堦Si me cadurci restitutis fasciis nudam Caleno concubantem proferat. @@@@{1Sulpiciae conquestio de statu}1 @@@@{1rei publicae et temporibus Domitiani}1 @@Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas, fabellam permitte mihi detexere paucis. nam tibi secessi, tecum penetrale retractans consilium; quare neque carmine curro Phalaeco nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem fortiter irasci discit duce Clazomenio. cetera quin etiam, quot denique milia lusi primaque Romanos docui contendere Graiis et salibus variare novis, constanter omitto @1 teque quibus princeps et facundissima calles aggredior: precibus descende clientis et audi. @@Dic mihi, Calliope: quidnam pater ille deorum cogitat? an terras et patria saecula mutat quasque dedit quondam morientibus eripit artes nosque iubet tacitos et iam rationis egenos non aliter, primo quam cum surreximus aevo, glandibus et purae rursus procumbere lymphae? an reliquas terras conservat amicus et urbes, sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos? quid? reputemus enim: duo sunt quibus extulit ingens Roma caput, virtus belli et sapientia pacis. sed virtus, agitata domi et socialibus armis, @1 in freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem. deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo languet et immota secum virtute fatiscit, sic itidem Romana manus, contendere postquam destitit et pacem longis frenavit habenis, ipsa domi leges et Graia inventa retractans omnia bellorum terra quaesita marique praemia consilio et molli ratione regebat. stabat in his, neque enim poterat constare sine istis: aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim 'imperium sine fine dedi' dixisse probatur. nunc igitur qui rex Romanos imperat inter, non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus, et studia et sapiens hominum nomenque genusque @1 omnia abire foras atque Urbe excedere iussit. quid facimus? Graios hominumque relinquimus urbes, ut Romana foret magis his instructa magistris: nunc, Capitolino veluti turbante Camillo ensibus et trutina Galli fugere relicta, sic nostri palare senes dicuntur et ipsi ut ferale suos onus exportare libellos. ergo Numantinus Libycusque erravit in isto Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro, ceteraque illa manus bello facunda secundo? quos inter prisci sententia dia Catonis scire deos magni fecisset, utrumne secundis an magis adversis staret Romana propago. @1 scilicet adversis: nam, cum defendier armis suadet amor patriae et captiva penatibus uxor, convenit, ut vespis, quarum domus arce movente, turba rigens strictis per lutea corpora telis; ast ubi apes secura redit oblita favorum plebs patresque una somno moriuntur obeso. Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax. @@Hoc fabella modo pausam facit. optima, posthac, Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas vivere, uti quondam %zmyrnalibusque peribat%, nunc itidem migrare velis. vel denique quidvis ut dea quaere aliud: tantum Romana Caleno moenia iucundes pariterque averte Sabinos. @1 haec ego. tum paucis dea me dignarier infit: 'pone metus aequos, cultrix mea: summa tyranno haec instant odia et nostro periturus honore est. nam laureta Numae fontisque habitamus eosdem et comite Egeria ridemus inania coepta. vive, vale. manet hunc pulchrum sua fama dolorem: Musarum spondet chorus et Romanus Apollo'.