³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ±¯ôÿ@@@@{1LIBER PRIMVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEPTICIO [2CLARO]2 SVO S. ‘Frequenter hortatus es ut epistulas, si quas paulo cura-€tius scripsissem, colligerem publicaremque. Collegi non ser-€uato temporis ordine (neque enim historiam componebam), sed ut quaeque in manus uenerat. Superest ut nec te consilii €nec me paeniteat obsequii. Ita enim fiet, ut eas quae adhuc €neglectae iacent requiram et si quas addidero non sup-€primam. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS [2MATVRO]2 ARRIANO SVO S. ‘@@Quia tardiorem aduentum tuum prospicio, librum quem €prioribus epistulis promiseram exhibeo. Hunc rogo ex con-€suetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem $ZH/LW|& scripsisse uideor. Temptaui enim imi-€tari Demosthenen semper tuum, Caluum nuper meum, dum-€taxat figuris orationis; nam uim tantorum uirorum, 'pauci quos aequus . . .' adsequi possunt. Nec materia ipsa huic @1 €(uereor ne improbe dicam) aemulationi repugnauit: erat €enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae €desidiae indormientem excitauit, si modo is sum ego qui ex-citari possim. Non tamen omnino Marci nostri $LHKU/QOUS& fugi-€mus, quotiens paulum itinere decedere non intempestiuis €amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes uolebamus. Nec est quod putes me sub hac exceptione €ueniam postulare. Nam quo magis intendam limam tuam, €confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non €abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris. Est enim plane aliquid edendum_atque utinam €hoc potissimum quod paratum est! audis desidiae uotum_ €edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos €emisimus dicuntur in manibus esse, quamuis iam gratiam €nouitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae €blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium €nobis studia nostra commendent. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO RVFO SVO S. ‘@@Quid agit Comum, tuae meaeque deliciae? quid sub-€urbanum amoenissimum, quid illa porticus uerna semper, quid €platanon opacissimus, quid euripus uiridis et gemmeus, quid @1 €subiectus et seruiens lacus, quid illa mollis et tamen solida €gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et €circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid €cubicula diurna nocturna? Possident te et per uices partiun-tur? an, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris €excursionibus auocaris? Si possident, felix beatusque es; si minus, 'unus ex multis'. Quin tu (tempus enim) humiles et €sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique €secessu studiis adseris? Hoc sit negotium tuum hoc otium; €hic labor haec quies; in his uigilia, in his etiam somnus re-ponatur. Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum. €Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium domi-€num sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit. Scio quem animum, quod horter ingenium; tu modo €enitere ut tibi ipse sis tanti, quanti uideberis aliis si tibi fueris. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS POMPEIAE CELERINAE SOCRVI S. ‘@@Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsu-€lano, in Perusino tuo, in Narniensi uero etiam balineum! Ex €epistulis meis, nam iam tuis opus non est: una illa breuis et uetus sufficit. Non mehercule tam mea sunt quae mea sunt, €quam quae tua; hoc tamen differunt, quod sollicitius et in-€tentius tui me quam mei excipiunt. Idem fortasse eueniet tibi, @1 si quando in nostra deuerteris. Quod uelim facias, primum €ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris, deinde €ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope neglegenter exspectant. Nam mitium dominorum apud ser-€uos ipsa consuetudine metus exolescit; nouitatibus excitan-€tur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos €laborant. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S. ‘@@Vidistine quemquam M. Regulo timidiorem humiliorem €post Domitiani mortem? sub quo non minora flagitia com-€miserat quam sub Nerone sed tectiora. Coepit uereri ne sibi irascerer, nec fallebatur: irascebar. Rustici Aruleni periculum €fouerat, exsultauerat morte; adeo ut librum recitaret publi-€caretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoico-€rum simiam' adpellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' (agnoscis eloquentiam Reguli), lacerat Herennium Senecio-€nem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus €'Quid tibi cum meis mortuis? Numquid ego Crasso aut €Camerino molestus sum?' quos ille sub Nerone accusauerat. Haec me Regulus dolenter tulisse credebat, ideoque etiam €cum recitaret librum non adhibuerat. Praeterea reminisce-€batur, quam capitaliter ipsum me apud centumuiros laces-sisset. Aderam Arrionillae Timonis uxori, rogatu Aruleni €Rustici; Regulus contra. Nitebamur nos in parte causae €sententia Metti Modesti optimi uiri: is tunc in exsilio erat, €a Domitiano relegatus. Ecce tibi Regulus 'Quaero,' inquit, €'Secunde, quid de Modesto sentias.' Vides quod periculum, @1 €si respondissem 'bene'; quod flagitium si 'male'. Non possum €dicere aliud tunc mihi quam deos adfuisse. 'Respondebo' €inquam 'si de hoc centumuiri iudicaturi sunt.' Rursus ille: 'Quaero, quid de Modesto sentias.' Iterum ego: 'Solebant €testes in reos, non in damnatos interrogari.' Tertio ille: 'Non €iam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias quaero.' 'Quaeris' inquam 'quid sentiam; at ego ne interrogare €quidem fas puto, de quo pronuntiatum est.' Conticuit; me €laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo €responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me €laqueis tam insidiosae interrogationis inuolueram. @@Nunc ergo conscientia exterritus adprehendit Caecilium €Celerem, mox Fabium Iustum; rogat ut me sibi reconcilient. €Nec contentus peruenit ad Spurinnam; huic suppliciter, ut €est cum timet abiectissimus: 'Rogo mane uideas Plinium €domi, sed plane mane (neque enim ferre diutius sollicitu-€dinem possum), et quoquo modo efficias, ne mihi irascatur.' Euigilaueram; nuntius a Spurinna: 'Venio ad te.' 'Immo ego €ad te.' Coimus in porticum Liuiae, cum alter ad alterum €tenderemus. Exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut €decebat optimum uirum pro dissimillimo, parce. Cui ego: 'Dispicies ipse quid renuntiandum Regulo putes. Te decipi a €me non oportet. Exspecto Mauricum' (nondum ab exsilio €uenerat): 'ideo nihil alterutram in partem respondere tibi €possum, facturus quidquid ille decreuerit; illum enim esse huius consilii ducem, me comitem decet.' Paucos post dies @1 €ipse me Regulus conuenit in praetoris officio; illuc persecutus €secretum petit; ait timere se ne animo meo penitus haereret, €quod in centumuirali iudicio aliquando dixisset, cum respon-€deret mihi et Satrio Rufo: 'Satrius Rufus, cui non est cum €Cicerone aemulatio et qui contentus est eloquentia saeculi nostri'. Respondi nunc me intellegere maligne dictum quia €ipse confiteretur, ceterum potuisse honorificum existimari. €'Est enim' inquam 'mihi cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentia saeculi nostri; nam stultissimum credo €ad imitandum non optima quaeque proponere. Sed tu qui €huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me inter-€rogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?' Expalluit €notabiliter, quamuis palleat semper, et haesitabundus: 'Inter-€rogaui non ut tibi nocerem, sed ut Modesto.' Vide hominis €crudelitatem, qui se non dissimulet exsuli nocere uoluisse. Subiunxit egregiam causam: 'Scripsit' inquit 'in epistula €quadam, quae apud Domitianum recitata est: "Regulus, €omnium bipedum nequissimus"'; quod quidem Modestus uerissime scripserat. Hic fere nobis sermonis terminus; neque €enim uolui progredi longius, ut mihi omnia libera seruarem €dum Mauricus uenit. Nec me praeterit esse Regulum $DUSKAQ-€$AI/RETON&; est enim locuples factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus, quod plerumque fortius amore est. Potest tamen €fieri ut haec concussa labantur; nam gratia malorum tam €infida est quam ipsi. Verum, ut idem saepius dicam, exspecto €Mauricum. Vir est grauis prudens, multis experimentis erudi-€tus, et qui futura possit ex praeteritis prouidere. Mihi et @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ±¥˜†temptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit. Haec tibi scripsi, quia aequum erat te pro amore mutuo non €solum omnia mea facta dictaque, uerum etiam consilia €cognoscere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S. ‘@@Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et €quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut €omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sede-€bam; erat in proximo non uenabulum aut lancea, sed stilus €et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus uacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod con-€temnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione €motuque corporis excitetur; iam undique siluae et solitudo €ipsumque illud silentium quod uenationi datur, magna co-gitationis incitamenta sunt. Proinde cum uenabere, licebit €auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares €feras: experieris non Dianam magis montibus quam Miner-€uam inerrare. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS OCTAVIO RVFO SVO S. ‘@@Vide in quo me fastigio collocaris, cum mihi idem pote-€statis idemque regni dederis quod Homerus Ioui Optimo €Maximo: $TW=| D' E(/TERON ME\N E)/DWKE PATH/R, E(/TERON D' A)NE/NEUSEN. Nam ego quoque simili nutu ac renutu respondere uoto tuo @1 €possum. Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, €excusare Baeticis contra unum hominem aduocationem, ita €nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis conuenit, €adesse contra prouinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando deuinxerim. Tenebo ergo hoc €temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, €eligam id potius, in quo non solum studio tuo uerum etiam €iudicio satisfaciam. Neque enim tantopere mihi consideran-€dum est, quid uir optimus in praesentia uelis, quam quid semper sis probaturus. Me circa idus Octobris spero Romae €futurum, eademque haec praesentem quoque tua meaque €fide Gallo confirmaturum; cui tamen iam nunc licet spondeas de animo meo $H)= KAI\ KUANE/H|SIN E)P' O)FRU/SI NEU=SE&. Cur enim non €usquequaque Homericis uersibus agam tecum? quatenus tu €me tuis agere non pateris, quorum tanta cupiditate ardeo, ut €uidear mihi hac sola mercede posse corrumpi, ut uel contra Baeticos adsim. Paene praeterii, quod minime praetereun-€dum fuit, accepisse me careotas optimas, quae nunc cum ficis €et boletis certandum habent. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS POMPEIO SATVRNINO SVO S. ‘@@Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagi-€tabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id €ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti, €pariterque et tibi ueniam recusandi laboris et mihi exigendi @1 uerecundiam sustulisti. Nam nec me timide uti decet eo quod €oblatum est, nec te grauari quod depoposcisti. Non est tamen €quod ab homine desidioso aliquid noui operis exspectes. €Petiturus sum enim ut rursus uaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus. Memini €quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter; ideo nunc €rogo ut non tantum uniuersitati eius attendas, uerum etiam €particulas qua soles lima persequaris. Erit enim et post €emendationem liberum nobis uel publicare uel continere. Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in €alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut €indignum editione dum saepius retractat inueniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet. Quamquam huius cuncta-€tionis meae causae non tam in scriptis quam in ipso materiae €genere consistunt: est enim paulo quasi gloriosius et elatius. €Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus €demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de mu-€nificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare. Anceps hic et lubricus locus est, etiam cum illi necessitas €lenocinatur. Etenim si alienae quoque laudes parum aequis €auribus accipi solent, quam difficile est obtinere, ne molesta €uideatur oratio de se aut de suis disserentis! Nam cum ipsi €honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique €inuidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur. Qua €ex causa saepe ipse mecum, nobisne tantum, quidquid est €istud, composuisse an et aliis debeamus. Vt nobis, admonet €illud, quod pleraque quae sunt agendae rei necessaria, eadem €peracta nec utilitatem parem nec gratiam retinent. @@Ac, ne longius exempla repetamus, quid utilius fuit quam €munificentiae rationem etiam stilo prosequi? Per hoc €enim adsequebamur, primum ut honestis cogitationibus @1 €immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tra-€ctatu peruideremus, postremo ut subitae largitionis comitem €paenitentiam caueremus. Nascebatur ex his exercitatio quae-dam contemnendae pecuniae. Nam cum omnes homines ad €custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu €pensitatus amor liberalitatis communibus auaritiae uinculis €eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore uide-€batur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur. Accedebat his causis, quod non ludos aut €gladiatores sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum €pollicebamur. Oculorum porro et aurium uoluptates adeo €non egent commendatione, ut non tam incitari debeant ora-tione quam reprimi; ut uero aliquis libenter educationis tae-€dium laboremque suscipiat, non praemiis modo uerum etiam exquisitis adhortationibus impetrandum est. Nam si medici €salubres sed uoluptate carentes cibos blandioribus adloquiis €prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem €utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate ora-€tionis inducere? praesertim cum enitendum haberemus, ut €quod parentibus dabatur et orbis probaretur, honoremque paucorum ceteri patienter et exspectarent et mererentur. Sed €ut tunc communibus magis commodis quam priuatae iactan-€tiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri €uellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi ueremur, ne forte €non aliorum utilitatibus sed propriae laudi seruisse uideamur. @@Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis €fructus in conscientia quam in fama reponatur. Sequi €enim gloria, non adpeti debet, nec, si casu aliquo non sequa-tur, idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est. Ii uero, @1 €qui benefacta sua uerbis adornant, non ideo praedicare quia €fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur. Sic quod €magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente €uanescit; homines enim cum rem destruere non possunt, €iactationem eius incessunt. Ita si silenda feceris, factum ipsum, si laudanda non sileas, ipse culparis. Me uero pecu-€liaris quaedam impedit ratio. Etenim hunc ipsum sermonem €non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in pro-patulo sed in curia. Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in €dicendo adsentationem uulgi adclamationemque defugerim, €nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui €consulebatur, limine curiae parietibusque discreuerim, ne €quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad €quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, uelut obuia ostentatione conquirere. Habes cunctationis €meae causas; obsequar tamen consilio tuo, cuius mihi auctori-€tas pro ratione sufficiet. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MINICIO FVNDANO SVO S. ‘@@Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare uideatur, pluribus iunctisque non constet. Nam €si quem interroges 'Hodie quid egisti?', respondeat: 'Officio €togae uirilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentaui, ille €me ad signandum testamentum, ille in aduocationem, ille in consilium rogauit.' Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si €cotidie fecisse te reputes, inania uidentur, multo magis cum €secesseris. Tunc enim subit recordatio: 'Quot dies quam @1 frigidis rebus absumpsi!' Quod euenit mihi, postquam in €Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori uaco, cuius fulturis animus sustinetur. Nihil audio quod €audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me €quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse repre-€hendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ±¨‰•…nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. O rectam sinceramque uitam! €O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! €O mare, o litus, uerum secretumque $MOUSEI=ON&, quam multa inuenitis, quam multa dictatis! Proinde tu quoque strepitum €istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut €primum fuerit occasio, relinque teque studiis uel otio trade. Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et face-€tissime dixit, otiosum esse quam nihil agere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S. ‘@@Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret. Multa claraque exempla sunt; sufficeret unum, €Euphrates philosophus. Hunc ego in Syria, cum adulescen-€tulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo €laboraui, etsi non erat laborandum. Est enim obuius et exposi-tus, plenusque humanitate quam praecipit. Atque utinam €sic ipse quam spem tunc ille de me concepit impleuerim, ut €ille multum uirtutibus suis addidit! aut ego nunc illas magis miror quia magis intellego. Quamquam ne nunc quidem satis @1 €intellego; ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex €iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem. Quantum tamen mihi cernere datur, multa in Euphrate sic €eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos aduertant €et adficiant. Disputat subtiliter grauiter ornate, frequenter €etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. €Sermo est copiosus et uarius, dulcis in primis, et qui repu-gnantes quoque ducat impellat. Ad hoc proceritas corporis, €decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae €licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum uenera-tionis adquirunt. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum €seueritatis; reuerearis occursum, non reformides. Vitae san-€ctitas summa; comitas par: insectatur uitia non homines, nec €castigat errantes sed emendat. Sequaris monentem attentus €et pendens, et persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias. Iam uero liberi tres, duo mares, quos diligentissime instituit. €Socer Pompeius Iulianus, cum cetera uita tum uel hoc uno €magnus et clarus, quod ipse prouinciae princeps inter altissi-€mas condiciones generum non honoribus principem, sed €sapientia elegit. @@Quamquam quid ego plura de uiro quo mihi frui non licet? €an ut magis angar quod non licet? Nam distringor officio, ut €maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libel-€los, conficio tabulas, scribo plurimas sed inlitteratissimas lit-teras. Soleo non numquam (nam id ipsum quando contingit!) €de his occupationibus apud Euphraten queri. Ille me con-€solatur, adfirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem @1 €pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere €iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere. Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius €esse ista facere quam cum illo dies totos audiendo discendo-€que consumere. Quo magis te cui uacat hortor, cum in €urbem proxime ueneris (uenias autem ob hoc maturius), illi te expoliendum limandumque permittas. Neque enim ego €ut multi inuideo aliis bono quo ipse careo, sed contra: sensum €quendam uoluptatemque percipio, si ea quae mihi denegan-€tur amicis uideo superesse. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABIO IVSTO SVO S. ‘@@Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod €scribam. At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, uel €solum illud unde incipere priores solebant: 'Si uales, bene est; ego ualeo.' Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me €putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine €summa nescire non possum. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALESTRIO TIRONI SVO S. ‘@@Iacturam grauissimam feci, si iactura dicenda est tanti uiri €amissio. Decessit Corellius Rufus et quidem sponte, quod €dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis uidetur. Nam utcum-€que in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate €solacium est; in iis uero quos accersita mors aufert, hic @1 €insanabilis dolor est, quod creduntur potuisse diu uiuere. Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessi-€tate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas €uiuendi causas habentem, optimam conscientiam optimam €famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora ueros amicos. Sed tam €longa, tam iniqua ualetudine conflictabatur, ut haec tanta €pretia uiuendi mortis rationibus uincerentur. Tertio et tri-€censimo anno, ut ipsum audiebam, pedum dolore correptus €est. Patrius hic illi; nam plerumque morbi quoque per suc-cessiones quasdam ut alia traduntur. Hunc abstinentia sancti-€tate, quoad uiridis aetas, uicit et fregit; nouissime cum €senectute ingrauescentem uiribus animi sustinebat, cum qui-€dem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta patere-tur. Iam enim dolor non pedibus solis ut prius insidebat, sed €omnia membra peruagabatur. Veni ad eum Domitiani tem-poribus in suburbano iacentem. Serui e cubiculo recesserunt €(habebat hoc moris, quotiens intrasset fidelior amicus); quin €etiam uxor quamquam omnis secreti capacissima digredie-batur. Circumtulit oculos et 'Cur' inquit 'me putas hos tantos €dolores tam diu sustinere? ut scilicet isti latroni uel uno die €supersim.' Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod €optabat. Adfuit tamen deus uoto, cuius ille compos ut iam €securus liberque moriturus, multa illa uitae sed minora retina-cula abrupit. Increuerat ualetudo, quam temperantia miti-€gare temptauit; perseuerantem constantia fugit. Iam dies €alter tertius quartus: abstinebat cibo. Misit ad me uxor eius €Hispulla communem amicum C. Geminium cum tristissimo €nuntio, destinasse Corellium mori nec aut suis aut filiae @1 €precibus inflecti; solum superesse me, a quo reuocari posset ad uitam. Cucurri. Perueneram in proximum, cum mihi ab €eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat nihil iam ne me quidem €impetraturum: tam obstinate magis ac magis induruisse. €Dixerat sane medico admouenti cibum: $*KE/KRIKA&, quae uox €quantum admirationis in animo meo tantum desiderii reli-quit. Cogito quo amico, quo uiro caream. Impleuit quidem €annum septimum et sexagensimum, quae aetas etiam robustis-€simis satis longa est; scio. Euasit perpetuam ualetudinem; scio. €Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omni-bus carior erat; et hoc scio. Ego tamen tamquam et iuuenis et €firmissimi mortem doleo, doleo autem (licet me imbecillum €putes) meo nomine. Amisi enim, amisi uitae meae testem €rectorem magistrum. In summa dicam, quod recenti dolore €contubernali meo Caluisio dixi: 'Vereor ne neglegentius uiuam.' Proinde adhibe solacia mihi, non haec: 'Senex erat, €infirmus erat' (haec enim noui), sed noua aliqua, sed magna, €quae audierim numquam, legerim numquam. Nam quae €audiui quae legi sponte succurrunt, sed tanto dolore superan-€tur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S. ‘@@Magnum prouentum poetarum annus hic attulit: toto €mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. €Iuuat me quod uigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique €in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, @1 €ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intrauerit, €an dixerit praefationem, an ex magna parte euoluerit librum; €tum demum ac tunc quoque lente cunctanterque ueniunt, €nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimu-lanter et furtim, alii simpliciter et libere. At hercule memoria €parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatia-€retur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque €dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopina-tumque uenisse. Nunc otiosissimus quisque multo ante roga-€tus et identidem admonitus aut non uenit aut, si uenit, queritur se diem (quia non perdidit) perdidisse. Sed tanto magis €laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique €studio haec auditorum uel desidia uel superbia non retardat. €Equidem prope nemini defui. Erant sane plerique amici; þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ±¨–neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos €amet. His ex causis longius quam destinaueram tempus in €urbe consumpsi. Possum iam repetere secessum et scribere €aliquid, quod non recitem, ne uidear, quorum recitationibus €adfui, non auditor fuisse sed creditor. Nam ut in ceteris €rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVNIO MAVRICO SVO S. ‘Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito €mihi potissimum iniungis. Scis enim quanto opere summum €illum uirum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescen- @1 €tiam meam exhortationibus fouerit, quibus etiam laudibus ut laudandus uiderer effecerit. Nihil est quod a te mandari mihi €aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi €possit, quam ut eligam iuuenem, ex quo nasci nepotes Aru-leno Rustico deceat. Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi €paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus, qui me ut €iuuenis iuuenem (est enim minor pauculis annis) familiaris-sime diligit, reueretur ut senem. Nam ita formari a me et €institui cupit, ut ego a uobis solebam. Patria est ei Brixia, ex €illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac seruat. Pater €Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil €altius uoluit; adlectus enim a diuo Vespasiano inter praetorios €honestam quietem huic nostrae_ambitioni dicam an digni-tati?_constantissime praetulit. Habet auiam maternam Ser-€ranam Proculam e municipio Patauio. Nosti loci mores: €Serrana tamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est. €Contigit et auunculus ei P. Acilius grauitate prudentia fide €prope singulari. In summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. Aciliano uero ipsi plurimum €uigoris industriae, quamquam in maxima uerecundia. Quae-€sturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. Est illi facies €liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua €totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. €Quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc @1 castitati puellarum quasi praemium dari. Nescio an adiciam €esse patri eius amplas facultates. Nam cum imaginor uos quibus €quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum €publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor, quae uel €in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id €quidem praetereundum uidetur. Et sane de posteris et his €pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus. Tu fortasse me putes indulsisse amori €meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. At ego fide €mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me €praedicantur inuenias. Diligo quidem adulescentem ardentis-€sime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare €eum laudibus. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S. ‘@@Heus tu! promittis ad cenam, nec uenis? Dicitur ius: ad assem impendium reddes, nec id modicum. Paratae erant €lactucae singulae, cochleae ternae, oua bina, halica cum mulso €et niue (nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis €quae perit in ferculo), oliuae betacei cucurbitae bulbi, alia €mille non minus lauta. Audisses comoedos uel lectorem uel lyristen uel (quae mea liberalitas) omnes. At tu apud nescio €quem ostrea uuluas echinos Gaditanas maluisti. Dabis poenas, €non dico quas. Dure fecisti: inuidisti, nescio an tibi, certe €mihi, sed tamen et tibi. Quantum nos lusissemus risissemus @1 studuissemus! Potes adparatius cenare apud multos, nusquam €hilarius simplicius incautius. In summa experire, et nisi postea €te aliis potius excusaueris, mihi semper excusa. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ERVCIO SVO S. ‘@@Amabam Pompeium Saturninum (hunc dico nostrum) lauda-€bamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam uarium €quam flexibile quam multiplex esset; nunc uero totum me tenet habet possidet. Audiui causas agentem acriter et arden-€ter, nec minus polite et ornate, siue meditata siue subita pro-€ferret. Adsunt aptae crebraeque sententiae, grauis et decora €constructio, sonantia uerba et antiqua. Omnia haec mire pla-€cent cum impetu quodam et flumine peruehuntur, placent si retractentur. Senties quod ego, cum orationes eius in manus €sumpseris, quas facile cuilibet ueterum, quorum est aemulus, comparabis. Idem tamen in historia magis satisfaciet uel €breuitate uel luce uel suauitate uel splendore etiam et subli-€mitate narrandi. Nam in contionibus eadem quae in orationi-€bus uis est, pressior tantum et circumscriptior et adductior. Praeterea facit uersus, quales Catullus meus aut Caluus, re €uera quales Catullus aut Caluus. Quantum illis leporis dulce-€dinis amaritudinis amoris! inserit sane, sed data opera, molli-€bus leuibusque duriusculos quosdam; et hoc quasi Catullus aut Caluus. Legit mihi nuper epistulas; uxoris esse dicebat. @1 €Plautum uel Terentium metro solutum legi credidi. Quae €siue uxoris sunt ut adfirmat, siue ipsius ut negat, pari gloria €dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam uirginem accepit, tam doctam politamque reddiderit. Est ergo mecum €per diem totum; eundem antequam scribam, eundem cum €scripsi, eundem etiam cum remittor, non tamquam eundem lego. Quod te quoque ut facias et hortor et moneo; neque €enim debet operibus eius obesse quod uiuit. An si inter eos €quos numquam uidimus floruisset, non solum libros eius €uerum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit? At hoc prauum €malignumque est, non admirari hominem admiratione di-€gnissimum, quia uidere adloqui audire complecti, nec laudare €tantum uerum etiam amare contingit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO TITIANO SVO S. ‘@@Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui €defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab im-€peratore nostro impetrauit, ut sibi liceret statuam L. Silani in foro ponere. Pulchrum et magna laude dignum amicitia €principis in hoc uti, quantumque gratia ualeas, aliorum honoribus experiri. Est omnino Capitoni in usu claros uiros €colere; mirum est qua religione quo studio imagines Brutorum €Cassiorum Catonum domi ubi potest habeat. Idem clarissimi cuiusque uitam egregiis carminibus exornat. Scias ipsum €plurimis uirtutibus abundare, qui alienas sic amat. Redditus €est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit @1 €pariter et suae. Neque enim magis decorum et insigne est €statuam in foro populi Romani habere quam ponere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S. ‘@@Scribis te perterritum somnio uereri ne quid aduersi in €actione patiaris; rogas ut dilationem petam, et pauculos dies, €certe proximum, excusem. Difficile est, sed experiar, $KAI\ GA/R $T' O)/NAR E)K *DIO/S E)STIN&. Refert tamen, euentura soleas an con-€traria somniare. Mihi reputanti somnium meum istud, quod times tu, egregiam actionem portendere uidetur. Suscepe-€ram causam Iuni Pastoris, cum mihi quiescenti uisa est socrus €mea aduoluta genibus ne agerem obsecrare; et eram acturus €adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram €contra potentissimos ciuitatis atque etiam Caesaris amicos, €quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant. Egi tamen $LOGISA/MENOS& illud $EI(=S OI)WNO\S A)/RISTOS €$A)MU/NESQAI PERI\ PA/TRHS&. Nam mihi patria, et si quid carius €patria, fides uidebatur. Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit. Proinde €dispice an tu quoque sub hoc exemplo somnium istud in €bonum uertas; aut si tutius putas illud cautissimi cuiusque praeceptum 'Quod dubites, ne feceris', id ipsum rescribe. Ego €aliquam stropham inueniam agamque causam tuam, ut istam €agere tu cum uoles possis. Est enim sane alia ratio tua, alia mea €fuit. Nam iudicium centumuirale differri nullo modo, istuc €aegre quidem sed tamen potest. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMATIO FIRMO SVO S. ‘@@Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate con-€tubernalis, pater tuus et matri et auunculo meo, mihi etiam €quantum aetatis diuersitas passa est, familiaris: magnae et þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ±¨“„graues causae, cur suscipere augere dignitatem tuam debeam. Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod €apud nos decurio es. Igitur ut te non decurione solum uerum €etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum. Te memorem €huius muneris amicitiae nostrae diuturnitas spondet: ego ne €illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nisi scirem €sponte facturum, ut dignitate a me data quam modestissime ut a me data utare. Nam sollicitius custodiendus est honor, €in quo etiam beneficium amici tuendum est. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S. ‘@@Frequens mihi disputatio est cum quodam docto homine €et perito, cui nihil aeque in causis agendis ut breuitas placet. Quam ego custodiendam esse confiteor, si causa permittat: €alioqui praeuaricatio est transire dicenda, praeuaricatio €etiam cursim et breuiter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda. Nam plerisque longiore tractatu uis €quaedam et pondus accedit, utque corpori ferrum, sic @1 €oratio animo non ictu magis quam mora imprimitur. Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis €orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonis-€que, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breues: €ego Lysiae Demosthenen Aeschinen Hyperiden multosque €praeterea, Gracchis et Catoni Pollionem Caesarem Caelium, in €primis M. Tullium oppono, cuius oratio optima fertur esse €quae maxima. Et hercule ut aliae bonae res ita bonus liber melior est quisque quo maior. Vides ut statuas signa picturas, €hominum denique multorumque animalium formas, arborum €etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo com-€mendet. Idem orationibus euenit; quin etiam uoluminibus €ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicit €magnitudo. @@Haec ille multaque alia, quae a me in eandem sententiam €solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus, €ita eludit ut contendat hos ipsos, quorum orationibus nitar, pauciora dixisse quam ediderint. Ego contra puto. Testes sunt €multae multorum orationes et Ciceronis pro Murena pro €Vareno, in quibus breuis et nuda quasi subscriptio quorun-€dam criminum solis titulis indicatur. Ex his adparet illum per-multa dixisse, cum ederet omisisse. Idem pro Cluentio ait se €totam causam uetere instituto solum perorasse, et pro C. €Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per €plures dies (ut necesse erat) latius dixerit, postea recisa ac €repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse. At aliud est actio bona, aliud oratio. Scio nonnullis €ita uideri, sed ego (forsitan fallar) persuasum habeo posse fieri @1 €ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non €bonam actionem esse quae sit bona oratio. Est enim oratio actionis exemplar et quasi $A)RXE/TUPON&. Ideo in optima quaque €mille figuras extemporales inuenimus, in iis etiam quas tan-€tum editas scimus, ut in Verrem: 'artificem quem? quem-€nam? recte admones; Polyclitum esse dicebant.' Sequitur €ergo ut actio sit absolutissima, quae maxime orationis simili-€tudinem expresserit, si modo iustum et debitum tempus €accipiat; quod si negetur, nulla oratoris maxima iudicis culpa est. Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora €largiuntur nec breuitatem dicentibus sed copiam (hoc est €diligentiam) suadent; quam praestare nisi in angustissimis causis non potest breuitas. Adiciam quod me docuit usus, €magister egregius. Frequenter egi, frequenter iudicaui, fre-€quenter in consilio fui: aliud alios mouet, ac plerumque paruae €res maximas trahunt. Varia sunt hominum iudicia, uariae €uoluntates. Inde qui eandem causam simul audierunt, saepe €diuersum, interdum idem sed ex diuersis animi motibus senti-unt. Praeterea suae quisque inuentioni fauet, et quasi fortis-€simum amplectitur, cum ab alio dictum est quod ipse praeuidit. €Omnibus ergo dandum est aliquid quod teneant, quod agno-scant. Dixit aliquando mihi Regulus, cum simul adessemus: €'Tu omnia quae sunt in causa putas exsequenda; ego iugulum €statim uideo, hunc premo.' Premit sane quod elegit, sed in eligendo frequenter errat. Respondi posse fieri, ut genu esset @1 €aut talus, ubi ille iugulum putaret. At ego, inquam, qui €iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia experior, $PA/NTA& denique $LI/QON KINW=&; utque in cultura agri non €uineas tantum, uerum etiam arbusta, nec arbusta tantum €uerum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis €non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque €legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae prouenerint colligam. Neque enim minus imper-€spicua incerta fallacia sunt iudicum ingenia quam tempe-€statum terrarumque. Nec me praeterit summum oratorem €Periclen sic a comico Eupolide laudari: €@@@@@@$PRO\S DE/ G' AU)TOU= TW=| TA/XEI €@@@@$PEIQW/ TIS E)PEKA/QHTO TOI=SI XEI/LESIN. €@@@@$OU(/TWS E)KH/LEI, KAI\ MO/NOS TW=N R(HTO/RWN €@@@@$TO\ KE/NTRON E)GKATE/LEIPE TOI=S A)KROWME/NOIS. Verum huic ipsi Pericli nec illa $PEIQW\& nec illud $E)KH/LEI& breui-€tate uel uelocitate uel utraque (differunt enim) sine facultate €summa contigisset. Nam delectare persuadere copiam dicendi €spatiumque desiderat, relinquere uero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit. Adde quae €de eodem Pericle comicus alter: €@@@@$H)/STRAPT', E)BRO/NTA, SUNEKU/KA TH\N *(ELLA/DA. €Non enim amputata oratio et abscisa, sed lata et magnifica €et excelsa tonat fulgurat, omnia denique perturbat ac miscet. @1 'Optimus tamen modus est': quis negat? sed non minus non €seruat modum qui infra rem quam qui supra, qui adstrictius quam qui effusius dicit. Itaque audis frequenter ut illud: €'immodice et redundanter', ita hoc: 'ieiune et infirme'. Alius €excessisse materiam, alius dicitur non implesse. Aeque uter-€que, sed ille imbecillitate hic uiribus peccat; quod certe etsi non limatioris, maioris tamen ingeni uitium est. Nec uero €cum haec dico illum Homericum $A)METROEPH=& probo, sed hunc: €@@@@$KAI\ E)/PEA NIFA/DESSIN E)OIKO/TA XEIMERI/H|SIN, €non quia non et ille mihi ualdissime placeat: €@@@@$PAU=RA ME/N, A)LLA\ MA/LA LIGE/WS: €si tamen detur electio, illam orationem similem niuibus hiber-€nis, id est crebram et adsiduam sed et largam, postremo diuinam et caelestem uolo. 'At est gratior multis actio breuis.' €Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium €respicere ridiculum est. Nam si hos in consilio habeas, non €solum satius breuiter dicere, sed omnino non dicere. @@Haec est adhuc sententia mea, quam mutabo si dissenseris €tu; sed plane cur dissentias explices rogo. Quamuis enim €cedere auctoritati tuae debeam, rectius tamen arbitror in tanta re ratione quam auctoritate superari. Proinde, si non €errare uideor, id ipsum quam uoles breui epistula, sed €tamen scribe (confirmabis enim iudicium meum); si erraro, @1 €longissimam para. Num corrupi te, qui tibi si mihi accederes €breuis epistulae necessitatem, si dissentires longissimae im-€posui? Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PLINIO PATERNO SVO S. ‘@@Vt animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia €multum (ne tibi placeas) sed quia tantum quantum ego sapis; quamquam hoc quoque multum est. Omissis iocis credo €decentes esse seruos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo. €Superest ut frugi sint, quod de uenalibus melius auribus €quam oculis iudicatur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CATILIO SEVERO SVO S. ‘@@Diu iam in urbe haereo et quidem attonitus. Perturbat me €longa et pertinax ualetudo Titi Aristonis, quem singulariter €et miror et diligo. Nihil est enim illo grauius sanctius doctius, €ut mihi non unus homo sed litterae ipsae omnesque bonae €artes in uno homine summum periculum adire uideantur. Quam peritus ille et priuati iuris et publici! quantum rerum, €quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet! Nihil €est quod discere uelis quod ille docere non possit; mihi certe quotiens aliquid abditum quaero, ille thesaurus est. Iam quanta €sermonibus eius fides, quanta auctoritas, quam pressa et €decora cunctatio! quid est quod non statim sciat? Et tamen €plerumque haesitat dubitat, diuersitate rationum, quas acri þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ±¨–“…magnoque iudicio ab origine causisque primis repetit discernit expendit. Ad hoc quam parcus in uictu, quam modicus in cultu! @1 €Soleo ipsum cubiculum illius ipsumque lectum ut imagi-nem quandam priscae frugalitatis adspicere. Ornat haec €magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad €conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit. In summa non facile quemquam €ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, €huic uiro comparabis. Non quidem gymnasia sectatur aut €porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque €delectat, sed in toga negotiisque uersatur, multos aduocatione plures consilio iuuat. Nemini tamen istorum castitate pietate €iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit. €@@Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam ualetudinem €toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat. Nuper €me paucosque mecum, quos maxime diligit, aduocauit roga-€uitque, ut medicos consuleremus de summa ualetudinis, ut si €esset insuperabilis sponte exiret e uita; si tantum difficilis et longa, resisteret maneretque: dandum enim precibus uxoris, €dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes €nostras, si modo non essent inanes, uoluntaria morte desereret. Id ego arduum in primis et praecipua laude dignum puto. €Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem €commune cum multis, deliberare uero et causas eius expen-€dere, utque suaserit ratio, uitae mortisque consilium uel suscipere uel ponere ingentis est animi. Et medici quidem €secunda nobis pollicentur: superest ut promissis deus adnuat €tandemque me hac sollicitudine exsoluat; qua liberatus Lau-€rentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque @1 €otium repetam. Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut adsidenti uacat aut anxio libet. Habes quid timeam, quid €optem, quid etiam in posterum destinem: tu quid egeris, quid €agas, quid uelis agere inuicem nobis, sed laetioribus epistulis €scribe. Erit confusioni meae non mediocre solacium, si tu €nihil quereris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS POMPEIO FALCONI SVO S. ‘@@Consulis an existimem te in tribunatu causas agere debere. €Plurimum refert, quid esse tribunatum putes, inanem umbram €et sine honore nomen an potestatem sacrosanctam, et quam in ordinem cogi ut a nullo ita ne a se quidem deceat. Ipse €cum tribunus essem, errauerim fortasse qui me esse aliquid €putaui, sed tamquam essem abstinui causis agendis: primum €quod deforme arbitrabar, cui adsurgere cui loco cedere €omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui €iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra €indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam conuicia €audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolen-tem uideri. Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me €adpellasset uel ille cui adessem, uel ille quem contra, inter-€cederem et auxilium ferrem an quiescerem sileremque, et quasi eiurato magistratu priuatum ipse me facerem. His €rationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere quam paucis aduocatum. Sed tu (iterum dicam) plurimum €interest quid esse tribunatum putes, quam personam tibi @1 €imponas; quae sapienti uiro ita aptanda est ut perferatur. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS BAEBIO HISPANO SVO S. ‘@@Tranquillus contubernalis meus uult emere agellum, quem uenditare amicus tuus dicitur. Rogo cures, quanti aequum €est emat; ita enim delectabit emisse. Nam mala emptio €semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino uidetur. In hoc autem agello, si modo adriserit pretium, Tran-€quilli mei stomachum multa sollicitant, uicinitas urbis, oppor-€tunitas uiae, mediocritas uillae, modus ruris, qui auocet magis quam distringat. Scholasticis porro dominis, ut hic est, suffi-€cit abunde tantum soli, ut releuare caput, reficere oculos, €reptare per limitem unamque semitam terere omnesque €uiteculas suas nosse et numerare arbusculas possint. Haec €tibi exposui, quo magis scires, quantum esset ille mihi ego €tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his €dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non €relinquat. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER SECVNDVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMANO SVO S. ‘Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi €Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi ciuis, perinde felicis. Triginta annis €gloriae suae superuixit; legit scripta de se carmina, legit hi-€storias et posteritati suae interfuit. Perfunctus est tertio con-€sulatu, ut summum fastigium priuati hominis impleret, cum principis noluisset. Caesares quibus suspectus atque etiam €inuisus uirtutibus fuerat euasit, reliquit incolumem optimum €atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem pu-blici funeris reseruatus. Annum tertium et octogensimum €excessit in altissima tranquillitate, pari ueneratione. Vsus €est firma ualetudine, nisi quod solebant ei manus tremere, €citra dolorem tamen. Aditus tantum mortis durior longior-que, sed hic ipse laudabilis. Nam cum uocem praepararet €acturus in consulatu principi gratias, liber quem forte ac-€ceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est. €Hunc dum sequitur colligitque, per leue et lubricum paui-€mentum fallente uestigio cecidit coxamque fregit, quae €parum apte collocata reluctante aetate male coiit. @@Huius uiri exsequiae magnum ornamentum principi ma-€gnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt. Lau-€datus est a consule Cornelio Tacito; nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus. Et ille quidem @1 €plenus annis abi=t, plenus honoribus, illis etiam quos recusauit: €nobis tamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aeui €prioris, mihi uero praecipue, qui illum non solum publice quantum admirabar tantum diligebam; primum quod utri-€que eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessiones-€que coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus €adfectum parentis exhibuit. Sic candidatum me suffragio €ornauit; sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, €cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset; sic illo die €quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat. Quin etiam in hac nouis-€sima ualetudine, ueritus ne forte inter quinqueuiros crearetur, €qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constitue-€bantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, €me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem €uerbis: 'Etiam si filium haberem, tibi mandarem.' @@Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem €eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino €mortem uocare, qua tanti uiri mortalitas magis finita quam uita est. Viuit enim uiuetque semper, atque etiam latius €in memoria hominum et sermone uersabitur, postquam ab oculis recessit. Volo tibi multa alia scribere, sed totus animus €in hac una contemplatione defixus est. Verginium cogito, €Verginium uideo, Verginium iam uanis imaginibus, recen-€tibus tamen, audio adloquor teneo; cui fortasse ciues €aliquos uirtutibus pares et habemus et habebimus, gloria €neminem. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PAVLINO SVO S. ‘@@Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. Scis, quam €sit amor iniquus interdum, impotens saepe, $MIKRAI/TIOS& sem-€per. Haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, €tamquam non minus iusta quam magna sit, grauiter irascor, quod a te tam diu litterae nullae. Exorare me potes uno modo, €si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. Haec mihi sola €excusatio uera, ceterae falsae uidebuntur. Non sum audi-€turus 'non eram Romae' uel 'occupatior eram'; illud enim €nec di sinant, ut 'infirmior'. Ipse ad uillam partim studiis €partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS NEPOTI SVO S. ‘@@Magna Isaeum fama praecesserat, maior inuentus est. €Summa est facultas copia ubertas; dicit semper ex tempore, €sed tamquam diu scripserit. Sermo Graecus, immo Atticus; €praefationes tersae graciles dulces, graues interdum et erectae. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ²£’Poscit controuersias plures; electionem auditoribus per-€mittit, saepe etiam partes; surgit amicitur incipit; statim €omnia ac paene pariter ad manum, sensus reconditi occursant, €uerba_sed qualia!_quaesita et exculta. Multa lectio in subitis, multa scriptio elucet. Prohoemiatur apte, nar-€rat aperte, pugnat acriter, colligit fortiter, ornat excelse. €Postremo docet delectat adficit; quid maxime, dubites. @1 €Crebra $E)NQUMH/MATA& crebri syllogismi, circumscripti et effecti, €quod stilo quoque adsequi magnum est. Incredibilis memoria: €repetit altius quae dixit ex tempore, ne uerbo quidem labitur. Ad tantam $E(/CIN& studio et exercitatione peruenit; nam diebus et noctibus nihil aliud agit nihil audit nihil loquitur. Annum €sexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est: quo €genere hominum nihil aut sincerius aut simplicius aut melius. €Nos enim, qui in foro uerisque litibus terimur, multum malitiae quamuis nolimus addiscimus: schola et auditorium €et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus €praesertim. Nam quid in senectute felicius, quam quod dulcis-simum est in iuuenta? Quare ego Isaeum non disertissimum €tantum, uerum etiam beatissimum iudico. Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es. Proinde si non €ob alia nosque ipsos, at certe ut hunc audias ueni. Num-€quamne legisti, Gaditanum quendam Titi Liui nomine €gloriaque commotum ad uisendum eum ab ultimo terrarum €orbe uenisse, statimque ut uiderat abisse? $*)AFILO/KALON& inlit-€teratum iners ac paene etiam turpe est, non putare tanti €cognitionem qua nulla est iucundior, nulla pulchrior, nulla denique humanior. Dices: 'Habeo hic quos legam non €minus disertos.' Etiam; sed legendi semper occasio est, audi-€endi non semper. Praeterea multo magis, ut uulgo dicitur, €uiua uox adficit. Nam licet acriora sint quae legas, altius €tamen in animo sedent, quae pronuntiatio uultus habitus gestus etiam dicentis adfigit; nisi uero falsum putamus illud €Aeschinis, qui cum legisset Rhodiis orationem Demosthenis €admirantibus cunctis, adiecisse fertur: $TI/ DE/, EI) AU)TOU= TOU= QHRI/OU& @1 €$H)KOU/SATE;& et erat Aeschines si Demostheni credimus $LAMPRO-€$FWNO/TATOS&. Fatebatur tamen longe melius eadem illa pronun-tiasse ipsum qui pepererat. Quae omnia huc tendunt, ut €audias Isaeum, uel ideo tantum ut audieris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVINAE SVAE S. ‘@@Si pluribus pater tuus uel uni cuilibet alii quam mihi €debuisset, fuisset fortasse dubitandum, an adires hereditatem etiam uiro grauem. Cum uero ego ductus adfinitatis officio, €dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores €erant, creditor solus exstiterim, cumque uiuente eo nubenti €tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam sum-€mam quam pater tuus quasi de meo dixit (erat enim soluenda €de meo), magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia €debes famam defuncti pudoremque suscipere. Ad quod te ne €uerbis magis quam rebus horter, quidquid mihi pater tuus debuit, acceptum tibi fieri iubebo. Nec est quod uerearis ne €sit mihi onerosa ista donatio. Sunt quidem omnino nobis €modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter con-€dicionem agellorum nescio minor an incertior; sed quod €cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua uelut fonte liberalitas nostra decurrit. Quae tamen ita temperanda est, €ne nimia profusione inarescat; sed temperanda in aliis, in te €uero facile ei ratio constabit, etiamsi modum excesserit. €Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS LVPERCO SVO S. ‘@@Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe €promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam; adhuc enim pars eius perpolitur. Interim quae absolutiora mihi uide-€bantur, non fuit alienum iudicio tuo tradi. His tu rogo inten-€tionem scribentis accommodes. Nihil enim adhuc inter manus habui, cui maiorem sollicitudinem praestare deberem. Nam €in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tan-€tum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur. Inde et €liber creuit, dum ornare patriam et amplificare gaudemus, pariterque et defensioni eius seruimus et gloriae. Tu tamen €haec ipsa quantum ratio exegerit reseca. Quotiens enim ad €fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis com-mendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam. Idem €tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diuer-€sum est postulare, ut in plerisque frontem remittas. Sunt €enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si €materia non refragetur; nam descriptiones locorum, quae in €hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est. Quod tamen si quis exstiterit, qui €putet nos laetius fecisse quam orationis seueritas exigat, huius €(ut ita dixerim) tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt. Adnisi certe sumus, ut quamlibet diuersa genera €lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut uere-€mur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque €naturam non probetur, ita uidemur posse confidere, ut @1 uniuersitatem omnibus uarietas ipsa commendet. Nam et in €ratione conuiuiorum, quamuis a plerisque cibis singuli tem-€peremus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec €ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur. Atque haec ego sic accipi uolo, non tamquam €adsecutum esse me credam, sed tamquam adsequi labora-€uerim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoueris interim istis, mox iis quae sequuntur. Dices te non posse satis €diligenter id facere, nisi prius totam actionem cognoueris: €fateor. In praesentia tamen et ista tibi familiariora fient, et €quaedam ex his talia erunt ut per partes emendari possint. Etenim, si auulsum statuae caput aut membrum aliquod €inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequali-€tatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset; nec alia ex causa principiorum libri circum-€feruntur, quam quia existimatur pars aliqua etiam sine €ceteris esse perfecta. @@Longius me prouexit dulcedo quaedam tecum loquendi; €sed iam finem faciam ne modum, quem etiam orationi adhi-€bendum puto, in epistula excedam. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS AVITO SVO S. ‘@@Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum €acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, €ut sibi uidebatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum. Nam sibi et paucis opima quaedam, €ceteris uilia et minuta ponebat. Vinum etiam paruolis lagun-€culis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed @1 €ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus €amicis (nam gradatim amicos habet), aliud suis nostrisque libertis. Animaduertit qui mihi proximus recumbebat, et an €probarem interrogauit. Negaui. 'Tu ergo' inquit 'quam con-€suetudinem sequeris?' 'Eadem omnibus pono; ad cenam enim, €non ad notam inuito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequaui.' 'Etiamne libertos?' 'Etiam; conuictores €enim tunc, non libertos puto.' Et ille: 'Magno tibi constat.' €'Minime.' 'Qui fieri potest?' 'Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.' Et her-€cule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse €communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi €in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus ali-€quanto rectius tua continentia quam aliena contumelia con-€sulas. @@Quorsus haec? ne tibi, optimae indolis iuueni, quorundam €in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Conuenit autem €amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere. Igitur memento nihil magis €esse uitandum quam istam luxuriae et sordium nouam socie-€tatem; quae cum sint turpissima discreta ac separata, turpius €iunguntur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MACRINO SVO S. ‘@@Here a senatu Vestricio Spurinnae principe auctore trium-€phalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam €in acie steterunt, numquam castra uiderunt, numquam @1 €denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, uerum €ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis adseque-bantur. Nam Spurinna Bructerum regem ui et armis induxit þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ²§’‚in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum uictoriae genus, terrore perdomuit. Et hoc qui-€dem uirtutis praemium, illud solacium doloris accepit, quod €filio eius Cottio, quem amisit absens, habitus est honor €statuae. Rarum id in iuuene; sed pater hoc quoque mere-€batur, cuius grauissimo uulneri magno aliquo fomento medendum fuit. Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen €indolis dederat, ut uita eius breuis et angusta debuerit hac €uelut immortalitate proferri. Nam tanta ei sanctitas grauitas €auctoritas etiam, ut posset senes illos prouocare uirtute, quibus nunc honore adaequatus est. Quo quidem honore, €quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, €dolori patris, uerum etiam exemplo prospectum est. Acuent €ad bonas artes iuuentutem adulescentibus quoque, digni sint €modo, tanta praemia constituta; acuent principes uiros ad €liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia. His ex causis statua Cotti publice laetor, €nec priuatim minus. Amaui consummatissimum iuuenem, €tam ardenter quam nunc impatienter requiro. Erit ergo €pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare. Etenim €si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum €leuant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non €modo species et uultus illorum, sed honor etiam et gloria €refertur! Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO SVO S. ‘@@Studes an piscaris an uenaris an simul omnia? Possunt enim €omnia simul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus piscem, feras €siluae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus adfatim suggerunt. Sed siue omnia simul siue aliquid facis, €non possum dicere 'inuideo'; angor tamen non et mihi licere, €qui sic concupisco ut aegri uinum balinea fontes. Num-€quamne hos artissimos laqueos, si soluere negatur, abrumpam? Numquam, puto. Nam ueteribus negotiis noua accrescunt, €nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis €maius in dies occupationum agmen extenditur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS APOLLINARI SVO S. ‘@@Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei. €Adficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi €pro me altero patior; et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur. Ego Sexto latum clauum €a Caesare nostro, ego quaesturam impetraui; meo suffragio €peruenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, uereor ne decepisse Caesarem uidear. Proinde adni-€tendum est mihi, ut talem eum iudicent omnes, qualem esse €princeps mihi credidit. Quae causa si studium meum non €incitaret, adiutum tamen cuperem iuuenem probissimum gra-€uissimum eruditissimum, omni denique laude dignissimum, @1 et quidem cum tota domo. Nam pater ei Erucius Cla-€rus, uir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis €exercitatus, quas summa fide pari constantia nec uerecundia €minore defendit. Habet auunculum C. Septicium, quo nihil €uerius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius noui. Omnes me certatim et tamen aequaliter amant, omnibus nunc €ego in uno referre gratiam possum. Itaque prenso amicos, €supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque €uel auctoritate uel gratia ualeam, precibus experior, teque €obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes. Reddam uicem si reposces, reddam et si non reposces. Dili-€geris coleris frequentaris: ostende modo uelle te, nec deerunt €qui quod tu uelis cupiant. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS OCTAVIO SVO S. ‘@@Hominem te patientem uel potius durum ac paene crude-lem, qui tam insignes libros tam diu teneas! Quousque et tibi €et nobis inuidebis, tibi maxima laude, nobis uoluptate? Sine €per ora hominum ferantur isdemque quibus lingua Romana €spatiis peruagentur. Magna et iam longa exspectatio est, quam frustrari adhuc et differre non debes. Enotuerunt €quidam tui uersus, et inuito te claustra sua refregerunt. Hos €nisi retrahis in corpus, quandoque ut errones aliquem cuius dicantur inuenient. Habe ante oculos mortalitatem, a qua @1 €adserere te hoc uno monimento potes; nam cetera fragilia et €caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque. Dices, ut soles: 'Amici mei uiderint.' Opto equidem amicos €tibi tam fideles tam eruditos tam laboriosos, ut tantum curae €intentionisque suscipere et possint et uelint, sed dispice ne €sit parum prouidum, sperare ex aliis quod tibi ipse non praestes. Et de editione quidem interim ut uoles: recita €saltem quo magis libeat emittere, utque tandem percipias €gaudium, quod ego olim pro te non temere praesumo. Imaginor enim qui concursus quae admiratio te, qui clamor €quod etiam silentium maneat; quo ego, cum dico uel recito, €non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi. Hoc fructu tanto €tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione frau-€dare; quae cum modum excedit, uerendum est ne inertiae et €desidiae uel etiam timiditatis nomen accipiat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIANO SVO S. ‘@@Solet esse gaudio tibi, si quid acti est in senatu dignum €ordine illo. Quamuis enim quietis amore secesseris, insidet €tamen animo tuo maiestatis publicae cura. Accipe ergo quod €per hos dies actum est, personae claritate famosum, seueritate exempli salubre, rei magnitudine aeternum. Marius Priscus €accusantibus Afris quibus pro consule praefuit, omissa defen-€sione iudices petiit. Ego et Cornelius Tacitus, adesse prouin-€cialibus iussi, existimauimus fidei nostrae conuenire notum €senatui facere excessisse Priscum immanitate et saeuitia @1 €crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes con-demnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset. Re-€spondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra €repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae €uela uir mouendarum lacrimarum peritissimus quodam uelut uento miserationis impleuit. Magna contentio, magni utrim-€que clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis €liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum uindicandum. Nouissime consul designatus €Iulius Ferox, uir rectus et sanctus, Mario quidem iudices €interim censuit dandos, euocandos autem quibus diceretur innocentium poenas uendidisse. Quae sententia non prae-€ualuit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola €frequens, adnotatumque experimentis, quod fauor et miseri-€cordia acres et uehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt. Vnde euenit ut, €quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus €ceteris dicere uelit; patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur. Venerunt qui €adesse erant iussi, Vitellius Honoratus et Flauius Marcianus; €ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis €Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Mar-€cianus unius equitis Romani septingentis milibus plura sup-€plicia arguebatur emisse; erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere. Sed Honoratum cogni-€tioni senatus mors opportuna subtraxit, Marcianus inductus €est absente Prisco. Itaque Tuccius Cerialis consularis iure €senatorio postulauit, ut Priscus certior fieret, siue quia @1 €miserabiliorem siue quia inuidiosiorem fore arbitrabatur, si €praesens fuisset, siue (quod maxime credo) quia aequis-€simum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui €non potuisset in utroque puniri. @@Dilata res est in proximum senatum, cuius ipse conspectus €augustissimus fuit. Princeps praesidebat (erat enim con-€sul), ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue €senatorum frequentia celeberrimus; praeterea causae ampli-€tudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque €mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciuerat. Imaginare quae sollicitudo nobis, qui €metus, quibus super tanta re in illo coetu praesente Caesare €dicendum erat. Equidem in senatu non semel egi, quin immo €nusquam audiri benignius soleo: tunc me tamen ut noua omnia nouo metu permouebant. Obuersabatur praeter illa €quae supra dixi causae difficultas: stabat modo consularis, þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ²¨‹˜modo septemuir epulonum, iam neutrum. Erat ergo per-€quam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat €atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur. Vtcumque tamen animum cogitationemque col-€legi, coepi dicere non minore audientium adsensu quam €sollicitudine mea. Dixi horis paene quinque; nam duodecim €clepsydris, quas spatiosissimas acceperam, sunt additae quat-€tuor. Adeo illa ipsa, quae dura et aduersa dicturo uidebantur, secunda dicenti fuerunt. Caesar quidem tantum mihi studium, €tantam etiam curam (nimium est enim dicere sollicitudinem) €praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius ad-€moneret uoci laterique consulerem, cum me uehementius pu-€taret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset. Respondit @1 mihi pro Marciano Claudius Marcellinus. Missus deinde €senatus et reuocatus in posterum; neque enim iam incohari €poterat actio, nisi ut noctis interuentu scinderetur. @@Postero die dixit pro Mario Saluius Liberalis, uir subtilis €dispositus acer disertus; in illa uero causa omnes artes suas €protulit. Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, $SEMNW=S&. Dixit pro Mario €rursus Fronto Catius insigniter, utque iam locus ille poscebat, €plus in precibus temporis quam in defensione consumpsit. €Huius actionem uespera inclusit, non tamen sic ut abrum-€peret. Itaque in tertium diem probationes exierunt. Iam hoc €ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo uocari, triduo contineri. Cornutus Tertullus consul desi-€gnatus, uir egregius et pro ueritate firmissimus, censuit septin-€genta milia quae acceperat Marius aerario inferenda, Mario €urbe Italiaque interdicendum, Marciano hoc amplius Africa. €In fine sententiae adiecit, quod ego et Tacitus iniuncta €aduocatione diligenter et fortiter functi essemus, arbitrari €senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit. Adsenserunt consules designati, omnes etiam consulares €usque ad Pompeium Collegam: ille et septingenta milia €aerario inferenda et Marcianum in quinquennium relegan-€dum, Marium repetundarum poenae quam iam passus esset censuit relinquendum. Erant in utraque sententia multi, €fortasse etiam plures in hac uel solutiore uel molliore. Nam €quidam ex illis quoque, qui Cornuto uidebantur adsensi, hunc qui post ipsos censuerat sequebantur. Sed cum fieret discessio, €qui sellis consulum adstiterant, in Cornuti sententiam ire €coeperunt. Tum illi qui se Collegae adnumerari patieban-€tur in diuersum transierunt; Collega cum paucis relictus. @1 €Multum postea de impulsoribus suis, praecipue de Regulo que-€stus est, qui se in sententia quam ipse dictauerat deseruisset. €Est alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat €plurimum timeat. @@Hic finis cognitionis amplissimae. Superest tamen $LITOU/RGION €non leue, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui per-€mixtus causae grauiter uehementerque uexatus est. Nam et €rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine €Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum mini-€sterium commodasse, stipulatusque de Marciano quinqua-€ginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse €sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine €unguentarii, qui titulus a uita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat. Placuit censente Cornuto referri €de eo proximo senatu; tunc enim, casu an conscientia, afuerat. @@Habes res urbanas; inuicem rusticas scribe. Quid arbu-€sculae tuae, quid uineae, quid segetes agunt, quid oues deli-€catissimae? In summa, nisi aeque longam epistulam reddis, €non est quod postea nisi breuissimam exspectes. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIANO SVO S. ‘@@$*LITOU/RGION& illud, quod superesse Mari Prisci causae proxime €scripseram, nescio an satis, circumcisum tamen et adrasum est. Firminus inductus in senatum respondit crimini noto. €Secutae sunt diuersae sententiae consulum designatorum. €Cornutus Tertullus censuit ordine mouendum, Acutius €Nerua in sortitione prouinciae rationem eius non habendam. @1 €Quae sententia tamquam mitior uicit, cum sit alioqui durior tristiorque. Quid enim miserius quam exsectum et exemptum €honoribus senatoriis, labore et molestia non carere? quid €grauius quam tanta ignominia adfectum non in solitudine €latere, sed in hac altissima specula conspiciendum se mon-strandumque praebere? Praeterea quid publice minus aut €congruens aut decorum? notatum a senatu in senatu sedere, €ipsisque illis a quibus sit notatus aequari; summotum a pro-€consulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de procon-€sulibus iudicare, damnatumque sordium uel damnare alios uel absoluere! Sed hoc pluribus uisum est. Numerantur enim €sententiae, non ponderantur; nec aliud in publico consilio €potest fieri, in quo nihil est tam inaequale quam aequalitas €ipsa. Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est. Impleui promissum priorisque epistulae fidem exsolui, quam €ex spatio temporis iam recepisse te colligo; nam et festinanti et €diligenti tabellario dedi, nisi quid impedimenti in uia passus est. Tuae nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remune-€reris litteris, quales istinc redire uberrimae possunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PRISCO SVO S. ‘@@Et tu occasiones obligandi me auidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo. Duabus ergo de causis a te €potissimum petere constitui, quod impetratum maxime €cupio. Regis exercitum amplissimum: hinc tibi beneficiorum €larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos €exornare potuisti. Conuertere ad nostros nec hos multos. Malles tu quidem multos; sed meae uerecundiae sufficit unus aut alter, ac potius unus. Is erit Voconius Romanus. Pater ei @1 €in equestri gradu clarus, clarior uitricus, immo pater alius €(nam huic quoque nomini pietate successit), mater e primis. €Ipse citerioris Hispaniae (scis quod iudicium prouinciae illius, quanta sit grauitas) flamen proxime fuit. Hunc ego, cum simul €studeremus, arte familiariterque dilexi; ille meus in urbe ille €in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui. Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius? Mira in sermone, mira etiam in ore ipso uultuque suauitas. Ad hoc €ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis €agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas. Amatur a me plurimum nec tamen uincitur. Equidem €iuuenis statim iuueni, quantum potui per aetatem, auidis-€sime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum €ius impetraui; quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit. Haec beneficia mea €tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praeser-€tim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit posteriora mereatur. Habes qualis quam probatus €carusque sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua €exornes. In primis ama hominem; nam licet tribuas ei quan-€tum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia €tua; cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem €quo magis scires, breuiter tibi studia mores omnem denique uitam eius expressi. Extenderem preces nisi et tu rogari diu €nolles et ego tota hoc epistula fecissem; rogat enim et quidem €efficacissime, qui reddit causas rogandi. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Verum opinaris: distringor centumuiralibus causis, quae €me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleraeque €paruae et exiles; raro incidit uel personarum claritate uel negotii magnitudine insignis. Ad hoc pauci cum quibus iuuet €dicere; ceteri audaces atque etiam magna ex parte adule-€scentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam in-€reuerenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse €uideatur, sic in foro pueros a centumuiralibus causis auspi-€cari, ut ab Homero in scholis. Nam hic quoque ut illic primum coepit esse quod maximum est. At hercule ante €memoriam meam (ita maiores natu solent dicere), ne nobilis-€simis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari €producente: tanta ueneratione pulcherrimum opus coleba-tur. Nunc refractis pudoris et reuerentiae claustris, omnia €patent omnibus, nec inducuntur sed inrumpunt. Sequuntur þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ²¨Ž”ƒauditores actoribus similes, conducti et redempti. Manceps €conuenitur; in media basilica tam palam sportulae quam in €triclinio dantur; ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane $*SOFOKLEI=S& uocantur $A)PO\ TOU= SOFW=S €$KAI\ KALEI=SQAI&, isdem Latinum nomen impositum est Laudi-ceni; et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata. €Here duo nomenclatores mei (habent sane aetatem eorum qui @1 €nuper togas sumpserint) ternis denariis ad laudandum trahe-€bantur. Tanti constat ut sis disertissimus. Hoc pretio quam-€libet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona €colligitur, hoc infiniti clamores commouentur, cum meso-chorus dedit signum. Opus est enim signo apud non intelle-gentes, ne audientes quidem; nam plerique non audiunt, nec €ulli magis laudant. Si quando transibis per basilicam et uoles €scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascen-€das, nihil quod praebeas aurem; facilis diuinatio: scito eum €pessime dicere, qui laudabitur maxime. @@Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, €hactenus tamen ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quinti-liano praeceptore meo audisse me memini. Narrabat ille: 'Ad-€sectabar Domitium Afrum. Cum apud centumuiros diceret €grauiter et lente (hoc enim illi actionis genus erat), audit ex €proximo immodicum insolitumque clamorem. Admiratus €reticuit; ubi silentium factum est, repetit quod abruperat. Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit. €Idem tertio. Nouissime quis diceret quaesiit. Responsum est: €"Licinus." Tum intermissa causa "Centumuiri," inquit, "hoc artificium peri=t."' Quod alioqui perire incipiebat cum perisse €Afro uideretur, nunc uero prope funditus exstinctum et €euersum est. Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur. Plau-€sus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis €desunt: ululatus quidem (neque enim alio uocabulo potest €exprimi theatris quoque indecora laudatio) large supersunt. @1 Nos tamen adhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis mora-€tur ac retinet; ueremur enim ne forte non has indignitates €reliquisse, sed laborem fugisse uideamur. Sumus tamen €solito rariores, quod initium est gradatim desinendi. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VALERIANO SVO S. ‘@@Quo modo te ueteres Marsi tui? quo modo emptio noua? €Placent agri, postquam tui facti sunt? Rarum id quidem; €nihil enim aeque gratum est adeptis quam concupiscentibus. Me praedia materna parum commode tractant, delectant €tamen ut materna, et alioqui longa patientia occallui. Habent €hunc finem adsiduae querellae, quod queri pudet. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ANNIO SVO S. ‘@@Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos €Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento; quod ius ne €mihi quidem ignotum est, cum sit iis etiam notum, qui nihil €aliud sciunt. Sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut €defunctorum uoluntates, etiamsi iure deficerentur, quasi per-€fectas tuerer. Constat autem codicillos istos Aciliani manu scriptos. Licet ergo non sint confirmati testamento, a me €tamen ut confirmati obseruabuntur, praesertim cum delatori locus non sit. Nam si uerendum esset ne quod ego dedissem €populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse debe-€rem; cum uero liceat heredi donare, quod in hereditate €subsedit, nihil est quod obstet illi meae legi, cui publicae €leges non repugnant. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GALLO SVO S. ‘@@Miraris cur me Laurentinum uel (si ita mauis), Laurens €meum tanto opere delectet; desines mirari, cum cognoueris gratiam uillae, opportunitatem loci, litoris spatium. Decem €septem milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae €agenda fuerint saluo iam et composito die possis ibi manere. €Aditur non una uia; nam et Laurentina et Ostiensis eodem €ferunt, sed Laurentina a quarto decimo lapide, Ostiensis ab €undecimo relinquenda est. Vtrimque excipit iter aliqua ex €parte harenosum, iunctis paulo grauius et longius, equo breue et molle. Varia hinc atque inde facies; nam modo €occurrentibus siluis uia coartatur, modo latissimis pratis dif-€funditur et patescit; multi greges ouium, multa ibi equorum €boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et €tepore uerno nitescunt. Villa usibus capax, non sumptuosa tutela. Cuius in prima parte atrium frugi, nec tamen sordi-€dum; deinde porticus in D litterae similitudinem circum-€actae, quibus paruola sed festiua area includitur. Egregium €hae aduersus tempestates receptaculum; nam specularibus ac multo magis imminentibus tectis muniuntur. Est contra €medias cauaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, €quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, €fractis iam et nouissimis fluctibus leuiter adluitur. Vndique €ualuas aut fenestras non minores ualuis habet atque ita a €lateribus a fronte quasi tria maria prospectat; a tergo @1 €cauaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium siluas et longinquos respicit montes. Huius a laeua retractius €paulo cubiculum est amplum, deinde aliud minus quod altera €fenestra admittit orientem, occidentem altera retinet; hac et subiacens mare longius quidem sed securius intuetur. Huius €cubiculi et triclinii illius obiectu includitur angulus, qui €purissimum solem continet et accendit. Hoc hibernaculum, €hoc etiam gymnasium meorum est; ibi omnes silent uenti, €exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt. Adnectitur angulo cubiculum in hapsida €curuatum, quod ambitum solis fenestris omnibus sequitur. €Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit. Adhaeret €dormitorium membrum transitu interiacente, qui suspensus €et tubulatus conceptum uaporem salubri temperamento huc €illuc digerit et ministrat. Reliqua pars lateris huius seruorum €libertorumque usibus detinetur, plerisque tam mundis, ut accipere hospites possint. Ex alio latere cubiculum est poli-€tissimum; deinde uel cubiculum grande uel modica cenatio, €quae plurimo sole, plurimo mari lucet; post hanc cubiculum €cum procoetone, altitudine aestiuum, munimentis hibernum; €est enim subductum omnibus uentis. Huic cubiculo aliud et procoeton communi pariete iunguntur. Inde balinei cella €frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo €baptisteria uelut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in €proximo cogites. Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet €propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam @1 €sumptuosae; cohaeret calida piscina mirifica, ex qua natantes mare adspiciunt, nec procul sphaeristerium quod calidissimo €soli inclinato iam die occurrit. Hic turris erigitur, sub qua €diaetae duae, totidem in ipsa, praeterea cenatio quae latissi-€mum mare longissimum litus uillas amoenissimas possidet. Est et alia turris; in hac cubiculum, in quo sol nascitur €conditurque; lata post apotheca et horreum, sub hoc tri-€clinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum €patitur, eumque iam languidum ac desinentem; hortum et gestationem uidet, qua hortus includitur. Gestatio buxo aut €rore marino, ubi deficit buxus, ambitur; nam buxus, qua €parte defenditur tectis, abunde uiret; aperto caelo apertoque €uento et quamquam longinqua aspergine maris inarescit. Adiacet gestationi interiore circumitu uinea tenera et um-€brosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens. Hortum €morus et ficus frequens uestit, quarum arborum illa uel €maxime ferax terra est, malignior ceteris. Hac non deteriore €quam maris facie cenatio remota a mari fruitur, cingitur €diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet uestibulum uillae et hortus alius pinguis et rusticus. Hinc cryptoporticus €prope publici operis extenditur. Vtrimque fenestrae, a mari €plures, ab horto singulae sed alternis pauciores. Hae cum €serenus dies et immotus, omnes, cum hinc uel inde uentis inquietus, qua uenti quiescunt sine iniuria patent. Ante €cryptoporticum xystus uiolis odoratus. Teporem solis in-€fusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ²¨‘˜‘„aquilonem inhibet summouetque, quantumque caloris ante €tantum retro frigoris; similiter africum sistit, atque ita €diuersissimos uentos alium alio latere frangit et finit. Haec iucunditas eius hieme, maior aestate. Nam ante meridiem €xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem €umbra sua temperat, quae, ut dies creuit decreuitue, modo breuior modo longior hac uel illa cadit. Ipsa uero crypto-€porticus tum maxime caret sole, cum ardentissimus culmini €eius insistit. Ad hoc patentibus fenestris fauonios accipit €transmittitque nec umquam aere pigro et manente in-grauescit. In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, €diaeta est amores mei, re uera amores: ipse posui. In hac €heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, €cubiculum autem ualuis cryptoporticum, fenestra prospicit mare. Contra parietem medium zotheca perquam eleganter €recedit, quae specularibus et uelis obductis reductisue modo €adicitur cubiculo modo aufertur. Lectum et duas cathedras €capit; a pedibus mare, a tergo uillae, a capite siluae: tot €facies locorum totidem fenestris et distinguit et miscet. Iunctum est cubiculum noctis et somni. Non illud uoces €seruolorum, non maris murmur, non tempestatum motus €non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris €apertis. Tam alti abditique secreti illa ratio, quod interiacens €andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit. Adplicitum est €cubiculo hypocauston perexiguum, quod angusta fenestra @1 €suppositum calorem, ut ratio exigit, aut effundit aut retinet. €Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem, quem €orientem statim exceptum ultra meridiem oblicum quidem sed tamen seruat. In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse €mihi etiam a uilla mea uideor, magnamque eius uoluptatem €praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia €dierum festisque clamoribus personat; nam nec ipse meorum lusibus nec illi studiis meis obstrepunt. Haec utilitas haec €amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes €habet; sunt enim in summo. Et omnino litoris illius mira €natura: quocumque loco moueris humum, obuius et paratus €umor occurrit, isque sincerus ac ne leuiter quidem tanta maris uicinitate corruptus. Suggerunt adfatim ligna proximae €siluae; ceteras copias Ostiensis colonia ministrat. Frugi €quidem homini sufficit etiam uicus, quem una uilla discernit. €In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte €balineum domi uel subitus aduentus uel breuior mora cal-facere dissuadeat. Litus ornant uarietate gratissima nunc €continua nunc intermissa tecta uillarum, quae praestant €multarum urbium faciem, siue mari siue ipso litore utare; €quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius fre-quens et contrarius fluctus indurat. Mare non sane pretiosis €piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit. €Villa uero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac in €primis; nam illuc e pascuis pecora conueniunt, si quando €aquam umbramue sectantur. @@Iustisne de causis iam tibi uideor incolere inhabitare dili-€gere secessum? quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis. @1 €Atque utinam concupiscas! ut tot tantisque dotibus uillulae €nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAVRICO SVO S. ‘@@Quid a te mihi iucundius potuit iniungi, quam ut praece-€ptorem fratris tui liberis quaererem? Nam beneficio tuo in €scholam redeo, et illam dulcissimam aetatem quasi resumo: €sedeo inter iuuenes ut solebam, atque etiam experior quan-tum apud illos auctoritatis ex studiis habeam. Nam proxime €frequenti auditorio inter se coram multis ordinis nostri clare €iocabantur; intraui, conticuerunt; quod non referrem, nisi €ad illorum magis laudem quam ad meam pertineret, ac nisi sperare te uellem posse fratris tui filios probe discere. Quod €superest, cum omnes qui profitentur audiero, quid de quoque €sentiam scribam, efficiamque quantum tamen epistula con-sequi potero, ut ipse omnes audisse uidearis. Debeo enim tibi, €debeo memoriae fratris tui hanc fidem hoc studium, praeser-€tim super tanta re. Nam quid magis interest uestra, quam ut €liberi (dicerem tui, nisi nunc illos magis amares) digni illo €patre, te patruo reperiantur? quam curam mihi etiam si non mandasses uindicassem. Nec ignoro suscipiendas offensas in €eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, €uerum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo €subire quam parentes pro suis. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CERIALI SVO S. ‘@@Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem. Faciam quia hortaris, quamuis uehementer addubitem. Neque enim €me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem €caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant €commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas €aduocatorum, exspectatio euentus, fama non unius actoris, €diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis €gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus uigor corporis. Vnde accidit ut ii qui sedentes €agunt, quamuis illis maxima ex parte supersint eadem illa €quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur. Recitantium uero praecipua pronuntiationis €adiumenta, oculi manus, praepediuntur. Quo minus mirum €est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata. Accedit his quod €oratio de qua loquor pugnax et quasi contentiosa est. Porro €ita natura comparatum est, ut ea quae scripsimus cum labore, cum labore etiam audiri putemus. Et sane quotus quisque €tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia €quam austera et pressa delectent? Est quidem omnino turpis €ista discordia, est tamen, quia plerumque euenit ut aliud €auditores aliud iudices exigant, cum alioqui iis praecipue €auditor adfici debeat, quibus idem si foret iudex, maxime @1 permoueretur. Potest tamen fieri ut quamquam in his diffi-€cultatibus libro isti nouitas lenocinetur, nouitas apud nostros; €apud Graecos enim est quiddam quamuis ex diuerso, non tamen omnino dissimile. Nam ut illis erat moris, leges quas €ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione €conuincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postu-€laremus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit; quod €nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem €apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet. Nos autem si placuerit recitare adhibituri €sumus eruditissimum quemque. Sed plane adhuc an sit €recitandum examina tecum, omnesque quos ego moui in €utraque parte calculos pone, idque elige in quo uicerit ratio. €A te enim ratio exigetur, nos excusabit obsequium. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVISIO SVO S. ‘@@Assem para et accipe auream fabulam, fabulas immo; nam €me priorum noua admonuit, nec refert a qua potissimum incipiam. Verania Pisonis grauiter iacebat, huius dico Pisonis, €quem Galba adoptauit. Ad hanc Regulus uenit. Primum €impudentiam hominis, qui uenerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi inuisissimus fuerat! Esto, si uenit tantum; €at ille etiam proximus toro sedit, quo die qua hora nata esset €interrogauit. Vbi audiit, componit uultum intendit oculos €mouet labra, agitat digitos computat. Nihil. Vt diu mise-€ram exspectatione suspendit, 'Habes' inquit 'climactericum @1 tempus sed euades. Quod ut tibi magis liqueat, haruspicem consulam, quem sum frequenter expertus.' Nec mora, sacri-€ficium facit, adfirmat exta cum siderum significatione con-€gruere. Illa ut in periculo credula poscit codicillos, legatum €Regulo scribit. Mox ingrauescit, clamat moriens hominem €nequam perfidum ac plus etiam quam periurum, qui sibi per salutem filii peierasset. Facit hoc Regulus non minus scelerate €quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, €in caput infelicis pueri detestatur. @@Velleius Blaesus ille locuples consularis nouissima uale-€tudine conflictabatur: cupiebat mutare testamentum. Regu-€lus qui speraret aliquid ex nouis tabulis, quia nuper captare €eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiri-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ²¨”˜ˆtum homini prorogarent. Postquam signatum est testa-€mentum, mutat personam, uertit adlocutionem isdemque €medicis: 'Quousque miserum cruciatis? quid inuidetis bona €morte, cui dare uitam non potestis?' Moritur Blaesus et, €tamquam omnia audisset, Regulo ne tantulum quidem. @@Sufficiunt duae fabulae, an scholastica lege tertiam poscis? est unde fiat. Aurelia ornata femina signatura testamentum €sumpserat pulcherrimas tunicas. Regulus cum uenisset ad signandum, 'Rogo' inquit 'has mihi leges.' Aurelia ludere €hominem putabat, ille serio instabat; ne multa, coegit €mulierem aperire tabulas ac sibi tunicas quas erat induta €legare; obseruauit scribentem, inspexit an scripsisset. Et €Aurelia quidem uiuit, ille tamen istud tamquam morituram €coegit. Et hic hereditates, hic legata quasi mereatur accipit. @@$*)ALLA\ TI/ DIATEI/NOMAI& in ea ciuitate, in qua iam pridem €non minora praemia, immo maiora nequitia et improbitas @1 quam pudor et uirtus habent? Adspice Regulum, qui ex €paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse €mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens €impleturus esset, inuenisse se exta duplicia, quibus por-tendi miliens et ducentiens habiturum. Et habebit, si modo €ut coepit, aliena testamenta, quod est improbissimum genus €falsi, ipsis quorum sunt illa dictauerit. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER TERTIVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVISIO RVFO SVO S. ‘@@Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo €nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis €in senectute, si modo senescere datum est, aemulari uelim; nihil est enim illo uitae genere distinctius. Me autem ut €certus siderum cursus ita uita hominum disposita delectat. €Senum praesertim: nam iuuenes confusa adhuc quaedam et €quasi turbata non indecent, senibus placida omnia et ordinata conueniunt, quibus industria sera turpis ambitio est. Hanc €regulam Spurinna constantissime seruat; quin etiam parua €haec_parua si non cotidie fiant_ordine quodam et uelut orbe circumagit. Mane lectulo continetur, hora secunda €calceos poscit, ambulat milia passuum tria nec minus animum €quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones €explicantur; si non, liber legitur, interdum etiam praesenti-bus amicis, si tamen illi non grauantur. Deinde considit, et €liber rursus aut sermo libro potior; mox uehiculum ascendit, €adsumit uxorem singularis exempli uel aliquem amicorum, ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce secretum! €quantum ibi antiquitatis! quae facta, quos uiros audias! €quibus praeceptis imbuare! quamuis ille hoc tempera-€mentum modestiae suae indixerit, ne praecipere uideatur. @1 Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, €iterum residit uel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim et €quidem utraque lingua lyrica doctissima; mira illis dulcedo, €mira suauitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis. Vbi hora balinei nuntiata est (est autem hieme €nona, aestate octaua), in sole, si caret uento, ambulat nudus. €Deinde mouetur pila uehementer et diu; nam hoc quoque €exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat €et paulisper cibum differt; interim audit legentem remissius €aliquid et dulcius. Per hoc omne tempus liberum est amicis uel eadem facere uel alia si malint. Adponitur cena non €minus nitida quam frugi, in argento puro et antiquo; sunt in €usu et Corinthia, quibus delectatur nec adficitur. Frequenter €comoedis cena distinguitur, ut uoluptates quoque studiis €condiantur. Sumit aliquid de nocte et aestate; nemini hoc longum est; tanta comitate conuiuium trahitur. Inde illi post €septimum et septuagensimum annum aurium oculorum uigor €integer, inde agile et uiuidum corpus solaque ex senectute prudentia. Hanc ego uitam uoto et cogitatione praesumo, €ingressurus auidissime, ut primum ratio aetatis receptui €canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi et solacium et exemplum est idem Spurinna; nam ille €quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magi-€stratus, prouincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. €Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo, idque €iam nunc apud te subsigno ut, si me longius euehi uideris, in €ius uoces ad hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum €inertiae crimen effugero. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VIBIO MAXIMO SVO S. ‘@@Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure uideor a te meis petiturus. Arrianus €Maturus Altinatium est princeps; cum dico princeps, non de €facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, grauitate prudentia. Huius ego consilio in negotiis, €iudicio in studiis utor; nam plurimum fide, plurimum ueri-tate, plurimum intellegentia praestat. Amat me (nihil pos-€sum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu; ideo se in equestri €gradu tenuit, cum facile possit ascendere altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est. Itaque magni aestimo €dignitati eius aliquid adstruere inopinantis nescientis, immo €etiam fortasse nolentis; adstruere autem quod sit splendidum nec molestum. Cuius generis quae prima occasio tibi, conferas €in eum rogo; habebis me, habebis ipsum gratissimum debito-€rem. Quamuis enim ista non adpetat, tam grate tamen €excipit, quam si concupiscat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORELLIAE HISPVLLAE SVAE S. ‘@@Cum patrem tuum grauissimum et sanctissimum uirum €suspexerim magis an amauerim dubitem, teque et in memo-€riam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse €est atque etiam quantum in me fuerit enitar, ut filius tuus €auo similis exsistat; equidem malo materno, quamquam illi €paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque @1 et patruus inlustri laude conspicui. Quibus omnibus ita de-€mum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat. Adhuc €illum pueritiae ratio intra contubernium tuum tenuit, prae-€ceptores domi habuit, ubi est erroribus modica uel etiam €nulla materia. Iam studia eius extra limen proferenda sunt, €iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae seueritas pudor in primis castitas constet. Adest enim adulescenti €nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia cor-€poris pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est. Videor ergo €demonstrare tibi posse Iulium Genitorem. Amatur a me; €iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex €iudicio nata est. Vir est emendatus et grauis, paulo etiam horridior et durior, ut in hac licentia temporum. Quantum €eloquentia ualeat, pluribus credere potes, nam dicendi facul-€tas aperta et exposita statim cernitur; uita hominum altos €recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me €sponsorem accipe. Nihil ex hoc uiro filius tuus audiet nisi €profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec €minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus €imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat. Proinde fauentibus dis trade eum praeceptori, a quo mores €primum mox eloquentiam discat, quae male sine moribus €discitur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CAECILIO MACRINO SVO S. ‘@@Quamuis et amici quos praesentes habebam, et sermones €hominum factum meum comprobasse uideantur, magni @1 tamen aestimo scire quid sentias tu. Nam cuius integra re €consilium exquirere optassem, huius etiam peracta iudicium €nosse mire concupisco. Cum publicum opus mea pecunia €incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus €aerari commeatu, legati prouinciae Baeticae, questuri de €proconsulatu Caecili Classici, aduocatum me a senatu petiue-runt. Collegae optimi meique amantissimi, de communis €officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere €temptarunt. Factum est senatus consultum perquam honori-€ficum, ut darer prouincialibus patronus si ab ipso me impe-trassent. Legati rursus inducti iterum me iam praesentem €aduocatum postulauerunt, implorantes fidem meam quam €essent contra Massam Baebium experti, adlegantes patrocini €foedus. Secuta est senatus clarissima adsensio, quae solet €decreta praecurrere. Tum ego 'Desino' inquam, 'patres con-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ³¤”†scripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.' Placuit et modestia sermonis et ratio. Compulit autem me ad hoc €consilium non solum consensus senatus, quamquam hic €maxime, uerum et alii quidam minores, sed tamen numeri. €Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospi-€tum iniurias uoluntariis accusationibus exsecutos, quo defor-mius arbitrabar publici hospitii iura neglegere. Praeterea €cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore aduoca-€tione etiam pericula subissem, conseruandum ueteris officii €meritum nouo uidebatur. Est enim ita comparatum ut €antiquiora beneficia subuertas, nisi illa posterioribus cumules. €Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est. Ducebar etiam quod €decesserat Classicus, amotumque erat quod in eiusmodi causis @1 €solet esse tristissimum, periculum senatoris. Videbam ergo €aduocationi meae non minorem gratiam quam si uiueret ille propositam, inuidiam nullam. In summa computabam, si €munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem €fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare. Nam cum €est omnium officiorum finis aliquis, tum optime libertati uenia obsequio praeparatur. Audisti consilii mei motus: €superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi €aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comproban-€tis auctoritas. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS BAEBIO MACRO SVO S. ‘@@Pergratum est mihi quod tam diligenter libros auunculi €mei lectitas, ut habere omnes uelis quaerasque qui sint omnes. Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti €notum tibi faciam; est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. 'De iaculatione equestri unus'; hunc €cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque compo-€suit. 'De uita Pomponi Secundi duo'; a quo singulariter €amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsoluit. 'Bellorum Germaniae uiginti'; quibus omnia quae cum Ger-€manis gessimus bella collegit. Incohauit cum in Germania €militaret, somnio monitus: adstitit ei quiescenti Drusi €Neronis effigies, qui Germaniae latissime uictor ibi periit, €commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria obliuionis adsereret. 'Studiosi tres', in sex uolumina propter €amplitudinem diuisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit €et perficit. 'Dubii sermonis octo': scripsit sub Nerone @1 €nouissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum seruitus fecisset. 'A fine Aufidi Bassi €triginta unus.' 'Naturae historiarum triginta septem', opus €diffusum eruditum, nec minus uarium quam ipsa natura. @@Miraris quod tot uolumina multaque in his tam scrupulosa €homo occupatus absoluerit? Magis miraberis si scieris illum €aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinqua-€gensimo, medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse. Sed erat acre €ingenium, incredibile studium, summa uigilantia. Lucubrare €Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi €statim a nocte multa, hieme uero ab hora septima uel cum €tardissime octaua, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, €non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem (nam ille €quoque noctibus utebatur), inde ad delegatum sibi officium. €Reuersus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum €more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber lege-€batur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non €excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque €frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; €mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. Memini €quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pro-€nuntiasset, reuocasse et repeti coegisse; huic auunculum €meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum ille adnuisset, 'Cur €ergo reuocabas? decem amplius uersus hac tua interpellatione @1 perdidimus.' Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat €aestate a cena luce, hieme intra primam noctis et tamquam €aliqua lege cogente. @@Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu €solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, €de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). In itinere quasi solutus ceteris €curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugil-€laribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli €quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. Repeto me correptum ab eo, €cur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas non perdere'; €nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur. Hac intentione tot ista uolumina peregit €electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, €opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione €multiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse se, cum €procuraret in Hispania, uendere hos commentarios Larcio €Licino quadringentis milibus nummum; et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne uidetur tibi recordanti, quantum €legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia €principis fuisse; rursus cum audis quid studiis laboris im-€penderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod €non aut illae occupationes impedire aut haec instantia non possit efficere? Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum €uocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus. Ego autem @1 €tantum, quem partim publica partim amicorum officia di-€stringunt? quis ex istis, qui tota uita litteris adsident, collatus €illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat? @@Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere €destinassem, quos libros reliquisset; confido tamen haec €quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae €te non tantum ad legendos eos uerum etiam ad simile aliquid €elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ANNIO SEVERO SVO S. ‘@@Ex hereditate quae mihi obuenit, emi proxime Corinthium €signum, modicum quidem sed festiuum et expressum, quan-€tum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. Est €enim nudum, nec aut uitia si qua sunt celat, aut laudes parum €ostentat. Effingit senem stantem; ossa musculi nerui, uenae €rugae etiam ut spirantis adparent; rari et cedentes capilli, €lata frons, contracta facies, exile collum; pendent lacerti, papillae iacent, uenter recessit; a tergo quoque eadem aetas €ut a tergo. Aes ipsum, quantum uerus color indicat, uetus et €antiquum; talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me quamquam tirun-€culum sollicitauit ad emendum. Emi autem non ut haberem €domi (neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo), €uerum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissi-mum in Iouis templo; uidetur enim dignum templo dignum €deo donum. Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniungun-€tur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo @1 €uoles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos. Ego signum ipsum, ut primum €inuenero aliquem qui non grauetur, mittam tibi uel ipse €(quod mauis) adferam mecum. Destino enim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto. Gaudes quod me uenturum €esse polliceor, sed contrahes frontem, cum adiecero 'ad pau-€cos dies': neque enim diutius abesse me eadem haec quae €nondum exire patiuntur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO RVFO SVO S. ‘@@Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse uitam. Causa mortis ualetudo. Erat illi natus €insanabilis clauus, cuius taedio ad mortem inreuocabili con-€stantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, €nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem €melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. Laeserat famam suam sub Nerone (credebatur sponte ac-€cusasse), sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter ges-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ³§“ƒserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportauerat, maculam ueteris industriae laudabili otio abluerat. Fuit inter principes €ciuitatis sine potentia, sine inuidia: salutabatur colebatur, €multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex fortuna €frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, cum a scribendo uacaret. Scribebat carmina maiore cura quam €ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus ex-periebatur. Nouissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, €seque in Campania tenuit, ac ne aduentu quidem noui prin-cipis inde commotus est: magna Caesaris laus sub quo hoc @1 €liberum fuit, magna illius qui hac libertate ausus est uti. Erat $FILO/KALOS& usque ad emacitatis reprehensionem. Plures €isdem in locis uillas possidebat, adamatisque nouis priores €neglegebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, €multum imaginum, quas non habebat modo, uerum etiam €uenerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius €quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat. In hac tranquillitate annum €quintum et septuagensimum excessit, delicato magis corpore €quam infirmo; utque nouissimus a Nerone factus est consul, €ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, €decessit. @@Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus €obiit, quo consule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit. Quid enim tam circum-€cisum tam breue quam hominis uita longissima? An non €uidetur tibi Nero modo modo fuisse? cum interim ex iis, qui sub illo gesserant consulatum, nemo iam superest. Quam-€quam quid hoc miror? Nuper L. Piso, pater Pisonis illius, qui €a Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, €dicere solebat neminem se uidere in senatu, quem consul ipse sententiam rogauisset. Tam angustis terminis tantae mul-€titudinis uiuacitas ipsa concluditur, ut mihi non uenia solum €dignae, uerum etiam laude uideantur illae regiae lacrimae; €nam ferunt Xersen, cum immensum exercitum oculis obisset, €inlacrimasse, quod tot milibus tam breuis immineret occasus. Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si @1 €non datur factis (nam horum materia in aliena manu), €certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu uiuere, relinquamus aliquid, quo nos uixisse testemur. Scio €te stimulis non egere: me tamen tui caritas euocat, ut curren-€tem quoque instigem, sicut tu soles me. $*)AGAQH\ D' E)/RIS& cum €inuicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem im-€mortalitatis exacuunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S. ‘@@Facis pro cetera reuerentia quam mihi praestas, quod tam €sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello €clarissimo uiro impetraui tibi, in Caesennium Siluanum pro-pinquum tuum transferam. Mihi autem sicut iucundissimum €ipsum te tribunum, ita non minus gratum alium per te uidere. €Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honori-€bus cupias, huic pietatis titulis inuidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores. Video etiam, cum sit egregium et €mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul adsecu-€turum, si quod ipse meruisti alii tribuas. Praeterea intellego €mihi quoque gloriae fore, si ex hoc tuo facto non fuerit €ignotum amicos meos non gerere tantum tribunatus posse uerum etiam dare. Quare ego uero honestissimae uoluntati €tuae pareo. Neque enim adhuc nomen in numeros relatum €est, ideoque liberum est nobis Siluanum in locum tuum sub-€dere; cui cupio tam gratum esse munus tuum, quam tibi €meum est. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO MINICIANO SVO S. ‘@@Possum iam perscribere tibi quantum in publica prouinciae Baeticae causa laboris exhauserim. Nam fuit multiplex, €actaque est saepius cum magna uarietate. Vnde uarietas, €unde plures actiones? Caecilius Classicus, homo foedus et €aperte malus, proconsulatum in ea non minus uiolenter quam €sordide gesserat, eodem anno quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus. Inde €dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam uenustos facit, non inlepidum ferebatur: 'Dedi malum et accepi.' Sed €Marium una ciuitas publice multique priuati reum perege-runt, in Classicum tota prouincia incubuit. Ille accusationem €uel fortuita uel uoluntaria morte praeuertit. Nam fuit mors €eius infamis, ambigua tamen: ut enim credibile uidebatur €uoluisse exire de uita, cum defendi non posset, ita mirum €pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset damnanda committere. Nihilo minus Baetica etiam in de-€functi accusatione perstabat. Prouisum hoc legibus, inter-€missum tamen et post longam intercapedinem tunc reductum. €Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici €detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulaue-runt. Aderam Baeticis mecumque Lucceius Albinus, uir in €dicendo copiosus ornatus; quem ego cum olim mutuo dili-gerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi. Habet €quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam $A)KOINW/NHTON&; €nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque €pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magni-€tudo et utilitas uisa est postulare, ne tantum oneris singulis @1 actionibus subiremus. Verebamur ne nos dies ne uox ne €latera deficerent, si tot crimina tot reos uno uelut fasce €complecteremur; deinde ne iudicum intentio multis nomini-€bus multisque causis non lassaretur modo uerum etiam con-€funderetur; mox ne gratia singulorum collata atque permixta €pro singulis quoque uires omnium acciperet; postremo ne €potentissimi uilissimo quoque quasi piaculari dato alienis poenis elaberentur. Etenim tum maxime fauor et ambitio €dominatur, cum sub aliqua specie seueritatis delitescere potest. Erat in consilio Sertorianum illud exemplum, qui €robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi €_reliqua nosti. Nam nos quoque tam numerosum agmen €reorum ita demum uidebamus posse superari, si per singulos €carperetur. @@Placuit in primis ipsum Classicum ostendere nocentem: €hic aptissimus ad socios eius et ministros transitus erat, quia €socii ministrique probari nisi illo nocente non poterant. Ex €quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum €et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam €facundia ualidum. Et circa Classicum quidem breuis et ex-peditus labor. Sua manu reliquerat scriptum, quid ex quaque €re, quid ex quaque causa accepisset; miserat etiam epistulas €Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his €quidem uerbis: 'Io io, liber ad te uenio; iam sestertium quadragiens redegi parte uendita Baeticorum.' Circa Hi-€spanum et Probum multum sudoris. Horum ante quam €crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut con-€staret ministerium crimen esse: quod nisi fecissem, frustra ministros probassem. Neque enim ita defendebantur, ut €negarent, sed ut necessitati ueniam precarentur; esse enim €se prouinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi. @1 Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, uir €exercitatus et uigilans et quamlibet subitis paratus, numquam €sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam €cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat. Consilii nostri exitus fuit: bona €Classici, quae habuisset ante prouinciam, placuit senatui a €reliquis separari, illa filiae haec spoliatis relinqui. Additum €est, ut pecuniae quas creditoribus soluerat reuocarentur. €Hispanus et Probus in quinquennium relegati; adeo graue €uisum est, quod initio dubitabatur an omnino crimen esset. @@Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et €Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, €accusauimus dispari euentu: Prisco in biennium Italia inter-€dictum, absolutus est Fuscus. @@Actione tertia commodissimum putauimus plures congre-€gare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio €quodam iustitia cognoscentium seueritasque languesceret; et €alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reser-€uati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita su-spicionibus ita non satis conuinci probationibus uisa est; nam þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ³¨‰˜”‚Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus €quidem haerebat. Itaque, cum ad nomen eius in extrema €actione uenissem (neque enim ut initio sic etiam in fine ueren-€dum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minuere-€tur), honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et uarie. Nam modo legatos interrogabam, €docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent; €modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si €quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis €quasi telum aliquod intendere; postremo totum locum hoc @1 €fine conclusi: 'Dicet aliquis: Iudicas ergo? Ego uero non €iudico, memini tamen me aduocatum ex iudicibus datum.' @@Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam €absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in perpetuum. Eodem senatus consulto industria €fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris. Concipere €animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum €totiens altercandum, tam multi testes interrogandi suble-uandi refutandi. Iam illa quam ardua quam molesta, tot reo-€rum amicis secreto rogantibus negare, aduersantibus palam €obsistere! Referam unum aliquid ex iis quae dixi. Cum mihi €quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent, €'Non minus' inquam 'hic innocens erit, si ego omnia dixero.' Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam €offensas subierimus dumtaxat ad breue tempus; nam fides in €praesentia eos quibus resistit offendit, deinde ab illis ipsis €suspicitur laudaturque. Non potui magis te in rem praesen-tem perducere. Dices: 'Non fuit tanti; quid enim mihi cum €tam longa epistula?' Nolito ergo identidem quaerere, quid €Romae geratur. Et tamen memento non esse epistulam €longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit. Quae omnia uideor mihi non minus €breuiter quam diligenter persecutus. €@@Temere dixi 'diligenter': succurrit quod praeterieram et €quidem sero, sed quamquam praepostere reddetur. Facit €hoc Homerus multique illius exemplo; est alioqui per-decorum, a me tamen non ideo fiet. E testibus quidam, siue €iratus quod euocatus esset inuitus, siue subornatus ab aliquo @1 €reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, €legatum et inquisitorem, reum postulauit, tamquam in causa Castae (uxor haec Classici) praeuaricaretur. Est lege €cautum ut reus ante peragatur, tunc de praeuaricatore quae-€ratur, uidelicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur. Norbano tamen non ordo legis, non legati €nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit; tanta con-€flagrauit inuidia homo alioqui flagitiosus et Domitiani tem-€poribus usus ut multi, electusque tunc a prouincia ad €inquirendum non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam Classici inimicus (erat ab illo relegatus). Dari sibi diem, edi €crimina postulabat; neutrum impetrauit, coactus est statim €respondere. Respondit, malum prauumque ingenium ho-€minis facit ut dubitem, confidenter an constanter, certe paratissime. Obiecta sunt multa, quae magis quam prae-€uaricatio nocuerunt; quin etiam duo consulares, Pomponius €Rufus et Libo Frugi, laeserunt eum testimonio, tamquam €apud iudicem sub Domitiano Salui Liberalis accusatoribus adfuisset. Damnatus et in insulam relegatus est. Itaque cum €Castam accusarem nihil magis pressi, quam quod accusator €eius praeuaricationis crimine corruisset; pressi tamen frustra; €accidit enim res contraria et noua, ut accusatore prae-uaricationis damnato rea absolueretur. Quaeris, quid nos, €dum haec aguntur? Indicauimus senatui ex Norbano didi-€cisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro di-€scere, si ille praeuaricator probaretur, atque ita, dum ille €peragitur reus, sedimus. Postea Norbanus omnibus diebus €cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum uel €constantiam uel audaciam pertulit. @1 @@Interrogo ipse me, an aliquid omiserim rursus, et rursus €paene omisi. Summo die Saluius Liberalis reliquos legatos €grauiter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset €prouincia reos peregissent, atque, ut est uehemens et disertus, €in discrimen adduxit. Protexi uiros optimos eosdemque €gratissimos: mihi certe debere se praedicant, quod illum turbinem euaserint. Hic erit epistulae finis, re uera finis; €litteram non addam, etiamsi adhuc aliquid praeterisse me €sensero. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VESTRICIO SPVRINNAE SVO ET COTTIAE S. ‘@@Composuisse me quaedam de filio uestro non dixi uobis, €cum proxime apud uos fui, primum quia non ideo scripseram €ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem; €deinde quia te, Spurinna, cum audisses recitasse me, ut mihi ipse dixisti, quid recitassem simul audisse credebam. Praeterea €ueritus sum ne uos festis diebus confunderem, si in memoriam €grauissimi luctus reduxissem. Nunc quoque paulisper haesi-€taui, id solum, quod recitaui, mitterem exigentibus uobis, an adicerem quae in aliud uolumen cogito reseruare. Neque €enim adfectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctis-€simam memoriam prosequi satis est, cuius famae latius con-suletur, si dispensata et digesta fuerit. Verum haesitanti €mihi, omnia quae iam composui uobis exhiberem, an adhuc €aliqua differrem, simplicius et amicius uisum est omnia, €praecipue cum adfirmetis intra uos futura, donec placeat @1 emittere. Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua €existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi. Difficile est huc usque intendere animum in dolore; €difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii €uestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid €emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non €fragilem et caducam, sed immortalem, ut uos putatis, effi-€giem conor efficere: quae hoc diuturnior erit, quo uerior €melior absolutior fuerit. Valete.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVLIO GENITORI SVO S. ‘@@Est omnino Artemidori nostri tam benigna natura, ut €officia amicorum in maius extollat. Inde etiam meum meri-€tum ut uera ita supra meritum praedicatione circumfert. Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud €illum in suburbano, et quo notabilius (hoc est, periculosius) €esset fui praetor. Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore €opus erat, ut aes alienum exsolueret contractum ex pulcher-€rimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi. Atque haec feci, cum €septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione €Rustico Heluidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, €tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque €impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer. Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille prae-dicat, credo, sed tantum effugisse flagitium. Nam et C. @1 €Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, €cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, €cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate com-€plexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, €quod uirum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum uisus. Nam ex omnibus, qui nunc se €philosophos uocant, uix unum aut alterum inuenies tanta €sinceritate, tanta ueritate. Mitto, qua patientia corporis €hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut €nihil in cibo in potu uoluptatibus tribuat, ut oculos ani-mumque contineat. Sunt haec magna, sed in alio; in hoc uero €minima, si ceteris uirtutibus comparentur, quibus meruit, €ut a C. Musonio ex omnibus omnium ordinum adsectatoribus gener adsumeretur. Quae mihi recordanti est quidem iucun-€dum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus €cumulat; uereor tamen ne modum excedat, quem benignitas eius (illuc enim unde coepi reuertor) solet non tenere. Nam €in hoc uno interdum uir alioqui prudentissimus honesto qui-€dem sed tamen errore uersatur, quod pluris amicos suos €quam sunt arbitratur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CATILIO SEVERO SVO S. ‘@@Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit €parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ³¨Œ’teneat modum. Erunt officia antelucana, in quae incidere €impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C. Caesar ita @1 reprehendit ut laudet. Describit enim eos, quibus obuius €fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse; deinde adicit: €'Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.' €Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius quo-que tam uenerabilis erat? Nostrae tamen cenae, ut adparatus €et impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii €sumus quos uituperare ne inimici quidem possint, nisi ut €simul laudent. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S. ‘@@Librum, quo nuper optimo principi consul gratias egi, misi exigenti tibi, missurus etsi non exegisses. In hoc con-€sideres uelim ut pulchritudinem materiae ita difficultatem. €In ceteris enim lectorem nouitas ipsa intentum habet, in hac €nota uulgata dicta sunt omnia; quo fit ut quasi otiosus €securusque lector tantum elocutioni uacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur. Atque utinam ordo saltem €et transitus et figurae simul spectarentur! Nam inuenire €praeclare, enuntiare magnifice interdum etiam barbari so-€lent, disponere apte, figurare uarie nisi eruditis negatum est. Nec uero adfectanda sunt semper elata et excelsa. Nam ut €in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam summittere quam attollere decet. Sed €quid ego haec doctissimo uiro? Quin potius illud: adnota, €quae putaueris corrigenda. Ita enim magis credam cetera €tibi placere, si quaedam displicuisse cognouero. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ACILIO SVO S. ‘@@Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo €uir praetorius a seruis suis passus est, superbus alioqui domi-€nus et saeuus, et qui seruisse patrem suum parum, immo nimium meminisset. Lauabatur in uilla Formiana. Repente €eum serui circumsistunt. Alius fauces inuadit, alius os uer-€berat, alius pectus et uentrem, atque etiam (foedum dictu) €uerenda contundit; et cum exanimem putarent, abiciunt in €feruens pauimentum, ut experirentur an uiueret. Ille siue €quia non sentiebat, siue quia se non sentire simulabat, im-mobilis et extentus fidem peractae mortis impleuit. Tum €demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt serui fideliores, €concubinae cum ululatu et clamore concurrunt. Ita et uoci-€bus excitatus et recreatus loci frigore sublatis oculis agitatoque corpore uiuere se (et iam tutum erat) confitetur. Diffugiunt €serui; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requi-€runtur. Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit ita uiuus uindicatus, ut occisi solent. Vides €quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii; €nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus €et mitis; non enim iudicio domini sed scelere perimuntur. @@Verum haec hactenus. Quid praeterea noui? Quid? Nihil, €alioqui subiungerem; nam et charta adhuc superest, et dies €feriatus patitur plura contexi. Addam quod opportune de €eodem Macedone succurrit. Cum in publico Romae lauaretur, €notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit. @1 Eques Romanus a seruo eius, ut transitum daret, manu €leuiter admonitus conuertit se nec seruum, a quo erat €tactus, sed ipsum Macedonem tam grauiter palma per-cussit ut paene concideret. Ita balineum illi quasi per €gradus quosdam primum contumeliae locus, deinde exitii €fuit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SILIO PROCVLO SVO S. ‘@@Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an edi-€tione sint digni; adhibes preces, adlegas exemplum: rogas €enim, ut aliquid subsiciui temporis studiis meis subtraham, €impertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate po-etarum ingenia fouisse. Sed ego nec rogandus sum nec hor-€tandus; nam et poeticen ipsam religiosissime ueneror et te €ualdissime diligo. Faciam ergo quod desideras tam dili-genter quam libenter. Videor autem iam nunc posse re-€scribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum €aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo €mihi non imposuit recitatio tua; legis enim suauissime et peritissime. Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes €aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur: hebe-€tentur fortasse et paulum retundantur, euelli quidem ex-torquerique non possunt. Igitur non temere iam nunc de €uniuersitate pronuntio, de partibus experiar legendo. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS NEPOTI SVO S. ‘@@Adnotasse uideor facta dictaque uirorum feminarumque alia clariora esse alia maiora. Confirmata est opinio mea €hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae €marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat €auiae suae non minora hoc sed obscuriora; quae tibi existimo €tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, €uterque mortifere, ut uidebatur. Filius decessit eximia pul-€chritudine pari uerecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus parauit, ita €duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens €cubiculum eius intraret, uiuere filium atque etiam com-€modiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid €ageret puer, respondebat; 'Bene quieuit, libenter cibum sumpsit.' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae uincerent pro-€rumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata €siccis oculis composito uultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum €stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere €marito, addere uocem immortalem ac paene diuinam: €'Paete, non dolet.' Sed tamen ista facienti, ista dicenti, €gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine €praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas €operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere. @@Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium mouerat; €fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam @1 trahebatur. Erat ascensurus nauem; Arria milites orabat, ut €simul imponeretur. 'Nempe enim' inquit 'daturi estis con-€sulari uiro seruolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a €quibus uestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo.' Non impetrauit: conduxit piscatoriam nauculam, ingensque €nauigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium uxori €Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, 'Ego' inquit 'te €audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et uiuis?' €Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam, cum Thrasea gener eius €deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia dixisset: 'Vis €ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?', €respondit: 'Si tam diu tantaque concordia uixerit tecum quam ego cum Paeto, uolo.' Auxerat hoc responso curam €suorum; attentius custodiebatur; sensit et 'Nihil agitis' in-€quit; 'potestis enim efficere ut male moriar, ut non moriar non potestis.' Dum haec dicit, exsiluit cathedra aduersoque €parieti caput ingenti impetu impegit et corruit. Focilata €'Dixeram' inquit 'uobis inuenturam me quamlibet duram ad mortem uiam, si uos facilem negassetis.' Videnturne haec tibi €maiora illo 'Paete, non dolet', ad quod per haec peruentum €est? cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla cir-€cumfert. Vnde colligitur, quod initio dixi, alia esse clariora €alia maiora. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVLIO SERVIANO SVO S. ‘@@Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant? €an omnia recte, sed occupatus es tu? an tu non occupatus, @1 sed occasio scribendi uel rara uel nulla? Exime hunc mihi €scrupulum, cui par esse non possum, exime autem uel data €opera tabellario misso. Ego uiaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet modo quod opto. Ipse ualeo, si ualere est sus-€pensum et anxium uiuere, exspectantem in horas timen-€temque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini €potest. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VIBIO SEVERO SVO S. ‘@@Officium consulatus iniunxit mihi, ut rei publicae nomine €principi gratias agerem. Quod ego in senatu cum ad rationem €et loci et temporis ex more fecissem, bono ciui conuenientis-€simum credidi eadem illa spatiosius et uberius uolumine þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ³¨’’amplecti, primum ut imperatori nostro uirtutes suae ueris €laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non €quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum uia possent ad eandem gloriam niti. Nam €praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed €onerosum ac prope superbum est; laudare uero optimum €principem ac per hoc posteris uelut e specula lumen quod €sequantur ostendere, idem utilitatis habet adrogantiae nihil. Cepi autem non mediocrem uoluptatem, quod hunc librum €cum amicis recitare uoluissem, non per codicillos, non per €libellos, sed 'si commodum' et 'si ualde uacaret' admoniti €(numquam porro aut ualde uacat Romae aut commodum est €audire recitantem), foedissimis insuper tempestatibus per €biduum conuenerunt, cumque modestia mea finem recitationi @1 facere uoluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt. Mihi €hunc honorem habitum putem an studiis? studiis malo, quae prope exstincta refouentur. At cui materiae hanc €sedulitatem praestiterunt? nempe quam in senatu quoque, €ubi perpeti necesse erat, grauari tamen uel puncto temporis €solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo €uelint inueniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius ideoque etiam libentius scribitur. Accedet ergo €hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam €inuisa quam falsa, nunc ut uera ita amabilis facta est. Sed ego cum studium audientium tum iudicium mire €probaui: animaduerti enim seuerissima quaeque uel maxime satisfacere. Memini quidem me non multis recitasse quod €omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem €omnium futura sententia, hac seueritate aurium laetor, ac €sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc €in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant. Omnes enim, qui placendi causa scribunt, €qualia placere uiderint scribent. Ac mihi quidem confido in €hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea €potius quae pressius et adstrictius, quam illa quae hilarius et €quasi exsultantius scripsi, possint uideri accersita et inducta. €Non ideo tamen segnius precor, ut quandoque ueniat dies €(utinamque iam uenerit!), quo austeris illis seuerisque dulcia €haec blandaque uel iusta possessione decedant. @@Habes acta mea tridui; quibus cognitis uolui tantum te €uoluptatis absentem et studiorum nomine et meo capere, €quantum praesens percipere potuisses. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVISIO RVFO SVO S. ‘@@Adsumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Praedia €agris meis uicina atque etiam inserta uenalia sunt. In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent. Sollicitat €primum ipsa pulchritudo iungendi; deinde, quod non minus €utile quam uoluptuosum, posse utraque eadem opera eodem €uiatico inuisere, sub eodem procuratore ac paene isdem €actoribus habere, unam uillam colere et ornare, alteram tantum tueri. Inest huic computationi sumptus supellectilis, €sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam €uenatorii instrumenti; quae plurimum refert unum in locum conferas an in diuersa dispergas. Contra uereor ne sit in-€cautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casi-€bus subdere; tutius uidetur incerta fortunae possessionum €uarietatibus experiri. Habet etiam multum iucunditatis soli caelique mutatio, ipsaque illa peregrinatio inter sua. Iam, €quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles €pingues aquosi; constant campis uineis siluis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant. Sed €haec felicitas terrae imbecillis cultoribus fatigatur. Nam €possessor prior saepius uendidit pignora, et dum reliqua €colonorum minuit ad tempus, uires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creuerunt. Sunt ergo in-€struendi, eo pluris quod frugi, mancipiis; nam nec ipse €usquam uinctos habeo nec ibi quisquam. Superest ut scias @1 €quanti uideantur posse emi. Sestertio triciens, non quia non €aliquando quinquagiens fuerint, uerum et hac penuria colo-€norum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretium retro abiit. Quaeris an hoc ipsum triciens €facile colligere possimus. Sum quidem prope totus in praediis, €aliquid tamen fenero, nec molestum erit mutuari; accipiam a socru, cuius arca non secus ac mea utor. Proinde hoc te non €moueat, si cetera non refragantur, quae uelim quam dili-€gentissime examines. Nam cum in omnibus rebus tum in €disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et prouiden-€tiae superest. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAESIO MAXIMO SVO S. ‘@@Meministine te saepe legisse, quantas contentiones exci-€tarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori uel gloriae uel reprehensionis attulerit? At nunc in senatu sine ulla dis-€sensione hoc idem ut optimum placuit: omnes comitiorum die tabellas postulauerunt. Excesseramus sane manifestis illis €apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus lo-€quendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur. Magni undique dissonique clamores, procur-€rebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio €multique circuli et indecora confusio; adeo desciueramus a €consuetudine parentum, apud quos omnia disposita mo-€derata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant. Supersunt senes ex quibus audire soleo hunc ordinem comiti-€orum: citato nomine candidati silentium summum; dicebat @1 €ipse pro se; explicabat uitam suam, testes et laudatores dabat €uel eum sub quo militauerat, uel eum cui quaestor fuerat, uel €utrumque si poterat; addebat quosdam ex suffragatoribus; €illi grauiter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat. Non numquam candidatus aut natales competitoris €aut annos aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus €grauitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praeuale-bant. Quae nunc immodico fauore corrupta ad tacita suf-€fragia quasi ad remedium decucurrerunt; quod interim plane remedium fuit (erat enim nouum et subitum), sed uereor €ne procedente tempore ex ipso remedio uitia nascantur. Est €enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia inrepat. Nam €quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam? Multi famam, conscientiam pauci uerentur. Sed nimis cito €de futuris: interim beneficio tabellarum habebimus magi-€stratus, qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in reciperatoriis €iudici=s, sic nos in his comitiis quasi repente adprehensi sinceri €iudices fuimus. @@Haec tibi scripsi, primum ut aliquid noui scriberem, deinde €ut non numquam de re publica loquerer, cuius materiae €nobis quanto rarior quam ueteribus occasio, tanto minus omittenda est. Et hercule quousque illa uulgaria? 'Quid agis? €ecquid commode uales?' Habeant nostrae quoque litterae €aliquid non humile nec sordidum, nec priuatis rebus inclusum. Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate €communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidam €tamen salubri temperamento ad nos quoque uelut riui ex €illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et €absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO PRISCO SVO S. ‘@@Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat €homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosecutus eram €uiatico secedentem; dederam hoc amicitiae, dederam etiam uersiculis quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos qui €uel singulorum laudes uel urbium scripserant, aut honoribus €aut pecunia ornare; nostris uero temporibus ut alia speciosa €et egregia, ita hoc in primis exoleuit. Nam postquam desi=mus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, €qui sint uersiculi quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad €ipsum uolumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat ut €domum meam Esquili=s quaerat, adeat reuerenter: €@@@@Sed ne tempore non tuo disertam €@@@@pulses ebria ianuam, uideto. €@@@@Totos dat tetricae dies Mineruae, €@@@@dum centum studet auribus uirorum €@@@@hoc, quod saecula posterique possint €@@@@Arpinis quoque comparare chartis. €@@@@Seras tutior ibis ad lucernas: þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ³¨••ˆŠ@@@@haec hora est tua, cum furit Lyaeus, €@@@@cum regnat rosa, cum madent capilli. €@@@@Tunc me uel rigidi legant Catones. @1 Meritone eum qui haec de me scripsit et tunc dimisi amicis-€sime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo? Dedit €enim mihi quantum maximum potuit, daturus amplius si €potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius, quam €gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna quae €scripsit: non erunt fortasse, ille tamen scripsit tamquam €essent futura. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER QVARTVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS [2CALPVRNIO]2 FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Cupis post longum tempus neptem tuam meque una uidere. €Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule. Nam inuicem nos incredibili quodam desiderio uestri tene-€mur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas €adligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit. Erit una sed breuis mora: deflectemus in Tuscos, non ut €agros remque familiarem oculis subiciamus (id enim postponi potest), sed ut fungamur necessario officio. Oppidum est €praediis nostris uicinum (nomen Tiferni Tiberini), quod me €paene adhuc puerum patronum cooptauit, tanto maiore €studio quanto minore iudicio. Aduentus meos celebrat, pro-fectionibus angitur, honoribus gaudet. In hoc ego, ut refer-€rem gratiam (nam uinci in amore turpissimum est), templum €pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius inreligiosum est. Erimus ergo ibi dedicationis €die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis uiam ipsam corripiemus. Contingat €modo te filiamque tuam fortes inuenire! nam continget €hilares, si nos incolumes receperitis. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S. ‘@@Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio €an malum putet. Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret. Hunc €Regulus emancipauit, ut heres matris exsisteret; mancipatum €(ita uulgo ex moribus hominis loquebantur) foeda et insolita €parentibus indulgentiae simulatione captabat. Incredibile, sed Regulum cogita. Amissum tamen luget insane. Habebat €puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes €maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas: omnes Regulus circa rogum trucidauit. Nec dolor erat ille, €sed ostentatio doloris. Conuenitur ad eum mira celebritate. €Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, €cursant frequentant, utque breuiter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur. Tenet se trans €Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus €immensis, ripam statuis suis occupauit, ut est in summa auaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus. Vexat ergo €ciuitatem insaluberrimo tempore et, quod uexat, solacium €putat. Dicit se uelle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia peruerse. Audies breui nuptias lugentis nuptias senis; €quorum alterum immaturum alterum serum est. Vnde hoc augurer quaeris? Non quia adfirmat ipse, quo mendacius €nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quid-€quid fieri non oportet. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIO ANTONINO SVO S. ‘@@Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, €quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te uix unus €aut alter (non sinit enim me uerecundia tua dicere nemo), €quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps €ciuitatis, est quidem uenerabile et pulchrum; ego tamen te uel magis in remissionibus miror. Nam seueritatem istam €pari iucunditate condire, summaeque grauitati tantum €comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est. €Id tu cum incredibili quadam suauitate sermonum, tum uel praecipue stilo adsequeris. Nam et loquenti tibi illa Homerici €senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus €et innectere uidentur. Ita certe sum adfectus ipse, cum €Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem. Quantum ibi humanitatis uenustatis, quam dulcia illa quam €amantia quam arguta quam recta! Callimachum me uel €Heroden, uel si quid his melius, tenere credebam; quorum tamen neuter utrumque aut absoluit aut attigit. Homi-€nemne Romanum tam Graece loqui? Non medius fidius ipsas €Athenas tam Atticas dixerim. Quid multa? inuideo Graecis €quod illorum lingua scribere maluisti. Neque enim coniectura €eget, quid sermone patrio exprimere possis, cum hoc insiticio €et inducto tam praeclara opera perfeceris. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S. ‘@@Varisidium Nepotem ualdissime diligo, uirum industrium €rectum disertum, quod apud me uel potentissimum est. Idem €C. Caluisium, contubernalem meum amicum tuum, arta propinquitate complectitur; est enim filius sororis. Hunc €rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et auunculo €suo facias. Obligabis me, obligabis Caluisium nostrum, €obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas. Multa beneficia in multos contulisti: ausim contendere €nullum te melius, aeque bene unum aut alterum collocasse. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVLIO SPARSO SVO S. ‘@@Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem €suam, deinde Demosthenis, summis utramque clamoribus. Quod tantorum uirorum scriptis contigisse non miror, cum €orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc €adsensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamuis €intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet. Nam Rhodii cum ipsis orationum €uirtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, €nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur. An merito, €scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me @1 longiore epistula praeloqui. Oportet enim nos in hac certe in €qua possumus breues esse, quo sit excusatius quod librum €ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVLIO NASONI SVO S. ‘@@Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa €abundantia, sed par uilitas nuntiatur: solum mihi Laurenti-num meum in reditu. Nihil quidem ibi possideo praeter €tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in €reditu. Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non €habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut €aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere. Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, €aliquid in hoc litore para. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CATIO LEPIDO SVO S. ‘@@Saepe tibi dico inesse uim Regulo. Mirum est quam efficiat €in quod incubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. €Placuit statuas eius et imagines quam plurimas facere: hoc €omnibus officinis agit, illum coloribus illum cera illum aere illum argento illum auro ebore marmore effingit. Ipse uero €nuper adhibito ingenti auditorio librum de uita eius recitauit; €de uita pueri, recitauit tamen. Eundem in exemplaria mille €transcriptum per totam Italiam prouinciasque dimisit. €Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur uocalissimus @1 aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo: factum est. Hanc ille €uim, seu quo alio nomine uocanda est intentio quidquid €uelis optinendi, si ad potiora uertisset, quantum boni efficere €potuisset! Quamquam minor uis bonis quam malis inest, ac €sicut $A)MAQI/A ME\N QRA/SOS, LOGISMO\S DE\ O)/KNON FE/REI&, ita recta €ingenia debilitat uerecundia, peruersa confirmat audacia. Exemplo est Regulus. Imbecillum latus, os confusum, haesi-€tans lingua, tardissima inuentio, memoria nulla, nihil denique €praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore peruenit, ut orator habeatur. Itaque Herennius €Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc e contrario €uertit: 'Orator est uir malus dicendi imperitus.' Non meher-€cule Cato ipse tam bene uerum oratorem quam hic Regulum expressit. Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas? €Habes, si scripseris num aliquis in municipio uestro ex €sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli €librum ut circulator in foro legeris, $E)PA/RAS& scilicet, ut ait Demosthenes, $TH\N FWNH\N KAI\ GEGHQW\S KAI\ LARUGGI/ZWN&. Est enim €tam ineptus ut risum magis possit exprimere quam gemitum: þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ´§—ƒcredas non de puero scriptum sed a puero. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S. ‘@@Gratularis mihi quod acceperim auguratum: iure gratula-€ris, primum quod grauissimi principis iudicium in minoribus @1 €etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdo-€tium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur uiuenti. Nam €alia quamquam dignitate propemodum paria ut tribuuntur €sic auferuntur; in hoc fortunae hactenus licet ut dari possit. Mihi uero illud etiam gratulatione dignum uidetur, quod €successi Iulio Frontino principi uiro, qui me nominationis €die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, €tamquam in locum suum cooptaret; quod nunc euentus ita comprobauit, ut non fortuitum uideretur. Te quidem, ut €scribis, ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. €Tullius augur fuit. Laetaris enim quod honoribus eius in-sistam, quem aemulari in studiis cupio. Sed utinam ut €sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuuenior €quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte adsequi possim! Sed nimirum quae sunt in €manu hominum et mihi et multis contigerunt; illud uero ut €adipisci arduum sic etiam sperare nimium est, quod dari €non nisi a dis potest. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO VRSO SVO S. ‘@@Causam per hos dies dixit Iulius Bassus, homo laboriosus €et aduersis suis clarus. Accusatus est sub Vespasiano a pri-€uatis duobus; ad senatum remissus diu pependit, tandem ab-solutus uindicatusque. Titum timuit ut Domitiani amicus, a @1 €Domitiano relegatus est; reuocatus a Nerua sortitusque Bithy-€niam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter €defensus. Varias sententias habuit, plures tamen quasi mitiores. Egit contra eum Pomponius Rufus, uir paratus et uehemens; €Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo. Respondi ego. Nam mihi Bassus iniunxerat, totius €defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis €quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu €habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque €ut illum ipsum Theophanen offendisset. Eundem me uoluerat €occurrere crimini quo maxime premebatur. In aliis enim €quamuis auditu grauioribus non absolutionem modo uerum etiam laudem merebatur; hoc illum onerabat quod homo €simplex et incautus quaedam a prouincialibus ut amicus €acceperat (nam fuerat in eadem prouincia quaestor). Haec €accusatores furta ac rapinas, ipse munera uocabat. Sed lex munera quoque accipi uetat. Hic ego quid agerem, quod iter €defensionis ingrederer? Negarem? Verebar ne plane furtum €uideretur, quod confiteri timerem. Praeterea rem manifestam €infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum €reus ipse nihil integrum aduocatis reliquisset. Multis enim €atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat €natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse. Veniam ergo peterem? Iugulassem reum, quem ita deliquisse €concederem, ut seruari nisi uenia non posset. Tamquam recte €factum tuerer? Non illi profuissem, sed ipse impudens @1 exstitissem. In hac difficultate placuit medium quiddam €tenere: uideor tenuisse. €@@Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit. Egeram €horis tribus et dimidia, supererat sesquihora. Nam cum e lege €accusator sex horas, nouem reus accepisset, ita diuiserat €tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur. Mihi successus actionis €silentium finemque suadebat; temerarium est enim secundis €non esse contentum. Ad hoc uerebar ne me corporis uires €iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere. Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus €ut deposita et taedium ut resumpta pateretur. Vt enim faces €ignem adsidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime €reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continua-€tione seruatur, intercapedine et quasi remissione languescit. Sed Bassus multis precibus, paene etiam lacrimis obsecrabat, €implerem meum tempus. Parui utilitatemque eius praetuli €meae. Bene cessit: inueni ita erectos animos senatus, ita €recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati uide-rentur. Successit mihi Lucceius Albinus, tam apte ut orationes €nostrae uarietatem duarum, contextum unius habuisse credan-tur. Respondit Herennius Pollio instanter et grauiter, deinde €Theophanes rursus. Fecit enim hoc quoque ut cetera impuden-€tissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et €quidem laxius uindicauit. Dixit in noctem atque etiam nocte inlatis lucernis. Postero die egerunt pro Basso Homullus et €Fronto mirifice; quartum diem probationes occuparunt. @@Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum €Bassum teneri, Caepio Hispo salua dignitate iudices dandos; @1 uterque recte. 'Qui fieri potest' inquis, 'cum tam di-€uersa censuerint?' Quia scilicet et Macro legem intuenti €consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera €acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui (sicut licet) €et mitigare leges et intendere, non sine ratione ueniam dedit facto uetito quidem, non tamen inusitato. Praeualuit sen-€tentia Caepionis, quin immo consurgenti ei ad censendum €acclamatum est, quod solet residentibus. Ex quo potes aesti-€mare, quanto consensu sit exceptum, cum diceret, quod tam fauorabile fuit cum dicturus uideretur. Sunt tamen ut in €senatu ita in ciuitate in duas partes hominum iudicia diuisa. €Nam quibus sententia Caepionis placuit, sententiam Macri €ut rigidam duramque reprehendunt; quibus Macri, illam €alteram dissolutam atque etiam incongruentem uocant; €negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices dederis. Fuit et tertia sententia: Valerius Paulinus adsensus €Caepioni hoc amplius censuit, referendum de Theophane €cum legationem renuntiasset. Arguebatur enim multa in €accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusauerat tenerentur. Sed hanc sententiam consules, quamquam maxi-€mae parti senatus mire probabatur, non sunt persecuti. Paulinus tamen et iustitiae famam et constantiae tulit. Misso €senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, €magno gaudio exceptus est. Fecerat eum fauorabilem reno-€uata discriminum uetus fama, notumque periculis nomen, et in procero corpore maesta et squalida senectus. Habebis hanc €interim epistulam ut $PRO/DROMON&, exspectabis orationem €plenam onustamque. Exspectabis diu; neque enim leuiter et €cursim, ut de re tanta retractanda est. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS STATIO SABINO SVO S. ‘@@Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum €seruum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic €adscripsisse legatum: 'Modesto quem liberum esse iussi'. Quaeris quid sentiam. Contuli cum peritis iuris. Conuenit €inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec €legatum quia seruo suo dederit. Sed mihi manifestus error €uidetur, ideoque puto nobis quasi scripserit Sabina facien-dum, quod ipsa scripsisse se credidit. Confido accessurum te €sententiae meae, cum religiosissime soleas custodire defuncto-€rum uoluntatem, quam bonis heredibus intellexisse pro iure €est. Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas ualet. Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, €fruatur legato quasi omnia diligentissime cauerit. Cauit enim, €quae heredes bene elegit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO MINICIANO SVO S. ‘@@Audistine Valerium Licinianum in Sicilia profiteri? non-€dum te puto audisse: est enim recens nuntius. Praetorius hic €modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur; €nunc eo decidit, ut exsul de senatore, rhetor de oratore fieret. Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et grauiter: 'Quos €tibi, Fortuna, ludos facis? facis enim ex senatoribus profes-€sores, ex professoribus senatores.' Cui sententiae tantum bilis, €tantum amaritudinis inest, ut mihi uideatur ideo professus @1 ut hoc diceret. Idem cum Graeco pallio amictus intrasset €(carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est), þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ´¨‹“ƒpostquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.' Dices tristia et miseranda, €dignum tamen illum qui haec ipsa studia incesti scelere macu-larit. Confessus est quidem incestum, sed incertum utrum €quia uerum erat, an quia grauiora metuebat si negasset. €Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti inuidia destitutus. Nam cum Corneliam Vestalium maximam defo-€dere uiuam concupisset, ut qui inlustrari saeculum suum eius-€modi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius €immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non €in Regiam sed in Albanam uillam conuocauit. Nec minore €scelere quam quod ulcisci uidebatur, absentem inauditamque €damnauit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non pol-€luisset solum uerum etiam occidisset; nam uidua abortu periit. Missi statim pontifices qui defodiendam necandamque €curarent. Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus €tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat: 'Me €Caesar incestam putat, qua sacra faciente uicit triumphauit!' Blandiens haec an inridens, ex fiducia sui an ex contemptu €principis dixerit, dubium est. Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est. Quin €etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesissetque €descendenti stola, uertit se ac recollegit, cumque ei manum €carnifex daret, auersata est et resiluit foedumque contactum @1 €quasi plane a casto puroque corpore nouissima sanctitate €reiecit omnibusque numeris pudoris $POLLH\N PRO/NOIAN E)/SXEN $EU)SXH/MWN PESEI=N&. Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia €obiciebatur, cum in comitio uirgis caederetur, in hac uoce perstiterat: 'Quid feci? nihil feci.' Ardebat ergo Domitianus €et crudelitatis et iniquitatis infamia. Adripit Licinianum, €quod in agris suis occultasset Corneliae libertam. Ille ab iis €quibus erat curae praemonetur, si comitium et uirgas pati €nollet, ad confessionem confugeret quasi ad ueniam. Fecit. Locutus est pro absente Herennius Senecio tale quiddam, €quale est illud: $KEI=TAI *PA/TROKLOS&. Ait enim: 'Ex aduocato nuntius factus sum; Licinianus recessit.' Gratum hoc €Domitiano adeo quidem ut gaudio proderetur, diceretque: €'Absoluit nos Licinianus.' Adiecit etiam non esse uerecundiae €eius instandum; ipsi uero permisit, si qua posset, ex rebus €suis raperet, antequam bona publicarentur, exsiliumque molle uelut praemium dedit. Ex quo tamen postea clementia €diui Neruae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur €seque de fortuna praefationibus uindicat. @@Vides quam obsequenter paream tibi, qui non solum res €urbanas uerum etiam peregrinas tam sedulo scribo, ut altius €repetam. Et sane putabam te, quia tunc afuisti, nihil aliud €de Liciniano audisse quam relegatum ob incestum. Summam enim rerum nuntiat fama non ordinem. Mereor ut uicissim, €quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur (solent enim €quaedam notabilia incidere) perscribas, denique quidquid €uoles dum modo non minus longa epistula nuntia. Ego non @1 €paginas tantum sed uersus etiam syllabasque numerabo. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S. ‘@@Amas Egnatium Marcellinum atque etiam mihi saepe €commendas; amabis magis commendabisque, si cognoueris eius recens factum. Cum in prouinciam quaestor exisset, €scribamque qui sorte obtigerat ante legitimum salarii tempus €amisisset, quod acceperat scribae daturus, intellexit et statuit subsidere apud se non oportere. Itaque reuersus €Caesarem, deinde Caesare auctore senatum consuluit, quid €fieri de salario uellet. Parua quaestio sed tamen quaestio. €Heredes scribae sibi, praefecti aerari populo uindicabant. Acta causa est; dixit heredum aduocatus, deinde populi, €uterque percommode. Caecilius Strabo aerario censuit infe-€rendum, Baebius Macer heredibus dandum: obtinuit Strabo. Tu lauda Marcellinum, ut ego statim feci. Quamuis enim €abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu pro-batus, gaudebit tamen testimonio tuo. Omnes enim, qui €gloria famaque ducuntur, mirum in modum adsensio et laus €a minoribus etiam profecta delectat. Te uero Marcellinus ita ueretur ut iudicio tuo plurimum tribuat. Accedit his quod, €si cognouerit factum suum isto usque penetrasse, necesse est €laudis suae spatio et cursu et peregrinatione laetetur. Etenim €nescio quo pacto uel magis homines iuuat gloria lata quam €magna. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S. ‘@@Saluum in urbem uenisse gaudeo; uenisti autem, si quando €alias, nunc maxime mihi desideratus. Ipse pauculis adhuc €diebus in Tusculano commorabor, ut opusculum quod est in manibus absoluam. Vereor enim ne, si hanc intentionem €iam in fine laxauero, aegre resumam. Interim ne quid €festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac €quasi praecursoria epistula rogo. Sed prius accipe causas ro-gandi, deinde ipsum quod peto. Proxime cum in patria mea €fui, uenit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. €Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam.' 'Vbi?' €'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater eius (erat enim una €atque etiam ipse adduxerat puerum): 'Quia nullos hic prae-ceptores habemus.' 'Quare nullos? Nam uehementer intererat €uestra, qui patres estis' (et opportune complures patres €audiebant) 'liberos uestros hic potissimum discere. Vbi enim €aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius con-€tinerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi? Quantulum est ergo collata pecunia conducere €praeceptores, quodque nunc in habitationes, in uiatica, in €ea quae peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) €impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum €liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro €filia uel parente, tertiam partem eius quod conferre uobis @1 placebit dare. Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc €munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere €multis in locis uideo, in quibus praeceptores publice condu-cuntur. Huic uitio occurri uno remedio potest, si parentibus €solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur. Nam qui fortasse €de alieno neglegentes, certe de suo diligentes erunt dabuntque €operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit. Proinde consentite conspirate €maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam €plurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius praestare €liberis uestris, nihil gratius patriae potestis. Educentur hic €qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare €frequentare consuescant. Atque utinam tam claros prae-€ceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petan-€tur, utque nunc liberi uestri aliena in loca ita mox alieni in €hunc locum confluant!' @@Haec putaui altius et quasi a fonte repetenda, quo magis €scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo. €Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia €studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui conuenit, €circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea €tamen condicione ne cui fidem meam obstringam. Omnia €enim libera parentibus seruo: illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium uindico. Proinde €si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea €lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat. €Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS [DECIMO] PATERNO SVO S. ‘@@Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas; at €ego quasi ex aliqua peregrina delicataque merce lusus meos tibi prodo. Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, €quibus nos in uehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis. His iocamur ludimus amamus dolemus €querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo €elatius, atque ipsa uarietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant. Ex quibus tamen si non €nulla tibi petulantiora paulo uidebuntur, erit eruditionis tuae €cogitare summos illos et grauissimos uiros qui talia scripserunt €non modo lasciuia rerum, sed ne uerbis quidem nudis €abstinuisse; quae nos refugimus, non quia seueriores (unde þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ´¨Ž•enim?), sed quia timidiores sumus. Scimus alioqui huius €opusculi illam esse uerissimam legem, quam Catullus ex-€pressit: €@@@@Nam castum esse decet pium poetam €@@@@ipsum, uersiculos nihil necesse est, €@@@@qui tunc denique habent salem et leporem €@@@@si sunt molliculi et parum pudici. Ego quanti faciam iudicium tuum, uel ex hoc potes aesti-€mare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari. €Et sane quae sunt commodissima desinunt uideri, cum paria esse coeperunt. Praeterea sapiens subtilisque lector debet non €diuersis conferre diuersa, sed singula expendere, nec deterius @1 alio putare quod est in suo genere perfectum. Sed quid ego €plura? Nam longa praefatione uel excusare uel commendare €ineptias ineptissimum est. Vnum illud praedicendum uidetur, €cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur. Proinde, siue epi-€grammata siue idyllia siue eclogas siue, ut multi, poematia €seu quod aliud uocare malueris, licebit uoces; ego tantum hendecasyllabos praesto. A simplicitate tua peto, quod de €libello meo dicturus es alii, mihi dicas; neque est difficile €quod postulo. Nam si hoc opusculum nostrum aut potissi-€mum esset aut solum, fortasse posset durum uideri dicere: €'Quaere quod agas'; molle et humanum est: 'Habes quod €agas.' Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MINICIO FVNDANO SVO S. ‘@@Si quid omnino, hoc certe iudicio facio, quod Asinium €Rufum singulariter amo. Est homo eximius et bonorum €amantissimus. Cur enim non me quoque inter bonos nume-€rem? Idem Cornelium Tacitum (scis quem uirum) arta familiaritate complexus est. Proinde si utrumque nostrum €probas, de Rufo quoque necesse est idem sentias, cum sit ad €conectendas amicitias uel tenacissimum uinculum morum similitudo. Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus €est optimi ciuis officio, quod fecunditate uxoris large frui €uoluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis €praemia graues faciunt. Quibus ille despectis, aui quoque @1 €nomen adsumpsit. Est enim auus, et quidem ex Saturio Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris. Haec €eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam €domum uno beneficio sis obligaturus; ad quod petendum €uoto primum, deinde bono quodam omine adducimur. Optamus enim tibi ominamurque in proximum annum con-€sulatum: ita nos uirtutes tuae, ita iudicia principis augurari uolunt. Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maxi-€mus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuuenis (nescio an dicam, €quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis uere-cundia uetat) ipso patre melior. Difficile est ut mihi de €absente credas (quamquam credere soles omnia), tantum in €illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus inuenies. Vellem tam ferax €saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso prae-€ferre deberes: tum ego te primus hortarer moneremque, €circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres. Nunc uero_sed nihil uolo de amico meo adrogan-€tius dicere; hoc solum dico, dignum esse iuuenem quem more €maiorum in filii locum adsumas. Debent autem sapientes uiri, €ut tu, tales quasi liberos a re publica accipere, quales a natura solemus optare. Decorus erit tibi consuli quaestor patre €praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, €quamquam adulescentulus adhuc, iam tamen inuicem orna-mento est. Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, €et ante omnia si festinare uideor ignosce, primum quia uotis €suis amor plerumque praecurrit; deinde quod in ea ciuitate, €in qua omnia quasi ab occupantibus aguntur, quae legitimum €tempus exspectant, non matura sed sera sunt; in summa @1 €quod rerum, quas adsequi cupias, praesumptio ipsa iucunda est. Reuereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut €quaestorem, nos denique utriusque uestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur. Etenim cum sic te, sic Bassum €diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque €quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia €simus iuuaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem €iuuenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus €tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum €adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime in-€dulgeat et testimonio plurimum credat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VALERIO PAVLINO SVO S. ‘@@Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: ad-€huc honor studiis durat. Proxime cum dicturus apud €centumuiros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi €per ipsos iudices non fuit; tanta stipatione cetera tenebantur. Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in fre-€quentia solet fieri, sola uelatus toga perstitit et quidem horis septem. Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum €fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus €alienam. Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum €aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CLVSINIO GALLO SVO S. ‘@@Et admones et rogas, ut suscipiam causam Corelliae ab-€sentis contra C. Caecilium consulem designatum. Quod €admones, gratias ago; quod rogas, queror. Admoneri enim €debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est. An ego tueri Corelli filiam dubitem? €Est quidem mihi cum isto, contra quem me aduocas, non plane familiaris sed tamen amicitia. Accedit huc dignitas €hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis €hoc maior agenda reuerentia est, quod iam illo functi sumus. €Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari uelit. Sed mihi cogitanti adfuturum €me Corelli filiae omnia ista frigida et inania uidentur. €Obuersatur oculis ille uir quo neminem aetas nostra graui-€orem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex ad-€miratione diligere coepissem, quod euenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi. Inspexi enim €penitus: nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum. Adulescentulus eram, et iam mihi ab €illo honor atque etiam (audebo dicere) reuerentia ut aequali €habebatur. Ille meus in petendis honoribus suffragator et €testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis €consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, €quamquam et imbecillus et senior, quasi iuuenis et ualidus conspiciebatur. Quantum ille famae meae domi in publico, quantum etiam apud principem adstruxit! Nam cum forte @1 €de bonis iuuenibus apud Neruam imperatorem sermo in-€cidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra €silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat; €deinde grauitate quam noras: 'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.' Qua €uoce tribuit mihi quantum petere uoto immodicum erat, €nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio €sapientissimi uiri facerem. Quin etiam moriens filiae suae €(ipsa solet praedicare): 'Multos quidem amicos tibi ut longiore €uita paraui, praecipuos tamen Secundum et Cornutum.' Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua €parte uidear hanc de me fiduciam prouidentissimi uiri desti-tuisse. Quare ego uero Corelliae adero promptissime nec €subire offensas recusabo; quamquam non solum ueniam me €uerum etiam laudem apud istum ipsum, a quo (ut ais) noua €lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si €haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistu-€larum angustiae sinunt, uel in excusationem uel etiam com-€mendationem meam dixero. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIO ANTONINO SVO S. ‘@@Quemadmodum magis adprobare tibi possum, quanto €opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam €Latine aemulari et exprimere temptaui? in deterius tamen. €Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia @1 ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis. Quodsi €haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid uenu-€statis uidebuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et €a te et Graece proferuntur! Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIAE HISPVLLAE SVAE S. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ´¨“@@Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et aman-€tissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam €diligas, nec tantum amitae ei adfectum uerum etiam patris €amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum €cognoueris dignam patre dignam te dignam auo euadere. Summum est acumen summa frugalitas; amat me, quod €castitatis indicium est. Accedit his studium litterarum, quod €ex mei caritate concepit. Meos libellos habet lectitat ediscit etiam. Qua illa sollicitudine cum uideor acturus, quanto cum €egi gaudio adficitur! Disponit qui nuntient sibi quem ad-€sensum quos clamores excitarim, quem euentum iudici= €tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo discreta uelo sedet, laudesque nostras auidissimis auribus excipit. Versus €quidem meos cantat etiam formatque cithara non artifice aliquo docente, sed amore qui magister est optimus. His ex €causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis maio-€remque in dies futuram esse concordiam. Non enim aetatem €meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit. Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis €praeceptis institutam, quae nihil in contubernio tuo uiderit, @1 €nisi sanctum honestumque, quae denique amare me ex tua praedicatione consueuerit. Nam cum matrem meam parentis €loco uererere, me a pueritia statim formare laudare, talemque qualis nunc uxori meae uideor, ominari solebas. Certatim €ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me €sibi dederis, quasi inuicem elegeris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS NOVIO MAXIMO SVO S. ‘@@Quid senserim de singulis tuis libris, notum tibi ut quem-€que perlegeram feci; accipe nunc quid de uniuersis generaliter iudicem. Est opus pulchrum ualidum acre sublime, uarium €elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna €tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque uelis €latissime uectus es; et horum utrumque inuicem adiumento fuit. Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, €ingenio uim et amaritudinem dolor addidit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VELIO CERIALI SVO S. ‘@@Tristem et acerbum casum Heluidiarum sororum! Vtraque a partu, utraque filiam enixa decessit. Adficior dolore, nec €tamen supra modum doleo: ita mihi luctuosum uidetur, quod €puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit. €Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum @1 €nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine. Nam patrem illarum defunctum quoque €perseuerantissime diligo, ut actione mea librisque testatum €est; cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque €pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet. Magno tamen fomento dolor meus adquiescet, €si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi €auo fortuna seruauerit. Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est. Nosti in amore €mollitiam animi mei, nosti metus; quo minus te mirari opor-€tebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEMPRONIO RVFO SVO S. ‘@@Interfui principis optimi cognitioni in consilium ad-€sumptus. Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam €testamento celebratur. Hunc Trebonius Rufinus, uir egregius €nobisque amicus, in duumuiratu tollendum abolendumque curauit. Negabatur ex auctoritate publica fecisse. Egit ipse €causam non minus feliciter quam diserte. Commendabat €actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus ciuis in negotio suo mature et grauiter loquebatur. Cum sententiae €perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo uiro nihil firmius €nihil uerius, non esse restituendum Viennensibus agona; adiecit 'Vellem etiam Romae tolli posset.' Constanter, inquis, €et fortiter; quidni? sed hoc a Maurico nouum non est. Idem @1 €apud imperatorem Neruam non minus fortiter. Cenabat €Nerua cum paucis; Veiento proximus atque etiam in sinu recumbebat: dixi omnia cum hominem nominaui. Incidit €sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio €saeuo mala caecitatis addiderat: non uerebatur, non erube-€scebat, non miserebatur; quo saepius a Domitiano non €secus ac tela, quae et ipsa caeca et improuida feruntur, in optimum quemque contorquebatur. De huius nequitia €sanguinariisque sententiis in commune omnes super cenam €loquebantur, cum ipse imperator: 'Quid putamus passurum €fuisse si uiueret?' Et Mauricus: 'Nobiscum cenaret.' Longius abii, libens tamen. Placuit agona tolli, qui mores €Viennensium infecerat, ut noster hic omnium. Nam Vien-€nensium uitia intra ipsos residunt, nostra late uagantur, €utque in corporibus sic in imperio grauissimus est morbus, €qui a capite diffunditur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS POMPONIO BASSO SVO S. ‘@@Magnam cepi uoluptatem, cum ex communibus amicis €cognoui te, ut sapientia tua dignum est, et disponere otium €et ferre, habitare amoenissime, et nunc terra nunc mari cor-€pus agitare, multum disputare, multum audire multum €lectitare, cumque plurimum scias, cotidie tamen aliquid addiscere. Ita senescere oportet uirum, qui magistratus am-€plissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae @1 quam diu decebat obtulerit. Nam et prima uitae tem-€pora et media patriae, extrema nobis impertire debemus, ut ipsae leges monent, quae maiorem annis otio reddunt. Quando €mihi licebit, quando per aetatem honestum erit imitari istud €pulcherrimae quietis exemplum? quando secessus mei non €desidiae nomen sed tranquillitatis accipient? Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABIO VALENTI SVO S. ‘@@Proxime cum apud centumuiros in quadruplici iudicio €dixissem, subiit recordatio egisse me iuuenem aeque in quadruplici. Processit animus ut solet longius: coepi reputare €quos in hoc iudicio, quos in illo socios laboris habuissem. Solus €eram qui in utroque dixissem: tantas conuersiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit. Quidam €ex iis qui tunc egerant decesserunt, exsulant alii; huic aetas €et ualetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio €fruitur; alius exercitum regit, illum ciuilibus officiis principis amicitia exemit. Circa nos ipsos quam multa mutata sunt! €Studiis processimus, studiis periclitati sumus, rursusque pro-cessimus: profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum ob-€fuerunt iterumque prosunt. Si computes annos, exiguum tempus, si uices rerum, aeuum putes; quod potest esse €documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum uideamus tot uarietates tam uolubili orbe circumagi. Mihi autem €familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare, @1 €isdemque te uel praeceptis uel exemplis monere, quibus ipse €me moneo; quae ratio huius epistulae fuit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAESIO MAXIMO SVO S. ‘@@Scripseram tibi uerendum esse, ne ex tacitis suffragiis €uitium aliquod exsisteret. Factum est. Proximis comitiis in €quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, €in una uero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inuenta sunt. Excanduit senatus magnoque clamore €ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus. Ille €tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio €tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est? Tantum licentiae prauis €ingeniis adicit illa fiducia: 'quis enim sciet?' Poposcit tabellas, €stilum accepit, demisit caput, neminem ueretur, se con-temnit. Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo te €uertas? quae remedia conquiras? Vbique uitia remediis €fortiora. $*)ALLA\ TAU=TA TW=| U(PE\R H(MA=S MELH/SEI&, cui multum cotidie €uigiliarum, multum laboris adicit haec nostra iners et tamen €effrenata petulantia. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAECILIO NEPOTI SVO S. ‘@@Petis ut libellos meos, quos studiosissime comparasti, €recognoscendos emendandosque curem. Faciam. Quid enim @1 suscipere libentius debeo, te praesertim exigente? Nam cum €uir grauissimus doctissimus disertissimus, super haec occupa-€tissimus, maximae prouinciae praefuturus, tanti putes scripta €nostra circumferre tecum, quanto opere mihi prouidendum €est, ne te haec pars sarcinarum tamquam superuacua of-fendat! Adnitar ergo, primum ut comites istos quam com-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ´¨š“‚modissimos habeas, deinde ut reuersus inuenias, quos istis €addere uelis. Neque enim mediocriter me ad noua opera tu €lector hortaris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS POMPEIO FALCONI SVO S. ‘@@Tertius dies est quod audiui recitantem Sentium Auguri-€num cum summa mea uoluptate, immo etiam admiratione. €Poematia adpellat. Multa tenuiter multa sublimiter, multa uenuste multa tenere, multa dulciter multa cum bile. Aliquot €annis puto nihil generis eiusdem absolutius scriptum, nisi €forte me fallit aut amor eius aut quod ipsum me laudibus uexit. Nam lemma sibi sumpsit, quod ego interdum uersibus €ludo. Atque adeo iudicii mei te iudicem faciam, si mihi ex €hoc ipso lemmate secundus uersus occurrerit; nam ceteros €teneo et iam explicui. @@@@Canto carmina uersibus minutis, €@@@@his olim quibus et meus Catullus €@@@@et Caluus ueteresque. Sed quid ad me? €@@@@Vnus Plinius est mihi priores: @1 €@@@@mauolt uersiculos foro relicto €@@@@et quaerit quod amet, putatque amari. €@@@@Ille o Plinius, ille quot Catones! €@@@@I nunc, quisquis amas, amare noli. Vides quam acuta omnia quam apta quam expressa. Ad hunc €gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum €publicauerit exhibebo. Interim ama iuuenem et temporibus €nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat. €Viuit cum Spurinna, uiuit cum Antonino, quorum alteri ad-finis, utrique contubernalis est. Possis ex hoc facere conie-€cturam, quam sit emendatus adulescens, qui a grauissimis €senibus sic amatur. Est enim illud uerissimum: €@@@@@@$GINW/SKWN O(/TI €@@@@$TOIOU=TO/S E)STIN, OI(=SPER H(/DETAI SUNW/N. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VIBIO SEVERO SVO S. ‘@@Herennius Seuerus uir doctissimus magni aestimat in €bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli €Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem. Quam curam tibi €potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime €obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reuerentia, €summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam €omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam @1 ueneraris et diligis. Peto autem, ut pictorem quam diligentis-€simum adsumas. Nam cum est arduum similitudinem effin-€gere ex uero, tum longe difficillima est imitationis imitatio; €a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem €sinas aberrare. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMATIO FIRMO SVO S. ‘@@Heia tu! cum proxime res agentur, quoquo modo ad €iudicandum ueni: nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias. Non impune cessatur. Ecce Licinius Nepos €praetor! Acer et fortis et praetor, multam dixit etiam sena-€tori. Egit ille in senatu causam suam, egit autem sic ut de-€precaretur. Remissa est multa, sed timuit, sed rogauit, sed opus uenia fuit. Dices: 'Non omnes praetores tam seueri.' €Falleris; nam uel instituere uel reducere eiusmodi exemplum €non nisi seueri, institutum reductumue exercere etiam €lenissimi possunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS LICINIO SVRAE SVO S. ‘@@Attuli tibi ex patria mea pro munusculo quaestionem altissima ista eruditione dignissimam. Fons oritur in monte, €per saxa decurrit, excipitur cenatiuncula manu facta; ibi €paulum retentus in Larium lacum decidit. Huius mira natura: @1 €ter in die statis auctibus ac diminutionibus crescit decrescit-que. Cernitur id palam et cum summa uoluptate deprenditur. €Iuxta recumbis et uesceris, atque etiam ex ipso fonte (nam €est frigidissimus) potas; interim ille certis dimensisque momentis uel subtrahitur uel adsurgit. Anulum seu quid €aliud ponis in sicco, adluitur sensim ac nouissime operitur, €detegitur rursus paulatimque deseritur. Si diutius obserues, utrumque iterum ac tertio uideas. Spiritusne aliquis occultior €os fontis et fauces modo laxat modo includit, prout inlatus occurrit aut decessit expulsus? quod in ampullis ceterisque €generis eiusdem uidemus accidere, quibus non hians nec €statim patens exitus. Nam illa quoque, quamquam prona €atque uergentia, per quasdam obluctantis animae moras crebris quasi singultibus sistunt quod effundunt. An, quae €oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impel-€litur aut resorbetur, hac modicus hic umor uicibus alternis supprimitur egeritur? An ut flumina, quae in mare de-€feruntur, aduersantibus uentis obuioque aestu retorquentur, ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat? An €latentibus uenis certa mensura, quae dum colligit quod ex-€hauserat, minor riuus et pigrior; cum collegit, agilior maiorque profertur? An nescio quod libramentum abditum €et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fon-tem; cum repletum, moratur et strangulat? Scrutare tu €causas (potes enim), quae tantum miraculum efficiunt: mihi €abunde est, si satis expressi quod efficitur. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER QVINTVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ANNIO SEVERO SVO S. ‘@@Legatum mihi obuenit modicum sed amplissimo gratius. €Cur amplissimo gratius? Pomponia Galla exheredato filio €Asudio Curiano heredem reliquerat me, dederat coheredes €Sertorium Seuerum praetorium uirum aliosque splendidos equites Romanos. Curianus orabat, ut sibi donarem portio-€nem meam seque praeiudicio iuuarem; eandem tacita conuentione saluam mihi pollicebatur. Respondebam non €conuenire moribus meis aliud palam aliud agere secreto; €praeterea non esse satis honestum donare et locupleti et orbo; €in summa non profuturum ei si donassem, profuturum si €cessissem, esse autem me paratum cedere si inique exhere-datum mihi liqueret. Ad hoc ille: 'Rogo cognoscas.' Cunctatus €paulum 'Faciam' inquam; 'neque enim uideo cur ipse me €minorem putem, quam tibi uideor. Sed iam nunc memento €non defuturam mihi constantiam, si ita fides duxerit, secundum matrem tuam pronuntiandi.' 'Vt uoles' ait; 'uoles €enim quod aequissimum.' Adhibui in consilium duos quos €tunc ciuitas nostra spectatissimos habuit, Corellium et Fron-tinum. His circumdatus in cubiculo meo sedi. Dixit Curianus €quae pro se putabat. Respondi paucis ego (neque enim aderat €alius, qui defunctae pudorem tueretur), deinde secessi, et ex €consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua €iustas habuisse causas irascendi tibi.' @1 €@@Post hoc ille cum ceteris subscripsit centumuirale iudicium, non subscripsit mecum. Adpetebat iudicii dies; coheredes €mei componere et transigere cupiebant non diffidentia causae, €sed metu temporum. Verebantur quod uidebant multis accidisse, ne ex centumuirali iudicio capitis rei exirent. Et €erant quidam in illis, quibus obici et Gratillae amicitia et Rustici posset. Rogant me ut cum Curiano loquar. Conueni-€mus in aedem Concordiae. Ibi ego 'Si mater' inquam 'te ex €parte quarta scripsisset heredem, num queri posses? Quid si €heredem quidem instituisset ex asse, sed legatis ita exhausisset €ut non amplius apud te quam quarta remaneret? Igitur €sufficere tibi debet, si exheredatus a matre quartam partem ab heredibus eius accipias, quam tamen ego augebo. Scis te €non subscripsisse mecum, et iam biennium transisse omniaque €me usu cepisse. Sed ut te coheredes mei tractabiliorem ex-€periantur, utque tibi nihil abstulerit reuerentia mei, offero €pro mea parte tantundem.' Tuli fructum non conscientiae modo uerum etiam famae. Ille ergo Curianus legatum mihi €reliquit et factum meum, nisi forte blandior mihi anti-€quum, notabili honore signauit. @@Haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me uel dele-€ctant uel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo; €deinde quod durum existimabam, te amantissimum mei fraudare uoluptate quam ipse capiebam. Neque enim sum €tam sapiens ut nihil mea intersit, an iis quae honeste fecisse €me credo, testificatio quaedam et quasi praemium accedat. €Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIO FLACCO SVO S. ‘@@Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum €ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbi-dis tempestatibus possum. Recipies ergo epistulas steriles et €simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis €in permutando munere imitantes. Sed, quae facilitas tua, hoc €magis dabis ueniam, quod se non mereri fatentur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TITIO ARISTONI SVO S. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿµ£@@Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum €uel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te €de uersiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque €diuersitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam €quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me €tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque. Quibus ego, ut augeam meam cul-€pam, ita respondeo: facio non numquam uersiculos seueros €parum, facio; nam et comoedias audio et specto mimos et €lyricos lego et Sotadicos intellego; aliquando praeterea rideo €iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breuiter amplectar, homo sum. Nec uero moleste fero hanc esse €de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia @1 €doctissimos grauissimos sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur. Ab illis autem quibus notum est, quos €quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, €ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo uerum etiam lusus exprimere laudabile est. An ego uerear €(neminem uiuentium, ne quam in speciem adulationis inci-€dam, nominabo), sed ego uerear ne me non satis deceat, quod €decuit M. Tullium, C. Caluum, Asinium Pollionem, M. €Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catu-€lum, Q. Scaeuolam, Seruium Sulpicium, Varronem, Tor-€quatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum €Gaetulicum, Annaeum Senecam et proxime Verginium €Rufum et, si non sufficiunt exempla priuata, diuum Iulium, €diuum Augustum, diuum Neruam, Tiberium Caesarem? Neronem enim transeo, quamuis sciam non corrumpi in €deterius quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere €quae saepius a bonis fiunt. Inter quos uel praecipue nu-€merandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos et prius Accius €Enniusque. Non quidem hi senatores, sed sanctitas morum non distat ordinibus. Recito tamen, quod illi an fecerint €nescio. Etiam: sed illi iudicio suo poterant esse contenti, mihi €modestior constantia est quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur. Itaque has recitandi causas sequor, €primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis €auditorum reuerentia intendit; deinde quod de quibus dubitat, quasi ex consilii sententia statuit. Multa etiam a €multis admonetur, et si non admoneatur, quid quisque €sentiat perspicit ex uultu oculis nutu manu murmure @1 €silentio; quae satis apertis notis iudicium ab humanitate dis-cernunt. Atque adeo si cui forte eorum qui interfuerunt €curae fuerit eadem illa legere, intelleget me quaedam aut €commutasse aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, quamuis ipse nihil dixerit mihi. Atque haec ita disputo quasi €populum in auditorium, non in cubiculum amicos aduocarim, €quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini €fuit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVLIO VALERIANO SVO S. ‘@@Res parua, sed initium non paruae. Vir praetorius Sollers €a senatu peti=t, ut sibi instituere nundinas in agris suis per-€mitteretur. Contra dixerunt legati Vicetinorum; adfuit Tu-scilius Nominatus. Dilata causa est. Alio senatu Vicetini sine €aduocato intrauerunt, dixerunt se deceptos, lapsine uerbo, €an quia ita sentiebant. Interrogati a Nepote praetore, quem €docuissent, responderunt quem prius. Interrogati an tunc €gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum; an €rursus aliquid dedissent, dixerunt mille denarios. Nepos postulauit ut Nominatus induceretur. Hactenus illo die. Sed €quantum auguror longius res procedet. Nam pleraque tacta €tantum et omnino commota latissime serpunt. Erexi aures tuas. Quam diu nunc oportet, quam blande roges, ut reliqua @1 €cognoscas! si tamen non ante ob haec ipsa ueneris Romam, €spectatorque malueris esse quam lector. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS NOVIO MAXIMO SVO S. ‘@@Nuntiatum mihi C. Fannium decessisse; qui nuntius me €graui dolore confudit, primum quod amaui hominem ele-€gantem disertum, deinde quod iudicio eius uti solebam. Erat €enim acutus natura, usu exercitatus, ueritate promptissimus. Angit me super ista casus ipsius: decessit ueteri testamento, €omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior €erat. Sed hoc utcumque tolerabile; grauius illud, quod pul-cherrimum opus imperfectum reliquit. Quamuis enim agen-€dis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum €aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absoluerat sub-€tiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem histori-€amque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem uidetur €acerba semper et immatura mors eorum, qui immortale ali-€quid parant. Nam qui uoluptatibus dediti quasi in diem €uiuunt, uiuendi causas cotidie finiunt; qui uero posteros €cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla €mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid abrumpat. Gaius quidem Fannius, quod accidit, multo ante €praesensit. Visus est sibi per nocturnam quietem iacere in €lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se €scrinium (ita solebat); mox imaginatus est uenisse Neronem, @1 €in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de €sceleribus eius ediderat, eumque ad extremum reuoluisse; idem in secundo ac tertio fecisse, tunc abisse. Expauit et sic €interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi: et fuit idem. Quod me recor-€dantem miseratio subit, quantum uigiliarum quantum laboris €exhauserit frustra. Occursant animo mea mortalitas mea €scripta. Nec dubito te quoque eadem cogitatione terreri, pro istis quae inter manus habes. Proinde, dum suppetit uita, €enitamur ut mors quam paucissima quae abolere possit €inueniat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS DOMITIO APOLLINARI SVO S. ‘@@Amaui curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses €me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres. Est sane grauis et pestilens ora Tuscorum, €quae per litus extenditur; sed hi procul a mari recesserunt, €quin etiam Appennino saluberrimo montium subiacent. Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe tempe-€riem caeli regionis situm uillae amoenitatem, quae et tibi €auditu et mihi relatu iucunda erunt. @@Caelum est hieme frigidum et gelidum; myrtos oleas €quaeque alia adsiduo tepore laetantur, aspernatur ac re-€spuit; laurum tamen patitur atque etiam nitidissimam pro-€fert, interdum sed non saepius quam sub urbe nostra necat. Aestatis mira clementia: semper aer spiritu aliquo mouetur, @1 frequentius tamen auras quam uentos habet. Hinc senes €multi: uideas auos proauosque iam iuuenum, audias fabulas €ueteres sermonesque maiorum, cumque ueneris illo putes alio te saeculo natum. Regionis forma pulcherrima. Imaginare €amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum na-€tura possit effingere. Lata et diffusa planities montibus €cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent. Frequens ibi et uaria uenatio. Inde caeduae siluae €cum ipso monte descendunt. Has inter pingues terrenique €colles (neque enim facile usquam saxum etiam si quaeratur €occurrit) planissimis campis fertilitate non cedunt, opimam-que messem serius tantum, sed non minus percoquunt. Sub €his per latus omne uineae porriguntur, unamque faciem longe €lateque contexunt; quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur. Prata inde campique, campi quos non nisi €ingentes boues et fortissima aratra perfringunt: tantis glaebis €tenacissimum solum cum primum prosecatur adsurgit, ut nono demum sulco perdometur. Prata florida et gemmea €trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi €nouas alunt. Cuncta enim perennibus riuis nutriuntur; sed €ubi aquae plurimum, palus nulla, quia deuexa terra, quid-€quid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim. Medios ille agros secat nauium patiens omnesque fruges €deuehit in urbem, hieme dumtaxat et uere; aestate summit-€titur immensique fluminis nomen arenti alueo deserit, autumno resumit. Magnam capies uoluptatem, si hunc @1 €regionis situm ex monte prospexeris. Neque enim terras tibi €sed formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam €uideberis cernere: ea uarietate, ea descriptione, quocumque €inciderint oculi, reficientur. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿµ¦˜Ž@@Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo: ita €leuiter et sensim cliuo fallente consurgit, ut cum ascendere €te non putes, sentias ascendisse. A tergo Appenninum, sed €longius habet; accipit ab hoc auras quamlibet sereno et €placido die, non tamen acres et immodicas, sed spatio ipso lassas et infractas. Magna sui parte meridiem spectat aesti-€uumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius €quasi inuitat, in porticum latam et pro modo longam. Multa in hac membra, atrium etiam ex more ueterum. Ante por-€ticum xystus in plurimas species distinctus concisusque buxo; €demissus inde pronusque puluinus, cui bestiarum effigies €inuicem aduersas buxus inscripsit; acanthus in plano, mollis et paene dixerim liquidus. Ambit hunc ambulatio pressis €uarieque tonsis uiridibus inclusa; ab his gestatio in modum €circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas €manu arbusculas circumit. Omnia maceria muniuntur: hanc gradata buxus operit et subtrahit. Pratum inde non minus €natura quam superiora illa arte uisendum; campi deinde porro multaque alia prata et arbusta. A capite porticus triclinium €excurrit; ualuis xystum desinentem et protinus pratum €multumque ruris uidet, fenestris hac latus xysti et quod pro-€silit uillae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque pro-spectat. Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, @1 €cingit areolam, quae quattuor platanis inumbratur. Inter has €marmoreo labro aqua exundat circumiectasque platanos et subiecta platanis leni aspergine fouet. Est in hac diaeta dormi-€torium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, €iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio: areolam illam, porticus alam eademque omnia quae porticus adspicit. Est €et aliud cubiculum a proxima platano uiride et umbrosum, €marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aues imitata pictura. Fonticulus €in hoc, in fonte crater; circa sipunculi plures miscent iucun-€dissimum murmur. In cornu porticus amplissimum cubicu-€lum triclinio occurrit; aliis fenestris xystum, aliis despicit €pratum, sed ante piscinam, quae fenestris seruit ac subiacet, strepitu uisuque iucunda; nam ex edito desiliens aqua suscepta €marmore albescit. Idem cubiculum hieme tepidissimum, quia plurimo sole perfunditur. Cohaeret hypocauston et, si €dies nubilus, immisso uapore solis uicem supplet. Inde €apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, €in qua baptisterium amplum atque opacum. Si natare latius €aut tepidius uelis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus adstringi, si paeniteat teporis. Frigidariae €cellae conectitur media, cui sol benignissime praesto est; cal-€dariae magis, prominet enim. In hac tres descensiones, duae in sole, tertia a sole longius, a luce non longius. Apodyterio €superpositum est sphaeristerium, quod plura genera exercita- @1 €tionis pluresque circulos capit. Non procul a balineo scalae, €quae in cryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres. Harum €alia areolae illi, in qua platani quattuor, alia prato, alia uineis imminet diuersasque caeli partes ut prospectus habet. In €summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa cryptoporticu €excisum, quod hippodromum uineas montes intuetur. Iungi-€tur cubiculum obuium soli, maxime hiberno. Hinc oritur €diaeta, quae uillae hippodromum adnectit. Haec facies, hic €usus a fronte. @@A latere aestiua cryptoporticus in edito posita, quae non €adspicere uineas sed tangere uidetur. In media triclinium €saluberrimum adflatum ex Appenninis uallibus recipit; post €latissimis fenestris uineas, ualuis aeque uineas sed per crypto-porticum quasi admittit. A latere triclinii quod fenestris €caret, scalae conuiuio utilia secretiore ambitu suggerunt. In €fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum €cryptoporticus ipsa quam uineae praebent. Subest crypto-€porticus subterraneae similis; aestate incluso frigore riget contentaque aere suo nec desiderat auras nec admittit. Post €utramque cryptoporticum, unde triclinium desinit, incipit €porticus ante medium diem hiberna, inclinato die aestiua. €Hac adeuntur diaetae duae, quarum in altera cubicula €quattuor, altera tria ut circumit sol aut sole utuntur aut €umbra. @@Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe €longeque praecedit hippodromus. Medius patescit statimque €intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur; illae @1 €hedera uestiuntur utque summae suis ita imae alienis frondi-€bus uirent. Hedera truncum et ramos pererrat uicinasque €platanos transitu suo copulat. Has buxus interiacet; exteriores €buxos circumuenit laurus, umbraeque platanorum suam con-fert. Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemi-€cyclio frangitur mutatque faciem: cupressis ambitur et €tegitur, densiore umbra opacior nigriorque; interioribus circulis (sunt enim plures) purissimum diem recipit. Inde €etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole €distinguit. Finito uario illo multiplicique curuamine recto €limiti redditur nec huic uni, nam uiae plures intercedentibus buxis diuiduntur. Alibi pratulum, alibi ipsa buxus interuenit €in formas mille descripta, litteras interdum, quae modo €nomen domini dicunt modo artificis: alternis metulae sur-€gunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo €subita uelut inlati ruris imitatio. Medium spatium breuiori-bus utrimque platanis adornatur. Post has acanthus hinc €inde lubricus et flexuosus, deinde plures figurae pluraque €nomina. In capite stibadium candido marmore uite prote-€gitur; uitem quattuor columellae Carystiae subeunt. Ex €stibadio aqua uelut expressa cubantium pondere sipunculis €effluit, cauato lapide suscipitur, gracili marmore continetur €atque ita occulte temperatur, ut impleat nec redundet. Gustatorium grauiorque cena margini imponitur, leuior @1 €naucularum et auium figuris innatans circumit. Contra fons €egerit aquam et recipit; nam expulsa in altum in se cadit €iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur. E regione sti-€badii aduersum cubiculum tantum stibadio reddit ornatus, quantum accipit ab illo. Marmore splendet, ualuis in uiridia €prominet et exit, alia uiridia superioribus inferioribusque €fenestris suspicit despicitque. Mox zothecula refugit quasi in €cubiculum idem atque aliud. Lectus hic et undique fene-strae, et tamen lumen obscurum umbra premente. Nam €laetissima uitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit. €Non secus ibi quam in nemore iaceas, imbrem tantum tam-quam in nemore non sentias. Hic quoque fons nascitur €simulque subducitur. Sunt locis pluribus disposita sedilia e €marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum €iuuant. Fonticuli sedilibus adiacent; per totum hippodro-€mum inducti strepunt riui, et qua manus duxit sequuntur: €his nunc illa uiridia, nunc haec, interdum simul omnia €lauantur. @@Vitassem iam dudum ne uiderer argutior, nisi proposuis-€sem omnes angulos tecum epistula circumire. Neque enim €uerebar ne laboriosum esset legenti tibi, quod uisenti non €fuisset, praesertim cum interquiescere, si liberet, depositaque €epistula quasi residere saepius posses. Praeterea indulsi amori €meo; amo enim, quae maxima ex parte ipse incohaui aut @1 incohata percolui. In summa (cur enim non aperiam tibi uel €iudicium meum uel errorem?) primum ego officium scriptoris €existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se €quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non €esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit. Vides quot uersibus Homerus, quot Vergilius arma hic €Aeneae Achillis ille describat; breuis tamen uterque est quia €facit quod instituit. Vides ut Aratus minutissima etiam sidera €consectetur et colligat; modum tamen seruat. Non enim excursus hic eius, sed opus ipsum est. Similiter nos ut 'parua €magnis', cum totam uillam oculis tuis subicere conamur, si €nihil inductum et quasi deuium loquimur, non epistula quae €describit sed uilla quae describitur magna est. €@@Verum illuc unde coepi, ne secundum legem meam iure reprendar, si longior fuero in hoc in quod excessi. Habes €causas cur ego Tuscos meos Tusculanis Tiburtinis Prae-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿµ¦˜­ƒnestinisque praeponam. Nam super illa quae rettuli, altius ibi €otium et pinguius eoque securius: nulla necessitas togae, €nemo accersitor ex proximo, placida omnia et quiescentia, €quod ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut aer liquidior accedit. Ibi animo, ibi corpore maxime ualeo. Nam €studiis animum, uenatu corpus exerceo. Mei quoque nus-€quam salubrius degunt; usque adhuc certe neminem ex iis @1 €quos eduxeram mecum, (uenia sit dicto) ibi amisi. Di modo €in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco seruent! €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVISIO RVFO SVO S. ‘@@Nec heredem institui nec praecipere posse rem publi-€cam constat; Saturninus autem, qui nos reliquit heredes, €quadrantem rei publicae nostrae, deinde pro quadrante €praeceptionem quadringentorum milium dedit. Hoc si ius €adspicias inritum, si defuncti uoluntatem ratum et firmum est. Mihi autem defuncti uoluntas (uereor quam in partem €iuris consulti quod sum dicturus accipiant) antiquior iure €est, utique in eo quod ad communem patriam uoluit per-uenire. An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic €quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex €aduenticio denegem? Scio te quoque a iudicio meo non €abhorrere, cum eandem rem publicam ut ciuis optimus diligas. Velim ergo, cum proxime decuriones contrahentur, €quid sit iuris indices, parce tamen et modeste; deinde €subiungas nos quadringenta milia offerre, sicut praeceperit €Saturninus. Illius hoc munus, illius liberalitas; nostrum tan-tum obsequium uocetur. Haec ego scribere publice supersedi, €primum quod memineram pro necessitudine amicitiae no-€strae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse @1 €perinde meis ac tuis partibus fungi; deinde quia uerebar ne €modum, quem tibi in sermone custodire facile est, tenuisse in epistula non uiderer. Nam sermonem uultus gestus uox €ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus desti-€tuta malignitati interpretantium exponitur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TITINIO CAPITONI SVO S. ‘@@Suades ut historiam scribam, et suades non solus: multi €hoc me saepe monuerunt et ego uolo, non quia commode €facturum esse confidam (id enim temere credas nisi expertus), €sed quia mihi pulchrum in primis uidetur non pati occidere, €quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua ex-tendere. Me autem nihil aeque ac diuturnitatis amor et €cupido sollicitat, res homine dignissima, eo praesertim qui €nullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non re-formidet. Itaque diebus ac noctibus cogito, si 'qua me €quoque possim tollere humo'; id enim uoto meo sufficit, illud €supra uotum 'uictorque uirum uolitare per ora'; 'quamquam €o_': sed hoc satis est, quod prope sola historia polliceri uidetur. Orationi enim et carmini parua gratia, nisi elo-€quentia est summa: historia quoquo modo scripta delectat. €Sunt enim homines natura curiosi, et quamlibet nuda rerum €cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam fabellisque €ducantur. Me uero ad hoc studium impellit domesticum quo-que exemplum. Auunculus meus idemque per adoptionem @1 €pater historias et quidem religiosissime scripsit. Inuenio €autem apud sapientes honestissimum esse maiorum uestigia €sequi, si modo recto itinere praecesserint. Cur ergo cunctor? Egi magnas et graues causas. Has, etiamsi mihi tenuis ex iis €spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc €quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat. Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est per-€actum, pro non incohato est. Dices: 'Potes simul et rescribere €actiones et componere historiam.' Vtinam! sed utrumque tam magnum est, ut abunde sit alterum efficere. Vnode-€uicensimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum €quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem uideo. Quid si huic oneri nouum accesserit? Habet quidem €oratio et historia multa communia, sed plura diuersa in his €ipsis, quae communia uidentur. Narrat illa narrat haec, sed €aliter: huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conueniunt; hanc €saepius ossa musculi nerui, illam tori quidam et quasi iubae €decent; haec uel maxime ui amaritudine instantia, illa tractu €et suauitate atque etiam dulcedine placet; postremo alia uerba alius sonus alia constructio. Nam plurimum refert, ut €Thucydides ait, $KTH=MA& sit an $A)GW/NISMA&; quorum alterum €oratio, alterum historia est. His ex causis non adducor ut €duo dissimilia et hoc ipso diuersa, quo maxima, confundam €misceamque, ne tanta quasi colluuione turbatus ibi faciam €quod hic debeo; ideoque interim ueniam, ut ne a meis uerbis @1 recedam, aduocandi peto. Tu tamen iam nunc cogita quae €potissimum tempora adgrediar. Vetera et scripta aliis? Parata €inquisitio, sed onerosa collatio. Intacta et noua? Graues offensae leuis gratia. Nam praeter id, quod in tantis uitiis €hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum si €laudaueris parcus, si culpaueris nimius fuisse dicaris, quamuis illud plenissime, hoc restrictissime feceris. Sed haec me non €retardant; est enim mihi pro fide satis animi: illud peto €praesternas ad quod hortaris, eligasque materiam, ne mihi €iam scribere parato alia rursus cunctationis et morae iusta €ratio nascatur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEMPRONIO RVFO SVO S. ‘@@Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus pro-xima comperendinatione respondere debebam. Sedebant €iudices, decemuiri uenerant, obuersabantur aduocati, si-€lentium longum; tandem a praetore nuntius. Dimittuntur €centumuiri, eximitur dies me gaudente, qui numquam ita paratus sum ut non mora laeter. Causa dilationis Nepos €praetor, qui legibus quaerit. Proposuerat breue edictum, €admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur. Suberat edicto senatus @1 €consultum: hoc omnes qui quid negotii haberent iurare prius €quam agerent iubebantur, nihil se ob aduocationem cuiquam €dedisse promisisse cauisse. His enim uerbis ac mille praeterea €et uenire aduocationes et emi uetabantur; peractis tamen €negotiis permittebatur pecuniam dumtaxat decem milium dare. Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centum-€uiralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit. Interim tota ciuitate Nepotis €edictum carpitur laudatur. Multi: 'Inuenimus, qui curua €corrigeret! Quid? ante hunc praetores non fuerunt? quis €autem hic est, qui emendet publicos mores?' Alii contra: €'Rectissime fecit; initurus magistratum iura cognouit, senatus €consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherri-mam turpissime uenire non patitur.' Tales ubique sermones, €qui tamen alterutram in partem ex euentu praeualebunt. Est €omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia €uel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita uel probantur €uel reprehenduntur. Inde plerumque eadem facta modo €diligentiae modo uanitatis, modo libertatis modo furoris €nomen accipiunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S. ‘@@Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui €scripta tua communibus amicis spoponderunt. Adpellantur €cotidie, efflagitantur, ac iam periculum est ne cogantur ad @1 exhibendum formulam accipere. Sum et ipse in edendo haesi-€tator, tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque €uicisti. Proinde aut rumpe iam moras aut caue ne eosdem istos €libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, conuicio scazontes extorqueant. Perfectum opus €absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur. €Patere me uidere titulum tuum, patere audire describi legi €uenire uolumina Tranquilli mei. Aequum est nos in amore €tam mutuo eandem percipere ex te uoluptatem, qua tu €perfrueris ex nobis. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIO FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Recepi litteras tuas ex quibus cognoui speciosissimam te €porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die €in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium nouae liberalitatis esset consummatio prioris. Gaudeo primum tua €gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra €redundat; deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿµ¨‹’„operibus uideo proferri; postremo quod patria nostra florescit, €quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te uero laetissi-mum est. Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, €animo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet €mihi futurum ut peracto quod proxime promisisti, incohes €aliud. Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius €pulchritudinem usus ipse commendat. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TERENTIO SCAVRO SVO S. ‘@@Recitaturus oratiunculam quam publicare cogito, aduocaui €aliquos ut uererer, paucos ut uerum audirem. Nam mihi €duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit. Tuli quod €petebam: inueni qui mihi copiam consilii sui facerent, ipse €praeterea quaedam emendanda adnotaui. Emendaui librum, quem misi tibi. Materiam ex titulo cognosces, cetera liber €explicabit, quem iam nunc oportet ita consuescere, ut sine praefatione intellegatur. Tu uelim quid de uniuerso, quid de €partibus sentias, scribas mihi. Ero enim uel cautior in con-€tinendo uel constantior in edendo, si huc uel illuc auctoritas €tua accesserit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS [2IVLIO]2 VALERIANO SVO S. ‘@@Et tu rogas et ego promisi si rogasses, scripturum me tibi €quem habuisset euentum postulatio Nepotis circa Tuscilium €Nominatum. Inductus est Nominatus; egit ipse pro se nullo €accusante. Nam legati Vicetinorum non modo non pres-serunt eum uerum etiam subleuauerunt. Summa defensionis, €non fidem sibi in aduocatione sed constantiam defuisse; €descendisse ut acturum, atque etiam in curia uisum, deinde €sermonibus amicorum perterritum recessisse; monitum enim €ne desiderio senatoris, non iam quasi de nundinis sed quasi €de gratia fama dignitate certantis, tam pertinaciter praesertim @1 €in senatu repugnaret, alioqui maiorem inuidiam quam proxime passurus. Erat sane prius, a paucis tamen, acclama-€tum exeunti. Subiunxit preces multumque lacrimarum; quin €etiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, €ut deprecari magis (id enim et fauorabilius et tutius) quam defendi uideretur. Absolutus est sententia designati consulis €Afrani Dextri, cuius haec summa: melius quidem Nomi-€natum fuisse facturum, si causam Vicetinorum eodem animo €quo susceperat pertulisset; quia tamen in hoc genus culpae €non fraude incidisset, nihilque dignum animaduersione ad-€misisse conuinceretur, liberandum, ita ut Vicetinis quod acceperat redderet. Adsenserunt omnes praeter Fabium €Aprum. Is interdicendum ei aduocationibus in quinquen-€nium censuit, et quamuis neminem auctoritate traxisset, €constanter in sententia mansit; quin etiam Dextrum, qui €primus diuersum censuerat, prolata lege de senatu habendo iurare coegit e re publica esse quod censuisset. Cui quamquam €legitimae postulationi a quibusdam reclamatum est; expro-€brare enim censenti ambitionem uidebatur. Sed prius quam €sententiae dicerentur, Nigrinus tribunus plebis recitauit libel-€lum disertum et grauem, quo questus est uenire aduocationes, €uenire etiam praeuaricationes, in lites coiri, et gloriae loco poni ex spoliis ciuium magnos et statos reditus. Recitauit €capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit €petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus consulta contemnerentur, ipse tantis uitiis mederetur. Pauci @1 €dies, et liber principis seuerus et tamen moderatus: leges €ipsum; est in publicis actis. Quam me iuuat, quod in causis €agendis non modo pactione dono munere uerum etiam xeniis semper abstinui! Oportet quidem, quae sunt inhonesta, non €quasi inlicita sed quasi pudenda uitare; iucundum tamen si €prohiberi publice uideas, quod numquam tibi ipse permiseris. Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor €laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod €ego sponte faciebam. Interim fruor uoluptate, cum alii €diuinum me, alii meis rapinis meae auaritiae occursum per €ludum ac iocum dictitant. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PONTIO ALLIFANO SVO S. ‘@@Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae uiae curam. Ex-€primere non possum, quanto sim gaudio adfectus, et ipsius €et meo nomine: ipsius quod, sit licet (sicut est) ab omni €ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor €esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat €mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum uideo. Neque enim augeri dignitate quam aequari bonis €gratius. Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in €omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius? quod €mihi cognitum est non fama, qua alioqui optima et meritis-sima fruitur, sed longis magnisque experimentis. Vna diligimus, @1 €una dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroque €sexu aemulandos tulit; quae societas amicitiarum artissima nos familiaritate coniunxit. Accessit uinculum necessitudinis €publicae; idem enim mihi, ut scis, collega quasi uoto petitus €in praefectura aerarii fuit, fuit et in consulatu. Tum ego qui €uir et quantus esset altissime inspexi, cum sequerer ut €magistrum, ut parentem uererer, quod non tam aetatis maturitate quam uitae merebatur. His ex causis ut illi sic €mihi gratulor, nec priuatim magis quam publice, quod €tandem homines non ad pericula ut prius uerum ad honores €uirtute perueniunt. @@In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam. €Praeuertor ad ea, quae me agentem hic nuntius deprehendit. Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum €amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum €rusticarum querellarum, rationes legebam inuitus et cursim €(aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus), coeperam etiam itineri me praeparare. Nam includor angustiis commeatus, €eoque ipso, quod delegatum Cornuto audio officium, mei ad-€moneor. Cupio te quoque sub idem tempus Campania tua €remittat, ne quis cum in urbem rediero, contubernio nostro €dies pereat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIO ANTONINO SVO S. ‘@@Cum uersus tuos aemulor, tum maxime quam sint boni €experior. Vt enim pictores pulchram absolutamque faciem @1 €raro nisi in peius effingunt, ita ego ab hoc archetypo labor et decido. Quo magis hortor, ut quam plurima proferas, quae €imitari omnes concupiscant, nemo aut paucissimi possint. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS AEFVLANO MARCELLINO SVO S. ‘@@Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore €defuncta. Qua puella nihil umquam festiuius amabilius, nec €modo longiore uita sed prope immortalitate dignius uidi. Nondum annos xiiii impleuerat, et iam illi anilis prudentia, €matronalis grauitas erat et tamen suauitas puellaris cum uirginali uerecundia. Vt illa patris ceruicibus inhaerebat! ut €nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! €ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque €officio diligebat! quam studiose, quam intellegenter lectita-€bat! ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia, €qua patientia, qua etiam constantia nouissimam ualetudinem tulit! Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur €ipsamque se destitutam corporis uiribus uigore animi sustine-bat. Durauit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio €ualetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures graui-oresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris. O €triste plane acerbumque funus! o morte ipsa mortis tempus €indignius! iam destinata erat egregio iuueni, iam electus €nuptiarum dies, iam nos uocati. Quod gaudium quo maerore mutatum est! Non possum exprimere uerbis quantum animo @1 €uulnus acceperim, cum audiui Fundanum ipsum, ut multa €luctuosa dolor inuenit, praecipientem, quod in uestes mar-€garita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur. Est quidem ille eruditus et sapiens, ut €qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dedi-€derit; sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, asper-natur expulsisque uirtutibus aliis pietatis est totus. Ignosces, €laudabis etiam, si cogitaueris quid amiserit. Amisit enim €filiam, quae non minus mores eius quam os uultumque €referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat. Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittes, þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿµ¨˜Š‚memento adhibere solacium non quasi castigatorium et €nimis forte, sed molle et humanum. Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium. Vt enim crudum €adhuc uulnus medentium manus reformidat, deinde patitur €atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes €reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis ad-€quiescit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VESTRICIO SPVRINNAE SVO S. ‘@@Scio quanto opere bonis artibus faueas, quantum gaudium €capias, si nobiles iuuenes dignum aliquid maioribus suis €faciant. Quo festinantius nuntio tibi fuisse me hodie in auditorio Calpurni Pisonis. Recitabat $KATASTERISMW=N& eru-€ditam sane luculentamque materiam. Scripta elegis erat @1 €fluentibus et teneris et enodibus, sublimibus etiam, ut €poposcit locus. Apte enim et uarie nunc attollebatur, nunc €residebat; excelsa depressis, exilia plenis, seueris iucunda mutabat, omnia ingenio pari. Commendabat haec uoce €suauissima, uocem uerecundia: multum sanguinis, multum €sollicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis. Etenim €nescio quo pacto magis in studiis homines timor quam fiducia decet. Ne plura (quamquam libet plura, quo sunt pulchriora €de iuuene, rariora de nobili), recitatione finita multum ac diu €exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus mo-€nendi, laudibus incitaui, pergeret qua coepisset, lumenque €quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret. Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex €auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter €eloquentiae retulit: tam notabiliter pro fratre recitante €primum metus eius, mox gaudium eminuit. @@Di faciant ut talia tibi saepius nuntiem! Faueo enim saeculo €ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil €in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant; quae nunc €mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod €amborum gloriae satis magnum est, agnoscere uidentur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIO MACRO SVO S. ‘@@Bene est mihi quia tibi bene est. Habes uxorem tecum, €habes filium; frueris mari fontibus uiridibus agro uilla @1 €amoenissima. Neque enim dubito esse amoenissimam, in €qua se composuerat homo felicior, ante quam felicissimus fieret. Ego in Tuscis et uenor et studeo, quae interdum €alternis, interdum simul facio; nec tamen adhuc possum €pronuntiare, utrum sit difficilius capere aliquid an scribere. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VALERIO PAVLINO SVO S. ‘@@Video quam molliter tuos habeas; quo simplicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem. Est mihi semper €in animo et Homericum illud $PATH\R D' W(\S H)/PIOS H)=EN& et hoc €nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et €durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, €cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget. Homo probus officiosus litteratus; et ars quidem €eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit. €Nam pronuntiat acriter sapienter apte decenter etiam; €utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est. €Idem tam commode orationes et historias et carmina legit, ut hoc solum didicisse uideatur. Haec tibi sedulo exposui, €quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda €ministeria praestaret. Accedit longa iam caritas hominis, quam ipsa pericula auxerunt. Est enim ita natura com-€paratum, ut nihil aeque amorem incitet et accendat quam carendi metus; quem ego pro hoc non semel patior. Nam €ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, @1 €sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post €longam peregrinationem confirmatus redi=t nuper; deinde €dum per continuos dies nimis imperat uoci, ueteris infirmi-tatis tussicula admonitus rursus sanguinem reddidit. Qua ex €causa destinaui eum mittere in praedia tua, quae Foro Iulii €possides. Audiui enim te saepe referentem esse ibi et aera €salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum. Rogo ergo scribas tuis, ut illi uilla, ut domus pateat, offerant etiam sumptibus eius, si quid opus erit. Erit autem opus €modico; est enim tam parcus et continens, ut non solum €delicias uerum etiam necessitates ualetudinis frugalitate €restringat. Ego proficiscenti tantum uiatici dabo, quantum €sufficiat eunti in tua. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIO VRSO SVO S. ‘@@Iterum Bithyni: breue tempus a Iulio Basso, et Rufum €Varenum proconsulem detulerunt, Varenum quem nuper €aduersus Bassum aduocatum et postularant et acceperant. Inducti in senatum inquisitionem postulauerunt. Varenus €petit ut sibi quoque defensionis causa euocare testes liceret; €recusantibus Bithynis cognitio suscepta est. Egi pro Vareno non sine euentu; nam bene an male liber indicabit. In actio-€nibus enim utramque in partem fortuna dominatur: multum €commendationis et detrahit et adfert memoria uox gestus @1 €tempus ipsum, postremo uel amor uel odium rei; liber of-€fensis, liber gratia, liber et secundis casibus et aduersis caret. Respondit mihi Fonteius Magnus, unus ex Bithynis, plurimis €uerbis paucissimis rebus. Est plerisque Graecorum, ut illi, €pro copia uolubilitas: tam longas tamque frigidas perihodos uno spiritu quasi torrente contorquent. Itaque Iulius Can-€didus non inuenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam €aliud loquentiam. Nam eloquentia uix uni aut alteri, immo €(si M. Antonio credimus) nemini, haec uero, quam Candidus €loquentiam adpellat, multis atque etiam impudentissimo cuique maxime contigit. Postero die dixit pro Vareno €Homullus callide acriter culte, contra Nigrinus presse grauiter €ornate. Censuit Acilius Rufus consul designatus inquisitionem €Bithynis dandam, postulationem Vareni silentio praeteri=t. Haec forma negandi fuit. Cornelius Priscus consularis et €accusatoribus quae petebant et reo tribuit, uicitque numero. €Impetrauimus rem nec lege comprehensam nec satis usi-tatam, iustam tamen. Quare iustam, non sum epistula €exsecuturus, ut desideres actionem. Nam si uerum est €Homericum illud: €@@@@$TH\N GA\R A)OIDH\N MA=LLON E)PIKLEI/OUS1' A)/NQRWPOI, €@@@@[2$H(/ TIS A)KOUO/NTESSI NEWT&]2$A/TH A)MFIPE/LHTAI,& @1 €prouidendum est mihi, ne gratiam nouitatis et florem, quae €oratiunculam illam uel maxime commendat, epistulae loqua-€citate praecerpam. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS POMPEIO SATVRNINO SVO S. ‘@@Varie me adfecerunt litterae tuae; nam partim laeta partim €tristia continebant: laeta quod te in urbe teneri nuntiabant €('nollem' inquis; sed ego uolo), praeterea quod recitaturum €statim ut uenissem pollicebantur; ago gratias quod exspector. Triste illud, quod Iulius Valens grauiter iacet; quamquam €ne hoc quidem triste, si illius utilitatibus aestimetur, cuius €interest quam maturissime inexplicabili morbo liberari. Illud plane non triste solum uerum etiam luctuosum, quod €Iulius Auitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in €naue, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus (nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum €moreretur, pertinent ad hos qui supersunt); iam quod in €flore primo tantae indolis iuuenis exstinctus est summa conse-cuturus, si uirtutes eius maturuissent. Quo ille studiorum €amore flagrabat! quantum legit, quantum etiam scripsit! €quae nunc omnia cum ipso sine fructu posteritatis abierunt. Sed quid ego indulgeo dolori? cui si frenos remittas, nulla €materia non maxima est. Finem epistulae faciam, ut facere €possim etiam lacrimis quas epistula expressit. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER SEXTVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TIRONI SVO S. ‘@@Quamdiu ego trans Padum tu in Piceno, minus te require-€bam; postquam ego in urbe tu adhuc in Piceno, multo magis, €seu quod ipsa loca in quibus esse una solemus acrius me tui €commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde €ac uicinitas acuit, quoque propius accesseris ad spem fruendi, hoc impatientius careas. Quidquid in causa, eripe me huic €tormento. Veni, aut ego illuc unde inconsulte properaui €reuertar, uel ob hoc solum, ut experiar an mihi, cum sine me €Romae coeperis esse, similes his epistulas mittas. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIANO SVO S. ‘@@Soleo non numquam in iudiciis quaerere M. Regulum; nolo enim dicere desiderare. Cur ergo quaero? Habebat þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¶¢’‚studiis honorem, timebat pallebat scribebat, quamuis non €posset ediscere. Illud ipsum, quod oculum modo dextrum €modo sinistrum circumlinebat (dextrum si a petitore, alterum €si a possessore esset acturus), quod candidum splenium in hoc €aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices €consulebat de actionis euentu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore ueniebat. Iam illa per- @1 €quam iucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, €quod audituros corrogabat. Quid enim iucundius quam sub €alterius inuidia quamdiu uelis, et in alieno auditorio quasi €deprehensum commode dicere? @@Sed utcumque se habent ista, bene fecit Regulus quod est €mortuus: melius, si ante. Nunc enim sane poterat sine malo €publico uiuere, sub eo principe sub quo nocere non poterat. Ideo fas est non numquam eum quaerere. Nam, postquam €obiit ille, increbruit passim et inualuit consuetudo binas uel €singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et €petendi. Nam et qui dicunt, egisse malunt quam agere, et qui €audiunt, finire quam iudicare. Tanta neglegentia tanta de-€sidia, tanta denique inreuerentia studiorum periculorumque est. An nos sapientiores maioribus nostris, nos legibus ipsis €iustiores, quae tot horas tot dies tot comperendinationes €largiuntur? Hebetes illi et supra modum tardi; nos apertius €dicimus, celerius intellegimus, religiosius iudicamus, quia €paucioribus clepsydris praecipitamus causas quam diebus explicari solebant. O Regule, qui ambitione ab omnibus €obtinebas quod fidei paucissimi praestant! Equidem quotiens €iudico, quod uel saepius facio quam dico, quantum quis plurimum postulat aquae do. Etenim temerarium existimo €diuinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio €finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni €suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est. €At quaedam superuacua dicuntur. Etiam: sed satius est et haec dici quam non dici necessaria. Praeterea, an sint super-€uacua, nisi cum audieris scire non possis. Sed de his melius @1 €coram ut de pluribus uitiis ciuitatis. Nam tu quoque amore €communium soles emendari cupere quae iam corrigere €difficile est. @@Nunc respiciamus domos nostras. Ecquid omnia in tua €recte? in mea noui nihil. Mihi autem et gratiora sunt bona €quod perseuerant, et leuiora incommoda quod adsueui. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VERO SVO S. ‘@@Gratias ago, quod agellum quem nutrici meae donaueram €colendum suscepisti. Erat, cum donarem, centum milium €nummum; postea decrescente reditu etiam pretium minuit, quod nunc te curante reparabit. Tu modo memineris com-€mendari tibi a me non arbores et terram, quamquam haec €quoque, sed munusculum meum, quod esse quam fructuosis-€simum non illius magis interest quae accepit, quam mea qui €dedi. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIAE SVAE S. ‘@@Numquam sum magis de occupationibus meis questus, €quae me non sunt passae aut proficiscentem te ualetudinis €causa in Campaniam prosequi aut profectam e uestigio sub-sequi. Nunc enim praecipue simul esse cupiebam, ut oculis €meis crederem quid uiribus quid corpusculo adparares, ec-€quid denique secessus uoluptates regionisque abundantiam inoffensa transmitteres. Equidem etiam fortem te non sine €cura desiderarem; est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire. Nunc uero me cum @1 €absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et uaria sollici-€tudine exterret. Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque €natura metuentium est, ea maxime mihi quae maxime abominor fingo. Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie €singulis uel etiam binis epistulis consulas. Ero enim securior €dum lego, statimque timebo cum legero. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VRSO SVO S. ‘@@Scripseram tenuisse Varenum, ut sibi euocare testes liceret; €quod pluribus aequum, quibusdam iniquum et quidem €pertinaciter uisum, maxime Licinio Nepoti, qui sequenti €senatu, cum de rebus aliis referretur, de proximo senatus consulto disseruit finitamque causam retractauit. Addidit €etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis €ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad €eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibus-€que denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret. Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempe-€stiua et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere. Iuuen-€tius quidem Celsus praetor tamquam emendatorem senatus €et multis et uehementer increpuit. Respondit Nepos rursus-que Celsus; neuter contumeliis temperauit. Nolo referre €quae dici ab ipsis moleste tuli. Quo magis quosdam e numero €nostro improbaui, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, €prout hic uel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et €nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi recon-€ciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus @1 €interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo preca-bantur. Mihi quidem illud etiam peracerbum fuit, quod sunt €alter alteri quid pararent indicati. Nam et Celsus Nepoti ex libello respondit et Celso Nepos ex pugillaribus. Tanta €loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum inuicem €scierint, tamquam conuenisset. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FVNDANO SVO S. ‘@@Si quando, nunc praecipue cuperem esse te Romae, et sis €rogo. Opus est mihi uoti laboris sollicitudinis socio. Petit €honores Iulius Naso; petit cum multis, cum bonis, quos ut gloriosum sic est difficile superare. Pendeo ergo et exerceor €spe, adficior metu et me consularem esse non sentio; nam rursus mihi uideor omnium quae decucurri candidatus. Mere-€tur hanc curam longa mei caritate. Est mihi cum illo non €sane paterna amicitia (neque enim esse potuit per meam €aetatem); solebat tamen uixdum adulescentulo mihi pater €eius cum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum €uerum etiam studiosorum amantissimus, ac prope cotidie ad €audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum €Niceten Sacerdotem uentitabat, uir alioqui clarus et grauis et qui prodesse filio memoria sui debeat. Sed multi nunc in €senatu quibus ignotus ille, multi quibus notus, sed non nisi €uiuentes reuerentur. Quo magis huic, omissa gloria patris in €qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi @1 elaborandum est. Quod quidem semper, quasi prouideret €hoc tempus, sedulo fecit: parauit amicos, quos parauerat €coluit, me certe, ut primum sibi iudicare permisit, ad amorem imitationemque delegit. Dicenti mihi sollicitus adsistit, ad-€sidet recitanti; primis etiam et cum maxime nascentibus €opusculis meis interest, nunc solus ante cum fratre, cuius €nuper amissi ego suscipere partes, ego uicem debeo implere. Doleo enim et illum immatura morte indignissime raptum, €et hunc optimi fratris adiumento destitutum solisque amicis relictum. Quibus ex causis exigo ut uenias, et suffragio meo €tuum iungas. Permultum interest mea te ostentare, tecum €circumire. Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum. Abrumpe si qua te €retinent: hoc tempus meum, hoc fides, hoc etiam dignitas €postulat. Suscepi candidatum, et suscepisse me notum est; €ego ambio, ego periclitor; in summa, si datur Nasoni quod €petit, illius honor, si negatur, mea repulsa est. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIAE SVAE S. ‘@@Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque €habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, €gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas €tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litte-€rae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum @1 €dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet €hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PRISCO SVO S. ‘@@Atilium Crescentem et nosti et amas. Quis enim illum €spectatior paulo aut non nouit aut non amat? Hunc ego non ut multi, sed artissime diligo. Oppida nostra unius diei itinere €dirimuntur; ipsi amare inuicem, qui est flagrantissimus amor, þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¶¨ˆ’ƒadulescentuli coepimus. Mansit hic postea, nec refrixit iudicio €sed inualuit. Sciunt qui alterutrum nostrum familiarius in-€tuentur. Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione €circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae modestia quies securitas eius. Quin etiam, cum insolentiam €cuiusdam tribunatum plebis inituri uereretur, idque indicas-€set mihi, respondi: $OU)/ TIS E)MEU= ZW=NTOS&. Quorsus haec? ut scias non posse Atilium me incolumi iniuriam accipere. Iterum €dices 'quorsus haec?' Debuit ei pecuniam Valerius Varus. €Huius est heres Maximus noster, quem et ipse amo, sed coniunctius tu. Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, €cures ut Atilio meo salua sit non sors modo uerum etiam €usura plurium annorum. Homo est alieni abstinentissimus €sui diligens; nullis quaestibus sustinetur, nullus illi nisi ex frugalitate reditus. Nam studia, quibus plurimum praestat, €ad uoluptatem tantum et gloriam exercet. Grauis est ei uel €minima iactura; quam[2quam]2 reparare quod amiseris grauius. Exime hunc illi, exime hunc mihi scrupulum: sine me @1 €suauitate eius, sine leporibus perfrui. Neque enim possum €tristem uidere, cuius hilaritas me tristem esse non patitur. In summa nosti facetias hominis; quas uelim attendas, ne in €bilem et amaritudinem uertat iniuria. Quam uim habeat €offensus, crede ei quam in amore habet. Non feret magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum. Verum, ut €ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, €sed non tamquam pro mea (hoc est, grauius) irascar. Quam-€quam quid denuntiationibus et quasi minis ago? Quin potius, €ut coeperam, rogo oro des operam, ne ille se (quod ualdissime €uereor) a me, ego me neglectum a te putem. Dabis autem, si €hoc perinde curae est tibi quam illud mihi. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum. Nasonem €mihi? quid si me ipsum? Fero tamen et ignosco. Eundem €enim commendassem tibi, si te Romae morante ipse afuissem. Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat. Tu tamen €censeo alios roges; ego precum tuarum minister adiutor €particeps ero. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ALBINO SVO S. ‘@@Cum uenissem in socrus meae uillam Alsiensem, quae ali-€quamdiu Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et €maximi uiri desiderium non sine dolore renouauit. Hunc €enim colere secessum atque etiam senectutis suae nidulum @1 uocare consueuerat. Quocumque me contulissem, illum €animus illum oculi requirebant. Libuit etiam monimentum eius uidere, et uidisse paenituit. Est enim adhuc imper-€fectum, nec difficultas operis in causa, modici ac potius exigui, €sed inertia eius cui cura mandata est. Subit indignatio cum €miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectum-€que cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria peruagetur. At ille mandauerat €caueratque, ut diuinum illud et immortale factum uersibus €inscriberetur: €@@@@Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam €@@@@@@imperium adseruit non sibi sed patriae. Tam rara in amicitiis fides, tam parata obliuio mortuorum, €ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officia praesumere. Nam cui non est uerendum, €quod uidemus accidisse Verginio? cuius iniuriam ut indignio-€rem, sic etiam notiorem ipsius claritas facit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@O diem laetum! Adhibitus in consilium a praefecto urbis €audiui ex diuerso agentes summae spei summae indolis €iuuenes, Fuscum Salinatorem et Vmmidium Quadratum, €egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum. Mira utrique probitas, constantia salua, €decorus habitus, os Latinum, uox uirilis, tenax memoria, €magnum ingenium, iudicium aequale; quae singula mihi €uoluptati fuerunt, atque inter haec illud, quod et ipsi me ut @1 €rectorem, ut magistrum intuebantur, et iis qui audiebant me aemulari, meis instare uestigiis uidebantur. O diem (repetam €enim) laetum notandumque mihi candidissimo calculo! Quid €enim aut publice laetius quam clarissimos iuuenes nomen et €famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum? Quod gaudium €ut perpetuo capiam deos oro; ab isdem teste te peto, ut €omnes qui me imitari tanti putabunt meliores esse quam me €uelint. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Tu uero non debes suspensa manu commendare mihi quos €tuendos putas. Nam et te decet multis prodesse et me susci-pere quidquid ad curam tuam pertinet. Itaque Bittio Prisco €quantum plurimum potuero praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centumuiros. Epistularum, quas mihi ut €ais 'aperto pectore' scripsisti, obliuisci me iubes; at ego nul-€larum libentius memini. Ex illis enim uel praecipue sentio, €quanto opere me diligas, cum sic exegeris mecum, ut solebas cum tuo filio. Nec dissimulo hoc mihi iucundiores eas fuisse, €quod habebam bonam causam, cum summo studio curassem quod tu curari uolebas. Proinde etiam atque etiam rogo, ut €mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare uidebor €('uidebor' dico, numquam enim cessabo), conuicium facias, €quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non €meruisse me gaudeas. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VRSO SVO S. ‘@@Vmquamne uidisti quemquam tam laboriosum et exercitum €quam Varenum meum? cui quod summa contentione impe-trauerat defendendum et quasi rursus petendum fuit. Bithyni €senatus consultum apud consules carpere ac labefactare sunt €ausi, atque etiam absenti principi criminari; ab illo ad sena-€tum remissi non destiterunt. Egit Claudius Capito inreue-€renter magis quam constanter, ut qui senatus consultum apud senatum accusaret. Respondit Catius Fronto grauiter €et firme. Senatus ipse mirificus; nam illi quoque qui prius €negarant Vareno quae petebat, eadem danda postquam erant data censuerunt; singulos enim integra re dissentire fas esse, peracta quod pluribus placuisset cunctis tuendum. Acilius €tantum Rufus et cum eo septem an octo, septem immo, in €priore sententia perseuerarunt. Erant in hac paucitate non €nulli, quorum temporaria grauitas uel potius grauitatis imitatio ridebatur. Tu tamen aestima, quantum nos in ipsa €pugna certaminis maneat, cuius quasi praelusio atque prae-€cursio has contentiones excitauit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAVRICO SVO S. ‘@@Sollicitas me in Formianum. Veniam ea condicione, ne €quid contra commodum tuum facias; qua pactione inuicem €mihi caueo. Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem @1 sequor: alioqui satius est in urbe remanere. Oportet enim €omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe €stomachi haec natura est, ut nihil nisi totum et merum uelit. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMANO SVO S. ‘@@Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidem, sed me recens €fabula excepit. Passennus Paulus, splendidus eques Romanus €et in primis eruditus, scribit elegos. Gentilicium hoc illi: €est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat. Is cum recitaret, ita coepit dicere: €'Prisce, iubes . . .'. Ad hoc Iauolenus Priscus (aderat enim ut €Paulo amicissimus): 'Ego uero non iubeo.' Cogita qui risus hominum, qui ioci. Est omnino Priscus dubiae sanitatis, €interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam ius €ciuile publice respondet: quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit. Interim Paulo aliena deliratio ali-€quantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis prouiden-€dum est, non solum ut sint ipsi sani uerum etiam ut sanos €adhibeant. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Petis ut tibi auunculi mei exitum scribam, quo uerius €tradere posteris possis. Gratias ago; nam uideo morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam. Quam-€uis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes €memorabili casu, quasi semper uicturus occiderit, quamuis @1 €ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. Equi-€dem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut €facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos uero quibus þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¶¨“„utrumque. Horum in numero auunculus meus et suis libris €et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod €iniungis. @@Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum €kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei adparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Vsus ille €sole, mox frigida, gustauerat iacens studebatque; poscit €soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud con-€spici poterat. Nubes_incertum procul intuentibus ex quo €monte (Vesuuium fuisse postea cognitum est)_oriebatur, €cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo uelut trunco elata in altum €quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu €euecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo €uicta in latitudinem uanescebat, candida interdum, inter-€dum sordida et maculosa prout terram cineremue sustulerat. Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo uiro uisum. €Iubet liburnicam aptari; mihi si uenire una uellem facit €copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat. Egrediebatur domo; accipit codicillos €Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae (nam uilla eius €subiacebat, nec ulla nisi nauibus fuga): ut se tanto discrimini eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod studioso animo €incohauerat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse @1 €non Rectinae modo sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, €rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet €adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras €ut deprenderat oculis dictaret enotaretque. @@Iam nauibus cinis incidebat, quo propius accederent, cali-€dior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti €et fracti igne lapides; iam uadum subitum ruinaque montis €litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox €gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuuat: Pomponianum pete.' Stabiis erat diremptus sinu medio €(nam sensim circumactis curuatisque litoribus mare infundi-€tur); ibi quamquam nondum periculo adpropinquante, con-€spicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat €in naues, certus fugae si contrarius uentus resedisset. Quo €tunc auunculus meus secundissimo inuectus, complectitur €trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua €securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat €cenat, aut hilaris aut (quod aeque magnum) similis hilari. Interim e Vesuuio monte pluribus locis latissimae flammae €altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tene-€bris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes €relictos desertasque uillas per solitudinem ardere in re-€medium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quieuit €uerissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter €amplitudinem corporis grauior et sonantior erat, ab iis qui limini obuersabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta @1 €adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta sur-€rexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. €Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui per-uigilauerant reddit. In commune consultant, intra tecta €subsistant an in aperto uagentur. Nam crebris uastisque tre-€moribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri uidebantur. Sub dio rursus quam-€quam leuium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod €tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem €ratio rationem, apud alios timorem timor uicit. Cer-€uicalia capitibus imposita linteis constringunt; id muni-mentum aduersus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox €omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces €multae uariaque lumina soluebant. Placuit egredi in litus, et €ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc uastum et aduersum permanebat. Ibi super abiectum €linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam popo-€scit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam uertunt, excitant illum. Innitens €seruolis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo, €crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui €illi natura inualidus et angustus et frequenter aestuans erat. Vbi dies redditus (is ab eo quem nouissime uiderat tertius), €corpus inuentum integrum inlaesum opertumque ut fuerat €indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. @@Interim Miseni ego et mater_sed nihil ad historiam, nec @1 €tu aliud quam de exitu eius scire uoluisti. Finem ergo faciam. Vnum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque €statim, cum maxime uera memorantur, audieram, perse-€cutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud €historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS RESTITVTO SVO S. ‘@@Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, €non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non €contigit coram, per epistulam effundam. Recitabatur liber absolutissimus. Hunc duo aut tres, ut sibi et paucis uidentur, €diserti surdis mutisque similes audiebant. Non labra di-€duxerunt, non mouerunt manum, non denique adsurrexerunt saltem lassitudine sedendi. Quae tanta grauitas? quae tanta €sapientia? quae immo pigritia adrogantia sinisteritas ac potius €amentia, in hoc totum diem impendere ut offendas, ut €inimicum relinquas ad quem tamquam amicissimum ueneris? Disertior ipse es? Tanto magis ne inuideris; nam qui inuidet €minor est. Denique siue plus siue minus siue idem praestas, €lauda uel inferiorem uel superiorem uel parem: superiorem €quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut €parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum uideri, quem praecedis uel exaequas. Equidem omnes qui aliquid in €studiis faciunt uenerari etiam mirarique soleo; est enim res €difficilis ardua fastidiosa, et quae eos a quibus contemnitur €inuicem contemnat. Nisi forte aliud iudicas tu. Quamquam @1 €quis uno te reuerentior huius operis, quis benignior aesti-mator? Qua ratione ductus tibi potissimum indignationem €meam prodidi, quem habere socium maxime poteram. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SABINO SVO S. ‘@@Rogas ut agam Firmanorum publicam causam; quod ego €quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar. Cupio €enim et ornatissimam coloniam aduocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere. Nam cum familiaritatem €nostram, ut soles praedicare, ad praesidium ornamentumque €tibi sumpseris, nihil est quod negare debeam, praesertim pro €patria petenti. Quid enim precibus aut honestius piis aut efficacius amantis? Proinde Firmanis tuis ac iam potius €nostris obliga fidem meam; quos labore et studio meo dignos €cum splendor ipsorum tum hoc maxime pollicetur, quod €credibile est optimos esse inter quos tu talis exstiteris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS NEPOTI SVO S. ‘@@Scis tu accessisse pretium agris, praecipue suburbanis? €Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus. Proxi-€mis comitiis honestissimas uoces senatus expressit: 'Candidati €ne conuiuentur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.' Ex quibus duo priora tam aperte quam immodice fiebant; €hoc tertium, quamquam occultaretur, pro comperto habe-batur. Homullus deinde noster uigilanter usus hoc consensu @1 €senatus sententiae loco postulauit, ut consules desiderium €uniuersorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis uitiis huic quoque prouidentia sua occurreret. Occurrit; nam €sumptus candidatorum, foedos illos et infames, ambitus lege €restrinxit; eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit €in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus (et erat) €honorem petituros urbem Italiamque non pro patria sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere. Concursant €ergo candidati; certatim quidquid uenale audiunt emptitant, quoque sint plura uenalia efficiunt. Proinde si paenitet te €Italicorum praediorum, hoc uendendi tempus tam hercule €quam in prouinciis comparandi, dum idem candidati illic €uendunt ut hic emant. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¶¨”‚auunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni €relictus (id enim ingressus abruperam) non solum metus €uerum etiam casus pertulerim. 'Quamquam animus meminisse €horret, . . . incipiam.' @@Profecto auunculo ipse reliquum tempus studiis (ideo enim €remanseram) impendi; mox balineum cena somnus inquietus et breuis. Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus €formidolosus quia Campaniae solitus; illa uero nocte ita inualuit, ut non moueri omnia sed uerti crederentur. Inrupit @1 €cubiculum meum mater; surgebam inuicem, si quiesceret €excitaturus. Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio diuidebat. Dubito, constantiam uocare an €imprudentiam debeam (agebam enim duodeuicensimum €annum): posco librum Titi Liui, et quasi per otium lego €atque etiam ut coeperam excerpo. Ecce amicus auunculi qui €nuper ad eum ex Hispania uenerat, ut me et matrem sedentes, €me uero etiam legentem uidet, illius patientiam securitatem €meam corripit. Nihilo segnius ego intentus in librum. @@Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus €dies. Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in €aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus. Tum demum excedere oppido uisum; sequitur uulgus attoni-€tum, quodque in pauore simile prudentiae, alienum consilium €suo praefert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit. Egressi tecta consistimus. Multa ibi miranda, multas formi-€dines patimur. Nam uehicula quae produci iusseramus, €quamquam in planissimo campo, in contrarias partes age-€bantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem uestigio quiescebant. Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae €quasi repelli uidebamus. Certe processerat litus, multaque €animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes €atra et horrenda, ignei spiritus tortis uibratisque discursibus €rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus illae et similes et maiores erant. Tum uero idem ille ex Hi-€spania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus €auunculus uiuit, uult esse uos saluos; si periit, superstites €uoluit. Proinde quid cessatis euadere?' Respondimus non @1 €commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consulere-mus. Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo €aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in terras, €operire maria; cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat. Tum mater orare hortari iubere, quo-€quo modo fugerem; posse enim iuuenem, se et annis et cor-€pore grauem bene morituram, si mihi causa mortis non €fuisset. Ego contra saluum me nisi una non futurum; dein €manum eius amplexus addere gradum cogo. Paret aegre €incusatque se, quod me moretur. @@Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio: densa caligo tergis €imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur. €'Deflectamus' inquam 'dum uidemus, ne in uia strati comi-tantium turba in tenebris obteramur.' Vix consideramus, et €nox non qualis inlunis aut nubila, sed qualis in locis clausis €lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum €quiritatus, clamores uirorum; alii parentes alii liberos alii €coniuges uocibus requirebant, uocibus noscitabant; hi suum €casum, illi suorum miserabantur; erant qui metu mortis mortem precarentur; multi ad deos manus tollere, plures €nusquam iam deos ullos aeternamque illam et nouissimam €noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis €mentitisque terroribus uera pericula augerent. Aderant qui €Miseni illud ruisse illud ardere falso sed credentibus nun-tiabant. Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed aduentantis €ignis indicium uidebatur. Et ignis quidem longius substitit; €tenebrae rursus cinis rursus, multus et grauis. Hunc identidem €adsurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non @1 €uocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum €omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mor-€talitatis solacio credidissem. @@Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamue dis-€cessit; mox dies uerus; sol etiam effulsit, luridus tamen qualis €esse cum deficit solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam niue obducta. Re-€gressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam €dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus praeuale-€bat; nam et tremor terrae perseuerabat, et plerique lymphati €terrificis uaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur. Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis peri-€culum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de €auunculo nuntius. €@@Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi €scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem €uidebuntur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO SVO S. ‘@@Sum ex iis qui mirer antiquos, non tamen (ut quidam) €temporum nostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa et effeta natura nihil iam laudabile parit. Atque adeo €nuper audiui Vergilium Romanum paucis legentem comoe-€diam ad exemplar ueteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar. Nescio an noris hominem, €quamquam nosse debes; est enim probitate morum, ingenii @1 elegantia, operum uarietate monstrabilis. Scripsit mimiambos €tenuiter argute uenuste, atque in hoc genere eloquentis-€sime; nullum est enim genus quod absolutum non possit €eloquentissimum dici. Scripsit comoedias Menandrum alios-€que aetatis eiusdem aemulatus; licet has inter Plautinas Terentianasque numeres. Nunc primum se in uetere co-€moedia, sed non tamquam inciperet ostendit. Non illi uis, €non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, €non lepos defuit: ornauit uirtutes, insectatus est uitia; fictis nominibus decenter, ueris usus est apte. Circa me tantum €benignitate nimia modum excessit, nisi quod tamen poetis mentiri licet. In summa extorquebo ei librum legendumque, €immo ediscendum mittam tibi; neque enim dubito futurum, €ut non deponas si semel sumpseris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TIRONI SVO S. ‘@@Magna res acta est omnium qui sunt prouinciis praefuturi, magna omnium qui se simpliciter credunt amicis. Lustricius €Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in €multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit. Atticinus €flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret. Recepta co-€gnitio est; fui in consilio. Egit uterque pro se, egit autem €carptim et $KATA\ KEFA/LAION&, quo genere ueritas statim osten-ditur. Protulit Bruttianus testamentum suum, quod Atticini €manu scriptum esse dicebat; hoc enim et arcana familiaritas @1 €et querendi de eo, quem sic amasset, necessitas indicabatur. Enumerauit crimina foeda manifesta; quae ille cum diluere €non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum €accusat sceleratus probaretur. Corrupto enim scribae seruo €interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur aduersus amicum crimine suo. Fecit pulcher-€rime Caesar: non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino €perrogauit. Damnatus et in insulam relegatus; Bruttiano €iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam constantiae gloria secuta est. Nam defensus expeditis-€sime accusauit uehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus adparuit. Quod tibi scripsi, ut te sortitum prouinciam €praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, €deinde scias si quis forte te (quod abominor) fallat, paratam €ultionem. Qua tamen ne sit opus, etiam atque etiam attende; neque enim tam iucundum est uindicari quam decipi €miserum. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRIARIO SVO S. ‘@@Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam €tuam, pulchram alioqui et famosam. Faciam, sed non gratis. €'Qui fieri potest' inquis 'ut non gratis tu?' Potest: exigam enim mercedem honestiorem gratuito patrocinio. Peto atque €etiam paciscor ut simul agat Cremutius Ruso. Solitum hoc €mihi et iam in pluribus claris adulescentibus factitatum; nam @1 €mire concupisco bonos iuuenes ostendere foro, adsignare famae. Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, uel propter €natales ipsius uel propter eximiam mei caritatem; quem þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¶¨—“ƒmagni aestimo in isdem iudiciis, ex isdem etiam partibus conspici audiri. Obliga me, obliga ante quam dicat; nam cum €dixerit gratias ages. Spondeo sollicitudini tuae, spei meae, €magnitudini causae suffecturum. Est indolis optimae breui producturus alios, si interim prouectus fuerit a nobis. Neque €enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emer-€gere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque €contingat. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MACRO SVO S. ‘@@Quam multum interest quid a quoque fiat! Eadem enim €facta claritate uel obscuritate facientium aut tolluntur altis-sime aut humillime deprimuntur. Nauigabam per Larium €nostrum, cum senior amicus ostendit mihi uillam, atque €etiam cubiculum quod in lacum prominet: 'Ex hoc' inquit €'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitauit.' Causam requisiui. Maritus ex diutino morbo circa uelanda €corporis ulceribus putrescebat; uxor ut inspiceret exegit; €neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari. Vidit desperauit hortata est ut moreretur, comesque ipsa €mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit; nam se cum marito ligauit abiecitque in lacum. Quod factum ne €mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non €quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa. €Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS HISPANO SVO S. ‘@@Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum €Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter €peregisse, deinde nusquam comparuisse; petis ut Scaurus €ueniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis uestigia in-ducat. Veniet; uereor ne frustra. Suspicor enim tale nescio €quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo muni-cipi meo. Huic ego ordinem impetraueram atque etiam pro-€ficiscenti quadraginta milia nummum ad instruendum se €ornandumque donaueram, nec postea aut epistulas eius aut aliquem de exitu nuntium accepi. Interceptusne sit a suis €an cum suis dubium: certe non ipse, non quisquam ex seruis eius adparuit, ut ne Robusti quidem. Experiamur tamen, €accersamus Scaurum; demus hoc tuis, demus optimi adule-€scentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam €sagacitate patrem quaerit. Di faueant ut sic inueniat ipsum, €quemadmodum iam cum quo fuisset inuenit! Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SERVIANO SVO S. ‘@@Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam €destinasti. Domus patricia, pater honestissimus, mater pari €laude; ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplici-€tate comitate iuuenis senex grauitate. Neque enim amore decipior. Amo quidem effuse (ita officiis ita reuerentia @1 €meruit), iudico tamen, et quidem tanto acrius quanto magis €amo; tibique ut qui explorauerim spondeo, habiturum te generum quo melior fingi ne uoto quidem potuit. Superest €ut auum te quam maturissime similium sui faciat. Quam €felix tempus illud, quo mihi liberos illius nepotes tuos, ut €meos uel liberos uel nepotes, ex uestro sinu sumere et quasi €pari iure tenere continget! Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEVERO SVO S. ‘@@Rogas ut cogitem, quid designatus consul in honorem €principis censeas. Facilis inuentio, non facilis electio; est enim €ex uirtutibus eius larga materia. Scribam tamen uel (quod €malo) coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero. Dubito num idem tibi suadere quod mihi debeam. Desi-€gnatus ego consul omni hac, etsi non adulatione, specie tamen €adulationis abstinui, non tamquam liber et constans, sed tam-€quam intellegens principis nostri, cuius uidebam hanc esse €praecipuam laudem, si nihil quasi ex necessitate decernerem. Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuique delatos, €a quibus hic optimus separari non alio magis poterat, quam €diuersitate censendi; quod ipsum non dissimulatione et si-€lentio praeterii, ne forte non iudicium illud meum sed obliuio uideretur. Hoc tunc ego; sed non omnibus eadem placent, €ne conueniunt quidem. Praeterea faciendi aliquid non faci-€endiue ratio cum hominum ipsorum tum rerum etiam ac @1 temporum condicione mutatur. Nam recentia opera maximi €principis praebent facultatem, noua magna uera censendi. €Quibus ex causis, ut supra scripsi, dubito an idem nunc tibi €quod tunc mihi suadeam. Illud non dubito, debuisse me in €parte consilii tui ponere, quid ipse fecissem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PONTIO SVO S. ‘@@Scio quae tibi causa fuerit impedimento, quominus prae-€currere aduentum meum in Campaniam posses. Sed quam-€quam absens totus huc migrasti: tantum mihi copiarum qua €urbanarum qua rusticarum nomine tuo oblatum est, quas omnes improbe, accepi tamen. Nam me tui ut ita facerem €rogabant, et uerebar ne et mihi et illis irascereris, si non fecis-€sem. In posterum nisi adhibueritis modum ego adhibebo; et €iam tuis denuntiaui, si rursus tam multa attulissent, omnia relaturos. Dices oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam: €sed perinde illis ac meis parco. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS QVADRATO SVO S. ‘@@Auidius Quietus, qui me unice dilexit et (quo non minus €gaudeo) probauit, ut multa alia Thraseae (fuit enim familiaris) €ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse €causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum perti-nentes. Cur amicorum, non eget interpretatione. Cur desti-€tutas? quod in illis maxime et constantia agentis et humanitas €cerneretur. Cur pertinentes ad exemplum? quia plurimum @1 referret, bonum an malum induceretur. Ad haec ego genera €causarum ambitiose fortasse, addam tamen claras et inlustres. €Aequum est enim agere non numquam gloriae et famae, id €est suam causam. Hos terminos, quia me consuluisti, dignitati ac uerecundiae tuae statuo. Nec me praeterit usum et esse et €haberi optimum dicendi magistrum; uideo etiam multos €paruo ingenio litteris nullis, ut bene agerent agendo conse-cutos. Sed et illud, quod uel Pollionis uel tamquam Pollionis €accepi, uerissimum experior: 'Commode agendo factum est €ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia €scilicet adsiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur. Nec uero Isocrati quo minus €haberetur summus orator offecit, quod infirmitate uocis €mollitia frontis ne in publico diceret impediebatur. Proinde €multum lege scribe meditare, ut possis cum uoles dicere: dices cum uelle debebis. Hoc fere temperamentum ipse €seruaui; non numquam necessitati quae pars rationis est €parui. Egi enim quasdam a senatu iussus, quo tamen in €numero fuerunt ex illa Thraseae diuisione, hoc est ad exem-plum pertinentes. Adfui Baeticis contra Baebium Massam: €quaesitum est, an danda esset inquisitio; data est. Adfui €rursus isdem querentibus de Caecilio Classico: quaesitum est, €an prouinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret; poenas luerunt. Accusaui Marium Priscum, qui lege €repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius seueri-tatem immanitate criminum excesserat; relegatus est. Tuitus €sum Iulium Bassum, ut incustoditum nimis et incautum, @1 €ita minime malum; iudicibus acceptis in senatu reman-sit. Dixi proxime pro Vareno postulante, ut sibi inuicem €euocare testes liceret; impetratum est. In posterum opto €ut ea potissimum iubear, quae me deceat uel sponte fecisse. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros cele-€brare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius dili-gentia et cura hic hilares istic securi sumus. Villa Camilliana, €quam in Campania possides, est quidem uetustate uexata; €et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut leuissime laesa sunt. Attendimus ergo, ut quam saluberrime €reficiantur. Ego uideor habere multos amicos, sed huius €generis, cuius et tu quaeris et res exigit, prope neminem. Sunt enim omnes togati et urbani; rusticorum autem praedi-€orum administratio poscit durum aliquem et agrestem, cui €nec labor ille grauis nec cura sordida nec tristis solitudo uideatur. Tu de Rufo honestissime cogitas; fuit enim filio €tuo familiaris. Quid tamen nobis ibi praestare possit ignoro, €uelle plurimum credo. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNELIANO SVO S. ‘@@Euocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum Cellas (hoc loco nomen), magnam cepi uoluptatem. Quid enim þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¶¨Ÿ’‚iucundius quam principis iustitiam grauitatem comitatem @1 €in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere? Fue-€runt uariae cognitiones et quae uirtutes iudicis per plures species experirentur. Dixit causam Claudius Ariston princeps €Ephesiorum, homo munificus et innoxie popularis; inde €inuidia et a dissimillimis delator immissus, itaque absolutus €uindicatusque est. @@Sequenti die audita est Gallitta adulterii rea. Nupta haec €tribuno militum honores petituro, et suam et mariti digni-€tatem centurionis amore maculauerat. Maritus legato con-sulari, ille Caesari scripserat. Caesar excussis probationibus €centurionem exauctorauit atque etiam relegauit. Supererat €crimini, quod nisi duorum esse non poterat, reliqua pars €ultionis; sed maritum non sine aliqua reprehensione patientiae €amor uxoris retardabat, quam quidem etiam post delatum €adulterium domi habuerat quasi contentus aemulum re-mouisse. Admonitus ut perageret accusationem, peregit €inuitus. Sed illam damnari etiam inuito accusatore necesse €erat: damnata et Iuliae legis poenis relicta est. Caesar et €nomen centurionis et commemorationem disciplinae militaris €sententiae adiecit, ne omnes eius modi causas reuocare ad se €uideretur. @@Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et uario €rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte ueros esse constabat, ex parte falsi dicebantur. Substituebantur crimini €Sempronius Senecio eques Romanus et Eurythmus Caesaris €libertus et procurator. Heredes, cum Caesar esset in Dacia, €communiter epistula scripta, petierant ut susciperet co-gnitionem. Susceperat; reuersus diem dederat, et cum ex @1 €heredibus quidam quasi reuerentia Eurythmi omitterent €accusationem, pulcherrime dixerat: 'Nec ille Polyclitus est €nec ego Nero.' Indulserat tamen petentibus dilationem, cuius tempore exacto consederat auditurus. A parte heredum €intrauerunt duo omnino; postulauerunt, omnes heredes €agere cogerentur, cum detulissent omnes, aut sibi quoque desistere permitteretur. Locutus est Caesar summa grauitate €summa moderatione, cumque aduocatus Senecionis et Eu-€rythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, €'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.' Dein conuersus ad nos: '$*)EPISTH/SATE& quid facere €debeamus; isti enim queri uolunt quod sibi licuerit non €accusari.' Tum ex consilii sententia iussit denuntiari heredi-€bus omnibus, aut agerent aut singuli adprobarent causas non €agendi; alioqui se uel de calumnia pronuntiaturum. @@Vides quam honesti, quam seueri dies; quos iucundissimae €remissiones sequebantur. Adhibebamur cotidie cenae; erat €modica, si principem cogitares. Interdum acroamata audie-€bamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur. Summo die abeuntibus nobis (tam diligens in Caesare €humanitas) xenia sunt missa. Sed mihi ut grauitas cognitio-€num, consilii honor, suauitas simplicitasque conuictus, ita locus ipse periucundus fuit. Villa pulcherrima cingitur uiri-€dissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime €portus. Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum @1 est, dextrum elaboratur. In ore portus insula adsurgit, quae €inlatum uento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque €latere decursum nauibus praestet. Adsurgit autem arte €uisenda: ingentia saxa latissima nauis prouehit contra; haec €alia super alia deiecta ipso pondere manent ac sensim quodam uelut aggere construuntur. Eminet iam et adparet saxeum €dorsum impactosque fluctus in immensum elidit et tollit; €uastus illic fragor canumque circa mare. Saxis deinde pilae €adicientur quae procedente tempore enatam insulam imi-€tentur. Habebit hic portus, et iam habet nomen auctoris, €eritque uel maxime salutaris; nam per longissimum spatium €litus importuosum hoc receptaculo utetur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS QVINTILIANO SVO S. ‘@@Quamuis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita €institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen €sit nuptura honestissimo uiro Nonio Celeri, cui ratio ciuilium €officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet €secundum condicionem mariti [2uti]2 ueste comitatu, quibus €non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur. Te porro animo beatissimum, modicum facultatibus scio. €Itaque partem oneris tui mihi uindico, et tamquam parens €alter puellae nostrae confero quinquaginta milia nummum €plus collaturus, nisi a uerecundia tua sola mediocritate €munusculi impetrari posse confiderem, ne recusares. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMANO SVO S. ‘@@'Tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores!' Seu €scribis aliquid seu legis, tolli auferri iube et accipe orationem €meam ut illa arma diuinam (num superbius potui?), re uera €ut inter meas pulchram; nam mihi satis est certare mecum. Est haec pro Attia Viriola, et dignitate personae et exempli €raritate et iudicii magnitudine insignis. Nam femina splen-€dide nata, nupta praetorio uiro, exheredata ab octogenario €patre intra undecim dies quam illi nouercam amore captus induxerat, quadruplici iudicio bona paterna repetebat. Sede-€bant centum et octoginta iudices (tot enim quattuor consiliis €colliguntur), ingens utrimque aduocatio et numerosa sub-€sellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat. Ad hoc stipatum tri-€bunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae €qua uiri et audiendi (quod difficile) et (quod facile) uisendi €studio imminebant. Magna exspectatio patrum, magna filiarum, magna etiam nouercarum. Secutus est uarius €euentus; nam duobus consiliis uicimus, totidem uicti sumus. €Notabilis prorsus et mira eadem in causa, isdem iudicibus, isdem aduocatis, eodem tempore tanta diuersitas. Accidit €casu, quod non casus uideretur: uicta est nouerca, ipsa heres €ex parte sexta, uictus Suburanus, qui exheredatus a patre @1 €singulari impudentia alieni patris bona uindicabat, non ausus €sui petere. @@Haec tibi exposui, primum ut ex epistula scires, quae ex €oratione non poteras, deinde (nam detegam artes) ut oratio-€nem libentius legeres, si non legere tibi sed interesse iudicio €uidereris; quam, sit licet magna, non despero gratiam breuis-simae impetraturam. Nam et copia rerum et arguta diuisione €et narratiunculis pluribus et eloquendi uarietate renouatur. €Sunt multa (non auderem nisi tibi dicere) elata, multa pu-gnacia, multa subtilia. Interuenit enim acribus illis et erectis €frequens necessitas computandi ac paene calculos tabulamque €poscendi, ut repente in priuati iudicii formam centumuirale uertatur. Dedimus uela indignationi, dedimus irae, dedimus €dolori, et in amplissima causa quasi magno mari pluribus uentis sumus uecti. In summa solent quidam ex contubernali-€bus nostris existimare hanc orationem (iterum dicam) ut €inter meas $U(PE\R *KTHSIFW=NTOS& esse: an uere, tu facillime iudica-€bis, qui tam memoriter tenes omnes, ut conferre cum hac €dum hanc solam legis possis. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus €nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris. €Inde etiam uxorem carissimam tibi et probatissimam habuisti, €cuius memoriae aut opus aliquod aut spectaculum atque hoc potissimum, quod maxime funeri, debebatur. Praeterea tanto €consensu rogabaris, ut negare non constans, sed durum @1 €uideretur. Illud quoque egregie, quod tam facilis tam liberalis €in edendo fuisti; nam per haec etiam magnus animus ostendi-tur. Vellem Africanae, quas coemeras plurimas, ad praefini-€tum diem occurrissent: sed licet cessauerint illae tempestate €detentae, tu tamen meruisti ut acceptum tibi fieret, quod €quo minus exhiberes, non per te stetit. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER SEPTIMVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GEMINO SVO S. ‘@@Terret me haec tua tam pertinax ualetudo, et quamquam €te temperantissimum nouerim, uereor tamen ne quid illi etiam in mores tuos liceat. Proinde moneo patienter resistas: €hoc laudabile hoc salutare. Admittit humana natura quod suadeo. Ipse certe sic agere sanus cum meis soleo: 'Spero €quidem, si forte in aduersam ualetudinem incidero, nihil me þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ·“ƒdesideraturum uel pudore uel paenitentia dignum; si tamen €superauerit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi per-€mittentibus medicis, sciatisque si dederitis ita uindicaturum, ut solent alii quae negantur.' Quin etiam cum perustus €ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a €medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, ad-motumque iam labris poculum reddidi. Postea cum uicen-€simo ualetudinis die balineo praepararer, mussantesque €medicos repente uidissem, causam requisiui. Responderunt €posse me tuto lauari, non tamen omnino sine aliqua suspi-cione. 'Quid' inquam 'necesse est?' atque ita spe balinei, cui €iam uidebar inferri, placide leniterque dimissa, ad abstinen-€tiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum uultum-que composui. Quae tibi scripsi, primum ut te non sine €exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem @1 €temperantiam adstringerer, cum me hac epistula quasi pi-€gnore obligauissem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVSTO SVO S. ‘@@Quemadmodum congruit, ut simul et adfirmes te adsiduis €occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae uix €ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt? Patiar ergo aestatem inquietam uobis exercitamque trans-€currere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus €saltem uacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam. Interim abunde est si epistulae non sunt €molestae; sunt autem et ideo breuiores erunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PRAESENTI SVO S. ‘@@Tantane perseuerantia tu modo in Lucania, modo in €Campania? 'Ipse enim' inquis 'Lucanus, uxor Campana.' Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen. Quin €ergo aliquando in urbem redis? ubi dignitas honor amicitiae €tam superiores quam minores. Quousque regnabis? quousque €uigilabis cum uoles, dormies quamdiu uoles? quousque calcei nusquam, toga feriata, liber totus dies? Tempus est te €reuisere molestias nostras, uel ob hoc solum ne uoluptates €istae satietate languescant. Saluta paulisper, quo sit tibi €iucundius salutari; terere in hac turba, ut te solitudo delectet. Sed quid imprudens quem euocare conor retardo? Fortasse €enim his ipsis admoneris, ut te magis ac magis otio inuoluas; quod ego non abrumpi sed intermitti uolo. Vt enim, si cenam @1 €tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut €obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc €hortor ut iucundissimum genus uitae non nullis interdum €quasi acoribus condias. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PONTIO SVO S. ‘@@Ais legisse te hendecasyllabos meos; requiris etiam quemad-€modum coeperim scribere, homo ut tibi uideor seuerus, ut ipse fateor non ineptus. Numquam a poetice (altius enim €repetam) alienus fui; quin etiam quattuordecim natus annos €Graecam tragoediam scripsi. 'Qualem?' inquis. Nescio; tragoedia uocabatur. Mox, cum e militia rediens in Icaria €insula uentis detinerer, Latinos elegos in illud ipsum mare €ipsamque insulam feci. Expertus sum me aliquando et heroo, €hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa €est. Legebantur in Laurentino mihi libri Asini Galli de €comparatione patris et Ciceronis. Incidit epigramma Ciceronis in Tironem suum. Dein cum meridie (erat enim aestas) €dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi €reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblecta-tionibus habuisse et in laude posuisse. Intendi animum con-€traque opinionem meam post longam desuetudinem perquam €exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum €sollicitauerat, his uersibus exaraui: @@@@Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti €@@@@ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, €@@@@lasciuum inueni lusum Ciceronis et illo €@@@@spectandum ingenio, quo seria condidit et quo @1 €@@@@humanis salibus multo uarioque lepore €@@@@magnorum ostendit mentes gaudere uirorum. €@@@@Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem €@@@@paucula cenato sibi debita sauia Tiro €@@@@tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis €@@@@'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores €@@@@nullumque in medium timidi damus atque fatemur €@@@@Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces €@@@@blanditias et furta nouas addentia flammas?' Transii ad elegos; hos quoque non minus celeriter explicui, €addidi alios facilitate corruptus. Deinde in urbem reuersus sodalibus legi; probauerunt. Inde plura metra si quid otii, ac €maxime in itinere temptaui. Postremo placuit exemplo €multorum unum separatim hendecasyllaborum uolumen absoluere, nec paenitet. Legitur describitur cantatur etiam, €et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur. Sed quid ego tam gloriose? €Quamquam poetis furere concessum est. Et tamen non de €meo sed de aliorum iudicio loquor; qui siue iudicant siue €errant, me delectat. Vnum precor, ut posteri quoque aut €errent similiter aut iudicent. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALPVRNIAE SVAE S. ‘@@Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor €primum, deinde quod non consueuimus abesse. Inde est quod €magnam noctium partem in imagine tua uigil exigo; inde @1 €quod interdiu, quibus horis te uisere solebam, ad diaetam €tuam ipsi me, ut uerissime dicitur, pedes ducunt; quod €denique aeger et maestus ac similis excluso a uacuo limine €recedo. Vnum tempus his tormentis caret, quo in foro et amicorum litibus conteror. Aestima tu, quae uita mea sit, €cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MACRINO SVO S. ‘@@Rara et notabilis res Vareno contigit, sit licet adhuc dubia. €Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse €narrantur. 'Narrantur' dico? Adest prouinciae legatus, attulit €decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes uiros, attulit etiam ad nos Vareni aduocatos. Perstat tamen €idem ille Magnus; quin etiam Nigrinum optimum uirum €pertinacissime exercet. Per hunc a consulibus postulabat, ut Varenus exhibere rationes cogeretur. Adsistebam Vareno iam €tantum ut amicus et tacere decreueram. Nihil enim tam con-€trarium quam si aduocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus uideretur. Cum tamen finita €postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, €'Scietis' inquam 'constare nobis silentii nostri rationem, cum €ueros legatos prouinciae audieritis.' Contra Nigrinus: 'Ad €quem missi sunt?' Ego: 'Ad me quoque: habeo decretum prouinciae.' Rursus ille: 'Potest tibi liquere.' Ad hoc ego: €'Si tibi ex diuerso liquet, potest et mihi quod est melius liquere.' Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis €exposuit, postulauitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium @1 €fieret. Respondit Magnus iterumque Polyaenus. Ipse raro et €breuiter interlocutus multum me intra silentium tenui. Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere €quam dicere. €@@Atque adeo repeto me quibusdam capitis reis uel magis silentio quam oratione accuratissima profuisse. Mater amisso €filio (quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae €epistulae fuerit, de studiis disputare?) libertos eius eosdemque €coheredes suos falsi et ueneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetrauerat Iulium Seruianum. Defenderam €reos ingenti quidem coetu; erat enim causa notissima, prae-€terea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioni quaestio imposuit, quae secundum reos dedit. Postea mater adiit €principem, adfirmauit se nouas probationes inuenisse. Prae-€ceptum est Suburano, ut uacaret finitam causam retractanti, si quid noui adferret. Aderat matri Iulius Africanus, nepos €illius oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit: 'Bene €mehercule, bene; sed quo tam bene?' Huius nepos, iuuenis €ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset adsi-€gnatumque tempus implesset, 'Rogo' inquit, 'Suburane, per-mittas mihi unum uerbum adicere.' Tum ego, cum omnes €me ut diu responsurum intuerentur, 'Respondissem' inquam €'si unum illud uerbum Africanus adiecisset, in quo non dubito omnia noua fuisse.' Non facile me repeto tantum adsensum €agendo consecutum, quantum tunc non agendo. €@@Similiter nunc et probatum et exceptum est, quod pro Vareno hactenus tacui. Consules, ut Polyaenus postulabat, @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ·¦˜Ž‚omnia integra principi seruauerunt; cuius cognitionem sus-€pensus exspecto. Nam dies ille nobis pro Vareno aut securi-€tatem et otium dabit aut intermissum laborem renouata €sollicitudine iniunget. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SATURNINO SVO S. ‘@@Et proxime Prisco nostro et rursus, quia ita iussisti, gratias €egi. Libentissime quidem: est enim mihi periucundum, quod €uiri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut inuicem uos obligari putetis. Nam ille quoque praecipuam se uolu-€ptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum €honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tem-€pus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod €deseruire studiis non potes. Si tamen alteram litem per €iudicem, alteram (ut ais) ipse finieris, incipies primum istic €otio frui, deinde satiatus ad nos reuerti. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PRISCO SVO S. ‘@@Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod €Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit. Perge ut coepisti, uirumque optimum quam €familiarissime dilige, magnam uoluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breue tempus. Nam cum omnibus uirtuti-€bus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in €amore constantiam. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FVSCO SVO S. ‘@@Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. Vtile in primis, et multi prae-€cipiunt, uel ex Graeco in Latinum uel ex Latino uertere in €Graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque €uerborum, copia figurarum, uis explicandi, praeterea imita-€tione optimorum similia inueniendi facultas paratur; simul €quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. Intellegentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil offuerit €quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi €aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid €tu quid ille commodius. Magna gratulatio si non nulla tu, €magnus pudor si cuncta ille melius. Licebit interdum et no-tissima eligere et certare cum electis. Audax haec, non tamen €improba, quia secreta contentio: quamquam multos uidemus €eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quos-€que subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. Poteris et quae dixeris post obliuionem retractare, multa €retinere plura transire, alia interscribere alia rescribere. Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa €fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum €fractum omissumque, postremo noua uelut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare. Scio nunc tibi esse €praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem €hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. Vt enim terrae €uariis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur. Volo interdum aliquem ex @1 €historia locum adprendas, uolo epistulam diligentius scribas. €Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope €poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur. Fas est et carmine remitti, non €dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), €sed hoc arguto et breui, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit. Lusus uocantur; sed hi lusus non minorem €interdum gloriam quam seria consequuntur. Atque adeo (cur €enim te ad uersus non uersibus adhorter?) @@@@ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur €@@@@@@si doctos digitos iussaque fiat opus €@@@@et nunc informet Martem castamue Mineruam, €@@@@@@nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum; €@@@@utque sacri fontes non sola incendia sistunt, €@@@@@@saepe etiam flores uernaque prata iuuant, €@@@@sic hominum ingenium flecti ducique per artes €@@@@@@non rigidas docta mobilitate decet. Itaque summi oratores, summi etiam uiri sic se aut exerce-bant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. Nam €mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur. €Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, €omnia denique quae in uita atque etiam in foro causisque uersantur. Inest his quoque eadem quae aliis carminibus €utilitas, quod metri necessitate deuincti soluta oratione €laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius €scribimus. @1 @@Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen €omisi. Non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam €dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque €generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legen-dum esse, non multa. Qui sint hi adeo notum probatumque €est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice €epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere €debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. Quin ergo pugil-€lares resumis, et aliquid ex his uel istud ipsum quod coeperas €scribis? Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MACRINO SVO S. ‘@@Quia ipse, cum prima cognoui, iungere extrema quasi €auulsa cupio, te quoque existimo uelle de Vareno et Bithynis €reliqua cognoscere. Acta causa hinc a Polyaeno, inde a Magno. Finitis actionibus Caesar 'Neutra' inquit 'pars de mora quere-tur; erit mihi curae explorare prouinciae uoluntatem.' Mul-€tum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an €merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est! €Superest ne rursus prouinciae quod damnasse dicitur placeat, €agatque paenitentiam paenitentiae suae. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos €ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo €quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis @1 €hos nongentis milibus posse uenire, ac tanto magis quaeris, an quod gessit ratum seruem. Ego uero seruo: quibus ex €causis, accipe. Cupio enim et tibi probatum et coheredibus €meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente secerno. Corelliam cum summa reuerentia diligo, primum ut €sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, deinde ut matri meae familiarissimam. Sunt mihi et cum €marito eius Minicio Iusto, optimo uiro, uetera iura; fuerunt €et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit. Haec, cum proxime istic fui, indicauit mihi €cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere. Ego illi ex €praediis meis quod uellet et quanti uellet obtuli exceptis €maternis paternisque; his enim cedere ne Corelliae quidem possum. Igitur cum obuenisset mihi hereditas in qua praedia €ista, scripsi ei uenalia futura. Has epistulas Hermes tulit €exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit. €Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis moribus gessit. Superest ut coheredes aequo animo ferant €separatim me uendidisse, quod mihi licuit omnino non uen-dere. Nec uero coguntur imitari meum exemplum: non enim €illis eadem cum Corellia iura. Possunt ergo intueri utilitatem €suam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MINICIO SVO S. ‘@@Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, €immo noster (quid enim non commune nobis?), si res posceret @1 €uteretur, misi tibi ideo tardius ne tempus emendandi eum, id est disperdendi, haberes. Habebis tamen, an emendandi €nescio, utique disperdendi. $*(UMEI=S GA\R OI( EU)/ZHLOI& optima quae-que detrahitis. Quod si feceris, boni consulam. Postea enim €illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui €ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum inuenies et supra-scripto aliter explicitum. Nam cum suspicarer futurum, ut €tibi tumidius uideretur, quoniam est sonantius et elatius, €non alienum existimaui, ne te torqueres, addere statim pres-€sius quiddam et exilius, uel potius humilius et peius, uestro tamen iudicio rectius. Cur enim non usquequaque tenui-€tatem uestram insequar et exagitem? Haec ut inter istas occupationes aliquid aliquando rideres, illud serio: uide ut €mihi uiaticum reddas, quod impendi data opera cursore €dimisso. Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum €libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pre-€tium reposcaris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FEROCI SVO S. ‘@@Eadem epistula et non studere te et studere significat. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ·¨‚Aenigmata loquor? Ita plane, donec distinctius quod sentio enuntiem. Negat enim te studere, sed est tam polita quam €nisi a studente non potest scribi; aut es tu super omnes €beatus, si talia per desidiam et otium perficis. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORELLIAE SVAE S. ‘@@Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et €exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non ex septin-€gentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem uicensimam emisti. Inuicem ego €et rogo et exigo, ut non solum quid te uerum etiam quid me €deceat adspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem €animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SATVRNINO SVO S. ‘@@Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officio, amicis €deseruio, studeo interdum, quod non interdum sed solum €semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat. Te omnia alia quam quae uelis agere moleste ferrem, €nisi ea quae agis essent honestissima. Nam et rei publicae suae €negotia curare et disceptare inter amicos laude dignissimum est. Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum scie-€bam. Noueram simplicitatem eius, noueram comitatem; eun-€dem esse (quod minus noram) gratissimum experior, cum tam €iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Calestrium Tironem familiarissime diligo et priuatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum. Simul militauimus, @1 €simul quaestores Caesaris fuimus. Ille me in tribunatu €liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum con-€secutus, cum mihi Caesar annum remisisset. Ego in uillas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe conualuit. Hic nunc €pro consule prouinciam Baeticam per Ticinum est petiturus. Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere de-€flectat ad te, si uoles uindicta liberare, quos proxime inter €amicos manumisisti. Nihil est quod uerearis ne sit hoc illi €molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa. Proinde nimiam istam uerecundiam pone, teque €quid uelis consule. Illi tam iucundum quod ego, quam mihi €quod tu iubes. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CELERI SVO S. ‘@@Sua cuique ratio recitandi; mihi quod saepe iam dixi, ut si quid me fugit (ut certe fugit) admonear. Quo magis miror, €quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod ora-€tiones omnino recitarem; nisi uero has solas non putant emendandas. A quibus libenter requisierim, cur concedant €(si concedunt tamen) historiam debere recitari, quae non €ostentationi sed fidei ueritatique componitur; cur tragoe-€diam, quae non auditorium sed scaenam et actores; cur €lyrica, quae non lectorem sed chorum et lyram poscunt. At horum recitatio usu iam recepta est. Num ergo culpandus est €ille qui coepit? Quamquam orationes quoque et nostri @1 quidam et Graeci lectitauerunt. Superuacuum tamen est reci-€tare quae dixeris. Etiam, si eadem omnia, si isdem omnibus, si €statim recites; si uero multa inseras multa commutes, si quos-€dam nouos quosdam eosdem sed post tempus adsumas, cur €minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi? Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat. Iam hoc €ad laborem recitantis pertinet, non ad rationem non reci-tandi. Nec uero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio. €Itaque nullum emendandi genus omitto. Ac primum quae €scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego; €mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum €uno rursus aut altero pensito; nouissime pluribus recito, ac si quid mihi credis tunc acerrime emendo; nam tanto dili-€gentius quanto sollicitius intendo. Optime autem reuerentia €pudor metus iudicant, idque adeo sic habe: Nonne si locu-€turus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus com-moueris quam si cum multis uel indoctis? Nonne cum €surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc com-€mutata non dico plurima sed omnia cupis? utique si latior €scaena et corona diffusior; nam illos quoque sordidos pullatos-que reueremur. Nonne si prima quaeque improbari putas, €debilitaris et concidis? Opinor, quia in numero ipso est €quoddam magnum collatumque consilium, quibusque singu-lis iudicii parum, omnibus plurimum. Itaque Pomponius €Secundus (hic scriptor tragoediarum), si quid forte familiarior €amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere sole-€bat: 'Ad populum prouoco', atque ita ex populi uel silentio @1 uel adsensu aut suam aut amici sententiam sequebatur. Tantum €ille populo dabat; recte an secus, nihil ad me. Ego enim non €populum aduocare sed certos electosque soleo, quos intuear €quibus credam, quos denique et tamquam singulos obseruem et tamquam non singulos timeam. Nam, quod M. Cicero de €stilo, ego de metu sentio: timor est, timor emendator asperri-€mus. Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat; €quod auditorium ingredimur emendat; quod pallemus hor-rescimus circumspicimus emendat. Proinde non paenitet me €consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non €deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam. Nihil enim curae meae satis est. €Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum, €nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe €tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO SVO S. ‘@@Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam muni-€cipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salua sit. €Honesta consultatio, non expedita sententia. Numeres rei €publicae summam: uerendum est ne dilabatur. Des agros: ut publici neglegentur. Equidem nihil commodius inuenio, €quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, €quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, €agrum ex meis longe pluris actori publico mancipaui; eundem uectigali imposito recepi, tricena milia annua daturus. Per @1 €hoc enim et rei publicae sors in tuto nec reditus incertus, et €ager ipse propter id quod uectigal large supercurrit, semper dominum a quo exerceatur inueniet. Nec ignoro me plus €aliquanto quam donasse uideor erogauisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas uectigalis infregerit. Sed oportet €priuatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, €multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PRISCO SVO S. ‘@@Angit me Fanniae ualetudo. Contraxit hanc dum adsidet €Iuniae uirgini, sponte primum (est enim adfinis), deinde etiam ex auctoritate pontificum. Nam uirgines, cum ui morbi €atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiae-€que mandantur. Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est. Insident febres, tussis increscit; €summa macies summa defectio. Animus tantum et spiritus €uiget Heluidio marito, Thrasea patre dignissimus; reliqua €labuntur, meque non metu tantum, uerum etiam dolore con-ficiunt. Doleo enim feminam maximam eripi oculis ciuitatis, €nescio an aliquid simile uisuris. Quae castitas illi, quae sancti-€tas, quanta grauitas quanta constantia! Bis maritum secuta in exsilium est, tertio ipsa propter maritum relegata. Nam €cum Senecio reus esset quod de uita Heluidi libros composuis-€set rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente €minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit: 'Rogaui'; an €commentarios scripturo dedisset: 'Dedi'; an sciente matre: €'Nesciente'; postremo nullam uocem cedentem periculo @1 emisit. Quin etiam illos ipsos libros, quamquam ex neces-€sitate et metu temporum abolitos senatus consulto, publi-€catis bonis seruauit habuit, tulitque in exsilium exsili causam. Eadem quam iucunda quam comis, quam denique €(quod paucis datum est) non minus amabilis quam ueneranda! €Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus? Erit €a qua uiri quoque fortitudinis exempla sumamus, quam sic cernentes audientesque miremur, ut illas quae leguntur? Ac €mihi domus ipsa nutare, conuulsaque sedibus suis ruitura supra €uidetur, licet adhuc posteros habeat. Quantis enim uirtutibus €quantisque factis adsequentur, ut haec non nouissima occi-derit? Me quidem illud etiam adfligit et torquet, quod þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ·¨“˜‰‚matrem eius, illam (nihil possum inlustrius dicere) tantae €feminae matrem, rursus uideor amittere, quam haec, ut reddit €ac refert nobis, sic auferet secum, meque et nouo pariter et rescisso uulnere adficiet. Vtramque colui utramque dilexi: €utram magis nescio, nec discerni uolebant. Habuerunt officia €mea in secundis, habuerunt in aduersis. Ego solacium relega-€tarum, ego ultor reuersarum; non feci tamen paria atque eo €magis hanc cupio seruari, ut mihi soluendi tempora supersint. In his eram curis, cum scriberem ad te; quas si deus aliquis in €gaudium uerterit, de metu non querar. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotaui €quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego €uerum dicere adsueui, et tu libenter audire. Neque enim €ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari @1 merentur. Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis €exspecto. O iucundas, o pulchras uices! Quam me delectat €quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide uixerimus! Erit rarum et €insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, €non nullius in litteris nominis (cogor enim de te quoque €parcius dicere, quia de me simul dico), alterum alterius studia fouisse. Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque €floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus interuallo' et esse €et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; €sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus uidebaris. Quo magis gaudeo, quod si quis €de studiis sermo, una nominamur, quod de te loquentibus €statim occurro. Nec desunt qui utrique nostrum praeferan-tur. Sed nos, nihil interest mea quo loco, iungimur; nam mihi €primus, qui a te proximus. Quin etiam in testamentis debes €adnotasse: nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata et quidem pariter accipimus. Quae omnia huc €spectant, ut inuicem ardentius diligamus, cum tot uinculis €nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia €constringant. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNVTO SVO S. ‘@@Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum ut iubes €consulo. Nam et huc tecto uehiculo undique inclusus quasi €in cubiculo perueni et hic non stilo modo uerum etiam €lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo. @1 Cubicula obductis uelis opaca nec tamen obscura facio. €Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tan-€tum umbrae quantum luminis habet. Sic paulatim lucem ferre condisco. Balineum adsumo quia prodest, uinum quia €non nocet, parcissime tamen. Ita adsueui, et nunc custos €adest. @@Gallinam ut a te missam libenter accepi; quam satis acri-€bus oculis, quamquam adhuc lippus, pinguissimam uidi. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FALCONI SVO S. ‘@@Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum €meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque. €Possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris. Est Cornelius Minicianus, ornamentum €regionis meae seu dignitate seu moribus. Natus splendide €abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes. Idem €rectissimus iudex, fortissimus aduocatus, amicus fidelissimus. Accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris €hominem omnibus honoribus, omnibus titulis (nihil uolo €elatius de modestissimo uiro dicere) parem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occur-€rere Tironi possis, sed ut perseueres esse tam fortis, rogo ne €tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas. Quin @1 €immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes. Etenim, cum a me ut €frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco €obseruo, exigere officium quod parenti suo remisisset. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GEMINO SVO S. ‘@@Vmmidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis €anno decessit usque ad nouissimam ualetudinem uiridis, atque €etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. Decessit honestissimo testamento: reliquit heredes ex besse €nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum noui, €nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec €iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos aman-dum. Ac primum conspicuus forma omnes sermones mali-€gnorum et puer et iuuenis euasit, intra quartum et uicensimum €annum maritus, et si deus adnuisset pater. Vixit in contu-€bernio auiae delicatae seuerissime, et tamen obsequentissime. Habebat illa pantomimos fouebatque, effusius quam principi €feminae conuenit. Hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat, nec illa exigebat. Audiui ipsam cum mihi com-€mendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio €sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare panto-€mimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se €nepoti suo praecepisse abiret studeretque; quod mihi non €amore eius magis facere quam reuerentia uidebatur. @@Miraberis, et ego miratus sum. Proximis sacerdotalibus €ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul the-€atro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi: 'Scis me hodie @1 €primum uidisse saltantem auiae meae libertum?' Hoc nepos. At hercule alienissimi homines in honorem Quadratillae €(pudet me dixisse honorem) per adulationis officium in thea-€trum cursitabant exsultabant plaudebant mirabantur ac deinde €singulos gestus dominae cum canticis reddebant; qui nunc €exiguissima legata, theatralis operae corollarium, accipient ab herede, qui non spectabat. Haec, quia soles si quid incidit €noui non inuitus audire, deinde quia iucundum est mihi quod €ceperam gaudium scribendo retractare. Gaudeo enim pietate €defunctae, honore optimi iuuenis; laetor etiam quod domus €aliquando C. Cassi, huius qui Cassianae scholae princeps et parens fuit, seruiet domino non minori. Implebit enim illam €Quadratus meus et decebit, rursusque ei pristinam digni-€tatem celebritatem gloriam reddet, cum tantus orator inde €procedet, quantus iuris ille consultus. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS RVFO SVO S. ‘@@O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies €operit ac subtrahit famae! At nos eos tantum dicturi aliquid €aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt, cum illi qui €tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio reuerentur. Expertus scribo quod scribo. Terentius Iunior, €equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis €prouinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit. Hunc €ego inuitatus hospitio ut bonum patrem familiae, ut diligen- @1 €tem agricolam intuebar, de his locuturus, in quibus illum €uersari putabam; et coeperam, cum ille me doctissimo ser-mone reuocauit ad studia. Quam tersa omnia, quam Latina, €quam Graeca! Nam tantum utraque lingua ualet, ut ea magis €uideatur excellere, qua cum maxime loquitur. Quantum ille €legit, quantum tenet! Athenis uiuere hominem, non in uilla putes. Quid multa? Auxit sollicitudinem meam effecitque €ut illis quos doctissimos noui, non minus hos seductos et quasi rusticos uerear. Idem suadeo tibi: sunt enim ut in castris sic €etiam in litteris nostris, plures cultu pagano quos cinctos et €armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus €inuenies. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse €nos dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut auaritia aut libido sollicitat? Non amoribus seruit, non adpetit €honores, opes neglegit et quantulumcumque, ut relicturus, €satis habet. Tunc deos tunc hominem esse se meminit, inuidet €nemini, neminem miratur neminem despicit, ac ne sermoni-€bus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea ima-ginatur et fontes. Haec summa curarum, summa uotorum €mollemque in posterum et pinguem, si contingat euadere, hoc est innoxiam beatamque destinat uitam. Possum ergo quod €plurimis uerbis, plurimis etiam uoluminibus philosophi docere €conantur, ipse breuiter tibi mihique praecipere, ut tales esse €sani perseueremus, quales nos futuros profitemur infirmi. €Vale. @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ·¨›Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SVRAE SVO S. ‘@@Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet. €Igitur perquam uelim scire, esse phantasmata et habere pro-€priam figuram numenque aliquod putes an inania et uana ex metu nostro imaginem accipere. Ego ut esse credam in primis €eo ducor, quod audio accidisse Curtio Rufo. Tenuis adhuc et €obscurus, obtinenti Africam comes haeserat. Inclinato die €spatiabatur in porticu; offertur ei mulieris figura humana €grandior pulchriorque. Perterrito Africam se futurorum €praenuntiam dixit: iturum enim Romam honoresque ge-€sturum, atque etiam cum summo imperio in eandem prouin-ciam reuersurum, ibique moriturum. Facta sunt omnia. €Praeterea accedenti Carthaginem egredientique naue eadem €figura in litore occurrisse narratur. Ipse certe implicitus €morbo futura praeteritis, aduersa secundis auguratus, spem €salutis nullo suorum desperante proiecit. @@Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod exponam ut accepi? Erat Athenis spatiosa et capax €domus sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus €ferri, et si attenderes acrius, strepitus uinculorum longius €primo, deinde e proximo reddebatur: mox adparebat idolon, €senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti €capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatie-batque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per €metum uigilabantur; uigiliam morbus et crescente formidine €mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam absces-€serat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque @1 €causis timoris timor erat. Deserta inde et damnata solitudine €domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu €quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali uellet. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum audito-€que pretio, quia suspecta uilitas, percunctatus omnia docetur €ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. Vbi coepit €aduesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit €pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; €ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne €uacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. Initio, quale ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, €uincula moueri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, €sed offirmare animum auribusque praetendere. Tum crebre-€scere fragor, aduentare et iam ut in limine, iam ut intra limen €audiri. Respicit, uidet agnoscitque narratam sibi effigiem. Stabat innuebatque digito similis uocanti. Hic contra ut €paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo €incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit €rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur. Ibat illa lento gradu quasi grauis uinculis. Post-€quam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comi-€tem. Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi €iubeant. Inueniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae €corpus aeuo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat €uinculis; collecta publice sepeliuntur. Domus postea rite €conditis manibus caruit. @@Et haec quidem adfirmantibus credo; illud adfirmare aliis €possum. Est libertus mihi non inlitteratus. Cum hoc minor @1 €frater eodem lecto quiescebat. Is uisus est sibi cernere quen-€dam in toro residentem, admouentemque capiti suo cultros, €atque etiam ex ipso uertice amputantem capillos. Vbi inluxit, €ipse circa uerticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur. Exiguum temporis medium, et rursus simile aliud priori €fidem fecit. Puer in paedagogio mixtus pluribus dormiebat. €Venerunt per fenestras (ita narrat) in tunicis albis duo cuban-€temque detonderunt et qua uenerant recesserunt. Hunc quo-que tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit. Nihil €notabile secutum, nisi forte quod non fui reus, futurus, si €Domitianus sub quo haec acciderunt diutius uixisset. Nam in €scrinio eius datus a Caro de me libellus inuentus est; ex quo €coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, €recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi €signum fuisse. @@Proinde rogo, eruditionem tuam intendas. Digna res est €quam diu multumque consideres; ne ego quidem indignus, cui copiam scientiae tuae facias. Licet etiam utramque in €partem (ut soles) disputes, ex altera tamen fortius, ne me €suspensum incertumque dimittas, cum mihi consulendi €causa fuerit, ut dubitare desinerem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEPTICIO SVO S. ‘@@Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem. Agnosco crimen, €amplector etiam. Quid enim honestius culpa benignitatis? @1 €Qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint? Sed, ut €norint, quid inuident mihi felicissimo errore? Vt enim non €sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod mihi uidentur. Igitur ad alios hanc sinistram diligentiam €conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos €iudicium uocant. Mihi numquam persuadebunt ut meos €amari a me nimium putem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MONTANO SVO S. ‘@@Ridebis, deinde indignaberis, deinde ridebis, si legeris, quod nisi legeris non potes credere. Est uia Tiburtina intra pri-€mum lapidem (proxime adnotaui) monimentum Pallantis ita €inscriptum: 'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patro-€nos ornamenta praetoria decreuit et sestertium centies quin-quagies, cuius honore contentus fuit.' Equidem numquam €sum miratus quae saepius a fortuna quam a iudicio proficisce-€rentur; maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent €mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes €abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et €recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris pro-dere. Sed quid indignor? Ridere satius, ne se magnum aliquid €adeptos putent, qui huc felicitate perueniunt ut rideantur. €Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GENITORI SVO S. ‘@@Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti. €Cuius et ualetudine et morte impedita studia tua quidni €sciam? cum sis omnium officiorum obseruantissimus, cumque omnes quos probas effusissime diligas. Me huc quoque urbana €negotia persequuntur; non desunt enim qui me iudicem aut arbitrum faciant. Accedunt querelae rusticorum, qui auribus €meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et neces-€sitas agrorum locandorum, perquam molesta: adeo rarum est inuenire idoneos conductores. Quibus ex causis precario studeo, €studeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum lego, €ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Heluidi €orationi Demosthenis $KATA\ *MEIDI/OU& confers. Quam sane, cum €componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer (im-€probum enim ac paene furiosum), sed tamen imitarer et €sequerer, quantum aut diuersitas ingeniorum maximi et €minimi, aut causae dissimilitudo pateretur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CORNVTO SVO S. ‘@@Claudius Pollio amari a te cupit dignus hoc ipso quod cupit, €deinde quod ipse te diligit; neque enim fere quisquam exigit €istud nisi qui facit. Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum (si quis tamen ultra modum) uerecundus. Hunc, €cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. @1 €Praeerat alae miliariae; ego iussus a legato consulari rationes €alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foe-€damque auaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inueni. Postea promotus €ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus €ab insito abstinentiae amore deflexit; numquam secundis €rebus intumuit; numquam officiorum uarietate continuam €laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi labori-bus suffecit, qua nunc otium patitur. Quod quidem paulisper €cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro €ex liberalitate imperatoris Neruae emendis diuidendisque €agris adiutor adsumptus. Etenim qua gloria dignum est, €summo uiro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse! Idem quam reuerenter, quam fideliter amicos colat, multo-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ·¨Ÿ•‚rum supremis iudiciis, in his Anni Bassi grauissimi ciuis, €credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione pro-€rogat et extendit, ut librum de uita eius (nam studia quoque sicut alias bonas artes ueneratur) ediderit. Pulchrum istud et €raritate ipsa probandum, cum plerique hactenus defunctorum meminerint ut querantur. Hunc hominem adpetentissimum €tui, mihi crede, complectere adprehende, immo et inuita, ac €sic ama tamquam gratiam referas. Neque enim obligandus sed €remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei aduentum; quod €uero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, @1 €unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus qui-€dem rebus augeri, maxime tamen ciuium numero: id enim oppidis firmissimum ornamentum. Illud etiam me non ut €ambitiosum sed tamen iuuat, quod adicis te meque et gra-€tiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon €ait, $H(/DISTON A)/KOUSMA E)/PAINOS&, utique si te mereri putes. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras; quo magis illis (ingenue fatebor) inseri cupio. Nam si €esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque €artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus no-stris similis tui scriptor praedicatorque contingat? Demonstro €ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit €in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucun-€dum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo €creuit, tuo ingenio tuo testimonio ornaueris. @@Dederat me senatus cum Herennio Senecione aduocatum €prouinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque €Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur. Senecio, €cum explorasset consules postulationibus uacaturos, conuenit €me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem €exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.' Respondi: @1 €'Cum simus aduocati a senatu dati, dispice num peractas €putes partes nostras senatus cognitione finita.' Et ille: 'Tu €quem uoles tibi terminum statues, cui nulla cum prouincia €necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti; ipse et natus ibi et quaestor in ea fui.' Tum ego: 'Si fixum tibi istud ac €deliberatum, sequar te ut, si qua ex hoc inuidia, non tantum tua.' Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat, €aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus €Senecionem non aduocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat. Horror omnium; ego €autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi consules, ne mihi Massa €silentio suo praeuaricationem obiecerit, quod non et me reum €postulauit.' Quae uox et statim excepta, et postea multo ser-mone celebrata est. Diuus quidem Nerua (nam priuatus quo-€que attendebat his quae recte in publico fierent) missis ad me €grauissimis litteris non mihi solum, uerum etiam saeculo est €gratulatus, cui exemplum (sic enim scripsit) simile antiquis contigisset. Haec, utcumque se habent, notiora clariora €maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei €modum. Nam nec historia debet egredi ueritatem, et honeste €factis ueritas sufficit. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER OCTAVVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEPTICIO SVO S. ‘@@Iter commode explicui, excepto quod quidam ex meis €aduersam ualetudinem feruentissimis aestibus contraxerunt. Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exaspe-€ratis faucibus puluere sanguinem reiecit. Quam triste hoc €ipsi, quam acerbum mihi, si is cui omnis ex studiis gratia €inhabilis studiis fuerit! Quis deinde libellos meos sic leget, sic amabit? Quem aures meae sic sequentur? Sed di laetiora €promittunt. Stetit sanguis, resedit dolor. Praeterea continens €ipse, nos solliciti, medici diligentes. Ad hoc salubritas caeli, €secessus quies tantum salutis quantum otii pollicentur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVISIO SVO S. ‘@@Alii in praedia sua proficiscuntur ut locupletiores reuertan-€tur, ego ut pauperior. Vendideram uindemias certatim nego-€tiatoribus ementibus. Inuitabat pretium, et quod tunc et quod fore uidebatur. Spes fefellit. Erat expeditum omnibus remit-€tere aequaliter, sed non satis aequum. Mihi autem egregium €in primis uidetur ut foris ita domi, ut in magnis ita in paruis, €ut in alienis ita in suis agitare iustitiam. Nam si paria peccata, pares etiam laudes. Itaque omnibus quidem, ne quis 'mihi €non donatus abiret', partem octauam pretii quo quis emerat €concessi; deinde iis, qui amplissimas summas emptionibus @1 €occupauerant, separatim consului. Nam et me magis iuuerant, et maius ipsi fecerant damnum. Igitur iis qui pluris quam €decem milibus emerant, ad illam communem et quasi publi-€cam octauam addidi decimam eius summae, qua decem milia excesserant. Vereor ne parum expresserim: apertius calculo €ostendam. Si qui forte quindecim milibus emerant, hi et €quindecim milium octauam et quinque milium decimam tulerunt. Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito ali-€quantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequa-€quam uerum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari. Rursus ergo iis qui €soluerant eius quod soluerant decimam remisi. Per hoc enim €aptissime et in praeteritum singulis pro cuiusque merito €gratia referri, et in futurum omnes cum ad emendum tum etiam ad soluendum allici uidebantur. Magno mihi seu ratio €haec seu facilitas stetit, sed fuit tanti. Nam regione tota et €nouitas remissionis et forma laudatur. Ex ipsis etiam quos non €una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractaui, €quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior abiit €expertus non esse apud me [2$E)N DE\ I)H=| TIMH=| H)ME\N KAKO\S H)DE\ KAI\ €$E)SQLO/S&]2. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SPARSO SVO S. ‘@@Librum quem nouissime tibi misi, ex omnibus meis uel €maxime placere significas. Est eadem opinio cuiusdam erudi-tissimi. Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non €est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi. @1 €Volo enim proxima quaeque absolutissima uideri, et ideo iam €nunc contra istum librum faueo orationi, quam nuper in €publicum dedi communicaturus tecum, ut primum diligen-tem tabellarium inuenero. Erexi exspectationem tuam, quam €uereor ne destituat oratio in manus sumpta. Interim tamen €tamquam placituram (et fortasse placebit) exspecta. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO SVO S. ‘@@Optime facis, quod bellum Dacicum scribere paras. Nam €quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam €poetica et quamquam in uerissimis rebus tam fabulosa materia? Dices immissa terris noua flumina, nouos pontes fluminibus €iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pul-€sum etiam uita regem nihil desperantem; super haec actos €bis triumphos, quorum alter ex inuicta gente primus, alter nouissimus fuit. Vna sed maxima difficultas, quod haec €aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, €quamquam altissime adsurgat et amplissimis operibus incre-€scat. Non nullus et in illo labor, ut barbara et fera nomina, in primis regis ipsius, Graecis uersibus non resultent. Sed nihil €est quod non arte curaque, si non potest uinci, mitigetur. €Praeterea, si datur Homero et mollia uocabula et Graeca ad €leuitatem uersus contrahere extendere inflectere, cur tibi €similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur? Proinde iure uatum inuocatis dis, et inter deos ipso, €cuius res opera consilia dicturus es, immitte rudentes, pande €uela ac, si quando alias, toto ingenio uehere. Cur enim non ego quoque poetice cum poeta? Illud iam nunc paciscor: @1 €prima quaeque ut absolueris mittito, immo etiam ante quam €absoluas, sicut erunt recentia et rudia et adhuc similia na-scentibus. Respondebis non posse perinde carptim ut contexta, €perinde incohata placere ut effecta. Scio. Itaque et a me €aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra, extre-€mamque limam tuam opperientur in scrinio nostro. Patere €hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸ˆ¤˜ˆnorim quae nosse neminem uelles. In summa potero fortasse €scripta tua magis probare laudare, quanto illa tardius cautius-€que, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto €celerius et incautius miseris. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GEMINO SVO S. ‘@@Graue uulnus Macrinus noster accepit: amisit uxorem singu-€laris exempli, etiam si olim fuisset. Vixit cum hac triginta €nouem annis sine iurgio sine offensa. Quam illa reuerentiam €marito suo praestitit, cum ipsa summam mereretur! quot €quantasque uirtutes, ex diuersis aetatibus sumptas, collegit et miscuit! Habet quidem Macrinus grande solacium, quod €tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur €quod amisit; nam fruendis uoluptatibus crescit carendi dolor. Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere €auocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac €necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MONTANO SVO S. ‘@@Cognouisse iam ex epistula mea debes, adnotasse me nuper €monumentum Pallantis sub hac inscriptione: 'Huic senatus @1 €ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria €decreuit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.' Postea mihi uisum est pretium operae ipsum €senatus consultum quaerere. Inueni tam copiosum et effusum, €ut ille superbissimus titulus modicus atque etiam demissus €uideretur. Conferant se misceantque, non dico illi ueteres, €Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae €Pompei (nolo progredi longius): infra Pallantis laudes iace-bunt. Vrbanos qui illa censuerunt putem an miseros? Dicerem €urbanos, si senatum deceret urbanitas; miseros, sed nemo €tam miser est ut illa cogatur. Ambitio ergo et procedendi €libido? Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum €dedecus procedere uelit in ea ciuitate, in qua hic esset usus €florentissimae dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallan-tem posset? Mitto quod Pallanti seruo praetoria ornamenta €offeruntur (quippe offeruntur a seruis), mitto quod censent €non exhortandum modo uerum etiam compellendum ad €usum aureorum anulorum; erat enim contra maiestatem sena-tus, si ferreis praetorius uteretur. Leuia haec et transeunda, €illa memoranda quod nomine Pallantis senatus (nec expiata €postea curia est), Pallantis nomine senatus gratias agit Cae-€sari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prose-€cutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum beneuolentiam suam. Quid enim senatui pulchrius, quam ut €erga Pallantem satis gratus uideretur? Additur: 'Vt Pallas, €cui se omnes pro uirili parte obligatos fatentur, singularis €fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat'. Pro-€latos imperi= fines, redditos exercitus rei publicae credas. @1 Adstruitur his: 'Cum senatui populoque Romano liberalitatis €gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinen-€tissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates €adiuuare contigisset'. Hoc tunc uotum senatus, hoc praeci-€puum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, €si Pallantis facultates adiuuare publicarum opum egestione contingeret. Iam quae sequuntur? Voluisse quidem senatum €censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et €quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus €esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum com-pelleret ad cedendum senatui. Id uero deerat, ut cum Pal-€lante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui €cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patro-€nus, ipse aduocaretur, ne sestertium centies quinquagies €sperneret. Spreuit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis adrogantius facere, quam si accepisset. Senatus tamen €id quoque similis querenti laudibus tulit, his quidem uerbis: €sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a €Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum €ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti uoluisset, €testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter €reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere €coepisse, uoluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi. Imaginare Pal-€lantem uelut intercedentem senatus consulto moderantem-€que honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium €recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus rece-pisset; imaginare Caesarem liberti precibus uel potius imperio €coram senatu obtemperantem (imperat enim libertus patrono, @1 €quem in senatu rogat); imaginare senatum usquequaque €testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos €honores Pallanti coepisse decernere et perseueraturum fuisse, €nisi obsequeretur principis uoluntati, cui non esset fas in ulla €re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex €aerario ferret, uerecundia ipsius obsequio senatus opus fuit €in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse €non obsequi. @@Finem existimas? Mane dum et maiora accipe: 'Vtique, €cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem €praemiaque merentium inlustrari ubique et maxime iis locis, €quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae €possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia €exemplo prouocare studium tam honestae aemulationis pos-€set, ea quae &7x& kal. Februarias quae proximae fuissent in €amplissimo ordine optimus princeps recitasset senatusque €consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes figeretur ad statuam loricatam diui Iulii'. Parum uisum tan-€torum dedecorum esse curiam testem: delectus est cele-€berrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris €proderentur. Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi €mancipi=, quosque repudiasset quosque quantum ad decer-€nentes pertinet gessit. Incisa et insculpta sunt publicis €aeternisque monumentis praetoria ornamenta Pallantis, sic quasi foedera antiqua, sic quasi sacrae leges. Tanta principis, €tanta senatus, tanta Pallantis ipsius_quid dicam nescio, ut @1 €uellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patien-€tiam Caesar, humilitatem senatus. Nec puduit rationem turpi-€tudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, €ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri prouocarentur. Ea honorum uilitas erat, illorum etiam €quos Pallas non dedignabatur. Inueniebantur tamen honesto €loco nati, qui peterent cuperentque quod dari liberto promitti €seruis uidebant. @@Quam iuuat quod in tempora illa non incidi, quorum sic €me tamquam illis uixerim pudet! Non dubito similiter adfici €te. Scio quam sit tibi uiuus et ingenuus animus: ideo facilius €est ut me, quamquam indignationem quibusdam in locis €fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse €quam nimis credas. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus €(sic enim scribis), sed ut discipulo magister (nam tu magister, €ego contra; atque adeo tu in scholam reuocas, ego adhuc Saturnalia extendo) librum misisti. Num potui longius hyper-€baton facere, atque hoc ipso probare eum esse me qui non €modo magister tuus, sed ne discipulus quidem debeam dici? €Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum €tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex meis interim €missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMANO SVO S. ‘@@Vidistine aliquando Clitumnum fontem? Si nondum (et €puto nondum: alioqui narrasses mihi), uide; quem ego (paenitet tarditatis) proxime uidi. Modicus collis adsurgit, €antiqua cupressu nemorosus et opacus. Hunc subter exit fons €et exprimitur pluribus uenis sed imparibus, eluctatusque €quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et uitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis. Inde non €loci deuexitate, sed ipsa sui copia et quasi pondere impellitur, €fons adhuc et iam amplissimum flumen, atque etiam nauium €patiens; quas obuias quoque et contrario nisu in diuersa €tendentes transmittit et perfert, adeo ualidus ut illa qua pro-€perat ipse, quamquam per solum planum, remis non adiu-þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸ˆ¨ˆ“‡uetur, idem aegerrime remis contisque superetur aduersus. Iucundum utrumque per iocum ludumque fluitantibus, ut €flexerint cursum, laborem otio otium labore uariare. Ripae €fraxino multa, multa populo uestiuntur, quas perspicuus €amnis uelut mersas uiridi imagine adnumerat. Rigor aquae certauerit niuibus, nec color cedit. Adiacet templum pri-€scum et religiosum. Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque €praetexta; praesens numen atque etiam fatidicum indicant €sortes. Sparsa sunt circa sacella complura, totidemque di. €Sua cuique ueneratio suum nomen, quibusdam uero etiam €fontes. Nam praeter illum quasi parentem ceterorum sunt €minores capite discreti; sed flumini miscentur, quod ponte transmittitur. Is terminus sacri profanique: in superiore parte @1 €nauigare tantum, infra etiam natare concessum. Balineum €Hispellates, quibus illum locum diuus Augustus dono dedit, €publice praebent, praebent et hospitium. Nec desunt uillae quae secutae fluminis amoenitatem margini insistunt. In €summa nihil erit, ex quo non capias uoluptatem. Nam stude-€bis quoque: leges multa multorum omnibus columnis omnibus €parietibus inscripta, quibus fons ille deusque celebratur. Plura €laudabis, non nulla ridebis; quamquam tu uero, quae tua €humanitas, nulla ridebis. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VRSO SVO S. ‘@@Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio €quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, €iucundum tamen nihil agere nihil esse: adeo multa me negotia amicorum nec secedere nec studere patiuntur. Nulla enim €studia tanti sunt, ut amicitiae officium deseratur, quod reli-€giosissime custodiendum studia ipsa praecipiunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. ‘@@Quo magis cupis ex nobis pronepotes uidere, hoc tristior €audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem €esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda prae-€gnantibus omittit, facit omittenda. Quem errorem magnis documentis expiauit, in summum periculum adducta. Igitur, €ut necesse est grauiter accipias senectutem tuam quasi paratis €posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi @1 €in praesentia pronepotes negauerunt, ut seruarent neptem, €illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quam-quam parum prospere explorata fecunditas facit. Isdem nunc €ego te quibus ipsum me hortor moneo confirmo. Neque enim €ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus €uideor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita €latius nomina et non subitas imagines relicturus. Nascantur €modo et hunc nostrum dolorem gaudio mutent. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS HISPVLLAE SVAE S. ‘@@Cum adfectum tuum erga fratris filiam cogito etiam €materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est €posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini €locum non relinquat. Quamquam uereor ne post gratula-€tionem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas. Iam €hilaris, iam sibi iam mihi reddita incipit refici, transmissum-€que discrimen conualescendo metiri. Fuit alioqui in summo €discrimine, (impune dixisse liceat) fuit nulla sua culpa, aetatis €aliqua. Inde abortus et ignorati uteri triste experimentum. Proinde etsi non contigit tibi desiderium fratris amissi aut €nepote eius aut nepte solari, memento tamen dilatum magis €istud quam negatum, cum salua sit ex qua sperari potest. €Simul excusa patri tuo casum, cui paratior apud feminas €uenia. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MINICIANO SVO S. ‘@@Hunc solum diem excuso: recitaturus est Titinius Capito, €quem ego audire nescio magis debeam an cupiam. Vir est opti- @1 €mus et inter praecipua saeculi ornamenta numerandus. Colit €studia, studiosos amat fouet prouehit, multorum qui aliqua €componunt portus sinus gremium, omnium exemplum, ipsa-€rum denique litterarum iam senescentium reductor ac refor-mator. Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud €se tantum benignitate mira frequentat; mihi certe, si modo €in urbe, defuit numquam. Porro tanto turpius gratiam non referre, quanto honestior causa referendae. An si litibus €tererer, obstrictum esse me crederem obeunti uadimonia mea, €nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus €obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum? Quod si illi nullam uicem €nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen uel €ingenio hominis pulcherrimo et maximo et in summa seueri-€tate dulcissimo, uel honestate materiae. Scribit exitus inlu-strium uirorum, in his quorundam mihi carissimorum. Videor €ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non €licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem €sed tanto magis ueris interesse. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GENIALI SVO S. ‘@@Probo quod libellos meos cum patre legisti. Pertinet ad €profectum tuum a disertissimo uiro discere, quid laudandum €quid reprehendendum, simul ita institui, ut uerum dicere adsuescas. Vides quem sequi, cuius debeas implere uestigia. €O te beatum, cui contigit unum atque idem optimum et @1 €coniunctissimum exemplar, qui denique eum potissimum €imitandum habes, cui natura esse te simillimum uoluit! Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARISTONI SVO S. ‘@@Cum sis peritissimus et priuati iuris et publici, cuius pars €senatorium est, cupio ex te potissimum audire, errauerim in €senatu proxime necne, non ut in praeteritum (serum enim), uerum ut in futurum si quid simile inciderit erudiar. Dices: €'Cur quaeris quod nosse debebas?' Priorum temporum serui-€tus ut aliarum optimarum artium, sic etiam iuris senatorii obliuionem quandam et ignorantiam induxit. Quotus enim €quisque tam patiens, ut uelit discere, quod in usu non sit €habiturus? Adde quod difficile est tenere quae acceperis nisi €exerceas. Itaque reducta libertas rudes nos et imperitos €deprehendit; cuius dulcedine accensi, cogimur quaedam facere ante quam nosse. Erat autem antiquitus institutum, €ut a maioribus natu non auribus modo uerum etiam oculis €disceremus, quae facienda mox ipsi ac per uices quasdam tradenda minoribus haberemus. Inde adulescentuli statim €castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, €duces agere dum sequuntur adsuescerent; inde honores peti-€turi adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant. Suus cuique parens pro magistro, €aut cui parens non erat maximus quisque et uetustissimus pro €parente. Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, €quae uis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum €ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, @1 €quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio €prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium €morem (quod fidissimum percipiendi genus) exemplis doce-bantur. At nos iuuenes fuimus quidem in castris; sed cum €suspecta uirtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nulla, €nulla militibus uerecundia, nusquam imperium nusquam €obsequium, omnia soluta turbata atque etiam in contrarium uersa, postremo obliuiscenda magis quam tenenda. Iidem €prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum €dicere quod uelles periculosum, quod nolles miserum esset. €Quid tunc disci potuit, quid didicisse iuuit, cum senatus €aut ad otium summum aut ad summum nefas uocaretur, et €modo ludibrio modo dolori retentus numquam seria, tristia saepe censeret? Eadem mala iam senatores, iam participes €malorum multos per annos uidimus tulimusque; quibus €ingenia nostra in posterum quoque hebetata fracta con-tusa sunt. Breue tempus (nam tanto breuius omne quanto €felicius tempus) quo libet scire quid simus, libet exercere €quod scimus. Quo iustius peto primum ut errori, si quis est €error, tribuas ueniam, deinde medearis scientia tua cui €semper fuit curae, sic iura publica ut priuata sic antiqua ut recentia sic rara ut adsidua tractare. Atque ego arbitror illis €etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse €ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut €non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse. Hoc et ego €excusatior si forte sum lapsus, et tu dignior laude, si potes id þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸ˆ¨Ž˜‹†quoque docere quod in obscuro est an didiceris. @@Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum €sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti. Hos @1 €alius (Quis? Ego; sed nihil refert) post quaestionem supplicio €liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos €arbitrabatur. Quarum sententiarum tanta diuersitas erat, ut non possent esse nisi singulae. Quid enim commune habet €occidere et relegare? Non hercule magis quam relegare et €absoluere; quamquam propior aliquanto est sententiae rele-€gantis, quae absoluit, quam quae occidit (utraque enim ex €illis uitam relinquit, haec adimit), cum interim et qui morte €puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant. Ego postu-€labam, ut tribus sententiis constaret suus numerus, nec se €breuibus indutiis duae iungerent. Exigebam ergo ut qui capi-€tali supplicio adficiendos putabant, discederent a relegante, €nec interim contra absoluentes mox dissensuri congregaren-€tur, quia paruolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset. Illud etiam mihi permirum uidebatur, eum €quidem qui libertos relegandos, seruos supplicio adficiendos €censuisset, coactum esse diuidere sententiam; hunc autem qui €libertos morte multaret, cum relegante numerari. Nam si €oportuisset diuidi sententiam unius, quia res duas compre-€hendebat, non reperiebam quamadmodum posset iungi sen-€tentia duorum tam diuersa censentium. @@Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic €peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei red-€dere, quaeque tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc per otium iungere. Fingamus tres omnino iudices in hanc €causam datos esse; horum uni placuisse perire libertos, alteri €relegari, tertio absolui. Vtrumne sententiae duae collatis €uiribus nouissimam periment, an separatim una quaeque @1 €tantundem quantum altera ualebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia? Igitur in €senatu quoque numerari tamquam contrariae debent, quae €tamquam diuersae dicuntur. Quodsi unus atque idem et per-€dendos censeret et relegandos, num ex sententia unius et €perire possent et relegari? Num denique omnino una sententia putaretur, quae tam diuersa coniungeret? Quemadmodum €igitur, cum alter puniendos, alter censeat relegandos, uideri €potest una sententia quae dicitur a duobus, quae non uide-€retur una, si ab uno diceretur? Quid? lex non aperte docet €dirimi debere sententias occidentis et relegantis, cum ita €discessionem fieri iubet: 'Qui haec censetis, in hanc partem, €qui alia omnia, in illam partem ite qua sentitis'? Examina €singula uerba et expende: 'qui haec censetis', hoc est qui rele-€gandos putatis, 'in hanc partem', id est in eam in qua sedet qui censuit relegandos. Ex quo manifestum est non posse in €eadem parte remanere eos, qui interficiendos arbitrantur. €'Qui alia omnia': animaduertis, ut non contenta lex dicere €'alia' addiderit 'omnia'. Num ergo dubium est alia omnia sen-€tire eos qui occidunt quam qui relegant? 'In illam partem €ite qua sentitis': nonne uidetur ipsa lex eos qui dissentiunt €in contrariam partem uocare cogere impellere? Non consul €etiam, ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non €tantum sollemnibus uerbis, sed manu gestuque demonstrat? At enim futurum est ut si diuidantur sententiae interficientis €et relegantis, praeualeat illa quae absoluit. Quid istud ad cen-€sentes? quos certe non decet omnibus artibus, omni ratione €pugnare, ne fiat quod est mitius. Oportet tamen eos qui €puniunt et qui relegant, absoluentibus primum, mox inter se €comparari. Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem @1 €seponit ac seruat, qui cum uictore contendat, sic in senatu €sunt aliqua prima, sunt secunda certamina, et ex duabus €sententiis eam, quae superior exstiterit, tertia exspectat. Quid, quod prima sententia comprobata ceterae perimuntur? €Qua ergo ratione potest esse non unus atque idem locus sen-tentiarum, quarum nullus est postea? Planius repetam. Nisi €dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio €statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui paulo ante consenserint. Sed quid ego similis docenti? cum €discere uelim, an sententias diuidi an iri in singulas opor-€tuerit. Obtinui quidem quod postulabam; nihilo minus tamen €quaero, an postulare debuerim. Quemadmodum obtinui? €Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an €iure, certe aequitate postulationis meae uictus, omissa sen-€tentia sua accessit releganti, ueritus scilicet ne, si diuiderentur €sententiae, quod alioqui fore uidebatur, ea quae absoluen-€dos esse censebat numero praeualeret. Etenim longe plures in hac una quam in duabus singulis erant. Tum illi quoque qui €auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reli-€querunt sententiam ab ipso auctore desertam, secutique sunt quasi transfugam quem ducem sequebantur. Sic ex tribus €sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia €expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra €uinceretur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVNIORI SVO S. ‘@@Oneraui te tot pariter missis uoluminibus, sed oneraui €primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic @1 €uindemias esse, ut plane scirem tibi uacaturum, quod uulgo dicitur, librum legere. Eadem ex meis agellis nuntiantur. €Igitur mihi quoque licebit scribere quae legas, sit modo unde €chartae emi possint; aut necessario quidquid scripserimus €boni maliue delebimus. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PATERNO SVO S. ‘@@Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et €quidem iuuenum. Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, €solacia tamen: unum facilitas manumittendi (uideor enim €non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi), €alterum quod permitto seruis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio. Mandant rogantque quod uisum; €pareo ut iussus. Diuidunt donant relinquunt, dumtaxat intra €domum; nam seruis res publica quaedam et quasi ciuitas domus est. Sed quamquam his solaciis adquiescam, debilitor €et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum per-€mitterem induxit. Non ideo tamen uelim durior fieri. Nec €ignoro alios eius modi casus nihil amplius uocare quam da-€mnum, eoque sibi magnos homines et sapientes uideri. Qui an magni sapientesque sint, nescio; homines non sunt. Hominis €est enim adfici dolore sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere. Verum de his plura fortasse €quam debui; sed pauciora quam uolui. Est enim quaedam €etiam dolendi uoluptas, praesertim si in amici sinu defleas, €apud quem lacrimis tuis uel laus sit parata uel uenia. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MACRINO SVO S. ‘@@Num istic quoque immite et turbidum caelum? Hic ad-€siduae tempestates et crebra diluuia. Tiberis alueum excessit et demissioribus ripis alte superfunditur; quamquam fossa €quam prouidentissimus imperator fecit exhaustus, premit €ualles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo €cernitur. Inde quae solet flumina accipere et permixta deue-€here, uelut obuius retro cogit, atque ita alienis aquis operit agros, quos ipse non tangit. Anio, delicatissimus amnium ideo-€que adiacentibus uillis uelut inuitatus retentusque, magna ex €parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit; subruit €montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum €amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit atque extulit. Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas €deprehendit, alibi diuitum adparatus et grauem supellecti-€lem, alibi instrumenta ruris, ibi boues aratra rectores, hic €soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos €aut uillarum trabes atque culmina uarie lateque fluitantia. Ac ne illa quidem malo uacauerunt, ad quae non ascendit €amnis. Nam pro amne imber adsiduus et deiecti nubibus tur-€bines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quas-€sata atque etiam decussa monumenta. Multi eius modi casibus €debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna. @@Ne quid simile istic, pro mensura periculi uereor, teque @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸ˆ¨‘–‚rogo, si nihil tale, quam maturissime sollicitudini meae con-€sulas, sed et si tale, id quoque nunties. Nam paruolum differt, €patiaris aduersa an exspectes; nisi quod tamen est dolendi €modus, non est timendi. Doleas enim quantum scias accidisse, €timeas quantum possit accidere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS RVFINO SVO S. ‘@@Falsum est nimirum quod creditur uulgo, testamenta homi-€num speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior adparuerit morte quam uita. Nam cum se captandum prae-€buisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre com-€munis, quia genitam fratre adoptauerat. Prosecutus est €nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam €proneptem. In summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt. Ergo uarii tota ciuitate sermones: €alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum €insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui €de patre auo proauo quasi de orbo querantur; alii contra hoc €ipsum laudibus ferunt, quod sit frustratus improbas spes €hominum, quos sic decipi pro moribus temporum est. Ad-€dunt etiam non fuisse ei liberum alio testamento mori: neque €enim reliquisse opes filiae sed reddidisse, quibus auctus per filiam fuerat. Nam Curtilius Mancia perosus generum suum €Domitium Lucanum (frater is Tulli) sub ea condicione filiam €eius neptem suam instituerat heredem, si esset manu patris @1 €emissa. Emiserat pater, adoptauerat patruus, atque ita cir-€cumscripto testamento consors frater in fratris potestatem €emancipatam filiam adoptionis fraude reuocauerat et quidem cum opibus amplissimis. Fuit alioqui fratribus illis quasi fato €datum ut diuites fierent, inuitissimis a quibus facti sunt. Quin €etiam Domitius Afer, qui illos in nomen adsumpsit, reliquit €testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeo-€que postea improbatum sibi, ut patris eorum bona pro-scribenda curauerit. Mira illius asperitas, mira felicitas horum: €illius asperitas, qui numero ciuium excidit, quem socium €etiam in liberis habuit; felicitas horum, quibus successit in locum patris, qui patrem abstulerat. Sed haec quoque here-€ditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant €filiae fratris, a quo Tullus ex asse heres institutus praelatusque €filiae fuerat, ut conciliaretur. Quo laudabilius testamentum €est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus €adfinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et uxori. Accepit amoenissimas uillas, accepit magnam pecu-€niam uxor optima et patientissima ac tanto melius de uiro €merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit. Nam mulier €natalibus clara, moribus proba, aetate decliuis, diu uidua €mater olim, parum decore secuta matrimonium uidebatur €diuitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuuenis sanusque duxisset. Quippe omnibus membris €extortus et fractus, tantas opes solis oculis obibat, ac ne in €lectulo quidem nisi ab aliis mouebatur; quin etiam (foedum €miserandumque dictu) dentes lauandos fricandosque praebe-€bat. Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de con- @1 €tumeliis debilitatis suae, digitos se seruorum suorum cotidie lingere. Viuebat tamen et uiuere uolebat, sustentante maxime €uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perse-€uerantia uerterat. @@Habes omnes fabulas urbis; nam sunt omnes fabulae Tullus. €Exspectatur auctio: fuit enim tam copiosus, ut amplissimos €hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et anti-€quissimis statuis; tantum illi pulcherrimorum operum in €horreis quae neglegebat. Inuicem tu, si quid istic epistula dignum, ne grauare. Nam cum aures hominum nouitate €laetantur, tum ad rationem uitae exemplis erudimur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam €laetum quod his laetius, tam triste quod non per has minus €triste. Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, €quorundam uero etiam morte turbatus, ad unicum doloris €leuamentum studia confugi, quae praestant ut aduersa magis intellegam sed patientius feram. Est autem mihi moris, quod €sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio exa-€minare, in primis tuo. Proinde si quando, nunc intende libro €quem cum hac epistula accipies, quia uereor ne ipse ut tristis €parum intenderim. Imperare enim dolori ut scriberem potui; €ut uacuo animo laetoque, non potui. Porro ut ex studiis €gaudium sic studia hilaritate proueniunt. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GALLO SVO S. ‘@@Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, €ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura com-€paratum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu €quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, €seu quod differimus tamquam saepe uisuri, quod datur uidere quotiens uelis cernere. Quacumque de causa, permulta in €urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus €quidem nouimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliaue €quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus. Ipse certe nuper, quod nec €audieram ante nec uideram, audiui pariter et uidi. Exegerat €prosocer meus, ut Amerina praedia sua inspicerem. Haec €perambulanti mihi ostenditur subiacens lacus nomine Vadi-monis; simul quaedam incredibilia narrantur. Perueni ad €ipsum. Lacus est in similitudinem iacentis rotae circumscri-€ptus et undique aequalis: nullus sinus, obliquitas nulla, omnia €dimensa paria, et quasi artificis manu cauata et excisa. Color €caerulo albidior, uiridior et pressior; sulpuris odor saporque €medicatus; uis qua fracta solidantur. Spatium modicum, quod tamen sentiat uentos, et fluctibus intumescat. Nulla in €hoc nauis (sacer enim), sed innatant insulae, herbidae omnes €harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa €extremitas lacus effert. Sua cuique figura ut modus; cunctis €margo derasus, quia frequenter uel litori uel sibi inlisae terunt €terunturque. Par omnibus altitudo, par leuitas; quippe in speciem carinae humili radice descendunt. Haec ab omni latere @1 €perspicitur, eadem aqua pariter suspensa et mersa. Interdum €iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum €discordantibus uentis digeruntur, non numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant. Saepe minores maioribus uelut €cumbulae onerariis adhaerescunt, saepe inter se maiores €minoresque quasi cursum certamenque desumunt; rursus €omnes in eundem locum adpulsae, qua steterunt promouent €terram, et modo hac modo illa lacum reddunt auferuntque, ac tum demum cum medium tenuere non contrahunt. Con-€stat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam €ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum €quam litori abrepta quasi inlata et imposita circumfusum €undique lacum paueant; mox quo tulerit uentus egressa, non magis se descendisse sentire, quam senserint ascendisse. Idem €lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit €specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, seruat et profert. Haec tibi scripsi, quia €nec minus ignota quam mihi nec minus grata credebam. Nam €te quoque ut me nihil aeque ac naturae opera delectant. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ARRIANO SVO S. ‘@@Vt in uita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum €existimo seueritatem comitatemque miscere, ne illa in tristi-tiam, haec in petulantiam excedat. Qua ratione ductus graui-€ora opera lusibus iocisque distinguo. Ad hos proferendos et @1 €tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc €adsuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, €quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris amicos collocaui. Forte accidit ut eodem die mane in aduoca-€tionem subitam rogarer, quod mihi causam praeloquendi €dedit. Sum enim deprecatus, ne quis ut inreuerentem operis €argueret, quod recitaturus, quamquam et amicis et paucis, id €est iterum amicis, foro et negotiis non abstinuissem. Addidi €hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates €uoluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis tum mihi scriberem. Liber fuit et opusculis uarius et metris. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸ˆ¨•”‚Ita solemus, qui ingenio parum fidimus, satietatis periculum €fugere. Recitaui biduo. Hoc adsensus audientium exegit; et €tamen ut alii transeunt quaedam imputantque quod trans-€eant, sic ego nihil praetereo atque etiam non praeterire me €dico. Lego enim omnia ut omnia emendem, quod contingere non potest electa recitantibus. At illud modestius et fortasse €reuerentius; sed hoc simplicius et amantius. Amat enim qui €se sic amari putat, ut taedium non pertimescat; et alioqui €quid praestant sodales, si conueniunt uoluptatis suae causa? €Delicatus ac similis ignoto est, qui amici librum bonum mauult audire quam facere. Non dubito cupere te pro cetera €mei caritate quam maturissime legere hunc adhuc musteum €librum. Leges, sed retractatum, quae causa recitandi fuit; et €tamen non nulla iam ex eo nosti. Haec emendata postea uel, €quod interdum longiore mora solet, deteriora facta quasi noua €rursus et rescripta cognosces. Nam plerisque mutatis ea quo-€que mutata uidentur, quae manent. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GEMINO SVO S. ‘@@Nostine hos qui omnium libidinum serui, sic aliorum uitiis €irascuntur quasi inuideant, et grauissime puniunt, quos €maxime imitantur? cum eos etiam, qui non indigent clemen-tia ullius, nihil magis quam lenitas deceat. Atque ego optimum €et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tam-€quam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam nemini ignoscat. Proinde hoc domi hoc foris hoc in omni €uitae genere teneamus, ut nobis implacabiles simus, exora-€biles istis etiam qui dare ueniam nisi sibi nesciunt, man-€demusque memoriae quod uir mitissimus et ob hoc quoque €maximus Thrasea crebro dicere solebat: 'Qui uitia odit, €homines odit.' Quaeris fortasse quo commotus haec scribam. Nuper quidam_sed melius coram; quamquam ne tunc qui-€dem. Vereor enim ne id quod improbo consectari carpere €referre huic quod cum maxime praecipimus repugnet. €Quisquis ille qualiscumque sileatur, quem insignire exempli €nihil, non insignire humanitatis plurimum refert. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MARCELLINO SVO S. ‘@@Omnia mihi studia, omnes curas, omnia auocamenta €exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Auiti grauissimum cepi. Latum clauum in domo mea induerat, @1 €suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat; ad hoc ita €me diligebat, ita uerebatur, ut me formatore morum, me quasi magistro uteretur. Rarum hoc in adulescentibus nostris. Nam €quotus quisque uel aetati alterius uel auctoritati ut minor €cedit? Statim sapiunt, statim sciunt omnia, neminem ueren-€tur, neminem imitantur, atque ipsi sibi exempla sunt. Sed €non Auitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios pru-€dentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere uolebat. Semper ille aut de studiis aliquid aut de officiis uitae €consulebat, semper ita recedebat ut melior factus; et erat €factus uel eo quod audierat, uel quod omnino quaesierat. Quod ille obsequium Seruiano exactissimo uiro praestitit! €quem legatum tribunus ita et intellexit et cepit, ut ex Ger-€mania in Pannoniam transeuntem non ut commilito sed ut €comes adsectatorque sequeretur. Qua industria qua modestia €quaestor, consulibus suis (et plures habuit) non minus iucun-€dus et gratus quam utilis fuit! Quo discursu, qua uigilantia €hanc ipsam aedilitatem cui praereptus est petiit! Quod uel maxime dolorem meum exulcerat. Obuersantur oculis cassi €labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum; €redit animo ille latus clauus in penatibus meis sumptus, €redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes. Adficior adulescentia ipsius, adficior €necessitudinum casu. Erat illi grandis natu parens, erat uxor €quam ante annum uirginem acceperat, erat filia quam paulo €ante sustulerat. Tot spes tot gaudia dies unus in diuersa con-uertit. Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater €intactum honorem, orbam matrem, uiduam uxorem, filiam @1 €pupillam ignaram patris reliquit. Accedit lacrimis meis quod €absens et impendentis mali nescius, pariter aegrum pariter €decessisse cognoui, ne grauissimo dolori timore consuescerem. €In tantis tormentis eram cum scriberem haec [2ut haec]2 scri-€berem sola; neque enim nunc aliud aut cogitare aut loqui €possum. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Amor in te meus cogit, non ut praecipiam (neque enim €praeceptore eges), admoneam tamen, ut quae scis teneas et obserues, aut nescire melius. Cogita te missum in prouinciam €Achaiam, illam ueram et meram Graeciam, in qua primum €humanitas litterae, etiam fruges inuentae esse creduntur; €missum ad ordinandum statum liberarum ciuitatum, id est €ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui €ius a natura datum uirtute meritis amicitia, foedere denique et religione tenuerunt. Reuerere conditores deos et nomina €deorum, reuerere gloriam ueterem et hanc ipsam senectutem, €quae in homine uenerabilis, in urbibus sacra. Sit apud te €honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque. €Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex iactatione decerpseris. Habe ante oculos hanc esse terram, €quae nobis miserit iura, quae leges non uictis sed petentibus €dederit, Athenas esse quas adeas, Lacedaemonem esse quam €regas; quibus reliquam umbram et residuum libertatis no-men eripere durum ferum barbarum est. Vides a medicis, @1 €quamquam in aduersa ualetudine nihil serui ac liberi differant, €mollius tamen liberos clementiusque tractari. Recordare quid €quaeque ciuitas fuerit, non ut despicias quod esse desierit; absit superbia asperitas. Nec timueris contemptum. An con-€temnitur qui imperium qui fasces habet, nisi humilis et €sordidus, et qui se primus ipse contemnit? Male uim suam €potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore uenera-€tio adquiritur, longeque ualentior amor ad obtinendum quod €uelis quam timor. Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reuerentiam uertitur. Te uero etiam €atque etiam (repetam enim) meminisse oportet officii tui €titulum ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit €ordinare statum liberarum ciuitatum. Nam quid ordinatione ciuilius, quid libertate pretiosius? Porro quam turpe, si €ordinatio euersione, libertas seruitute mutetur! Accedit quod €tibi certamen est tecum: onerat te quaesturae tuae fama, €quam ex Bithynia optimam reuexisti; onerat testimonium €principis; onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data. Quo magis nitendum est ne in longin-€qua prouincia quam suburbana, ne inter seruientes quam €liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus €quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse €uidearis, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo €deformius amittere quam non adsequi laudem. @@Haec uelim credas, quod initio dixi, scripsisse me admonen-€tem, non praecipientem; quamquam praecipientem quoque. €Quippe non uereor, in amore ne modum excesserim. Neque €enim periculum est ne sit nimium quod esse maximum debet. €Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER NONVS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Saepe te monui, ut libros quos uel pro te uel in Plantam, €immo et pro te et in illum (ita enim materia cogebat), compo-€suisti quam maturissime emitteres; quod nunc praecipue morte eius audita et hortor et moneo. Quamuis enim legeris €multis legendosque dederis, nolo tamen quemquam opinari €defuncto demum incohatos, quos incolumi eo peregisti. Salua sit tibi constantiae fama. Erit autem, si notum aequis €iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi €natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte prae-uentam. Et simul uitabis illud $OU)X O(SI/H FQIME/NOISI&. Nam €quod de uiuente scriptum de uiuente recitatum est, in de-€functum quoque tamquam uiuentem adhuc editur, si editur €statim. Igitur si quid aliud in manibus, interim differ; hoc €perfice, quod nobis qui legimus olim absolutum uidetur. Sed €iam uideatur et tibi, cuius cunctationem nec res ipsa desi-€derat, et temporis ratio praecidit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SABINO SVO S. ‘@@Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸‰¢‚uerum etiam longissimas flagitas; in quibus parcior fui partim @1 €quia tuas occupationes uerebar, partim quia ipse multum €distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et auocant €animum et comminuunt. Praeterea nec materia plura scri-bendi dabatur. Neque enim eadem nostra condicio quae €M. Tulli, ad cuius exemplum nos uocas. Illi enim et copiosis-€simum ingenium, et par ingenio qua uarietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat; nos quam angustis ter-€minis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte uolu-€mus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere. Sed nihil minus aptum arbitramur, cum arma uestra €cum castra, cum denique cornua tubas sudorem puluerem soles cogitamus. Habes, ut puto, iustam excusationem, quam €tamen dubito an tibi probari uelim. Est enim summi amoris €negare ueniam breuibus epistulis amicorum, quamuis scias €illis constare rationem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PAVLINO SVO S. ‘@@Alius aliud: ego beatissimum existimo, qui bonae man-€suraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteri-€tatis cum futura gloria uiuit. Ac mihi nisi praemium aeternitatis ante oculos, pingue illud altumque otium placeat. Etenim €omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam €aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, @1 €hos quiescere remitti, nec breuem uitam caducis laboribus €fatigare, ut uideo multos misera simul et ingrata imagine industriae ad uilitatem sui peruenire. Haec ego tecum quae €cotidie mecum, ut desinam mecum, si dissenties tu; quam-€quam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immor-€tale meditere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MACRINO SVO S. ‘@@Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac €epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe €desinere uideatur. Nam singulis criminibus singulae uelut causae continentur. Poteris ergo, undecumque coeperis ubi-€cumque desieris, quae deinceps sequentur et quasi incipientia €legere et quasi cohaerentia, meque in uniuersitate longis-€simum, breuissimum in partibus iudicare. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TIRONI SVO S. ‘@@Egregie facis (inquiro enim) et perseuera, quod iustitiam €tuam prouincialibus multa humanitate commendas; cuius €praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare. Pleri-€que autem dum uerentur, ne gratiae potentium nimium €impertire uideantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis @1 famam consequuntur. A quo uitio tu longe recessisti, scio, sed €temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, €quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatum-€que custodias; quae si confusa turbata permixta sunt, nihil €est ipsa aequalitate inaequalius. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CALVISIO SVO S. ‘@@Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima €quiete transmisi. 'Quemadmodum' inquis 'in urbe potuisti?' €Circenses erant, quo genere spectaculi ne leuissime quidem €teneor. Nihil nouum nihil uarium, nihil quod non semel spectasse sufficiat. Quo magis miror tot milia uirorum tam €pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curri-€bus homines uidere. Si tamen aut uelocitate equorum aut €hominum arte traherentur, esset ratio non nulla; nunc fauent €panno pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine €hic color illuc ille huc transferatur, studium fauorque trans-€ibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul nosci-tant, quorum clamitant nomina relinquent. Tanta gratia €tanta auctoritas in una uilissima tunica, mitto apud uulgus, €quod uilius tunica, sed apud quosdam graues homines; quos €ego cum recordor, in re inani frigida adsidua, tam insatia-€biliter desidere, capio aliquam uoluptatem, quod hac uolu-ptate non capior. Ac per hos dies libentissime otium meum in €litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt. €Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMANO SVO S. ‘@@Aedificare te scribis. Bene est, inueni patrocinium; aedifico €enim iam ratione quia tecum. Nam hoc quoque non dissimile quod ad mare tu, ego ad Larium lacum. Huius in litore plures €meae uillae, sed duae maxime ut delectant ita exercent. Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera €aeque more Baiano lacum tangit. Itaque illam tragoediam, €hanc adpellare comoediam soleo, illam quod quasi cothurnis, €hanc quod quasi socculis sustinetur. Sua utrique amoenitas, et utraque possidenti ipsa diuersitate iucundior. Haec lacu €propius, illa latius utitur; haec unum sinum molli curuamine €amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit; illic recta €gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo €xysto leuiter inflectitur; illa fluctus non sentit haec frangit; €ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamum-€que de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere. €Hae mihi causae utrique quae desunt adstruendi ob ea quae supersunt. Etsi quid ego rationem tibi? apud quem pro €ratione erit idem facere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS AVGVRINO SVO S. ‘@@Si laudatus a te laudare te coepero, uereor ne non tam pro-€ferre iudicium meum quam referre gratiam uidear. Sed licet @1 €uidear, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa de nobis. Accidit hoc una eademque de causa. €Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me, €ut optima lego. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS COLONO SVO S. ‘@@Vnice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter €adficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut pleri-€que qui tantum uiuentes amant seu potius amare se simulant, €ac ne simulant quidem nisi quos florentes uident; nam mise-€rorum non secus ac defunctorum obliuiscuntur. Sed tibi peren-€nis fides tantaque in amore constantia, ut finiri nisi tua morte non possit. Et hercule is fuit Quintianus, quem diligi deceat €ipsius exemplo. Felices amabat, miseros tuebatur, desiderabat €amissos. Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone €cunctatio, quam pari libra grauitas comitasque! quod studium €litterarum, quod iudicium! qua pietate cum dissimillimo €patre uiuebat! quam non obstabat illi, quo minus uir optimus uideretur, quod erat optimus filius! Sed quid dolorem tuum €exulcero? Quamquam sic amasti iuuenem ut hoc potius quam €de illo sileri uelis, a me praesertim cuius praedicatione putas €uitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua €est raptus aetatem posse restitui. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Cupio praeceptis tuis parere; sed aprorum tanta penuria €est, ut Mineruae et Dianae, quas ais pariter colendas, con- @1 uenire non possit. Itaque Mineruae tantum seruiendum est, €delicate tamen ut in secessu et aestate. In uia plane non nulla €leuiora statimque delenda ea garrulitate qua sermones in uehi-€culo seruntur extendi. His quaedam addidi in uilla, cum aliud €non liberet. Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas. Oratiunculam unam €alteram retractaui; quamquam id genus operis inamabile in-€amoenum, magisque laboribus ruris quam uoluptatibus simile. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GEMINO SVO S. ‘@@Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod €aliquid ad te scribi uolebas, quod libris inseri posset. Obueniet €materia uel haec ipsa quam monstras, uel potior alia. Sunt €enim in hac offendicula non nulla: circumfer oculos et occur-rent. Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto liben-€tius ex litteris tuis cognoui uenditari libellos meos, quibus €peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector. €Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diuer-€sitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS IVNIORI SVO S. ‘@@Castigabat quidam filium suum quod paulo sumptuosius €equos et canes emeret. Huic ego iuuene digresso: 'Heus tu, @1 €numquamne fecisti, quod a patre corripi posset? "Fecisti" €dico? Non interdum facis quod filius tuus, si repente pater €ille tu filius, pari grauitate reprehendat? Non omnes homines €aliquo errore ducuntur? Non hic in illo sibi, in hoc alius indul-get?' Haec tibi admonitus immodicae seueritatis exemplo, pro þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸‰¨Œ’‚amore mutuo scripsi, ne quando tu quoque filium tuum acer-€bius duriusque tractares. Cogita et illum puerum esse et te €fuisse, atque ita hoc quod es pater utere, ut memineris et €hominem esse te et hominis patrem. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS QVADRATO SVO S. ‘@@Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Hel-€uidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut per-€scribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum €denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti. @@Occiso Domitiano statui mecum ac deliberaui, esse ma-€gnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros €uindicandi, se proferendi. Porro inter multa scelera mul-€torum nullum atrocius uidebatur, quam quod in senatu €senator senatori, praetorius consulari, reo iudex manus intu-lisset. Fuerat alioqui mihi cum Heluidio amicitia, quanta €potuerat esse cum eo, qui metu temporum nomen ingens €paresque uirtutes secessu tegebat; fuerat cum Arria et Fannia, €quarum altera Heluidi nouerca, altera mater nouercae. Sed €non ita me iura priuata, ut publicum fas et indignitas facti et exempli ratio incitabat. Ac primis quidem diebus redditae @1 €libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, €incondito turbidoque clamore postulauerat simul et oppres-€serat. Ego et modestius et constantius arbitratus immanis-€simum reum non communi temporum inuidia, sed proprio €crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuis-€set et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam €tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam €(nupta haec Heluidio fuerat); rogo ut ueniat, quia me recens adhuc luctus limine contineret. Vt uenit, 'Destinatum est' €inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati. Nuntia Arriae €et Fanniae' (ab exsilio redierant), 'consule te, consule illas, €an uelitis adscribi facto, in quo ego comite non egeo; sed non €ita gloriae meae fauerim, ut uobis societate eius inuideam.' €Perfert Anteia mandata, nec illae morantur. @@Opportune senatus intra diem tertium. Omnia ego semper €ad Corellium rettuli, quem prouidentissimum aetatis nostrae €sapientissimumque cognoui: in hoc tamen contentus consilio €meo fui ueritus ne uetaret; erat enim cunctantior cautiorque. €Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem €die facturum me indicarem, quod an facerem non delibera-€bam, expertus usu de eo quod destinaueris non esse consulen-dos quibus consultis obsequi debeas. Venio in senatum, ius €dicendi peto, dico paulisper maximo adsensu. Vbi coepi cri-€men attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, @1 €undique mihi reclamari. Alius: 'Sciamus, quis sit de quo €extra ordinem referas', alius: 'Quis est ante relationem reus?', alius: 'Salui simus, qui supersumus.' Audio imperturbatus €interritus: tantum susceptae rei honestas ualet, tantumque €ad fiduciam uel metum differt, nolint homines quod facias an €non probent. Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere. Nouissime consul: 'Secunde, sententiae loco €dices, si quid uolueris.' 'Permiseras' inquam 'quod usque adhuc omnibus permisisti.' Resido; aguntur alia. Interim me €quidam ex consularibus amicis, secreto curatoque sermone, €quasi nimis fortiter incauteque progressum corripit reuocat, €monet ut desistam, adicit etiam: 'Notabilem te futuris prin-cipibus fecisti.' 'Esto' inquam 'dum malis.' Vix ille disces-€serat, rursus alter: 'Quid audes? quo ruis? quibus te periculis €obicis? quid praesentibus confidis incertus futurorum? Laces-€sis hominem iam praefectum aerarii et breui consulem, prae-€terea qua gratia quibus amicitiis fultum!' Nominat quendam, €qui tunc ad orientem amplissimum exercitum non sine ma-gnis dubiisque rumoribus obtinebat. Ad haec ego: '"Omnia €praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita €casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum €flagitiosissimum ulciscor.' @@Iam censendi tempus. Dicit Domitius Apollinaris consul €designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Postuminus, @1 €Bittius Proculus collega Publici Certi, de quo agebatur, uxoris €autem meae quam amiseram uitricus, post hos Ammius Flac-€cus. Omnes Certum nondum a me nominatum ut nominatum €defendunt crimenque quasi in medio relictum defensione suscipiunt. Quae praeterea dixerint, non est necesse narrare: €in libris habes; sum enim cuncta ipsorum uerbis persecutus. Dicunt contra Auidius Quietus, Cornutus Tertullus: Quietus, €iniquissimum esse querelas dolentium excludi, ideoque Arriae €et Fanniae ius querendi non auferendum, nec interesse cuius ordinis quis sit, sed quam causam habeat; Cornutus, datum €se a consulibus tutorem Heluidi filiae petentibus matre eius €et uitrico; nunc quoque non sustinere deserere officii sui €partes, in quo tamen et suo dolori modum imponere et opti-€marum feminarum perferre modestissimum adfectum; quas €contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae €adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remit-tatur, nota certe quasi censoria inuratur. Tum Satrius Rufus €medio ambiguoque sermone 'Puto' inquit 'iniuriam factam €Publicio Certo, si non absoluitur; nominatus est ab amicis €Arriae et Fanniae, nominatus ab amicis suis. Nec debemus €solliciti esse; idem enim nos, qui bene sentimus de homine, €et iudicaturi sumus. Si innocens est, sicut et spero et malo et, donec aliquid probetur, credo, poteritis absoluere.' Haec illi €quo quisque ordine citabantur. Venitur ad me. Consurgo, €utor initio quod in libro est, respondeo singulis. Mirum qua €intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo €reclamabant: tanta conuersio uel negotii dignitatem uel pro- @1 uentum orationis uel actoris constantiam subsecuta est. Finio. €Incipit respondere Veiento; nemo patitur; obturbatur obstre-€pitur, adeo quidem ut diceret: 'Rogo, patres conscripti, ne €me cogatis implorare auxilium tribunorum.' Et statim Murena €tribunus: 'Permitto tibi, uir clarissime Veiento, dicere.' Tunc quoque reclamatur. Inter moras consul citatis nominibus et €peracta discessione mittit senatum, ac paene adhuc stantem €temptantemque dicere Veientonem reliquit. Multum ille de €hac (ita uocabat) contumelia questus est Homerico uersu: $*)=W GE/RON, H)= MA/LA DH/ SE NE/OI TEI/ROUSI MAXHTAI/&. Non fere €quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur €exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermis-€sum iam diu morem in publicum consulendi susceptis pro-€priis simultatibus reduxissem; quod denique senatum inuidia €liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod seuerus in €ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret. @@Haec acta sunt absente Certo; fuit enim seu tale aliquid €suspicatus siue, ut excusabatur, infirmus. Et relationem quidem €de eo Caesar ad senatum non remisit; obtinui tamen quod intenderam: nam collega Certi consulatum, successorem Cer-€tus accepit, planeque factum est quod dixeram in fine: 'Red-€dat praemium sub optimo principe, quod a pessimo accepit.' €Postea actionem meam utcumque potui recollegi, addidi multa. Accidit fortuitum, sed non tamquam fortuitum, quod €editis libris Certus intra paucissimos dies implicitus morbo decessit. Audiui referentes hanc imaginem menti eius hanc @1 €oculis oberrasse, tamquam uideret me sibi cum ferro im-€minere. Verane haec, adfirmare non ausim; interest tamen €exempli, ut uera uideantur. @@Habes epistulam, si modum epistulae cogites, libris quos €legisti non minorem; sed imputabis tibi qui contentus libris €non fuisti. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TACITO SVO S. ‘@@Nec ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te €scribo. Posteris an aliqua cura nostri, nescio; nos certe mere-€mur, ut sit aliqua, non dico ingenio (id enim superbum), sed €studio et labore et reuerentia posterorum. Pergamus modo €itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque pro-€uexit, ita multos e tenebris et silentio protulit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FALCONI SVO S. ‘@@Refugeram in Tuscos, ut omnia ad arbitrium meum face-€rem. At hoc ne in Tuscis quidem: tam multis undique rusti-€corum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis inuitus quam meos lego; nam et meos inuitus. Retracto enim þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸‰¨’‚actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et €frigidum et acerbum est. Rationes quasi absente me negle-guntur. Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae @1 €hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro €gestatione percurro. Tu consuetudinem serua, nobisque sic €rusticis urbana acta perscribe. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAMILIANO SVO S. ‘@@Summam te uoluptatem percepisse ex isto copiosissimo €genere uenandi non miror, cum historicorum more scribas €numerum iniri non potuisse. Nobis uenari nec uacat nec libet: €non uacat quia uindemiae in manibus, non libet quia exiguae. Deuehimus tamen pro nouo musto nouos uersiculos tibique €iucundissime exigenti ut primum uidebuntur deferuisse mit-€temus. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GENITORI SVO S. ‘@@Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quam-€uis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant. Vis tu remittere aliquid ex rugis? Equidem nihil €tale habeo, habentes tamen fero. Cur ergo non habeo? Quia €nequaquam me ut inexspectatum festiuumue delectat, si quid €molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profer-tur. Non rationem sed stomachum tibi narro. Atque adeo €quam multos putas esse, quos ea quibus ego et tu capimur et €ducimur, partim ut inepta partim ut molestissima offendant! €Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus €est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, @1 quam tu ista (sic enim adpellas) prodigia perpessus es! Demus €igitur alienis oblectationibus ueniam, ut nostris impetremus. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SABINO SVO S. ‘@@Qua intentione, quo studio, qua denique memoria legeris €libellos meos, epistula tua ostendit. Ipse igitur exhibes nego-€tium tibi qui elicis et inuitas, ut quam plurima communicare tecum uelim. Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne €istam ipsam memoriam, cui gratias ago, adsiduitate et copia €turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus sin-€gula posterioribus priora dimittere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS RVSONI SVO S. ‘@@Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Ver-€ginium Rufum inscribi sepulcro suo: €@@@@Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam €@@@@@@imperium adseruit non sibi sed patriae. €Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque €Frontinum, quod uetuerit omnino monumentum sibi fieri, €meque ad extremum quid de utroque sentiam consulis. Vtrumque dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, €atque ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari, cuius nunc mihi subeunda defensio est. Omnes ego qui ma-€gnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo uenia €uerum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem @1 €quam meruere sectantur, uicturique nominis famam supre-mis etiam titulis prorogare nituntur. Nec facile quemquam €nisi Verginium inuenio, cuius tanta in praedicando uerecun-dia quanta gloria ex facto. Ipse sum testis, familiariter ab eo €dilectus probatusque, semel omnino me audiente prouectum, €ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando €Cluuium locutum: 'Scis, Vergini, quae historiae fides de-€beatur; proinde si quid in historiis meis legis aliter ac uelis €rogo ignoscas.' Ad hoc ille: 'Tune ignoras, Cluui, ideo me €fecisse quod feci, ut esset liberum uobis scribere quae libuis-set?' Age dum, hunc ipsum Frontinum in hoc ipso, in quo €tibi parcior uidetur et pressior, comparemus. Vetuit exstrui €monumentum, sed quibus uerbis? 'Impensa monumenti super-€uacua est; memoria nostri durabit, si uita meruimus.' An €restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare €duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus uersi-culis signare quod feceris? Quamquam non habeo propositum €illum reprehendendi, sed hunc tuendi; cuius quae potest apud €te iustior esse defensio, quam ex collatione eius quem praetu-listi? Meo quidem iudicio neuter culpandus, quorum uterque €ad gloriam pari cupiditate, diuerso itinere contendit, alter €dum expetit debitos titulos, alter dum mauult uideri con-€tempsisse. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS VENATORI SVO S. ‘@@Tua uero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior €erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur; quos €tibi uoluptati esse non miror, cum omnia nostra perinde ac @1 nos ames. Ipse cum maxime uindemias graciles quidem, €uberiores tamen quam exspectaueram colligo, si colligere est €non numquam decerpere uuam, torculum inuisere, gustare €de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt €meque notariis et lectoribus reliquerunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SABINIANO SVO S. ‘@@Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, uenit ad me €aduolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit. Fleuit mul-€tum, multum rogauit, multum etiam tacuit, in summa fecit €mihi fidem paenitentiae uerae: credo emendatum quia deli-quisse se sentit. Irasceris, scio, et irasceris merito, id quoque €scio; sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima est. Amasti hominem et, spero, amabis: interim €sufficit ut exorari te sinas. Licebit rursus irasci, si meruerit, €quod exoratus excusatius facies. Remitte aliquid adulescentiae €ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae. Ne torseris €illum, ne torseris etiam te; torqueris enim cum tam lenis irasceris. Vereor ne uidear non rogare sed cogere, si precibus €eius meas iunxero; iungam tamen tanto plenius et effusius, €quanto ipsum acrius seueriusque corripui, destricte minatus €numquam me postea rogaturum. Hoc illi, quem terreri €oportebat, tibi non idem; nam fortasse iterum rogabo, im-€petrabo iterum: sit modo tale, ut rogare me, ut praestare te €deceat. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SEVERO SVO S. ‘@@Magna me sollicitudine adfecit Passenni Pauli ualetudo, €et quidem plurimis iustissimisque de causis. Vir est optimus €honestissimus, nostri amantissimus; praeterea in litteris €ueteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a €quo genus ducit, uera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus. Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus €tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum. €Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis €illum alterum effingit: putes si quid in studiis cognatio ualet, €et huius propinquum. Magna uarietas magna mobilitas: €amat ut qui uerissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut €qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absoluit. Pro hoc ego amico, pro hoc ingenio €non minus aeger animo quam corpore ille, tandem illum €tandem me recepi. Gratulare mihi, gratulare etiam litteris €ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quan-€tum ex salute gloriae consequentur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAXIMO SVO S. ‘@@Frequenter agenti mihi euenit, ut centumuiri cum diu se €intra iudicum auctoritatem grauitatemque tenuissent, omnes €repente quasi uicti coactique consurgerent laudarentque; @1 frequenter e senatu famam qualem maxime optaueram ret-€tuli: numquam tamen maiorem cepi uoluptatem, quam nuper €ex sermone Corneli Taciti. Narrabat sedisse secum circen-€sibus proximis equitem Romanum. Hunc post uarios erudi-€tosque sermones requisisse: 'Italicus es an prouincialis?' Se respondisse: 'Nosti me, et quidem ex studiis.' Ad hoc illum: €'Tacitus es an Plinius?' Exprimere non possum, quam sit €iucundum mihi quod nomina nostra quasi litterarum propria, €non hominum, litteris redduntur, quod uterque nostrum his €etiam ex studiis notus, quibus aliter ignotus est. @@Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum €uir egregius, Fadius Rufinus, super eum municeps ipsius, qui €illo die primum uenerat in urbem; cui Rufinus demonstrans €me: 'Vides hunc?' Multa deinde de studiis nostris; et ille 'Plinius est' inquit. Verum fatebor, capio magnum laboris €mei fructum. An si Demosthenes iure laetatus est, quod illum €anus Attica ita noscitauit: $*OU(=TO/S E)STI *DHMOSQE/NHS&, ego cele-€britate nominis mei gaudere non debeo? Ego uero et gaudeo et gaudere me dico. Neque enim uereor ne iactantior uidear, €cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim €apud te qui nec ullius inuides laudibus et faues nostris. Vale. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸‰¨˜Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SABINIANO SVO S. ‘@@Bene fecisti quod libertum aliquando tibi carum reducenti-€bus epistulis meis in domum in animum recepisti. Iuuabit @1 €hoc te; me certe iuuat, primum quod te tam tractabilem €uideo, ut in ira regi possis, deinde quod tantum mihi tribuis, €ut uel auctoritati meae pareas uel precibus indulgeas. Igitur €et laudo et gratias ago; simul in posterum moneo, ut te €erroribus tuorum, etsi non fuerit qui deprecetur, placabilem €praestes. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MAMILIANO SVO S. ‘@@Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam €summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas €flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas. Incipio enim ex hoc genere studiorum non solum oblecta-€tionem uerum etiam gloriam petere, post iudicium tuum uiri eruditissimi grauissimi ac super ista uerissimi. Nunc me €rerum actus modice sed tamen distringit; quo finito aliquid €earundem Camenarum in istum benignissimum sinum mit-€tam. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas uestras €dabis pennas, si tamen et tibi placebunt; si tantum sibi, con-€tinendos cauea nidoue curabis. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS LVPERCO SVO S. ‘@@Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, €sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte: 'Nihil peccat, nisi quod nihil peccat.' Debet enim orator erigi attolli, @1 €interdum etiam efferuescere ecferri, ac saepe accedere ad €praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta. €Tutius per plana sed humilius et depressius iter; frequentior €currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur. Nam ut quasdam €artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. €Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri uidentur. Sunt €enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime €periculosa utque Graeci magis exprimunt, $PARA/BOLA&. Ideo €nequaquam par gubernatoris est uirtus, cum placido et cum €turbato mari uehitur: tunc admirante nullo, inlaudatus in-€glorius subit portum, at cum stridunt funes curuatur arbor €gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus. @@Cur haec? Quia uisus es mihi in scriptis meis adnotasse quae-€dam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego auden-€tia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia. Omnis enim aduer-€tit, quod eminet et exstat; sed acri intentione diiudicandum €est, immodicum sit an grande, altum an enorme. Atque ut €Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram @1 €in partem potest fugere $A)MFI\ DE\ SA/LPIGCEN ME/GAS OU)RANO/S, €$H)E/RI D' E)/GXOS E)KE/KLITO& et totum illud $OU)/TE QALA/SSHS KU=MA $TO/SON BOA/A|&? Sed opus est examine et libra, incredibilia €sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me €his similia aut dixisse aut posse dicere puto (non ita insanio), €sed hoc intellegi uolo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec €angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos. @@'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum.' Quasi uero €M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque €enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et €regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: €$A)/NQRWPOI MIAROI/, KO/LAKES KAI\ A)LA/STORES& et rursus $OU) LI/QOIS €$E)TEI/XISA TH\N PO/LIN OU)DE\ PLI/NQOIS E)GW/& et statim $OU)K E)K ME\N €$QALA/TTHS TH\N *EU)/BOIAN PROBALE/SQAI PRO\ TH=S *)ATTIKH=S& et alibi: €$E)GW\ DE\ OI)=MAI ME/N, W)= A)/NDRES *)AQHNAI=OI, NH\ TOU\S QEOU\S E)KEI=NON $MEQU/EIN TW=| MEGE/QEI TW=N PEPRAGME/NWN&? Iam quid audentius illo €pulcherrimo ac longissimo excessu: $NO/SHMA GA/R& . . .? Quid haec €breuiora superioribus, sed audacia paria: $TO/TE E)GW\ ME\N TW=| €$*PU/QWNI QRASUNOME/NW| KAI\ POLLW=| R(E/ONTI KAQ' H(MW=N&? Ex eadem €nota $O(/TAN DE\ E)K PLEONECI/AS KAI\ PONHRI/AS& [2$TIS&]2 $W(/SPER OU(=TOS& @1 €$I)SXU/SH|, H( PRW/TH PRO/FASIS KAI\ MIKRO\N PTAI=SMA A(/PANTA A)NEXAI/-€$TISE KAI\ DIE/LUSE&. Simile his $A)PESXOINISME/NOS A(/PASI TOI=S E)N TH=| €$PO/LEI DIKAI/OIS& et ibidem $SU\ TO\N EI)S TAU=TA E)/LEON PROU)/DWKAS, €$*)ARISTO/GEITON, MA=LLON D' A)NH/|RHKAS O(/LWS. MH\ DH/, PRO\S OU(\S AU)TO\S €$E)/XWSAS LIME/NAS KAI\ PROBO/LWN E)NE/PLHSAS, PRO\S TOU/TOUS O(RMI/ZOU. €Et dixerat: $TOU/TW| D' OU)DE/NA O(RW= TW=N TO/PWN TOU/TWN BA/SIMON €$O)/NTA, A)LLA\ PA/NTA A)PO/KRHMNA, FA/RAGGAS, BA/RAQRA&. Et deinceps: €$DE/DOIKA, MH\ DO/CHTE/ TISI TO\N A)EI\ BOULO/MENON EI)=NAI PONHRO\N TW=N €$E)N TH=| PO/LEI PAIDOTRIBEI=N&, nec satis: $OU)DE\ GA\R TOU\S PROGO/NOUS €$U(POLAMBA/NW TA\ DIKASTH/RIA TAU=TA U(MI=N OI)KODOMH=SAI, I(/NA TOU\S €$TOIOU/TOUS E)N AU)TOI=S MOSXEU/HTE&, ad hoc: $EI) DE\ KA/PHLO/S E)STI €$PONHRI/AS KAI\ PALIGKA/PHLOS KAI\ METABOLEU/S& et mille talia, ut €praeteream quae ab Aeschine $QAU/MATA&, non $R(H/MATA& uocantur. @@In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. €Sed uide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehen-€dente et maior ob haec quoque; in aliis enim uis, in his granditas eius elucet. Num autem Aeschines ipse eis, quae €in Demosthene carpebat, abstinuit? [2$*XRH\ GA/R, W)= A)/NDRES €$*)AQHNAI=OI, TO\ AU)TO\&]2 $FQE/GGESQAI TO\N R(H/TORA KAI\ TO\N NO/MON: O(/TAN €$DE\ E(TE/RAN ME\N FWNH\N A)FIH=| O( NO/MOS, E(TE/RAN DE\ O( R(H/TWR& . . . . €Alio loco: $E)/PEITA A)NAFAI/NETAI PERI\ PA/NTWN E)N TW=| YHFI/SMATI&. @1 €Iterum alio: $A)LL' E)GKAQH/MENOI KAI\ E)NEDREU/ONTES E)N TH=| A)KROA/SEI $EI)SELAU/NETE AU)TO\N EI)S TOU\S PARANO/MOUS LO/GOUS&. Quod adeo €probauit, ut repetat: $A)LL' W(/SPER E)N TAI=S I(PPODROMI/AIS EI)S TO\N €$TOU= PRA/GMATOS AU)TO\N DRO/MON EI)SELAU/NETE&. Iam illa custoditius €pressiusque: $SU\ DE\ E(LKOPOIEI=S,& [2$KAI\ MA=LLO/N SOI ME/LEI TW=N €$AU)QHME/RWN LO/GWN H)\ TH=S SWTHRI/AS TH=S PO/LEWS&, altius illa: $OU)K €$A)POPE/MYESQE TO\N A)/NQRWPON W(S KOINH\N TW=N *(ELLH/NWN SUMFORA\N; €$H)\ SULLABO/NTES W(S&]2 $LH|STH\N TW=N PRAGMA/TWN& [2$E)P' O)NOMA/TWN&]2 $DIA\ $TH=S POLITEI/AS PLE/ONTA& [2$TIMWRH/SESQE&]2$;& Exspecto, ut quaedam €ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris €proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, con-€fodias; intellego enim me, dum ueniam prioribus peto, in €illa ipsa quae adnotaueras incidisse. Sed confodias licet, dum €modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram €exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te €temerarium faciam. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PATERNO SVO S. ‘@@Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quan-€tum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum €proxime sensi. Recitauerat quidam uerissimum librum, par-temque eius in alium diem reseruauerat. Ecce amici cuiusdam €orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi @1 €quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire eru-€bescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur (sinebat €fides); liber tamen ut factum ipsum manet manebit legetur-€que semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim €homines ad noscenda quae differuntur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS ROMANO SVO S. ‘@@Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, €omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te uenire €praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi €iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuae perferantur: perferentur. Eadem com-€mendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. €Indicas etiam modicas te uindemias collegisse: communis €haec mihi tecum, quamquam in diuersissima parte terrarum, querela est. Altera epistula nuntias multa te nunc dictare €nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; €agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere €uoluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta co-gnoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent. Polli-€ceris in fine, cum certius de uitae nostrae ordinatione aliquid €audieris, futurum te fugitiuum rei familiaris statimque ad €nos euolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas per-fringere nullo modo possis. Tertia epistula continebat esse @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸‰¨œ•‚tibi redditam orationem pro Clario eamque uisam uberiorem, €quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim €postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; €an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde €prima quaque occasione mitte adpositis quidem usuris, quas €ego (num parcius possum?) centesimas computabo. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS RVSTICO SVO S. ‘@@Vt satius unum aliquid insigniter facere quam plura me-€diocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid €insigniter. Quod intuens ego uariis me studiorum generibus nulli satis confisus experior. Proinde, cum hoc uel illud leges, €ita singulis ueniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus €excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior €effectus est? Quid autem ego de uenia quasi ingratus? Nam €si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius €speranda quam uenia obsecranda est. Mihi tamen uenia €sufficit. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS GEMINO SVO S. ‘@@Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas €Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam: et ipse laudo, @1 €si tamen non in hos solos. Volo enim eum, qui sit uere €liberalis, tribuere patriae propinquis, adfinibus amicis, sed €amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt. Hos ego uiscatis hamatisque €muneribus non sua promere puto sed aliena corripere. Sunt €ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis auaritia petunt. Primum est autem suo esse con-€tentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem €fouentemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta €si facit iste, usquequaque laudandus est; si unum aliquid, minus quidem, laudandus tamen: tam rarum est etiam imper-€fectae liberalitatis exemplar. Ea inuasit homines habendi €cupido, ut possideri magis quam possidere uideantur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SARDO SVO S. ‘@@Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te €fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime €(non enim mentiar), quae de me scripsisti, in quibus quidem €percopiosus fuisti. Quam multa, quam uaria, quam non eadem de eodem nec tamen diuersa dixisti! Laudem pariter €et gratias agam? Neutrum satis possum et, si possem, timerem €ne adrogans esset ob ea laudare, ob quae gratias agerem. €Vnum illud addam, omnia mihi tanto laudabiliora uisa €quanto iucundiora, tanto iucundiora quanto laudabiliora €erant. Vale. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TITIANO SVO S. ‘@@Quid agis, quid acturus es? Ipse uitam iucundissimam (id €est, otiosissimam) uiuo. Quo fit, ut scribere longiores epistulas €nolim, uelim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam €otiosus. Nihil est enim aut pigrius delicatis aut curiosius €otiosis. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS CANINIO SVO S. ‘@@Incidi in materiam ueram sed simillimam fictae, dignam-€que isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio; incidi €autem, dum super cenam uaria miracula hinc inde referuntur. €Magna auctori fides: tametsi quid poetae cum fide? Is tamen auctor, cui bene uel historiam scripturus credidisses. Est in €Africa Hipponensis colonia mari proxima. Adiacet nauigabile €stagnum; ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod €uice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno. Omnis hic aetas piscandi €nauigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, €quos otium lususque sollicitat. His gloria et uirtus altissime €prouehi: uictor ille, qui longissime ut litus ita simul natantes reliquit. Hoc certamine puer quidam audentior ceteris in €ulteriora tendebat. Delphinus occurrit, et nunc praecedere €puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere €iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, @1 mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus. Serpit per €coloniam fama; concurrere omnes, ipsum puerum tamquam €miraculum adspicere, interrogare audire narrare. Postero die €obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile. €Natant pueri, inter hos ille, sed cautius. Delphinus rursus ad €tempus, rursus ad puerum. Fugit ille cum ceteris. Delphinus, €quasi inuitet et reuocet, exsilit mergitur, uariosque orbes implicat expeditque. Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, €donec homines innutritos mari subiret timendi pudor. Acce-€dunt et adludunt et adpellant, tangunt etiam pertrectantque €praebentem. Crescit audacia experimento. Maxime puer, €qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur €referturque, agnosci se amari putat, amat ipse; neuter timet, €neuter timetur; huius fiducia, mansuetudo illius augetur. Nec non alii pueri dextra laeuaque simul eunt hortantes €monentesque. Ibat una (id quoque mirum) delphinus alius, €tantum spectator et comes. Nihil enim simile aut faciebat €aut patiebatur, sed alterum illum ducebat reducebat, ut puerum ceteri pueri. Incredibile, tam uerum tamen quam €priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in €terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi in-caluisset in mare reuolui. Constat Octauium Auitum, legatum €proconsulis, in litus educto religione praua superfudisse un-€guentum, cuius illum nouitatem odoremque in altum refu-€gisse, nec nisi post multos dies uisum languidum et maestum, €mox redditis uiribus priorem lasciuiam et solita ministeria @1 repetisse. Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, €quorum aduentu et mora modica res publica nouis sumptibus €atterebatur. Postremo locus ipse quietem suam secretumque perdebat: placuit occulte interfici, ad quod coibatur. Haec €tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles! Quam-€quam non est opus adfingas aliquid aut adstruas; sufficit ne €ea quae sunt uera minuantur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRANQVILLO SVO S. ‘@@Explica aestum meum: audio me male legere, dumtaxat €uersus; rationes enim commode, sed tanto minus uersus. €Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum €meum. Hoc quoque familiare, quod elegi non bene sed melius (scio) lecturum, si tamen non fuerit perturbatus. Est €enim tam nouus lector quam ego poeta. Ipse nescio, quid illo €legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis €otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis €manu prosequar. Sed puto me non minus male saltare quam €legere. Iterum dicam, explica aestum meum uereque rescribe, €num sit melius pessime legere quam ista uel non facere uel €facere. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS %ATRIO% SVO S. ‘@@Librum, quem misisti, recepi et gratias ago. Sum tamen €hoc tempore occupatissimus. Ideo nondum eum legi, cum @1 €alioqui ualdissime cupiam. Sed eam reuerentiam cum litteris €ipsis tum scriptis tuis debeo, ut sumere illa nisi uacuo animo inreligiosum putem. Diligentiam tuam in retractandis operi-€bus ualde probo. Est tamen aliquis modus, primum quod €nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a €recentioribus reuocat simulque nec absoluit priora et inco-€hare posteriora non patitur. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FVSCO SVO S. ‘@@Quaeris, quemadmodum in Tuscis diem aestate disponam. €Euigilo cum libuit, plerumque circa horam primam, saepe €ante, tardius raro. Clausae fenestrae manent; mire enim €silentio et tenebris ab iis quae auocant abductus et liber et mihi €relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens uident, quotiens non uident alia. Cogito si €quid in manibus, cogito ad uerbum scribenti emendantique €similis, nunc pauciora nunc plura, ut uel difficile uel facile €componi teneriue potuerunt. Notarium uoco et die admisso €quae formaueram dicto; abit rursusque reuocatur rursusque dimittitur. Vbi hora quarta uel quinta (neque enim certum €dimensumque tempus), ut dies suasit, in xystum me uel €cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto. Vehicu-€lum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulans aut iacens; €durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormio, dein €ambulo, mox orationem Graecam Latinamue clare et intente €non tam uocis causa quam stomachi lego; pariter tamen et @1 illa firmatur. Iterum ambulo ungor exerceor lauor. Cenanti €mihi, si cum uxore uel paucis, liber legitur; post cenam þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸‰¨¤”ƒcomoedia aut lyristes; mox cum meis ambulo, quorum in €numero sunt eruditi. Ita uariis sermonibus uespera extendi-tur, et quamquam longissimus dies bene conditur. Non num-€quam ex hoc ordine aliqua mutantur; nam, si diu iacui uel €ambulaui, post somnum demum lectionemque non uehiculo €sed, quod breuius quia uelocius, equo gestor. Interueniunt €amici ex proximis oppidis, partemque diei ad se trahunt €interdumque lasso mihi opportuna interpellatione subueni-unt. Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamuis €nihil ceperim non nihil referam. Datur et colonis, ut €uidetur ipsis, non satis temporis, quorum mihi agrestes €querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant. €Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS PAVLINO SVO S. ‘@@Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica €officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum €exigere, et ego te constantius amo quam ut uerear, ne aliter €ac uelim accipias, nisi te kalendis statim consulem uidero, €praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures €annos ordinatura detineat, in qua mihi noua consilia sumenda sunt. Nam priore lustro, quamquam post magnas remissiones, €reliqua creuerunt: inde plerisque nulla iam cura minuendi €aeris alieni, quod desperant posse persolui; rapiunt etiam @1 €consumuntque quod natum est, ut qui iam putent se non sibi parcere. Occurrendum ergo augescentibus uitiis et €medendum est. Medendi una ratio, si non nummo sed parti-€bus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes €fructibus ponam. Et alioqui nullum iustius genus reditus, quam quod terra caelum annus refert. At hoc magnam €fidem acres oculos numerosas manus poscit. Experiundum €tamen et quasi in ueteri morbo quaelibet mutationis auxilia temptanda sunt. Vides, quam non delicata me causa obire €primum consulatus tui diem non sinat; quem tamen hic quo-€que ut praesens uotis gaudio gratulatione celebrabo. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS SATVRNINO SVO S. ‘@@Ego uero Rufum nostrum laudo, non quia tu ut ita facerem €petisti sed quia est ille dignissimus. Legi enim librum €omnibus numeris absolutum, cui multum apud me gratiae €amor ipsius adiecit. Iudicaui tamen; neque enim soli iudicant €qui maligne legunt. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS MVSTIO SVO S. ‘@@Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in €praediis in melius et in maius, uetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima. Nam idibus Septembribus €magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, €multa uota suscipiuntur, multa redduntur; sed nullum in @1 proximo suffugium aut imbris aut solis. Videor ergo munifice €simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam ex-€struxero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad hominum. Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, €cuius tibi uidebitur generis, emas marmora quibus solum, €quibus parietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius €deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui par-tibus uetustate truncatum est. Quantum ad porticus, nihil €interim occurrit, quod uideatur istinc esse repetendum, €nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas. €Neque enim possunt circumdari templo: nam solum templi hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc uia cingitur. Est ultra €uiam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum €ipsum porticus explicabuntur; nisi quid tu melius inuenies, €qui soles locorum difficultates arte superare. Vale.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS FVSCO SVO S. ‘@@Scribis pergratas tibi fuisse litteras meas, quibus cognouisti €quemadmodum in Tuscis otium aestatis exigerem; requiris quid ex hoc in Laurentino hieme permutem. Nihil, nisi quod €meridianus somnus eximitur multumque de nocte uel ante €uel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae €frequens hieme, non iam comoedo uel lyristae post cenam €locus, sed illa, quae dictaui, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur. Habes aestate @1 €hieme consuetudinem; addas huc licet uer et autumnum, €quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die per-€dunt, de nocte paruolum adquirunt. Vale. @1 °¯ôÿ@@@@{1LIBER DECIMVS €@@@@AD TRAIANVM IMPERATOREM €@@@@CVM EIVSDEM RESPONSIS}1 ¡Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optauerat, ut €quam tardissime succederes patri; sed di immortales festi-€nauerunt uirtutes tuas ad gubernacula rei publicae quam susceperas admouere. Precor ergo ut tibi et per te generi €humano prospera omnia, id est digna saeculo tuo contingant. €Fortem te et hilarem, imperator optime, et priuatim et €publice opto.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Exprimere, domine, uerbis non possum, quantum mihi €gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium €liberorum. Quamuis enim Iuli Seruiani, optimi uiri tuique €amantissimi, precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto €intellego libentius hoc ei te praestitisse, quia pro me rogabat. Videor ergo summam uoti mei consecutus, cum inter initia €felicissimi principatus tui probaueris me ad peculiarem in-€dulgentiam tuam pertinere; eoque magis liberos concupisco, €quos habere etiam illo tristissimo saeculo uolui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere. Sed di melius, qui omnia €integra bonitati tuae reseruarunt; malui hoc potius tempore €me patrem fieri, quo futurus essem et securus et felix. @1 ©ƒáŸóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Vt primum me, domine, indulgentia uestra promouit ad €praefecturam aerarii Saturni, omnibus aduocationibus, qui-€bus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiaui, ut toto animo delegato mihi officio uacarem. Qua ex causa, cum €patronum me prouinciales optassent contra Marium Priscum, €et petii ueniam huius muneris et impetraui. Sed cum postea €consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum €erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate €pateremurque nomina nostra in urnam conici, conuenientis-€simum esse tranquillitati saeculi tui putaui praesertim tam moderatae uoluntati amplissimi ordinis non repugnare. Cui €obsequio meo opto ut existimes constare rationem, cum €omnia facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis €cupiam.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Et ciuis et senatoris boni partibus functus es obsequium €amplissimi ordinis, quod iustissime exigebat, praestando. €Quas partes impleturum te secundum susceptam fidem €confido. ¤Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam €experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis €obligari; inter quos sibi uel praecipuum locum uindicat €Voconius Romanus, ab ineunte aetate condiscipulus et con-tubernalis. Quibus ex causis et a diuo patre tuo petieram, ut @1 €illum in amplissimum ordinem promoueret. Sed hoc uotum €meum bonitati tuae reseruatum est, quia mater Romani €liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio €codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum €satis legitime peregerat; quod postea fecit admonita a nobis. Nam fundos emancipauit, et cetera quae in emancipatione implenda solent exigi consummauit. Cum sit ergo finitum, €quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno €apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia €studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris €liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a uitrico meruit. Auget haec et natalium et paternarum facul-€tatium splendor; quibus singulis multum commendationis €accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo. Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis €compotem facias et honestis, ut spero, adfectibus meis €praestes, ut non in me tantum uerum et in amico gloriari €iudiciis tuis possim.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Proximo anno, domine, grauissima ualetudine usque ad €periculum uitae uexatus iatralipten adsumpsi; cuius sollici-€tudini et studio tuae tantum indulgentiae beneficio referre gratiam parem possum. Quare rogo des ei ciuitatem Ro-€manam. Est enim peregrinae condicionis manumissus a €peregrina. Vocatur ipse Arpocras, patronam habuit Ther-€muthin Theonis, quae iam pridem defuncta est. Item rogo @1 þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¥’…des ius Quiritium libertis Antoniae Maximillae, ornatissimae €feminae, Hediae et Antoniae Harmeridi; quod a te petente €patrona peto.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Ago gratias, domine, quod et ius Quiritium libertis neces-€sariae mihi feminae et ciuitatem Romanam Arpocrati, iatra-€liptae meo, sine mora indulsisti. Sed cum annos eius et censum €sicut praeceperas ederem, admonitus sum a peritioribus €debuisse me ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde Romanam, quoniam esset Aegyptius. Ego autem, quia inter €Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, €contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a pere-€grina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse. €De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut tibi €pro eodem homine saepius obligarer. Rogo itaque, ut bene-€ficio tuo legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam €ciuitatem [et Romanam]. Annos eius et censum, ne quid rur-€sus indulgentiam tuam moraretur, libertis tuis quibus iusseras €misi.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Ciuitatem Alexandrinam secundum institutionem prin-€cipum non temere dare proposui. Sed cum Arpocrati, €iatraliptae tuo, iam ciuitatem Romanam impetraueris, huic €quoque petitioni tuae negare non sustineo. Tu, ex quo nomo €sit, notum mihi facere debebis, ut epistulam tibi ad Pom-€peium Plantam praefectum Aegypti amicum meum mittam. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cum diuus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima €et honestissimo exemplo omnes ciues ad munificentiam esset €cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longin-€quis agris per plures successiones traditas mihi quales ac-€ceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua. Quod quidem ille mihi cum plenissimo €testimonio indulserat; ego statim decurionibus scripseram, €ut adsignarent solum in quo templum pecunia mea ex-€struerem; illi in honorem operis ipsius electionem loci mihi obtulerant. Sed primum mea, deinde patris tui ualetudine, €postea curis delegati a uobis officii retentus, nunc uideor €commodissime posse in rem praesentem excurrere. Nam et €menstruum meum kalendis Septembribus finitur, et sequens mensis complures dies feriatos habet. Rogo ergo ante omnia €permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua €statua; deinde, ut hoc facere quam maturissime possim, in-dulgeas commeatum. Non est autem simplicitatis meae €dissimulare apud bonitatem tuam obiter te plurimum col-€laturum utilitatibus rei familiaris meae. Agrorum enim, quos €in eadem regione possideo, locatio, cum alioqui &7cccc& excedat, €adeo non potest differri, ut proximam putationem nouus co-€lonus facere debeat. Praeterea continuae sterilitates cogunt €me de remissionibus cogitare; quarum rationem nisi praesens inire non possum. Debebo ergo, domine, indulgentiae tuae €et pietatis meae celeritatem et status ordinationem, si mihi €ob utraque haec dederis commeatum &7xxx& dierum. Neque @1 €enim angustius tempus praefinire possum, cum et muni-€cipium et agri de quibus loquor sint ultra centesimum et €quinquagesimum lapidem.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Et multas et omnes publicas causas petendi commeatus €reddidisti; mihi autem uel sola uoluntas tua suffecisset. €Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam distri-€ctum officium reuersurum. Statuam poni mihi a te eo quo €desideras loco, quamquam eius modi honorum parcissimus €tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae €uidear.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Exprimere, domine, uerbis non possum, quanto me gaudio €adfecerint epistulae tuae, ex quibus cognoui te Arpocrati, €iatraliptae meo, et Alexandrinam ciuitatem tribuisse, quam-€uis secundum institutionem principum non temere eam dare €proposuisses. Esse autem Arpocran $NOMOU= *MEMFI/TOU& indico tibi. Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium €Plantam praefectum Aegypti amicum tuum, sicut promisisti, €epistulam mittas. Obuiam iturus, quo maturius, domine, €exoptatissimi aduentus tui gaudio frui possim, rogo permittas €mihi quam longissime occurrere tibi. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Proxima infirmitas mea, domine, obligauit me Postumio €Marino medico; cui parem gratiam referre beneficio tuo pos-€sum, si precibus meis ex consuetudine bonitatis tuae indul-seris. Rogo ergo, ut propinquis eius des ciuitatem, Chrysippo €Mithridatis uxorique Chrysippi, Stratonicae Epigoni, item €liberis eiusdem Chrysippi, Epigono et Mithridati, ita ut sint €in patris potestate utque iis in libertos seruetur ius patro-€norum. Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Aba-€scanto et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi; quod €a te uolentibus patronis peto.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Scio, domine, memoriae tuae, quae est bene faciendi €tenacissima, preces nostras inhaerere. Quia tamen in hoc quo-€que indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus uacet. Ad quam €spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et €summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas tem-€porum, quae bonam conscientiam ciuium tuorum ad usum €indulgentiae tuae prouocat et attollit.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum €meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo @1 €dignitati, ad quam me prouexit indulgentia tua, uel augu-€ratum uel septemuiratum, quia uacant, adicere digneris, ut €iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc €precor pietate priuata.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, €antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque €immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus €sequatur euentus, cum uirtutibus tantis gloria imperii et €nouetur et augeatur.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Quia confido, domine, ad curam tuam pertinere, nuntio €tibi me Ephesum cum omnibus meis $U(PE\R *MALE/AN& nauigasse €quamuis contrariis uentis retentum. Nunc destino partim €orariis nauibus, partim uehiculis prouinciam petere. Nam €sicut itineri graues aestus, ita continuae nauigationi etesiae €reluctantur.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Recte renuntiasti, mi Secunde carissime. Pertinet enim ad €animum meum, quali itinere prouinciam peruenias. Pru-€denter autem constituis interim nauibus, interim uehiculis €uti, prout loca suaserint. @1 ©‘áŸóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Sicut saluberrimam nauigationem, domine, usque Ephe-€sum expertus ita inde, postquam uehiculis iter facere coepi, €grauissimis aestibus atque etiam febriculis uexatus Pergami substiti. Rursus, cum transissem in orarias nauculas, contrariis €uentis retentus aliquanto tardius quam speraueram, id est €&7xv& kal. Octobres, Bithyniam intraui. Non possum tamen de €mora queri, cum mihi contigerit, quod erat auspicatissimum, natalem tuum in prouincia celebrare. Nunc rei publicae €Prusensium impendia, reditus, debitores excutio; quod ex €ipso tractatu magis ac magis necessarium intellego. Multae €enim pecuniae uariis ex causis a priuatis detinentur; praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur. Haec tibi, €domine, in ipso ingressu meo scripsi.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Quinto decimo kal. Octob., domine, prouinciam intraui, €quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de genere humano mereris, inueni. Dispice, domine, an necessarium €putes mittere huc mensorem. Videntur enim non mediocres €pecuniae posse reuocari a curatoribus operum, si mensurae €fideliter agantur. Ita certe prospicio ex ratione Prusensium, €quam cum maxime tracto. ¨’Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum peruenire €in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei naui- @1 gationi fuisset, quam expertus usque illo eras. Quo autem die €peruenisses in Bithyniam, cognoui, Secunde carissime, litteris €tuis. Prouinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent. €Nam et tu dabis operam, ut manifestum sit illis electum te esse, qui ad eosdem mei loco mittereris. Rationes autem þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨’“‚in primis tibi rerum publicarum excutiendae sunt; nam et €esse eas uexatas satis constat. Mensores uix etiam iis operibus, €quae aut Romae aut in proximo fiunt, sufficientes habeo; sed €in omni prouincia inueniuntur, quibus credi possit, et ideo €non deerunt tibi, modo uelis diligenter excutere.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Rogo, domine, consilio me regas haesitantem, utrum per €publicos ciuitatium seruos, quod usque adhuc factum, an €per milites adseruare custodias debeam. Vereor enim, ne et €per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat. Interim publicis €seruis paucos milites addidi. Video tamen periculum esse, ne €id ipsum utrisque neglegentiae causa sit, dum communem €culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Nihil opus sit, mi Secunde carissime, ad continendas cu-€stodias plures commilitones conuerti. Perseueremus in ea €consuetudine, quae isti prouinciae est, ut per publicos seruos custodiantur. Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua seueri- @1 €tate ac diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, €uerendum est, ne, si permisceantur seruis publicis milites, €mutua inter se fiducia neglegentiores sint; sed et illud haereat €nobis, quam paucissimos a signis auocandos esse.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Gauius Bassus praefectus orae Ponticae et reuerentissime €et officiosissime, domine, uenit ad me et compluribus diebus €fuit mecum, quantum perspicere potui, uir egregius et in-€dulgentia tua dignus. Cui ego notum feci praecepisse te ut €ex cohortibus, quibus me praeesse uoluisti, contentus esset beneficiariis decem, equitibus duobus, centurione uno. Re-€spondit non sufficere sibi hunc numerum, idque se scripturum €tibi. Hoc in causa fuit, quominus statim reuocandos putarem, €quos habet supra numerum.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Et mihi scripsit Gauius Bassus non sufficere sibi eum mili-€tum numerum, qui ut daretur illi, mandatis meis complexus €sum. Cui quae rescripsissem, ut notum haberes, his litteris €subici iussi. Multum interest, res poscat an hoc nomine eis uti latius uelit. Nobis autem utilitas demum spectanda est, et, €quantum fieri potest, curandum ne milites a signis absint. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Prusenses, domine, balineum habent; est sordidum et €uetus. Itaque magni aestimant nouum fieri; quod uideris mihi desiderio eorum indulgere posse. Erit enim pecunia, ex €qua fiat, primum ea quam reuocare a priuatis et exigere iam €coepi; deinde quam ipsi erogare in oleum soliti parati sunt €in opus balinei conferre; quod alioqui et dignitas ciuitatis et €saeculi tui nitor postulat.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Si instructio noui balinei oneratura uires Prusensium non €est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid ideo €aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias €erogationes.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Seruilius Pudens legatus, domine, &7viii& kal. Decembres €Nicomediam uenit meque longae exspectationis sollicitudine €liberauit.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Rosianum Geminum, domine, artissimo uinculo mecum €tua in me beneficia iunxerunt; habui enim illum quaestorem @1 €in consulatu. Mei sum obseruantissimum expertus; tantam €mihi post consulatum reuerentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera priuatis cumulat officiis. Rogo ergo, €ut ipse apud te pro dignitate eius precibus meis faueas. Cui €et, si quid mihi credis, indulgentiam tuam dabis; dabit ipse €operam ut in iis, quae ei mandaueris, maiora mereatur. Par-€ciorem me in laudando facit, quod spero tibi et integritatem €eius et probitatem et industriam non solum ex eius honoribus, €quos in urbe sub oculis tuis gessit, uerum etiam ex commilitio esse notissimam. Illud unum, quod propter caritatem eius €nondum mihi uideor satis plene fecisse, etiam atque etiam €facio teque, domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris €mei dignitate, id est per illum mea, quam maturissime uelis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter €decem beneficiarios, quos adsignari a me Gemellino optimo €uiro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites €sex. Hos interim, sicut inueneram, in ministerio eius re-€linquendos existimaui, praesertim cum ad frumentum com-€parandum iret in Paphlagoniam. Quin etiam tutelae causa, €quia ita desiderabat, addidi duos equites. In futurum, quid €seruari uelis, rogo rescribas.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Nunc quidem proficiscentem ad comparationem frumen-€torum Maximum libertum meum recte militibus instruxisti. @1 €Fungebatur enim et ipse extraordinario munere. Cum ad €pristinum actum reuersus fuerit, sufficient illi duo a te dati €milites et totidem a Virdio Gemellino procuratore meo, €quem adiuuat.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Sempronius Caelianus, egregius iuuenis, repertos inter €tirones duos seruos misit ad me; quorum ego supplicium €distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatorem-que consulerem de modo poenae. Ipse enim dubito ob hoc €maxime quod, ut iam dixerant sacramento, ita nondum €distributi in numeros erant. Quid ergo debeam sequi rogo, €domine, scribas, praesertim cum pertineat ad exemplum.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mit-€tendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale €supplicium meruisse uideantur. Refert autem, uoluntarii se obtulerint an lecti sint uel etiam uicarii dati. Lecti [2si]2 sunt, €inquisitio peccauit; si uicarii dati, penes eos culpa est qui €dederunt; si ipsi, cum haberent condicionis suae conscien-€tiam, uenerunt, animaduertendum in illos erit. Neque enim €multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt. €Ille enim dies, quo primum probati sunt, ueritatem ab iis €originis suae exegit. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Salua magnitudine tua, domine, descendas oportet ad meas €curas, cum ius mihi dederis referendi ad te, de quibus dubito. In plerisque ciuitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, €quidam uel in opus damnati uel in ludum similiaque his €genera poenarum publicorum seruorum officio ministerioque €funguntur, atque etiam ut publici serui annua accipiunt. €Quod ego cum audissem, diu multumque haesitaui, quid facere deberem. Nam et reddere poenae post longum tempus €plerosque iam senes et, quantum adfirmatur, frugaliter €modesteque uiuentes nimis seuerum arbitrabar, et in publicis €officiis retinere damnatos non satis honestum putabam; eos-€dem rursus a re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam periculosum existimabam. Necessario ergo rem totam, dum €te consulerem, in suspenso reliqui. Quaeres fortasse, quem ad €modum euenerit, ut poenis in quas damnati erant exsolue-€rentur: et ego quaesii, sed nihil comperi, quod adfirmare tibi €possim. Vt decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur. Erant tamen, €qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumue €dimissos. Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc €ausum sine auctore.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Meminerimus idcirco te in istam prouinciam missum, €quoniam multa in ea emendanda adparuerint. Erit autem uel €hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam @1 €erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed €etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur. Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo €idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi; €si qui uetustiores inuenientur et senes ante annos decem €damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe €a poena sint. Solent et ad balineum, ad purgationes cloa-€carum, item munitiones uiarum et uicorum dari.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cum diuersam partem prouinciae circumirem, Nicomediae €uastissimum incendium multas priuatorum domos et duo €publica opera, quamquam uia interiacente, Gerusian et Iseon absumpsit. Est autem latius sparsum, primum uiolentia €uenti, deinde inertia hominum quos satis constat otiosos et þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨¡’ƒimmobiles tanti mali spectatores perstitisse; et alioqui nullus €usquam in publico sipo, nulla hama, nullum denique instru-€mentum ad incendia compescenda. Et haec quidem, ut iam praecepi, parabuntur; tu, domine, dispice an instituendum €putes collegium fabrorum dumtaxat hominum &7cl.& Ego €attendam, ne quis nisi faber recipiatur neue iure concesso in €aliud utantur; nec erit difficile custodire tam paucos.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Tibi quidem secundum exempla complurium in mentem €uenit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui. @1 €Sed meminerimus prouinciam istam et praecipue eas ciuitates €eius modi factionibus esse uexatas. Quodcumque nomen ex €quacumque causa dederimus iis, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eaeque breui fient. Satius itaque est com-€parari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, ad-€monerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si €res poposcerit, adcursu populi ad hoc uti.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Sollemnia uota pro incolumitate tua, qua publica salus €continetur, et suscepimus, domine, pariter et soluimus pre-€cati deos, ut uelint ea semper solui semperque signari.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Et soluisse uos cum prouincialibus dis immortalibus uota €pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi €Secunde carissime, cognoui ex litteris tuis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@In aquae ductum, domine, Nicomedenses impenderunt €HS <30&7xxx&>30 &7, qui imperfectus adhuc omissus, destructus €etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt &7. Hoc €quoque relicto nouo impendio est opus, ut aquam habeant, @1 qui tantam pecuniam male perdiderunt. Ipse perueni ad €fontem purissimum, ex quo uidetur aqua debere perduci, €sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad €plana ciuitatis et humilia perueniat. Manent adhuc paucis-€simi arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex €superiore opere detractus est; aliqua pars, ut mihi uidetur, testaceo opere agenda erit, id enim et facilius et uilius. Sed €in primis necessarium est mitti a te uel aquilegem uel archi-€tectum, ne rursus eueniat quod accidit. Ego illud unum €adfirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo €esse dignissimam.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Curandum est, ut aqua in Nicomedensem ciuitatem per-€ducatur. Vere credo te ea, qua debebis, diligentia hoc opus €adgressurum. Sed medius fidius ad eandem diligentiam tuam €pertinet inquirere, quorum uitio ad hoc tempus tantam €pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, dum inter se €gratificantur, et incohauerint aquae ductus et reliquerint. €Quid itaque compereris, perfer in notitiam meam.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Theatrum, domine, Nicaeae maxima iam parte con-€structum, imperfectum tamen, sestertium (ut audio; neque €enim ratio operis excussa est) amplius centies hausit: uereor ne frustra. Ingentibus enim rimis desedit et hiat, siue in @1 €causa solum umidum et molle, siue lapis ipse gracilis et putris: €dignum est certe deliberatione, sitne faciendum an sit re-€linquendum an etiam destruendum. Nam fulturae ac sub-€structiones, quibus subinde suscipitur, non tam firmae mihi quam sumptuosae uidentur. Huic theatro ex priuatorum €pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut por-€ticus supra caueam. Quae nunc omnia differuntur cessante eo, quod ante peragendum est. Iidem Nicaeenses gymnasium €incendio amissum ante aduentum meum restituere coeperunt, €longe numerosius laxiusque quam fuerat, et iam aliquantum €erogauerunt; periculum est, ne parum utiliter; incompositum €enim et sparsum est. Praeterea architectus, sane aemulus eius €a quo opus incohatum est, adfirmat parietes quamquam €uiginti et duos pedes latos imposita onera sustinere non posse, €quia sint caemento medii farti nec testaceo opere praecincti. @@Claudiopolitani quoque in depresso loco, imminente etiam €monte ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et €quidem ex ea pecunia, quam buleutae additi beneficio tuo €aut iam obtulerunt ob introitum aut nobis exigentibus con-ferent. Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod €est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, €cogor petere a te non solum ob theatrum, uerum etiam ob €haec balinea mittas architectum, dispecturum utrum sit €utilius post sumptum qui factus est quoquo modo consum-€mare opera, ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda €corrigere, quae transferenda transferre, ne dum seruare €uolumus quod impensum est, male impendamus quod €addendum est. @1  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Quid oporteat fieri circa theatrum, quod incohatum apud €Nicaeenses est, in re praesenti optime deliberabis et con-€stitues. Mihi sufficiet indicari, cui sententiae accesseris. Tunc €autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod illa promissa sunt, factum erit. Gymnasiis indulgent Graeculi; €ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius €adgressi sunt: sed oportet illos eo contentos esse, quod possit illis sufficere. Quid Claudiopolitanis circa balineum quod €parum, ut scribis, idoneo loco incohauerunt suadendum sit, €tu constitues. Architecti tibi deesse non possunt. Nulla €prouincia non et peritos et ingeniosos homines habet; modo €ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam €ad nos uenire soliti sint.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem €conuenientissimum uidetur demonstrari opera non minus €aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchri-tudinis tantum utilitatis habitura. Est in Nicomedensium €finibus amplissimus lacus. Per hunc marmora fructus ligna €materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, €inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare €deuehuntur . . . hoc opus multas manus poscit. At eae porro @1 €non desunt. Nam et in agris magna copia est hominum et €maxima in ciuitate, certaque spes omnes libentissime ad-gressuros opus omnibus fructuosum. Superest ut tu libra-€torem uel architectum si tibi uidebitur mittas, qui diligenter €exploret, sitne lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt. Ego per €eadem loca inuenio fossam a rege percussam, sed incertum €utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an €ad committendum flumini lacum; est enim imperfecta. Hoc €quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu. Sed hoc ipso (feres enim me ambitiosum pro €tua gloria) incitor et accendor, ut cupiam peragi a te quae €tantum coeperant reges.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Potest nos sollicitare lacus iste, ut committere illum mari €uelimus; sed plane explorandum est diligenter, ne si emissus €in mare fuerit totus effluat certe, quantum aquarum et unde €accipiat. Poteris a Calpurnio Macro petere libratorem, et €ego hinc aliquem tibi peritum eius modi operum mittam.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae €maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad te salu-€tandum annis omnibus cum psephismate mitti, eique dari nummorum duodena milia. Memor ergo propositi tui €legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum @1 €putaui, ut simul et sumptus leuaretur et impleretur publicum officium. Eidem ciuitati imputata sunt terna milia, quae €uiatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui €Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum circumcidenda existimaui. Te, domine, rogo ut quid sentias €rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem €emendare digneris.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Optime fecisti, Secunde carissime, duodena ista Byzantiis €quae ad salutandum me in legatum impendebantur remit-€tendo. Fungentur his partibus, etsi solum psephisma per te €missum fuerit. Ignoscet illis et Moesiae praeses, si minus illum €sumptuose coluerint.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Diplomata, domine, quorum dies praeteri=t, an omnino €obseruari et quam diu uelis, rogo scribas meque haesitatione €liberes. Vereor enim, ne in alterutram partem ignorantia €lapsus aut inlicita confirmem aut necessaria impediam. þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨®Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Diplomata, quorum praeteritus est dies, non debent esse €in usu. Ideo inter prima iniungo mihi, ut per omnes prouin-€cias ante mittam noua diplomata, quam desiderari possint. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cum uellem, domine, Apameae cognoscere publicos debi-€tores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere €quidem uniuersos, ut a me rationes coloniae legerentur, num-€quam tamen esse lectas ab ullo proconsulum; habuisse €priuilegium et uetustissimum morem arbitrio suo rem publicam administrare. Exegi ut quae dicebant quaeque €recitabant libello complecterentur; quem tibi qualem acce-€peram misi, quamuis intellegerem pleraque ex illo ad id, de quo quaeritur, non pertinere. Te rogo ut mihi praeire di-€gneris, quid me putes obseruare debere. Vereor enim ne aut €excessisse aut non implesse officii mei partes uidear.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Libellus Apamenorum, quem epistulae tuae iunxeras, €remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter €quae uideri uolunt eos, qui pro consulibus hanc prouinciam €obtinuerunt, abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum ipse ut eas inspiceres non recusauerint. Remuneranda est €igitur probitas eorum, ut iam nunc sciant hoc, quod in-€specturus es, ex mea uoluntate saluis, quae habent, priuilegiis €esse facturum. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Ante aduentum meum, domine, Nicomedenses priori foro €nouum adicere coeperunt, cuius in angulo est aedes uetustis-€sima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob hoc €praecipue quod est multo depressior opere eo quod cum maxime surgit. Ego cum quaererem, num esset aliqua lex €dicta templo, cognoui alium hic, alium apud nos esse morem €dedicationis. Dispice ergo, domine, an putes aedem, cui €nulla lex dicta est, salua religione posse transferri; alioqui €commodissimum est, si religio non impedit.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Potes, mi Secunde carissime, sine sollicitudine religionis, €si loci positio uidetur hoc desiderare, aedem Matris Deum €transferre in eam quae est accommodatior; nec te moueat, €quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae €ciuitatis capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Difficile est, domine, exprimere uerbis, quantam per-€ceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, €ut adfinem eius Caelium Clementem in hanc prouinciam transferres. Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus €intellego, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo €mea experiar, cui referre gratiam parem ne audeo quidem, @1 €quamuis maxime possim. Itaque ad uota confugio deosque €precor, ut iis, quae in me adsidue confers, non indignus €existimer.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Diem, domine, quo seruasti imperium, dum suscipis, €quanta mereris laetitia celebrauimus, precati deos ut te €generi humano, cuius tutela et securitas saluti tuae innisa €est, incolumem florentemque praestarent. Praeiuimus et €commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem prouincia-€libus certatim pietate iurantibus.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Quanta religione et laetitia commilitones cum prouinciali-€bus te praeeunte diem imperii mei celebrauerint, libenter, €mi Secunde carissime, agnoui litteris tuis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Pecuniae publicae, domine, prouidentia tua et ministerio €nostro et iam exactae sunt et exiguntur; quae uereor ne €otiosae iaceant. Nam et praediorum comparandorum aut €nulla aut rarissima occasio est, nec inueniuntur qui uelint €debere rei publicae, praesertim duodenis assibus, quanti a priuatis mutuantur. Dispice ergo, domine, numquid minu- @1 €endam usuram ac per hoc idoneos debitores inuitandos putes, €et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones €pecuniam, ita ut recte rei publicae caueant; quod quamquam €inuitis et recusantibus minus acerbum erit leuiore usura €constituta.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Et ipse non aliud remedium dispicio, mi Secunde carissime, €quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius pecuniae €publicae collocentur. Modum eius, ex copia eorum qui €mutuabuntur, tu constitues. Inuitos ad accipiendum compel-€lere, quod fortassis ipsis otiosum futurum sit, non est ex €iustitia nostrorum temporum.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Summas, domine, gratias ago, quod inter maximas oc-€cupationes [2in]2 iis, de quibus te consului, me quoque regere dignatus es; quod nunc quoque facias rogo. Adiit enim me €quidam indicauitque aduersarios suos a Seruilio Caluo, €clarissimo uiro, in triennium relegatos in prouincia morari: €illi contra ab eodem se restitutos adfirmauerunt edictumque €recitauerunt. Qua causa necessarium credidi rem integram ad te referre. Nam, sicut mandatis tuis cautum est, ne resti-€tuam ab alio aut a me relegatos, ita de iis, quos alius et rele-€gauerit et restituerit, nihil comprehensum est. Ideo tu, €domine, consulendus fuisti, quid obseruare me uelles, tam €hercule quam de iis qui in perpetuum relegati nec restituti @1 in prouincia deprehenduntur. Nam haec quoque species in-€cidit in cognitionem meam. Est enim adductus ad me in €perpetuum relegatus [2a]2 Iulio Basso proconsule. Ego, quia €sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, €de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dum-€taxat per biennium, interrogaui hunc, quem relegauerat, an adisset docuissetque proconsulem. [2Negauit.]2 Per quod €effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae €an grauius aliquid et quid potissimum constituendum putares €et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione inueni-€rentur. Decretum Calui et edictum, item decretum Bassi his €litteris subieci.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Seruilio €Caluo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto €restituti in prouincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a Caluo requisiero. Qui a Iulio Basso in €perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem €habuerit, si existimat se iniuria relegatum, neque id fecerit €atque in prouincia morari perseuerarit, uinctus mitti ad prae-€fectos praetorii mei debet. Neque enim sufficit eum poenae €suae restitui, quam contumacia elusit.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cum citarem iudices, domine, conuentum incohaturus, €Flauius Archippus uacationem petere coepit ut philosophus. @1 Fuerunt qui dicerent non liberandum eum iudicandi neces-€sitate, sed omnino tollendum de iudicum numero redden-dumque poenae, quam fractis uinculis euasisset. Recitata est €sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus €crimine falsi damnatus in metallum: ille nihil proferebat, €quo restitutum se doceret; adlegabat tamen pro restitutione €et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem €suum pertinentes et decretum Prusensium. Addebat his et €tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et €epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data. Itaque, quamuis eidem talia crimina adplicarentur, nihil €decernendum putaui, donec te consulerem de eo, quod mihi €constitutione tua dignum uidebatur. Ea quae sunt utrimque €recitata his litteris subieci. €@@@@EPISTVLA DOMITIANI AD TERENTIVM MAXIMVM @@Flauius Archippus philosophus impetrauit a me, ut agrum €ei ad &7 circa Prusiadam%, patriam suam, emi iuberem, cuius €reditu suos alere posset. Quod ei praestari uolo. Summam €expensam liberalitati meae feres. €@@@@EIVSDEM AD LAPPIVM MAXIMVM @@Archippum philosophum, bonum uirum et professioni €suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas €uelim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes €in iis, quae uerecunde a te desiderauerit. @1 €@@@@EDICTVM DIVI NERVAE @@Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum €edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps, quibus illum €intellegi satis est, cum hoc sibi ciuium meorum spondere €possit uel non admonita persuasio, me securitatem omnium €quieti meae praetulisse, ut et noua beneficia conferrem et ante me concessa seruarem. Ne tamen aliquam gaudiis publicis þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨º˜ˆ‚adferat haesitationem uel eorum qui impetrauerunt diffi-€dentia uel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter €credidi ac laetum obuiam dubitantibus indulgentiam meam mittere. Nolo existimet quisquam, quod alio principe uel €priuatim uel publice consecutus [2sit]2 ideo saltem a me €rescindi, ut potius mihi debeat. Sint rata et certa, nec €gratulatio ullius instauratis egeat precibus, quem fortuna €imperii uultu meliore respexit. Me nouis beneficiis uacare €patiantur, et ea demum sciant roganda esse quae non habent. €@@@@EPISTVLA EIVSDEM AD TVLLIVM IVSTVM @@Cum rerum omnium ordinatio, quae prioribus temporibus €incohatae consummatae sunt, obseruanda sit, tum epistulis €etiam Domitiani standum est.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Flauius Archippus per salutem tuam aeternitatemque petit €a me, ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi. Quod ego @1 €sic roganti praestandum putaui, ita tamen ut missurum me €notum accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libel-€lum his epistulis iunxi, quo facilius uelut audita utraque €parte dispiceres, quid statuendum putares.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Potuit quidem ignorasse Domitianus, in quo statu esset €Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia €scriberet; sed meae naturae accommodatius est credere etiam €statui eius subuentum interuentu principis, praesertim cum €etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui [2non]2 €ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset. Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent, ut si €quid illi noui criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. €Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, €quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Tu quidem, domine, prouidentissime uereris, ne commissus €flumini atque ita mari lacus effluat; sed ego in re praesenti €inuenisse uideor, quem ad modum huic periculo occurrerem. Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci nec tamen in €flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et €dirimi. Sic consequemur, ut neque aqua uiduetur flumini €mixtus, et sit perinde ac si misceatur. Erit enim facile per @1 €illam breuissimam terram, quae interiacebit, aduecta fossa onera transponere in flumen. Quod ita fiet si necessitas coget, €et (spero) non coget. Est enim et lacus ipse satis altus et nunc €in contrariam partem flumen emittit, quod interclusum inde €et quo uolumus auersum, sine ullo detrimento lacus tantum €aquae quantum nunc portat effundet. Praeterea per id €spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt riui; qui si €diligenter colligantur, augebunt illud quod lacus dederit. Enimuero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam €mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, €repercussus maris seruabit et reprimet, quidquid e lacu €ueniet. Quorum si nihil nobis loci natura praestaret, expedi-tum tamen erat cataractis aquae cursum temperare. Verum €et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque libra-€tor, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris. Est €enim res digna et magnitudine tua et cura. Ego interim Cal-€purnio Macro clarissimo uiro auctore te scripsi, ut libratorem €quam maxime idoneum mitteret.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec €diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa €prouisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis €in usu nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res €ipsa suaserit. Calpurnium Macrum credo facturum, ut te €libratore instruat, neque prouinciae istae his artificibus carent. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Scripsit mihi, domine, Lycormas libertus tuus ut, si qua €legatio a Bosporo uenisset urbem petitura, usque in aduentum €suum retineretur. Et legatio quidem, dumtaxat in eam €ciuitatem, in qua ipse sum, nulla adhuc uenit, sed uenit €tabellarius Sauromatae [2regis]2, quem ego usus opportunitate, €quam mihi casus obtulerat, cum tabellario qui Lycormam ex €itinere praecessit mittendum putaui, ut posses ex Lycormae €et regis epistulis pariter cognoscere, quae fortasse pariter €scire deberes.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Rex Sauromates scripsit mihi esse quaedam, quae deberes €quam maturissime scire. Qua ex causa festinationem tabellarii, €quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuui.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Magna, domine, et ad totam prouinciam pertinens €quaestio est de condicione et alimentis eorum, quos uocant $QREPTOU/S&. In qua ego auditis constitutionibus principum, quia €nihil inueniebam aut proprium aut uniuersale, quod ad €Bithynos referretur, consulendum te existimaui, quid obser-€uari uelles; neque putaui posse me in eo, quod auctoritatem tuam posceret, exemplis esse contentum. Recitabatur autem @1 €apud me edictum, quod dicebatur diui Augusti, ad Andaniam €pertinens; recitatae et epistulae diui Vespasiani ad Lace-€daemonios et diui Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani €ad Auidium Nigrinum et Armenium Brocchum proconsules, €item ad Lacedaemonios; quae ideo tibi non misi, quia et €parum emendata et quaedam non certae fidei uidebantur, et €quia uera et emendata in scriniis tuis esse credebam.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, €deinde sublati a quibusdam et in seruitute educati sunt, €saepe tractata est, nec quicquam inuenitur in commentariis €eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes prouincias sit constitutum. Epistulae sane sunt Domitiani €ad Auidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae for-€tasse debeant obseruari: sed inter eas prouincias, de quibus €rescripsit, non est Bithynia; et ideo nec adsertionem dene-€gandam iis qui ex eius modi causa in libertatem uindica-€buntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio €alimentorum.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Legato Sauromatae regis, cum sua sponte Nicaeae, ubi me €inuenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, €domine, non putaui, primum quod incertum adhuc erat, €quando libertus tuus Lycormas uenturus esset, deinde quod @1 €ipse proficiscebar in diuersam prouinciae partem, ita officii necessitate exigente. Haec in notitiam tuam perferenda €existimaui, quia proxime scripseram petisse Lycormam, ut €legationem, si qua uenisset a Bosporo, usque in aduentum €suum retinerem. Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis €ratio occurrit, praesertim cum epistulae Lycormae, quas €detinere, ut ante praedixi, nolui, aliquot diebus hinc legatum €antecessurae uiderentur.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias suorum aut propter €iniuriam uetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his €similia quocumque secundum exemplum proconsulum trans-€ferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi €causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maxi-€mum pontificem consulendum putaui, quid obseruare me €uelis.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Durum est iniungere necessitatem prouincialibus pontifi-€cum adeundorum, si reliquias suorum propter aliquas iustas €causas transferre ex loco in alium locum uelint. Sequenda €ergo potius tibi exempla sunt eorum, qui isti prouinciae €praefuerunt, et ut causa cuique, ita aut permittendum aut €negandum.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi posset balineum quod @1 €indulsisti fieri, placuit locus in quo fuit aliquando domus, ut €audio, pulchra, nunc deformis ruinis. Per hoc enim conse-€quemur, ut foedissima facies ciuitatis ornetur, atque etiam €ut ipsa ciuitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed quae sunt uetustate sublapsa relaxentur in melius. Est autem huius €domus condicio talis: legauerat eam Claudius Polyaenus €Claudio Caesari iussitque in peristylio templum ei fieri, re-€liqua ex domo locari. Ex ea reditum aliquandiu ciuitas per-€cepit; deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta cum €peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene nihil ex ea €nisi solum superest; quod tu, domine, siue donaueris ciuitati €siue uenire iusseris, propter opportunitatem loci pro summo þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨Æ“munere accipiet. Ego, si permiseris, cogito in area uacua €balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia €fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, €cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet. Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi; ex €quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum €reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen in €quantum potuerit requirentur.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Possumus apud Prusenses area ista cum domo collapsa, €quam uacare scribis, ad exstructionem balinei uti. Illud tamen €parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset. €Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupauit €solum. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis re-€stituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani €scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum €ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens €ad eadem genera causarum, quod de iis tantum prouinciis €loquitur, quibus proconsules praesunt; ideoque rem inte-€gram distuli, dum [2tu]2, domine, praeceperis, quid obseruare €me uelis.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi €fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis €et natalibus ueris restituendis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, €scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detinere-€tur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas €locauerat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad €magistratus indicasse, seruisse aliquando Laberio Maximo, €captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum €Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius €fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam peruenisse. Quem ego perductum ad me, cum eadem narrasset, mitten- @1 €dum ad te putaui; quod paulo tardius feci, dum requiro gem-€mam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat. Volui enim hanc quoque, si €inueniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam €se ex Parthico metallo attulisse dicebat. Signata est anulo €meo, cuius est aposphragisma quadriga.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi uisus ac ne €auditus quidem (scilicet iudicio tuo credidit) dispensationem €quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandauit. Rogauit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerne-€remque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum €reliquum omne Heracleotarum et Tianorum ciuitatibus red-€derem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae €honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quin-€quennales agonas, qui Traiani adpellarentur. Quod in noti-€tiam tuam perferendum existimaui ob hoc maxime, ut €dispiceres quid eligere debeam.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Iulius Largus fidem tuam quasi te bene nosset elegit. Quid €ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius faciat, €secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice et quod €optimum existimaueris, id sequere. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Prouidentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Cal-€purnio Macro clarissimo uiro, ut legionarium centurionem Byzantium mitteret. Dispice an etiam Iuliopolitanis simili €ratione consulendum putes, quorum ciuitas, cum sit per-€exigua, onera maxima sustinet tantoque grauiores iniurias quanto est infirmior patitur. Quidquid autem Iuliopolitanis €praestiteris, id etiam toti prouinciae proderit. Sunt enim €in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus €transitum praebent.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Ea condicio est ciuitatis Byzantiorum confluente undique €in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem €praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurio-nis legionarii consulendum habuerimus. [2Si]2 Iuliopolitanis €succurrendum eodem modo putauerimus, onerabimus nos €exemplo; plures enim eo quanto infirmiores erunt idem €petent. Fiduciam [2eam]2 diligentiae [2tuae]2 habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis. Si qui €autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerce-€antur; aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis @1 €puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis €notum facies aut, si in urbem uersus uenturi erunt, mihi €scribes.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cautum est, domine, Pompeia lege quae Bithynis data est, €ne quis capiat magistratum neue sit in senatu minor annorum €triginta. Eadem lege comprehensum est, ut qui ceperint magistratum sint in senatu. Secutum est dein edictum diui €Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus et uiginti capere. Quaeritur ergo an, qui minor triginta €annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum €legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per €eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua €illis magistratum gerere permissum est; quod alioqui facti-€tatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto €melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti. Ego a destinatis censoribus quid sentirem inter-€rogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessis-€sent magistratum, putabam posse in senatum et secundum €edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam €Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta per-€misisset, lex senatorem esse uoluisset qui gessisset magi-stratum. De iis autem qui non gessissent, quamuis essent €aetatis eiusdem cuius illi quibus gerere permissum est, haesi-€tabam; per quod effectum est ut te, domine, consulerem, €quid obseruari uelles. Capita legis, tum edictum Augusti €litteris subieci. @1  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Interpretationi tuae, mi Secunde carissime, idem existimo: €hactenus edicto diui Augusti nouatam esse legem Pompeiam, €ut magistratum quidem capere possent ii, qui non minores €duorum et uiginti annorum essent, et qui cepissent, in €senatum cuiusque ciuitatis peruenirent. Ceterum non capto €magistratu eos, qui minores triginta annorum sint, quia €magistratum capere possint, in curiam etiam loci cuiusque €non existimo legi posse.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Cum Prusae ad Olympum, domine, publicis negotiis intra €hospitium eodem die exiturus uacarem, Asclepiades magistra-€tus indicauit adpellatum me a Claudio Eumolpo. Cum Coc-€ceianus Dion in bule adsignari ciuitati opus cuius curam €egerat uellet, tum Eumolpus adsistens Flauio Archippo €dixit exigendam esse a Dione rationem operis, ante quam rei publicae traderetur, quod aliter fecisset ac debuisset. Adiecit €etiam esse in eodem positam tuam statuam et corpora sepul-€torum, uxoris Dionis et filii, postulauitque ut cognoscerem pro tribunali. Quod cum ego me protinus facturum dilatu-€rumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struen-€dam causam darem utque in alia ciuitate cognoscerem petiit. @1 Ego me auditurum Nicaeae respondi. Vbi cum consedissem €cogniturus, idem Eumolpus tamquam si adhuc parum in-€structus dilationem petere coepit, contra Dion ut audiretur exigere. Dicta sunt utrimque multa, etiam de causa. Ego cum €dandam dilationem et [2te]2 consulendum existimarem in re €ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti ut postulationum €suarum libellos darent. Volebam enim te ipsorum potissi-mum uerbis ea quae erant proposita cognoscere. Et Dion €quidem se daturum dixit. Eumolpus respondit complexurum €se libello quae rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos €pertineret non accusatorem se sed aduocatum Flaui Archippi, €cuius mandata pertulisset. Archippus, cui Eumolpus sicut €Prusiade adsistebat, dixit se libellum daturum. At nec Eumol-€pus nec Archippus quam[2quam]2 plurimis diebus exspectati €adhuc mihi libellos dederunt; Dion dedit, quem huic epistu-lae iunxi. Ipse in re praesenti fui et uidi tuam quoque €statuam in bibliotheca positam, id autem in quo dicuntur €sepulti filius et uxor Dionis in area collocatum, quae porti-cibus includitur. Te, domine, rogo ut me in hoc praecipue þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨Ñ˜ˆ‚genere cognitionis regere digneris, cum alioqui magna sit €exspectatio, ut necesse est in ea re quae et in confessum uenit €et exemplis defenditur.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, circa id de quo €me consulendum existimasti, cum propositum meum optime @1 €nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reuerentiam nomini meo adquiri. Omissa ergo ea €quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuua-€retur, ratio totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis €excutiatur, cum et utilitas ciuitatis exigat nec aut recuset €Dion aut debeat recusare.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea, quae mihi €et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem €tuam salutemque, ut preces suas ad te perferrem, fas non €putaui negare acceptumque ab iis libellum huic epistulae €iunxi.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Nicaeensibus, qui intestatorum ciuium suorum concessam €uindicationem bonorum a diuo Augusto adfirmant, debebis €uacare contractis omnibus personis ad idem negotium per-€tinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto €meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra €dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Maximum libertum et procuratorem tuum, domine, per €omne tempus, quo fuimus una, probum et industrium et @1 €diligentem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae €tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prose-€quor, ea fide quam tibi debeo. ©ÖáŸóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Gauium Bassum, domine, praefectum orae Ponticae inte-€grum probum industrium atque inter ista reuerentissimum €mei expertus, uoto pariter et suffragio prosequor, ea fide €quam tibi debeo.  Ÿóáÿ@@@@[2C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI]2 ‘@@. . . quam ea quae speret instructum commilitio tuo, cuius €disciplinae debet, quod indulgentia tua dignus est. Apud me €et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas peni-€tus inspecta est, certatim ei qua priuatim qua publice testi-€monium perhibuerunt. Quod in notitiam tuam perfero, ea €fide quam tibi debeo. ¨×Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Nymphidium Lupum, domine, primipilarem commili-€tonem habui, cum ipse tribunus essem ille praefectus: inde €familiariter diligere coepi. Creuit postea caritas ipsa mutuae uetustate amicitiae. Itaque et quieti eius inieci manum €et exegi, ut me in Bithynia consilio instrueret. Quod ille @1 €amicissime et otii et senectutis ratione postposita et iam fecit et facturus est. Quibus ex causis necessitudines eius inter €meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iu-€uenem probum industrium et egregio patre dignissimum, €suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis €cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum €testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris €clarissimorum uirorum. Meum gaudium, domine, meamque €gratulationem filii honore cumulabis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Opto, domine, et hunc natalem et plurimos alios quam €felicissimos agas aeternaque laude florentem uirtutis tuae €gloriam . . . quam incolumis et fortis aliis super alia operibus €augebis.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Agnosco uota tua, mi Secunde carissime, quibus precaris, €ut plurimos et felicissimos natales florente statu rei publicae €nostrae agam.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Sinopenses, domine, aqua deficiuntur; quae uidetur et €bona et copiosa ab sexto decimo miliario posse perduci. Est @1 €tamen statim ab capite paulo amplius passus mille locus €suspectus et mollis, quem ego interim explorari modico impendio iussi, an recipere et sustinere opus possit. Pecunia €curantibus nobis contracta non deerit, si tu, domine, hoc €genus operis et salubritati et amoenitati ualde sitientis colo-€niae indulseris.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Vt coepisti, Secunde carissime, explora diligenter, an locus €ille quem suspectum habes sustinere opus aquae ductus possit. €Neque dubitandum puto, quin aqua perducenda sit in colo-€niam Sinopensem, si modo et uiribus suis adsequi potest, cum €plurimum ea res et salubritati et uoluptati eius collatura sit.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Amisenorum ciuitas libera et foederata beneficio indulgen-€tiae tuae legibus suis utitur. In hac datum mihi libellum ad €$E)RA/NOUS& pertinentem his litteris subieci, ut tu, domine, di-€spiceres quid et quatenus aut permittendum aut prohibendum €putares.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Amisenos, quorum libellum epistulae tuae iunxeras, si legi-€bus istorum, quibus beneficio foederis utuntur, concessum €est eranum habere, possumus quo minus habeant non impe- @1 €dire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad inlicitos €coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. In €ceteris ciuitatibus, quae nostro iure obstrictae sunt, res huius €modi prohibenda est.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Suetonium Tranquillum, probissimum honestissimum eru-€ditissimum uirum, et mores eius secutus et studia iam pridem, €domine, in contubernium adsumpsi, tantoque magis diligere coepi quanto nunc propius inspexi. Huic ius trium liberorum €necessarium faciunt duae causae; nam et iudicia amicorum €promeretur et parum felix matrimonium expertus est, im-€petrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegauit. Scio, domine, quantum bene-€ficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis €indulgentiam experior. Potes enim colligere quanto opere €cupiam, quod non rogarem absens si mediocriter cuperem.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Quam parce haec beneficia tribuam, utique, mi Secunde €carissime, haeret tibi, cum etiam in senatu adfirmare soleam €non excessisse me numerum, quem apud amplissimum €ordinem suffecturum mihi professus sum. Tuo tamen desi-€derio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio €Tranquillo ea condicione, qua adsueui, referri in commen-€tarios meos iussi. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te €referre. Quis enim potest melius uel cunctationem meam €regere uel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Chri-€stianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitaui, sitne €aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robu-€stioribus differant; detur paenitentiae uenia, an ei, qui omnino €Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis €careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim, [2in]2 €iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogaui ipsos an essent Christiani. Con-€fitentes iterum ac tertio interrogaui supplicium minatus: €perseuerantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecum-€que esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae, €quos, quia ciues Romani erant, adnotaui in urbem remittendos. €@@Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore mul-€torum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos €aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini €tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum €adferri, ture ac uino supplicarent, praeterea male dicerent €Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re uera Christiani, dimittendos putaui. Alii ab indice nominati esse @1 €se Christianos dixerunt et mox negauerunt; fuisse quidem sed €desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, €non nemo etiam ante uiginti. [2Hi]2 quoque omnes et imaginem €tuam deorumque simulacra uenerati sunt et Christo male dixerunt. Adfirmabant autem hanc fuisse summam uel culpae €suae uel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem con-€uenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum inuicem €seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne €furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fal-€lerent, ne depositum adpellati abnegarent. Quibus peractis þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨à—‡morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum €cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere €desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse uetueram. Quo magis necessarium credidi ex €duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset ueri, €et per tormenta quaerere. Nihil aliud inueni quam supersti-€tionem prauam et immodicam. @@Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa €est enim mihi res digna consultatione, maxime propter peri-€clitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, €utriusque sexus etiam uocantur in periculum et uocabuntur. €Neque ciuitates tantum, sed uicos etiam atque agros super-€stitionis istius contagio peruagata est; quae uidetur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa €coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti €passimque uenire [2carnem]2 uictimarum, cuius adhuc raris- @1 €simus emptor inueniebatur. Ex quo facile est opinari, quae €turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis €eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque €enim in uniuersum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et €arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negauerit se €Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est €supplicando dis nostris, quamuis suspectus in praeteritum, €ueniam ex paenitentia impetret. Sine auctore uero propositi €libelli [2in]2 nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi €exempli nec nostri saeculi est.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Amastrianorum ciuitas, domine, et elegans et ornata habet €inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longis-€simam plateam; cuius a latere per spatium omne porrigitur €nomine quidem flumen, re uera cloaca foedissima, ac sicut €turpis immundissimo adspectu, ita pestilens odore taeter-rimo. Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris €interest eam contegi; quod fiet si permiseris curantibus nobis, €ne desit quoque pecunia operi tam magno quam necessario. @1  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Rationis est, mi Secunde carissime, contegi aquam istam, €quae per ciuitatem Amastrianorum fluit, si intecta salubritati €obest. Pecunia ne huic operi desit, curaturum te secundum €diligentiam tuam certum habeo.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique €persoluimus nouaque rursus certante commilitonum et prouin-€cialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publi-€cam florentem et incolumem ea benignitate seruarent, quam €super magnas plurimasque uirtutes praecipua sanctitate €obsequio deorum honore meruisti.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Soluisse uota dis immortalibus te praeeunte pro mea €incolumitate commilitones cum prouincialibus laetissimo con-€sensu et in futurum nuncupasse libenter, mi Secunde caris-€sime, cognoui litteris tuis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Diem, quo in te tutela generis humani felicissima succes-€sione translata est, debita religione celebrauimus, commen-€dantes dis imperii tui auctoribus et uota publica et gaudia. @1  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Diem imperii mei debita laetitia et religione commili-€tonibus et prouincialibus praeeunte te celebratum libenter €cognoui litteris tuis.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Valerius, domine, Paulinus excepto Paulino ius Latinorum €suorum mihi reliquit; ex quibus rogo tribus interim ius €Quiritium des. Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus €pariter inuocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto mode-€stius uti, quanto pleniorem experior. Sunt autem pro quibus €peto: C. Valerius Astraeus, C. Valerius Dionysius, C. Valerius €Aper.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam a Valerio €Paulino depositi sunt, consultum uelis mature per me, iis €interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri €in commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro €quibus petieris.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis €sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indul- @1 €gentiam pro statu filiae suae implorat, durum putaui negare, €cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam €humanitatemque praestare.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Libellum P. Accii Aquilae, centurionis sextae equestris, €quem mihi misisti, legi; cuius precibus motus dedi filiae eius €ciuitatem Romanam. Libellum rescriptum, quem illi redderes, €misi tibi.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Quid habere iuris uelis et Bithynas et Ponticas ciuitates €in exigendis pecuniis, quae illis uel ex locationibus uel ex €uenditionibus aliisue causis debeantur, rogo, domine, rescri-€bas. Ego inueni a plerisque proconsulibus concessam iis protopraxian eamque pro lege ualuisse. Existimo tamen tua €prouidentia constituendum aliquid et sanciendum per quod €utilitatibus eorum in perpetuum consulatur. Nam quae sunt €ab illis instituta, sint licet sapienter indulta, breuia tamen et €infirma sunt, nisi illis tua contingit auctoritas.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Quo iure uti debeant Bithynae uel Ponticae ciuitates in iis €pecuniis, quae ex quaque causa rei publicae debebuntur, ex €lege cuiusque animaduertendum est. Nam, siue habent priui-€legium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum @1 €est, siue non habent, in iniuriam priuatorum id dari a me non €oportebit.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Ecdicus, domine, Amisenorum ciuitatis petebat apud me €a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata €ei publice ante uiginti annos bule et ecclesia consentiente, €utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes uetantur. Piso contra plurima se in rem publicam contulisse €ac prope totas facultates erogasse dicebat. Addebat etiam €temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et €olim accepisset, cum euersione reliquae dignitatis reddere €cogeretur. Quibus ex causis integram cognitionem differen-€dam existimaui, ut te, domine, consulerem, quid sequendum €putares.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, €ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum €temporis retractari atque in inritum uindicari non oportet. €Quidquid ergo ex hac causa actum ante uiginti annos erit, €omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci quam €pecuniae publicae consultum uolo.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Lex Pompeia, domine, qua Bithyni et Pontici utuntur, €eos, qui in bulen a censoribus leguntur, dare pecuniam non @1 €iubet; sed ii, quos indulgentia tua quibusdam ciuitatibus €super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt. Anicius deinde Maximus pro-€consul eos etiam, qui a censoribus legerentur, dumtaxat in paucissimis ciuitatibus aliud aliis iussit inferre. Superest ergo, €ut ipse dispicias, an in omnibus ciuitatibus certum aliquid €omnes, qui deinde buleutae legentur, debeant pro introitu €dare. Nam, quod in perpetuum mansurum est, a te constitui €decet, cuius factis dictisque debetur aeternitas.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Honorarium decurionatus omnes, qui in quaque ciuitate €Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in uni-€uersum a me non potest statui. Id ergo, quod semper tutissi-€mum est, sequendam cuiusque ciuitatis legem puto, sed €uerius eos, qui inuitati fiunt decuriones, id existimo acturos, €ut praestatione ceteris praeferantur.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Lege, domine, Pompeia permissum Bithynicis ciuitatibus €adscribere sibi quos uellent ciues, dum ne quem earum ciui-€tatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur, quibus @1 de causis e senatu a censoribus eiciantur. Inde me quidam ex €censoribus consulendum putauerunt, an eicere deberent eum qui esset alterius ciuitatis. Ego quia lex sicut adscribi ciuem €alienum uetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non €iubebat, praeterea, quod adfirmabatur mihi in omni ciuitate þ³±¸ÿï°°±ÿï‚ÅðÿïƒÐìéîÉõîÿ¸Š¨ò“„plurimos esse buleutas ex aliis ciuitatibus, futurumque ut €multi homines multaeque ciuitates concuterentur ea parte €legis, quae iam pridem consensu quodam exoleuisset, neces-€sarium existimaui consulere te, quid seruandum putares. €Capita legis his litteris subieci.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Merito haesisti, Secunde carissime, quid a te rescribi oporte-€ret censoribus consulentibus, an [2manere deberent]2 in senatu €aliarum ciuitatium, eiusdem tamen prouinciae ciues. Nam et €legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in €diuersum mouere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius €placuit, ut ex praeterito nihil nouaremus, sed manerent €quamuis contra legem adsciti quarumcumque ciuitatium €ciues, in futurum autem lex Pompeia obseruaretur; cuius €uim si retro quoque uelimus custodire, multa necesse est €perturbari. @1  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Qui uirilem togam sumunt uel nuptias faciunt uel ineunt €magistratum uel opus publicum dedicant, solent totam bulen €atque etiam e plebe non exiguum numerum uocare binosque €denarios uel singulos dare. Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas. Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex €sollemnibus causis, concedendum ius istud inuitationis, ita €uereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures €uocant, modum excedere et in speciem $DIANOMH=S& incidere €uideantur.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Merito uereris, ne in speciem $DIANOMH=S& incidat inuitatio, €quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non €uiritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit. €Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius €prouinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae €ad perpetuam eius prouinciae quietem essent profutura.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus €constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt €coronati; nihil enim referre, quando sint patriam inuecti, @1 €sed quando certamine uicerint, ex quo inuehi possint. Ego €contra scribo 'iselastici nomine': itaque %eorum uehementer €addubitem an sit potius id tempus, quo $EI)SH/LASAN&, intuen-dum. Iidem obsonia petunt pro eo agone, qui a te iselasticus €factus est, quamuis uicerint ante quam fieret. Aiunt enim €congruens esse, sicut non detur sibi pro iis certaminibus, €quae esse iselastica postquam uicerunt desierunt, ita pro iis dari quae esse coeperunt. Hic quoque non mediocriter haereo, €ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc €cum uincerent non debebatur. Rogo ergo, ut dubitationem €meam regere, id est beneficia tua interpretari ipse digneris.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Iselasticum tunc primum mihi uidetur incipere deberi, €cum quis in ciuitatem suam ipse $EI)SH/LASEN&. Obsonia eorum €certaminum, quae iselastica esse placuit mihi, si ante iselastica €non fuerunt, retro non debentur. Nec proficere pro desiderio €athletarum potest, quod eorum, quae postea iselastica non €esse constitui, quam uicerunt, accipere desierunt. Mutata €enim condicione certaminum nihilo minus, quae ante per-€ceperant, non reuocantur.  Ÿóáÿ@@@@C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI ‘@@Vsque in hoc tempus, domine, neque cuiquam diplomata €commodaui neque in rem ullam nisi tuam misi. Quam per- @1 petuam seruationem meam quaedam necessitas rupit. Vxori €enim meae audita morte aui uolenti ad amitam suam excur-€rere usum eorum negare durum putaui, cum talis officii gratia €in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris pro-€baturum, cuius causa erat pietas. Haec tibi scripsi, quia mihi €parum gratus fore uidebar, si dissimulassem inter alia bene-€ficia hoc unum quoque me debere indulgentiae tuae, quod €fiducia eius quasi consulto te non dubitaui facere, quem si €consuluissem, sero fecissem.  Ÿóáÿ@@@@TRAIANVS PLINIO ‘@@Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei €nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, €an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiu-€uandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam €celeritate gratiam aduentus sui augere. @1 ï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¯ôÿ@@@@{1PANEGYRICVS PLINI SECVNDI DICTVS €@@@@TRAIANO IMP.}1 ¡@@Bene ac sapienter, patres conscripti, maiores instituerunt €ut rerum agendarum ita dicendi initium a precationibus €capere, quod nihil rite nihil prouidenter homines sine deorum immortalium ope consilio honore auspicarentur. Qui mos cui €potius quam consuli aut quando magis usurpandus colendus-€que est, quam cum imperio senatus, auctoritate rei publicae ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim €praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus et sanctus et dis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuis-€set, forte casuque rectores terris an aliquo numine darentur, €principem tamen nostrum liqueret diuinitus constitutum. Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Ioue ipso coram €ac palam repertus electus est: quippe inter aras et altaria, €eodemque loci quem deus ille tam manifestus ac praesens quam caelum ac sidera insedit. Quo magis aptum piumque €est te, Iuppiter optime, antea conditorem, nunc conserua-€torem imperii nostri precari, ut mihi digna consule digna €senatu digna principe contingat oratio, utque omnibus quae €dicentur a me, libertas fides ueritas constet, tantumque a €specie adulationis absit gratiarum actio mea quantum abest €a necessitate.  @@Equidem non consuli modo sed omnibus ciuibus eniten-€dum reor, ne quid de principe nostro ita dicant, ut idem illud de alio dici potuisse uideatur. Quare abeant ac recedant uoces €illae quas metus exprimebat. Nihil quale ante dicamus, nihil €enim quale antea patimur; nec eadem de principe palam quae €prius praedicemus, neque enim eadem secreto quae prius @1 loquimur. Discernatur orationibus nostris diuersitas tem-€porum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intellegatur, €cui quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini €blandiamur: non enim de tyranno sed de ciue, non de domino sed de parente loquimur. Vnum ille se ex nobis_et hoc magis €excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat, nec minus hominem se quam hominibus praeesse meminit. Intellegamus €ergo bona nostra dignosque nos illis usu probemus, atque €identidem cogitemus, quam sit indignum, si maius principibus €praestemus obsequium, qui seruitute ciuium quam qui liber-tate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum prin-€cipum seruat, quantoque paulo ante concentu formosum €alium, hunc fortissimum personat, quibusque aliquando €clamoribus gestum alterius et uocem, huius pietatem abstinen-tiam mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? Diuinitatem €principis nostri, an humanitatem temperantiam facilitatem, €ut amor et gaudium tulit, celebrare uniuersi solemus? Iam €quid tam ciuile tam senatorium, quam illud additum a nobis €Optimi cognomen? quod peculiare huius et proprium adro-gantia priorum principum fecit. Enimuero quam commune €quam ex aequo, quod felices nos felicem illum praedicamus, €alternisque uotis 'Haec faciat, haec audiat' quasi non dicturi €nisi fecerit comprecamur! Ad quas ille uoces lacrimis etiam €ac multo pudore suffunditur; agnoscit enim sentitque sibi, €non principi dici.  @@Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis €calore seruamus, hoc singuli quoque meditatique teneamus, €sciamusque nullum esse neque sincerius neque acceptius €genus gratiarum, quam quod illas acclamationes aemulemur, @1 quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me pertinet €laborabo, ut orationem meam ad modestiam principis modera-€tionemque submittam, nec minus considerabo, quid aures eius pati possint, quam quid uirtutibus debeatur. Magna et €inusitata principis gloria, cui gratias acturus non tam uereor ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. Haec €me cura haec difficultas sola circumstat; nam merenti gratias €agere facile est, patres conscripti. Non enim periculum est ne, €cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat; €cum de frugalitate, luxuriam; cum de clementia, crudelita-€tem; cum de liberalitate, auaritiam; cum de benignitate, €liuorem; cum de continentia, libidinem; cum de labore, þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ£•inertiam; cum de fortitudine, timorem. Ac ne illud quidem €uereor, ne gratus ingratusue uidear, prout satis aut parum €dixero. Animaduerto enim etiam deos ipsos non tam accuratis €adorantium precibus quam innocentia et sanctitate laetari, €gratioremque existimari, qui delubris eorum puram castam-€que mentem quam qui meditatum carmen intulerit.  @@Sed parendum est senatus consulto quod ex utilitate pu-€blica placuit, ut consulis uoce sub titulo gratiarum agendarum €boni principes quae facerent recognoscerent, mali quae facere deberent. Id nunc eo magis sollemne ac necessarium est, quod €parens noster priuatas gratiarum actiones cohibet et com-€primit, intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi uetare quod senatus iuberet. Vtrumque, Caesar Auguste, moderate, €et quod alibi tibi gratias agi non sinis, et quod hic sinis. Non €enim a te ipso tibi honor iste, sed [ab] agentibus habetur: €cedis adfectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare sed €audire tibi necesse est. €@@Saepe ego mecum, patres conscripti, tacitus agitaui, qualem quantumque esse oporteret, cuius dicione nutuque maria €terrae, pax bella regerentur; cum interea fingenti formantique @1 €mihi principem, quem aequata dis immortalibus potestas €deceret, numquam uoto saltem concipere succurrit similem huic quem uidemus. Enituit aliquis in bello, sed obsoleuit in €pace; alium toga sed non et arma honestarunt; reuerentiam €ille terrore, alius amorem humilitate captauit; ille quaesitam €domi gloriam in publico, hic in publico partam domi per-€didit; postremo adhuc nemo exstitit, cuius uirtutes nullo uitiorum confinio laederentur. At principi nostro quanta con-€cordia quantusque concentus omnium laudum omnisque €gloriae contigit! Vt nihil seueritati eius hilaritate, nihil graui-tati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam €firmitas iam proceritas corporis, iam honor capitis et dignitas €oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam €munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam €maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem €ostentant?  @@Talem esse oportuit quem non bella ciuilia, nec armis €oppressa res publica, sed pax et adoptio et tandem exorata terris numina dedissent. An fas erat nihil differre inter impera-€torem quem homines et quem di fecissent? quorum quidem €in te, Caesar Auguste, iudicium et fauor tunc statim, cum ad €exercitum proficiscereris, et quidem inusitato [2omine]2 enotuit. Nam ceteros principes aut largus cruor hostiarum aut sinister €uolatus auium consulentibus nuntiauit; tibi ascendenti de €more Capitolium quamquam non id agentium ciuium clamor ut iam principi occurrit, siquidem omnis turba quae limen €insederat, ad ingressum tuum foribus reclusis, illa quidem, ut €tunc arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit euentus, te €consalutauit imperatorem. Nec aliter a cunctis omen acce-ptum est. Nam ipse intellegere nolebas; recusabas enim im-perare, recusabas, quod erat bene imperaturi. Igitur cogendus @1 €fuisti. Cogi porro non poteras nisi periculo patriae et nuta-€tione rei publicae; obstinatum enim tibi non suscipere im-perium, nisi seruandum fuisset. Quare ego illum ipsum €furorem motumque castrensem reor exstitisse, quia magna ui magnoque terrore modestia tua uincenda erat; ac sicut €maris caelique temperiem turbines tempestatesque commen-€dant, ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse crediderim. Habet has uices condicio mortalium, €ut aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur. Occul-€tat utrorumque semina deus, et plerumque bonorum malo-€rumque causae sub diuersa specie latent.  @@Magnum quidem illud saeculo dedecus, magnum rei pu-€blicae uulnus impressum est: imperator et parens generis €humani obsessus captus inclusus, ablata mitissimo seni ser-€uandorum hominum potestas, ereptumque principi illud in principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec €sola erat ratio, quae te publicae salutis gubernaculis admo-€ueret, prope est ut exclamem tanti fuisse. Corrupta est di-€sciplina castrorum, ut tu corrector emendatorque contingeres; €inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur; €postremo coactus princeps quos nolebat occidere, ut daret principem, qui cogi non posset. Olim tu quidem adoptari €merebare; sed nescissemus quantum tibi deberet imperium, €si ante adoptatus esses. Exspectatum est tempus quo liqueret €non tam accepisse te beneficium quam dedisse. Confugit in €sinum tuum concussa res publica, ruensque imperium super imperatorem imperatoris tibi uoce delatum est. Imploratus €adoptione et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis €externisque bellis ad opem patriae ferendam reuocari sole-€bant. Ita filius ac parens uno eodemque momento rem €maximam inuicem praestitistis: ille tibi imperium dedit, tu @1 illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aeui pro munere tanto paria €accipiendo fecisti, immo ultra dantem obligasti; communi-€cato enim imperio sollicitior tu, ille securior factus est.  @@O nouum atque inauditum ad principatum iter! Non te €propria cupiditas proprius metus, sed aliena utilitas alienus timor principem fecit. Videaris licet quod est amplissimum €inter homines consecutus, felicius tamen erat illud quod reliquisti: sub bono principe priuatus esse desisti. Adsum-€ptus es in laborum curarumque consortium, nec te prospera €et laeta stationis istius, sed aspera et dura ad capessendam €eam compulerunt: suscepisti imperium, postquam alium suscepti paenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat €cognatio, nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat, €dignusque alter eligi alter eligere. Itaque adoptatus es non €ut prius alius atque alius in gratiam uxoris. Adsciuit enim te €filium non uitricus sed princeps, eodemque animo diuus Nerua pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet €aliter filium adsumi, si adsumatur a principe. An senatum €populumque Romanum, exercitus prouincias socios trans-€missurus uni successorem e sinu uxoris accipias, summaeque €potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras? Non €totam per ciuitatem circumferas oculos et hunc tibi proxi-€mum, hunc coniunctissimum existimes, quem optimum quem dis simillimum inueneris? Imperaturus omnibus eligi debet €ex omnibus; non enim seruolis tuis dominum, ut possis esse €contentus quasi necessario herede, sed principem ciuibus €daturus et imperatorem, superbum istud et regium, nisi €adoptes eum quem constet imperaturum fuisse, etiamsi non @1 adoptasses. Fecit hoc Nerua nihil interesse arbitratus, genu-€eris an elegeris, si perinde sine iudicio adoptentur liberi ac €nascuntur; nisi quod tamen aequiore animo ferunt homines, €quem princeps parum feliciter genuit, quam quem male €elegit.  @@Sedulo ergo uitauit hunc casum, nec modo iudicium €hominum sed deorum etiam in consilium adsumpsit. Itaque €non in cubiculo sed in templo, nec ante genialem torum sed €ante puluinar Iouis optimi maximi adoptio peracta est, qua €tandem non seruitus nostra sed libertas et salus et securitas fundabatur. Sibi enim gloriam illam di uindicauerunt: €horum opus, horum illud imperium. Nerua tantum minister €fuit, utque adoptaret, tam paruit quam tu qui adoptabaris. €Adlata erat ex Pannonia laurea, id agentibus dis ut inuicti imperatoris exortum uictoriae insigne decoraret. Hanc im-€perator Nerua in gremio Iouis collocarat, cum repente solito €maior augustiorque aduocata contione hominum deorumque €te filium sibi, hoc est unicum auxilium fessis rebus adsumpsit. Inde quasi depositi imperii qua securitate qua gloria laetus €(nam quantulum refert, deponas an partiaris imperium? nisi €quod difficilius hoc est), non secus ac praesenti tibi innixus, €tuis umeris se patriamque sustentans tua iuuenta, tuo robore inualuit. Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis €opus istud sed adoptati fuit; atque adeo temere fecerat Nerua, €si adoptasset alium. Oblitine sumus ut nuper post adoptionem @1 €non desierit seditio sed coeperit? Inritamentum istud irarum et fax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est ut €dare posset imperium imperator, qui reuerentiam amiserat, €auctoritate eius effectum cui dabatur? Simul filius simul þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨ˆ–„Caesar, mox imperator et consors tribuniciae potestatis, et €omnia pariter et statim factus es, quae proxime parens uerus €tantum in alterum filium contulit.  @@Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum €successor imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti. €Nam successor etiamsi nolis habendus [est]; non est habendus socius nisi uelis. Credentne posteri patricio et consulari et €triumphali patre genitum, cum fortissimum amplissimum €amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab €exercitu factum? eidem, cum Germaniae praesideret, Ger-€manici nomen hinc missum? nihil ipsum ut imperator fieret agitasse, nihil fecisse nisi quod meruit et paruit? Paruisti €enim, Caesar, et ad principatum obsequio peruenisti, nihilque €magis a te subiecti animo factum est quam quod imperare €coepisti, iam Caesar iam imperator iam Germanicus absens €et ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, priuatus. Magnum uideretur, si dicerem 'Nescisti te impera-€torem futurum': eras imperator et esse te nesciebas. Vt uero €ad te fortunae tuae nuntius uenit, malebas quidem hoc esse €quod fueras, sed non erat liberum. An non obsequereris prin-cipi ciuis, legatus imperatori, filius patri? Vbi deinde disci-€plina, ubi mos a maioribus traditus, quodcumque imperator €munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi? Quid €enim, si prouincias ex prouinciis ex bellis bella mandaret? €[2Apparet]2 eodem illo uti iure, cum ad imperium reuocet, quo €sit usus cum ad exercitum miserit, nihilque interesse ire €legatum an redire principem iubeat, nisi quod maior sit obse-€quii gloria in eo, quod quis minus uelit. @1  @@Augebat auctoritatem iubentis in summum discrimen €auctoritas eius adducta, utque magis parendum imperanti putares, efficiebatur eo quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc €audiebas senatus populique consensum: non unius Neruae €iudicium illud, illa electio fuit. Nam qui ubique sunt homines, €hoc idem uotis expetebant; ille tantum iure principis occu-€pauit, primusque fecit quod facturi omnes erant. Nec hercule €tanto opere cunctis factum placeret, nisi placuisset ante quam fieret. At quo, di boni, temperamento potestatem tuam fortu-€namque moderatus es! Imperator tu titulis et imaginibus et €signis, ceterum modestia labore uigilantia dux et legatus et €miles, cum iam tua uexilla tuas aquilas magno gradu anteires, €neque aliud tibi ex illa adoptione quam filii pietatem filii €obsequium adsereres, longamque huic nomini aetatem, longam gloriam precarere. Iam te prouidentia deorum pri-€mum in locum prouexerat; tu adhuc in secundo resistere €atque etiam senescere optabas: priuatus tibi uidebaris, quam €diu imperator et alius esset. Audita sunt tua uota, sed in €quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit, quem di €ideo caelo uindicauerunt, ne quid post illud diuinum et im-mortale factum mortale faceret: deberi quippe maximo operi €hanc uenerationem, ut nouissimum esset, auctoremque eius €statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaerere-tur, an illud iam deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine €publicus parens, quam quia tuus. Ingens gloria ingensque €fama: cum abunde expertus esset, quam bene umeris tuis €sederet imperium, tibi terras te terris reliquit, eo ipso €carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat ne deside-€raretur. @1  @@Quem tu lacrimis primum, ita ut filium decuit, mox templis €honestasti, non imitatus illos qui hoc idem sed alia mente €fecerunt. Dicauit caelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis €crimen induceret; Claudium Nero, sed ut irrideret; Ve-€spasianum Titus, Domitianus Titum, sed ille ut dei filius, hic ut frater uideretur. Tu sideribus patrem intulisti non ad €metum ciuium, non in contumeliam numinum, non in hono-rem tuum, sed quia deum credis. Minus hoc est, cum fit ab €iis qui et sese deos putant. Sed licet illum aris puluinaribus €flamine colas, non alio magis tamen deum et facis et probas, €quam quod ipse talis es. In principe enim qui electo successore €fato concessit, una itemque certissima diuinitatis fides est bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid €adrogantiae accessit? Num hos proximos diuinitate parentum €desides ac superbos potius quam illos ueteres et antiquos €aemuleris, qui hoc ipsum imperium * * * quam imperator cuius €pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium, quam si triumpharet. Ergo sustulerant animos et iugum excusserant, €nec iam nobiscum de sua libertate sed de nostra seruitute €certabant, ac ne indutias quidem nisi aequis condicionibus €inibant legesque ut acciperent dabant.  At nunc rediit omnibus terror, et metus et uotum imperata €faciendi. Vident enim Romanum ducem unum ex illis ueteri-€bus et priscis, quibus imperatorium nomen addebant contecti caedibus campi et infecta uictoriis maria. Accipimus obsides €ergo non emimus, nec ingentibus damnis immensisque muneri-€bus paciscimur ut uicerimus. Rogant supplicant, largimur €negamus, utrumque ex imperii maiestate. Agunt gratias €qui impetrauerunt, non audent queri quibus negatum est. @1 An audeant, qui sciant te adsedisse ferocissimis populis, €eo ipso tempore quod amicissimum illis difficillimum nobis, €cum Danubius ripas gelu iungit, duratusque glacie ingentia €tergo bella transportat, cum ferae gentes non telis magis quam suo caelo, suo sidere armantur? Sed ubi in proximo tu, €non secus ac si mutatae temporum uices essent, illi quidem €latibulis suis clausi tenebantur, nostra agmina percursare ripas €et aliena occasione si permitteres uti, ultroque hiemem suam €barbaris inferre gaudebant.  @@Haec tibi apud hostes ueneratio. Quid? apud milites quam €admirationem quemadmodum comparasti! cum tecum in-€ediam tecum sitim ferrent; cum in illa meditatione campestri €militaribus turmis imperatorium puluerem sudoremque mi-€sceres, nihil a ceteris nisi robore ac praestantia [2differens]2 libero €Marte nunc cominus tela uibrares, nunc uibrata susciperes, €alacer uirtute militum et laetus, quotiens aut cassidi tuae aut clipeo grauior ictus incideret (laudabas quippe ferientes, €hortabarisque ut auderent, et audebant); iam cum spectator €[2moderator]2que ineuntium certamina uirorum arma com-€poneres, tela temptares, ac si quod durius accipienti uidere-tur, ipse librares. Quid cum solacium fessis, aegris opem ferres? €Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante lustrasses, nec requiem corpori nisi post omnes dare. Hac €mihi admiratione dignus imperator [2uix]2 uideretur, si inter €Fabricios et Scipiones et Camillos talis esset; tunc enim illum imitationis ardor semperque melior aliquis accenderet. Post-€quam uero studium armorum a manibus ad oculos, ad uolu-€ptatem a labore translatum est, postquam exercitationibus @1 €nostris non ueteranorum aliquis cui decus muralis aut ciuica, €sed Graeculus magister adsistit, quam magnum est unum ex €omnibus patrio more patria uirtute laetari, et sine aemulo €[ac] sine exemplo secum certare, secum contendere ac, sicut €imperet solus, solum ita esse qui debeat imperare!  @@Non incunabula haec tibi, Caesar, et rudimenta, cum puer €admodum Parthica lauro gloriam patris augeres, nomenque €Germanici iam tum mererere, cum ferociam superbiamque €Parthorum ex proximo auditus magno terrore cohiberes, €Rhenumque et Euphraten admirationis tuae societate con-€iungeres? cum orbem terrarum non pedibus magis quam €laudibus peragrares, apud eos semper maior et clarior quibus postea contigisses? Et necdum imperator, necdum dei filius €eras. Germaniam [2Hispaniam]2que cum plurimae gentes ac €prope infinita uastitas interiacentis soli, tum Pyrenaeus Alpes €immensique alii montes nisi his comparentur, muniunt diri-muntque. Per hoc omne spatium cum legiones duceres seu €potius (tanta uelocitas erat) raperes, non uehiculum umquam, €non equum respexisti. Leuis hic, non subsidium itineris sed €decus [et cum] subsequebatur, ut cuius tibi nullus usus, nisi €cum die statiuorum proximum campum alacritate discursus puluere attolleres. Initium laboris mirer an finem? Multum €est quod perseuerasti, plus tamen quod non timuisti ne perseuerare non posses. Nec dubito quin ille qui te inter þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨Ž•‚ipsa Germaniae bella ab Hispania usque ut ualidissimum €praesidium exciuerat, iners ipse alienisque uirtutibus tunc @1 €quoque inuidus imperator, cum ope earum indigeret, tantam €admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quan-€tam ille genitus Ioue post saeuos labores duraque imperia regi €suo indomitus semper indefessusque referebat, cum aliis €super alias expeditionibus itinere illo dignus inuenireris.  @@Tribunus uero disiunctissimas terras teneris adhuc annis €uiri firmitate lustrasti, iam tunc praemonente fortuna, ut €diu penitusque perdisceres, quae mox praecipere deberes. Neque enim prospexisse castra breuemque militiam quasi €transisse contentus, ita egisti tribunum ut esse dux statim posses, nihilque discendum haberes tempore docendi: cogno-€uisti per stipendia decem mores gentium regionum situs €opportunitates locorum, et diuersam aquarum caelique tem-€periem ut patrios fontes patriumque sidus ferre consuesti. Quotiens equos, quotiens emerita arma mutasti! Veniet ergo €tempus quo posteri uisere uisendumque tradere minoribus €suis gestient, quis sudores tuos hauserit campus, quae re-€fectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod €denique tectum magnus hospes impleueris, ut tunc ipsi tibi €ingentium ducum sacra uestigia isdem in locis monstraban-tur. Verum haec olim; in praesentia quidem, quisquis paulo €uetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim €quisque, cuius tu non ante commilito quam imperator? Inde €est, quod prope omnes nomine adpellas, quod singulorum €fortia facta commemoras, nec habent adnumeranda tibi pro €re publica uulnera, quibus statim laudator et testis contigisti.  @@Sed tanto magis praedicanda est moderatio tua, quod €innutritus bellicis laudibus pacem amas, nec quia uel pater €tibi triumphalis uel adoptionis tuae die dicata Capitolino €Ioui laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times bella nec prouocas. Magnum est, imperator @1 €Auguste, magnum est stare in Danubii ripa, si transeas cer-€tum triumphi, nec decertare cupere cum recusantibus; €quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis pugnare moderatio, fortitudo tua prae-€stat ut neque hostes tui uelint. Accipiet ergo aliquando €Capitolium non mimicos currus nec falsae simulacra uictoriae, €sed imperatorem ueram ac solidam gloriam reportantem, €pacem tranquillitatem et tam confessa hostium obsequia, ut uincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis; €neque enim umquam nisi ex contemptu imperii nostri factum est ut uinceremus. Quodsi quis barbarus rex eo insolen-€tiae furorisque processerit, ut iram tuam indignationemque €mereatur, ne ille siue interfuso mari seu fluminibus immensis €seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona tam-€que cedentia uirtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, €flumina exaruisse, interceptum mare inlatasque sibi non €classes nostras sed terras ipsas arbitretur.  Videoriam cernere non spoliis prouinciarum et extorto sociis €auro, sed hostilibus armis captorumque regum catenis trium-phum grauem; uideor ingentia ducum nomina nec indecora €nominibus corpora noscitare; uideor intueri immanibus ausis €barbarorum onusta fercula et sua quemque facta uinctis €manibus sequentem, mox ipsum te sublimem instantemque €curru domitarum gentium tergo, ante currum autem clipeos quos ipse perfoderis. Nec tibi opima defuerint, si quis regum €uenire in manus audeat, nec modo telorum tuorum, sed ocu-€lorum etiam minarumque coniectum, toto campo totoque exercitu opposito perhorrescat. Meruisti proxima modera-€tione, ut quandoque te uel inferre uel propulsare bellum @1 €coegerit imperi dignitas, non ideo uicisse uidearis ut trium-€phares, sed triumphare quia uiceris.  @@Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim quod €disciplinam castrorum lapsam exstinctam refouisti, depulso €prioris saeculi malo inertia et contumacia et dedignatione parendi! Tutum est reuerentiam, tutum caritatem mereri, €nec ducum quisquam aut non amari a militibus aut amari €timet; exinde offensae pariter gratiaeque securi, instant operi-€bus, adsunt exercitationibus, arma moenia uiros aptant. Quippe non is princeps qui sibi imminere sibi intendi putet, €quod in hostes paretur; quae persuasio fuit illorum qui €hostilia cum facerent timebant. Iidem ergo torpere mili-€taria studia nec animos modo sed corpora ipsa languescere, €gladios etiam incuria hebetari retundique gaudebant. Duces €porro nostri non tam regum exterorum quam suorum prin-€cipum insidias, nec tam hostium quam commilitonum manus €ferrumque metuebant.  @@Est haec natura sideribus, ut parua et exilia ualidiorum €exortus obscuret: similiter imperatoris aduentu legatorum dignitas inumbratur. Tu tamen maior quidem omnibus eras, €sed sine ullius deminutione maior: eandem auctoritatem prae-€sente te quisque quam absente retinebat; quin etiam plerisque €ex eo reuerentia accesserat, quod tu quoque illos reuere-bare. Itaque perinde summis atque infimis carus, sic impera-€torem commilitonemque miscueras, ut studium omnium €laboremque et tamquam exactor intenderes et tamquam particeps sociusque releuares. Felices illos, quorum fides et €industria non per internuntios et interpretes, sed ab ipso te @1 €nec auribus tuis sed oculis probabantur! Consecuti sunt ut €absens quoque de absentibus nemini magis quam tibi crederes.  @@Iam te ciuium desideria reuocabant, amoremque castrorum €superabat caritas patriae. Iter inde placidum ac modestum et plane a pace redeuntis. Nec uero ego in laudibus tuis ponam, €quod aduentum tuum non pater quisquam, non maritus expa-€uit: adfectata aliis castitas, tibi ingenita et innata, interque ea quae imputare non possis. Nullus in exigendis uehiculis €tumultus, nullum circa hospitia fastidium; annona quae €ceteris; ad hoc comitatus accinctus et parens. Diceres ma-€gnum aliquem ducem ac te potissimum ad exercitus ire: adeo €nihil aut certe parum intererat inter imperatorem factum et futurum. Quam dissimilis nuper alterius principis transitus! €si tamen transitus ille, non populatio fuit, cum abactus €%hospitum exsereret, omniaque dextera laeuaque perusta et €attrita, ut si uis aliqua uel ipsi illi barbari quos fugiebat inci-€derent. Persuadendum prouinciis erat illud iter Domitiani fuisse, non principis. Itaque non tam pro tua gloria quam pro €utilitate communi edicto subiecisti, quid in utrumque ue-€strum esset impensum. Adsuescat imperator cum imperio €calculum ponere; sic exeat sic redeat tamquam rationem redditurus; edicat quid absumpserit. Ita fiet ut non absumat €quod pudeat edicere. Praeterea futuri principes, uelint nolint, €sciant: 'Tanti [2 * * * , tanti]2 tuum constat', propositisque duo-€bus exemplis meminerint perinde coniecturam de moribus €suis homines esse facturos, prout hoc uel illud elegerint.  @@Nonne his tot tantisque meritis nouos aliquos honores, €nouos titulos merebare? At tu etiam patris patriae recusabas. €Quam longa nobis cum modestia tua pugna, quam tarde @1 uicimus! Nomen illud, quod alii primo statim principatus €die ut imperatoris et Caesaris receperunt, tu usque eo distu-€listi, donec tu quoque, beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te mereri fatereris. Itaque soli omnium con-€tigit tibi, ut pater patriae esses ante quam fieres. Eras enim in €animis in iudiciis nostris, nec publicae pietatis intererat quid €uocarere, nisi quod ingrata sibi uidebatur, si te imperatorem potius uocaret et Caesarem, cum patrem experiretur. Quod €quidem nomen qua benignitate qua indulgentia exerces! ut €cum ciuibus tuis quasi cum liberis parens uiuis! ut reuersus €imperator qui priuatus exieras, agnoscis agnosceris! Eosdem €nos eundem te putas, par omnibus et hoc tantum ceteris €maior quod melior.  @@Ac primum qui dies ille, quo exspectatus desideratusque €urbem tuam ingressus es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es, €quam mirum laetumque! Nam priores inuehi et importari €solebant, non dico quadriiugo curru et albentibus equis sed umeris hominum, quod adrogantius erat. Tu sola corporis €proceritate elatior aliis et excelsior, non de patientia nostra €quendam triumphum, sed de superbia principum egisti. þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨–’„Ergo non aetas quemquam non ualetudo, non sexus retarda-uit, quominus oculos insolito spectaculo impleret. Te par-€uuli noscere, ostentare iuuenes, mirari senes, aegri quoque €neglecto medentium imperio ad conspectum tui quasi ad €salutem sanitatemque prorepere. Inde alii se satis uixisse te €uiso te recepto, alii nunc magis esse uiuendum praedicabant. €Feminas etiam tunc fecunditatis suae maxima uoluptas subiit, €cum cernerent cui principi ciues, cui imperatori milites peperissent. Videres referta tecta ac laborantia, ac ne eum @1 €quidem uacantem locum qui non nisi suspensum et instabile €uestigium caperet, oppletas undique uias angustumque trami-€tem relictum tibi, alacrem hinc atque inde populum, ubique par gaudium paremque clamorem. Tam aequalis ab omnibus €ex aduentu tuo laetitia percepta est, quam omnibus uenisti; €quae tamen ipsa cum ingressu tuo creuit, ac prope in singulos €gradus aucta est.  @@Gratum erat cunctis, quod senatum osculo exciperes, ut €dimissus osculo fueras; gratum, quod equestris ordinis decora €honore nominum sine monitore signares; gratum, quod tan-€tum [2non]2 ultro clientibus salutatis quasdam familiaritatis notas adderes; gratius tamen, quod sensim et placide et quan-€tum respectantium turba pateretur incederes, quod occur-€santium populus te quoque, te immo maxime artaret, quod primo statim die latus tuum crederes omnibus. Neque enim €stipatus satellitum manu sed circumfusus undique nunc €senatus, nunc equestris ordinis flore, prout alterutrum fre-€quentiae genus inualuisset, silentes quietosque lictores tuos €subsequebare; nam milites nihil a plebe habitu tranquillitate modestia differebant. Vbi uero coepisti Capitolium ascendere, €quam laeta omnibus adoptionis tuae recordatio, quam pecu-€liare gaudium eorum, qui te primi eodem loco salutauerant €imperatorem! Quin etiam deum ipsum tuum [2patrem]2 prae-cipuam uoluptatem operis sui percepisse crediderim. Vt qui-€dem isdem uestigiis institisti, quibus parens tuus ingens illud €deorum prolaturus arcanum, quae circumstantium gaudia, €quam recens clamor, quam similis illi dies, qui hunc diem €genuit! Vt plena altaribus angusta uictimis cuncta, ut in €unius salutem collata omnium uota, cum sibi se ac liberis suis @1 intellegerent precari, quae pro te precarentur! Inde tu in €palatium quidem, sed eo uultu ea moderatione, ut si priuatam €domum peteres; ceteri ad penates suos quisque, iteraturus €gaudii fidem ubi nulla necessitas gaudendi est.  @@Onerasset alium eius modi introitus; tu cotidie admirabilior €et melior, talis denique quales alii principes futuros se tan-€tum pollicentur. Solum ergo te commendat augetque tem-€poris spatium: iunxisti enim ac miscuisti res diuersissimas, securitatem olim imperantis et incipientis pudorem. Non tu €ciuium amplexus ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu €reddis; manet imperatori quae prior oris humanitas, dexterae €uerecundia. Incedebas pedibus, incedis; laetabaris labore, €laetaris, eademque illa omnia circa te, nihil [2in]2 ipso te fortuna mutauit. Liberum est ingrediente per publicum principe sub-€sistere occurrere, comitari praeterire: ambulas inter nos non €quasi contingas, et copiam tui non ut imputes facis. Haeret €lateri tuo quisquis accessit, finemque sermoni suus cuique pudor, non tua superbia facit. Regimur quidem a te et subiecti €tibi, sed quemadmodum legibus sumus: nam et illae cupidi-€tates nostras libidinesque moderantur, nobiscum tamen et €inter nos uersantur. Emines excellis ut Honor, ut Potestas, quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te €principes fastidio nostri et quodam aequalitatis metu usum €pedum amiserant. Illos ergo umeri ceruicesque seruorum €super ora nostra, te fama te gloria te ciuium pietas, te libertas €super ipsos principes uehunt; te ad sidera tollit humus ista €communis et confusa principis uestigia.  @@Non uereor, patres conscripti, ne longior uidear, cum sit €maxime optandum, ut ea pro quibus aguntur principi gratiae €multa sint; quae quidem reuerentius fuerit integra inlibataque €cogitationibus uestris reseruari quam carptim breuiterque @1 €perstringi, quia fere sequitur ut illa quidem de quibus taceas, tanta quanta sunt esse uideantur_nisi uero leuiter attingi €placet locupletatas tribus datumque congiarium populo et €datum totum, cum donatiui partem milites accepissent. An €mediocris animi est his potius repraesentare, quibus magis €negari potest? quamquam in hac quoque diuersitate aequali-€tatis ratio seruata est. Aequati sunt enim populo milites eo €quod partem sed priores, populus militibus quod posterior sed totum statim accepit. Enimuero qua benignitate diuisum €est, quantaeque tibi curae fuit ne quis expers liberalitatis €tuae fieret! Datum est his qui post edictum tuum in locum €erasorum subditi fuerant, aequatique sunt ceteris illi etiam quibus non erat promissum. Negotiis aliquis ualetudine alius, €hic mari ille fluminibus distinebatur: exspectatus est, pro-€uisumque, ne quis aeger ne quis occupatus ne quis denique €longe fuisset; ueniret quisque cum uellet, ueniret quisque cum posset. Magnificum, Caesar, et tuum disiunctissimas terras €munificentiae ingenio uelut admouere, immensaque spatia €liberalitate contrahere, intercedere casibus occursare fortu-€nae, atque omni ope adniti, ne quis e plebe Romana dante €congiarium te hominem se magis sentiret fuisse quam ciuem.  @@Aduentante congiarii die obseruare principis egressum in €publicum, insidere uias examina infantium futurusque popu-€lus solebat. Labor parentibus erat ostentare paruulos imposi-€tosque ceruicibus adulantia uerba blandasque uoces edocere: reddebant illi quae monebantur, ac plerique inritis precibus €surdas principis aures adstrepebant, ignarique quid rogassent €quid non impetrassent, donec plane scirent differebantur. Tu ne rogari quidem sustinuisti et quamquam laetissimum €oculis tuis esset conspectu Romanae sobolis impleri, omnes €tamen ante quam te uiderent adirentue, recipi incidi iussisti, @1 €ut iam inde ab infantia parentem publicum munere educa-€tionis experirentur, crescerent de tuo qui crescerent tibi, €alimentisque tuis ad stipendia tua peruenirent, tantumque €omnes uni tibi quantum parentibus suis quisque deberent. Recte, Caesar, quod spem Romani nominis sumptibus tuis €suscipis. Nullum est enim magno principe immortalitatem-€que merituro impendii genus dignius, quam quod erogatur in posteros. Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia €et pares poenae cohortantur, pauperibus educandi una ratio est bonus princeps. Hic fiducia sui procreatos nisi larga manu €fouet auget amplectitur, occasum imperii occasum rei publi-€cae accelerat, frustraque proceres plebe neglecta ut desectum corpore caput nutaturumque instabili pondere tuetur. Facile €est coniectare quod perceperis gaudium, cum te parentum €liberorum, senum infantium clamor exciperet. Haec prima €paruulorum ciuium uox aures tuas imbuit, quibus tu daturus €alimenta hoc maximum praestitisti, ne rogarent.  @@Super omnia est tamen quod talis es, ut sub te liberos €tollere libeat expediat. Nemo iam parens filio nisi fragilitatis €humanae uices horret, nec inter insanabiles morbos principis €ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum €tollere liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum; maius tamen in spem libertatis, in spem securitatis. Atque €adeo nihil largiatur princeps dum nihil auferat, non alat dum €non occidat: nec deerunt qui filios concupiscant. Contra lar-€giatur et auferat, alat et occidat: ne ille id iam breui tempore €effecerit, ut omnes non posterorum modo sed sui parentum-que paeniteat. Quocirca nihil magis in tota tua liberalitate €laudauerim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta @1 €de tuo, neque a te liberi ciuium ut ferarum catuli sanguine et caedibus nutriuntur; quodque gratissimum est accipienti-€bus, sciunt dari sibi quod nemini sit ereptum, locupletatisque €tam multis pauperiorem esse factum principem tantum. €Quamquam ne hunc quidem: nam cuius est quidquid est €omnium, tantum ipse quantum omnes habet.  @@Alio me uocat numerosa gloria tua. Alio autem? quasi uero €iam satis ueneratus miratusque sim quod tantam pecuniam þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨œƒprofudisti, non ut flagitii tibi conscius ab insectatione eius €auerteres famam, nec ut tristes hominum maestosque ser-mones laetiore materia detineres. Nullam congiario culpam, €nullam alimentis crudelitatem redemisti, nec tibi bene €faciendi fuit causa ut quae male feceras impune fecisses. Amor €impendio isto, non uenia quaesita est, populusque Romanus obligatus a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti €enim congiarium gaudentibus gaudens securusque securis; €quodque antea principes ad odium sui leniendum tumentibus €plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti, quam populus accepit. Paulo minus, patres conscripti, quin-€que milia ingenuorum fuerunt, quae liberalitas principis nostri conquisiuit inuenit adsciuit. Hi subsidium bellorum €ornamentum pacis publicis sumptibus aluntur, patriamque €non ut patriam tantum, uerum ut altricem amare condiscunt; €ex his castra ex his tribus replebuntur, ex his quandoque nascentur, quibus alimentis opus non sit. Dent tibi, Caesar, €aetatem di quam mereris, seruentque animum quem dede-€runt: et quanto maiorem infantium turbam iterum atque iterum iubebis incidi! Augetur enim cotidie et crescit, non €quia cariores parentibus liberi, sed quia principi ciues. Dabis €congiaria si uoles, praestabis alimenta si uoles: illi tamen €propter te nascuntur. @1  @@Instar ego perpetui congiarii reor adfluentiam annonae. €Huius aliquando cura Pompeio non minus addidit gloriae €quam pulsus ambitus campo, exactus hostis mari, Oriens triumphis Occidensque lustratus. Nec uero ille ciuilius quam €parens noster auctoritate consilio fide reclusit uias portus €patefecit, itinera terris litoribus mare litora mari reddi-€dit, diuersasque gentes ita commercio miscuit, ut quod €genitum esset usquam, id apud omnes natum uideretur. Nonne cernere datur ut sine ullius iniuria omnis usibus nostris €annus exuberet? Quippe non ut ex hostico raptae periturae-€que in horreis messes nequiquam quiritantibus sociis auferun-tur. Deuehunt ipsi quod terra genuit, quod sidus aluit, quod €annus tulit, nec nouis indictionibus pressi ad uetera tributa deficiunt; emit fiscus quidquid uidetur emere. Inde copiae, €inde annona de qua inter licentem uendentemque conueniat, €inde hic satietas nec fames usquam.  @@Aegyptus alendis augendisque seminibus ita gloriata est, €ut nihil imbribus caeloque deberet, siquidem proprio semper €amne perfusa, nec alio genere aquarum solita pinguescere, €quam quas ipsa deuexerat, tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris quasi numquam cessura certaret. Haec €inopina siccitate usque iniuriam sterilitatis exaruit, quia piger €Nilus cunctanter alueo sese ac languide extulerat, ingentibus €quidem tunc quoque ille fluminibus, fluminibus tamen con-ferendus. Hinc pars magna terrarum, mergi repararique €amne consueta, alto puluere incanduit. Frustra tunc Aegy-€ptus nubila optauit caelumque respexit, cum ipse fecunditatis €parens contractior et exilior isdem ubertatem eius angustiis quibus abundantiam suam cohibuisset. Neque enim solum @1 €uagus ille [2cum]2 expandatur amnis intra usurpata semper €collium substiterat atque haeserat, sed supino etiam ac €detinenti solo non placido se mollique lapsu refugum abstu-lerat necdum satis umentes terras addiderat arentibus. Igitur €inundatione, id est ubertate, regio fraudata sic opem Caesaris €inuocauit, ut solet amnem suum, nec longius illi aduersorum €fuit spatium quam dum nuntiat: tam uelox, Caesar, potestas €tua est, tamque in omnia pariter intenta bonitas et accincta, €ut tristius aliquid saeculo tuo passis ad remedium salutemque €sufficiat ut scias.  @@Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras €precor; crediderim tamen per hunc Aegypti statum tuas For-€tunam uires experiri, tuamque uigilantiam spectare uoluisse. €Nam cum omnia ubique secunda merearis, nonne manife-€stum est, si quid aduersi cadat, tuis laudibus tuisque uirtuti-€bus materiam campumque praesterni, cum secunda felices, aduersa magnos probent? Percrebuerat antiquitus urbem €nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse. €Superbiebat uentosa et insolens natio, quod uictorem quidem €populum pasceret tamen quodque in suo flumine in suis nauibus uel abundantia nostra uel fames esset. Refudimus €Nilo suas copias: recepit frumenta quae miserat, deportatas-€que messes reuexit. Discat igitur Aegyptus credatque experi-€mento, non alimenta se nobis sed tributa praestare; sciat se non esse populo Romano necessariam, et tamen seruiat. Post €haec, si uolet, Nilus amet alueum suum et fluminis modum €seruet: nihil hoc ad urbem ac ne ad Aegyptum quidem, nisi €ut inde nauigia inania et uacua et similia redeuntibus, hinc €plena et onusta et qualia solent uenire mittantur, conuerso-€que munere maris hinc potius uenti ferentes et breuis cursus @1 optentur. Mirum, Caesar, uideretur, si desidem Aegyptum €cessantemque Nilum non sensisset urbis annona; quae tuis €opibus, tua cura usque illuc redundauit, ut simul probaretur €et nos Aegypto posse et nobis Aegyptum carere non posse. Actum erat de fecundissima gente, si libera fuisset; pudebat €sterilitatis insolitae nec minus erubescebat fame quam tor-€quebatur, cum pariter a te necessitatibus eius pudorique €subuentum est. Stupebant agricolae plena horrea quae non €ipsi refersissent, quibus de campis illa subuecta messis, quaue €in Aegypti parte alius amnis. Ita beneficio tuo nec maligna €tellus, et obsequens Nilus Aegypto quidem saepe, sed gloriae €nostrae numquam largior fluxit.  @@Quam nunc iuuat prouincias omnes in fidem nostram €dicionemque uenisse, postquam contigit princeps, qui ter-€rarum fecunditatem nunc huc nunc illuc, ut tempus et €necessitas posceret, transferret referretque, qui diremptam €mari gentem ut partem aliquam populi plebisque Romanae aleret ac tueretur! Et caelo quidem numquam benignitas €tanta, ut omnes simul terras uberet foueatque: hic omnibus €pariter si non sterilitatem, at mala sterilitatis exturbat, hic €si non fecunditatem, at bona fecunditatis importat, hic €alternis commeatibus Orientem Occidentemque conectit, ut €quae ferunt quaeque expetunt opes gentes, discant inuicem €capiant, quanto libertati discordi seruientibus sit utilius unum esse cui seruiant. Quippe discretis quidem bonis omnium sua €cuiusque ad singulos mala, sociatis autem atque permixtis €singulorum mala ad neminem, ad omnes omnium bona per-€tinent. Sed siue terris diuinitas quaedam, siue aliquis amni-€bus genius, et solum illud et flumen ipsum precor, ut hac @1 €principis benignitate contentum molli gremio semina recon-dat, multiplicata restituat. Non quidem reposcimus fenus: €putet tamen esse soluendum, fallacemque unius anni fidem €omnibus annis omnibusque postea saeculis tanto magis quia €non exigimus excuset.  @@Satis factum qua ciuium qua sociorum utilitatibus. Visum €est spectaculum inde non enerue nec fluxum, nec quod €animos uirorum molliret et frangeret, sed quod ad pulchra €uulnera contemptumque mortis accenderet, cum in seruo-€rum etiam noxiorumque corporibus amor laudis et cupido uictoriae cerneretur. Quam deinde in edendo liberalitatem, €quam iustitiam exhibuit omni adfectione aut intactus aut €maior! Impetratum est quod postulabatur, oblatum quod €non postulabatur. Institit ultro et ut concupisceremus admonuit, ac sic quoque plura inopinata plura subita. Iam €quam libera spectantium studia, quam securus fauor! Nemini €impietas ut solebat obiecta, quod odisset gladiatorem; nemo e €spectatore spectaculum factus miseras uoluptates unco et igni-bus expiauit. Demens ille uerique honoris ignarus, qui crimina €maiestatis in harena colligebat, ac se despici et contemni, nisi €etiam gladiatores eius ueneraremur, sibi male dici in illis, suam €diuinitatem suum numen uiolari interpretabatur, cumque se €idem quod deos, idem gladiatores quod se putabat.  @@At tu Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis €exsecrabili reddidisti! Vidimus delatorum agmen inductum, €quasi grassatorum quasi latronum. Non solitudinem illi, non €iter sed templum sed forum insederant; nulla iam testamenta €secura, nullius status certus; non orbitas, non liberi prod-þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨¢’erant. Auxerat hoc malum partim [2 * * * partim]2 auaritia. @1 €Aduertisti oculos atque ut ante castris, ita postea pacem foro €reddidisti; excidisti intestinum malum et prouida seueritate €cauisti, ne fundata legibus ciuitas euersa legibus uideretur. Licet ergo cum fortuna tum liberalitas tua uisenda nobis €praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora uirorum et €pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansue-€tudinem incognitam, nunc secretas illas et arcanas ac sub te €primum communes opes, nihil tamen gratius, nihil saeculo €dignius, quam quod contigit desuper intueri delatorum supina ora retortasque ceruices. Agnoscebamus et fruebamur, €cum uelut piaculares publicae sollicitudinis uictimae supra €sanguinem noxiorum ad lenta supplicia grauioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in nauigia raptim conquisita ac €tempestatibus dediti: abirent fugerent uastatas delationibus €terras, ac si quem fluctus ac procellae scopulis reseruassent, €hic nuda saxa et inhospitale litus incoleret, ageret duram et €anxiam uitam, relictaque post tergum totius generis humani  securitate maereret. Memoranda facies, delatorum classis €permissa omnibus uentis, coactaque uela tempestatibus pan-€dere iratosque fluctus sequi, quoscumque in scopulos detulis-€sent. Iuuabat prospectare statim a portu sparsa nauigia, et €apud illud ipsum mare agere principi gratias, qui clementia €sua salua ultionem hominum terrarumque dis maris com-mendasset. Quantum diuersitas temporum posset, tum €maxime cognitum est, cum isdem quibus antea cautibus €innocentissimus quisque, tunc nocentissimus adfigeretur, €cumque insulas omnes, quas modo senatorum, iam dela-€torum turba compleret; quos quidem non in praesens €tantum sed in aeternum repressisti, mille poenarum indagine inclusos. Ereptum alienas pecunias eunt: perdant €quas habent. Expellere penatibus gestiunt: suis exturbentur €neque ut antea exsanguem illam et ferream frontem @1 €nequiquam conuulnerandam praebeant punctis, et notas €suas rideant, sed exspectent paria praemio damna, nec €maiores spes quam metus habeant, timeantque quantum €timebantur. @@Ingenti quidem animo diuus Titus securitati nostrae €ultionique prospexerat, ideoque numinibus aequatus est: €sed quanto tu quandoque dignior caelo, qui tot res illis €adiecisti, propter quas illum deum fecimus! Id hoc magis €arduum fuit, quod imperator Nerua te filio, te successore €dignissimus perquam magna quaedam edicto Titi adstru-€xerat, nihilque reliquisse nisi tibi uidebatur, qui tam multa €excogitasti, ut si ante te nihil esset inuentum. Quae singula quantum tibi gratiae dispensata adiecissent! At tu simul €omnia profudisti, ut sol et dies non parte aliqua sed statim €totus, nec uni aut alteri sed omnibus in commune profertur.  @@Quam iuuat cernere aerarium silens et quietum, et quale €ante delatores erat! Nunc templum illud nunc uere dei €[2sedes]2, non spoliarium ciuium cruentarumque praedarum €saeuum receptaculum, ac toto in orbe terrarum adhuc locus €unus in quo optimo principe boni malis impares essent. Manet tamen honor legum, nihilque ex publica utilitate con-€uulsum, nec poena cuiquam remissa, sed addita est ultio, €solumque mutatum, quod iam non delatores sed leges timen-tur. At fortasse non eadem seueritate fiscum qua aerarium €cohibes: immo tanto maiore quanto plus tibi licere de tuo €quam de publico credis. Dicitur actori atque etiam procura-tori tuo: 'In ius ueni, sequere ad tribunal.' Nam tribunal €quoque excogitatum principatui est par ceteris, nisi illud €litigatoris amplitudine metiaris. Sors et urna fisco iudicem €adsignat; licet reicere, licet exclamare: 'Hunc nolo, timidus @1 €est et bona saeculi parum intellegit; illum uolo, qui Cae-€sarem fortiter amat.' Eodem foro utuntur principatus et €libertas; quae praecipua tua gloria est, saepius uincitur fiscus, cuius mala causa numquam est nisi sub bono principe. Ingens €hoc meritum; maius illud quod eos procuratores habes, ut €plerumque ciues tui non alios iudices malint. Liberum est €autem discrimini suo locum eligere. Neque enim ullam €necessitatem muneribus tuis addis, ut qui scias hanc esse bene-€ficiorum principalium summam, si illis et non uti licet.  @@Onera imperii pleraque uectigalia institui ut pro utili-€tate communi ita singulorum [2cum]2 iniuriis coegerunt. €[2In]2 his uicesima reperta est, tributum tolerabile et facile heredibus dumtaxat extraneis, domesticis graue. Itaque illis €inrogatum est, his remissum, uidelicet quod manifestum erat €quanto cum dolore laturi seu potius non laturi homines €essent destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine gentili-€tate sacrorum denique societate meruissent, quaeque num-€quam ut aliena et speranda sed ut sua semperque possessa ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent. Haec €mansuetudo legis ueteribus ciuibus seruabatur: noui, seu per €Latium in ciuitatem seu beneficio principis uenissent, nisi €simul cognationis iura impetrassent, alienissimi habebantur, quibus coniunctissimi fuerant. Ita maximum beneficium €uertebatur in grauissimam iniuriam, ciuitasque Romana in-€star erat odii et discordiae et orbitatis, cum carissima pi-gnora salua ipsorum pietate distraheret. Inueniebantur tamen, €quibus tantus amor nominis nostri, ut Romanam ciuitatem €non uicesimae modo uerum etiam adfinitatum damno bene €compensari putarent; sed his maxime debebat gratuita con-tingere, a quibus tam magno aestimabatur. Igitur pater tuus @1 €sanxit, ut quod ex matris ad liberos, ex liberorum bonis per-€uenisset ad matrem, etiamsi cognationum iura non recepis-€sent, cum ciuitatem apiscerentur, eius uicesimam ne darent. Eandem immunitatem in paternis bonis filio tribuit, si modo €reductus esset in patris potestatem, ratus improbe et insolen-€ter ac paene impie his nominibus inseri publicanum, nec sine €piaculo quodam sanctissimas necessitudines uelut interce-€dente uicesima scindi; nullum tanti esse uectigal, quod liberos €ac parentes faceret extraneos.  @@Hactenus ille, parcius fortasse quam decuit optimum prin-€cipem, sed non parcius quam optimum patrem, qui adopta-€turus hoc quoque parentis indulgentissimi fecit, quod €delibasse quaedam seu potius demonstrasse contentus, largam €ac prope intactam bene faciendi materiam filio reseruauit. Statim ergo muneri eius liberalitas tua adstruxit, ut, quem-€admodum in patris filius, sic in hereditate filii pater esset €immunis, nec eodem momento quo pater esse desisset, hoc quoque amitteret quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacri-€mas parentum uectigales esse non pateris. Bona filii pater €sine deminutione possideat, nec socium hereditatis accipiat, €qui non habet luctus; nemo recentem et attonitam orbita-€tem ad computationem uocet, cogatque patrem quid reli-querit filius scire. Augeo, patres conscripti, principis munus, €cum ostendo liberalitati eius inesse rationem. Ambitio enim €et iactantia et effusio et quiduis potius quam liberalitas existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, impera-€tor, mansuetudine tua minuere orbitatis iniurias, nec pati €quemquam filio amisso insuper adfici alio dolore. Sic quoque €abunde misera res est pater filio solus heres: quid si cohere-dem non a filio accipiat? Adde quod cum diuus Nerua @1 €sanxisset, ut in paternis bonis liberi necessitate uicesimae €soluerentur, congruens erat eandem immunitatem parentes in liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris amplior honor €quam maioribus haberetur, curue non retro quoque recur-€reret aequitas [non] eadem? Tu quidem, Caesar, illam exce-€ptionem remouisti, 'si modo filius in potestate fuisset patris', €intuitus, opinor, uim legemque naturae, quae semper in €dicione parentum esse liberos iussit, nec uti inter pecudes €sic inter homines potestatem et imperium ualentioribus €dedit.  @@Nec uero contentus primum cognationis gradum abstu-€lisse uicesimae, secundum quoque exemit cauitque ut in €sororis bonis frater, et contra in fratris soror, utque auus €auia in neptis nepotisque, et inuicem illi seruarentur im-munes. His quoque quibus per Latium ciuitas Romana patuis-€set, idem indulsit omnibusque inter se cognationum iura þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨§’ƒcommisit, simul et pariter et more naturae, quae priores €principes a singulis rogari gestiebant, non tam praestandi animo quam negandi. Ex quo intellegi potest quantae beni-€gnitatis quanti spiritus fuerit, sparsas atque, ut ita dicam, €laceras gentilitates colligere atque conectere et quasi renasci €iubere, deferre quod negabatur, atque id praestare cunctis, €quod saepe singuli non impetrassent; postremo ipsum sibi €eripere tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi imputandique materiam. Indignum, credo, ei uisum ab €homine peti quod di dedissent. Soror estis et frater, auus et €nepotes: quid est ergo cur rogetis ut sitis? Vobis est is, qui €pro cetera sua moderatione non minus inuidiosum putat dare @1 hereditatem quam auferre. Laeti ergo adite honores, capes-€site ciuitatem; neminem hoc necessitudinis abruptum uelut €truncum amputatumque destituet; isdem omnes quibus ante €pignoribus, sed honestiores perfruentur. €@@Ac ne remotioris quidem iamque deficientis adfinitatis gra-€dus a qualibet quantitate uicesimam ut prius inferre cogentur. €Statuit enim communis omnium parens summam, quae pu- blicanum pati possit. Carebit onere uicesimae parua et exilis €hereditas, et si ita gratus heres uolet, tota sepulcro tota funeri €seruiet; nemo obseruator nemo castigator adsistet. Cuicum-€que modica pecunia ex hereditate alicuius obuenerit, securus habeat quietusque possideat. Ea lex uicesimae dicta est, ut ad €periculum eius perueniri nisi opibus non possit. Conuersa est €iniquitas in gratulationem, iniuria in uotum: optat heres ut uicesimam debeat. Additum est, ut qui ex eius modi causis €in diem edicti uicesimam deberent, nondum tamen intulis-€sent, non inferrent. At in praeteritum subuenire ne di quidem €possunt: tu tamen subuenisti cauistique ut desineret quis-€que debere, quod [2nemo]2 esset postea debiturus, idem effecisti ne malos principes habuissemus. Quo ingenio, si natura pate-€retur, quam libenter tot spoliatis tot trucidatis bona et sanguinem refudisses! Vetuisti exigi quod deberi non tuo €saeculo coeperat. Alius ut contumacibus irasceretur, tardi-€tatemque soluendi dupli uel etiam quadrupli irrogatione €multaret; tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas quod €deberi non oportuerit, an constituas ut debeatur.  @@Feres, Caesar, curam et sollicitudinem consularem. Nam €mihi cogitanti eundem te collationes remisisse, donatiuum @1 €reddidisse, congiarium obtulisse, delatores abegisse, uecti-€galia temperasse, interrogandus uideris, satisne computa-€ueris imperi= reditus. An tantas uires habet frugalitas principis, ut tot impendiis tot erogationibus sola sufficiat? Nam quid €est causae cur aliis quidem, cum omnia raperent et rapta €retinerent, ut si nihil rapuissent nihil retinuissent, defuerint €omnia; tibi cum tam multa largiaris et nihil auferas, ut si nihil largiaris et auferas omnia, [2omnia]2 supersint? Num-€quam principibus defuerunt, qui fronte tristi et graui €supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent. Et erant €principes ipsi sua sponte auidi et rapaces et qui magistris non €egerent; plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt. €Sed ad tuas aures cum ceteris omnibus tum uel maxime auaris adulationibus obstructus est aditus. Silent ergo et €quiescunt, et postquam non est cui suadeatur, qui suadeant €non sunt. Quo euenit ut, cum plurimum tibi pro tuis, plus €tamen pro nostris moribus debeamus.  @@Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae €et Iuliae leges, quam maiestatis singulare et unicum crimen, €eorum qui crimine uacarent. Huius tu metum penitus sustu-€listi, contentus magnitudine qua nulli magis caruerunt quam qui sibi maiestatem uindicabant. Reddita est amicis fides, €liberis pietas, obsequium seruis: uerentur et parent et domi-nos habent. Non enim iam serui nostri principis amici sed €nos sumus, nec pater patriae alienis se mancipiis cariorem €quam ciuibus suis credit. Omnes accusatore domestico €liberasti, unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim, €seruile bellum sustulisti. In quo non minus seruis quam €dominis praestitisti: nos enim securos, illos bonos fecisti. @1 Non uis in te ea laudari, nec fortasse laudanda sint; grata €sunt tamen recordantibus principem illum in capita domi-€norum seruos subornantem, monstrantemque crimina quae €tamquam delata puniret, magnum et ineuitabile ac totiens €cuique experiendum malum, quotiens quisque similes prin-€cipi seruos haberet.  @@In eodem genere ponendum est, quod testamenta nostra €secura sunt, nec unus omnium nunc quia scriptus, nunc quia €non scriptus heres. Non tu falsis non tu iniquis tabulis aduo-€caris. Nullius ad te iracundia nullius impietas nullius furor €confugit, nec quia offendit alius nuncuparis, sed quia ipse meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris, nihilque €inter priuatum et principem interest, nisi quod nunc a pluri-bus amaris; nam et plures amas. Tene, Caesar, hunc cursum, €et probabitur experimento, sitne feracius et uberius non ad €laudem modo sed ad pecuniam principi, si herede illo mori homines uelint, quam si cogantur. Donauit pater tuus multa, €[2multa]2 et ipse donasti. Cesserit parum gratus: manent €tamen hi %qui bonis eius, nihilque ex illis ad te nisi gloria €redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clario-rem ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae €praetulit? quotus quisque principum ne id quidem in patri-€moniis nostris suum duxit, quod esset de suo? Nonne ut €regum ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda €laqueos aemulabantur, cum priuatis facultatibus uelut hausta €et implicita retro secum quidquid attigerant referrent?  @@Quam utile est ad usum secundorum per aduersa uenisse! €Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat €innocentium uita. Scis et expertus es, quanto opere dete- @1 €stentur malos principes, etiam qui malos faciunt. Meministi quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam priuato €iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam €tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus ut, quibus erat €summa uotorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, €ut locum istum post te concupiscat. Facilius est ut esse ali-quis successor tuus possit, quam ut uelit. Quis enim curae €tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformi-€det? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et adferebas excusationem adoptati. An parua prona-€que sunt ad aemulandum quod nemo incolumitatem turpitu-€dine rependit, salua est omnibus uita et dignitas uitae, nec €iam consideratus et sapiens, qui aetatem in tenebris agit? Eadem quippe sub principe uirtutibus praemia quae in liber-€tate, nec bene factis tantum ex conscientia merces. Amas €constantiam ciuium, rectosque ac uiuidos animos non ut alii contundis ac deprimis, sed foues et attollis. Prodest bonos €esse, cum sit satis abundeque, si non nocet; his honores his €sacerdotia, his prouincias offers, hi amicitia tua hi iudicio €florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio €similes, dissimiles adliciuntur; nam praemia bonorum malo-rumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio ualent €ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, €expetant fugiantue; ceteri, ubi laboris inertiae uigilan-€tiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista €quibus alios artibus adsecutos uident consectantur, quales-€que sunt illi, tales esse et uideri uolunt, et dum uolunt €fiunt. @1  @@Et priores quidem principes, excepto patre tuo, praeterea €uno aut altero (et nimis dixi), uitiis potius ciuium quam €uirtutibus laetabantur, primum quod in alio sua quemque na-€tura delectat, deinde quod patientiores seruitutis arbitraban-tur, quos non deceret esse nisi seruos. Horum in sinum omnia €congerebant, bonos autem otio aut situ abstrusos et quasi €sepultos non nisi delationibus et periculis in lucem ac diem proferebant. Tu amicos ex optimis [2sumis]2, et hercule aequum €est esse eos carissimos bono principi, qui inuisissimi malo €fuerint. Scis, ut sint diuersa natura dominatio et principatus, þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨­“„ita non aliis esse principem gratiorem, quam qui maxime dominum grauentur. Hos ergo prouehis et ostentas quasi €specimen et exemplar, quae tibi secta uitae, quod homi-€num genus placeat; et ideo non censuram adhuc, non prae-€fecturam morum recepisti, quia tibi beneficiis potius quam €remediis ingenia nostra experiri placet. Et alioqui nescio an €plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur quam qui cogit. Flexibiles quamcumque in partem ducimur a prin-€cipe atque (ut ita dicam) sequaces sumus. Huic enim cari, €huic probati esse cupimus, quod frustra sperauerint dis-€similes, eoque obsequii continuatione peruenimus, ut prope €omnes homines unius moribus uiuamus. Porro non tam €sinistre constitutum est, ut qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo, Caesar, et uim €effectumque censurae tuum propositum tui actus obtinebunt. €Nam uita principis censura est eaque perpetua: ad hanc €dirigimur, ad hanc conuertimur, nec tam imperio nobis opus €est quam exemplo. Quippe infidelis recti magister est metus. @1 €Melius homines exemplis docentur, quae in primis hoc in se €boni habent, quod adprobant quae praecipiunt fieri posse.  @@Et quis terror ualuisset efficere, quod reuerentia tui effecit? €Obtinuit aliquis ut spectaculum pantomimorum populus Romanus tolli pateretur, sed non obtinuit ut uellet: rogatus €es tu quod cogebat alius, coepitque esse beneficium quod €necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu ut €tolleres pantomimos, quam a patre tuo ut restitueret ex-actum est. Vtrumque recte nam et restitui oportebat, quos €sustulerat malus princeps, et tolli restitutos. In his enim, €quae a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat auctorem displicuisse non factum. Idem ergo populus ille, €aliquando scaenici imperatoris spectator et plausor, nunc in €pantomimis quoque auersatur et damnat effeminatas artes et indecora saeculo studia. Ex quo manifestum est principum €disciplinam capere etiam uulgus, cum rem si ab uno fiat €seuerissimam fecerint omnes. Macte hac grauitatis gloria, €Caesar, qua consecutus es ut, quod antea uis et imperium, nunc mores uocarentur. Castigauerunt uitia sua ipsi qui €castigari merebantur, idemque emendatores qui emendandi €fuerunt. Itaque nemo de seueritate tua queritur, et liberum est queri. Sed cum ita comparatum sit, ut de nullo minus €principe querantur homines quam de quo maxime licet, tuo €in saeculo nihil est quo non omne hominum genus laetetur et gaudeat. Boni prouehuntur; mali, qui est tranquillissimus €status ciuitatis, nec timent nec timentur. Vitiorum paeni-€tentiam exspectas, mederis erroribus sed implorantium, €omnibusque quos bonos facis hanc adstruis laudem, ne €coegisse uidearis. @1  @@Quid? uitam, quid? mores iuuentutis quam principaliter €formas! quem honorem dicendi magistris, quam dignationem €sapientiae doctoribus habes! ut sub te spiritum et sanguinem €et patriam receperunt studia! quae priorum temporum €immanitas exsiliis puniebat, cum sibi uitiorum omnium con-€scius princeps inimicas uitiis artes non odio magis quam reuerentia relegaret. At tu easdem artes in complexu oculis €auribus habes. Praestas enim quaecumque praecipiunt, tan-tumque eas diligis quantum ab illis probaris. An quisquam €studia humanitatis professus non cum omnia tua tum uel €in primis laudibus ferat admissionum tuarum facilitatem? Magno quidem animo parens tuus hanc ante uos principes €arcem publicarum aedium nomine inscripserat; frustra €tamen, nisi adoptasset qui habitare ut in publicis posset. Quam bene cum titulo isto moribus tuis conuenit, quamque €omnia sic facis tamquam non alius inscripserit! Quod enim €forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium ipsaque €illa adoptionis tuae sedes magis publica magis omnium. Nullae €obices nulli contumeliarum gradus superatisque iam mille liminibus ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna ante €te, magna post te, iuxta te tamen maxima quies: tantum €ubique silentium, tam altus pudor, ut ad paruos penates et €larem angustum ex domo principis modestiae et tranquilli-€tatis exempla referantur.  @@Ipse autem ut excipis omnes, ut exspectas! ut magnam €partem dierum, inter tot imperi= curas, quasi per otium trans-€igis! Itaque non albi et attoniti, nec ut periculum capitis €adituri tarditate, sed securi et hilares cum commodum est conuenimus. Et admittente principe interdum est aliquid €quod nos domi quasi magis necessarium teneat: excusati €semper tibi nec umquam excusandi sumus. Scis enim sibi €quemque praestare, quod te uideat quod frequentet, ac tanto @1 liberalius ac diutius uoluptatis huius copiam praebes. Nec €salutationes tuas fuga et uastitas sequitur: remoramur resi-€stimus ut in communi domo, quam nuper illa immanissima €belua plurimo terrore munierat, cum uelut quodam specu €inclusa nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum ciuium strages caedesque proferret. Obuersa-€bantur foribus horror et minae et par metus admissis et €exclusis; ad hoc ipse occursu quoque uisuque terribilis: super-€bia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia multo rubore suffusa. Non adire quisquam non €adloqui audebat, tenebras semper secretumque captantem, €nec umquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitu-€dinem faceret.  @@Ille tamen, quibus sibi parietibus et muris salutem suam €tueri uidebatur, dolum secum et insidias et ultorem scele-€rum deum inclusit. Dimouit perfregitque custodias Poena, €angustosque per aditus et obstructos non secus ac per apertas €fores et inuitantia limina irrupit: longe tunc illi diuinitas sua, €longe arcana illa cubilia saeuique secessus, in quos timore et superbia et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, €quanto securior eadem domus, postquam erus non crude-€litatis sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed ciuium celebritate defenditur! Ecquid ergo? Discimus ex-€perimento fidissimam esse custodiam principis innocentiam €ipsius. Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, €munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui saeptus caritate non fuerit; armis enim arma irritantur. Num €autem serias tantum partes dierum in oculis nostris coetuque €consumis? non remissionibus tuis eadem frequentia eademque @1 illa socialitas interest? non tibi semper in medio cibus sem-€perque mensa communis? non ex conuictu nostro mutua €uoluptas? non prouocas reddisque sermones? non ipsum €tempus epularum tuarum, cum frugalitas contrahat, extendit humanitas? Non enim ante medium diem distentus solitaria €cena, spectator adnotatorque conuiuis tuis immines, nec €ieiunis et inanibus plenus ipse [2et]2 eructans non tam adponis €quam obicis cibos quos dedigneris attingere, aegreque perpes-€sus superbam illam conuictus simulationem, rursus te ad clandestinam ganeam occultumque luxum refers. Ergo non €aurum nec argentum, nec exquisita ingenia cenarum, sed €suauitatem tuam iucunditatemque miramur, quibus nulla €satietas adest, quando sincera omnia et uera et ornata graui-tate. Neque enim aut peregrinae superstitionis ministeria aut €obscaena petulantia mensis principis oberrat, sed benigna €inuitatio et liberales ioci et studiorum honor. Inde tibi parcus €et breuis somnus, nullumque amore nostri tempus angustius, €quam quod sine nobis agis.  Sed cum rebus tuis ut participes perfruamur, quae habe-€mus ipsi, quam propria quam nostra sunt! Non enim extur-€batis prioribus dominis omne stagnum, omnem lacum, €omnem etiam saltum immensa possessione circumuenis, nec unius oculis flumina montes maria deseruiunt. Est quod €Caesar non suum uideat, tandemque imperium principis €quam patrimonium maius est. Multa enim ex patrimonio €refert in imperium, quae priores principes occupabant, non ut ipsi fruerentur, sed ne quis alius. Ergo in uestigia sedesque €nobilium immigrant pares domini, nec iam clarissimorum €uirorum receptacula habitatore seruo teruntur, aut foeda uastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes €deterso situ auctas ac uigentes. Magnum hoc tuum non erga @1 €homines modo sed erga tecta ipsa meritum, sistere ruinas €solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨²”…animo ab interitu uindicare. Muta quidem illa et anima €carentia sentire tamen et laetari uidentur, quod niteant quod €frequententur, quod aliquando coeperint esse domini scientis. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum €uenalium, quo fit detestanda auaritia illius, qui tam multa €concupiscebat, cum haberet superuacua tam multa. Tum €exitialis erat apud principem huic laxior domus, illi amoenior uilla: nunc princeps in haec eadem dominos quaerit, ipse €inducit; ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos, €illud numquam nisi Caesaris suburbanum licemur emimus implemus. Tanta benignitas principis, tanta securitas €temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet €dignos, nos non timeamus quod esse digni uidemur. Nec €uero emendi tantum ciuibus tuis copiam praebes, sed €amoenissima quaeque largiris et donas; ista inquam donas €in quae electus, in quae adoptatus es; transfers quod €iudicio accepisti, ac nihil magis tuum credis, quam quod €per amicos habes.  @@Idem tam parcus in aedificando quam diligens in tuendo. €Itaque non ut ante immanium transuectione saxorum urbis €tecta quatiuntur; stant securae domus nec iam templa €nutantia. Satis est tibi nimiumque, cum successeris frugalis-simo principi; magnum reicere aliquid et amputare ex his, €quae princeps tamquam necessaria reliquit. Praeterea pater €tuus usibus suis detrahebat quae fortuna imperi= dederat, tu tuis quae pater. At quam magnificus in publicum es! Hinc €porticus inde delubra occulta celeritate properantur, ut non €consummata sed tantum commutata uideantur. Hinc im-€mensum latus circi templorum pulchritudinem prouocat, @1 €digna populo uictore gentium sedes, nec minus ipsa uisenda, quam quae ex illa spectabuntur, uisenda autem cum cetera €specie, tum quod aequatus plebis ac principis locus, siquidem €per omne spatium una facies, omnia continua et paria, nec €magis proprius spectanti Caesari suggestus quam propria quae spectet. Licebit ergo te ciuibus tuis inuicem contueri; €dabitur non cubiculum principis sed ipsum principem cernere €in publico, in populo sedentem, populo cui locorum quinque €milia adiecisti. Auxeras enim numerum eius congiarii facili-€tate maioremque in posterum suscipi liberalitatis tuae fide €iusseras.  @@Horum unum si praestitisset alius, iam dudum illi radia-€tum caput et media inter deos sedes auro staret aut ebore, €augustioribusque aris et grandioribus uictimis inuocaretur. Tu delubra non nisi adoraturus intras, tibi maximus honor €excubare pro templis postibusque praetexi. Sic fit, ut di €[2tibi]2 summum inter homines fastigium seruent, cum deorum ipse non adpetas. Itaque tuam statuam in uestibulo Iouis €optimi maximi unam alteramue et hanc aeream cernimus. €At paulo ante aditus omnes omnes gradus totaque area hinc €auro hinc argento relucebat, seu potius polluebatur, cum in-€cesti principis statuis permixta deorum simulacra sorderent. Ergo istae quidem aereae et paucae manent manebuntque €quam diu templum ipsum, illae autem [2aureae]2 et innumera-€biles strage ac ruina publico gaudio litauerunt. Iuuabat illi-€dere solo superbissimos uultus, instare ferro, saeuire securibus, ut si singulos ictus sanguis dolorque sequeretur. Nemo tam €temperans gaudii seraeque laetitiae, quin instar ultionis €uideretur cernere laceros artus truncata membra, postremo €truces horrendasque imagines obiectas excoctasque flammis, @1 €ut ex illo terrore et minis in usum hominum ac uoluptates ignibus mutarentur. Simili reuerentia, Caesar, non apud €genium tuum bonitati tuae gratias agi, sed apud numen €Iouis optimi maximi pateris: illi debere nos quidquid tibi €debeamus, illius quod bene facias muneris esse qui te dedit. Ante quidem ingentes hostiarum greges per Capitolinum iter €magna sui parte uelut intercepti deuertere uia cogebantur, €cum saeuissimi domini atrocissima effigies tanto uictimarum €cruore coleretur, quantum ipse humani sanguinis pro-€fundebat.  @@Omnia, patres conscripti, quae de aliis principibus a me €aut dicuntur aut dicta sunt, eo pertinent ut ostendam, quam €longa consuetudine corruptos deprauatosque mores princi-€patus parens noster reformet et corrigat. Alioqui nihil non parum grate sine comparatione laudatur. Praeterea hoc €primum erga optimum imperatorem piorum ciuium officium €est, insequi dissimiles; neque enim satis amarit bonos prin-cipes, qui malos satis non oderit. Adice quod imperatoris €nostri non aliud amplius ac diffusius meritum est, quam quod insectari malos principes tutum est. An excidit dolori nostro €modo uindicatus Nero? Permitteret, credo, famam uitamque €eius carpi qui mortem ulciscebatur, nec ut in se dicta inter-pretaretur, quae de simillimo dicerentur. Quare erga te, €Caesar, muneribus [omnibus] tuis omnibus comparo, multis €antepono, quod licet nobis et in praeteritum de malis im-€peratoribus cotidie uindicari et futuros sub exemplo prae-€monere, nullum locum nullum esse tempus, quo funestorum €principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant. Quo constantius, patres conscripti, et dolores nostros et @1 €gaudia proferamus; laetemur his quibus fruimur, ingemi-€scamus illis quae patiebamur; simul utrumque faciendum est €sub bono principe. Hoc secreta nostra hoc sermones hoc ipsae €gratiarum actiones agant, meminerintque sic maxime laudari €incolumem imperatorem, si priores secus meriti reprehendan-€tur. Nam cum [2de]2 malo principe posteri tacent, manifestum €est eadem facere praesentem.  @@Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, cum €laudes imperatorum ludis etiam et commissionibus cele-€brarentur, saltarentur atque in omne ludibrium effeminatis €uocibus modis gestibus frangerentur? Sed illud indignum, €quod eodem tempore in senatu et in scaena, ab histrione et a consule laudabantur. Tu procul a tui cultu ludicras artes €remouisti. Seria ergo te carmina honorque aeternus annalium, €non haec breuis et pudenda praedicatio colit; quin etiam €tanto maiore consensu in uenerationem tui theatra ipsa con-surgent, quanto magis de te scaenae silebunt. Sed quid ego €istud admiror, cum eos quoque honores qui tibi a nobis €offeruntur aut delibare parcissime aut omnino soleas recusare? €Nihil ante tam uulgare tam paruum in senatu agebatur, ut €non laudibus principum immorarentur, quibuscumque cen-sendi necessitas accidisset. De ampliando numero gladia-€torum aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur, et €quasi prolatis imperi= finibus nunc ingentes arcus excessuros-€que templorum fastigium titulos, nunc menses etiam nec hos €singulos nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur illi, et quasi meruissent laetabantur. At nunc quis nostrum tam-€quam oblitus eius de quo refertur censendi officium prin-€cipis honore consumit? Tuae moderationis haec laus, [2non]2 @1 €constantiae nostrae, et tibi obsequimur quod in curiam non €ad certamen adulationum sed ad usum munusque iustitiae €conuenimus, hanc simplicitati tuae ueritatique gratiam rela-turi, ut te quae uis uelle, quae non uis nolle credamus. In-€cipimus inde desinimus ibi, a quo incipi in quo desini sub alio €principe non posset. Nam plerosque ex decretis honoribus et €alii non receperunt, nemo ante tantus fuit ut crederetur noluisse decerni; quod ego titulis omnibus speciosius reor, €quando non trabibus aut saxis nomen tuum sed monimentis €aeternae laudis inciditur.  @@Ibit in saecula fuisse principem cui florenti et incolumi €numquam nisi modici honores, saepius nulli decernerentur. Et sane si uelimus cum priorum temporum necessitate certare, €uincemur; ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio ueritate, seruitus libertate, metus amore. Simul cum iam €pridem nouitas omnis adulatione consumpta sit, non alius €erga te nouus honor superest, quam si aliquando de te tacere audeamus. Age, si quando pietas nostra silentium rupit et €uerecundiam tuam uicit, quae qualiaque aut decernimus nos, €aut tu non recusas!_ut adpareat non superbia et fastidio te €amplissimos honores repudiare, qui minores non dedigneris. Pulchrius hoc, Caesar, quam si recusares omnes; nam recusare €omnes ambitionis, moderatio est eligere parcissimos. Quo þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨·•ƒtemperamento et nobis et aerario [2 * * * aerario]2 autem, quod €sumptibus eius adhibes modum, ut qui exhaustum non sis innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae, €quales olim ob egregia in rem publicam merita priuatis dica-€bantur; uisuntur eadem e materia Caesaris statuae qua Brutorum qua Camillorum. Nec discrepat causa: illi enim @1 €reges hostemque uictorem moenibus depulerunt, hic regnum €ipsum quaeque alia captiuitas gignit, arcet ac summouet, sedemque obtinet principis ne sit domino locus. Ac mihi €intuenti sapientiam tuam minus mirum uidetur, quod mor-€tales istos caducosque titulos aut depreceris aut temperes; €scis enim ubi uera principis, ubi sempiterna sit gloria. Hi sunt €honores in quos nihil flammis, nihil senectuti, nihil succes-soribus liceat. Arcus enim et statuas, aras etiam templaque €demolitur et obscurat obliuio, neglegit carpitque posteritas: €contra contemptor ambitionis et infinitae potestatis domitor €ac frenator animus ipsa uetustate florescit, nec ab ullis magis €laudatur quam quibus minime necesse est. Praeterea ut €quisque factus est princeps, extemplo fama eius, incertum bona an mala, ceterum aeterna est. Non ergo perpetua prin-€cipi fama, quae inuitum manet, sed bona concupiscenda est; €ea porro non imaginibus et statuis, sed uirtute ac meritis prorogatur. Quin etiam leuiora haec, formam principis €figuramque, non aurum melius uel argentum quam fauor €hominum exprimat teneatque. Quod quidem prolixe tibi €cumulateque contingit, cuius laetissima facies et amabilis €uultus in omnium ciuium ore oculis animo sedet.  @@Adnotasse uos credo, patres conscripti, iam dudum me non €eligere quae referam. Propositum est enim mihi principem €laudare, non principis facta. Nam laudabilia multa etiam €mali faciunt, ipse laudari nisi optimus non potest. Quare non €alia maior, imperator auguste, gloria tua quam quod agenti-€bus tibi gratias nihil uelandum est, nihil omittendum [est]. Quid est enim in principatu tuo, quod cuiusquam praedicatio €uel transilire uel praeteruehi debeat? Quod momentum, €quod immo temporis punctum, aut beneficio sterile aut ua-€cuum laude? Non omnia eius modi, ut is optime te laudasse @1 €uideatur, qui narrauerit fidelissime? Quo fit ut prope in €immensum diffundatur oratio mea, et necdum de biennio loquor. Quam multa dixi de moderatione, et quanto plura €adhuc restant! ut illud, quod secundum consulatum recepisti, €quia princeps et pater deferebat; at postquam ad te imperi= €summam, et cum omnium rerum tum etiam tui potestatem, €di transtulerunt, tertium consulatum recusasti, cum agere tam bonum consulem posses. Magnum est differre honorem, €gloriam maius. Gestum consulatum mirer an non receptum? €_gestum non in hoc urbis otio et intimo sinu pacis, sed iuxta €barbaras gentes, ut illi solebant, quibus erat moris paluda-€mento mutare praetextam ignotasque terras uictoria sequi. Pulchrum imperio gloriosum tibi, cum te socii atque amici sua in patria, suis in sedibus adierunt. Decora facies multa €post saecula consulis tribunal uiridi caespite extructum, nec €fascium tantum sed pilorum signorumque honore circum-€datum. Augebant maiestatem praesidentis diuersi postu-€lantium habitus ac dissonae uoces, raraque sine interprete oratio. Magnificum est ciuibus iura, quid hostibus reddere! €speciosum certam fori pacem, quid immanes campos sella €curuli uictorisque uestigio premere, imminere minacibus ripis €tutum quietumque, spernere barbaros fremitus hostilemque €terrorem non armorum magis quam togarum ostentatione compescere! Itaque non te apud imagines sed ipsum prae-€sentem audientem consalutabant imperatorem, nomenque €quod alii domitis hostibus, tu contemptis merebare.  Haec laus acti consulatus, illa dilati, quod adhuc initio €principatus ut iam exsatiatus honoribus et expletus consu-€latum recusasti, quem noui imperatores destinatum aliis in se @1 transferebant. Fuit etiam qui in principatus sui fine, con-€sulatum quem dederat ipse, magna ex parte iam gestum €extorqueret et raperet. Hoc ergo honore, quem et incipientes €principes et desinentes adeo concupiscunt ut auferant, tu otioso ac uacante priuatis cessisti. Inuidiosusne erat aut tibi €tertius consulatus aut principi primus? Nam secundum €imperator quidem, sub imperatore tamen inisti, nihilque €imputare in eo uel honori potes uel exemplo nisi obsequium. Ita uero, quae ciuitas quinquies atque etiam sexies consules €uidit, non illos qui exspirante iam libertate per uim ac €tumultum creabantur, sed quibus sepositis et absentibus in €rura sua consulatus ferebantur, in hac ciuitate tertium €consulatum princeps generis humani ut praegrauem recusasti? Tantone Papiriis etiam et Quintiis moderatior Augustus et €Caesar et pater patriae? At illos res publica ciebat. Quid? te €non eadem res publica, non senatus, non consulatus ipse, qui €sibi tuis umeris attolli et augescere uidetur?  @@Non te ad exemplar eius uoco, qui continuis consulatibus €fecerat longum quendam et sine discrimine annum: his te €confero quos certum est, quotiens consules fuerunt, non sibi €praestitisse. Erat in senatu ter consul, cum tu tertium consulatum recusabas. Onerosum nescio quid uerecundiae €tuae consensus noster indixerat, ut princeps totiens consul €esses quotiens senator tuus: nimia modestia istud etiam priuatus recusasses. An consularis uiri triumphalisque filius €cum tertio consul creatur ascendit? Non debitum hoc illi, non €uel sola generis claritate promeritum? Contigit ergo priuatis €aperire annum fastosque reserare, et hoc quoque redditae €libertatis indicium fuit quod consul alius quam Caesar esset. €Sic exactis regibus coepit liber annus, sic olim seruitus pulsa @1 priuata fastis nomina induxit. Miseros ambitionis, qui ita €consules semper, ut semper principes erant! Quamquam non €ambitio quam liuor et malignitas uideri potest, omnes annos €possidere, summumque illud purpurae decus non nisi prae-cerptum praefloratumque transmittere. Tuam uero magnani-€mitatem an modestiam an benignitatem prius mirer? €Magnanimitatis fuit expetito semper honore abstinere, €modestiae cedere, benignitatis per alios frui.  @@Sed iam tempus est te ipsi consulatui praestare, ut maiorem €eum suscipiendo gerendoque facias. Nam saepius recusare €ambiguam ac potius illam interpretationem habet, tamquam €minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti; sed hoc €persuadere nemini poteris, nisi aliquando et non recusaueris. Cum arcus cum tropaea cum statuas deprecaris, tribuenda €est uerecundiae tuae uenia; illa enim sane tibi dicantur. Nunc €uero postulamus, ut futuros principes doceas inertiae re-€nuntiare paulisper, delicias differre paulisper, et saltem ad €breuissimum tempus ex illo felicitatis somno uelut excitari; €induere praetextam quam cum dare possent occuparint, €ascendere curulem quam detineant, esse denique quod €concupierint, nec ideo tantum uelle consules fieri ut fuerint. Gessisti alterum consulatum, scio; illum exercitibus, illum €prouinciis, illum etiam exteris gentibus poteris imputare, €non potes nobis. Audimus quidem te omne munus consulis €obisse, sed audimus; diceris iustissimus humanissimus pati-€entissimus fuisse, sed diceris. Aequum est aliquando nos iu-€dicio nostro oculis nostris, non famae semper et rumoribus credere. Quousque absentes de absente gaudebimus? Liceat €experiri an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus @1 €attulerit. Multum in commutandis moribus hominum medius annus ualet, in principum plus. Didicimus quidem, cui uirtus €aliqua contingat, omnes inesse; cupimus tamen experiri, an €nunc quoque una eademque res sit bonus consul et bonus princeps. Nam praeter id quod est arduum, duas easque €summas potestates simul capere, tum inest utrique non nulla €diuersitas, cum principem quam simillimum esse priuato, €consulem quam dissimillimum deceat.  @@Atque ego uideo proximo anno consulatus recusandi hanc €praecipuam fuisse rationem, quod eum absens gerere non €poteras. Sed iam urbi uotisque publicis redditus, quid est in €quo magis sis adprobaturus, quae quantaque fuerint quae €desiderabamus? Parum est ut in curiam uenias, nisi et con-þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨¼†uocas; ut intersis senatui, nisi et praesides; ut censentes audias, nisi et perrogas. Vis illud augustissimum consulum €aliquando tribunal maiestati suae reddere? ascende. Vis €constare reuerentiam magistratibus, legibus auctoritatem, modestiam postulantibus? adire. Quod enim interesset rei €publicae, si priuatus esses, consulem te haberet tantum an et €senatorem, hoc nunc scito interesse, principem te habeat tantum an et consulem. His tot tantisque rationibus quam-€quam multum reluctata, uerecundia principis nostri tandem €tamen cessit. At quemadmodum cessit? Non se ut priuatis, €sed ut priuatos sibi pares faceret. Recepit enim tertium consulatum, ut daret. Nouerat pudorem nouerat modera-€tionem hominum, qui non sustinerent tertio consules esse €nisi cum ter consule. Bellorum istud sociis olim, periculorum €consortibus, parce tamen tribuebatur, quod tu singularibus @1 €uiris ac de te quidem bene ac fortiter sed in toga meritis praestitisti. Vtriusque cura utriusque uigilantia obstrictus es, €Caesar. Sed in principe rarum ac prope insolitum est, ut se €putet obligatum, aut si putet amet. Debes ergo, Caesar, et €soluis, et cum ter consules facis non tibi magnus princeps sed €non ingratus amicus uideris; quin etiam perquam modica €quaedam ciuium merita fortunae tuae uiribus in maius ex-tollis. Efficis enim ut tantum tibi quisque praestitisse uidea-€tur, quantum a te recepit. Quid isti benignitati precer, nisi €ut semper obliges obligeris, incertumque facias, utrum magis €expediat ciuibus tuis debere tibi an praestitisse?  @@Equidem illum antiquum senatum contueri uidebar, cum €ter consule adsidente tertio consulem designatum rogari €sententiam cernerem. Quanti tunc illi quantusque tu! Accidit quidem ut corpora quamlibet ardua et excelsa pro-€cerioribus admota decrescant, item ut altissimae ciuium €dignitates collatione fastigii tui quasi deprimantur, quanto-€que propius ad magnitudinem tuam ascenderint, tantum etiam a sua descendisse uideantur. Illos tamen tu, quamquam €non potuisti tibi aequare cum uelles, adeo in edito collocasti, ut tantum super ceteros quantum infra te cernerentur. Si €unius tertium consulatum eundem in annum in quem tuum €contulisses, ingentis animi specimen haberetur. Vt enim fe-€licitatis est quantum uelis posse, sic magnitudinis uelle quantum possis. Laudandus quidem et ille qui consulatum €tertium meruit, sed magis sub quo meruit: magnus memo-€randusque qui tantum praemium cepit, sed maior qui capienti dedit. Quid quod duos pariter tertio consulatu, duos collegii €tui sanctitate decorasti? ut sit nemini dubium hanc tibi €praecipuam causam fuisse extendendi consulatus tui, ut @1 €duorum consulatus amplecteretur collegamque te non uni daret. Vterque nuper consulatum alterum gesserat a patre €tuo (id est quanto minus quam a te!) datum; utriusque adhuc €oculis paulo ante dimissi fasces oberrabant, utriusque solle-€mnis ille lictorum et praenuntius clamor auribus insederat, €cum rursus curulis rursusque purpura; ut olim cum hostis €in proximo, et in summum discrimen adducta res publica, €expertum honoribus uirum posceret, non consulatus homini-bus isdem sed idem homines consulatibus reddebantur. Tanta €tibi bene faciendi uis, ut indulgentia tua necessitates aemule-€tur. Modo praetextas exuerant: resumant; modo lictores €abire iusserant: reuocent; modo gratulantes amici recesserant: reuertantur. Hominisne istud ingenium est, hominis potestas, €renouare gaudia redintegrare laetitiam, nullamque requiem €gratulationibus dare neque alia repetendis consulatibus interualla permittere, nisi dum finiuntur? Facias ista semper, €nec umquam in hoc opere aut animus tuus aut fortuna las-€setur; des quam plurimis tertios consulatus, et cum plurimis €tertios consulatus dederis, semper tamen plures quibus debeas €dare supersint.  @@Omnium quidem beneficiorum quae merentibus tri-€buuntur non ad ipsos gaudium maius quam ad similes €redundat; praecipue tamen ex horum consulatu non ad €partem aliquam senatus sed ad totum senatum tanta laetitia €peruenit, ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et ac-cepisse uideantur. Nempe enim hi sunt quos senatus, cum €publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret, €elegit, et quidem primos. Hoc est igitur hoc est, quod penitus illos animo Caesaris insinuauit. An parum saepe experti €sumus hanc esse rerum condicionem, ut senatus fauor apud @1 €principem aut prosit aut noceat? Nonne paulo ante nihil €magis exitiale erat quam illa principis cogitatio: 'hunc €senatus probat, hic senatui carus est'? Oderat quos nos amaremus, sed et nos quos ille. Nunc inter principem €senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demon-€stramus inuicem, credimus inuicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, patres €conscripti, fauete aperte, diligite constanter. Non iam dis-€simulandus est amor ne noceat, non premendum odium ne €prosit: eadem Caesar quae senatus probat improbatque. Vos €ille praesentes, uos etiam absentes in consilio habet. Tertio €consules fecit quos uos elegeratis, et fecit hoc ordine quo electi a uobis erant. Magnus uterque honor uester, siue eosdem €maxime diligit quos scit uobis esse carissimos, siue illis neminem praefert, quamuis aliquem magis amet. Proposita €sunt senioribus praemia, iuuenibus exempla. Adeant fre-€quentent securas tandem ac patentes domos. Quisquis €probatos senatui uiros suspicit, hic maxime principem pro-meretur. Sibi enim adcrescere putat quod cuique adstruatur, €nullamque in eo gloriam ponit, quod sit omnibus maior, nisi maximi fuerint quibus maior est. Persta, Caesar, in ista €ratione propositi, talesque nos crede, qualis fama cuiusque €est. Huic aures huic oculos intende: ne respexeris clandestinas €existimationes nullisque magis quam audientibus insidiantes €susurros. Melius omnibus quam singulis creditur: singuli €enim decipere et decipi possunt, nemo omnes neminem €omnes fefellerunt.  @@Praeuertor iam ad consulatum tuum, etsi sunt quaedam €ad consulatum quidem pertinentia, ante consulatum tamen: €in primis quod comitiis tuis interfuisti candidatus, non €consulatus tantum sed immortalitatis et gloriae, et exempli @1 quod sequerentur boni principes, mali mirarentur. Vidit €te populus Romanus in illa uetere potestatis suae sede; €perpessus es longum illud carmen comitiorum nec iam €inridendam moram consulque sic factus es ut unus ex nobis, quos facis consules. Quotus quisque principum €antecedentium honorem istum aut consulatui habuit €aut populo? Non alii marcidi somno, hesternaque cena €redundantes, comitiorum suorum nuntios opperiebantur; €alii sane peruigiles et insomnes, sed intra cubilia sua €illis ipsis consulibus a quibus consules renuntiabantur, exsilia et caedem machinabantur? O praua et inscia uerae €maiestatis ambitio, concupiscere honorem quem dedigneris, €dedignari quem concupieris, cumque ex proximis hortis €campum et comitia prospectes, sic ab illis abesse, tamquam Danubio Rhenoque dirimare! Auerseris tu honori tuo €sperata suffragia, renuntiarique te consulem iussisse contentus, €liberae ciuitatis ne simulationem quidem serues? abstineas €denique comitiis abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non consulatus detur sed abrogetur imperium? Haec persuasio €superbissimis dominis erat, ut sibi uiderentur principes esse €desinere, si quid facerent tamquam senatores. Plerique tamen non tam superbia quam metu quodam submouebantur. An €stuprorum sibi incestarumque noctium conscii, auspicia €polluere sacratumque campum nefario auderent contaminare uestigio? Non adeo deos hominesque contempserant, ut in €illa spatiosissima sede hominum deorumque coniectos in se €oculos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua €suasit et sanctitas, ut te et religioni deorum et iudiciis €hominum exhiberes.  @@Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis €meruisti. Peracta erant sollemnia comitiorum, si principem @1 €cogitares, iamque se omnis turba commouerat, cum tu €mirantibus cunctis accedis ad consulis sellam, adigendum te €praebes in uerba principibus ignota, nisi cum iurare cogerent €alios. Vides quam necessarium fuerit consulatum non recu-þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨À‡sare. Non putassemus istud te facturum fuisse, si recusasses. Stupeo, patres conscripti, necdumque satis aut oculis meis €aut auribus credo, atque identidem me an audierim, an €uiderim interrogo. Imperator ergo et Caesar et Augustus €[2et]2 pontifex maximus stetit ante gremium consulis, seditque €consul principe ante se stante, et sedit inturbatus interritus, et tamquam ita fieri soleret. Quin etiam sedens stanti praeiit ius €iurandum, et ille iurauit, expressit explanauitque uerba qui-€bus caput suum domum suam, si scienter fefellisset, deorum €irae consecraret. Ingens, Caesar, et par gloria tua, siue fecerint istud postea principes, siue non fecerint. Vllane satis €digna praedicatio est idem tertio consulem fecisse quod €primo, idem principem quod priuatum, idem imperatorem €quod sub imperatore? Nescio iam, nescio, pulchriusne sit €illud quod praeeunte nullo, an hoc quod alio praeeunte €iurasti.  @@In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti, €legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil €amplius uis tibi licere quam nobis: sic fit, ut nos tibi plus €uelimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum disco; €non est princeps super leges sed leges super principem, idemque Caesari consuli quod ceteris non licet. Iurat in €leges attendentibus dis (nam cui magis quam Caesari at-€tendant?), iurat obseruantibus his quibus idem iurandum €est, non ignarus alioqui nemini religiosius quod iurauerit @1 €custodiendum, quam cuius maxime interest non peierari. Ita-€que et abiturus consulatu iurasti te nihil contra leges fecisse. €Magnum hoc erat cum promitteres, maius postquam praesti-tisti. Iam totiens procedere in rostra, inascensumque illum €superbiae principum locum terere, hic suscipere hic ponere €magistratus, quam dignum te quamque diuersum consuetu-€dini illorum, qui pauculis diebus gestum consulatum, immo €non gestum abiciebant per edictum! Hoc pro contione pro €rostris, pro iure iurando, scilicet ut primis extrema congrue-€rent, utque hoc solo intellegerentur ipsi consules fuisse, €quod alii non fuissent.  @@Non transilui, patres conscripti, principis nostri consu-€latum, sed eundem in locum contuli, quidquid de iure €iurando dicendum erat. Neque enim ut in sterili ieiunaque €materia eandem speciem laudis deducere ac spargere atque identidem tractare debemus. Inluxerat primus consulatus €tui dies, quo tu curiam ingressus nunc singulos, nunc uni-€uersos adhortatus es resumere libertatem, capessere quasi €communis imperi= curas, inuigilare publicis utilitatibus et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen €ante te creditum est. Erant sub oculis naufragia multorum, €quos insidiosa tranquillitate prouectos improuisus turbo per-€culerat. Quod enim tam infidum mare quam blanditiae €principum illorum, quibus tanta leuitas tanta fraus, ut facilius €esset iratos quam propitios cauere? Te uero securi et alacres quo uocas sequimur. Iubes esse liberos: erimus; iubes quae €sentimus promere in medium: proferemus. Neque enim ad-€huc ignauia quadam et insito torpore cessauimus: terror et €metus et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut €a re publica ([2ubi]2 erat autem omnino res publica?) oculos @1 aures animos auerteremus. At nunc tua dextera tuisque pro-€missis freti et innixi, obsaepta diutina seruitute ora reseramus, €frenatamque tot malis linguam resoluimus. Vis enim tales €esse nos quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, €nihil subdolum, [2nihil]2 denique quod credentem fallere paret €non sine periculo fallentis. Neque enim umquam deceptus est €princeps, nisi qui prius ipse decepit.  @@Equidem hunc parentis publici sensum cum ex oratione €eius tum pronuntiatione ipsa perspexisse uideor. Quae enim €illa grauitas sententiarum, quam inadfectata ueritas uer-€borum, quae adseueratio in uoce, quae adfirmatio in uultu, €quanta in oculis habitu gestu, toto denique corpore fides! Tenebit ergo semper quid suaserit, scietque nos, quotiens libertatem quam dedit experiemur, sibi parere. Nec ueren-€dum est ne incautos putet si fidelitate temporum constanter €utamur, quos meminit sub malo principe aliter uixisse. €Nuncupare uota et pro aeternitate imperii et pro salute €principum, immo pro salute principum ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperatore nostro €in quae sint uerba suscepta, operae pretium est adnotare. €'Si bene rem publicam et ex utilitate omnium [2rexerit]2.' €Digna uota quae semper suscipiantur semperque soluantur. Egit cum dis ipso te auctore, Caesar, res publica, ut te sospi-€tem incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses; si €contra, illi quoque a custodia tui capitis oculos dimouerent teque relinquerent uotis, quae non palam susciperentur. Alii €se superstites rei publicae optabant faciebantque; tibi salus €tua inuisa est, si non sit cum rei publicae salute coniun-€cta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus, @1 €omnibusque annis in consilium de te deos mittis, exigisque ut €sententiam suam mutent, si talis esse desieris qualis electus es; sed ingenti conscientia, Caesar, quasi pacisceris cum dis, €ut te si mereberis seruent, cum scias an merearis neminem magis quam deos scire. Nonne uobis, patres conscripti, haec €diebus ac noctibus agitare secum uidetur: 'Ego quidem in €me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti manum €armaui; sed ne deorum quidem aut iram aut neglegentiam €deprecor, quaeso immo et obtestor, ne umquam pro me uota €res publica inuita suscipiat, aut si susceperit inuita ne €debeat'?  @@Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex €consensu deorum. Nam cum excipias ut ita demum te dei €seruent, si bene rem publicam et ex utilitate omnium rexeris, €certus es bene te rem publicam et ex utilitate omnium regere cum seruent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, €qui principes alios cura et metu distinebat, cum suspensi et €attoniti, parumque confisi patientia nostra, hinc atque inde publicae seruitutis nuntios exspectarent. Ac si forte aliquos €flumina niues uenti praepedissent, statim hoc illud esse €credebant quod merebantur; nec erat discrimen ullum €pauoris, propterea quod cum a malo principe tamquam €successor timeatur quisquis est dignior, cum sit nemo non di-gnior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntio-€rum, non litterarum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, €cum ipse iuraueris omnibus. Nemo hoc non sibi praestat. Amamus quidem te in quantum mereris; istud tamen non €tui facimus amore sed nostri, nec umquam inlucescat dies €quo pro te nuncupet uota non utilitas nostra sed fides, @1 Caesar. Turpis tutela principis, cui potest imputari. Queri €libet quod in secreta nostra non inquirant principes nisi quos odimus. Nam si eadem cura bonis ac malis esset, quam €ubique admirationem tui, quod gaudium exsultationemque €deprenderes, quos omnium cum coniugibus ac liberis, quos €etiam cum domesticis aris focisque sermones! Scires mollis-€simis istis auribus parci. Et alioqui, cum sint odium amorque €contraria, hoc perquam simile habent, quod ibi intempe-€rantius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus.  @@Cepisti tamen et adfectus nostri et iudicii experimentum, €quantum maximum praesens capere potuisti, illo die quo €sollicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti, ne €ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia, €alii cum spe recesserunt; multis gratulandum, nemo conso-landus fuit. Nec ideo segnius iuuenes nostros exhortatus es, €senatum circumirent, senatui supplicarent, atque ita a prin-cipe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in €loco, si quibus opus exemplo, adiecisti ut te imitarentur. Ar-€duum, Caesar, exemplum, et quod imitari non magis quis-€quam candidatorum quam principum possit. Quis enim uel €uno die reuerentior senatus candidatus, quam tu cum omni uita tum illo ipso tempore quo iudicas de candidatis? An €aliud a te quam senatus reuerentia obtinuit, ut iuuenibus €clarissimae gentis debitum generi honorem, sed ante quam deberetur offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur €sed inlustratur a principe, tandem illos ingentium uirorum þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨Å•ƒnepotes, illos posteros libertatis nec terret Caesar nec pauet; €quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget, et €maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid €residuae claritatis, hoc amplexatur ac refouet, et in usum rei @1 publicae promit. Sunt in honore hominum et in ore famae €magna nomina [2excitata]2 ex tenebris obliuionis indulgentia €Caesaris, cuius haec intentio est ut nobiles et conseruet et faciat.  @@Praefuerat prouinciae quaestor unus ex candidatis inque €ea ciuitatis amplissimae reditus egregia constitutione funda-uerat. Hoc senatui adlegandum putasti. Cur enim te principe, €qui generis tui claritatem uirtute superasti, deterior esset €condicio eorum qui posteros habere nobiles mererentur, €quam eorum qui parentes habuissent? O te dignum qui de €magistratibus nostris semper haec nunties, nec poenis malorum sed bonorum praemiis bonos facias! Accensa est €iuuentus erexitque animos ad aemulandum quod laudari €uidebat, nec fuit quisquam quem non haec cogitatio subiret, €cum sciret quidquid a quoque in prouinciis bene fieret, omnia te scire. Vtile est, Caesar, et salutare praesidibus €prouinciarum hanc habere fiduciam, paratum esse sanctitati €industriae suae maximum praemium, iudicium principis suffragium principis. Adhuc autem quamlibet sincera recta-€que ingenia, etsi non detorquebat, hebetabat tamen misera sed uera reputatio: 'Vides enim: si quid bene fecero sciet Caesar? aut si scierit testimonium reddet?' Ita eadem illa €seu neglegentia seu malignitas principum, cum male consultis €impunitatem, recte factis nullum praemium polliceretur, nec illos a crimine et hos deterrebat a laude. At nunc si bene €aliquis prouinciam rexerit, huic quaesita uirtute dignitas €offertur. Patet enim omnibus honoris et gloriae campus: ex €hoc quisque quod concupiit petat et adsecutus sibi debeat. €Prouinciis quoque in posterum et iniuriarum metum et €accusandi necessitatem remisisti. Nam si profuerint quibus @1 €gratias egerint, de nullo queri cogentur * * * et alioqui nihil €magis prodesse candidato ad sequentes honores quam per-€actos. Optime magistratus magistratu, honore honor petitur. Volo ego, qui prouinciam rexerit, non tantum codicillos ami-€corum nec urbana coniuratione eblanditas preces sed decreta €coloniarum decreta ciuitatum adleget. Bene suffragiis consu-€larium uirorum urbes populi gentes inseruntur. Efficacis-€simum pro candidato genus est rogandi gratias agere.  @@Iam quo adsensu senatus, quo gaudio exceptum est, cum €candidatis ut quemque nominaueras osculo occurreres, de-uexus quidem in planum et quasi unus ex gratulantibus! Te €magis mirer, an improbem illos qui effecerunt ut istud ma-€gnum uideretur, cum uelut adfixi curulibus suis manum €tantum et hanc cunctanter et pigre et imputantibus similes promerent? Contigit ergo oculis nostris antiqua facies, €princeps aequatus candidatis, et simul stantis intueri parem accipientibus honorem qui dabat. Quod factum tuum a €cuncto senatu quam uera acclamatione celebratum est: €'Tanto maior, tanto augustior'! Nam cui nihil ad augendum €fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse summittat securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo €periculo fortuna principum longius abest quam humilitatis. €Mihi quidem non tam humanitas tua quam intentio eius admirabilis uidebatur. Quippe cum orationi oculos uocem €manum commodares, ut si alii eadem ista mandasses, omnes €comitatis numeros obibas. Atque etiam, cum suffragatorum @1 €nomina honore quo solent exciperentur, tu quoque inter €excipientes eras, et ex ore Caesaris ille senatorius adsensus audiebatur, quodque apud principem perhibere testimonium €merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas €ergo, cum diceres optimos; nec ipsorum modo uita a te sed €iudicium senatus comprobabatur, ornarique se, non illos €magis quos laudabas, laetabatur.  @@Iam quod precatus es [2caelites]2, ut illa ipsa ordinatio comi-€tiorum bene ac feliciter eueniret nobis rei publicae tibi, nonne €tale est ut nos hunc ordinem uotorum conuertere debeamus, €eosdemque obsecrare ut omnia quae facis quaeque facies €prospere cedant tibi rei publicae nobis, uel si breuius sit €optandum, ut uni tibi in quo et res publica et nos sumus? Fuit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia aduersa alia se-€cunda principi et nobis: nunc communia tibi nobiscum tam €laeta quam tristia, nec magis sine te nos esse felices quam tu sine nobis potes. An si posses in fine uotorum adiecisses ut ita €precibus tuis di adnuerent, si iudicium nostrum mereri €perseuerasses? Adeo nihil tibi amore ciuium antiquius, ut €ante a nobis deinde a dis, atque ita ab illis amari uelis, si a nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit, ne €a dis quidem amari nisi quos homines ament. Arduum erat €has precationes tuas laudibus adaequare; adaequauimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae faces illas nobis €exclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii, sed €tuae uirtutis tuorumque meritorum uoces fuerunt, quas nulla €umquam adulatio inuenit, nullus cuiquam terror expressit. Quem sic timuimus ut haec fingeremus? quem sic amauimus €ut haec fateremur? Nosti necessitatem seruitutis: ecquando @1 simile aliquid audisti, ecquando dixisti? Multa quidem €excogitat metus, sed quae adpareant quaesita ab inuitis. €Aliud sollicitudinis aliud securitatis ingenium est; alia €tristium inuentio, alia gaudentium: neutrum simulationes €expresserint. Habent sua uerba miseri, sua uerba felices, utque €iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur.  @@Testis ipse es quae in omnium ore laetitia. Non amictus €cuiquam non habitus quem modo extulerat. Inde resultantia uocibus tecta, nihilque tantis clamoribus satis clausum. Quis €tunc non e uestigio suo exsiluit? quis exsiluisse sensit? Multa €fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio; nam gaudio quoque cogendi uis inest. Num ergo modum ei tua €saltem modestia imposuit? Non quanto magis a te reprime-€batur exarsimus? non contumacia, Caesar; sed ut in tua €potestate est an gaudeamus, ita in quantum nec in nostra. Comprobasti et ipse acclamationum nostrarum fidem €lacrimarum tuarum ueritate. Vidimus humescentes oculos €tuos demissumque gaudio uultum, tantumque sanguinis in ore quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi €sumus ut precaremur, ne quando tibi non eadem causa €lacrimarum, utque numquam frontem tuam [2adduceres]2. Hoc ipsum has nos sedes quasi responsuras interrogemus, €uiderintne umquam principis lacrimas; at senatus saepe €uiderunt. Onerasti futuros principes, sed et posteros nostros. €Nam et hi a principibus suis exigent, ut eadem audire €mereantur, et illi quod non audiant indignabuntur.  @@Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est €a cuncto senatu: 'O te felicem'! Quod cum diceremus, non €opes tuas sed animum mirabamur. Ea enim demum uera @1 felicitas, felicitate dignum uideri. Sed cum multa illo die €dicta sunt sapienter et grauiter, tum uel in primis: 'Crede €nobis, crede tibi.' Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit, €introspiciat modo uitam seque quid mereatur interroget. €Proinde dabat uocibus nostris fidem apud optimum princi-€pem, quod apud malos detrahebat. Quamuis enim faceremus €quae amantes solent, illi tamen non amari se credebant sibi. Super haec precati sumus, ut sic te amarent di quemad-€modum tu nos. Quis hoc aut de se aut principi diceret €mediocriter amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa €uotorum, ut nos sic amarent di quomodo tu. Estne uerum, €quod inter ista clamauimus: 'O nos felices'? Quid enim €felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, ut nos diligat princeps, sed di quemadmodum princeps? Ciuitas €religionibus dedita, semperque deorum indulgentiam pie €merita, nihil felicitati suae putat adstrui posse, nisi ut di €Caesarem imitentur.  @@Sed quid singula consector et colligo? quasi uero aut €oratione complecti aut memoria consequi possim, quae uos, €patres conscripti, ne qua interciperet obliuio, et in publica acta mittenda et incidenda in aere censuistis. Ante orationes þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨Ë’‚principum tantum eius modi genere monimentorum mandari €aeternitati solebant, acclamationes quidem nostrae parietibus €curiae claudebantur. Erant enim quibus nec senatus gloriari nec principes possent. Has uero et in uulgus exire et posteris €prodi cum ex utilitate tum ex dignitate publica fuit, primum €ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et €conscius; deinde ut manifestum esset audere nos de bonis €malisque principibus non tantum post ipsos iudicare; po-€stremo ut experimento cognosceretur et ante nos gratos, sed @1 €miseros fuisse, quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostula-€tum est, ne adfectus nostros ne tua merita supprimeres, denique ut in posterum exemplo prouideres! Discant et €principes acclamationes ueras falsasque discernere, habeant-€que muneris tui quod iam decipi non poterunt. Non instru-€endum illis iter ad bonam famam, sed non deserundum; non €submouenda adulatio sed non reducenda est. Certum est et quae facere et quae debeant audire si faciant. Quid nunc ego €super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu €precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium, quod tunc €oculis protulisti; ames illum diem et tamen uincas, noua €merearis, noua audias? eadem enim dici nisi * * * facta non €possunt.  @@Iam quam antiquum quam consulare, quod triduum €totum senatus sub exemplo patientiae tuae sedit, cum interea nihil praeter consulem ageres! Interrogatus censuit quisque €quod placuit; [2licuit]2 dissentire discedere, et copiam iudicii €sui rei publicae facere; consulti omnes atque etiam dinumerati sumus, uicitque sententia non prima sed melior. At quis €antea loqui, quis hiscere audebat, praeter miseros illos qui €primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti €ipsam illam mutam ac sedentariam adsentiendi necessitatem €quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur! Vnus solusque censebat, quod sequerentur €omnes et omnes improbarent, in primis ipse qui censuerat. €Adeo nulla magis omnibus displicent, quam quae sic fiunt tamquam omnibus placeant. Fortasse imperator in senatu ad €reuerentiam eius componebatur; ceterum egressus statim se @1 €recipiebat in principem, omniaque consularia officia abicere neglegere contemnere solebat. Ille uero ita consul, ut si €tantum consul foret, nihil infra se putabat, nisi quod infra consulem esset. Ac primum ita domo progrediebatur, ut €illum nullus adparatus adrogantiae principalis, nullus prae-€cursorum tumultus detineret. Vna erat in limine mora consultare aues reuererique numinum monitus. Nemo pro-€turbabatur, nemo submouebatur; tanta uiatoribus quies, €tantus pudor fascibus, ut plerumque aliena turba subsistere et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam €modicum temperatum, ut antiquus aliquis magnusque consul €sub bono principe incedere uideretur. €@@Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum.  Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione €eorum uoluptatis, quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis ut ipse ante consulis €steterat, adigebanturque in uerba in quae paulo ante ipse €iurauerat princeps, qui tantum putat esse in iure iurando, €ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. Ibi uero quanta religio aequitatis, quanta legum reuerentia! €Adibat aliquis ut principem: respondebat se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas €imminuta est; aucta etiam, siquidem pleraque ad praetores €remittebat, atque ita ut collegas uocaret, non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum €dignationis in ipso honore ponebat, ut non amplius esse €censeret, quod aliquis collega adpellaretur a principe, quam €quod praetor esset. Ad hoc tam adsiduus in tribunali, ut labore refici ac reparari uideretur. Quis nostrum idem curae, €idem sudoris insumit? quis adeo expetitis honoribus aut @1 deseruit aut sufficit? Et sane aequum est tantum ceteris €praestare consulibus ipsum qui consules facit: quippe etiam €fortuna uidebatur indignum, si posset honores dare qui gerere non posset. Facturus consules doceat, accepturisque €amplissimum honorem persuadeat scire se, quid sit quod €dabit: sic fit ut illi quoque sciant quid acceperint.  @@Quo iustius senatus ut susciperes quartum consulatum et €rogauit et iussit. Imperi= hoc uerbum, non adulationis esse €obsequio tuo crede, quod non alia in re magis aut senatus exigere a te aut tu praestare senatui debes. Vt enim cete-€rorum hominum ita principum, illorum etiam qui sibi di €uidentur, aeuum omne et breue et fragile est. Itaque opti-€mum quemque niti et contendere decet ut post se quoque €rei publicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque moni-mentis, quae prima statuere consul potest. Haec nempe €intentio tua ut libertatem reuoces ac reducas. Quem ergo ho-€norem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes, €quam quod primum inuenit reciperata libertas? Non est €minus ciuile et principem esse pariter et consulem quam tantum consulem. Habe etiam rationem uerecundiae colle-€garum tuorum, collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris €et nos loqui uis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consu-€latus sui recordatio, donec te saepius consulem uideant. Neque €enim potest non nimium esse priuatis, quod principi satis est. €Adnuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse €consuesti, quorum potes ipse uotorum, compotes facias.  @@Tibi fortasse sufficiat tertius consulatus, sed nobis tanto @1 €minus sufficit. Ille nos instituit induxit, ut te iterum iterum-que consulem habere cupiamus. Remissius istud contendere-€mus, si adhuc nesciremus qualis esses futurus: tolerabilius fuit experimentum tui nobis quam usum negari. Dabiturne €rursus uidere consulem illum? Audiet reddet quas proxime €uoces, praestabitque gaudium quantum ipse percipiet? Prae-€sidebit laetitiae publicae auctor eius et causa, temptabit-que adfectus nostros ut solet cohibere nec poterit? Pietati €certe senatus cum modestia principis felix speciosumque cer-€tamen, seu fuerit uicta seu uicerit. Equidem incognitam €quandam proximaque maiorem praesumo laetitiam. Quis €enim est tam modicilli ingenii qui non tanto meliorem con-sulem speret, quanto saepius fuerit? Alius se a continuo €labore, etsi non desidiae ac uoluptati dedisset, otio tamen et €quiete recreasset; hic consularibus curis exsolutus principales €resumpsit, tam diligens temperamenti, ut nec consulis officium princeps nec principis consul adpeteret. Videmus €ut prouinciarum desideriis, ut singularum etiam ciuitatum €precibus occurrat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in €respondendo mora. Adeunt statim, dimittuntur statim, €tandemque principis fores exclusa legationum turba non €obsidet.  @@Quid? in omnibus cognitionibus quam mitis seueritas, €quam non dissoluta clementia! Non tu locupletando fisco €operatus sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium quam @1 bene iudicasse. Stant ante te litigatores non de fortunis suis €sed de tua existimatione solliciti, nec tam uerentur, quid de causa sua quam quid de moribus sentias. O uere prin-€cipis atque etiam dei curas, reconciliare aemulas ciuitates, €tumentesque populos non imperio magis quam ratione €compescere; intercedere iniquitatibus magistratuum, in-€fectumque reddere quidquid fieri non oportuerit; postremo €uelocissimi sideris more omnia inuisere omnia audire, et €undecumque inuocatum statim uelut adesse et adsistere! Talia esse crediderim, quae ille mundi parens temperat nutu, €si quando oculos demisit in terras, et fata mortalium inter diuina opera numerare dignatus est; qua nunc parte liber €solutusque tantum caelo uacat, postquam te dedit, qui erga €omne hominum genus uice sua fungereris. Fungeris enim €sufficisque mandanti, cum tibi dies omnis summa cum utili-€tate nostra, summa cum tua laude condatur.  @@Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, €instar refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim €remissio tibi nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, €superare immensa montium iuga et horrentibus scopulis þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨Ñ…gradum inferre, nullius manu nullius uestigio adiutum, atque €inter haec pia mente adire lucos et occursare numinibus? Olim haec experientia iuuentutis, haec uoluptas erat, his €artibus futuri duces imbuebantur, certare cum fugacibus €feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu; nec €mediocre pacis decus habebatur submota campis inruptio €ferarum et obsidione quadam liberatus agrestium labor. Vsurpabant gloriam istam illi quoque principes qui obire €non poterant; usurpabant autem ita ut domitas fractasque @1 €claustris feras, ac deinde in ipsorum (quidni?) ludibrium €emissas, mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi €quaerendique sudor, summusque et idem gratissimus labor inuenire. Enimuero, si quando placuit idem corporis robur in €maria proferre, non ille fluitantia uela aut oculis sequitur aut €manibus, sed nunc gubernaculis adsidet, nunc cum ualentis-€simo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare €uentos reluctantes remisque transferre obstantia freta.  @@Quantum dissimilis illi, qui non Albani lacus otium €Baianique torporem et silentium ferre, non pulsum saltem €fragoremque remorum perpeti poterat, quin ad singulos ictus turpi formidine horresceret! Itaque procul ab omni sono €inconcussus ipse et immotus, religato reuinctoque nauigio non secus ac piaculum aliquod trahebatur. Foeda facies, €cum populi Romani imperator alienum cursum alienumque rectorem uelut capta naue sequeretur. Nec deformitate ista €saltem flumina carebant, atque etiam Danubius ac Rhenus €tantum illud nostri dedecoris uehere gaudebant, non minore €cum pudore imperi=, quod haec Romanae aquilae, Romana €signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospecta-ret, hostium quibus moris est eadem illa nunc rigentia gelu €flumina aut campis superfusa, nunc liquida ac deferentia lustrare nauigiis nandoque superare. Nec uero per se magno €opere laudauerim duritiam corporis ac lacertorum; sed, si his €ualidior ipso corpore animus imperitet, quem non fortunae €indulgentia emolliat, non copiae principales ad segnitiem €luxumque detorqueant, tunc ego seu montibus seu mari €exerceatur, et laetum opere corpus et crescentia laboribus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos @1 €dearum ac deum liberos nec [2parentum diuinitate nec]2 €dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, cum sint ista ludus et auocamentum, quae €quantaeque sint huius curae seriae et intentae, et a quibus se €in tale otium recipit. Voluptates sunt enim uoluptates, qui-€bus optime de cuiusque grauitate sanctitate temperantia creditur. Nam quis adeo dissolutus, cuius non occupationibus €aliqua species seueritatis insideat? Otio prodimur. An non €plerique principes hoc idem tempus in aleam stupra luxum €conferebant, cum seriarum laxamenta curarum uitiorum con-€tentione supplerent?  @@Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, €nihil occultum esse patitur; principum uero non domus €modo sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omnia-€que arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed €tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam quam penitus inspici. Sunt quidem praeclara quae in publicum €profers, sed non minora ea quae limine tenes. Est magnificum €quod te ab omni contagione uitiorum reprimis ac reuocas, sed magnificentius quod tuos; quanto enim magis arduum €est alios praestare quam se, tanto laudabilius quod, cum ipse sis optimus, omnes circa te similes tui fecisti. Multis inlustri-€bus dedecori fuit aut inconsultius uxor adsumpta aut retenta €patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia, €et ne maximi ciues haberentur, hoc efficiebatur, quod mariti minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid €enim illa sanctius, quid antiquius? Nonne si pontifici maximo €eligenda sit coniunx, aut hanc aut similem (ubi est autem €similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua nisi @1 gaudium uindicat! Quam constanter non potentiam tuam, €sed ipsum te reueretur! Idem estis inuicem quod fuistis; €probatis ex aequo, nihilque uobis felicitas addidit, nisi quod €scire coepistis, quam bene uterque uestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu, quam parca comitatu, quam €ciuilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit ita instituit; nam uxori sufficit obsequi= gloria. An, cum uideat quam nullus €te terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio €incedat, ingredientemque pedibus maritum, in quantum €patitur sexus, imitetur? Decuerit hoc illam, etiamsi diuersa €tu facias; sub hac uero modestia uiri quantam debet uere-€cundiam uxor marito, femina sibi!  @@Soror autem tua ut se sororem esse meminit! ut in illa tua €simplicitas, tua ueritas, tuus candor agnoscitur! ut si quis €eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur, utrum sit effi-€cacius ad recte uiuendum bene institui an feliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates quam aemulatio, in €feminis praesertim: ea porro maxime nascitur ex coniunctione, €alitur aequalitate, exardescit inuidia, cuius finis est odium. Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulieribus €duabus in una domo parique fortuna nullum certamen nulla contentio est. Suspiciunt inuicem inuicem cedunt, cumque €te utraque effusissime diligat, nihil sua putant interesse, €utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor uitae, nihilque ex quo sentias duas esse; te enim imitari, te €subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque €tuos habet; inde moderatio, inde etiam perpetua securitas. €Neque enim umquam periclitabuntur esse priuatae, quae non desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, €quod certatim deprecatae sunt, quam diu adpellationem patris €patriae tu recusasses, seu quod plus esse in eo iudicabant, si @1 uxor et soror tua quam si Augustae dicerentur. Sed, quae-€cumque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae €sunt, quae in animis nostris et sint et habeantur augustae, quia non uocantur. Quid enim laudabilius feminis, quam si €uerum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis €hominum reponant magnisque nominibus pares se faciant, et €dum recusant?  @@Iam etiam et in priuatorum animis exoleuerat priscum €mortalium bonum amicitia, cuius in locum migrauerant €adsentationes blanditiae et peior odio amoris simulatio. €Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet inrisumque remanebat. Nam qui poterat esse inter €eos amicitia, quorum sibi alii domini alii serui uidebantur? €Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos quia amicus ipse es. Neque enim ut alia subiectis, ita amor im-€peratur, neque est ullus adfectus tam erectus et liber et dominationis impatiens, nec qui magis uices exigat. Potest €fortasse princeps inique, potest tamen odio esse non nullis, €etiamsi ipse non oderit: amari nisi ipse amet non potest. Diligis ergo cum diligaris, et in eo quod utrimque honestis-€simum est, tota gloria tua est; qui superior factus descendis €in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore €submitteris, immo tunc maxime imperator cum amicum agis. Etenim cum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, praecipuum est principis opus amicos parare. Placeat tibi €semper haec secta, et cum reliquas uirtutes tuas tum hanc €constantissime teneas, nec umquam tibi persuadeatur €humile esse principi nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare. Quorum utroque ita @1 €frueris ut, cum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen arden-€tius diligaris, primum quia facilius est unum amare quam €multos, deinde quia tibi amicos tuos obligandi tanta facultas €inest, ut nemo te possit nisi ingratus non magis amare.  @@Operae pretium est referre quod tormentum tibi iniunxeris, €ne quid amico negares. Dimisisti optimum uirum tibique €carissimum inuitus et tristis, et quasi retinere non posses, €quantumque amares eum, desiderio expertus es, distractus separatusque, dum cedis et uinceris. Ita quod fando inaudi-€tum, cum princeps et principis amicus diuersa uelletis, id €potius factum est quod amicus uolebat. O rem memoriae lit-€terisque mandandam, praefectum praetorii non ex ingerenti-þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨Ö’…bus se, sed ex subtrahentibus legere, eundemque otio quod €pertinaciter amet reddere, cumque sis ipse distentus imperi= curis, non quietis gloria cuiquam inuidere! Intellegimus, €Caesar, quantum tibi pro laboriosa ista statione et exercita €debeamus, cum otium a te tamquam res optima et petatur et €detur. Quam ego audio confusionem tuam fuisse, cum di-€gredientem prosequereris! Prosecutus es enim nec temperasti €tibi, quo minus exeunti in litore amplexus, in litore osculum ferres. Stetit Caesar in illa amicitiae specula, stetit precatus-€que est abeunti prona maria celeremque, si tamen ipse €uoluisset, recursum nec sustinuit recedentem non etiam atque etiam uotis et lacrimis sequi. Nam de liberalitate taceo. €Quibus enim muneribus aequari haec cura principis haec @1 €patientia potest, qua meruisti ut ille sibi nimium fortis ac €prope durus uideretur? Nec dubito quin agitauerit secum, €an gubernacula retorqueret, et fecisset nisi quod paene ipso €contubernio principis felicius iucundiusque est, desiderare principem desiderantem. Et ille quidem ut maximo fructu €suscepti ita maiore depositi officii gloria fruitur; tu autem €facilitate ista consecutus es, ne quem retinere uidearis €inuitum.  @@Ciuile hoc et parenti publico conuenientissimum nihil €cogere, semperque meminisse nullam tantam potestatem €cuiquam dari posse, ut non sit gratior potestate libertas. Dignus es, Caesar, qui officia mandes deponere optantibus, €qui petentibus uacationem inuitus quidem sed tamen tribuas, €qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes, qui €semper inuenias et quos ex otio reuoces, et quos otio reddas. Vos quoque quos parens noster familiariter inspicere dignatur, €fouete iudicium eius quod de uobis habet: hic uester labor est. Princeps enim, cum in uno probauit amare se scire, uacat €culpa si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter €diligat, cum leges amandi non det sed accipiat? Hic praesens €ille mauult absens amari; uterque ametur, ut mauult; nemo €in taedium praesentia, nemo in obliuionem absentia ueniat. Tenet quisque locum quem semel meruit, faciliusque est ut €oculis eius uultus absentis, quam ut animo caritas excidat.  @@Plerique principes, cum essent ciuium domini, libertorum €erant serui: horum consiliis horum nutu regebantur; per hos €audiebant per hos loquebantur, per hos praeturae etiam et sacerdotia et consulatus, immo ab his petebantur. Tu li-€bertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis @1 €habes abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existi-€mentur. Scis enim praecipuum esse indicium non magni principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes €nisi aut tibi aut patri tuo aut optimo cuique principum €delectum aestimatumque; hos ipsos cotidie deinde ita formas, €ut se non tua fortuna sed sua metiantur, et tanto magis digni, €quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse. Iustisne de causis senatus populusque Romanus Optimi tibi €cognomen adiecit? Paratum id quidem et in medio positum, €nouum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum si quis meruisset. An satius fuit Felicem uo-€care? quod non moribus sed fortunae datum est. Satius €Magnum? cui plus inuidiae quam pulchritudinis inest. €Adoptauit te optimus princeps in suum, senatus in Optimi nomen. Hoc tibi tam proprium quam paternum; nec magis €distincte definiteque designat, qui Traianum quam qui €Optimum adpellat, ut olim frugalitate Pisones, sapientia €Laeli=, pietate Metelli monstrabantur; quae simul omnia uno €isto nomine continentur. Nec uideri potest optimus, nisi qui €est optimis omnibus in sua cuiusque laude praestantior. Merito tibi ergo post ceteras adpellationes haec est addita €ut maior. Minus est enim imperatorem et Caesarem et €Augustum quam omnibus imperatoribus et Caesaribus et Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deo-€rumque Optimi prius nomine, deinde Maximi colitur. Quo €praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse quam maximum. Adsecutus es nomen, quod ad alium transire €non possit, nisi ut adpareat in bono principe alienum, in malo €falsum, quod licet omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum. Etenim ut nomine Augusti admonemur @1 €eius cui primum dicatum est, ita haec Optimi adpellatio €numquam memoriae hominum sine te recurret, quotiensque €posteri nostri Optimum aliquem uocare cogentur, totiens €recordabuntur quis meruerit uocari.  @@Quanto nunc, diue Nerua, gaudio frueris, cum uides et €esse optimum et dici, quem tamquam optimum elegisti! €quam laetum tibi, quod comparatus filio tuo uinceris! Neque €enim alio magis adprobatur animi tui magnitudo, quam quod optimus ipse non timuisti eligere meliorem. Sed et tu, pater €Traiane, (nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen €sideribus obtines sedem) quantum percipis uoluptatem, cum €illum tribunum, illum militem tuum tantum imperatorem, €tantum principem cernis, cumque eo qui adoptauit amicis-€sime contendis, pulchrius fuerit genuisse talem an elegisse! Macte uterque ingenti in rem publicam merito, cui hoc €tantum boni contulistis! Licet alteri uestrum filii uirtus €triumphalia, caelum alteri dederit, non minor tamen uestra €laus, quod ista per filium, quam si ipsi meruissetis.  @@Scio, patres conscripti, cum ceteros ciues, tum praecipue €consules oportere sic adfici, ut se publice magis quam priua-tim obligatos putent. Vt enim malos principes rectius €pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse quam ex €propriis, ita boni speciosius amantur ob ea quae generi humano quam quae hominibus praestant. Quia tamen in €consuetudinem uertit, ut consules publica gratiarum actione €perlata, suo quoque nomine quantum debeant principi €profiteantur, concedite me non pro me magis munere isto €quam pro collega meo Cornuto Tertullo clarissimo uiro fungi. Cur enim non pro illo quoque gratias agam, pro quo €non minus debeo? praesertim cum indulgentissimus impe-€rator in concordia nostra ea praestiterit ambobus, quae si €tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter @1 obligasset. Vtrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator €et carnifex stragibus amicorum et in proximum iacto fulmine €adflauerat. Isdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos €lugebamus, ac sicut [2nunc]2 spes gaudiumque, ita tunc com-munis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem €periculis nostris diuus Nerua, ut nos, etsi minus [2notos]2, ut €bonos promouere uellet, quia mutati saeculi signum et hoc €esset, quod florerent quorum praecipuum uotum ante fuerat, €ut memoriae principis elaberentur.  @@Nondum biennium compleueramus in officio laboriosissimo €et maximo, cum tu nobis, optime principum fortissime €imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad summum honorem gloria celeritatis accederet: tantum inter te et illos principes €interest, qui beneficiis suis commendationem ex difficultate €captabant, gratioresque accipientibus honores arbitrabantur, €si prius illos desperatio et taedium et similis repulsae mora in notam quandam pudoremque uertissent. Obstat uerecundia €quo minus percenseamus, quo utrumque nostrum testimonio €ornaris, ut amore recti amore rei publicae priscis illis consuli-bus aequaueris. Merito necne, neutram in partem decernere €audemus, quia nec fas est adfirmationi tuae derogare, et €onerosum confiteri uera esse quae de nobis praesertim tam magnifica dixisti. Tu tamen dignus es, qui eos consules facias, €de quibus ista possis praedicare. Tribuas ueniam quod inter €haec beneficia tua gratissimum est nobis, quod nos rursus collegas esse uoluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor €uitae, ita una eademque ratio propositi postulabat, cuius ea €uis ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat, €ac perinde sit mirum, si alter nostrum a collega ac si a se ipse dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est, quod €uterque collegae consulatu tamquam iterum suo gaudet, nisi @1 €quod tamen qui rursus consules fiunt, bis quidem sed tempori-€bus diuersis obligantur, nos duos consulatus simul accepimus, €simul gerimus alterque in altero consules et iterum et pariter €sumus.  @@Illud uero quam insigne, quod nobis praefectis aerario þ³±¸ÿï°°²ÿï‚ÐáîÿïƒÐìéîÉõîÿ¨Ü‚consulatum ante quam successorem dedisti! Aucta est digni-€tas dignitate, nec continuatus tantum sed geminatus est €honor, finemque potestatis [2altera]2 alterius tamquam parum esset excipere praeuenit. Tanta tibi integritatis nostrae €fiducia fuit, ut non dubitares te salua diligentiae tuae ratione €facturum, si nos post maximum officium priuatos esse non €sineres. Quid quod eundem in annum consulatum nostrum €[2in quem tuum]2 contulisti? Ergo non alia nos pagina quam te €consulem accipiet, et nostra quoque nomina addentur fastis, quibus ipse praescriberis. Tu comitiis nostris praesidere, tu €nobis sanctissimum illud carmen praeire dignatus es; tuo €iudicio consules facti, tua uoce renuntiati sumus, ut idem €honoribus nostris suffragator in curia, in campo declarator exsisteres. Iam, quod ei nos potissimum mensi attribuisti €quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis! quibus €edicto, quibus spectaculo celebrare continget diem illum €triplici gaudio laetum, qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, meliorem optimo genuit. Nos sub oculis tuis €augustior solito currus accipiet, nos inter secunda omina et uota €certantia, quae praesenti tibi conferentur, uehemur alacres €et incerti, ex utra parte maior auribus nostris accidat clamor.  @@Super omnia tamen praedicandum uidetur, quod pateris @1 €consules esse quos fecisti; quippe nullum periculum, nullus €ex principe metus consulares animos debilitat et frangit, nihil €inuitis audiendum, nihil coactis decernendum erit. Manet €manebitque honori ueneratio sua nec securitatem auctoritate perdemus; ac, si quid forte ex consulatus fastigio fuerit €deminutum, nostra haec erit culpa non saeculi. Licet enim €quantum ad principem, licet tales consules agere, quales ante principes erant. Vllamne tibi pro beneficiis referre €gratiam parem possumus? nisi tamen illam, ut semper nos €meminerimus consules fuisse et consules tuos; ea sentiamus, €ea censeamus quae consularibus digna sunt; ita uersemur in re €publica ut credamus esse rem publicam; non consilium €nostrum, non operam subtrahamus, nec defunctos nos et €quasi dimissos consulatu sed quasi adstrictos et deuinctos €putemus, eundemque locum laboris et curae quem reuerentiae €dignitatisque teneamus.  @@In fine orationis praesides custodesque imperi= diuos ego €consul pro rebus humanis, ac te praecipue, Capitoline €Iuppiter, precor, ut beneficiis tuis faueas, tantisque mu-€neribus addas perpetuitatem. Audisti quae malo principi €precabamur: exaudi quae pro dissimillimo optamus. Non te distringimus uotis; non enim pacem, non concordiam, non €securitatem, non opes oramus, non honores: simplex cuncta-que ista complexum omnium uotum est, salus principis. Nec €uero nouam tibi iniungimus curam. Tu enim iam tunc illum €in tutelam recepisti, cum praedonis auidissimi faucibus eri-€puisti; neque enim sine auxilio tuo, cum altissima quaeque €quaterentur, hic, qui omnibus excelsior erat, inconcussus €stetit: praeteritus est a pessimo principe, qui praeteriri ab optimo non poterat. Tu clara iudicii tui signa misisti, cum @1 €proficiscenti ad exercitum tuo nomine tuo honore cessisti. €Tu uoce imperatoris quid sentires locutus, filium illi nobis parentem tibi pontificem maximum elegisti. Quo maiore €fiducia isdem illis uotis, quae ipse pro se nuncupari iubet, oro €et obtestor, 'si bene rem publicam, si ex utilitate omnium €regit', primum ut illum nepotibus nostris ac pronepotibus €serues, deinde ut quandoque successorem ei tribuas, quem €genuerit quem formauerit similemque fecerit adoptato, aut €si hoc fato negatur, in consilio sis eligenti monstresque ali-€quem, quem adoptari in Capitolio deceat.  @@Vobis, patres conscripti, quantum debeam, publicis etiam €monimentis continetur. Vos mihi in tribunatu quietis, in €praetura modestiae, uos in istis etiam officiis, quae studiis €nostris circa tuendos socios iniunxeratis, cum [2fidei]2 tum constantiae antiquissimum testimonium perhibuistis. Vos €proxime destinationem consulatus mei his acclamationibus €adprobauistis, ut intellegam etiam atque etiam enitendum €mihi, ut hunc consensum uestrum complectar et teneam, et €in dies augeam. Etenim memini tunc uerissime iudicari, €meruerit quis honorem necne, cum adeptus est. Vos modo fauete huic proposito et credite: si cursu quodam prouectus €ab illo insidiosissimo principe, ante quam profiteretur odium bonorum, postquam professus est substiti, cum uiderem quae €ad honores compendia paterent longius iter malui; si malis €temporibus inter maestos et pauentes, bonis inter securos €gaudentesque numeror; si denique in tantum diligo opti-mum principem, in quantum inuisus pessimo fui; ego €reuerentiae uestrae sic semper inseruiam, non ut me consulem €et mox consularem, sed ut candidatum consulatus putem. @1 ï°°³ÿï‚ðïåôÿïƒÐìéîÉõîÿ‘ïãÐìéî® ¦³Å𮦠·®´®¶ÿáúCum libros Galli legerem, quibus ille parenti €ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, €lascivum inveni lusum Ciceronis et illo €spectandum ingenio quo seria condidit et quo €humanis salibus multo varioque lepore €magnorum ostendit mentes gaudere virorum. €Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem €paucula cenato sibi debita savia Tiro €tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis €'Cur post haec', inquam, 'nostros celamus amores €nullumque in medium timidi damus atque fatemur €Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces €blanditias et furta novas addentia flammas?' @1 ïãÐìéî® ¦³Å𮦠·®¹®±±ÿâúUt laus est cerae, mollis cedensque sequatur €@@si doctos digitos iussaque fiat opus €et nunc informet Martem castamque Minervam, €@@nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum, €utque sacri fontes non sola incendia sistunt, €@@saepe etiam flores vernaque prata iuvant: €sic hominum ingenium flecti ducique per artes €@@non rigidas docta mobilitate decet. ðþ