debitum imbres cadunt: quidquid asperatum aestu €est, quidquid nimio diffluxit imbre, invicem tem-€peratur altero; sive ista natura disposuit, sive, ut €ferunt, luna cursu gerit_quae, sive plena lucis suae @1 €est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres €prohibet, sive occurrente nubilo sordidiorem ostendit €orbem suum, non ante finit quam [in] lucem reddit_, €sive ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus, €qui occupavere, annum tenent: quidquid horum est, €extra iussum dei tutum fuit adultero mare. At non €potero vindicare adulteram. Prior est salus pudicae. €Ne quid huius virginitati timerem, persequebar €adulterum. Victa Troia virginibus hostium parcam. €Nihil adhuc virgo Priami timet. @@{CESTI PII} Vos ergo [adhunc], di immortales, in-€voco: sic reclusuri estis maria? Obstate potius. €Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe €nunc tempestatem. Omnia ista patimur nec parri-€cidium fecimus. Quod hoc sacrum est virginis €deae templo virginem occidere? Libentius hanc €sacerdotem habebit quam victimam. €@@{CORNELI HISPANI} Infestae sunt, inquit, tempes-€tates et saeviunt maria, neque adhuc parricidium €feci. Ista maria, si numine suo deus regeret, adul-€teris clauderentur. @1 €@@{MARULLI} Si non datur nobis ad bellum iter, €revertamur ad liberos. €@@{ARGENTARI} Iterum in malum familiae nostrae €fatale revolvimur: propter adulteram fratris liberi €pereunt. Ista mercede nolo illam reverti. At €Priamus bellum pro adultero filio gerit. @@{41Divisio.}41 Hanc suasoriam sic divisit Fuscus ut €diceret etiamsi aliter navigari non posset non esse €faciendum. Hoc sic tractavit, ut negaret faciendum €quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus €inpenderetur quam peteretur: peti [2Helenam]2, €inpendi Iphigeniam; vindicari adulterium, committi €parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset, €navigaturum; illam enim moram naturae, maris et €ventorum, esse: deorum voluntatem ab hominibus €non intellegi. €@@Hoc Cestius diligenter divisit; dixit enim deos €rebus humanis non interponere arbitrium suum; ut €interponant, voluntatem eorum ab homine non intel-€legi; ut intellegatur, non posse fata revocari. Si non €sint fata, nesciri futura; si sint, non posse mutari. @@Silo Pompeius, etiamsi quod esset divinandi genus €certum, auguriis negavit credendum: Quare ergo, @1 €si nescit Calchas, adfirmat? Primum [et] scire se €putat_hic communem locum dixit in omnes qui €hanc adfectarent scientiam_; deinde irascitur tibi, €invitus militat, quaerit sibi tam magno testimonio €apud omnes gentes fidem. €@@In ea descriptione [2quam]2 primam in hac suasoria €posui Fuscus Arellius Vergilii versus voluit imitari; €valde autem longe petit et paene repugnante materia, €certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna: €'quae, sive plena lucis suae est splendensque pariter €assurgit in cornua, imbres prohibet, sive occupata €nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam lucem reddit.' At Vergilius haec quanto €et simplicius et beatius dixit: €@@@@luna, revertentes cum primum colligit ignes, €@@@@si nigrum obscuro comprenderit aera cornu, €@@@@maximus agricolis pelagoque parabitur imber. €Et rursus: €@@@@sin . . . €@@@@pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. €@@Solebat autem Fuscus ex Vergilio multa trahere, €ut Maecenati imputaret; totiens enim pro bene-€ficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione @1 €placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: 'cur iste €[2in]2 interpretis ministerium placuit? cur hoc os €deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus quod €tanto numine impleat?' Aiebat se imitatum esse €Vergilianum 'plena deo.' @@Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. €Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam €venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. €Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset €Nicetes. Gallio ait: 'plena deo.' Quotiens audi-€erat aliquem ex his declamatoribus quos scholastici €caldos vocant, statim dicebat: 'plena deo.' Ipse €Messala numquam aliter illum ab novi hominis €auditione venientem interrogavit quam ut diceret: €'numquid plena deo?' Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut invito quoque excideret. Apud €Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, €consuetudine prolapsus dixit: 'et ille erat plena €deo.' Quaerenti deinde quid hoc esse vellet, €versum Vergilii rettulit, et quomodo hoc semel sibi €apud Messalam excidisset et numquam [2non]2 €postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theo-€doreus offendebatur Nicetis ingenio; itaque delec-€tatus est fabula Gallionis. @1 €@@Hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde pla-€cuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis €versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, €sed palam mutuandi, hoc animo ut vellet agnosci; €esse autem in tragoedia eius: €@@@@feror huc illuc, vae, plena deo. €Iam, [2si]2 vultis, ad Fuscum revertar et descriptioni-€bus eius vos statim satiabo, ac potissimum eis quas €in simili huius tractatione posuit, cum diceret €omnino non concessam futurorum scientiam.  Ÿðòÿ@@@@Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret €@@@@cum denuntiatum esset illi responso auguris €@@@@periculum. ‘@@{ARELLI FUSCI} Quis est qui futurorum scientiam €sibi vindicet? Novae oportet sortis is sit qui iubente €deo canat, non eodem contentus utero quo inpru-€dentes nascimur; quandam imaginem dei praeferat €qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim €regem tantique rectorem orbis in metum cogit. @1 €Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui €liceat terrere Alexandrum; ponat iste suos inter €sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat €suum vatem deus; non eodem vitae fine aetatem €agat, extra omnem fatorum necessitatem caput sit €quod gentibus futura praecipiat. Si vera sunt ista, €quid ita non huic studio servit omnis aetas? Cur non €ab infantia rerum naturam deosque qua licet visi-€mus, cum pateant nobis sidera et interesse numini-€bus liceat? Quid ita [2in]2 inutili desudamus fa-€cundia aut periculosis atteritur armis manus? An €melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint? Qui vero in media se, ut praedicant, €fatorum misere pignora, natales inquirunt et primam €aevi horam omnium annorum habent nuntiam; quo €ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, €contrane dirus steterit an placidus adfulserit Sol; €[in] plenam lucem an initia surgentis acceperit, €an abdiderit in noctem obscurum caput Luna; €Saturnus nascentem [2ad cultum agrorum]2, an ad €bella Mars militem, an negotiosum in quaestus €Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti €Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit, €aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos! @1 Futura nuntiant: plerosque [2diu]2 dixere victuros, €at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem €propincum, at illi superfuere agentes inutilis animas; €felices nascentibus annos spoponderunt, at Fortuna €in omnem properavit iniuriam. Incertae enim sortis €vivimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non €ex fide. Erit aliquis orbe toto locus qui te victorem €non viderit? Babylon ei cluditur cui patuit Oceanus? @@{41Divisio.}41 In hac suasoria nihil aliud tractasse €Fuscum scio quam easdem quas supra rettuli quaes-€tiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod €nos delectavit praeterire non possum. Decla-€mitarat Fuscus Arellius controversiam de illa quae, €postquam ter mortuos pepererat, somniasse se dixit €ut in luco pareret. Valde in vos contumeliosus fuero €si totam controversiam, quam ego intellego me €dicere . . . Fuscus, [2cum]2 declamaret et a þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¤”ˆŠparte avi non agnoscentis puerum tractaret locum €contra somnia et deorum providentiam et male de €magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos €circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum €dixit Vergili versum: €@@@@scilicet is superis labor est, ea cura quietos €@@@@sollicitat. @1 Auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc €suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putavit €aeque belle poni eundem versum et dixit: €@@@@scilicet is superis labor est, ea cura quietos €@@@@sollicitat. €Fuscus illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, €scisses apud Vergilium et illum versum esse: €@@@@capulo tenus abdidit ensem. €@@Et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid €fuerit quare nemo videretur dixisse cultius, ingeram €vobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem sua-€sorias libentissime et frequentius Graecas quam €Latinas. €@@Hybreas in hac suasoria dixit: $OI(=ON E)/SXHKE €$*BABULW\N MA/NTIN O)XU/RWMA.  Ÿðòÿ@@@@Deliberant Athenienses an trophaea Persica €@@@@tollant, Xerse minante rediturum se nisi tolle-€@@@@rentur. ‘@@{ARELLI FUSCI} Pudet me victoriae vestrae si sic €fugatum creditis Xersem ut reverti possit. Tot €caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi @1 €quod vix fugientem sequi possit; totiens mersa €classis; quid Marathona, quid Salamina referam? €Pudet dicere: dubitamus adhuc an vicerimus. €Xerses veniet? Nescio quomodo languet circa €memoriam iacturae animus et disturbata arma non €repetit. Prior enim metus futuri pignus est, et €amissa ne audeat amissurum monent. Ut interdum €in gaudia surgit animus et spem ex praesenti meti-€tur, ita adversis frangitur. Omnis %est sit% €animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam €meminit aciem nisi qua fugerit; haeret circa damna €sua et quae male expertus est vota deponit. Si €venturus esset, non minaretur: suis ira ardet igni-bus et in pacta non solvitur. Non denuntiaret si €venturus esset, neque armaret nos nuntio nec in-€stigaret victricem Graeciam nec sollicitaret arma €felicia: magis superveniret inprovidis; nam et €[2antea]2 arma indenuntiata moverat. Quantum-€cumque Oriens valuit primo in Graeciam impetu €effusum est: hoc ille numero ferox et in deos arma €tulerat. Extincta tot ante Xersem milia, tot sub €ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt supersunt. Quid €dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te, €Polyzele? et hoc agitur, an vicerimus? Haec ego €trophaea dis posui, haec in totius conspectu Graeciae €statui, ne quis timeret Xersen minantem. Me @1 €miserum! pugnante Xerse trophaea posui: fugiente €tollam? Nunc Athenae vincimur: non tantum €credetur redisse sed vicisse Xerses. Non potest Xerses nisi per nos trophaea tollere. Credite mihi, €difficile est attritas opes recolligere et spes fractas €novare et [2ex]2 paenitenda acie in melioris eventus €fiduciam surgere. €@@{CESTI PII} Inferam, inquit, bellum. Alia mihi €trophaea promittit. Potest maior venire quam vic-€tus est? €@@{ARGENTARI} Non pudet vos? pluris trophaea €vestra Xerses aestumat quam vos. @@{41Divisio.}41 Fuscus sic divisit: etiamsi venturus est €Xerses nisi tollimus, non sunt trophaea tollenda: €confessio servitutis est iussa facere. Si venerit, €vincemus: hoc non est diu colligendum; de eo €dico 'vincemus' quem vicimus. Sed ne veniet €quidem: si venturus esset, non denuntiaret; frac-€tus est et viribus et animo. €@@Cestius et illud adiecit, quod in prima parte tracta-€vit, non licere Atheniensibus trophaea tollere: com-€mune in illis ius totius Graeciae esse; commune €bellum fuisse, communem victoriam. €@@Deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut €quisquam consecratis virtutis suae operibus manus @1 €adferret. Ista trophaea non sunt Atheniensium, €deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses vin-€culis, illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad €impiam et superbam Xersis militiam pertinentia. @@Quid ergo? bellum habebimus? habuimus. Et si €Xersem removeris, invenietur alius hostis: num-€quam magna imperia otiosa. Enumeratio bel-€lorum prospere ab Atheniensibus gestorum. €@@Deinde: non erit bellum; Xerses enim non veniet: €multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. €@@Novissime: ut veniat, cum quibus veniet? Reli-€quias victoriae nostrae colliget; illos adducet quos €priore bello quasi inutiles [reliquias] noluit, et si €qui ex fuga consecuti sunt. Nullum habet militem €nisi aut fastiditum aut victum. @@Argentarius his duobus contentus fuit: aut non €venturum Xersen aut non esse metuendum si venerit. €His solis institit, et illud dixit quod exceptum est: €'Tollite' inquit 'trophaea.' Si vicisti, quid €erubescis? si victus es, quid imperas? Locum movit €non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen €neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam €effundi; sed eo magis trophaea ipsis tuenda, si quis €umquam illinc venturus hostis esset, ut conspectu €trophaeorum animi militum accenderentur, hostium €frangerentur. @1 @@Blandus dixit: Repleat ipse prius Atho et maria €in antiquam faciem reducat. Apparere vult posteris €quemadmodum venerit; appareat quemadmodum €redierit. €@@Triarius omni dimissa divisione tantum exultavit €quod Xersen audiret venire: adesse ipsis novam vic-€toriam, nova trophaea. €@@Silo Pompeius venusto genere sententiae usus est: €'Nisi tollitis' inquit 'trophaea, ego veniam.' €Hoc ait Xerses: nisi haec trophaea tollitis, alia po-€netis. @@Alteram partem solus Gallio declamavit et hortans €ad tollenda trophaea dixit gloriae nihil detrahi; €mansuram enim memoriam victoriae, quae perpetua €esset; ipsa trophaea et tempestatibus et aetate €consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, €pro coniugibus, pro liberis: pro re supervacua et €nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. €Hic dixit utique venturum Xersen et descripsit €adversus ipsos deos tumentem; deinde habere illum €magnas vires: neque omnes illum copias in Graeciam €perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timen-€dam esse fortunae varietatem; exhaustas esse €Graeciae vires nec posse iam pati alterum bellum; €illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc €loco disertissimam sententiam dixit, [2dignam]2 €quae vel in oratione vel in historia ponatur: diutius €illi perire possunt quam nos vincere. @1  Ÿðòÿ@@@@Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. ‘@@{Q. HATERI} Sciant posteri potuisse Antonio €servire rem publicam, non potuisse Ciceronem. €Laudandus erit tibi Antonius; in hac causa etiam €Ciceronem verba deficient. Crede mihi, cum dili-€genter te custodieris, faciet tamen Antonius quod €Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non €dicit 'roga ut vivas,' sed 'roga ut servias.' Quem-€admodum autem hunc senatum intrare poteris, €exhaustum crudeliter, repletum turpiter? Intrare €autem tu senatum voles in quo non Cn. Pompeium €visurus [2es]2, non M. Catonem, non Lucullos, non €Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non €[2tuos]2, tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? €Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt. M. Cato, solus maximum vivendi moriendique €exemplum, mori maluit quam rogare_nec erat €Antonium rogaturus_et illas usque ad ultimum €diem puras a civili sanguine manus in pectus sacer-€rimum armavit. Scipio, cum gladium [2in]2 pectus @1 €abdidisset, quaerentibus qui in navem transierant €militibus imperatorem 'imperator' inquit 'bene €se habet.' Victus vocem victoris emisit. 'Vetat' €inquis '[2me]2 Milo rogare iudices'; i nunc et €Antonium roga. @@{PORCI LATRONIS} Ergo loquitur umquam Cicero €ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius €ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Sullana sitis €in civitatem redit, et ad triumviralem hastam pro €vectigalibus civium Romanorum mortes locantur; €unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinen-€sisque ruina vincitur, consularia capita auro repen-€duntur: tuis verbis, Cicero, utendum est: 'o €tempora, o mores!' Videbis ardentes crudelitate €simul ac superbia oculos; videbis illum non hominis €sed belli civilis vultum; videbis illas fauces per quas €bona Cn. Pompei transierunt, illa latera, illam totius €corporis gladiatoriam firmitatem; videbis illum pro €tribunali locum quem modo magister equitum, cui þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¦“ˆructare turpe erat, vomitu foedaverat: supplex acca-€dens genibus deprecaberis? Eo ore cui se debet €salus publica humilia in adulationem verba sum-€mittes? Pudeat; Verres quoque proscriptus fortius €perit. @1 @@{CLAUDI MARCELLI AESERNINI} Occurrat tibi Cato €tuus, cuius a te laudata mors est; quicquam ergo €tanti putas ut vitam Antonio debeas? €@@{CESTI PII} Si ad desiderium populi respicis, Cicero, €quandoque perieris parum vixisti; si ad res gestas, €satis vixisti; si ad iniurias Fortunae et praesentem rei €publicae statum, nimium diu vixisti; si ad memoriam €operum tuorum, semper victurus es. €@@{POMPEI SILONIS} Scias licet tibi non expedire €vivere si Antonius permittit ut vivas. Tacebis ergo €proscribente Antonio et rem publicam laniante, et €ne gemitus quidem tuus liber erit? Malo populus €Romanus mortuum Ciceronem quam vivum desideret. @@{TRIARI} 'Quae Charybdis est tam vorax? Cha-€rybdim dixi, quae, si fuit, animal unum fuit? Vix €me dius fidius Oceanus tot res tamque diversas uno €tempore absorbere potuisset.' Huic tu saevienti €putas Ciceronem posse subduci? €@@{ARELLI FUSCI patris} Ab armis ad arma discur-€ritur; foris victores domi trucidamur, domi nostro €sanguini intestinus hostis incubat; quis non hoc po-€puli Romani statu Ciceronem ut vivat cogi putat? €Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, [2rogabis]2 €frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; [2nec]2 @1 €idem virtutis tuae qui [2vitae]2 finis est. Immortalis €humanorum operum custos memoria, qua magnis €viris vita perpetua est, in omnia te saecula sacratum dabit; nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis €caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, €proscriptionibus obiectum; animus vero divina €origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, €onerosi corporis vinculis exsolutus ad sedes suas et €cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem €annorumque numquam observatum viris fortibus €numerum respicimus, sexaginta supergressus es, €nec potes non videri nimis vixisse qui moreris rei €publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe €civilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies €Romanum sanguinem hausit Aegyptus. Quid in-€dignamur in Ciceronem Antonio licere quod in €Pompeium Alexandrino licuit spadoni? Sic occi-€duntur qui ad indignos confugiunt. @@{CORNELI HISPANI} Proscriptus est ille qui tuam €sententiam secutus est. Tota tabula tuae morti €proluditur. Alter fratrem proscribi, alter avunculum €patitur: quid habes spei? Ut Cicero periret, tot €parricidia facta sunt. Repete agedum tot patro- @1 €cinia, tot clientelas, et maximum beneficiorum tuo-€rum, [2consulatum]2 ipsum: iam intelleges Ciceronem €in mortem cogi posse, in preces non posse. €@@{ARGENTARI} Explicantur triumviralis regni deli-€cata convivia, et popina tributo gentium instruitur; €ipse vino et somno marcidus deficientes oculos ad €capita proscriptorum levat. Iam ad ista non satis €est dicere: 'hominem nequam!' @@{41Divisio.}41 Latro sic hanc divisit suasoriam: etiamsi €impetrare vitam ab Antonio potes, non est tanti €rogare; deinde: impetrare non potes. In priore €illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum €Ciceroni, vitam rogare; hoc loco hominum qui ultro €mortem adprehendissent exempla posuit. Deinde: €vilis [illis] vita futura [2est]2 et morte gravior €detracta libertate. Hic omnem acerbitatem ser-€vitutis futurae descripsit. Deinde: non futurum €fidei impetratae beneficium. Hic cum dixisset: €'aliquid erit quod Antonium offendat, aut factum €tuum aut dictum aut silentium aut vultus,' adiecit €sententiam: %aut erit% placiturus es. @@Albucius aliter divisit; primam partem fecit: €moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet @1 €eum. Hic insectatio temporum fuit. Deinde: mo-€riendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset €etiamsi mori noluisset; graves odiorum causas esse; €maximam causam proscriptionis ipsum esse Cicero-€nem. Et solus ex declamatoribus temptavit dicere €non unum illi esse Antonium infestum. Hoc loco €dixit illam sententiam: 'si cui ex triumviris non es €invisus, gravis es,' et illam sententiam, quae valde €excepta est: 'roga, Cicero, exora unum, ut tribus €servias.' @@Cestius sic divisit: mori tibi utile est, honestum €est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis con-€summes vitam. Hic illam sententiam dixit audacem: €ut numereris cum Catone, qui servire [2ne]2 Antonio €quidem nondum domino potuit. Marcellus hunc €sensum de Catone melius: usque eone omnia cum €fortuna populi Romani conversa sunt ut aliquis delib-€eret utrum satius sit vivere cum Antonio an mori €cum Catone? €@@Sed ad divisionem Cesti revertamur. Dixit utile €esse ne etiam cruciatus corporis pateretur: non €simplici illum modo periturum si in Antonii manus €incidisset. In hac parte cum descripsisset contumelias €insultantium Ciceroni et verbera et tormenta, dixit €illam multum laudatam sententiam: tu mehercules, €Cicero, cum veneris ad Antonium, mortem rogabis. @@Varius Geminus sic divisit: hortarer te, si nunc €alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum @1 €aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; €et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant; €sed addidit et tertium; adhortatus est illum ad €fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, €illic Sex. Pompeium. Et adiecit illam sententiam €quam Cassius Severus unice mirabatur: quid de-€ficimus? et res publica suos triumviros habet. €Deinde etiam quas petere posset regiones percu-€currit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Cili-€ciam a proconsule egregie administratam, familiares €studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum €obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii €memoriam et agere perfidiae paenitentiam. Sed €maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus €est in Cassi et in Bruti castra. Itaque Cassius €Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum €vivum consilium dedisse. @@Alteram partem pauci declamaverunt. Nemo €[2paene]2 ausus est Ciceronem ad deprecandum An-€tonium hortari; bene de Ciceronis animo iudica-€verunt. Geminus Varius declamavit alteram quo-€que partem et ait: Spero me Ciceroni meo persua-€surum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et €dicit: 'mors nec immatura consulari nec misera €sapienti,' non movet me: idiotam gerit; ego @1 €belle mores hominis novi: faciet, rogabit. Nam quod €ad servitutem pertinet, non recusabit; iam collum €tritum habet; et Pompeius illum et Caesar sube-€gerunt: veteranum mancipium videtis. Et com-€plura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat. @@Divisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non €frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non €esse turpe civem victorem rogari a victo. Hic quam €multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. €Deinde: ne iniquum quidem esse Ciceronem satis €facere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudi-€casset: a reo semper nasci satisfactionem; audacter €rogaret. Deinde: non pro vita illum, sed pro re €publica rogaturum: satis illum sibi vixisse, rei pub-€licae parum. In sequenti parte dixit exorari solere €inimicos: ipsum exoratum [a] Vatinio [Gaio quoque €Verri] adfuisse. Facilius exorari Antonium posse, €qui cum tertio esset, ne quis [2e]2 tribus hanc tam €speciosam clementiae occasionem praeriperet. For-€tasse ei irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum putasset quem rogaret. Fuga quam periculosa €esset cum descripsisset, adiecit quocumque per-€venisset serviendum illi esse: ferendam esse aut €Cassii violentiam aut Bruti superbiam aut Pompei €stultitiam. @1 €@@Quoniam in hanc suasoriam incidimus, non alienum €puto indicare quomodo quisque se ex historicis €adversus memoriam Ciceronis gesserit. Nam, quin €Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium €nec tam stultus ut exorari posse eum speraret nemo €dubitat, excepto Asinio Pollione, qui infestissimus €famae Ciceronis permansit. Et is etiam occasionem €scholasticis alterius suasoriae dedit; solent enim €scholastici declamitare: deliberat Cicero an salutem €promittente Antonio orationes suas comburat. Haec inepte ficta cuilibet videri potest. Pollio vult illam €veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro €Lamia edidit. {ASINI POLLIONIS} Itaque numquam þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¦˜„per Ciceronem mora fuit quin eiuraret suas [esse] €quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; €multiplicesque numero et accuratius scriptas illis €contrarias edere ac vel ipse palam pro contione reci-€tare pollicebatur; adieceratque his alia sordi-€diora multo, ut [tibi] facile liqueret hoc totum adeo €falsum esse ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis €ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia €qui interfuerunt, negant eum haec dixisse_nec €enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustine-€bat_sed postea conposuisse. @@Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari quod a €declamatoribus ad historicos transeo: satis faciam @1 €vobis. Sed fortasse efficiam ut his sententiis lectis €solidis et verum habentibus [2robur a scholasticis]2 €recedatis; et, quia hoc [si tam] recta via consequi €non potero, decipere vos cogar, velut salutarem €daturus pueris potionem. Sumite pocula. €@@T. Livius adeo retractationis consilium habuisse €Ciceronem non dicit ut neget tempus habuisse; ita enim ait. {T. LIVI} M. Cicero sub adventum trium-€virorum urbe cesserat, pro certo habens, id quod erat, €non magis Antonio eripi se quam Caesari Cassium €et Brutum posse; primo in Tusculanum fugerat, €inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta €navem conscensurus proficiscitur. Unde aliquotiens €in altum provectum cum modo venti adversi ret-€tulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente €fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae €et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam, €quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'moriar' €inquit 'in patria saepe servata.' Satis constat €servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimi-€candum; ipsum deponi lecticam et quietos pati €quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex €lectica praebentique inmotam cervicem caput prae-€cisum est. Nec [2id]2 satis stolidae crudelitati €militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in @1 €Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum €caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in €rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, €ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla €umquam humana vox cum admiratione eloquentiae €auditus fuerat; vix attollentes lacrimis oculos €humentes intueri truncata membra cives poterant. @@Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis €dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tan-€tum sed obtulerit. {AUFIDI BASSI} Cicero paulum €remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero €consisto,' ait; 'accede, veterane, et, si hoc saltim €potes recte facere, incide cervicem.' Trementi €deinde dubitantique: 'quid si ad me' inquit €'primum venissetis?' @@Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem secum €cogitasse utrumne Brutum an Cassium an Sex. €Pompeium peteret; omnia illi displicuisse praeter €mortem. {CREMUTI CORDI} Quibus visis laetus An-€tonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset €esse, quippe non satiatus modo caedendis civibus €sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque, €quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, €quam paulo ante coluerat piis contionibus, quibus €multorum capita servaverat, [2eo]2 tum per artus €sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis con-€spectus est, praependenti capiti orique eius inspersa @1 €sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nomi-€nis titulus, tum pretium interfectoris sui. Prae-€cipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemi-€tusque visa ad caput eius deligata manus dextera, €divinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes €privatos luctus excitaverunt, illa una communem. @@{BRUTTEDI NIGRI} Elapsus interim altera parte €villae Cicero lectica per agros ferebatur; sed, ut €vidit adpropinquare notum sibi militem, Popillium €nomine, memor defensum a se laetiore vultu aspexit. €At ille victoribus id ipsum imputaturus occupat €facinus, caputque decisum nihil in ultimo fine vitae €facientis quod alterutram in partem posset notari €Antonio portat, oblitus se paulo ante defensum ab €illo. Et hic voluit positi in rostris capitis misera-€bilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus est: [Bruttedi Nigri] Ut vero iussu Antonii inter €duas manus positum in rostris caput conspectum est, €quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et €fletu maximo viro inferiae, nec, ut solet, vitam de-€positi in rostris corporis contio audivit sed ipsa €narravit. Nulla non pars fori aliquo actionis inclutae €signata vestigio erat; nemo non aliquod eius in se €meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium @1 €palam erat, illam miserrimi temporis servitutem a €Catilina dilatam in Antonium. €@@Quotiens magni alicuius [2viri]2 mors ab historicis €narrata est, totiens fere consummatio totius vitae €et quasi funebris laudatio redditur. Hoc, semel aut €iterum a Thucydide factum, item in paucissimis €personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignus €omnibus magnis viris praestitit; sequentes historici €multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco verbo utar, $E)PITA/FION& Livius reddit. {T. LIVI} €Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne €inmatura quidem mors videri possit. Ingenium et €operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu €prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis €interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium pro €quibus steterat, filiae morte, exitu tam tristi atque €acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat €tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus €indigna videri potuit, quod a victore inimico [2nihil]2 €crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae €conpos ipse fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia €pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit et in cuius €laudes exequendas Cicerone laudatore opus fuerit. €Ut est natura candidissimus omnium magnorum €ingeniorum aestimator T. Livius, plenissimum Cice-€roni testimonium reddidit. @@Cordi Cremuti non est operae pretium referre €redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea €Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod [paene] @1 €maxime tolerabile est. {CREMUTI CORDI} Proprias €enim simultates deponendas interdum putabat, €publicas numquam vi exercendas: civis non solum €magnitudine virtutum sed multitudine quoque con-€spiciendus. {AUFIDI BASSI} Sic M. Cicero decessit, €vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa €et administrata in senectute demum e manibus eius €elabitur, hoc ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem €eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. €Vixit sexaginta et tres annos, ita ut semper aut peteret €alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius €quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori €vidit. @@Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, €fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus €ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen €quamvis invitus plenum ei reddidit. {ASINI POLLIONIS} €Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in €omne aevum praedicare de ingenio atque industria €supervacuum [2est]2. Natura autem atque Fortuna €pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora €ad senectutem prosperaque permansit valetudo; €tum pax diutina, cuius instructus erat artibus, €contigit; namque ad priscam severitatem iudiciis €exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos €obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat; €iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi €magno munere deum, consilio [2suo]2 industriaque. @1 €Utinam moderatius secundas res et fortius adversas €ferre potuisset! Namque utraeque cum evenerant €ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt in-€vidiae tempestates coortae graves in eum certiorque €inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simul-€tates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando €mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior €pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de €homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus €eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset. Adfirmare vobis possum nihil esse in €historiis eius hoc quem rettuli loco disertius, ut mihi €tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum €Cicerone videatur. Nec hoc deterrendi causa dico €ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ¦˜™†et poenas Ciceroni dabitis. €@@Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius €Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius. @@@@{CORNELI SEVERI} €@@oraque magnanimum spirantia paene virorum €@@in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis, €@@tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. €@@tunc redeunt animis ingentia consulis acta @1 €@@iurataeque manus deprensaque foedera noxae €@@patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi €@@deiectusque redit votis Catilina nefandis. €@@quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni €@@profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? €@@abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu €@@conticuit Latiae tristis facundia linguae. €@@unica sollicitis quondam tutela salusque, €@@egregium semper patriae caput, ille senatus €@@vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, €@@publica vox saevis aeternum obmutuit armis. €@@informes voltus sparsamque cruore nefando €@@canitiem sacrasque manus operumque ministras €@@tantorum pedibus civis proiecta superbis €@@proculcavit ovans nec lubrica fata deosque €@@respexit. nullo luet hoc Antonius aevo. €@@hoc nec in Emathio mitis victoria Perse €@@nec te, dire Syphax, non fecit [2in]2 hoste Philippo; €@@inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha €@@afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae €@@membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras. @1 @@Non fraudabo municipem nostrum bono versu, ex €quo hic multo melior Severi Cornelii processit: €@@@@conticuit Latiae tristis facundia linguae. €Sextilius Ena fuit homo ingeniosus magis quam €eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis €talis quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, €[2pingue]2 quiddam sonantis atque peregrinum. Is €hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo €Messalae Corvini Pollionem Asinium advocaverat et €in principio hunc versum non sine assensu recitavit: €@@@@deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. €Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: 'Messala, €tu quid tibi liberum sit in domo tua videris; ego istum €auditurus non sum, cui mutus videor,' atque ita €consurrexit. Enae interfuisse recitationi Severum €quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse €hunc versum quam Pollioni apparet, quod meliorem €quidem sed non dissimilem illi et ipse conposuit. €@@Si hic desiero, scio futurum ut vos illo loco desinatis €legere quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum €velitis usque ad umbilicum revolvere, adiciam sua-€soriam proximae similem. @1  Ÿðòÿ@@@@Deliberat Cicero an scripta sua conburat, €@@@@promittente Antonio incolumitatem si fecisset. ‘@@{Q. HATERI} Non feres Antonium; intolerabilis in €malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis €accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. €Difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare €inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me €quidem pertinet, multum a Cicerone absum; tamen €non taedet tantum me vitae meae sed pudet. Ne €propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud €Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi €ut vivas, commentus quemadmodum eripiat etiam €quod vixeras. Crudelior est pactio Antonii quam €proscriptio. Ingenium erat in quod nihil iuris habe-€rent triumviralia arma. Commentus est Antonius €quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone €[2proscribi, a Cicerone]2 proscriberetur. Hortarer €te, Cicero, ut vitam magni aestimares si libertas suum €haberet in civitate locum, si suum in libertate elo-€quentia, si non civili ense cervicibus luderetur; nunc, €ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi An-€tonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis €tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris €ordinis viri periere; nemo relinquitur nisi qui servire @1 €possit. Nescio an hoc tempore vivere velis, Cicero; €nemo est cum quo velis. Merito hercules illo tem-€pore vixisti quo Caesar ultro te rogavit ut viveres €sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat €res publica, sed in boni principis sinum ceciderat. @@{CESTI PII} Numquid opinio me fefellit? In-€tellexit Antonius salvis eloquentiae monumentis non €posse Ciceronem mori. Ad pactionem vocaris, qua €pactione melior ante [2te]2 pars tui petitur. Ad-€commoda mihi paulisper eloquentiam [2tuam]2; €Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar €et Pompeius, neque inissent turpem societatem €neque diremissent; si uti umquam consilio tuo €voluissent, neque Pompeius Caesar[2em aluisset €neque Pompeium violasset Caesar]2. Quid [2re-€feram]2 consulatum salutarem urbi, quid exilium €consulatu honestius, quid provocatam inter initia €adulescentiae libertate tirocinii tui Sullanam poten-€tiam, quid Antonium avulsum [2a]2 Catilina, rei €publicae redditum? Ignosce, Cicero, [2si]2 diu ista €narravero: forsitan hoc die novissime audiuntur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem @1 €filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. €Antonium illum indignum hoc successore generis; €si servabitur, vivet inter Ventidios et Canidios et €Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere €an cum his vivere? Pro uno homine iactura publica €pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod €ille constituit: non emo tanti Ciceronis vitam quanti €vendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: €vives, sed eruentur oculi tibi, vives, sed debilita-€buntur pedes: etiamsi in alia damna corporis €praestares patientiam, excepisses tamen linguam. €Ubi est sacra illa vox tua: 'mori enim naturae finis €est, non poena'? Hoc tibi uni non liquet? At €videris Antonio persuasisse. Adsere te potius €libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo €Antonium nocentiorem. @@{P. ASPRENATIS} Ut Antonius Ciceroni parcat, €Cicero in eloquentiam suam ipse animadvertet? €Quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut €Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos resti-€tuatur rei publicae senatus, dignissimus apud quem €Cicero loqueretur? Multos care victuros animi €pusilli contemptus oppressit; multos perituros €parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit €et causa illis vivendi fuit fortiter mori. Permitte @1 €populo Romano contra Antonium liceri. [2Si]2 €scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi €promittit: at, si non combusseris, [quam] populus €Romanus omnes. @@{POMPEI SILONIS} Quale est ut perdamus elo-€quentiam Ciceronis, fidem sequamur Antonii? Mi-€sericordiam tu istam vocas, supplicium sumptum €[2de]2 Ciceronis ingenio? Credamus Antonio, Cicero, €si bene illi pecunias crediderunt faeneratores, si €bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et vitio €naturae et licentia temporum insanientem, inter €scaenicos amores sanguine civili luxuriantem: homi-€nem qui creditoribus suis oppigneravit rem publicam, €cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac €Pompei, non potuerunt satis facere! Tuis utar, €Cicero, verbis: 'cara est cuiquam salus quam aut €dare aut eripere potest Antonius?' Non est tanti €servari Ciceronem ut servatum Antonio debeam. @@{TRIARI} Conpulsus aliquando populus Romanus €in eam necessitatem est ut nihil haberet praeter €Iovem obsessum et Camillum exulem; nullum tamen €fuit Camilli opus maius quam quod indignum putavit €viros [2Romanos]2 salutem pactioni debere. O @1 €gravem vitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius €hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publi-€cam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male €Antonio collegam placuisse, alienae semper demen-€tiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster €[2est]2 dominus. @@{ARGENTARI} Nihil Antonio credendum est. Men-€tior? Quid enim iste non potest qui occidere Cice-€ronem potest, qui servare nisi crudelius quam occidat €non potest? Ignoscere tu illum tibi putas qui in-€genio tuo irascitur? Ab hoc tu speras vitam cui €nondum verba tua exciderunt? Ut corpus, quod €fragile et caducum est, servetur, pereat ingenium, €quod aeternum est? Ego mirabar si mors crudelior esset Antonii venia. P. Scipionem a maioribus suis €desciscentem generosa mors in numerum Scipionum €reposuit. Mortem tibi remittit ut id pereat quod in €te solum inmortale est. Qualis est pactio? Aufer-€tur Ciceroni ingenium sine vita; promittuntur [2pro]2 €oblivione nominis tui pauci servitutis anni. Non ille þ°±´ÿï°°³ÿï‚ÓõáóÿïƒÓåîÒèåôÿ§˜ˆ‡te vivere vult, sed facere ingenii tui superstitem: €vive_ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat €Antonium, nemo Ciceronem. Poteris perferre @1 €ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? €Sine durare post te ingenium tuum, perpetuam €Antonii proscriptionem. €@@{ARELLI FUSCI patris} Quoad humanum genus in-€colume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum €eloquentiae pretium erit, quamdiu rei publicae €nostrae aut fortuna steterit aut memoria duraverit, €admirabile posteris vigebit ingenium [2tuum]2, et €uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. €Crede mihi, vilissima pars tui est quae tibi vel eripi €vel donari potest; ille verus est Cicero quem pro-€scribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse. Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat €suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si €praestiterit, servies. Quod ad me attinet, fallere €eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexa-€ginta annos pulchre actos, per salutarem rei publicae €consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui €memoriam, per rem publicam, quae, ne quid te putes €carum illi relinquere, ante te perit, oro et obtestor €ne moriaris confessus quam nolueris mori. @@Huius suasoriae alteram partem neminem scio €declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti €fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit €mala ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, €deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam @1 €nemo declamavit efficacius quam Silo Pompeius; €non enim ad illa speciosa se contulit ad quae Cestius, €qui dixit hoc gravius esse supplicium quam mortem, €et ideo hoc Antonium eligere; brevem vitam esse €homini, multo magis seni: itaque memoriae consulen-€dum, quae magnis viris aeternitatem promitteret, €non qualibet mercede vitam redimendam esse. €Hic condiciones intolerabiles. [2Nihil tam intoler-€abile]2 esse quam monumenta ingenii sui ipsum €exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano, €cuius linguam huc ipse extulisset ut insolentis €Graeciae studia tanto antecederet eloquentia quanto €fortuna; iniuriam facturum generi humano. Paeni-€tentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum €in servitute senescendum fuisset [2et]2 in hoc unum €eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male €cum illo agi: dari vitam, eripi ingenium. @@Silo Pompeius sic egit ut diceret Antonium non €pacisci sed inludere: non esse illam condicionem sed €contumeliam; combustis enim libris nihilominus €occisurum; non esse tam stultum Antonium ut €putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, €cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, €nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi €forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in €Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero €multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes €condiciones perductus occideretur. Antonium illi @1 €non vitam cum condicione promittere, sed mortem €sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea €passurus esset, nunc illum debere fortiter pati. €@@Et haec suasoria . . . insignita est. Dixit enim €sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidis-€simo, quod detractu aut adiectione syllabae facit €sensum: 'pro facinus indignum! peribit ergo quod €Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?' @@Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc €suasoriam Surdinus, ingeniosus adulescens, a quo €Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum €conversae sunt. Solebat dulces sententias dicere, €frequentius tamen praedulces et infractas. In hac €suasoria, cum iusiurandum bellis sensibus prioribus €complexus esset, adiecit: 'ita te legam.' Cestius, €homo nasutissimus, dissimulavit exaudisse se, ut €adulescentem ornatum quasi inpudens [2esset]2 €obiurgaret: 'quid dixisti? quid? ita te fruar?' €Erat autem Cestius nullius quidem ingenii [2amator]2, €Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit. Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, €homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter €urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio €et natura memoriam ademerat, et ebrietas si quid €ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat €quid ille vocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe @1 €subiectum illi nomen Cestii excidisset, novissime €servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret cer-€tiorem, interroganti domino quis ille esset qui in €imo recumberet ait: 'hic est Cestius, qui patrem €tuum negabat litteras scisse'; adferri ocius flagra €iussit, et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satis €fecit. @@Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scor-€dalus. Hybreae, disertissimi viri, filio male apud €se causam agenti ait: $H(MEI=S OU)=N PATE/RWN;& Et, cum €in quadam postulatione Hybreas patris sui totum €locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, €'age,' inquit 'non putas me didicisse patris mei: €quousque tandem abutere, Catilina, patientia nos-€tra?' €@@Gargonius, [2fatuorum]2 amabilissimus, in hac €suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem €umquam dixerat; unam in principio: nam, cum €coepisset scholasticorum frequentissimo iam more a €iureiurando et dixisset multa, ait, ut quam primum €tantum tumeat quantum potest, 'ita aut totus €vivat Cicero aut totus moriatur ut ego quae hodie €pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo.' €Alteram rem dixit, cum exempla referret eorum qui €fortiter perierant: 'Iuba et Petreius mutuis vul-€neribus concucurrerunt et mortes faeneraverunt.' @1 ï°°´ÿï‚æòçÿïƒÓåîÒèåôÿŸôÿ@@@@{1FRAGMENTA}1 ‘ïãÑõéîô® ¦³Éîóô®¦ ¹®²®´²ÿáúduc, sequor: accipe hanc seni-€lem manum et quocumque vis inprime . . . €Aspice quod diu non credidisti. €Ego vero non video: nox oboritur et crassa caligo. ðþ