@@@@{1ORTHOGRAPHIA}1 @@'Haec via quo ducit?' dicemus, non ubi. [cato] descendit dicimus, non discendit. interrogamus 'quo die' vel 'qua hora solet ire foras' et 'esse foris?' @@Eiecti in litus dicamus, delati in portum. @@Intro imus vel inrumpimus, intus sumus. @@Vado ad grammaticum vel ad medicum, disco apud istos dicendum. @@In profundum nummi et in arcam conduntur. invehor et iocor in Marcum, incidit in manus meas inimicus, et in manus aquam poscimus. veteres autem aquam manibus pedibusque dixerunt. in mentem venit, non in mente. @@Oblitus ne sis nostri, non nos: veteres tamen et hoc modo dixerunt: et invideo tibi divitiis, non divitias. @@Comesor comesa comesum uti dicas, messor messura messum. @1 @@Sevi messem, non serui dicendum. @@Pulchrum cum h scribendum, sepulcrum sine h. @@Cella penaria, non pinaria dicendum. @@Praecoqua dicendum, praecocia deridendum. @@Peperaria mola non dicendum est, sed piperaria @@Thesaurum sine n scribendum, non thensaurum et cetera. @@Misertus mei per genetivum dicimus, at per accusativum miseratus me. @@Pecto caput, non pectino, et pexum, non pectinatum. sic et 'pexi memet hodie' et 'pectam cras'. sic nexi a necto. @@Ructo et nausio dicendum, quamvis quidam veteres ructor et nau-sior dixerint. non egeo, non eges, non eget dicendum, non autem egeor et egeris. @@Dico me victurum, dico illum victurum, non vinciturum. sic quoque ficturum et picturum dicendum, non pinciturum. @@Fido mihi, confido tibi, et fidimus nobis, confidimus vobis. sic fidere media correpta. nam si esset fideo, ut tepeo rideo, faceret fidere, ut tepere ridere. @@Sordet acet anet floret calet squalet aret splendet viget, haec per-fecta sunt; at inceptiva sordescit acescit anescit florescit calescit squalescit arescit splendescit vigescit. @@Suffragor, non suffrago. sic suffragatus sum, non suffragavi. @1 @@Eventura mihi praesago praesagis praesagit, nos praesagimus, vos praesagitis, illi praesagunt. @@Hic pecten, hic lien, hic rien, sic tibicen fidicen liticen dicendum. praeses praesidis facit. @@Ambos et duos accusativo dicimus, ambo et duo nominativo. @@Acer inermus infirmus faciunt pluraliter acri inermi infirmi. at acris inermis infirmis in plurali numero faciunt acres inermes infirmes. sic hilarus hilari facit, hilaris hilares. @@Nostri nostrorum nostrum venit a nos: sic vestri vestrorum vestrum venit a vos. @@Vas vasis facit genetivo singulari; et dativo plurali vasis facit, non vasibus, et genetivo vasorum, non vasuum. @@Odea musea serapea isea mausolea caducea dicendum. @@Non est sorbo, sed sorbeo, nec sorbsi, sed sorbui. sic et absorbui, non absorbsi, ut Lucanus. @@Coactus, non coctus dicendum. abscondi, non absconsi. sic et abscon-ditus, non absconsus dicendum, et lassatus, non lassus. @@Alter e duobus, unus e tribus vel pluribus. @@Descendi in solium maius, non maiorem. @@Bina ac trina dicenda sunt quae sunt semper pluralia, ut 'binos ludos plerumque spectavimus uno die'; sic trinos circenses. @@Fruitus sum illa re: veteres dixerunt 'fruitus vix illam rem'. @1 @@Somnio dicendum, non somnior, et somniavi, non somniatus sum. @@Illud scamnum dicendum, at ipsum, non ipsud. pauper vir et mulier dicendum, non paupera mulier. @@Graeca nomina, ut Phryne et phalanx et Phronimus, per p et h scri-benda: latina, ut fallere et facile, per f scribenda. @@Cum, si praepositio erit, per c scribendum; si adverbium temporis aut causale, per q. @@Omnia adverbia numeri sine n scribenda sunt, ut milies centies decies: quotiens totiens per n scribenda sunt. @@Nullum pronomen per t scribitur, sed per d, ut quid dicis? quid agis? quid scribis? quid facis? per t autem, verbum ubi erit, scribitur, ut inquio inquis inquit, eo is it, et adverbium numeri, ut quot tot, et monoptoton, ut lact: licet quidam negent illud nomen muta posse finiri, et ideo dicant lacte esse dicendum, non lac aut lact. ad praepositio per d, at coniunctio per t scribi debet. @@Exsul cum addito s scribendum est etymologiae causa, a solo quo-niam venit. @@Formosus sine n scribendum est ab etymologia, quod est a forma. nactus uno n scribendum, at nanciscor duobus. @@Quicquid in priore syllaba per c litteram scribendum, quoniam d @1 dividit in duas voces. sic quanquam [2in]2 priore syllaba n habere debet, non m, ne similiter duas esse voces ostendat. @@Atqui caret n, similiter alioqui. @@Hau dolo per d recte scribitur. etenim d inter duas vocales esse debet. quod si consonans sequitur, d addi non debet, ut hauscio. @@Narro narratio per duo r, querela loquela per unum l. @@Mas erit in positione, in diminutione masculus, non, ut quidam putant, mascellus. @@Pronomina nostrum ac vestrum si [2in]2 scriptura dividenda sunt, s littera posteriori syllabae applicari debet, quoniam sequens littera t muta est. sic, si maiestas scribis, stas in diductione vocis esse debet, non tas. sic in similibus. @@Tunc temporis adverbium est, tum ordinis. $TOU=& tunc antitheton est nunc, $TOU=& vero tum antitheton est cum. @@Modo praeteriti est temporis, et ideo dicendum 'modo scripsi', 'modo feci', non 'modo scribo', 'modo facio'; quamvis quidam veteres et prae-sentis putaverint. @@Circiter ad numerum refertur, circum ad locum, circa ad tempus [quod est $KU/KLW|&]. ergo dicimus circumisse nos urbem, non circaisse. @@Superest restat significat, superat eminet, ut 'superant capite et cervicibus altis'. item 'egressi superant fossas', transiliunt vel @1 evadunt significat: 'casus superaverat omnes' pro evaserat: 'captae superavimus urbi' pro superviximus: 'superent quibus hoc, Neptune, dedisti' pro vincant: @@@@amissa solus palma superabat Acestes pro restabat. @@Spectabat. spectare $QEWREI=N& erit, expectare sine s $A)NAME/NEIN&. @@Demitte est deorsum mitte, dimitte $A)PO/LUSON& absolve: dismitte non dicas. @@Fidus amicus erit; famulum fidelem dicito. @@Coram illo dicendum, non palam illo. nam palam ad multos refertur: 'palam factum est' de multis habet significationem, etiamsi hoc veteres variaverint. @@Cognoscimus ignota et invisa, agnoscimus quae nobis exciderant. @@Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum. @@Clipeum $A)SPI/DA&, clupeum ornamentum dices. @@Vorsus paginae dicetur, versus participium est a verbo vertor. @@Alias temporis est adverbium, quod Graeci $A)/LLOTE& [2dicunt]2, aliter $A)/LLWS&. @@Cilo est capite angusto, cui hoc contigit in partu; chilo modum labiorum excedens. @@Collactaneus est eisdem mammis educatus, collacteus qui ex uno @1 eodemque lacte creatus est. lactens qui lacte alitur, et lactans qui decipit: lactens lacte abundans, ut 'lactentes ficus', Lucilius 'lactentia coa-gula cum melle bibi'. lactea candida, ut 'lactea laudas brachia' Horatius dicit. @@Suscipimus ad animum et mentem refertur, ut 'susceptum perfice munus'. succipimus corpore, ut 'succipiunt famulae conlapsaque membra'. suspicimus aliquem venerantes. @@Accidere aliquid adversi dicito, contingere aliquid pulchri. @@Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis. @@Cals dicendum, ubi materia est, per s; at cum pedis est, calx per x. @@Mihi dativus est, mi vocativus. @@Invidus est qui invidet, invidiosus qui invidiam sustinet. @1 @@Terga hominis tantum, singulariter tergum facit. quadrupedum erit tergus, pluraliter tergora, id est coria. tegus quoque invenio dici et esse eius plurale tegora. @@Noctu temporis est adverbium; nocte nomen est. 'noctu' dicimus 'cenavi': 'hac nocte' dicimus 'nihil brevius'. @@Commoda $XRH=SON&, id est praesta; accommoda apta $A)PO\ TOU= A(RMO/ZEIN&, id est coaptare. @@Olea arbor est, oliva fetus, oleum liquor. @@Flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus vel pedibus callosi sulci sunt. @@Vortex fluminis est, vertex capitis. @@Licet $E)CO/N&, liquet $DH=LON PROFANE/S& [apertum vel manifestum]. @@@@Pauperies damnum est, paupertas condicio ipsa. @@Foedus sancitur religione, at sponsio poena est. @@Mammas esse hominis scito, at pecudis ubera. @@Bucina erit tuba, qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor editus ex hac. @@@@A patria patrium dices, a patre paternum. ㈓@@Precor prospera, inprecor taetra. @@Dum manat, sanguis est; effusus vero cruor erit. @@Sumimus ipsi, accipimus ab alio. sic cum dabimus, dicendum 'accipe'; cum permittimus ipsi tollere, dicendum est 'sume'. @@Pone loci adverbium est, post temporis, postsecus omnino nihil est. @@Barbam hominum, barbas pecudum dicimus. @1 @@Calva $KRANI/ON& vocatur, licet Gellius et Varro calvariam dicant. nam calvariae plurale est. calvae vero ossa, quae sunt et singulariter calva. @@Vultus mutatur, facies manet. @@Maestum animo, tristem aspectu dices. @@Protenus per e adverbium locale est, id est porro tenus, ut 'cum protenus utraque tellus Vna foret'. protinus per i adverbium tem-porale est, id est statim, ut @@@@protinus Aeneas celeri certare sagitta. quatenus per e adverbium est, quatinus per i coniunctio causalis, ut si dicas 'quatinus hoc sine plagis non facis, en tibi plagas'. adver-bium autem est quatenus aut temporis [interdum] aut loci: temporis, cum dicimus 'quatenus hos mores exercebis'; loci, cum dicimus 'quate-nus ibimus'. @@Esse $FAGEI=N&, id est [in unum] manducare. @@Buxus arbor est, buxum autem materia ipsa. @@Hic malus navis, haec malus frugifera arbor. @@Pinnas murorum, pennas avium dicimus. @@Laserpicium florem dicimus, at caulem laser aiunt. @@Exprobrat qui commemorat quae praestitit, obprobrat qui obprobrium obiectat, hoc est vitium. @@Scorpio bellica res, at scorpius animal. @@Adulescens nomen, adolescens participium. @@Primo pedatu, non pidato dicendum. @1 @@Ne quidem fieri potest non dicendum, sed ne fieri quidem potest, ut disiunctum sit. @@Vir praetorius et quaestorius, non praetoricius aut quaestoricius dicendum. @@@@Pulchra liburnica dicendum, non pulchra liburna. @@Vae dativus et accusativus sequi debent, non alius, ut vae populo Maurorum et vae populum Maurorum. @@Salmenta proferre non timeas, quia latinum est. @@Duo tanta ac tria tanta, duplum ac triplum, veteres in usu habuerunt. @@@@Omne animal pecus est homine excepto vocitatum. @@Mox aliam ordibor et ordiar telam: utroque modo veteres dixerunt. @@Hic culleus, hic pluteus puteus cuneus laqueus postis margo veper vel vepres masculina sunt. hic cardo, hic axis modius sextarius, hic con-gius, hic corbis, hic gladius, sanguis, venter aqualiculus, hic vectis, hic flos ros pons. @@@@hoc lutum atque macellum $E(NIKW=S& [singulariter] exire memento, @@@@Memmius ista macella licet, Caesar luta dicat. rete hoc dices, haec retia pluraliter: reticulum ac reticula usurpandum. omnia nomina in nis finita masculina erunt, veluti hic finis crinis cinis @1 [canis] amnis. hic radius, non hoc radium. %ille sal aspersus musarum est: non erit hoc sal haeve sales, sed hic sal $E(NIKW=S& erit quod edimus, hi sales pluraliter urbanitatis alicuius. hic pulvinus mollis. @@Idem producte refertur ad personam masculini generis etiam in plu-rali numero, ut idem lupus et idem lupi. idem correpte neutri [2est]2 et ad rem refertur, ut idem scamnum et idem rus. @@Mi Paula et mi Aemilia non dicendum, quia mi masculini est generis pronomen, non feminini, et ortum est a prima positione meus; sed dicen-dum mea Paula et mea Aemilia, o meum caput, o meumque brachium. @@@@Nec non [et] ille soloecismus [est], ubi dicier audis @@@@'omnibus maior et melior', cum syncrisis omnis, @@@@alter ubi est, fiat, praelatio vero, ubi plures [sunt]. @@@@ergo 'illustrior [2est]2 luna sol'; 'omnibus astris' @@@@haud dices, 'cunctorum autem illustrissimus hic est'. similiter 'multo est hic dignior illo', 'dignissimus illorum', non 'dignior illorum' dicendum est. sic potior e duobus, potissimus omnium; primus ex multis, prior e duobus dicitur. @1 @@Mustacius sive mustacium non ad genus referendum est, quasi hoc potius sit aut illud, cum per se nihil sit, sed sit plane $TW=N PRO/S TI&. mustacius panis recte dicimus et mustacium libum. sic militis puer galearius recte dicitur: nam galearia soloecismus est. non est puer galearia: nam pueram sic rite voces: puer est galearius %hic a soloecus. @@Hoc cerebrum est. nam cereber qui dicunt sine cerebro vivunt. @@Respondidi nihil est: respondi dic Ciceroni. @@@@Bargena, non bargina, genus cui barbaricum sit. @@@@'Vasa istaec vinaria sunt', 'vinaria cella', @@@@vulgus adhuc retinet de prisca verba loquela. @@Sobrius per i, non per e scribendum. @@Sedi non secus te, sed secundum te dicendum. @@Ludos aliquem longe egregios fecisse dices, non dedisse. @@Vir ducit, mulier nubit, quia pallio flammeo obnubit caput suum genasque. @@Induxit pro decepit. seduxit $A)KU/RWS& non dicitur, nisi cum significa-mus 'in aliam partem duxit', ut seduxit foras. @@Patre ac matre caret quis, cognato, fratre sororeve, non opibus caret aut nummis. @1 @@Nongentos, non noncentos dicendum est ab novem, nonagies, nona-ginta, non nonacenta. @@@@Castigavit [me] uti dicas, non corripuit me. @@Hic lanius nomen est, verbum autem lanio lanias laniat. dixerunt tamen veteres et lanio in nomine. @@Rostra voca, non prorostra. nam 'pro rostris' quod dicimus 'ante rostra' significat, ut 'pro muris'. sic errant qui proscenia appellant [id est scenam] operosam fabricam ex adverso caveae, quae apud Graecos de fronde ornatus umbraeque causa fiebat et ab umbra, quam praestabat, scena dicebatur. unde proscenia rectius pulpita quae ante scenam sunt appellabuntur, ut 'veteres ineunt proscenia ludi'. @@Inversis armis pugnasse gladiatores non est dicendum, sed versis, hoc est transmutatis; sic nec inversis pannis agitasse aurigas, sed versis. @@'Balneae' dic 'lavant', non lavantur. ad homines utroque modo potest dici. @@@@Quadrigas trigas bigas pluraliter effer, @@@@antemnas quoque non aliter [a] priscis memoratas [nisi plurali numero]. @@Carcer masculini generis semper singulariter dicitur, in quo homines coercentur, pluraliter vero carceres, unde currus effunduntur. @@Participium a nomine tripliciter discernitur, comparatione, declina-tione, significatione. @1 @@Numeris etiam nomina communia sunt, ut sedes res spes nubes labes clades. @@Frequentativa verba sunt caenito pransito lectito dictito cursito vectito: ex hac nota sunt ito habitoque. @@Cum de genere alicuius nominis ambigis, pluralem consule numerum: ut puta si quaeras, hic pratus sit dicendum an hoc pratum, pluralis numerus cum faciat haec prata nec recipiat hi prati, manifestum est genus [hoc est neutri]. @@Confessiva fit vox ex duplici voce abnutiva, ut 'non nolo dicere': ostendo enim me velle: et 'non nescio, quae tibi vita est' et 'non num-quam prandeo' et 'nec non est libera res mihi'. @@Rumigat nihil est, sed ruminat et rumino. @@'Dilibuit' dic 'unguento', non delibuit. @@Vngue dic, non unge. @@Laquearia, non lacunaria [est]. @@Linteo mercator dicetur. @@Y litteram nulla vox nostra adsciscit. ideo insultabis gylam di-centibus. @@Sub divo legimus, audimus vero de eo quod subiungebant veteres et dicebant 'sub divo caelo'. @@Martulus $I(EREU/S& a Marte, non marculus. @@Saeva fames, non famis dicendum. @1 @@Felicem, non filicem dicere debemus. unde et felicata opera priores dixerunt caelata. unde et felix, quam ita credo dictam, quod sit minus felix arvis. @@Polenta, non pulenta dicendum est. @@Fictum rationis est, fixum vetustatis. ut pingo pictum, sic fingo fictum facit participialiter. @@Gobius piscis, non numquam legitur gobio. @@Torpedo est, non torpido. @@Nequam non malum significat, sed inutilem, et est monoptoton, ut frugi. @@Vensica n habet, quia non est sine vento. @@%Iam semper dicendum, quia nihil est ia. item non iamus, sed eamus. @@@@Montosam Italiam seu Sardiniam memorato. @@Scriptula dicendum, non scripula. @@Tinguere dicendum, non tingere, quoniam tinguo est, et tinguis tinguit. @@@@Ingenii profer, sic officii, quia nullus @@@@a recto casu minor est [2umquam]2 genetivus. @@In Siciliam dicendum, non is Siciliam, $KATA\ TO\ N&, non $KATA\ TO\ S1&, quia numquam sine n pronuntiatur. @@Audacter latinum est, sed audaciter melius, quia nomina in x littera terminata in adverbiis iter adsumunt, ut atrox atrociter, ferox ferociter, velox velociter. sic audax audaciter. @1 @@Stlataris sine c littera dicendum ab stlata, rate piratica. @@Stellonem dicito sine i littera a similitudine stellarum. @@@@{1DE VERBIS DVBIIS}1 @@In singularibus verbis multa dubia habentur. ea per ordinem [2littera-rum]2 exequemur. @@Avellanae nuces et abellinae. acris et acer, quamvis dicant plerique acris femininum, acer masculinum: sic alacris et alacer. accersere ab acciendo; accersi, non accersini. accusare arguere, incusare queri. accipiter, non acceptor. adulor illi. adsentio, quia adsensi, non adsentior. adstringe, non astringe. adulterina adulterata, at adultera quae adulterat. adventicia caena, non adventoria. aemulor illum, non illi. alium, non alius, quia alia. alvearia, non alvinae. alvus haec nunc, sed apium hic. alica, non halica. alioquin adfirmativum est. amolum, non amulum, quod non molatur. ambobus non ambis, et ambabus. amplector semel, amplexor saepius. ambitio, quando fit; ambitus, cum factus est. amaracus haec. anas et anus, utrumque femininum est. angor nomen et verbum est. antidotus haec. @1 aquilus color nigro proximus. arcubus pugnatur: sunt enim ab arcu: arces autem arcibus faciunt. artus artubus, artes artibus faciunt. arteriae hae. artolagoenus [ab assidendo]. attagenae hae. atramentarium, non atramen-tale, ut lignarium et armarium. austerus, non austeris [et austera], et austere, non austeriter; item austera et austerum. assiduus, non adsiduus, ab assidendo. ausculta, non asculta. axiculus hic, quia hic axis. @@Baculum hunc, non hoc. balneum et balneas, non balineum binas tabulas dicimus, non duas: semper enim pluraliter tabulas dicimus: at epistolas duas, non binas, quoniam singulariter epistola dicitur. sic et Graeci observant. bibere, non biber. bracas, non braces. @@Cannabe hoc, non cannabis. carbasus haec, non hic. caduceus hic, non caduceum. catinus hic, non catinum. canulus haec, canuli hae. cardo hic, non haec. camarus, non cambarus. cetariae tabernae, quae nunc cretariae non recte dicuntur. cercinus, non circinus. [cucumis haec, non cucumer]. cinctus, non cinctum. cinis hic vel haec, non hoc [2ciner]2. cliens tam hic quam haec. clibanus hic, non clibanum. clatri hi, non haec clatra. clunis hic, non haec. coturnices, non cocturnices. colus haec @1 lanificii. corbes hae, non hi. cornu bovis, cornus arbor. consueo, non consuo; consuere, ut fervere. congius hic. coclea sine h. cocinaria, non cocinatoria. colustrum recte. crustulum hoc. crebro, non crebre. cucur-bicium pirum, non cucurbitinum. cucumis, non cucumer. curriculum hoc, ut Varro, alii hunc. @@Delirare et delerare $A)PO\ TOU= LH/ROU&. dei, non dii: nam et deabus Cicero dixit: igitur deis ratio, diis consuetudo. deletum, non delitum quod quis delevit. diploma, non duploma aut duplomum. Dis pater, non Ditis. dorsum, non dorsus. @@Erumna, non eramna. ebur, non ebor. elephantus, non elephans. enutrire alica recte. eliganter ab eligendo. exemplar, non exemplare: exemplar autem quod transfertur, exemplum quod fertur, quamquam alii contra. exenteravit $A)PO\ TW=N E)NTE/RWN& [ab interioribus] a visceribus. @@Fabrica ars, opera fabrilia. fascinum hoc. faex pluralem non habet. fervunculus a fervore, non furunculus. ficos, non ficus, nec ficibus, sed ficis. fido, non fideo. fibres hi, non fibrae. filiabus recte. forcipes fabri. @1 freni hi et haec frena et hoc frenum: nam hic [2frenus]2 non est. fruges hae. frons et frontes hominum, frons et frondes arborum. @@Gelu sine s. gibber vitium, homo gibberosus. glutinum non glus: Virgilius gluten dixit. gluttus et gluttire et ingluvies gula. gratuito ratio, gratis consuetudo. @@Hapsus lanae vellera, non apsus. @@Intro in locum, intus in loco. incudem hanc recte. insipiens non insapiens. itiner ratione, iter consuetudine. iuventus multitudo, Iuventa dea, iuventas aetas. @@Marginem hunc, non hanc. manulei hi. maeandrum recte dicunt. males bestiae quaedam, non melones. materia, non materies, quia mate-riarius. malleus hic, non hoc malleum. menda et mendum recte. mar-garita haec [2singulariter generis]2 feminini et haec pluraliter neutri. mereor de te, mereo aera. mergites messorum, mergi aves. mordicus recte. motacilla recte. @@Ninguit sic effer, non ningit. nomenculator recte. @@Ostrea et ostreas, quia nullum animal speciale neutrum est. @@Palmus in mensura, palma in manu. partus partubus, at partes par-tibus. palpetrae per t genae, palpebrae per b pili. pexo capillos et repexo @1 recte. pelagus neutrale est nec habet pluralem. pessulum, non pestulum. privilegium, quod privet lege, non primilegium. prunam feminine dicimus carbonem, pruna neutraliter poma. pumex hic recte. puteanam, non putealem. pulvis hic, non pulver. @@Quadrata amphora. quatinus coniunctio causalis est, quatenus [2ad-verbium]2 loci aut temporis. quando temporale, quanto causativum. @@Rapum hoc, non rapa. horum retium, non retum, quia genetivus numquam pauciores syllabas habet quam nominativus. @@Sartum, non sarsum. sanguis hic, non sanguen. sarcinatorem recte. saepes haec recte. sal hic, sales ioci sunt. scrupulus hic. serpentium, non serpentum. similaginem farinam recte. sterquilinium hoc. striges [strigis], non strigae: striga intervallum turmarum, ubi equi stringuntur. stipes, non stips. sternuit, non sternutat. stimulus hic. succilus, cum sanguis se cilio subfundit. cilium autem inter oculos et supercilium est. @1 @@Talio haec. tenta et extenta recte. tersum, non tertum. tundo tutudi. @@Vallus haec, qua frumentum excutitur. vatillum hoc. vates olim vatios dicebant. vas, alii vasum. vesper stella, vespera tempus. vectes hae et hi, ut veteres. unguis, non ungis. vulpes, quasi volipes. utensilia et utilia. upilio, nunc opilio. utrisque manibus et utraque manu recte. @1