@@@@{1AD Q. MVCIVM}1 쮠ήcalata comitia . . . curiata . . . centuriata 쮠ήIs, qui non uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. tribuni autem neque aduocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. ita ne leges quidem pro-prie, sed plebis scita appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt: quibus rogationibus ante pa-tricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur. 쮠ήCum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse, cum ex censu et aetate, centuriata, cum ex re-gionibus et locis, tributa. centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.